Skip to main content

Full text of "Opera omnia"

See other formats


•  i 


\}tw .  ' 


f 


l  . 


. 


i 


f 


v 


/  i 


BELLAR  MIMI  OPERA 


VEN.  CARDINALIS 


OPERA  OMNIA 


EX  EDITIONE  VENETA,  PLURIBUS  TUM  ADDITIS  TUM  CORRECTIS, 

ITERUM  EDIDIT 

JUSTINUS  FEVRE, 

PROTONOTARIUS  APOSTOMGUS 


TOMUS  SEPTIMUS 


PARISIIS 

APUD  LUDO YICUM  VIVES,  EDITOREM 

VIA  DICTA  DELAMBRE  13. 

1873 

% 


i 


\ 


APPENDIX  AD  TRACTATUM 


DE 


CULTU  IMAGINUM 


IN  0  U  A  CONTINETUR 


Refutatio  libelli 3  qui  falso  Synodus  Parisiensis 


Anno  1596.  prodiit  Francofurti  novus  libellus  cum  hoc  titulo. 
Synodus  Parisiensis  de  imaginibus  anno  Christi  824.  ex  vetustis¬ 
simo  Codice  descripta ,  et  nunc  primum  in  Lucem  edita.  Hoc  autem 
praesenti  anno  cum  mihi  is  libellus  ab  amico  ostensus  esset,  ani¬ 
madverti  continuo ,  nec  vere  Synodum_  esse ,  nec  scriptum  luce 
dignum. 

Quare  ne  forte  inscriptio  fallat  incautos,  operae  pretium  me  factu* 
rum  existimavi,  si  libellum  brevissime  confutarem. 


. 


. 


'  •  /  •  . 

•  •  ■  ■ 


APPENDIX  AD  TRACTATUM 


DE  CULTU  IMAGINUM 


CAPUT  PRIMUM. 

Principio  igitur  non  esse  synodum  ullam 
Parisiensem,  quae  hoc  libello  contineatur, 
argumento  esse  potest,  quod  nulla  in  eo 
conspiciantur  decreta,  nulli  canones,  nulla 
exstet  Episcoporum  subscriptio,  nulla  synodi 
mentio ;  sed  et  ipse  libellus  aperte  redar¬ 
guit  sui  tituli  vanitatem.  Sic  enim  legimus 
pag.  126  :  Nos  non  synodum  congregando, 
sed  quemadmodum  a  vobis  postulavimus, 
licentiamque  agendi  percepimus,  una  cum 
familiaribus  nostris,  filiis  vestris,  quantum 
pro  multiplicibus  regni  diversis  occupatio¬ 
nibus  impediti ,  per  intervalla  potuimus , 
considerare  studuimus,  quid  Almitati  vestrae 
de  tanta  necessitate  significare  potuisse¬ 
mus. 

Ac,  ut  verborum  istorum  sententia  intel- 
ligatur,  totius  libelli  argumentum  expone¬ 
mus.  Scripsit  Michael  Balbus  imperator 
Graecus  ad  Ludovicum  Pium  imperatorem 
Latinum  epistolam  bene  longam,  in  qua, 
post  alia  multa,  significavit,  Ecclesiam  pro¬ 
pter  imagines  Christi  et  sanctorum  in  duas 
partes  esse  divisam,  cum  alii  adorandas, 
alii  non  adorandas  esse  contenderent;  et 
simul  petiit,  ut  Ludovicus  in  Occidente  ope¬ 
ram  daret,  ut  sublato  superstitioso  cultu 
imaginum  Ecclesia  pacem  et  unionem  recu¬ 
peraret. 

Ludovicus  his  litteris  acceptis  a  Summo 
Pontifice  facultatem  obtinuit  convocandi  vi¬ 
ros  aliquot  doctos ,  qui  veterum  Patrum 
testimonia  de  cultu  imaginum  diligenter  col¬ 
ligerent.  Quo  facto  scribi  jussit  epistolam, 
quam  nomine  Summi  Pontificis,  ipso  con¬ 
sentiente  Pontifice,  cui  primum  ostendenda 
erat,  ad  Michaelem  imperatorem  dirigere 
cogitabat.  Denique  tum  epistolam  praedi¬ 
ctam,  tum  aliam  a  se  ad  ipsum  Pontificem, 
qui  Eugenius  dicebatur,  proprie  scriptam 
per  duos  Episcopos  misit. 


Haec  igitur  quinque  in  libello,  nuper  edito, 
continentur.  Primum,  epistola  Michaelis  Bal¬ 
bi  ad  Ludovicum  Pium,  Garoli  Magni  filium; 
secundo,  collecta  testimonia  ex  veteribus 
Patribus,  quibus  probatur,  imagines,  neque 
frangendas  esse,  ut  volebant  Iconomachi, 
neque  colendas,  ut  synodus  Nicaena  secunda 
statuerat;  tertio,  epistola,  summi  Pontificis 
nomine  scripta  a  Francis  Doctoribus  ad 
Michaelem  imperatorem,  qua  docetur,  ima¬ 
gines  neque  injuria  afficiendas  esse,  neque 
etiam  adorandas ;  quarto,  epistola  Ludovici 
imperatoris  ad  Eugenium  Pontificem  ejus 
nominis  secundum,  qua  eum  hortatur  ad 
legationem  in  Graeciam  mittendam,  et  Eccle¬ 
siam  pacificandam ;  quinto,  epistola  ejusdem 
Ludovici  ad  Hieremiam,  et  Jonam  Episco¬ 
pos,  quos  Romani  ad  Summum  Pontificem 
mittit,  eosque  instruit,  quemadmodum  pru¬ 
denter  cum  Pontifice  se  gerere  debeant,  ut 
eum  ad  suam  sententiam  pertrahant. 

Ex  his  promptum  erit  intelligere,  fucum 
facere  voluisse  eos,  qui  hunc  libellum  spe¬ 
cioso  nomine  synodi  Parisiensis  ornare  vo¬ 
luerunt  ;  qui  quidem  causam  Iconomacho- 
rum  juvare,  et  Catholicae  fidei  detrimentum 
aliquod  adferre  conati  sunt ;  sed  Deo  ju¬ 
vante,  mox  efficiemus,  ut  oleum  et  operam 
se  perdidisse  doleant. 

CAPUT  II. 

Nam  ut  ad  epistolam  Michaelis,  quae  pri¬ 
mam  partem  libelli  occupat,  veniamus  :  ea 
quidem  plena  videtur  religiosi  studii,  ut  si 
quis  aliunde  quis  iste  Michael  fuerit,  ignoret, 
arbitretur  eum  unum  ex  optimis,  et  Christia- 
nissimis  principibus  fuisse. 

Sed  exstantannales  publici  JoannisZonarae, 
Georgii  Cedreni,  et  aliorum,  qui  res  gestas 
Graecorum  Principum  litteris  mandaverunt. 
Ex  bis  cognoscere  licet,  Michaelem  non 
solum  cognomine,  sed  etiam  re  ipsa  Balbum, 


APPENDIX  de  cultu  imaginum. 


virum  fuisse  impium  et  scelestissimum  , 
quippe,  qui  magis  Hebraica)  supeistitioni, 
quam  Christianae  religioni  addictus  esset  : 
qui  resurrectionem  carnis  pernegaret,  et  ob 
id  prophetas,  et  apostolos,  qui  eam  praedica¬ 
verant,  irrideret  :  qui  fornicationem  licitam 
esse  diceret,  et  sacrum  coelibatum  adeo 
contemneret,  ut  e  monasterio  sanctimonia¬ 
lem,  jam  Deo  sacram,  sibi  conjugem  delige¬ 
ret:  qui  septimam  synodum  oecumenicam, 
atque  ab  Adriano  Pontifice  maximo  appro¬ 
batam,  respueret :  qui  sacras  imagines  nullo 
honore  dignas  arbitraretur  :  qui  Iconoma- 
chis  impense  faveret,  et  Constantinum  Co- 
pronymum,  Iconomachorum  principem,  sibi 
praeter  caeteros  imitandum  proponeret  :  qui 
S.  Euthimium,  sanctumque  Methodium, 
aliosque  pios  veritatis  defensores  vel  exilio, 
vel  carcere,  vel  morte  mulctaret. 

Hic  igitur  est  ille  Michael,  qui  ovinam 
pellem  indutus,  cum  esset  re  vera  lupus  ra¬ 
pax,  quasi  fidei  zelo  accensus,  nihil  aliud 
optare  se  fingit,  nisi  Ecclesiae  reformationem 
et  pacem.  Sed  quemadmodum  in  illa  ipsa 
epistola  deplorat  necem  Leonis  Imperatoris, 
cui  proxime  ipse  successit,  quem  dicit  ab 
improbis  quibusdam  conjuratione  facta  mi¬ 
sere  necatum,  cum  satis  aperte  constet  ex 
auctoribus  supra  citatis,  ipsum  eumdemMi- 
chaelem  conspirationis  principem  fuisse  : 
sic  etiam  pie  queri  videtur,  Ecclesiam  ob 
dissensiones  de  cultu  imaginum  esse  divi¬ 
sam,  cum  ipse  potissimum  dissensionis,  et 
divisionis  auctor  esset,  qui  synodum  gene¬ 
ralem,  quae  dissensiones  sustulerat,  rejecis¬ 
set,  et  Iconomachiam  propagare  studeret  : 
et  non  contentus  dissensionibus  Orientalibus, 
in  Occidente  quoque  dissensiones  serere,  ac 
propagare  satageret. 

Quod  vero  in  extrema  epistola  Catholicos 
reprehendit,  quod  vivificam  crucem  despi- 
ciant,  quod  imagines,  *ut  Deos  quosdam  a* 
dorent,  quod  ei  sacrificia  offerant,  quod  ab 
eis  nescio  quo  artificio  de  sacro  fontem  susci¬ 
pi,  et  sacram  communionem  percipere  ve¬ 
lint,  denique  quod  alias  id  genus  supersti¬ 
tiones,  vel  ineptias  in  cultu  sacrarum  imagi¬ 
num  ostendant,  merse  calumnise,  atque  im¬ 
posturae  sunt.  Neque  mirabitur  ejusmodi 
mendacia  Graecum  imperatorem  in  sua  epi¬ 
stola  ad  Latinos  longe  positos  scribere  po¬ 
tuisse,  qui  cogitare  voluerit,  quam  crassa, 
et  quam  incredibilia  mendacia  nostri  tem¬ 
poris  haeretici  de  Catholicis  in  vicinis  locis 
degentibus  fingant. 


Sed  ex  Concilio  Nicseno  11.  vere  legitimo, 
et  oecumenico,  velit  nolit  Michael  Balbus, 
illis  ipsis  temporibus  celebrato,  luce  solis 
clarius  effici  potest,  illa  esse  commenta, 
fraudesque  haereticorum.  Docuit  enim  Con¬ 
cilium  illud,  cui  Catholici  omnes  assentie- 
bantur,  imaginibus  sacris  deberi  quidem, 
suam  venerationem,  sed  non  majorem  quam 
vivificae  Cruci,  neque  illis  ullo  modo  sacrifi¬ 
candum  esse,  neque  eos  cultu  latriae,  qui 
Deo  est  proprius,  adorandas.  Legatur  syno¬ 
dus,  et  imposturae  subito  evanescent. 

Quae  cum  ita  sint,  vel  Franci,  qui  Ludo- 
vico  Imperatori  a  consiliis  erant,  fidem  ha¬ 
buerunt  litteris  Michaelis,  vel  non  habue¬ 
runt.  Si  fidem  habuerunt,  circumventi  sunt, 
atque  decepti.  Si  fidem  non  habuerunt,  abusi 
sunt  litteris  illis  ad  permovendum  Summum 
Pontificem,  ut  majorum  suorum  acta  rescin¬ 
deret,  et  synodum  Nicaenam,  ab  Adriano  ap¬ 
probatam,  improbaret  ipse  atque  damnaret. 

Sed  sive  decepti  fuerint,  sive  decipere 
voluerint,  nihil  attinebat  istum  vel  errorem, 
vel  scelus  ipsorum  orbi  terrarum  prodere, 
praesertim,  cum  non  sine  causa  majores  no¬ 
stri  libellos  ejusmodi,  qui  nihil  utilitatis, 
detrimenti  autem  plurimum  adferre  pote¬ 
rant,  libenter  delitescere  passi  sint. 

CAPUT  III. 

Venio  nunc  ad  ea  testimonia,  quae  pauci 
illi  viri  a  Ludovico  imperatore  vocati,  ex 
veterum  monumentis  collegisse  se  dicunt. 
Multis  enim  nominibus  viri  illi  peccasse  vi¬ 
dentur.  Ac  primum  quidem  ante  collectio¬ 
nem  satis  audacter  judicium  sibi  de  scriptis 
Apostolicis  desumpserunt.  Nec  solum  de 
Summo  Pontifice,  sed  etiam  de  Generali 
Synodo,  a  Pontifice  approbata,  temere  ju¬ 
dicarunt.  In  qua  re  longe  superarunt  pecca¬ 
tum  auctoris  illius,  qui  nomine  Caroli  Magni 
librum  edidit  adversus  cultum  sacrarum 
imaginum.  Ille  enim  (quod  etiam  Patres 
concilii  Francofordiensis  fecerunt)  Nicaenam 
synodum  secundam  improbavit,  quoniam 
celebratam  fuisse  existimavit  sine  consensu 
Apostolicae  Sedis.  At  consiliarii  isti  Ludovici 
imperatoris,  quorum  scripta  discutimus,  fa¬ 
tentur  synodum  pro  cultu  imaginum,  id  est, 
Nicaenam  secundam  ab  Adriano  Summo 
Pontifice  coactam,  et  probatam,  et  tamen 
tum  ipsam  Synodum,  tum  epistolam  ejusdem 
Adriani  ad  Constantinum  imperatorem  pro 
cultu  imaginum,  et  rursum  defensionem  e- 


CAPUT  IV. 


i 


jusdem  Synodi,  ab  Adriano  ad  Garolum 
missam,  examinare,  dijudicare,  reprehen¬ 
dere  non  verentur. 

Haec  enim  sunt  ipsorum  verba  pag.  19  : 
«  Primum  epistolam  Domini  Adriani  Papae, 
quam  pridem  pro  imaginibus  erigendis 
Constantino  imperatori,  et  Irenae  matri  ejus 
ad  eorum  deprsecationem  in  transmarinis 
partibus  direxit,  coram  nobis  legi  fecimus, 
et  quantum  nostrae  parvitati  res  patuit,  sicut 
juste  reprehendit  illos,  qui  imagines  sancto¬ 
rum  temerario  ausu  in  illis  partibus  confrin¬ 
gere  et  penitus  abolere  praesumpserunt ;  sic 
indiscrete  noscitur  fecisse,  in  eo  quod  su- 
perstiose  eas  adorari  jussit,  pro  qua  etiam 
causa  synodum  congregari  praecepit  » .  Et 
infra  pag.  21.  de  defensione  Nicaenae  Synodi 
ab  Adriano  edita  sic  loquuntur  :  «  Per  sin¬ 
gula  capita  in  illorum  excusationem  respon¬ 
dere,  quae  voluit,  non  tamen  quae  decuit, 
conatus  est  etc.  » . 

Ita  nimirum  judicem  suum,  et  totius  mun¬ 
di  judicare,  pastoremo  mnium  Christi  ovium 
pascere  ;  et  doctorem  universorum  docere 
non  erubuerunt,  qua  temeritate  nulla  major 
cogitari  potest. 

CAPUT  IV. 

Sed  fortasse  nova  aliqua,  atque  recondita 
testimonia  repererunt,  quibus  freti  resistere 
in  faciem  Apostolico  praesuli  non  reformida¬ 
runt.  Imo  vero  notissima  et  vulgaria,  et  quae 
nec  nihil  ad  rem  faciant  sine  ulla  ratione, 
vel  ordine  collegerunt.  ' 

Ac,  ut  exempli  gratia  pauca  discutiamus, 
primum  testimonium  sumunt  ex  libro  S. 
Augustini  de  hseresibus,  ubi  legimus  Simo¬ 
nem  Magum  jussisse  imaginem  suam,  et 
Helenae  meretriculae  suae  a  discipulis  adora¬ 
ri.  Atque  hanc  esse  dicunt  primam  originem 
adorandarum  imaginum.  Quasi  vero,  si  de 
falso  cultu  agatur,  non  ante  Simonis  tempo¬ 
ra,  vituli  aurei  ab  Hebraeis,  et  simulacra  ho¬ 
minum  mortuorum  a  Gentilibus  adorata 
fuerint.  Sed  Ecclesia  Catholica  non  discit 
cultum  rerum  sacrarum  ab  hostibus  suis,  et 
si  ex  eo  testimonio  liceret  colligere  non  esse 
Christi,  et  Sanctorum  imagines  venerandas, 
licebit  eadem  ratione  colligere,  ne  ipsum 
quidem  Christum  ullo  honore  dignum  esse  ; 
propterea  siquidem  impium  erat,  Simonis, 
et  Helenae  imagines  colere,  quod  Simon,  et 
Helena  indignissimi  essent  qui  colerentur. 

Sed  ridicula  plane  sunt,  quae  ex  epist.  56. 


ejusdem  Augustini  ad  Dioscorum  testimonia 
desumpserunt  :  ridicula,  inquam,  si  ad  id, 
de  quo  agimus,  referantur.  Quae  namque  S. 
Augustinus  disputat,  de  imaginibus,  quae  a 
corporibus  defluentes  in  animum  penetrant, 
ut  per  eas  aliquid  cernamus,  vel  cogitemus, 
ea  proferunt  isti  ad  probandum  non  esse 
Christi  et  sanctorum  imagines  depictas,  vel 
sculptas  ullo  modo  colendas.  Quae  quam  be¬ 
ne  cohaereant  cum  praesenti  disputatione, 
lectoris  esto  judicium. 

Quid  ?  quod  plurima  testimonia,  quae 
Summus  Pontifex  Adrianus  in  epistola  illa 
sua  doctissima  pro  imaginibus  posuit,  isti 
rursum  allegant,  qui  contra  imagines  pug¬ 
nant. 

Quod  vero  dicunt,  et  nonnullis  etiam  te¬ 
stimoniis  probare  nituntur,  non  esse  consue¬ 
tudinem,  vel  annorum  numerum,  aut  quam¬ 
libet  vetustatis  auctoritatem  praeferendam 
veritati  :  tunc  recte  diceretur,  si  probari 
posset,  cultum,  quem  Ecclesia  Catholica 
imaginibus  exhibet,  ex  manifesto  errore,  non 
ex  certa  veritate  descendere.  Sed  cum  de  re 
aliqua  litigatur,  multum  valere  consuetudi¬ 
nem,  et  venerandam  esse  antiquitatem,  ne 
ipsi  quidem  negare  possunt.  Quorsum  enim 
tantopere  laborarunt  in  evolvendis  antiqui¬ 
tatis  monumentis,  si  nullum  probabile  argu¬ 
mentum  ex  antiquitate  peti  potest  ?  Nonne 
vident,  se  hoc  suo  facto  contra  sua  verba 
pugnare  ?  et  re  ipsa  destruere,  quod  verbis 
astruere  nitebantur  ?  Certe  si  liceret  testi¬ 
monia  S.  Augustini,  S.  Basilii,  aliorumque 
veterum  Patrum  in  medium  afferre,  quibus 
ipsi  ex  antiquitate,  vel  Ecclesiae  consuetudi¬ 
ne  probant  Ecclesiastica  dogmata,  nullus  fi¬ 
nis  esset. 

Sed  quod  superat  omnem  admirationem, 
illud  est,  quod  multa  testimonia  proferunt 
pro  adoratione  Crucis,  et  cum  rationem  red¬ 
dere  volunt,  cur  signum,  vel  lignum  Crucis 
adorandum  sit,  et  imagines  Christi  non  sint 
adorandae,  dicunt  eam  esse  causam,  quia 
Christus  in  Cruce  suspensus  fuit,  non  in  ima- 
gine  :  et  quia  per  Crucem  nos  redemit,  non 
per  imaginem.  Quod  si  refellere  voluero,  ti¬ 
meo  ne  nimiae  tarditatis  lectores  existimare 
videar.  Certe  «nim  Christus  non  in  signo 
Crucis,  quod  in  pariete,  vel  in  tabella,  vel 
in  fronte,  vel  in  aere  pingimus,  suspensus 
fuit,  neque  etiam  in  ligneis  illis  crucibus, 
quae  passim  cernuntur,  et  adorantur  in  Ec¬ 
clesiis  ;  sed  in  illa  una  Cruce,  cujus  ista  no¬ 
stra  signa,  quae  pingimus,  vel  eiigimus,  ima- 


appendix  de  cultu  imaginum. 


gines  sunt.  Cum  ergo  liceat  per  adversarios 
Crucis  imaginem  colere,  cur  imaginem  Cru¬ 
cifixi  colere  non  licebit  ?  et  si  jure  Crucis 
adoramus  imaginem,  quia  |»per  Crucem  led- 
empti  sumus  a  Christo,  qua  causa  fingi  po¬ 
test,  cur  non  jure  coli  possit  imago  Christi, 
qui  proprie  nos  redemit  ? 

At,  inquiunt,  nihil  manu  factum  colere 
fas  est;  quid  igitur?  Lignum  vel  signum  Cru¬ 
cis  non  est  manufactum  ?  Codex  Evangelio- 
rum,  et  sacra  vasa,  qum  horum  opinione  ve¬ 
neranda  sunt,  quid  sunt  aliud,  nisi  opera 
manuum  humanarum  ?  Et  tamen  verum  est9 
nihil  manufactum  esse  colendum  eo  genere 
cultus,  quo  Deus  ipse  qui  omnino  non  est 
factus,  sed  omnium  rerum  factor  colendus 
est. 

Quare  poterant  collectores  isti  maximam 
partem  testimoniorum,  qme  attulerunt,  omit¬ 
tere,  quoniam  iis  nihil  probatur  aliud,  nisi 
solum  Deum  esse  colendum  cultu  latrise  sibi 
uni  proprio,  et  non  esse  imagines  ita  ado¬ 
randas,  ut  etiam  sacrificia  illis  offerantur, 
qu£e  neque  nos  negamus,  neque  sancta  Ni¬ 
caena  synodus  negavit. 

Ac,  ut  videas,  lector,  quantas  vires  veritas 
habeat,  ipsi  quoque  qui  eam  oppugnant,  non 
raro  vel  inviti  vel  imprudentes  eam  tuentur. 
Id  accidit  collectoribus  nostris.  Nam  inter 
alia  testimonia  colligunt  etiam  nonulla,  ut 
probent  imagines  non  esse  frangendas,  vel 
injuria  afficiendas.  Sed  in  iisdem  testimoniis 
non  habetur  solum  quod  ipsi  volunt,  imagi¬ 
nes  videlicet  non  esse  afficiendas  injuria, 
sed  habetur  etiam,  quod  nolunt,  afficiendas 
honore.  Quod  quidem  isti  collectores  ali¬ 
quando  viderunt,  et  textum  audacter  cor¬ 
ruperunt,  aliquando  non  viderunt,  et  testi¬ 
monium  contra  se  in  ipso  suo  libello  impru¬ 
dentes  reliquerunt. 

Prioris  rei  exemplum  habes  pag.  87.  ubi 
allegatur  S.  Gregorius,  qui  in  epistola  quinta 
libri  septimi  ad  Januarium  reprehendit  acri¬ 
ter  nonnullos,  qui  B.  Virginis  imaginem,  et 
Crucem  dominicam  contumeliae  causa  ad 
Judaeorum  Synagogam  detulerunt  :  et  man¬ 
dat  Januario  Episcopo,  ut  sublatam  ex  eo 
loco  cum  ea,  qua  dignum  est  veneratione, 
imaginem,  atque  Crucem,  in^ecclesiam  re¬ 
ferat.  Hic  boni  collectores  nomen  imaginis 
simpliciter  deleverunt,  vel  omiserunt,  ne  vi¬ 
deretur  contra  eorum  dogma  non  solum 
Crux,  sed  etiam  imago  beataj  Virginis  vene¬ 
randa,  nisi  forte  librariorum  errore  nomen 
imaginis  sit  omissum. 


Jam  vero  pag.  91.  adscribunt  haec  verba 
ex  epistola  synodica  Gregorii  Papae  :  «  Nos 
non  ob  aliud  nomen  imagines  facimus,  et 
adoramus,  sed  pro  nobis  incarnato  Verbo 
Dei  etc.  »  Audis  ne  collector,  vocabulum, 
(adoramus  ?)  et  tamen  a  se  hoc  testimonium 
prolatum  est.  Sed  habemus  clariora. 

Paulo  infra  ponuntur  haec  verba  ex  libro 
S.  Basilii  ad  Amphilochium  de  Spiritu  san¬ 
cto  cap.  17  :  «  Imaginis  honor  ad  primam 
formam  transit,  etc.  ».  Ecce  tibi  rursus  ho¬ 
norem  imaginis.  Sed  ad  clarissima  venia¬ 
mus. 

Paulo  post  adferuntur  haec  alia  verba  ex 
epistola  ejusdem  Magni  Basilii  ad  imperato¬ 
rem  Julianum.  «  Credo  in  unum  Deum  pa¬ 
trem  omnipotentem,  Deum  patrem,  Deum 
Filium,  Deum  Spiritum  sanctum,  unum 
Deum,  hsec  tria  adoro  et  glorifico.  Confiteor 
autem  et  filii  Incarnati  dispensationem,  et 
Dei  genitricem,  quse  sequndum  carnem  eum 
genuit,  sanctam  Mariam.  Suscipio  vero  et 
sanctos  Apostolos,  Prophetas,  et  Martyres, 
et  ad  Deum  deprecationem,  quse  per  eos 
propitium  mihi  efficit  misericordissimum 
Deum,  pro  quo  et  figuras  imaginum  eorum 
honoro  et  adoro,  specialiter  hoc  traditum  est 
a  sanctis  Apostolis,  et  non  prohibitum,  sed 
in  omnibus  Ecclesiis  nostris  eorum  designari 
vel  historias  etc.  ».  Quid  audivimus?  S.  Ba- 
silius  Magnus  ab  adversario  advocatur  testis, 
et  vere  testis  est  omni  exceptione  major.  Is 
vero  palam  affirmat,  se  honorare,  et  adorare 
Apostolorum,  Prophetarum,  et  Martyrum 
imagines.  Idque  affirmat,  dum  fidei  suse 
confessionem  edit,  ac  de  rebus,  non  dubiis 
aut  verisimilibus,  sed  certissimis,  et  explo¬ 
ratis  loquitur.  Addit  vero  id  ab  Apostolis 
traditum,  et  ab  omni  Ecclesia  susceptum,  et 
observatum.  Quid,  quseso,  responderi  potest? 
Auctor  gravissimus,  aperte  loquitur,  et  ejus 
testimonium  ab  adversariis  profertur.  Neque 
desunt  alia  testimonia  similia  in  eodem  li¬ 
bello,  Athanasii,  Germani,  Leontii,  et  alio¬ 
rum,  quse  imprudenter  ab  adversariis  contra 
se,  et  pro  nobis,  hoc  est,  pro  cultu  sacrarum 
imaginum  proferuntur.  Sed  ego  brevitati 
studeo,  neque  libenter  in  his  refellendis  ine¬ 
ptiis  tempus  tero. 

CAPUT  V. 

Sequitur  pars  tertia,  id  est,  Epistola  Eu- 
genii  Papee  ad  Michaelem,  et  Theophilum 
ejus  filium  imperatores,  (quam  epistolam 


CAPUT  V. 


iidem  collectores  scripsisse  videntur.  Neque 
enim  Eugenius  ullam  talem  epistolam  scri¬ 
psit;  sed  (ut  supra  diximus)  scripta  fuit,  ut 
nomine  Pontificis  mitteretur,  si  ipse  proba¬ 
ret.  In  qua  re  cogimur  desiderare  pruden¬ 
tiam  Collectorum.  Qua  enim  fronte  Romano 
Pontifici  praescribere  ausi  sunt,  quod  ipsum 
scribere  oporteret?  Qua  vero  fiducia  sperare 
potuerunt,  Romanum  Pontificem  scripturum 
ad  Graicum  imperatorem  contraria  iis,  quae 
praedecessores  ejus  non  semel  scripserant  ? 

Sed  videamus,  si  placet,  paulo  diligentius, 
an  epistola  illa  summum  Pontificem  deceat. 
Omitto  autem,  quod  in  hoc  libello  epistola 
illa  caret  principio,  quod  peccatum  non  pri¬ 
mo  auctori,  sed  ei,  qui  nunc  demum  post  tot 
saecula  libellum  hunc  in  lucem  edidit,  tribu¬ 
endum  videtur.  Nihil  etiam  dico  quod  epi¬ 
stola  verbosa  est  admodum,  obscura,  bar¬ 
bara,  imperita  ;  detur  enim  hoc  tempori. 
Taceo  denique,  quod  dum  conatur  tollere  re¬ 
pugnantiam,  quae  in  verbis  S.  Gregorii  esse 
videbatur,  tanto  se  magis  involvit,  quanto 
magis  conatur  evolvere.  Sed  tria  quaedam  ta¬ 
citus  praeterire  non  possum.  Primum  enim 
facit  haec  epistola  Pontificem  summum,  adu¬ 
latorem  imperatoris  impudentissimum,  dum 
ita  loquitur:  «  0  venerandi  Mundi  Principes, 
cum  universa  Sancta  Dei,  quam  Domino  dis¬ 
ponente,  et  committente  gubernatis,  Eccle¬ 
sia  » .  Et  infra  :  «  propter  adunandam,  quam 
Domino  Deo  ordinante  regitis,  Ecclesiam  » . 
Quae  foedior  adulatio  ?  Michael  Balbus  inter¬ 
fecto  legitimo  imperatore,  cum  esset  ipse  pro 
sceleribus  suis  jam  morti  adjudicatus,  tyran¬ 
nice  invasit  imperium,  et  Pontifex  Maximus 
affirmabit,  Deo  disponente,  committente,  et 
ordinante  hunc  ipsum  Balbum  gubernacula 
suscepisse  non  solum  imperii,  sed  etiam  Ec¬ 
clesiae,  et  si  Ecclesia  Dei  ab  ipso  Deo  guber¬ 
nanda  Imperatori  tradita  est,  quid  faciunt  in 
Ecclesia  Episcopi  ?  quid  ipse  summus  Pon¬ 
tifex  ?  «  Imperator  (inquit  S.  Ambrosius)  in 
Ecclesia  est,  non  supra  Ecclesiam,  filius  Ec¬ 
clesiae,  non  rector  ;  ovis,  non  pastor.  »  Et  S. 
Joan,  Chrysostomus  Diacono  suo  dixit  :  «  Si 
is,  qui  diademate  coronatur  indigne  adeat  ad 
sacra  mysteria  percipienda,  cohibe  et  coerce, 
majorem  tu  illo  habes  potestatem  ». 

Deinde,  in  eadem  epistola  non  semel  repe¬ 
titur  hoc  argumentum  :  «  Si  nulla  unquam 
picta,  vel  ficta  fuisset  imago,  nihil  periret  de 
fide,  spe,  et  charitate,  quibus  ad  regnum  per¬ 
venitur  alternum  »  :  et  tamen  propter  imagi¬ 
nes  orta  est  dissensio,  et  divisio  in  Ecclesia, 


y 

turbata  pax,  charitas  violata.  Et  non  animad¬ 
vertunt,  qui  eam  epistolam  nomine  Summi 
Pontificis  scribunt,  eo  argumento  non  solum 
effici  quod  ipsi  volunt,  imagines  non  esse 
adorandas,  sed  etiam  effici  (si  quid  tamen 
efficitur,  quod  mox  videbimus)  imagines  om¬ 
nino  de  medio  esse  tollendas,  quod  ipsi  no¬ 
lunt.  Nec  tamen  argumentum  illud  aliquid 
valet. 

Quamvis  enim  nihil  periret  de  fide,  spe,  et 
charitate,  si  nulla  picta,  vel  ficta  esset  imago 
tamen  quando  picta,  vel  ficta  est,  peccat  in 
fidem,  qui  eam  negat  esse  venerandam,  quo¬ 
niam  honor  imaginis  ad  prototypum  refertur, 
quod  venerandum  esse  fides  docet,  et  adver¬ 
sarius  non-negat.  Et  potest  hoc  ipsum  simili¬ 
tudine  illustrari,  si  libellus  aliquis  divinai 
Scripturae,  ut  epistola  ad  Philemonem,  non 
exstaret,  nihil  deperiret  de  fide,  spe  et  chari¬ 
tate  :  et  tamen  quia  nunc  exstat,  qui  eam  ne¬ 
garet  esse,  cum  veneratione  suscipiendam, 
peccaret  in  fidem  ;  et  si  propterea  dissentio- 
nes  orirentur,  non  esset  epistola  abjicienda, 
sed  imperitia  dissidentium  coarguenda,  et 
instruenda. 

Postremo  in  eadem  illa  epistola  reprehen¬ 
ditur  Constantinus  et  mater  ejus  Irene,  quod 
edicto  suo  j  usserit  sacras  imagines  juxta  Con¬ 
cilii  generalis  decretum,  cum  veneratione 
esse  habendas.  Quae  sane  reprehensio  a 
Summo  Pontifice,  nisi  plane  amente,  scribi 
non  potuit.  Quid  enim  ?  Adrianus  Papa  Con¬ 
stantinum,  et  Irenem  summis  laudibus  effert, 
quod  sacrarum  imaginum  religioso  cultui  fa¬ 
veant:  et  Adriani  successor  Eugenius  eosdem 
imperatores  ob  causam  eamdem  reprehen¬ 
det  ?  et  quae  major  stultitia  fingi  potest , 
quam  ut  Summus  Pontifex  moleste  ferre  se 
dicat,  quod  ab  imperatore  decreta  Concilio¬ 
rum  generalium,  a  sede  Apostolica  approba¬ 
ta,  serventur,  ac  defendantur  ? 

Sed  si  parum  prudentes  collectores  fuerunt 
non  fuit  inconstans  Apostolicae  sedis  Anti¬ 
stes;  permansit  enim  in  iis,  quae  praedecesso¬ 
res  non  sine  magna  deliberationis  maturitate 
statuerant.  Nam  neque  Eugenius  eam  episto¬ 
lam  misit  :  et  paulo  post  Adrianus  II.  syno¬ 
dum  cecumenicam  octavam  Constantinopoli 
celebrandam  curavit,  in  qua  synodus  septima 
de  cultu  imaginum  iterum  approbata  est. 
Denique  Anastasius  Bibliothecarius  Roma¬ 
nus  in  praefatione  septimae  synodi  ad  Joan- 
nemVlII.  Pontificem,  qui  Adriano  II.  pro¬ 
xime  successerat,  scribit,  in  eadem  sententia 
fuisse  omnes  Romanos  Pontifices.  «  Quae  », 


10 


*  appendtx  de  cultu  imaginum. 


inquit,  «super  venerabilium  imaginum  ado¬ 
ratione  praesens  synodus  docet,  haec  et  Apo- 
stolica  vestra  Sedes,  sicut  nonnulla  scripta 
innuunt,  antiquitus  tenuit,  et  universalis  Ec¬ 
clesia  semper  venerata  est,  et  hactenus  ve¬ 
neratur,  quibusdam  dumtaxat  Gallorum  ex¬ 
ceptis,  quibus  utique  nondum  est  horum  ve¬ 
ritas  revelata  ». 

CAPUT  VI. 

Restat  pars  ultima,  hoc  est,  epistola  Lu- 
dovici  imperatoris  ad  Eugenium  Pontificem, 
et  altera  ejusdem  Ludovici  ad  Hieremiam,  et 
Jonam  Episcopos.  In  quibus  nihil  observan¬ 
dum  occurrit,  nisj  quod  in  eis  quaedam  di¬ 


cuntur,  quae  redolere  videntur  fraudes  re¬ 
centium  haereticorum.  Unde  venit  in  mentem 
suspicari,  ne  forte  vel  totus  hic  libellus  sit 
confictus,  vel,  quod  est  credibilius,  deprava¬ 
tus,  et  auctus  ad  invidiam  Romanae  Ecclesiae 
conciliandam. 

Sed  sive  sit  verus  liber,  sive  confictus,  sive 
partim  sincerus,  partim  adulterinus,  illud 
unum  constat,  non  esse  librum  dignum,  in 
quo  legendo  tempus  conteratur.  Titulus  fal¬ 
sus,  dictio  barbara,  sententiae  insulsae,  ordo 
perversus,  eorumdem  testimoniorum  crebra 
repetitio,  facile  potuissent  persuadere  typo- 
grapho,  si  is  commune  commodum,  et  non 
proprium  lucrum  spectasset,  ut  sibi  ab  eden¬ 
do  ejusmodi  opere  temperaret. 


TRACTATUS 


INDULGENTIIS 


i  J. 


% 


■ 

‘ 

i 


*• 


, 


1 


' 


'Mi 


PHjBFATIO 


Quae  prima  controversiarum  hoc  nostro  saeculo  fuit,  ea  non 
electione,  sed  casu  postremo  loco  a  nobis  tractanda  suscipituy.  Nam 
cum  locum  huic  controversiae  post  libros  de  poenitentia  designa¬ 
vissem,  et  casu  factum  esset,  ut  libri  illi  prope  ferias  autumnales 
absolverentur,  et  typographus  illo  ipso  tempore  extremam  manum 
secundo  tomo  imponere  vellet,  implere  non  potui  quod  maxime 
cupiebam.  Deinde  supervenerunt  aliae ,  atque  aliae  occupationes , 
tum  publicae,  tum  privatae,  quibus  impeditus,  vix  otium  paucorum 
mensium  pro  tertio  tomo  (quod  opus  majoris  momenti  esse  vide¬ 
batur)  perliciendo  invenire  potui.  Sed  cum  praeter  spem  hoc  anno 
aliquid  vacui  temporis  nactus  fuissem,  et  simul  anni  sexcente¬ 
simi  supra  millesimum  jam  imminentis  expectatio  nos  admoneret 
celeberrimi  Jubilaei,  solemniumque  Indulgentiarum,  quibus  is  an¬ 
nus  vetere  instituto  consecratus  est,  non  potui  diutius  hujus  de¬ 
biti  solutionem  differre,  quam  multi  a  me  jure,  ac  merito  expe¬ 
tebant.  Quamvis  autem  eas  potissimum  controversias  explicandas - 
susceperim ,  quae  de  indulgentiis  inter  Catholicos ,  haereticosque 
versantur,  tamen  attingam  etiam  illas,  quae  inter  Catholicos  salva 
lide,  veritatis  indagandae,  vel  illustrandae  gratia  disputantur.  Igitur 
universae  disputationis  hic  erit  ordo.  Primum  de  nomine  indul¬ 
gentiae,  et  jubilaei  breviter  disseremus,  et  simul  qui  pro  defensione 
indulgentiarum,  qui  contra  easdem  scripserint,  indicabimus.  Deinde 
an  indulgentiae  sint,  prosequemur;  ubi  duo  tractanda  erunt,  alte¬ 
rum  de  thesauro  quodam  spirituali  Ecclesiae,  alterum  de  potestate 
eum  thesaurum  distribuendi.  Tertio  quid  proprie  sit  indulgentia, 
id  est,  in  quo  praecipue  natura  ejus  posita  sit,  investigabimus ; 
ubi  alia  duo  explicanda  erunt;  unum,  sitne  indulgentia  solutio, 
vel  absolutio ;  alterum,  a  quo  vinculo  solvat,  vel  absolvat.  Quarto, 


14 


PRAEFATIO. 


qualis  indulgentia  sit,  id  est,  de  multiplici  forma,  et  varietate  ejus 
disseremus.  Quinto,  propter  quid,  sive  cujus  rei  gratia  sit,  hoc  est, 
de  fructu,  et  utilitate  indulgentiae  disputabimus.  Sexto,  quis  possit 
indulgentias  concedere,  et  quam  ob  causam,  inquiremus.  Septimo, 
quis  eas  suscipere  possit,  et  quae  dispositio  ad  eas  suscipiendas 
requiratur,  videbimus.  Octavo,  an,  et  quomodo  defunctis  indul¬ 
gentias  prosint,  aperiemus.  Atque  haec  omnia  in  priore  libro 
breviter,  et  perspicue  explicare  conabor.  In  posteriore  vero  libro 
mendacia,  fraudes,  et  imposturas,  argumenta  quoque  sive  a  testi¬ 
moniis  Scriptura3.,  et  Patrum,  sive  ab  ipsa  ratione  petita,  Lutheri, 
Calvini,  Heshusii  et  Kemnitii,  qui  praeter  caeteros  in  hoc  argu¬ 
mento  laborasse  videntur,  aperiam,  discutiam,  et  refellam. 


TRACTATUS 


DE  INDULGENTIIS 

.  LIBER  PRIMUS 


CAPUT  PRIMUM. 

De  nomine  indulgentias  et  jubilaei. 

Ac  ut  a  nomine  exordiamur,  indulgentia 
remissionem,  et  facilitatem,  sive  (ut  sic  lo¬ 
quamur)  condescensionem  in  Scripturis  san¬ 
ctis,  aliisque  auctoribus,  praesertim  ecclesia¬ 
sticis,  significare  solet.  Et  quidein  priore 
notione  usurpatur  hoc  nomen  apud  Isaiam 
cap.  lxi.  sancto  Luca  interprete  cap.  iv. 
Evangelii.  Nam  quod  legimus  in  Isaia  : 
Praedicare  captivis  indulgentiam ,  in  Evange- 
gelio  Lucae  redditum  vi  demus,  Praedicare  cap - 
tivis  remissionem  (1).  Eadem  notione  passim 
veteres  Patres  usi  sunt,  Cyprianus  in  serm. 
de  lapsis,  et  in  epist.  ad  Jubajanum,  Hiero¬ 
nymus  in  comment.  ad.  cap.  iv.  Danielis,  et 
Augustinus  in  Psalm.  ci.  explicans  illa  verba, 
cinerem  tamquam  panem  manducabam, 
posteriore  significatione,  qua  nomen  indul¬ 
gentiae  pro  lenitate,  et  ut  diximus,  conde- 
scensione  accipitur,  usus  est  Apostolus  in 
priore  ad  Corinth.  cap.  vn,  in  illis  verbis; 
Hoc  autem  dico  secundum  indulgentiam ,  non 
secundum  imperium  (2).  Eadem  significatio 
apud  alios  scriptores  tum  sacros,  tum  pro¬ 
fanos  frequentissima  est. 

Ecclesia  igitur,  et  Scholae  Theologorum 
utramque  significationem  conjungentes,  in¬ 
dulgentias  vocant  remissiones  poenarum, 
quae  saepe  remanent  luendae  post  remissio- 
♦nem  culparum,  et  reconciliationem  in  sacra¬ 


mento  Poenitentiae  adeptam,  quas  remissio¬ 
nes  Summi  Pontifices  ex  paterna  lenitate,  et 
condescensione  in  filios  suos,  compatientes 
eorum  infirmitati,  certis  temporibus,  et  non 
sine  justa  aliqua,  et  rationabili  causa  con¬ 
cedere  solent.  Videtur  autem  Ecclesia  ad 
hanc  rem  significandam  nomen  hoc  deri¬ 
vasse  ab  usu  veterum  imperatorum,  et  ju¬ 
reconsultorum.  Siquidem  illi  indulgentiam 
solemni,  proprioque  vocabulo  appellant  re¬ 
missionem  generalem  criminum,  quam  ali¬ 
quando  principes  saeculi  publicae  laetitia 
causa  faciebant,  vide  Codicem  Theodo¬ 
sianum  lib.  iv.  tit.  38.  qui  est  de  Indulgen¬ 
tiis  criminum,  et  nominatim  invenies  lege  3. 
indulgentiam  fuisse  remissionem  criminum, 
quoad  solam  poenam  legibus  debitam,  et 
lege  4.  invenies  indulgentiam  nunc  remis¬ 
sionem,  nunc  absolutionem  appellari.  Vide 
etiam  I.  Lucius  If.  ad  Senatusconsultum 
Turpili,  et  1.  Indulgentia,  C.  de  generali  a- 
bolitione,et  Ammianum  Marcellinumlib.xvi. 
ubi  etiam  indicat,  nomen  indulgentia  esse 
antiquum,  et  solemne  cum  ait,  «  ne  per  in¬ 
dulgentias,  quos  appellant,  etc.  »,  Atque 
haec  de  nomine  indulgentiae  hic  sufficiant, 
nam  defitionem  accuratam  indulgentiae  post¬ 
ea  suo  loco  trademus. 

Porro  jubilaeus  dicitur  a  voce  Hebraea 
bw  Jobel,  et  quamvis  aliqui  malint  johe- 
laeum,  vel  jobilaeum,  quam  jubilaeum  dicere, 
nos  tamen  S.  Hieronymum  sequimur,  qui 
vocem  Jobel,  perpetuo  jubilaeum  reddidit. 
Non  enim  in  convertendis  vocibus  tam  su¬ 


ti)  Isai.,  LVl,  1 ;  Luc.,  IV.  19.  -  (2)  I  Corinth.,  VII,  6. 


46 


LIBER  I. 


perstitiosi  esse  debemus,  ut  propterea  S. 
Hieronymum,  virum  doctissimum,  et  pru- 
dentissimum  et  ab  ipsa  Ecclesia  approba¬ 
tum  deserere  debeamus.  Significat  autem 
jubilaeus  annum  remissionis,  qui  apud  He¬ 
braeos  erat  quinquagesimus,  ut  perspicuum 
est  ex  cap.  xxv.  et  xxvii.  Levitici,  et  cap. 
postremo  Numerorum,  siquidem  eo  anno  re¬ 
mittebantur  labores  omnes  agriculturae,  non 
enim  arabatur,  nec  serebatur,  nec  meteba¬ 
tur,  sed  ex  frugibus  anni  superioris,  quas 
Dominus  triplo  plures  suppeditabat,  omnes 
commode  sustentari  poterant ;  restitueban¬ 
tur  etiam  agri,  ac  domus  venditae  prioribus 
dominis,  et  qui  servituti  addicti  fuerant,  li¬ 
bertati  pristinae  reddebantur.  De  etimologia 
vero  jubilaei,  grammatici  certant,  et  adhuc 
sub  judice  lis  est.  Ego  tamen  non  assentior 
Rabbinis,  qui  docent  jubilaeum  a  sonitu  cor¬ 
nu  arietini  sic  nominari,  quod  ejusmodi  so¬ 
nitu  indiceretur  annus  remissionis. Nam  tam¬ 
etsi  uno  in  loco,  videlicet  Exod.  xix.  vi¬ 
deatur  Jobel  sonum  buccinae ,  vel  ipsam 
buccinam  significare  :  tamen  ubi  agitur 
proprie  de  jubilaeo,  nimirum  Levit,  xxv.  so¬ 
nitus  buccinae,  quo  indicebatur  jubilaeus, 
non  vocatur  Jobel,  sed  filPYin  theruha,  qua 
etiam  voce  utitur  David  in  Psalmis  ubicum¬ 
que  jubilum  vel  jubilationem  nominat.  Et 
certe  si  jubilaeus  hebraice  diceretur  a  sonitu 
buccinae,  debuisset  omnino  Moses  Levit,  xxv. 
ubi  ait  :  Et  clanges  baccina  mense  septimo, 
decima  die  mensis ,  propitiationis  tempore  in 
universa  terra  vestra ,  sanctificabisque  annum 
quinquagesimum ,  et  vocabis  remissionem  cunc¬ 
tis  habitatoribus  terree  tuae.  Ipse  est  enim  Ju¬ 
bilaeus  (4).  Debuisset,  inquam,  uti  voce  Jo- 
belin  designando  sonitum  buccinae.  Quod 
tamen  non  fecit,  sed  usus  est  voce  theruha, 
ut  diximus.  Itaque  non  dicitur  hebraice 
jubilaeus  a  jubilatione,  cum  ille  Jobel,  ista 
theruha  dicatur  :  sed  dicitur,  ut  existimo,  a 
Jabal,  quod  significat  germinare,  et 
producere,  unde  est  nomen  JIIT  Jebul,  quo 
fruges  et  fructus  omnes  significari  solent. 
Dicitur  igitur  jubilaeus,  quasi  annus  germi¬ 
nans,  utilis,  et  fructuosus,  quia  sine  labore 
adducit  fructus  terrae,  et  sino  sumptibus  re¬ 
stituit  agros  et  domos  antiquis  dominis,  et 
sine  ulla  vi  reddit  servis  pristinam  li¬ 
bertatem.  Fuit  autem  sine  ullo  dubio  ju¬ 
bilaeus  Hebraeorum  typus  et  figura  Evan- 
gelii,  per  quod  homines  remissionem  pec¬ 
ti)  Lcv,,  XXV.  9;  —  Isei.,  LVI,  1. 


catorum,  liberationem  a  servitute  dia  - 
boli,  possessionem  paradisi,  et  domum 
ccelestem,  ac  denique  fructus  bonorum 
operum,  et  alia  innumerabilia  beneficia 
per  Christum  acquirunt.  Ad  quod  allu¬ 
dens  Isaias  cap.  lxi.  in  persona  Christi,  sic 
ait  :  Spmtus  Domini  super  me,  eo  quod  un¬ 
xerit  me,  ad  annunciandum  mansuetis  misit 
me,  ut  mederer  contritis  corde ,  et  praedicarem 
captivis  indulgentiam ,  et  clausis  apertionem , 
ut  praedicarem  annum  placabilem  Domino  (2). 

Hinc  Pontifex  Maximus,  Clemens  ejus  no¬ 
minis  sextus,  annum  illum  celebrem,  in  quo 
indulgentiae  maximae  adeuntibus  Apostolo¬ 
rum  basilicas  more  veteri  conceduntur,  ju¬ 
bilaei  nomine  appellandum  censuit,  praeser¬ 
tim  cum  ad  similitudinem  veteris  jubilaei 
annum  quinquagesimum  pro  centesimo,  qui 
antea  fuerat  in  usu,  ipse  designasset.  Deni¬ 
que  idem  jubilaei  nomen  derivatum  est  ad 
omnes  indulgentias,  quae  in  amplissima  for¬ 
ma  subinde  concedi  solent,  etiam  extra  an¬ 
num  illum,  qui  proprie  jubilaei  nomen  inve¬ 
nit.  Quamvis  autem  indulgentia  pontificia, 
ut  postea  suo  loco  probabimus,  solam  pce- 
nam  temporalem  peccatis  debitam  remittat, 
atque  ob  id  solum  ex  parte  nonnullam  ha- 
heat  cum  veteri  jubilaeo  similitudinem,  tanti 
tamen  fructus  pcenitentiae,  tot  conversiones 
hominum  sceleratorum,  tam  multa,  et  tam 
praeclara  pietatis  opera,  indulgentiam  illam 
vel  praecedunt,  vel  comitantur,  ut  merito 
annus  ille,  sanctus,  placabilis  Domino,  ger¬ 
minans  et  fructuosus,  quod  nomine  jubilaei 
significari  diximus,  appellari  possit.  Exstat 
libellus,  in  quo  recensentur  ordine  opera 
pietatis  egregia,  ac  pene  inuumerabilia,  quae 
in  proximo  jubilaeo  sub  Gregono  XIII  Pon¬ 
tifice  Maximo  edita  sunt.  Nec  minora  spera¬ 
mus  visuros  non  esse  in  eo,  qui  nunc  im¬ 
minet  anno  millesimo  sexcentissimo  sub 
Clemente  VIII  Pontifice  Optimo,  atque  san¬ 
ctissimo. 

Ac  ut  possint  qui  volunt  auctores  consu¬ 
lere,  qui  de  indulgentiis  praeclare  scripse¬ 
runt,  adscribam  eorum  nomina,  quorum  li¬ 
bri  ad  manus  meas  venerunt.  Primi  igitur 
sunt  Gulielmus  Altisiodorensis  in  Summa 
Theologica  lib.  iv.  tract.  6.  cap.  9.  et  Alexan¬ 
der  Alensis  in  Summa  item  Theologica  part. 

4.  q.  23.  Hos  sequuti  sunt  Albertus  Magnus, 

5.  Thomas,  S.  Bonaventura,  et  caeteri  scho¬ 
lastici  Theologi  in  Comment.  ad  lib.  iv. 


CAPUT  II. 


17 


Sentent.  dist.  19.  aut  20.  aut  45.  quibus  ad¬ 
di  possunt  interpretes  Juris  canonici,  Panor¬ 
mitanus,  et  alii,  in  varia  capita  tituli  de 
poenitentiis,  et  remissionibus  :  tum  in  epist. 
Decretalibus,  tum  in  Sexto,  et  Extravagan- 
tibus  :  necnon  Joannes  de  Turrccremata,  in 
Commentario  ad  Gratiani  Decretum,  de  poe- 
nit.  dist.  1.  can.  Quis  vidit  aliquando,  §. 
Item  in  Levit.  Felinus  in  serm.  sive  tract. 
de  Indulgentiis,  et  S.  Antoninus  in  summ. 
part.  1.  tit.  10.  cap.  3.  Hispostremo  adjun¬ 
gendi  sunt,  qui  post  natam  Lutheranam 
haeresim  scripserunt,  Sylvester  Prieras,  tum 
in  libello  adversus  Lutherum,  tum  in  Sum¬ 
ma,  verbo,  Indulgentia.  Joannes  Eckius  in 
Enchir.  cap.  24.  Adrianus  Papa  VI,  in  com¬ 
mentar.  ad  iv.  lib.  Sentent  in  tract.  de  In¬ 
dulgentiis.  Thomas  Cajetanus  Cardinalis  in 

1.  tom.  opuscul.  Tract.  8.  9.  10.  15.  et  16. 
Joannes  Episcopus  Roffensis  in  refutatione 
assertionis  articulorum  Lutheri  art.  17.  18. 
19.  20.  21.  et  22.  Dominicus  a  Soto  in  4. 
Sentent.  dist.  21.  Petrus  Soto  in  Institutione 
Sacerdotum  lect.  1.  2.  et  3.  de  Indulgentiis. 
Jacobus  Latomus  in  defensione  septimi  arti¬ 
culi  Lovaniensium.  Martinus  Ledesmius  in 

2.  part.  4.  sent.  qu.  27.  28.  et  29.  Michael 
Medina  in  disputat,  de  Indulgentiis.  Anto¬ 
ninus  Cordubensis  in  quaestionibus  de  In¬ 
dulgentiis.  Joannes  Baptista  Paulianus  in 
libris  de  Jobilaeo,  et  Indulgentiis.  Martinus 
Navarrus  in  Commentario  de  Jubilaeo  et  In¬ 
dulgentiis,  Franciscus  Turrianus  lib.  iv.  de 
dogmaticis  characteribus  Verbi  Dei.  Grego- 
rius  de  Valentia  in  lib.  de  Indulgentiis,  Ja¬ 
cobus  Nachantus  tract.  10. 

Porro  ex  Ecclesiae  hostibus  primi,  qui 
indulgentias  contempserunt,  et  oppugnarunt, 
fuerunt  Valdenses,  qui  Pauperes  de  Lugduno 
appellati  sunt.  Horum  errores  referuntur 
a  S.  Antonino  in  4.  part.  Summ.  tit.  11. 
cap.  7.  §.  2.  et  a  Joanne  de  Turrecremata 
lib.  iv.  Summ.  part.  2.  cap.  35.  Octavus 
eorum  error  fuit,  indulgentias,  quee  a  Sum¬ 
mo  Pontifice  conceduntur  ,  nihil  prorsus 
valere. 

Secutus  est  Valdenses  Joan.  Wicletfus, 
cujus  errores  recensentur,  et  damnantur  in 
Synodo  Constantiensi  sess.  8.  Eorum  erro¬ 
rum  quadragesimus  secundus  est,  fatuum 
esse  credere  Indulgentiis  Papae,  et  Episco¬ 
porum. 

Wicleffum  secuti  sunt  Hussitae,  ut  intelligi 
potest  ex  r.  lib.  Joannis  Cochlaei  de  Historia 
Hussitarum.  Hos  majores,  et  parentes  ha- 

Tom.  VII. 


buit  Martinus  Lutherus,  qui  nostro  saeculo 
ab  Indulgentiarum  reprehensione  princi¬ 
pium  fecit  sectae  suae  propagandae,  ut  per¬ 
spicuum  est  ex  Resolutionibus  de  indulgen¬ 
tiis,  ex  Assertionibus  articulorum  a  Leo¬ 
ne  X  damnatorum,  ex  initio  libri  de  capti¬ 
vitate  Babylonica ,  et  ex  aliis  ejus  libellis. 

Lutherum  secutus  est  ipsius  Achates  Phi¬ 
lippus  Melanchthon,  in  Apologia  Confessio¬ 
nis  Augustanae,  articul.  12.  Matthias  Illyri¬ 
cus  in  Centuriis,  centur.  4.  cap.  15,  coi. 
1529.  Tilmannus  Heshusius  in  lib.  de  erro¬ 
ribus  Pontificiorum  tit.  32.  Sic  copiosius 
indulgentias  oppugnavit  Joan.  Calvinus  in 
institutione  Christiana  lib.  m.  cap.  5.  et  in 
alia  editione  lib.  unie.  cap.  9.  n.  38.  et  se¬ 
quentibus;  copiosissime  vero  Martinus  Kem- 
nitius  in  4.  part.  examinis  Tridentini  Con¬ 
cilii. 

CAPUT  II. 

Exstare  thesaurum  aliquem  in  Ecclesia,  qui 
sit  indulgentiarum  fundamentum. 

Ut  investigemus  an  indulgentiae  sint,  quod 
erat  secundo  loco  propositum,  duo  quaeren¬ 
da  sunt.  Unum,  an  exstet  in  Ecclesia  thesau¬ 
rus  aliquis  satisfactionum  Christi  et  sancto¬ 
rum,  qui  applicari  possit  iis,  qui  rei  sunt 
poenae  luendae  post  culpam  in  sacramento 
Poenitentiae  remissam.  Alterum,  an  sit  in 
Pontifice  Maximo,  aliisque  Episcopis  pote¬ 
stas  applicandi  hunc  thesaurum,  et  eo  mo¬ 
do  absolvendi  homines  a  reatu  poenae  tem¬ 
poralis.  Nam  haec  duo  necessaria  esse  ad 
indulgentias  constituendas,  quales  a  Catho¬ 
licis  auctoribus  defenduntur,  nemo  negare 
potest. 

Quod  igitur  ad  primum  attinet,  non  de¬ 
fuerunt  ex  antiquis  Theologis  scholasticis, 
qui  tametsi  indulgentias  admitterent,  tamen 
de  thesauro  dubitarent .  Nam  Franciscus 
Maironis  in  4.  sent.  dist.  19.  quaest.  2.  the¬ 
saurum  satisfactionum  Christi  supereffluen¬ 
tium,  et  apud  Ecclesiam  reconditarum,  in 
dubium  revocavit.  Durandus  vero  in  4. 
dist.  20.  quaest.  3.  in  quaestionem  vertit,  an 
ad  hunc  thesaurum  pertinerent  satisfactio¬ 
nes  sanctorum.  Uterque  autem  paratus  erat 
judicio  Ecclesiae  acquiescere,  si  forte  aliter 
saperet.  Haec  enim  sunt  verba  Durandi  in 
praefatione  Commentariorum  suorum  in  Ma¬ 
gistrum  :  «  Et  quoniam  interpretatio  dubio¬ 
rum  sacrae  Scripturae  ad  sanctam  Ecclesiam 


I.IBEft  I. 


1$ 

Komanam,  et  Catholicam  pertinet,  omnia 
opera  ejus  correctioni  totaliter  suppono». 
Caeterum  communis  aliorum  Theologorum, 
tum  antiquiorum,  ut  sancti  1  horna* ,  et 
S.  Bonaventurse,  tum  recentiorum  omnium 
sententia,  thesaurum  sat 'sfactionum  tum 
Christi,  tum  sanctorum  scmpcr  agnovit,  et 
secundum  eam  sententiam  Clemens  Vi  Pon¬ 
tifex  Maximus  paulo  post  obitum  Maironis, 
et  Durandi,  de  ea  re  decretum  edidit,  in 
Constitutione,  quae  incipit,  Unigenitus. 

C feterum  Martinus  Lutherus,  Joannes 
Calvinus,  et  alii  supra  citati  hujus  temporis 
sectarii,  ut  in  aliis  rebus  multis,  sic  etiam 
in  articulo  de  thesauro  satisfactionum  ab 
Ecclesia?  Catholica?  sententia,  ut  Pontificis 
Maximi  judicio  recesserunt.  Nos  igitur  ut 
rem  totam  facilius  explicemus  et  probemus, 
aliquot  propositiones  in  medium  adferc- 
mus. 

Prima  propositio.  «  In  bonis  actionibus 
hominum  justorum  duplex  valor,  sive  pre¬ 
tium  assignari  potest,  meriti  videlicet,  et 
satisfactionis  ».  Hanc  distinctionem  Luthe¬ 
rus  in  assertione  art.  17.  figmentum  esse 
dixit,  sed  nullo  argumento  eam  refutare 
tentavit.  Non  esse  autem  figmentum,  sed 
rem  verissimam,  parvo  negotio  demonstrari 
potest.  Dicimus  igitur,  in  uno,  atque  eodem 
opere  bono,  ut  eleemosyna,  vel  jejunio,  et 
meritum,  et  satisfactionem  reperiri,  et  unum 
horum  ab  altero  sejungi  posse,  neque  unum 
ab  altero  impediri.  Probatur  primum  ex 
Scripturis.  Eleemosyna  delet  peccatum, 
quod  est  satisfactorium  esse.  Job.  iv.  Elee- 
mosyna  ab  omni  peccato,  et  a  morte  Uberat. 
Ecclesiastici,  m.  Sicut  aqua  extinguit  ignem , 
ita  eleemosyna  extinguit  peccatum  (1).  San¬ 
ctus  Joannes  Chrysostomus  homil.  25.  in 
Acta  Apostolorum  :  «Non  est,  inquit,  pec¬ 
catum,  quod  non  possit  purgare  eleemosy¬ 
na  ».  Sanctus  Cyprianus  in  serm.  de  elee¬ 
mosyna  :  «  Eleemosynis,  inquit,  atque  ope¬ 
ribus  justis,  delictorum  flamma  sopitur». 
Et  tamen  eadem  eleemosyna,  quia  est  opus 
bonum,  et  Deo  gratum,  meritoria  est  vita? 
a?ternse,  ut  perspicuum  est  ex  c.  xxv.  Mattb. 
Percipite  regnum ,  quod  vobis  paratum  est  ab 
origine  mundi.  Esurivi  enim,  et  dedistis  mihi 
manducare ,  etc.  (2).  Neque  responderi  po¬ 
test,  non  convenire  eidem  eleemosyna?,  ut 
sit  satisfactoria,  et  meritoria,  sed  aliam  esse 
satisfacto riam,  et  aliam  meritoriam.  Nam 


esse  satisfactorium  convenit  eleemosyna?, 
quia 'est  opus  laboriosum,  et  pcenalc;  esse 
meritorium  convenit  eidem,  quia  est  opus 
bonum  ex  charitate  factum  ;  non  est  autem 
eleemosyna  minus  bona  et  ex  charitate  facta, 
quia  laboriosa  et  pcena  is,  neque  contra.  Igi¬ 
tur  una  et  eadem  utrumque  fructum  parit. 
Idem  dici  potest  de  jejunio,  est  enim  vere 
satisfactorium,  quia  poenale,  ut  perspicuum 
est  ex  facto  Ninivitarum,  Jonse  ultimo,  et 
tamen  est  meritorium,  si  fiat  ex  charitate, 
cum  Dominus  dicat  Matth.  vi.  Tu  autem  cum 
jejunas ,  unge  caput  tuum ,  ct  faciem  tuam 
lava ,  ne  videaris  hominibus  jejunans,  sed  Pa¬ 
tri  tuo,  qui  est  in  abscondito ,  ct  Pater  tuus, 
equi  videt  in  abscondito ,  redde *  tibi  (3).  Quid 
autem  reddet,  nisi  mercedein  ?  Sic  enim 
paulo  ante  de  hypocritis  dicitur,  qui  cupiunt 
videri  ab  hominibus  jejunantes ,  omen  dico 
vobis  receperunt  mercedein  suam.  Idem  de 
oratione  dici  potest.  Nam  in  oratione  Domi¬ 
nica  petimus  ut  dimittantur  nobis  debita 
nostra,  atque  hac  petitione  satisfacimus  pro 
peccatis  venialibus,  ut  sanctus  Augustinus 
affirmat  in  Enchiridio  cap.  71  :  «De  quoti¬ 
dianis,  inquit,  brevibus,  levibusque  pecca¬ 
tis,  sine  quibus  haec  vita  non  ducitur,  quoti¬ 
diana  fidelium  oratio  satisfacit  ».  Et  tamen 
de  eadem  oratione  Dominus  dicit  in  Evange- 
lio  cap.  vi.  Tu  autem  cum  oraveris,  intra  in 
cubiculum  tuum,  et  clauso  ostio ,  ora  Patrem 
tuum  in  abscondito,  et  Pater  tuus,  qui  videt  in 
abscondito,  reddet  tibi  (4).  Denique  de  operi- 
ribus  poenitentia?  generatim  quod  simul  satis- 
factoria  et  meritoria  esse  possint,  exstat  memo¬ 
rabilis  sententia  sancti  Cypriani  in  serm. 
de  Lapsis  extremo. «  Qui  sic  Deo  satisfecerit, 
qui  poenitentia  facti,  sui,  qui  pudore  delicti 
plus  et  virtutis  et  fidei  de  ipso  lapsus  sui 
dolore  conceperit,  exauditus,  et  adjutus  a 
Domino,  quam  contristaverat  nuper,  la?tam 
faciet  Ecclesiam,  nec  jam  solam  Dei  veniam 
merebitur,  sed  coronam  ».  Addamus  hic 
testimoniis  rationes  ex  Theologia  petitas. 
Principio,  opus  bonum  ex  charitate  factum 
meritorium  est  vita?  mterna?,  ut  copiose  de¬ 
monstravimus  lib.  v.  de  justificatione.  At 
nihil  detrahitur  de  bonitate,  et  dignitate  ejus 
operis,  si  acceptetur  a  Deo  ad  satisfactionem 
pro  poena  :  igitur  idem  opus  meritorium  et 
satisfactorium  erit.  Ad  ha?c,  qui  orat  pro 
aliis,  eisque  impetrat  remissionem  peccati, 
vel  quodvis  aliud  beneficium  Dei,  certe  non 


(I)  Job.  IV,  11 ;  Eccl.  III,  33. 


(2)  Matth.  XXV,  34.  —  (3)  Matth.  VI,  10.  -  (4)  Matth.  VI,  0. 


OAPUI  ii. 


minus  bene  operatur,  et  Deo  placet  ita  oran¬ 
do,  quam  si  pro  se  tantum  oraret,  immo  me¬ 
lius  facit,  ac  magis  Deo  placet,  quia  simul 
exercet  charitatcm  in  Deum  et  in  proximum, 
ig  tur  non  perdit  mercedem  suam  apud 
Deum,  quamvis  etiam  proximo  beneficium 
aliquod  illo  ipso  opere  impetraverit.  Quare 
poterit  eadem  oratio  simul  esse  impetrato- 
ria,  et  meritoria.  Quod  si  ita  est,  quid  im¬ 
pedit  quo  minus  possit  esse  simul  satisfacto- 
ria  et  meritoria?  Quemadmodum  enim  ille 
meretur  apud  Deum  dignam  operis  sui  mer¬ 
cedem,  qui  ex  charitate  orando  impetrat 
aliquid  proximo  :  sic  etiam  merebitur  apud 
Deum  dignam  operis  sui  mercedem,  qui  ex 
charitate  orando,  vel  jejunando,  vel  elee¬ 
mosynas  tribuendo,  pro  aliorum  peccatis 
nititur  satisfacere.  Praeterea,  si  duo  pii  viri 
cum  aequali  charitate  et  pietate  erga  Deum 
orent,  aut  eleemosynas  tribuant,  et  uni 
remittatur  poena  aliqua  temporalis,  cui  erat 
obnoxius,  ad  ter  non  egeat  ulla  remissione, 
quaero,  an  par  praemium  in  vita  aeterna  sibi 
acquirant,  an  diversum?  Si  par,  igitur  opus 
bonum  meritorium,  et  satisfactorium  simul 
esse  potest,  neque  aliquid  amittit  de  ratione 
meriti,  propterea  quod  ratio  satisfactionis 
accedat  :  si  diversum,  igitur  opus  bonum, 
aut  meritorum  non  integram  a  Deo  merce¬ 
dem  accipit.  Nam  non  potest  tam  parum 
detrahi  de  praemio  vitae  aeternae,  et  augmenti 
gratiae,  quin  sit  illud  multo  pretiosius,  et 
majus  quam  remissio  cujuscumque  poenae 
temporalis.  Est  autem  absurdum,  opus  bo¬ 
num,  et  meritorium,  non  accipere  a  Deo  in¬ 
tegram  mercedem.  Igitur  par  praemium  duo 
illi  viri  obtinebunt,  etiamsi  alteri  tantum 
poma  temporalis  remittatur ;  nam  alteri  non 
remittitur,  non  quia  non  possit,  sed  quia 
non  est  necesse. 

Postremo,  potest  uni  atque  eidem  operi 
duplex  merces  deberi,  altera  ex  justitia 
commutativa,  altera  ex  distributiva  :  atqui 
operi  satisfactorio  debetur  remissio  poenae  ex 
justitia  commutativa,  operi  meritorio  debe¬ 
tur  praemium  ex  justitia  distributiva  secun¬ 
dum  substantiam,  ut  sanctus  Thomas  docet 
in  I.  par.  quaest.  21.  art.  1.  et  lib.  i.  contra 
Gentes  c.  93.  quamvis  secundum  modum 
debeatur,  et  reddatur  secundum  commuta- 
tivam,  ex  eodem  sancto  Thoma,  in  2.  2. 
quaest.  61.  art.  4.  ad  primum.  Igitur  potest 
unum  atque  idem  opus  bonum  simul  satis¬ 


fit 

factorium  esse,  et  meritorium.  Propositio 
hujus  argumenti  certissima  est,  nam  evan- 
gelizanti  debetur  ex  justitia  commutativa 
victus  et  vestitus.  Dignus  est  enim  operarius 
mercede  sua ,  Luc.  x.  et  Apostolus  affirmat  I 
Corinth.  ix.  Dominum  ordinasse,  ut  qui 
Evangelium  annunciant,  de  Evangelio  vi¬ 
vant,  ac  ut  ostendat,  id  exigi  secundum  ju¬ 
stitiam  commutati vam,  mercedem  illam  sti¬ 
pendium  appellat  :  Quis,  inquit,  militat  suis 
stipendiis  unquam?  Eidem  vero  evangelizanti 
debetur  praemium  in  aeterna  vita  secundum 
justitiam  distributivam.  Id  enim  est  quod 
promittit  Scriptura  I  Petri  ii.  cum  ait  :  Pa¬ 
scite,  qui  in  vobis  est  gregem  Dei,  et  cum. 
apparuerit  Princeps  Pastorum,  accipietis  im¬ 
marcescibilem  gloriae  coronam.  De  quo  prae¬ 
mio  loquens  B.  Paulus  I  Corinth.  iii.  Unus¬ 
quisque,  inquit,  mercedem  accipiet  secundum 
suum  laborem  (1).  Idem  etiam  quotidie  vide¬ 
mus  in  rebus  humanis.  Miles  enim,  qui  fide¬ 
liter,  fortiterque  se  gerit  in  bello,  meretur 
ex  justitia  commutativa  stipendium  ordina¬ 
rium,  et  rursus  ex  distributiva  meretur  gra¬ 
tiam  ducis,  ac  ut  in  distributione  graduum, 
atque  honorum  militarium  aliis  praeferatur, 
qui  minus  fideliter,  aut  minus  fortiter  se 
gesserunt.  Poito  assumptio  ejusdem  argu¬ 
menti  non  minus  est  certa.  Quod  enim  com¬ 
pensatio  poenae  pertineat  ad  justitiam  com- 
mutativam  perspicuum  est  ex  sacris  litteris 
Deuter.  xxv.  Pro  mensura  peccati  erit  et 
plagarum  modus.  Neque  de  hac  re  ulla 
dubitatio  esse  potest.  Quod  autem  meritis 
operum  bonorum  respondeat  praemium  se¬ 
cundum  justitiam  distributivam  saltem  se¬ 
cundum  substantiam,  docent  theologi  ex  eo 
quod  in  Scripturis  Deus,  ut  judex  distribuit 
unicuique  secundum  opera  sua ,  ut  patet 
Matth.  xxv.  in  parabola  de  talentis,  et  ex 
illo  Apostoli  II  Timoth.  iv.  Reposita  est  mihi 
corona  justitiae,  quam  reddet  mihi  Dominus  in 
illa  die  justus  judex  (2),  et  passim  in  sacris 
litteris,  ut  Act.  x.  Rom.  n.  et  alibi  dicitur 
Deus  non  esse  acceptator  personarum.  Quod 
vitium  contrarium  est  justitiae  distributiva?, 
ut  S.  Thomas  docet  in  2.  2.  q.  63.  artic.  1. 
Igitur  satis  constat,  idem  opus  bonum  posse 
meritorium  esse  vitae  aeternae,  et  simul  sa¬ 
tisfactorium  pro  temporali  poma,  nec  minus 
meritorium,  quia  satisfactorium. 

Secunda  propositio.  «  Opus  bonum,  qua 
parte  meritorium  est,  non  potest  alii  appli- 


(1)  Luc.  X,  7  ;  I  Corin.  IX,  7  ;  l  Pet.  V,  2 ;  I  Corin.  III,  8.  -  (2)  1  Tim.  IV,  8. 


20 


LIBER  I. 


cari  :  potest  tamen,  qua  satisfactorium est». 
Prior  hujus  sententiae  pars  extra  controver¬ 
siam  est;  nam  is  dicitur  mereri  qui  bene 
operatur,  et  ex  bono  opere  dignus  estp-rn- 
mio  :  non  potest  autem  fieri,  ut  ex  eo  quod 
unus  bene  operatur,  alter  censeatur  bene 
operari,  vel  dignus  praemio  habeatur.  Deinde 
nemo  potest  proprio  merito  spoliari,  quan¬ 
tumvis  pro  aliis  oret,  vel  jejunet,  vel  elee¬ 
mosynas  faciat,  non  igitur  meritum  suum 
cum  aliis  communicare  potest,  et  hoc  est 
quod  Scripturae  passim  docent,  cum  dicunt, 
unusquisque  propriam  mercedem  accipiet  I 
Corinth.  m.  et  reddet  unicuique  secundum 
opera  sua,  Psalm.  lxi.  Potest  quidem  unus¬ 
quisque  per  opera  sua  bona  impetrare  aliis 
divina  aliqua  beneficia ;  potest  etiam  com¬ 
municare  opera  sua  bona,  quod  attinet  ad 
satisfactionem  pro  reatu  poenae,  vel  ad  gau¬ 
dium,  quod  inde  percipitur.  Sic  enim  David 
affirmat,  se  participem  fuisse  omnium  timen¬ 
tium  Deum,  Psalm.  cxvm.  Sed  ut  alius  ex 
merito  alterius  sit  dignus  praemio,  vel  ut  qui 
bene  operatus  est,  merito  suo  privetur,  fieri 
non  potest.  Posterior  pars  ejusdem  senten¬ 
tiae  non  difticulter  probari  potest.  Nam  sa¬ 
tisfactio  est  compensatio  poenae,  vel  solutio 
debiti  :  potest  autem  unus  ita  pro  alio  poe¬ 
nam  compensare,  ^el  debitum  solvere,  ut 
ille  satisfecisse  merito  dici  posset.  Praeterea, 
qui  pro  alio  satisfacit,  non  potest  eodem 
opere  pro  se  satisfacere,  igitur  vere  satis¬ 
factionem  suam  cum  altero  communicavit. 
Et  possunt  haec  omnia  familiaribus  exemplis 
illustrari.  Nam  potest  civis  propria  pecunia 
debitum  alterius  civis  ita  dissolvere,  ut  non 
possit  eadem  pecunia  debitum  aliquod  suum 
simul  dissolvere  :  et  rursus  non  potest  unus 
civis  bonis  operibus  suis  efficere,  ut  alius 
civis  dignus  sit  Magistratu,  quod  ad  justi¬ 
tiam  distributivam  pertinet,  cum  tamen  pos¬ 
sit  debito  pecuniario  eum  liberare,  ut  satis¬ 
fecisse  dici  possit,  si  pro  eo  debitum  solvat, 
quod  pertinet  ad  commutati vam.  Sic  igitur 
nemo  potest  meritum  proprium  ,  cui  debe¬ 
tur  prsemium  ex  justitia  distributiva,  alteri 
applicare,  potest  tamen  applicare  satisfactio¬ 
nem,  qua}  ex  justitia  commutati va  exigitur 
pro  poena. 

Tertia  propositio.»  Exstat  in  Ecclesia  the¬ 
saurus  satisfactionum  ex  Christi  passionibus 
infinitus,  qui  numquam  exhauriri  poterit». 


Hmc  propositio  in  dubium  revocari  non  po¬ 
test.  Nam  Christi  passio  pretii  fuit  infiniti, 
cum  esset  passio  personse  infinitae,  Verbi 
videlicet  incarnati.  Sic  enim  loquitur  Apo¬ 
stolus  Actor,  xx.  Attendite  vobis ,  et  universo 
gregi,  in  quo  vos  Spiritus  Sanctus  posuit  Epi¬ 
scopos  regere  Ecclesiam  Dei ,  quam  acquisivit 
sanguine  suo  (1).  Itaque  Deus  est,  qui  san¬ 
guinem  fudit  pro  Ecclesia,  sed  in  carne 
humana  hypostatice  assumpta  illum  fudit, 
ut  ait  B.  Petrus  in  priori  epistol.  cap.  iv. 
Christo ,  inquit,  in  carne  passo.  Dignitas 
autem  satisfactionis  mensuram  accipit  a  di¬ 
gnitate  personm  satisfacientis,  quemadmo¬ 
dum  gravitas  offensionis  a  dignitate  perso¬ 
nae  Imsae.  Deinde  Christus  pro  hominibus 
omnibus  mortuus  est,  ut  Apostolus  scribit  I 
Corinth.  v  :  Pro  omnibus ,  inquit,  mortuus 
est  Christus ;  et  ut  ait  S.  Joannes  in  priori 
epist.  cap.  n.  Ipse  est  propitiatio  pro  peccatis 
nostris ,  non  pro  nostris  autem  tantum ,  sed 
etiam  pro  totius  mundi  (2).  Certum  est  autem 
non  omnibus  hominibus,  qui  hactenus  vixe¬ 
runt  ,  pretium  mortis  Christi  reipsa  appli¬ 
catum  non  fuisse  ad  eorum  expianda  pec¬ 
cata,  immo  majorem  partem  hominum  morti 
aeternte  addictam  esse,  multi  enim  sunt  vo¬ 
cati ',  pauci  vero  electi.  Matth.  xx.  Et  :  lata 
est  porta,  et  spatiosa  via,  quae  ducit  ad  perdi¬ 
tionem, ,  et  multi  ingrediuntur  per  eam.  Mat¬ 
th.  vii.  (3).  Superest  igitur  multum  illius 
pretii,  quod  semper  applicari  possit,  etiam 
si  infinitum  non  esset,  sicut  revera  est,  et 
semper  redundabit.  Praesertim  cum  tota 
Christi  satisfactio  nobis  applicari  possit,  cum 
ipse  per  se  nulla  satisfactione  indiguerit,  qui 
peccatum  non  fecit,  nec  facere  potuit.  Nam 
ut  dicit  Apostolus  ad  Hebr.  vii.  non  habuit 
Christus  necesse  prius  pro  suis  delictis  sa¬ 
crificium  offerre,  deinde  pro  populi,  cum 
fuerit  semper  sanctus,  innocens,  impollutus, 
segregatus  a  peccatoribus,  et  ut  idem  ait  II 
Corinth.  v.  factus  est  peccatum,  id  est ,  hostia 
pro  peccatis  is,  qui  peccatum  non  noverat. 
Ipse  enim  peccatum  non  fecit ,  nec  inventus  est 
dolus  in  ore  ejus.  I  Petri  it.  (4).. 

Quarta  propositio.  «  Ad  hunc  thesaurum 
superfluentium  satisfactionum ,  pertinent 
etiam  passiones  B.  Mariae  Virginis,  et  om¬ 
nium  aliorum  sanctorum  ,  qui  plus  passi 
sunt,  quam  eorum  peccata  requirerent». 
Hanc  propositionem  nullo  modo  audire  pos- 


Q)  Act.  XX,  28.  -  (2)  II  Cor.  V,  14;  I  Joan.  II,  2.  -  (3)  Mat.  XX,  16 :  Math.  VII,  13.  —  [\)  II 
Cor.  V.  21  ;  i  Pet.  II,  22. 


CAPUT  n. 


21 


sunt  hteretici  ffbstri  temporis,  ac  potissimum 
Joannes  Calvinus,  et  Martinus  Kemnitius, 
quorum  argumenta  suo  loco  solvemus.  As¬ 
serimus  igitur  non  paucos  sanctos  homines 
multo  plura  propter  Deum,  et  justitiam  esse 
perpessos,  quam  exigeret  reatus  poenae  tem¬ 
poralis,  cui  fuerunt  obnoxii  propter  culpas 
ab  ipsis  commissas.  Nam  culpam  ipsam,  et 
reatum  poense  sempiternae  non  ipsorum  sa¬ 
tisfactionibus,  sed  Christi  sanguine  expiari 
Ecclesia  Catholica  docet.  Probatur  haec  ve¬ 
ritas,  primum  ex  passionibus  B.  Virginis. 
Constat  enim  Virginem  Mariam  nullo  actuali 
peccato  maculatam  fuisse,  pium  quoque  est 
existimare,  ab  originali  quoque  peccato  im- 
munem  illam  fuisse,  ut  alibi  docuimus,  sed 
hoc  in  praesenti  ad  rem  nostram  non  perti¬ 
net.  Actuali  autem  peccato  caruisse  Virgi¬ 
nem  sanctissimam,  communis  est  totius  Ec¬ 
clesiae  sensus,  ut  Concilium  Tridentinum 
affirmat  sess.  6.  can.  23.  Sanctus  quoque 
Ambrosius  serm.  ult.  in  Psalm.  cxvnr.  scri¬ 
bit  B.  Virginem  fuisse  ab  omni  integram  labe 
peccati.  Et  S.  Augustinus  lib.  de  natura  et 
gratia  cap.  36.  dicit  ei  tantum  gratiae  colla¬ 
tum,  ut  peccatum  omni  ex  parte  vinceret. 
Quod  idem  docet  S.  Bernardus  in  epist.  174. 
Liturgiae  Graecorum  Basilii  et  Cbrysostomi 
praedicant  Virginem  Mariam  prorsus  irre¬ 
prehensam,  et  incontaminatam,  immo  purio¬ 
rem  et  sanctiorem  ipsis  Cherubim,  et  Sera¬ 
phim.  Denique  verba  illa  Canticorum  iv. 
Tota  pulchra  es,  amica  mea ,  et  macula  non  est 
in  te.  Nulli  particulari  personae  aptius,  quam 
B.  Virgini  conveniunt.  Non  igitur  eguit 
Virgo  Maria  ulla  satisfactione  pro  se,  et  ta¬ 
men  plurima  passa  est  propter  Deum,  ac 
praesertim  cum  animam  ejus  gladius  doloris 
pertransiit,  juxta  Simeonis  vaticinium  Lu¬ 
cae  n.  Secunda,  idem  probari  potest  ex  pas¬ 
sionibus  S.  Joannis  Baptistae,  quem  constat 
in  utero  sanctificatum  vitam  innocentissi- 
mam  duxisse,  ut  vix  levissimis  culpis,  et 
paucissimis  obnoxius  fuerit,  ut  non  imme¬ 
rito  de  ipso  canatur  : 

Antra  deserti  teneris  sub  annis 

Civium  turmas  fugiens  petisti, 

Ne  levi  posses  maculare  vitam 
Crimine  linguae. 

Et  tamen  ex  Evangelio  discimus,  totam 
ejus  vitam  adeo  severe  et  duriter  actam,  ut 
exemplar  poenitentiae  omnibus  esse  potuerit, 


et  tandem  pro  veritate  vincula,  carcerem, 
et  ipsam  capitis  obstruncationem  passum 
esse.  Quare  in  dubium  revocari  non  potest, 
quin  ingens  omnino  cumulus  passionum  ei 
superfuerit,  quo  ipse  ad  expianda  propria 
peccata  non  eguit.  Tertio  idem  ostendi  po¬ 
test  ex  passionibus  sanctorum  Prophetarum. 
Fuerunt  enim  omnes  viri  sanctissimi,  ita  ut 
modica  omnino  pro  suis  culpis  satisfactione 
opus  habuerint;  et  tamen  tot  angustiis,  et 
afflictionibus  oppressi  fuerunt,  ut  plurima 
et  maxima  peccata  expiare  potuerint.  De  se 
B.  Job,  unus  ex  vetustissimis  prophetis  sic  ait 
cap.  vi.  Utinam  appenderentur  peccata  mea , 
quibus  iram  merui ,  et  calamitas  quam  patior 
in  statera ,  quasi  arena  maris  haec  gravior 
appareret  (1).  Similia  dicere  potuissent  He- 
lias,  Helisaeus,  Isaias,  Hieremias,  Ezechiel, 
et  alii  sanctissimi  prophetas,  qui  gravissimas 
persecutiones  ab  impiis,  vel  etiam  ipsam 
mortem  pertulerunt.  De  his  enim  scribit  A- 
postolus  ad  Hebr.  xi.  Alii  vero  ludibria  et  ver¬ 
bera  experti,  insuper  et  vincula,  et  carceres,  la¬ 
pidati  sunt ,  secti  sunt,  tentati  sunt,  in  occisione 
gladii  mortui  sunt,  circuierunt  in  melotis,  in 
pellibus  caprinis,  egentes,  angustiati,  afflicti, 
quibus  dignus  non  erat  mundus ,  in  solitudini¬ 
bus  errantes,  in  montibus,  et  speluncis,  et  in 
cavernis  terrae.  Quarto  idem  clarissime  de¬ 
monstrari  potest  ex  passionibus  Apostolo¬ 
rum.  Nam  de  se  B.  Paulus  in  epist.  poste¬ 
riore  ad  Corinth.  c.  xi.  Ministri,  inquit, 

-  Christi  sunt,  et  ego,  ut  minus  sapiens  dico, 
plus  ego,  in  laboribus  plurimis ,  in  carceribus 
abundantius,  in  plagis  supra  modum,  in  mor¬ 
tibus  frequenter  etc.  Et  tamen  quam  parum 
deberet  pro  suis  ipse  culpis  satisfacere,  in¬ 
dicat  in  priore  ad  Corint.  c.  iv.  cum  ait  : 
Nihil  mihi  conscius  sum  ;  et  II  Corinth.  i. 
Gloria  nostra  haec  est ,  testimonium  conscientiae 
nostrae,  quod  in  simplicitate  cordis,  et  sinceri¬ 
tate  Dei  conversati  sumus  in  hoc  mundo. 
Porro  de  omnibus  Apostolis  idem  B.  Paulus  J 
Corinth.  iv.  Puto,  inquit,  quod  Deus  nos 
Apostolos  novissimos  ostendit  tamquam  morti 
destinatos  ?  Et  infra  :  Usque  in  hanc  horam, 
et  esurimus,  et  sitimus,  et  nudi  sumus,  et  cola¬ 
phis  caedimur,  et  instabiles  sumus,  et  labora¬ 
mus  operantes  manibus  nostris  ;  maledicimur, 
et  benedicimus ;  blasphemamur,  et  obsecramus ; 
tamquam  purgamenta  hujus  mundi  facti  sumus, 
omnium  peripsema  usque  adhuc  (2).  Sexto 


(1)  Job.,  VI,  2.— (2)  Ileb.  XI.  36;  II  Corinth.  XI,  23:  I  Corinth.  IV.  4;  II  Corinth.  I,  12;  I  Corinth, 
IV,  9, 11. 


LIBE  It  !. 


-j-) 

idem  probatur  ex  passionibus  Martyrum,  qui 
plane  innumerabiles  fuerunt.  Constat  enim 
Martyrium  tam  plenam  satisfactionem  esse,  ut 
expiare  possit  reatum  contractum  ex  quanto¬ 
vis  ingenti  numero,  et  magnitudine  pecca¬ 
torum.  Nam  dummodo  constet  aliquem  esse 
vere  Martyrem,  Ecclesia  non  dubitat,  eum 
inter  sanctos,  et  Beatos  numerare,  etiamsi 
ante  martyrium  multis  flagitiis  fuerit  coo¬ 
pertus.  Promissio  enim  Domini  generalis 
est,  Matth.  x  :  Omnis ,  qui  confitebitur  me 
coram  hominibus ,  confitebor  et  ego  cum  coram 
Patre  meo.  Et:  Qui 'perdiderit  animam  suam 
propter  me ,  inveniet  eam  (1).  Quare  B.  Cy¬ 
prianus  lib.  iv.  epist.  2.  affirmat,  Martyres 
omnes  statim  a  morte  coelum  ascendere  ad 
coronam  percipiendam.  Sanctus  quoque 
Augustinus  tract.  8-i.  in  Joannem  dicit  pro 
Martyribus  in  Ecclesia  non  orari,  cum  nos 
potius  debeamus  eorum  orationibus  com¬ 
mendari  ;  et  serm.  17.  de  verbis  Apostoli  : 
«  Injuriam,  inquit,  facit  Martyri,  qui  orat 
pro  Martyre  » .  Quod  idem  scribit  Innocen¬ 
tius  cap.  Cum  Marthae,  de  celebr.  miss.  nec 
ullus  Catholicorum  contradicit.  Cum  igitur 
Martyrium  omnem  reatum,  quamvis  gravis¬ 
simum  expiare  possit  ,  et  multi  Martyres 
reatus  levissimos,  aut  etiam  nullos  habue¬ 
rint  ipso  tempore  Martyrii,  certe  sequitur, 
ut  ingens  cumulus  satisfactionum  Martyri¬ 
bus  superfuerit.  Sexto  denique  idem  proba¬ 
tur  ex  fructibus  poenitentia:  plurimis,  et 
maximis  quos  protulerunt  tam  multi  sancti 
Confessores,  ac  praesertim  Eremitae,  qui 
longissimo  tempore  vitam  sanctissimam,  et 
laboriosissimam,  id  est,  asperrimam  et  du¬ 
rissimam  egerunt,  quos  non  est  dubium  in 
hoc  spiritale  cerarium  multum  omnino  sa¬ 
tisfactionum  contulisse. 

Quare  recte  Clemens  VI.  Pontifex  in  Con¬ 
stitutione  extravagantis,  quae  incipit,  Unige¬ 
nitus,  titulo  de  poenitentiis,  et  remissionibus, 
declaravit,  extare  in  Ecclesia  thesaurum  spi¬ 
ritalem  ex  passionibus  Christi  et  sanctorum 
omnium  conflatum.  Quo  thesauri  nomine 
nihil  aliud  intelligimus  nisi  passiones  pluri¬ 
mas,  quibus  non  eguerunt  ad  propria  delicta 
expianda,  qui  eas  perpessi  sunt,  et  tamen 
non  perierunt,  nec  oblivioni  traditee  sunt, 
sed  vivunt,  ac  permanent  ante  oculos  Dei. 


CAPUT  III. 

Esse  in  Ecclesia  potestatem  applicandi  the¬ 
saurum  satisfactionum ,  ac  per  hoc  Indul¬ 
gentias  concedendi. 

Demonstravimus  hacfenus  extare  in  Ec¬ 
clesia  thesaurum  satisfactionum  ex  passio¬ 
nibus  Christi  et  sanctorum,  quce  ipsis  ad 
expiandum  reatum  proprium  necessariae  non 
fuerunt.  Sequitur  nunc,  ut  ostendamus,  esse 
potestatem  in  Ecclesia  thesaurum  ejusmodi 
applicandi  aliis,  qui  indigent.  Quod  ut  pla¬ 
nius  fiat,  propositiones  aliquot  in  medium 
adferemus. 

Prima  propositio.  «  Satisfactiones  Christo 
et  Sanctis  supervacaneae  applicari  possunt 
aliis,  qui  rei  sunt  luendae  poenae  tempora¬ 
lis  ».  Probatur  primo  ex  articulo  Symboli 
Apostolici,  Communionem  sanctorum.  Doce¬ 
mur  enim  in  hoc  articulo,  fideles  omnes  esse 
invicem  membra,  et  quasi  vivum  quoddam 
corpus,  ut  etiam  B.  Paulus  affirmat  Rom. 
xii.  et  I.  Corinth.  xn.  et  sicut  membra  viva 
se  invicem  juvant,  ita  fideles  inter  se  bona 
sua  communicare,  praesertim  cum  ea,  quae 
uni  superflua  sunt,  alteri  necessaria,  vel 
valde  utilia  esse  possunt.  Secundo  probari 
potest  ex  verbis  Apostoli  Pauli  II  Corinth. 
xii.  Ego  libentissime  impendam ,  et  superim¬ 
pendar  ipse  pro  vobis.  Et  II  Timoth.  ii.  Om¬ 
nia  sustineo  propter  electos.  Et  Coloss.  i.  Gau¬ 
deo  in  passionibus  pro  vobis,  et  adimpleo  quic 
desunt  passionum  Christi  in  carne  mea  pro 
corpore  ejus ,  quod  est  Ecclesia  (2).  Quamvis 
enim  possint  haec  verba  ita  exponi,  ut  signi- 
.ficent,  Apostolum  passum  esse  multa  propter 
electos,  et  propter  Ecclesiam,  quia  non  po¬ 
tuit  Evangelium  praedicare,  nisi  se  multis 
periculis  exponeret,  et  multos  labores  subi¬ 
ret,  et  rursum  passum  esse  propter  electos, 
propter  Ecclesiam,  ut  exemplo  suo  infirmos 
confirmaret,  et  ad  bravium  supernae  voca¬ 
tionis  accenderet :  tamen  negari  non  potest, 
quin  possint  etiam  recte  exponi  de  commu¬ 
nicatione  satisfactionum  :  nam  isti  sensus 
inter  se  non  pugnant,  et  possunt  omnes  si¬ 
mul  admitti.  Optavit  enim  Apostolus  fideli¬ 
bus  prodesse  omnibus  modis,  quibus  id 
fieri  poterat;  nihil  enim  excipit,  qui  dicit, 
libentissime  impendam  ipse  pro  vobis.  Potuit 
autem  prodesse  communicando  passiones 
suas  ad  expiandum  reatum  temporalem , 


(1)  Mat.  X,  2>.  39.  -  (2)  II  Cor.  XII,  15 :  II  Tim.  II,  10 ;  Colos.  I.  14. 


CAITT  II!. 


11 


cum  sibi  ejusmodi  satisfactiones  abunda¬ 
rent,  ut  jam  ostendimus  :  igitur  optavit  et 
voluit  etiam  hac  ratione  fidelibus  prodesse, 
quare  patiendo  adimplebat  ea,  qua;  deerant 
passionum  Christi,  id  est,  qua;  Christus  in 
sanctis  suis  adhuc  passurus  erat,  pro  cor¬ 
pore  ipso  Ecclesia;  sive  instruendo  praedica¬ 
tionibus  ,  sive  confirmando  exemplis ,  sive 
expiando  satisfactionibus.  Quod  autem  Apo¬ 
stolus  Paulus  optavit,  optarunt  sine  dubio 
cseteri  sancti  Apostoli,  aliique  pii  viri,  qui 
Dei  et  proximi  charitate  flagrabant.  Certe 
sanctus  Augustinus  tractatu  in  Psalm.  lxi. 
satis  aperte  colligit  ex  hoc  loco  Apostoli, 
conferri  in  commune  bonum  Reipublicae 
Christianae  passiones  sanctorum,  quae  ad¬ 
junctae  passionibus  Christi  hactenus  sunt,  et 
usque  ad  mundi  finem  adjungentur. 

Secunda  propositio.  «  Ecclesiae  Pastoribus 
auctoritas  divinitus  concessa  est,  thesaurum 
satisfactionum  dispensandi,  ac  per  hoc  In¬ 
dulgentias  concedendi  ».  Probatur  primo 
ex  verbis  illis  Domini  Matth.  xvi.  Quodcum- 
que  solveris  super  terram ,  erit  solutum  et  in 
coelis.  Est  enim  haec  promissio  amplissima 
ac  generalis,  nec  restringitur  ad  peccata, 
qualis  est  illa  Joan.  xx.  Quorum  remiseritis 
peccata  etc.  (1).  Sed  complectitur  omnia 
vincula,  quae  impedire  possunt  homines 
a  consecutione  salutis  aeternae.  Itaque  in  hoc 
verbo  fundatur  potestas  non  solum  absol¬ 
vendi  a  peccatis  in  Sacramento  poenitentiae, 
sed  etiam  absolvendi  a  censuris  quibuscum¬ 
que,  necnon  dispensandi  in  legibus,  in  vo¬ 
tis,  in  juramentis,  dum  causa  rationabilis 
adest.  Promittitur  enim  his  verbis  apostolo 
Petro  supremum  tribunal  ecclesiasticae  po¬ 
testatis,  ut  loco  Christi  Ecclesiam  omnem 
regere,  et  judicare  summa  cum  potestate 
possit,  quod  ei  tunc  demum  exhibitum  est, 
cum  a  Christo  audivit  Joan.  xxi.  Pasce  oves 
meas  (2).  De  qua  re  multa  scripsimus  iri 
libro  primo  de  Summo  Pontifice,  ubi  etiam 
objectiones  haereticorum  refutavimus.  Quare 
quemadmodum  Petrus  ut  supremus  Judex 
loco  Christi  absolvere  potest  homines  pecca¬ 
tores  rite  dispositos  a  culpis  quibuscumque, 
applicando  illis  per  sacramentum  Baptismi, 
vel  Poenitentiae  Christi  merita,  ita  etiam  po¬ 
test  absolvere  eosdem  extra  sacramentum  a 
poenis  temporalibus,  applicando  eisdem 
Christi,  et  sanctorum  passiones.  Ratio  autem 
cur  reatus  culpae  solvatur  in  sacramento, 


reatus  autem  poenae  extra  sacramentum,  est 
in  promptu.  Quamvis  enim  potestas  sol¬ 
vendi  sit  generalis ,  tamen  debent  omnia 
solvi  pro  ut  exigit  eorum  natura  :  culpae  le- 
thales  non  solvuntur  sine  infusione  gratiae  , 
infusio  autem  gratiae  non  datur  ministerio 
humano,  nisi  per  sacramenta  :  reatus  autem 
poenae  remanentis  post  dimissam  culpam, 
solvuntur  extra  sacramentum,  quia  non  re¬ 
quirit-  infusionem  novae  gratiae  ,  sed  eam 
jam  adeptam  praesupponit.  Porro  superesse 
saepenumero  poenam  temporariam  luendam 
post  dimissam  culpam,  probatum  est  a  no¬ 
bis  fusissime  in  lib.  iv.  de  poenitentia,  quae 
non  sunt  hoc  loco  repetenda.  Posse  autem 
reatum  earum  poenarum  expiari  Christi,  et 
sanctorum  passionibus ,  quae  in  thesauro 
Ecclesiae  reconditae  asservantur,  paulo  ante 
demonstratum  est.  Eodem  pertinent  illa 
verba,  Matth.  xviii.  Quaecumque  alligaveritis 
super  terram ,  erunt  ligata  et  in  coelis  ;  et  quae¬ 
cumque  solveritis  super  terram,  erunt  soluta  et 
in  coelis.  Ne  quis  enim  Ecclesiam  contemne¬ 
ret,  de  qua  dictum  erat  paulo  ante  in  eodem 
loco  :  Si  te  non  audierit ,  dic  Ecclesiae ,  et  si 
Ecclesiam  non  audierit ,  sit  tibi  sicut  ethnicus 
et  publicanus  (3),  addit  Christus  tantam  fore 
potestatem  Praesulum  Ecclesiae,  ut  quaecum¬ 
que  ipsi  ligaverint,  vel  solverint,  sint  etiam 
apud  Deum  ligata,  vel  soluta,  cum  ipsos 
loco  suo  judices  et  principes  Ecclesia;  esse 
voluerit,  et  cum  haec  etiam  promissio  gene¬ 
ralis  sit,  nulla  est  ratio,  cur  non  possit  ex¬ 
tendi  ad  solutionem  reatus  poenae  tempo¬ 
ralis,  praesertim  cum  divinae  justitiae  satis¬ 
fiat  ex  redundantibus  satisfactionibus  Chri¬ 
sti,  ejt  Sanctorum.  Cur  enim  potius  colligatur 
ex  his  verbis  potestas  absolvendi  a  reatu 
culpa;  etiam  lethalis  per  applicationem  me¬ 
ritorum  Christi ,  quam  absolutio  a  reatu 
poenae  per  applicationem  eorumdem  me¬ 
ritorum,  cum  constet  utrumque  reatum  solu¬ 
bilem  esse,  et  verba  Domini  generalia  sint? 
Secundo  probatur  ha;c  eadem  potestas  ex 
praxi,  et  usu  perpetuo  Ecclesia;  Catholica;. 
Quod  enim  Ecclesia  semper  in  usu  habuit, 
dubitari  non  potest,  quin  sit  a  Deo,  etiamsi 
forte  fundamentum  ejus  consuetudinis  nos 
lateret.  Ipso  Apostolorum  tempore  conces¬ 
sam  fuisse  Indulgentiam,  perspicuum  est  ex 
verbis  illis  B.  Pauli  II  Corinth.  ii.  Cui  au¬ 
tem  aliquid,  donastis ,  et  ego  :  nam  et  ego  quod 
donavi,  si  quid  donavi,  propter  ros  in  persona 


•1)  Mnt.  XVI.  10  :  Joan.  XX .  20.  -  Joan.  XXI.  i7  -  (3)Mat.  XVIII,  IS. 

# 


24 


UBER  I. 


Christi ,  ut  non  circumveniamur  a  Satana  (1). 
Rogaverant  Corinthii  B.  Paulum,  ut  Theo- 
doretus,  et  S.  Thomas  hoc  loco  docent, 
ut  incestuoso  excommunicato  et  seriam  pre- 
nitentiam  agenti,  ignosceret,  et  condonaret 
quod  supererat  pcenitentise ;  annuit  B.  Pau¬ 
lus,  et  jussit,  ut  ipsi  nomine  suo  indulge- 
rent.  Ac  ut  videamus  nihil  defuisse  eorum, 
qu£e  ad  justam  indulgentiam  pertinent,  quse 
tria  numerantur  a  Theologis,  et  a  nobis  suo 
loco  fusius  tractabuntur,  nimirum  auctoritas 
in  concedente,  pietas  in  causa,  et  status  gra¬ 
tiae  in  suscipiente  :  Apostolus  in  persona 
Christi,  id  est,  auctoritate  a  Christo  accepta 
indulgere  se  dicit,  idque  propter  ipsos,  id 
est,  propter  communem  ipsorum  utilitatem, 
ut  non  detur  locus  insidiis  diaboli  ob  ni¬ 
miam  praelati  severitatem.  Denique  constat 
ex  eadem  epistola  Corinthium  incestuosum 
tantum  de  suo  peccato  dolorem  concepisse, 
ut  periculum  esset  ne  nimia  tristitia  absor¬ 
beretur;  ex  quo  intelligimus,  eum  per  veram 
poenitentiam  ad  statum  gratiae  pervenisse. 

Postapostolica  tempora  exstant  testimonia 
Tertulliani  et  Cypriani  de  remissione  poenae, 
quam  Pontifices  faciebant,  vel  ad  Martyrum 
intercessionem,  vel  aliis  de  causis,  neque 
multum  refert  quod  Pontifices  illi  non  dice¬ 
rent  se  ex  thesauro  satisfactionum  indulgen¬ 
tiam  dare.  Nam  neque  dicebant  cum  per 
Baptismi,  vel  Poenitentiae  sacramentum  pec¬ 
cata  remittebant,  se  id  facere  applicando 
merita  Christi  :  et  tamen  sine  dubio  Christi 
merita  applicabant,  ut  etiam  adversarii  con¬ 
cedunt  ;  debet  enim  divinae  justitiae  satisfieri, 
sive  in  sacramento,  sive  extra  sacramentum 
peccatorum  debita  remittantur.  Quamquam 
nec  omnino  de  thesauro  siluerunt,  ut  statim 
dicemus.  Sed  testimonia  ipsa  videamus.  Ter¬ 
tullianus  in  libro  ad  Martyres  cap.  1  :  «Quam 
pacem,  inquit,  quidam  in  Ecclesia  non  ha¬ 
bentes  ,  a  Martyribus  in  carcere  exorare 
consueverunt,  et  ideo  ea  etiam  propterea 
in  vobis  habere,  et  fovere,  et  custodire  de¬ 
betis,  ut  si  forte  et  aliis  praestare  possitis  » . 

S.  Cyprianus  lib.  iii.  epist.  15.  quae  in 
editione  Pameliana  est  epist.  11.  scribit  S. 
Martyribus,  qui  pacem  dari  lapsis  petie¬ 
rant,  eosque  monet,  ut  caute,  et  cum  de¬ 
lectu  lapsos  commendent  Episcopis.  «  Peti¬ 
tiones,  inquit,  et  desideria  vestra  Episcopo 
servent,  et  ad  pacem  vobis  petentibus  dan¬ 
dam  maturum  et  paccatum  tempus  exspe¬ 
ctent  » .  Et  infra  :  a  Oro  vos,  quibus  possum 


precibus,  ut  Evangelii  memores,  et  conside¬ 
rantes  quae,  et  qualia  in  praeteritum  ante¬ 
cessores  vestri  Martyres  concesserint,  quam 
solliciti  in  omnibus  fuerint,  vos  quoque  sol¬ 
licite  et  caute  petentium  desideria  pondere¬ 
tis,  utpote  amici  Domini,  et  cum  illo  post- 
modum  judicaturi  inspiciatis ,  et  actum,  et 
opera,  et  merita  singulorum  ;  ipsorum  quo¬ 
que  delictorum  genera ;  et  qualitates  cogi¬ 
tetis,  ne  si  quid  abrupte  et  indigne  vel  a 
vobis  promissum,  vel  a  nobis  factum  fuerit, 
apud  Gentiles  quoque  ipsos  Ecclesia  nostra 
erubescere  incipiat».  Idem  in  sermone  de 
lapsis  extremo  :  «  Poenitenti,  inquit,  ope¬ 
ranti,  roganti,  potest  clementer  ignoscere  , 
potest  in  acceptum  referre  quicquid  pro 
talibus  et  petierint  Martyres,  et  fecerint  sa¬ 
cerdotes  ».  Hsec  ille.  Non  est  autem  credi¬ 
bile  pcenitentes  ambivisse  patrocinia  Marty¬ 
rum  in  carceribus  constitutorum ,  quando 
integram  poenitentiam  peragere  volebant ; 
sed  quando  pacem,  id  est,  absolutionem,  et 
communicationem  sibi  dari  cupiebant,  non 
peracta  integra  poenitentia  ;  proinde  a  Mar¬ 
tyribus  petebant ,  ut  sibi  ab  Episcopis  par¬ 
tem  pcenitentise  condonari,  hoc  est,  indul¬ 
gentiam  dari  precarentur. 

Illud  quoque  observandum  est,  Episcopos 
dare  solitos  indulgentiam  ad  preces  Marty¬ 
rum,  non  solum  ut  Martyres  honorarent,  et 
ad  consummandum  martyrium  accenderent, 
sed  etiam  quia  videbant,  merita  Martyrum 
posse  communicari  poenitentibus,  et  accep¬ 
tari  passiones  eorum  pro  satisfactione,  quee 
lapsis  poenitentibus  deerat.  Atque  ita  vetus 
etiam  Ecclesia  ad  thesaurum  respiciebat 
cum  indulgentias  daret.  Id  quod  ex  Tertul¬ 
liano  colligi  potest,  qui  posteaquam  haere¬ 
ticus  esse  coepit,  in  lib.  de  pudicitia  cap.  22. 
negavit  quod  antea  in  lib.  ad  Martyres  con¬ 
cesserat,  posse  videlicet  ad  preces  Martyrum 
indulgeri  lapsis  reconciliationem  :  et  ratio¬ 
nem  adfert,  quia  non  supersunt  Martyribus 
satisfactiones,  quas  cum  lapsis  communicare 
possint  :  «  Sufficiat,  inquit,  Martyri  propria 
delicta  purgasse.  Ingrati,  vel  superbi  est  in 
alios  quoque  spargere,  quod  pro  magno  fue¬ 
rit  consecutus  ».  Et  infra  sic  Martyrem  allo¬ 
quitur  :  «  Si  peccator  es,  quomodo  oleum 
faculse  tuse  sufficere  et  tibi  et  mihi  pote¬ 
rit  »?  Ex  cujus  verbis  manifeste  colligitur, 
Martyrum  passiones  applicari  solitas  illis, 
qui  ad  petitionem  ipsorum  Martyrum  indul¬ 
gentiam  consequebantur.  Nec  ratio  Tertul- 


(1)  II  Cor.  11,10, 


CAPUT  III. 


25 


liani  solida  est,  cum  jam  ostenderimus  plu¬ 
rimorum  Martyrum  passiones  vere  potuisse 
non  solum  ipsorum  Martyrum,  sed  etiam 
aliorum  hominum  debita  expiare ,  quod 
attinet  ad  reatum  poenae  temporalis. 

Post  illa  tempora  exstant  Concilia  Ecclesia: 
antiquissima,  partim  generalia,  partim  etiam 
diversarum  provinciarum ,  in  quibus  per 
Episcopos  indulgentiae  poenitentibus  conce¬ 
duntur.  Concilium  Nicaenum  I  can.  11.  vel 
in  alia  editione  12.  statuit,  ut  qui  serio  poe¬ 
nitentiam  agunt,  possint  indulgentiam  ali¬ 
quam  ab  Episcopo  obtinere.  «  Licebit  »,  in¬ 
quit,  «  Episcopo  de  his  aliquid  humanius 
cogitare  »  :  negligentiores  autem  jubet  idem 
Concilium,  ut  definitum  tempus  poenitentiae 
omnino  explere  debeant.  Quid  autem  hoc  est, 
nisi  prioribus  aliquid,  posterioribus  nihil  in- 
dulgere  ?  Similia  habentur  in  Concilio  An¬ 
cyrano  can.  5.  in  Concilio  Laodiceno  can.  2. 
quorum  alterum  non  diu  ante  Nicaenum, 
alterum  non  diu  post  Nicaenum  celebratum 
fuit.  Idem  etiam  docet  S.  Basilius  in  epistolis 
suis  canonicis,  quae  habentur  in  Nomoca- 
none  Photii  canon.  73.  A  tempore  autem  S. 
Gregorii  usus  indulgentiarum  usque  adeo 
notus  et  perspicuus  fuit,  ut  ne  adversarii 
quidem  id  negare,  nisi  omnino  impudenter 
valeant.  Nam  S.  Gregorium  indulgentias  in 
diebus  stationum  populo  concessisse  testantur 
gravissimi  auctores.  S.  Tbomas  in  4.  sent. 
dist.  20.  q.  1.  art.  3.  quaestum.  2.  et  qui  eum 
praecessit  Gulielmus  Altisiodorensis  lib.  iv. 
Summae  theologicae  tract.  6.  c.  9.  Leonem  III 
Pontificem  ante  annos  800.  Indulgentias  con¬ 
cessisse,  testis  est  S.Ludgerus  in  epistola  de 
S.  Suviberto,  quae  exstat  apud  Surium  tom. 
2.  post  vitam  S.  Suviberti  a  S.  Marcellino 
descriptam.  Sic  enim  loquitur  in  ea  epist. 
S.  Ludgerus  c.  9.  «  Idem  S.  Leo  Papa  anno 
Dominicae  Incarnationis  803.  cum  magna 
solemnitate  suorum  Cardinalium ,  Archie- 
piscoporum,  Episcoporum,  et  Praelatorum  ad 
Imperatorem  Carolum  in  Germaniam  ve¬ 
niens,  et  ab  eodem  imperatore  imperialiter 
cum  suis  susceptus,  inter  multa  pietatis  suae 
opera,  instantia  ejusdem  serenissimi  impe¬ 
ratoris  et  regis,  Aquisgrani  in  palatio  dedi¬ 
cavit  Ecclesiam  perpetuae  Virginis  Mariae, 
donans  eamdem  Ecclesiam  multis  indulgen¬ 
tiis  ».  Et  infra:  «  Et  Colonia:  Agrippinae  tam 
ad  sanctum  Martinum,  quam  in  Capitolio 
altaria  consecravit,  et  multa  alia  Monasteria 
et  altaria,  ac  cappellas  per  Alemaniam,  et 
Galliam  consecravit;  ubique  multas  indul¬ 


gentias  conferendo  ».  Et  infra  :  «  Obtulit 
idem  S.  Papa  eidem  Ecclesiae  speciales  in¬ 
dulgentias  cunctis  fidelibus  celebrantibus 
festem  S.  Suviberti  Episcopi,  et  ad  divina 
confluentibus  ».  Haec  ille.  Sergium  juniorem 
Pontificem,  qui  sedit  circa  annum  844.  con¬ 
cessisse  indulgentiam  trium  annorum,  et 
trium  quadragenarum  visitantibus  Ecclesiam 
S.  Martini  in  montibus  in  die  festo  ejusdem 
Ecclesiae  constat  ex  memoria  hujus  rei,  quae 
exstat  in  marmore  inciso  litteris  antiquissimis 
in  eadem  Ecclesia,  ut  nulla  fingi  possit  su¬ 
spicio  fraudis.  Neque  ullo  modo  credibile 
est,  Leonem  III,  aut  Sergium  II,  aut  Gre¬ 
gorium  I,  cum  viri  sanctissimi  essent,  ausos 
fuisse  rem  novam  instituere,  quam  a  praede¬ 
cessoribus  non  accepissent,  et  modus  ipse 
loquendi  S.  Ludgeri,  et  verba  in  marmore 
incisa  jussu  Sergii,  aperte  indicant,  rem 
solitam  fuisse  indulgentiarum  concessionem. 
Multa  his  similia  de  posterioribus  pontifi¬ 
cibus,  ut  Gregorio  VII,  Alexandro  III,  et 
aliis  referre  possemus.  Sed  adversarii  non 
negant,  quin  a  posterioribus  Pontificibus  in¬ 
dulgentiae  concessae  fuerint.  Tertio  probatur 
eadem  haec  potestas  ex  conciliis  generalibus 
Ecclesia:  Catholicae,  in  quibus  indulgentiae 
conceduntur,  vel  probantur.  Quod  enim 
concilia  generalia  docent,  id  universa  Eccle¬ 
sia  docet.  Habemus  anno  1096.  concilium 
Claramontanum  generale  teste  S.  Antonino 
2.  par.  hist.  tit.  16.  cap.  1.  §  23.  in  quo  Ur¬ 
banus  II  Papa  indulgentiam  plenariam  tri¬ 
buit  iis,  qui  ad  sacrum  bellum  proficisce¬ 
bantur.  Paulo  post,  anno  videlicet  1116,  in 
Concilio  Lateranensi  generali,  et  numero¬ 
sissimo  Paschalis  II  Papa  concessit  indul¬ 
gentiam  40.  dierum  iis,  qui  ad  Concilium 
praedictum  venerant,  teste  Abbate  Ursper- 
gensi,  qui  tunc  vivebat,  in  chronico  anni 
1116.  Rursus  anno  1213.  teste  abbate  Ur- 
spergensi  Innocentius  III,  concessit  indul¬ 
gentiam  plenariam  pro  auxilio  terrae  Sanctae, 
et  simul  indixit  concilium  generale  Latera¬ 
nense  frequentissimum,  quod  celebratum  est 
anno  Domini  1215.  atque  in  eo  de  indulgen¬ 
tiis  quoque  actum  est,  et  emendati  abusus, 
qui  circa  indulgentias  paulatim  irrepserant, 
ut  patet  ex  cap.  Cum  ex  eo,  de  pcenit.  et 
remiss.  Emendatio  vero  abusuum  testatur 
rem  esse  antiquissimam,  non  enim  irrepunt 
abusus,  nisi  in  iis  rebus,  quae  diu  fuerunt  in 
usu.  Similis  emendatio  legitur  in  concilio 
generali  Lugdunensi  ut  habemus  in  Sexto, 
de  pcenit.  et  remiss.  c.  1.  et  in  concilio  gene- 


rui  i  Viennensi,  ut  habemus  in  2.  Glementina, 
eodem  titulo  ;  in  concilio  vero  Constantiensi 
item  generali,  non  solum  damnantur  errores 
de  indulgentiis  Joannis  Wiclcffi,  sess.  8,  sed 
etiam  in  ultima  sessione  concedit  Murtinus  V 
indulgentiam  plenariam.  Denique  Tridenti- 
num  Concilium  sess.  25.  iterum  probat  usum 
indulgentiarum,  et  emendat  abusus.  Quam¬ 
vis  autem  hoc  argumentum  ab  auctoritate 
tot  generalium  conciliorum  ab  haereticis  no¬ 
stri  temporis  contemnatur  :  tamen  revera 
gravissimum  est  argumentum.  Nam  Ariani 
quoque  nihili  faciebant  concilium  Nicaenum, 
Nestoriani  Ephesinum  primum,  Euthychiani 
Chalcedonense,  et  ca3teri  variorum  tempo¬ 
rum  Concilia  eorum  Episcoporum,  a  quibus 
damnabantur,  et  tamen  semper  Ecclesia  ca¬ 
tholica  hunc  morem  servavit,  ut  in  conciliis 
haereses  damnarentur,  et  ut  S.  Augustinus 
ad  Januarium  scribit  in  epist.  118.  semper 
fuit  in  Ecclesia  plenariorum  conciliorum  sa¬ 
luberrima  auctoritas. 

Quarto  probatur  ratione  petita  ab  iis  si¬ 
gnis  ,  ex  quibus  internoscuntur  Catholica 
dogmata  ab  haeresibus.  Nam  Catholicorum 
dogmatum  hoc  est  proprium,  ut  non  inve¬ 
niatur  eorum  origo,  nisi  ad  Evangelium,  vel 
Apostolos  ascendamus.  Hseresum  autem 
semper  designari  potest  certus  auctor,  et 
locus,  et  tempus,  in  quo  exoriri  coeperunt. 
Jam  vero  nullus  hactenus  indicare  potuit 
auctorem  indulgentiarum,  neque  locum,  vel 
tempus ,  quo  praedicari  coeperint.  Omnes 
enim,  qui  de  indulgentiis  mentionem  faciunt, 
sive  doctores  sint,  sive  pontifices,  sive  etiam 
concilia,  ita  de  iis  loquuntur,  ut  de  re  usitata, 
et  recepta.  Quare  Murtinus  Kemnitius  in 
quarta  parte  Examinis  pag.  329.  fatetur 
originem  indulgentiarum  non  satis  luculenter 
in  historiis  notatam  fuisse,  et  quod  paulo 
post  pag.  333.  affirmat,  indulgentias  coepisse 
circa  annum  Domini  1200.  manifeste  falsum 
esse  convincitur  ex  iis,  quae  citavimus  de 
indulgentiis  concessis  a  Paschali  II,  Urbano 
II,  Sergio  III,  et  potissimum  a  Leone  III,  qui 
sedit  anno  Domini  800.  id  est,  quadringentis 
annis  ante  millesimum  ducentesimum  a 
Kemnitio  notatum.  Initium  autem  haeresis 
contra  indulgentias  notissimum  est.  Constat 
enim  non  solum  ex  Catholicis,  sed  etiam  ex 
ipso  Kemnitio  pag.  375.  primos  fuisse  Val- 
denses,  qui  doctrinam  Ecclesiae  de  indulgen¬ 
tiis  oppugnare  coeperunt.  Valdenses  autem 
quorum  auctor  Valdesius  civis  Lugdunensis 
fuit,  a  qua  civitate  Pauperes  de  Lugduno 


appellati  sunt,  constat  mundo  apparuisse 
circa  annum  DominLll70.  ex  Claudio  Cus- 
sordio  in  libro  contra  Valdenses  extremo.  Ex 
quo  etiam  confutatur  error  Kemnitii  de  ori¬ 
gine  indulgentiarum.  Nam  si  Valdenses,  qui 
indulgentias  oppugnabant,  exorti  sunt  circa 
annum  Domini  1170.  quomodo  fieri  potest, 
ut  indulgentim  ipsae  coeperint  circa  annum 
Domini  1200. 

Quinto  probatur  ex  divinis  testimoniis  re¬ 
velationum  et  miraculorum.  Nam  S.  Ber- 
nardus  praedicavit  multis  in  locis  indulgen- 
gentias,  quas  Eugenius  III  Papa  concessit 
iis,  qui  accepta  Cruce  ad  bellum  sacrum 
Hierosolymitanum  proficiscerentur,  et  prae¬ 
dicationem  suam  miraculis  plurimis  et  ma¬ 
ximis  confirmavit,  ut  cognosci  potest  ex  vita 
ejus  fideliter  scripta  lib.  m.  cap.  4  et  ex  initio 
lib.  ii.  de  Consideratione  ejusdem  Bernardi. 
Sanctus  quoque  Franciscus  divina  revela¬ 
tione  indulgentiam  a  Domino,  et  ab  ejus  Vi¬ 
cario  Romano  Pontifice  obtinuit  pro  Ecclesia 
S.  Mariae  de  Angelis.  De  qua  indulgentia 
plura  dicemus  in  ii.  lib.  cap.  ult.  ad  quem 
locum  lectorem  remittimus.  S.  Birgitta  vidua 
sanctissima,  cujus  revelationes  diligenter 
examinatae,  et  approbatae  per  viros  doctis¬ 
simos  fuerunt,  ab  ipso  Christo  non  semel  ad¬ 
monita  est  de  indulgentiis  maximis  quae  sunt 
Romae.  Vide  lib.  vi.  Revelationum  cap.  102. 
et  105. 

Sexto  et  ultimo  probatur  ratione  ducta  a 
simili.  Nam  in  omni  bene  instituta  republica 
pertinet  ad  principem,  vel  magistratum  dis¬ 
pensatio  communium  bonorum,  et  rursus 
ad  eosdem  pertinet  admittere  satisfactionem 
unius  pro  altero,  si  ita  judicent  expedire  uti¬ 
litati  ejusdem  reipublica?.  Ut  exempli  gratia, 
si  princeps  aliquis  debeat  stipendia  multa 
militibus,  et  rursum  habeat  in  carceribus 
multos,  qui  ob  fraudes,  fisci  rationibus  il¬ 
latas,  debeant  poenam  luere  vel  in  pecunia, 
vel  in  corpore,  si  forte  milites  illi  ex  direptis 
civitatibus  locupletati,  stipendiis  non  egeant, 
eaque  reipublicse  condonent  pro  arbitrio 
principis  eroganda,  certe  poterit  princeps  ob 
utilitatem  aliquam  reipublicse  ex  militaribus 
illis  stipendiis,  fisco  suo  pro  debitis  misero¬ 
rum,  qui  carceribus  detinentur,  satisfacere, 
et  miseros  illos  absolvere.  At  certum  est, 
Episcopos,  principes  esse  populi  Christiani, 
et  Romanum  pontificem  in  universa  Ecclesia 
loco  Christi  summum  magistratum  gerere  : 
nec  minus  est  certum,  exstare  in  Ecclesia 
thesaurum  satisfactionum  ex  passionibus 


CAPUT  IV. 


Christi  et  sanctorum,  quo  ipsi  non  egent,  et 
in  communem  fidelium  utilitatem  erogari 
desiderant.  Denique  certum  est,  multos  esse 
fideles  homines,  et  Dei  filios,  et  amicos,  qui 
tamen  reatu  poenae  temporali  adhuc  tenean¬ 
tur  obstricti  :  cur  igitur  non  poterunt  Epi¬ 
scopi,  ac  potissimum  Pontifex  Maximus  si 
rationabilis  causa  subsit,  ex  thesauro  illo  pro 
debitoribus  satisfacere  Deo,  et  nomine  ipsius 
Dei,  eamdem  satisfactionem  pro  debitoribus 
illis  acceptare,  atque  ea  ratione  indulgentiam 
illis  dare,  eosque  a  reatu  poenae  temporalis 
absolvere  ? 

Tertia  propositio  :  «  Praelati  Ecclesiae  dis¬ 
pensare  possunt  Christi  passionem,  tum  per 
sacramenta,  tum  per  indulgentias,  passiones 
vero  sanctorum  non  nisi  per  indulgentias  ». 
Ratio  est  in  promptu.  Nam  Christi  passio, 
qua  parte  dispensatur  pro  justificatione  et 
reconcilialione  peccatorum,  non  potest  ab 
Ecclesiae  praelatis  dispensari  nisi  per  sacra¬ 
menta  :  gratiam  enim  et  gloriam  (ut  omnes 
Theologi  fatentur)  non  potest  donare  extra 
sacramenta,  nisi  Deus  potestate  propria,  et 
Christus  per  potestatem  sibi  communicatam 
a  Deo,  quam  vocant  excellentiae.  Qua  parte 
autem  eodem  Christi  passio  dispensatur  pro 
remissione  poenae  temporalis,  potest  et  per 
sacramenta  et  extra  sacramenta  dispensari. 
Nam  in  sacramento  Baptismi  virtute  passionis 
Christi  remittitur  omnis  poena  sive  tempo¬ 
ralis,  sive  aeterna  :  in  sacramento  vero  Poe¬ 
nitentiae  remittitur  semper  poena  sempiterna, 
et  pars  aliqua  poenae  temporalis.  Passiones 
vero  sanctorum  per  sacramenta  dispensari 
non  queunt.  Numquam  enim  in  sacramentis 
remittitur  poena  sine  remissione  culpae  :  culpae 
autem  passionibus  sanctorum  expiari  non 
possunt,  ut  illud  omittam,  quod  sacramenta 
instrumenta  sunt  passionis  solius  Christi,  nec 
ullam  vim  habent  a  passionibus  sanctorum, 
cum  ipsi  etiam  Sancti  per  Christi  sacramenta 
sanctificati  fuerint.  Restat  igitur,  ut  passiones 
sanctorum,  si  ullo  modo  dispensari  debeant 
extra  sacramenta  solum,  idque  pro  solutione 
solius  reatus  poenae  temporalis  dispensari 
debeant.  Quod  si  passiones  sanctorum  extra 
sacramenta  dispensentur,  dubium  esse  non 
debet,  quin  etiam  Christi  passio  pro  solutione 
reatus  poenae  temporalis  extra  sacramenta 
dispensari  possit.  Atque  haec  ad  explican¬ 
dam,  et  confirmandam  veritatem  in  praesenti 
sufficiant  ;  nam  in  sequenti  capite  ex  obje¬ 
ctionum  solutione  veritas  ipsa  magis  elucescet. 


CAPUT  IV. 

Solvuntur  objectiones  contra  doctrinam 
duorum  capitum  superiorum. 

Adversus  ea,  quae  dicta  sunt  capite  secundo 
et  tertio,  multa  objiciuntur  ab  adversariis, 
quae  sunt  breviter  diluenda.  Omittam  autem 
in  praesentia  Lutheri,  et  caeterorum  haereti¬ 
corum  argumenta,  tum  quoniam  ea  simul 
omnia  in  secundo  libro  refellam  :  tum  quia 
tam  male  inter  se  cohaerent,  ut  vix  prae  se 
ferant  speciem,  vel  umbram  argumenti.  Quo 
magis  mirum  est  propter  tam  debiles  et  ine¬ 
ptas  rationes  potuisse  tot  populos  ab  antiqua 
fide  deficere.  Adferam  igitur  solum  Durandi 
et  Maironis  objectiones. 

Prima  objectio.  Deus  Pater  Christi  meritis, 
atque  in  primis  acerbissimae  passioni  ejus,  et 
morti  cumulatissimum  praemium  reddidit,  ut 
Apostolus  docet  in  epist.  ad  Philippenses 
cap.  ii.  cum  ait  :  Humiliavit  semetipsum  fa¬ 
ctus  obediens  usque  ad  mortem ,  mortem  autem 
Crucis;  propter  quod  et  Deus  exaltavit  illum, 
et  dedit  illi  nomen ,  quod  est  super  omne  no¬ 
men  (1).  Non  igitur  supersunt  passiones 
aliquae  non  remuneratae,  quae  in  thesauro 
recondantur.  Responsio,  Christi  passiones 
qua  parte  merita  dici  poterant,  actiones  vi¬ 
delicet  virtutum ohedientiae,  patientiae,  humir 
litatis,  ac  potissimum  charitatis,  praemium 
aliquod  habuerunt,  gloriam  corporis,  et  no¬ 
minis  exaltationem,  ut  Apostolus  scribit :  sed 
qua  parte  satisfactiones  erant,  ut  opera  bona, 
et  pcenalia,  nullum  omnino  praemium  in  ipsa 
Christi  persona  sortitae  sunt,  cum  ipsa  nulla 
peccata  propria  haberet,  pro  quibus  satisfa¬ 
cere  teneretur.  Itaque  universae  Christi  af¬ 
flictiones,  ut  rationem  satisfactionis  habent, 
supervacaneae  ipsi  fuerunt,  et  in  thesauro 
jure  continentur.  Quamquam  neque  inte¬ 
grum  praemium  Christus  habuit  laborum 
suorum,  qua  parte  meritorii  erant.  Nam 
gloriam  animae  essentialem  sine  meritis  ha¬ 
buit  in  primo  instanti  conceptionis  suae,  ut 
theologi  docent  :  et  cum  ea  merita  infiniti 
pretii  essent,  certe  non  fuit  integrum  eorum 
praemium  sola  corporis  gloria,  et  nominis 
exaltatio.  Quare  theologi  recte  statuunt  Chri¬ 
stum  meruisse  de  rigore  justitiae  gratiam,  et 
gloriam  omnibus  hominibus,  etiamsi  illi  in¬ 
finiti  futuri  fuissent. 

Secunda  objectio.  Culpa  lethalis  est  infi- 


(I)  PbiU  II.  9 


28 


LIBER  I. 


niti  damni  causa,  quod  ad  se  attinet,  cum 
sit  offensa  Dei,  qui  est  summum  et  infini¬ 
tum  bonum  :  igitur  ad  culpam  lethalem  tol¬ 
lendam,  necessaria  fuit  infiniti  pretii  satis¬ 
factio.  Tota  igitur  Christi  passio,  quamvis 
infiniti  meriti  fuerit,  in  redemptione  et  ex¬ 
piatione  culpae  lethalis  consumitur ;  ac  per 
hoc  nihil  superest,  quod  pro  expiandis  poe¬ 
nis  in  thesauro  reponatur.  Responsio.  Si  ar¬ 
gumentum  propositum  aliquid  efficeret,  pro¬ 
baret  unicam  solum  culpam  lethalem  Chri¬ 
sti  passione  deleri  potuisse  :  et  jam  non  so¬ 
lum  pro  tollendis  poenis,  sed  etiam  pro  tol¬ 
lendis  plurimis  culpis  nihil  in  thesauro  re¬ 
mansisse.  Sed  non  ita  est  :  nam  multae 
culpae,  quarum  unaquaeque  sit  offensio  infi¬ 
nita,  non  requirunt  ad  sui  expiationem 
multas  infinitas  satisfactiones  :  sed  una  sa¬ 
tisfactio  vere  infinita,  qualis  fuit  quaelibet 
Christi  afflictio,  sufficit  ad  expiandas  omnes 
illas  culpas,  et  poenas  pro  eis  debitas,  nihil 
enim  majus  infinito  dari  potest.  Quare  ve¬ 
rissime  scripsit  Clemens  VI  in  Constitutione, 
quae  incipit  Unigenitus,  unam  sanguinis  gut¬ 
tam  Christi,  propter  unionem  ad  Verbum, 
toti  mundo  reconciliando  satis  esse  potuisse. 
Et  cum  Dominus  Christus  non  unam  sangui¬ 
nis  guttam,  sed  totum  sanguinem  pro  nobis 
fuderit,  et  ab  ipsa  conceptione  usque  ad 
mortem  ardentissima  charitate  gravissimos 
labores  pertulerit,  ut  Deo  Patri  nos  recon¬ 
ciliaret,  proque  culpis  nostris  divinae  justitiae 
satisfaceret,  dubium  esse  non  potest,  quin 
semper  supersit  pretium,  idque  justissimum, 
quo  debita  nostra  solvi  possint. 

Tertia  objectio.  Satisfactio  Christi  est  in¬ 
finita,  ut  jam  dictum  est  :  non  igitur  opus 
est,  ut  ad  satisfactionem  Christi  adjungantur 
satisfactiones  ex  passionibus  sanctorum . 
Responsio  :  Non  est  quidem  opus,  ut  adjun¬ 
gantur  passiones  Sanctorum  passionibus 
Christi,  quasi  hae  per  se  non  sufficiant.  Sed 
adjunguntur  tamen,  quia  aequum  est,  ut 
passiones  illa)  coram  Deo  non  sint  inanes, 
praesertim  cum  id  sit  tum  gloriosum  Christo, 
a  quo  manat  omne  bonum  sanctorum,  tum 
ipsis  etiam  sanctis  perhonorificum.  Quomo¬ 
do  autem  concurrant  in  hac  applicatione 
satisfactiones  Christi  cum  passionibus  san¬ 
ctorum,  id  est,  an  applicetur  pars  una  satis¬ 
factionis  ex  passionibus  Christi,  pars  alia  ex 
passionibus  sanctorum,  an  vero  integra  sa¬ 
tisfactio  accipiatur  semper  ex  passionibus 


Christi,  et  superaddantur  ad  cumulum  satis¬ 
factionis  passiones  Sanctorum,  non  videtur 
nimis  curiose  investigandum.  Illud  videtur 
certum,  passiones  Christi,  quae  sunt  infiniti 
pretii  applicari  per  indulgentias  finito  modo, 
et  ideo  aliquid  revera  superaddi,  cum  pas- 
.siones  Sanctorum  illis  adjunguntur,  quod 
recte  annotavit  Dominicus  a  Soto  in  4.  sen- 
ten.  dist.  21.  quaest.  1.  art.  2. 

Quarta  objectio.  Sancti  omnes  plenam 
mercedem  laborum  suorum  acceperunt,  im- 
mo  supra  condignum  Sanctos  omnes  a  Deo 
remuneratos  recte  colligunt  Theologi  ex  di¬ 
vinis  litteris,  cum  Dominus  dicat  Luc.  vi. 
Mensuram  bonam ,  et  confertam,  et  coagitatam, 
et  supereffluentem  dabunt  in  sinum  vestrum. 
Et  Apostolus  ad  Rom.  vm.  Non  sunt  condi- 
gnse  passiones  hujus  temporis  ad  futuram  glo¬ 
riam,  quse  revelabitur  in  nobis  { 1).  Nihil  igitur 
superest  ex  laboribus  Sanctorum,  quod  ad 
expiationem  alienorum  peccatorum  insumi 
possit,  et  ad  hunc  finem  in  thesauro  Eccle¬ 
sia)  conservetur.  Responsio.  Jam  supra  do¬ 
cuimus  in  bonis  operibus  Sanctorum,  quae 
laboriosa  et  poenalia  fuerunt,  duplicem  esse 
rationem,  alteram  meriti,  alteram  satisfac¬ 
tionis.  Quod  igitur  attinet  ad  rationem  me¬ 
riti,  plenam  mercedem,  imo  etiam  confer¬ 
tam,  et  coagitatam,  et  supereffluentem  men¬ 
suram  praemii  sancti  omnes  pro  suis  labori¬ 
bus  acceperunt.  Quod  autem  pertinet  ad 
rationem  satisfactionis,  multi  labores  San¬ 
ctorum  inanes,  et  sine  fructu  essent,  nisi  pro 
reatibus  aliorum  consumerentur,  cum  ipsi 
sancti  aut  nullis,  aut  certe  minoribus  labo¬ 
ribus  pro  suis  expiandis  reatibus  indige¬ 
rent. 

Quinta  objectio.  Nihil  omnino  sancti  fe¬ 
cerunt  vel  pertulerunt  propter  Deum,  quod 
facere,  vel  perferre  non  tenerentur  :  nihil 
igitur  illis  superest,  quod  cum  aliis  commu¬ 
nicare  possint.  Antecedens  colligitur  ex  mul¬ 
tis  testimoniis  Sacrae  Scripturae,  sed  ex  eo 
potissimum,  quod  habetur  Luc.  xvn.  Cum 
feceritis  hsec  omnia,  dicite :  servi  inutiles  sumus; 
quod  debuimus  facere,  fecimus.  Quare  pru¬ 
dentes  virgines  Mattb.  xxv.  non  sine  causa 
fatuis  dicentibus,  date  nobis  de  oleo  vestro , 
responderunt,  ne  forte  non  sufficiat  nobis,  et 
vobis,  ite  potius  ad  vendentes,  et  emite  vobis  (2). 
Responsio.  Non  est  necesse  hoc  loco  de  ope¬ 
ribus  supererogationis  disputare  de  quibus 
in  libro  de  Monachis  disseruimus.  Nam  et- 


(1)  Luc.  VI,  38  j  Rom.  VIII,  18.  -  (2)  Luc.  XVII,  10  ;  Mat.  XXV,  8. 


'CAPUT  V. 


29 


iamsi  admitteremus,  quod  tamen  falsum  es¬ 
se  loco  notato  demonstravimus,  nihil  omni¬ 
no  sanctos  viros  fecisse,  vel  pertulisse  pro¬ 
pter  Deum,  quod  facere  vel  tolerare  non  te¬ 
nerentur;  nihil  tamen  argumentum  conclu¬ 
deret.  Nam  ipsa  obedientia  legis,  ad  quam 
implendam  sine  dubitatione  tenemur,  meri¬ 
toria,  et  satisfactoria  est,  et  potest  fieri,  ut 
ea  satisfactione  pro  suis  delictis  non  egeat, 
qui  legis  obedientiam  praestat,  ac  propterea 
cum  aliis  eam  communicare  possit.  Neque 
virgines  prudentes  de  satisfactione  loquun¬ 
tur,  sed  de  oleo  gratiae,  et  charitatis,  sine 
quo  salvi  esse  non  possumus.  Quod  quidem 
oleum  unusquisque  retinet  sibi,  neque  in 
alios  effundere  potest,  cum  sit  opus  solius 
Dei,  effusio  tam  pretiosi  olei.  Chantas  Dei , 
inquit  Apostolus  ad  Rom.  v.  diffusa  est  in 
cordibus  nostris  per  Spiritum  sanctum ,  qui 
datus  est  nobis  (1). 

Sexta  objectio.  Si  Sanctorum  passionibus 
expiari  possent  nostra  delicta,  non  esset  ab¬ 
surdum  eos  appellare  nostros  redemptores, 
saltem  ex  parte.  At  solus  Christus  est  Re¬ 
demptor  generis  humani,  de  quo  dicit  Apo¬ 
stolus  I  Corinth.  i.  Qui  factus  est  nobis  justi¬ 
tia,  et  redemptio ;  et  I  Corinth.  vi.  Empti 
estis  pretio  magno  (2).  Responsio.  Propter 
hoc  argumentum  non  defuerunt  aliqui  ex 
recentioribus,  qui  dicerent,  passiones  san¬ 
ctorum  non  ita  nobis  applicari  per  indulgen¬ 
tias,  ut  sint  justae  compensationes  pro  poenis, 
quas  nos  debemus  Deo,  hoc  est,  verse  satis¬ 
factiones  :  sed  esse  aliquid,  quod  moveat 
Deum,  ut  nobis  Christi  satisfactionem  appli¬ 
cet.  Sed  hsec  opinio  reprobata  est  a  Pio  Y 
Pontifice  et  a  Gregorio  XIII  qui  sententiam 
Pii  confirmavit.  Damnavit  c.nim  Pius  Y 
multos  articulos  quorumdam  Lovaniensium, 
quorum  unus  erat  :  «  Solius  Christi  satisfac¬ 
tionibus  remitti  poenam  temporalem,  San¬ 
ctorum  autem  passiones  offerri  Deo,  ut  Deus 
illarum  intuitu  applicet  nobis  merita  Christi » . 
Prseterea  repugnat  eadem  illa  opinio  Consti¬ 
tutioni  Clementis  YI.  quae  incipit  Unigeni¬ 
tus,  et  Bullae  Leonis  X.  in  qua  damnantur 
errores  Lutheri,  et  communi  consensui  Theo¬ 
logorum.  Ad  hsec,  si  non  possent  nobis  ap¬ 
plicari  Sanctorum  passiones  ad  redimendas 
poenas,  quas  pro  peccatis  Deo  debemus,  ne 
sancti  redemptores  nostri  esse  videantur, 
certe,  neque  nos  ipsi  propriis  laboribus, 
poenas  easdem  redimere  possemus,  ne  nos 


ipsi  redemptores  nostri  esse  vTdearqur.  At¬ 
qui  Concilium  Tridcntinum  sess.  14.  c.  8. 
et  can.  13  et  14.  apertissime  docet  contra¬ 
rium.  Ad  argumentum  igitur  respondemus, 
si  proprie,  et  absolute  nomen  Redemptoris 
accipiatur,  solum  Christum  esse  redempto¬ 
rem  ;  is  enim  dicitur  proprie  et  absolute 
Redemptor,  qui  redimit  a  captivitate,  non 
qui  solvit  pro  alio  debitum  aliquod  parvi 
momenti.  Nos  autem  tunc  solum  captivi  di¬ 
cimur,  cum  venumdati  sub  peccato,  ut  Scri¬ 
pturae  loquuntur,  et  cum  laqueis  Diaboli 
vincti  tenemur  ad  ipsius  voluntatem  ;  id 
quod  tunc  solum  fit,  cum  per  lethale  pecca¬ 
tum  a  gratia  Dei  excidimus.  Ab  hac  autem 
servitute  et  captivitate  solo  Christi  sanguine 
redimi  possumus,  proinde  ipse  solus  vere 
proprieque  redemptor  dici  debet.  At  si  lar¬ 
go  modo  redemptor  appelletur  quicumquc 
liberat  alium  ab  aliquo  debito,  non  erit  ab¬ 
surdum,  si  Sancti  viri  Redemptores  'nostri 
aliquo  modo,  id  est,  secundum  aliquid,  non 
simpliciter,  et  largo  modo,  non  in  rigore 
verborum  esse  dicantur.  Nam  si  Propheta 
Daniel  Regi  Nabuchodonosor  non  inepte  di¬ 
xit,  Peccata  tua  eleemosynis  redime ,  Dan. 
IV.  cur  inepte  dicantur  Sancti  viri  aliquo 
modo  passionibus  suis  delicta  nostra  posse 
redimere  ?  et  si  B.  Paulus  de  se  scripsit  I 
Corinth.  ix.  Omnibus  omnia  factus  sum ,  ut 
omnes  facerem  salvos  (3) ;  cur  non  etiam  scri¬ 
bere  potuit,  ut  omnes  redimerem?  Non  enim 
minus  est  proprium  Christo  nomen  Salvato¬ 
ris,  quam  Redemptoris. 

CAPUT  Y. 

Quid  proprie  sit  indulgentia,  solutione  an 
absolutio. 

Demonstratum  est  hactenus,  indulgentias 
esse  :  nunc  quid  sint,  id  est,  in  qua  re  potis¬ 
simum  indulgentiae  ratio,  et  natura  posita 
sit,  explicandum  erit.  Disputatio  bipartita 
erit;  primum  enim  quaeremus,  an  indulgen¬ 
tia  proprie  sit  absolutio,  vel  solutio  :  deinde 
cujus  debiti  sit  solutio,  vel  a  quo  debito  ab¬ 
solutio.  His  enim  duobus  explicatis,  iu 
promptu  erit  vera  ac  propria  indulgentiae 
definitio.  Quod  ad  primum  attinet,  non  de¬ 
fuere,  qui  indulgentias  nihil  esse  aliud  vo¬ 
luerunt,  nisi  solutionem,  id  est,  compensa¬ 
tionem  poenarum  ex  thesauro  meritorum 


(l )  Rom.  V,  5.  -  (2)  I  Cor.  T,  3 ;  I  Cor.  VI,  20.  -  (3)  Dan.  IV,  24 ;  1  Cor.  IX.  22. 


30 


UBER  I. 


Christi,  ac  Sanctorum  depromptam  et  app  i- 
catam  auctoritate  Pontificis.  Ita  sensisse  vi¬ 
dentur  Durandus  in  4.  dist.  20.  q  laest.  3. 
Paludanus  ibidem  quaest.  4.  S.  Antoninus 
in  p.  parte  Summae  Theologicae  tit.  10.  cap. 
3.  Adrianus  VI  Pontifex  in  4.  sent.  9.  de 
Indulgentiis.  Silvester  in  Summa,  vejbo 
Indulgentia  num.  3.  et  videtur  in  eadem 
fuisse  sententia  sanctus  Thomas  in  4.  dist. 
20.  quaest.  4.  art.  3.  ad  2.  et  3.  Contra  vero 
Franciscus  Mayronis  loco  supra  citato,  con¬ 
tendit  indulgentias  nihil  esse,  nisi  judicia¬ 
riam  absolutionem.  Cui  prima  fronte  favere 
videntur  exempla  vetustissimorum  Concilio¬ 
rum,  in  quibus  videmus  ab  Episcopis  absolvi 
poenitentes  ab  aliqua  parte  mulctae  imposi¬ 
tae,  nulla  facta  mentione  thesauri  spiritua¬ 
lis,  unde  compensentur  debita  illa  pcena- 
rum. 

Cseterum  re  tota  diligentius  considerata, 
posteriores  Theologi  definierunt  utrumque 
simul  in  indulgentiis  reperiri, absolutionem, 
et  solutionem  ;  neque  veteres  Theologos 
scholasticos  negasse  judiciariam  absolutio¬ 
nem,  quamvis  solutionis  tantum  fere  memi¬ 
nerint,  neque  vetustissimos  Patres  negasse 
solutionem  ex  thesauro,  licet  solius  absolu¬ 
tionis  meminisse  videantur.  Ita  docet  Card. 
Cajetanus  tractat.  Io.  «ad  Julium  Medicem 
cap.  6.  Dominicus  a  Soto  in  4.  dist.  24. 
quaest.  4.  art.  2.  Petrus  a  Soto  lect.  2.  de 
Indulgentiis ,  in  institutione  sacerdotum. 
Martinus  Ledesmius  in  2.  par.  4.  sententia¬ 
rum  quaest.  38.  art.  4.  et  alii  passim  :  et  ex¬ 
presse  idem  docuerunt  ex  antiquis  S.  Bona- 
ventura  in  4.  dist.  20.  par.  2.  quaest.  5.  et 
alii.  Sit  igitur 

Prima  propositio.  «  Indulgentia  proprie 
est  absolutio  judiciaria,  annexam  habens 
solutionem  ex  thesauro  ».  Probatur  pars 
prior  propositionis  primo  ex  testimoniis  Scri¬ 
pturae,  in  quibus  fundari  diximus  indulgen¬ 
tias.  Nam  illud  Matth.  xvi.  Tibi  dabo  claves 
regni  coelorum ,  et  quodeumque  solveris  super 
terram ,  erit  solutum  et  in  coelis.  Et  illud  Matth. 
xviii.  Quaecumque  solveritis  super  terram , 
erunt  soluta  et  in  coelo  (4),  intelliguntur  sine 
dubio  de  potestate  judiciaria  absolvendi. 
Secundo  probatur  ex  testimoniis  sacrorum 
Canonum.  Siquidem  Alexander  111  Pontifex 
in  epist.  ad  Episcopum  Cantuariensem,  ut 
habemus  cap.  Quod  autem  consuluisti,  de 
pmnit.  et  remiss.,  docet,  neminem  posse  con¬ 


cedere  indulgentias  nisi  propriis  subditis, 
et  rationem  reddit :  quia  non  potest  nisi 
proprius  judex  absolvere,  vel  ligare.  Quibus 
verbis  Alexander  satis  aperte  indulgentiam 
absolulionem  judiciariam  esse  docuit.  Sic 
etiam  Mui tinus  V  Pontifex  in  fine  Concilii 
Constantiensis  concedens  indulgentiam  ple¬ 
nariam,  dicit  se  absolutionem  plenariam 
concedere.  Gregorius  VII,  in  multis  epistolis 
indulgentiam  tribuens,  ut  plurimum  utitur 
verbo  absolutionis.  Tertio  probatur  ratione. 
Nam  cur  quaeso  pro  defunctis  non  concedun¬ 
tur  indulgentiae  nisi  per  modum  suffragii, 
certe  nulla  est  ratio,  ut  suo  loco  demonstra¬ 
bimus,  nisi  quia  defuncti  non  possunt  pro¬ 
prie  judicialiter  absolvi.  Ergo  indulgentia, 
quae  viventibus  simpliciter  datur,  absolutio 
judiciaria  est.  Denique  si  non  esset  necessa¬ 
ria  jurisdictio  ad' indulgentias  concedendas, 
quicumque  applicare  vellet  alteri  satisfactio¬ 
nem  suam,  is  dici  posset  indulgentiam  dare, 
quod  tamen  est  omnino  inauditum. 

Jam  vero  posterior  propositionis  nostrae 
pars,  quod  videlicet  indulgentiae  praeter  ab¬ 
solutionem  contineant  applicationem  thesau¬ 
ri,  probari  potest  primum  auctoritate  Cle¬ 
mentis  VI,  qui  in  extravaganti,  Unigenitus, 
manifeste  hoc  docet.  Deinde  ratione,  quo¬ 
niam  Praelati  Ecclesiae,  et  ipsi  etiam  Summi 
Pontifices  non  sunt  absoluti  domini  ut  pos¬ 
sint  pro  arbitrio,  sine  ulla  compensatione 
condonare  hominibus  culpas,  vel  poenas, 
quarum  rei  sunt  in  foro  Dei.  Sed  sunt  judi¬ 
ces  a  Deo  constituti,  qui  possunt  quidem  pro 
potestate  sibi  a  Deo  concessa  remittere  cul¬ 
pas  et  poenas  nomine  Dei,  sic  tamen,  ut 
justitiae  satisfiat,  et  confirmatur  a  simili. 
Nam  cum  sacerdotes  in  sacramento  Poeni¬ 
tentiae  absolvunt  reos  poenitentes  a  culpis  et 
ab  aliqua  parte  poenae  temporalis,  non  id 
faciunt  sine  compensatione,  sed  applicant 
pretium  sanguinis  Domini  ut  divinae  justitiae 
satisfiat.  Igitur  eodem  modo  cum  per  in¬ 
dulgentias  Pra-lati  Ecclesiae  subditos  suos 
absolvunt  a  poenae  temporalis  reatu,  id  fa¬ 
ciunt  applicando  satisfactiones  Christi,  et 
Sanctorum.  Generalis  enim  est  Apostoli  sen¬ 
tentia  ad  Hebr.  ix.  Sine  sanguinis  effusione 
non  (it  remissio  (2).  Quare  minus  considerate 
locutus  est  Petrus  Paludanus  in  4.  dist.  20. 
q.  4.  cum  ait,  hoc  interesse  inter  remissio¬ 
nem,  quae  datur  per  sacramenta,  et  eam 
quae  datur  per  indulgentias,  quod  prior  sit 


(4)  Mat,  XVI,  19;  Mat.  XVII),  18.  —(2,  Heb.  IX,  VI. 


CAPUT  VI. 


'omnino  lberalis,  posterior  vero  compensa¬ 
tionem  aliquam  requirat. 

Secunda  propositio.  «  Quamvis  in  indul¬ 
gentiis  absolutio  cum  solutione  ordinarie 
conjungatur, posset  tamen  Summus  Pontifex 
indulgentiam  concedere  per  solam  solutio¬ 
nem,  non  tamen  persolam  absolutionem». 
Quod  per  solam  solutionem,  certum  est  ex 
indulgentiis  quae  dantur  pro  defunctis.  Nam 
quemadmodum  defunctis  indulgenti®  con¬ 
ceduntur  per  hoc  solum,  quod  Summus 
Pontifex  applicat  ex  thesauro  quantum  satis 
est  ad  compensandam  poenam,  quam  illi  in 
Purgatorio  luituri  erant  :  sic  etiam  posset 
viventi  alicui  applicare  satisfactionem  cx 
thesauro  Ecclesia,  et  eo  modo  eum  liberare 
a  debito  poenae,  etiamsi  non  proprie  illum 
absolveret.  Ceeterum  ista  non  esset  indul¬ 
gentia  ejusdem  rationis  cum  ea,  quae  ordi¬ 
narie  viventibus  tribuitur.  Quod  autem  non 
possit  concedi  indulgentia  per  solam  abso¬ 
lutionem  sine  applicatione  thesauri,  perspi¬ 
cuum  est  ex  iis,  quae  supra  diximus. 

CAPUT  VI. 

Solvuntur  objectiones  contra  doctrinam  capitis 
superioris. 

Sed  adversus  ea,  quae  in  his  p#opositioni- 
nibus  continentur,  pauca  quadam  objici 
possunt,  qua  breviter  dissolvenda  sunt. 

Prima  objectio.  Si  posset  Pontifex  absol¬ 
vere  judicialiter  per  indulgentias  a  pcena 
temporali,  posset  consequenter  absolvere 
a  poena,  quam  aliquis  in  purgatorio  daturus 
esset,  si  cum  reatu  illius  pana  moreretur;  at 
in  poenas  purgatorii  non  habet  pontifex  au¬ 
ctoritatem,  igitur  non  potest  eam  tollere  per 
suam  absolutionem,  sedsolum  per  applicatio¬ 
nem  thesauri,  ut  facit  cum  indulgentias  pro 
defunctis  concedit.  Responsio.  An  Summus 
Pontifex  postestatem  habeat  in  animas,  qua 
in  purgatorio  degunt,  postea  videbimus.  Sed 
in  poenam  purgatorii,  immo  etiam  in  poenam 
aternam  gehenna  sine  dubio  potestatem 
habet,  saltem  consequenter  et  indirecte, 
'quia  dum  absolvit  per  sacramentum  Poeni¬ 
tentia  a  culpa  lethali,  liberat  consequenter 
hominem  a  debito  poena  sempiterna  ,  et 
eodem  modo  dum  per  indulgentias  absolvit 
hominem  a  poenitentia  injuncta,  vel  injun¬ 
genda,  absolvit  eumdem  consequenter  a  pce¬ 
na  purgatorii,  quam  is  luiturus  esset,  si  eam 


3i 

poenitentiam  non  explevisset,  vel  ab  ea  ab¬ 
solutus  non  fuisset.  Sed  hoc  non  est  habere 
potestatem  in  p  irgatorium,  vel  in  gehen¬ 
nam,  sed  in  homines  fideles,  qui  rei  sunt  cul¬ 
pa,  vel  poena.  Quare  merito  damnata  fuit 
sententia  Petri  Oxomensis  a  Sixto  IV  Pon¬ 
tifice,  ct  Concilio  Complutensi,  qui  docebat, 
non  posse  Summum  Pontificem  indulgere 
alicui  viventi  in  carne  poenam  purgatorii,  et 
sola  contritione  deleri  peccata  quoad  culpam 
et  poenam  alterius  vita,  sine  ordine  ad  cla¬ 
ves.  Vide  si  libet,  condemnationem  hujus 
erroris  apud  Alphonsum  de  Castro  in  lib. 
adversus  hareses,  verbo,  Confessio,  vel 
in  Sumina  Concilior,  in  decretis  Sixti  IV 
Pontif. 

Secunda  objectio.  Per  applicationem  the¬ 
sauri  fit  integra  compensatio  pro  debito  p  or¬ 
na  temporalis,  igitur  supervacanea  est  abso¬ 
lutio  judicialis.  Responsio.  Argumentum  non 
recte  oonc  udit,  quoniam  judex  non  tenetur 
dimittere  reum  alicujus  poena,  etiamsi  justa 
compensatio  offeratur  ab  alio,  prasertim  si 
compensatio  non  sit  ejusdem  rationis  ;  ct  ideo 
si  judex  admittat  compensationem,  et  absol¬ 
vat  reum,  vere  dicitur  gratiam  illi  prastare, 
ut  exempli  causa,  si  quis  damnatus  sit  ad 
triremes,  vel  ut  publice  virgis  cadatur,  et  ali¬ 
quis  offerat  pro  illius  rei  liberationem  agnam 
pecunia  summam,  certe  non  tenebitur  ju¬ 
dex  acceptare  pecunias,  et  reum  liberare  : 
sed  si  voluerit  id  faCere,  gratiam  illi  p  rasta  - 
bit,  atque  eum  absolvet.  Itaque  si  proprie 
loqui  velimus,  non  dicetur  tollere  obligatio¬ 
nem  ad  poenam  is,  qui  compensationem  of¬ 
fert,  sed  is,  qui  admissa  compensatione  reum 
ab  illa  obligatione  absolvit.  Dat  igitur  vere 
indulgentiam  subditis  suis  Pontifex,  quia 
nomine  Dei,  cujus  vices  in  terris  gerit,  ad¬ 
mittit  compensationem  ex  thesauro  deprom¬ 
ptam,  et  ea  admissa  pcenitentes  a  reatu  poe¬ 
na  temporalis  absolvit.  Contra  autem,  de¬ 
functis  non  dicitur  clare  simpliciter  indul¬ 
gentiam,  sed  per  modum  suffragii,  quia  non 
ipse,  sed  Deus  acceptat  compensationem  pro 
defunctis,  et  eosdem  defunctos  absolvit  : 
Pontifex  autem  solum  offert  ex  thesauro 
justam  compensationem. 

Tertia  objectio.  Absolutio  judicialis  dari 
potest  etiam  invito,  ut  patet  de  absolutione 
ab  excommunicatione  :  sed  indulgentia  in- 
vi  o  dari  non  potest;  igitur  indulgentia  non 
est  absolutio,  sed  mera  solutio.  Responsio. 
Non  omnis  absolutio  dari  potest  invito,  sed 
ca  sola,  qua  non  requirit  necessario  aliquam 


32 


LIBER  I. 


actionem,  vel  dispositionem  in  eo,  cui  datur, 
Itaque  absolutio  sacramentalis,  quia  requirit 
contritionem,  confessionem,  et  satisfactio¬ 
nem,  non  potest  in  invitum  conferri ;  abso¬ 
lutio  ab  excommunicatione,  aliisque  censu¬ 
ris,  quia  non  pendet  necessario  nisi  a  volun¬ 
tate  Praelati,  potest  in  invitum  conferri.  Porro 
indulgentia  exigit  in  suscipiente  primum,  ut 
sit  in  statu  gratiae,  deinde  ut  faciat  quae  prae¬ 
scribuntur  in  litteris  indulgentiae,  visitet  ba¬ 
silicas,  oret,  jejunet,  eleemosynas  faciat;  quae 
omnia  sic  a  libero  arbitrio  pendent,  ut  ab 
invito  extorqueri  non  possint.  Quare  indul¬ 
gentia,  quamvis  sit  absolutio,  non  est  mirum 
si  in  invitum  conferri  nequeat. 

Quarta  objectio.  Absolutio  requirit  cogni¬ 
tionem  causae  ;  sed  indulgentiae  saepe  dantur 
in  communi  omnibus,  quiboc  aut  illud  ege¬ 
rint,  non  cognitis  causis  eorum,  quibus  in¬ 
dulgentiae  tribuuntur  :  non  igitur  indulgen¬ 
tia  judicialis  absolutio  dicenda  est.  Respon¬ 
sio.  Absolutio  particularis,  et  absoluta,  ut 
etiam  condemnatio,  quia  feruntur  secundum 
allegaita,  et  probata,  sine  dubio  requirunt 
particularem  et  accuratam  cognitionem  cau¬ 
sae.  At  absolutio  quaedam  generalis,  et  con- 
ditionata,  non  requirit  cognitionem  caiusae, 
nisi  generatim.  Prior  absolutio  dicitur  sen¬ 
tentia  ab  homine,  posterior  a  jure.  Atque 
indulgentiae  quidem,  quae  dantur  singulis 
pcenitentibus,  quae  apud  veteres  usitatissi¬ 
mae  erant,  similes  sunt  priori  absolutioni,  et 
ideo  tunc  exigitur  cognitio  causae  in  parti¬ 
culari  :  eae  vero,  quae  dantur  omnibus  gene¬ 
ratim,  et  cum  conditione  certi  operis  facien¬ 
di,  ut  militandi  adversus  Mahumetanos  pro 
recuperanda  Hierosolyma,  similes  sunt  po¬ 
steriori  absolutioni,  et  propterea  satis  est 
generatim  cognoscere  justam  causam  adesse 
talis  indulgentiae  concedendae. 

Quinta  objectio.  Archiepiscopus  ad  totam 
provinciam  indulgentiam  suam  extendere 
potest,  ut  habetur  cap.  Nostro,  de  pcenit.  et 
remiss.  At  non  sunt  proprie  subditi  Archie- 
piscopo  omnes  provinciales,  sed  ii  soli,  qui 
ad  ejus  dioecesim  pertinent  :  igitur  indul¬ 
gentia  non  est  absolutio  proprie  dicta,  quae 
jurisdictionem  exigit.  Respondeo.  Non  sunt 
quidem  omnes  provinciales  absolute  subditi 
Archiepiscopo,  sed  sunt  tamen  omnes  sub¬ 
diti  in  certis  casibus,  quorum  unus  est  in¬ 
dulgentiae  condonatio. 

Postrema  objectio.  Si  indulgentia  esset 
judicialis  absolutio,  non  posset  Summus 
Pontifex  ullius  indulgentiae  particeps  esse, 


cum  se  ipse  judicialiter  absolvere  nequeat, 
nec  se,  vel  alium  superiorem  habeat.  Atqui 
id  videtur  absurdum,  ut  Summus  Pontifex 
illis  indulgentiis  frui  non  possit,  quae  sunt 
communes  omnibus  fidelibus.  Quod  idem 
argumentum  fieri  potest  de  Episcopis,  quod 
attinet  ad  indulgentias,  quae  ab  illis  toti  po¬ 
pulo  conceduntur.  Responsio.  Non  defuerunt 
qui  negaverint,  Summum  Pontificem,  aut 
Episcopos  participes  esse  posse  indulgentia¬ 
rum,  quas  ipsi  caceris  in  commune  largiun¬ 
tur.  Certe  Archidiaconus  in  cap.  indulgen¬ 
tiae,  de  poenitent.  et  remiss.  in  6.  ita  docet. 
Atque  in  eamdem  sententiam  paucos  alios 
citat  Sylvester  in  Summa,  verbo  Indulgentia 
nuir..  21 .  Contra  tamen  sentiunt  omnes  alii, 
tum  Theologi,  ut  S.  Thomas,  Durandus, 
Richardus  et  alii,  in  4.  dist.  20.  et  Sotus 
dist.  21.  tum  Juris  Canonici  interpretes,  in 
cap.  Nostro,  de  pcenit.  et  remiss.  et  in  cap. 
Indulgentiae,  eodem  in  6.  Quibus  accedit 
Navarrus  in  tract.  de  Jubilaeo,  notab.  20. 
num.  19.  Quamvis  autem  haec  sententia 
communis  verissima  sit,  et  omnino  consen¬ 
tanea  rationi,  tamen  argumentum  contra¬ 
rium  non  facile  solvitur.  Illa  enim  principia 
certissima  sunt,  neminem  posse  ligari,  vel 
solvi,  nisi  a  superiore  ;  et  neminem  sui 
ipsius  superiorem  esse  :  unde  etiam  fit, 
ut  nemo  se  in  sacramento  Poenitentiae  ab¬ 
solvere  unquam  sit  ausus.  Posset  igitur 
fortasse  dici  Summum  Pontificem  et  Episco¬ 
pos  erga  alios  viri  absolutione,  erga  se  vero 
solutione  dumtaxat.  Posset  item  dici,  non 
posse  quidem  Pontificem  immediate  seipsum 
absolvere  per  indulgentiam,  sed  posse  per 
alium  id  facere,  cui  ipse  potestatem  tribuat. 
Cur  enim  possit  Confessario  suo  facultatem 
dare,  ut  seTi  peccatis  absolvat,  quod  omnes 
admittunt,  et  non  possit  eidem  potestatem 
faCere,  ut  sibi  indulgentiam,  conferat? 
Certe  haec  responsio  probabilis  visa  est  Car¬ 
dinali  Cajetano  tract.  15.  cap.  5.  et  ante  eum 
Richardo  in  4.  dist.  20.  art.  4.  qusest.  3.  in 
solutione  argumenti.  Quamvis  enim  indul¬ 
gentia  non  pertineat  ad  sacramentum  Poeni¬ 
tentiae,  pertinet  tamen  ad  forum  interius,  et 
poenitentiale,  in  quo  Summus  Pontifex  potest 
se  alteri  subjicere,  qui  in  se  ministerio  cla¬ 
vium  utatur.  Potest  etiam  postremo  et  opti¬ 
me  dici,  posse  Pontificem  indirecte  partici¬ 
pem  fieri  indulgentiae  a  se  vel  a  praedeces¬ 
sore  generatim  propositae,  etiamsi  nolit  uti 
opere  Confessarii,  sed  solum  ea  praestare, 
quae  ab  aliis  exiguntur  ad  indulgentiam  con- 


CAPUT  VII. 


33 


sequendam,  quoniam  ut  recte  ait  S.  Thomas 
in  4.  dist.  20.  qu.  1.  art.  5.  qu.  4.  ad  ult.  non 
potest  quidem  Pontifex  se  ipse  directe  absol¬ 
vere,  sed  potest  uti  iis  rebus,  quas  ipse 
aliis  ex  jurisdictione  concessit.  Tales  au¬ 
tem  sunt  indulgentiae,  ad  quas  ipse  perci¬ 
piendas  accedit,  non  ut  Pastor,  sed  ut  unus 
de  grege,  subjectus  clavibus  Ecclesise,  ac 
per  hoc  indirecte,  et  per  accidens  subjectus 
sibi.  Addit  Dominicus  a  Soto  loco  citato, 
hanc  ipsam  subjectionem  indirectam  non 
esse  etiam  coactivam,  quoniam  absolutio 
quae  datur  in  indulgentia,  non  est  quasi  sen¬ 
tentia  personalis  ab  homine  lata,  neque 
etiam  quasi  lata  a  jure,  et  coactiva,  sed  quasi 
lata  a  jure  communi,  et  non  continens  co¬ 
actionem,  sed  remissionem  cum  conditione 
talis  operis  faciendi. 

CAPUT  VII. 

A  quo  vinculo  per  indulgentias  solvamur ,  vel 
absolvamur. 

Cum  demonstratum  sit  indulgentiam  esse 
absolutionem  cum  annexa  solutione,  sequi¬ 
tur,  ut  explicemus,  a  quo  vinculo  nos  indul¬ 
gentia  solvat,  vel  absolvat.  Sic  enim  consta¬ 
bit,  quae  sit  propria  ratio,  definitio  ac  natura 
indulgentiae.  Sciendum  igitur  est,  duplex 
esse  vinculum,  sive  debitum,  sive  reatum 
peccati,  alterum  culpae,  alterum  poenae.  Rur¬ 
sus  autem  reatum  poenae  iterum  esse  dupli¬ 
cem,  alterum  poenae  naturalis,  quae  conse¬ 
quitur  originale  peccatum,  qualis  est  morbus, 
mors,  ignorantia,  concupiscentia,  et  similes  : 
alterum  poenae  personalis,  quae  consequitur 
peccatum  actuale,  qualis  fuit  pestis  immissa 
in  populum  ob  peccatum  Davidis.  Rursus, 
reatum  poenae  personalis,  alterum  pertinere 
ad  forum  externum,  alterum  ad  internum. 
Rursum  reatum  poenae  debitae  in  foro  inter¬ 
no,  sive  poenitentiali,  alterum  esse  poenae 
injunctae,  alterum  injungendae.  Denique  rea¬ 
tum  ejusdem  poenae  sive  injunctae,  sive  in¬ 
jungendae,  vel  esse  debitum,  ut  satisfiat  soli 
Ecclesiae,  vel  ut  satisfiat  etiam  Deo.  His  di¬ 
visionibus  expositis,  propositiones  more  so¬ 
lito  adjiciendae  sunt. 

Prima  propositio  :  «  Per  indulgentias  non 
absolvimur,  nec  solvimur  a  reatu  culpae  ul¬ 
lius,  id  est,  nec  lethalis,  nec  venialis  #.  Et 
quidem  de  culpa  lethali  nulla  dubitatio  esse 
potest ;  nam  cum  ea  tolli  non  possit  sine 
infusione  gratiae,  et  gratia  non  infundatur  mi- 
TQM.  VII. 


nisterio  humano  nisi  per  sacramenta,  pro 
comperto  habendum  est,  eam  per  indulgen¬ 
tias  non  posse  tolli.  De  veniali  autem 
videtur  quidem  Petrus  Paludanus  in  4.  dist. 
20.  qu.  4.  existimare,  tolli  eam  per  indul¬ 
gentiam.  Sed  longe  probabilior  est  aliorum 
communis  sententia,  per  indulgentias  non 
tolli  nisi  reatum  poenae  temporalis,  qui  re¬ 
manet  culpa  dimissa.  Siquidem  indulgentia 
supplet  locum  satisfactionis  pcenitentialis,  et 
ideo  dicitur  ab  Innocentio,  cap.  Cum  ex  eo, 
de  poenit.  et  remiss.  enervare  pcenitentialem 
satisfactionem,  cum  est  indulgentia  indi¬ 
screta.  Praeterea,  cum  Pontifices  indulgen¬ 
tias  concedunt,  saepe  declarant  se  condonare 
poenitentiam  injunctam,  saepe  etiam  dicunt, 
se  largiri  certum  numerum  annorum,  vel 
dierum  indulgentiae,  quae  nullo  modo  ad 
peccata  venialia,  sed  ad  solas  poenas  accom¬ 
modari  possunt.  Itaque  si  quando  in  litteris 
indulgentiarum  legatur  concedi  absolutionem 
a  culpa  et  poena  :  intelligendum  est  id  pro- 
pterea  dici,  quod  indulgentia  conjungitur 
ordinarie  cum  confessione  sacramentali,  et 
facit,  ut  qui  per  sacramentum  Poenitentiae 
fuit  absolutus  a  culpa,  per  indulgentiam  ab¬ 
solvatur  a  poena.  Pari  ratione,  cum  dicunt 
Pontifices,  se  per  indulgentias  absolvere  pce- 
nitentes  a  peccatis,  vel  condonare  omnia 
peccata,  vel  dimidiam,  aut  tertiam  partem 
peccatorum,  semper  loquuntur  de  peccatis 
quoad  poenam,  non  quoad  culpam ,  quae 
ante  indulgentiam  remissa  esse  creditur. 

Secunda  propositio  :  «  Per  indulgentias 
non  liberamur  a  poenis  naturalibus  ».  In  hac 
omnes  auctores  conveniunt.  Constat  enim 
definitum  esse  a  Deo,  ut  poense  illse  natura¬ 
les  non  tollantur,  nisi  cum  natura  ipsa  muta¬ 
bitur,  id  est,  cum  per  resurrectionem  mortale 
hoc  induet  immortalitatem,  I  Cor.  xv.  et 
cum  adoptionem  filiorum  Dei  perfectam  con- 
sequemur,  redemptionem  videlicet  corporis 
nostri.  Rom.  vm. 

Tertia  propositio  :  «  Nec  poenas,  quae  in 
foro  externo,  et  contentioso,  sive  ecclesiasti¬ 
co,  sive  saeculari  infliguntur,  indulgentise 
tollere  possunt  ». 

Docet  hoc  S.  Thomas  in  4.  dist.  20.  qu.  1. 
art.  5.  quaestiuncula  2.  nec  dissentiunt  alii 
scriptores.  Siquidem  poenae  fori  externi  pro¬ 
pter  bonum  Reipublicac  infliguntur,  ut  faci¬ 
norosi  deterreantur  a  peccatis,  et  probi 
homines  securitate  fruantur.  Praeterea,  in¬ 
dulgentiae  non  conceduntur,  nisi  pcenitenti- 
bus,  et  Deo  reconciliatis  :  poenae  autem  illae 

3 


34 


LIBER  I. 


*  fori  externi  infliguntur  maxime  pertinaci¬ 
bus,  et  rebellibus.  Denique  indulgentiae,  ut 
dictum  est,  locum  obtinent  satisfactionis  pce- 
nitentialis  :  quare  non  aliam  poenam  tollunt, 
nisi  quam  debemus  in  foro  secreto  et  pceni- 
tentiali. 

Quarta  propositio  :  « indulgentiae  liberant 
homines  a  reatu  pcenai  non  solum  coram 
Ecclesia,  sed  etiam  coram  Deo  » .  Haec  pro¬ 
positio  negabatur  olim  a  nonnullis,  quorum 
sententiam  referunt,  et  refellunt  Theologi 
veteres,  S.  Thomas  in  4.  dist.  20.  q.  1. 
art.  3.  et  alii.  Eadem  hoc  tempore  negatur 
a  Luthero,  Calvino,  caeterisque  sectariis, 
qui  docent,  indulgentiam  apud  veteres  non 
fuisse  aliud,  nisi  relaxationem  mulctee,quam 
Ecclesia  ipsa  imperaverat,  non  ut  per  eam 
satisfieret  Deo,  sed  exempli  et  disciplinae 
causa,  ut  omnes  intelligerent,  illum,  qui  ejus¬ 
modi  poenam  luebat,  vere  recipuisse.  Et 
quidem  adversus  Catholicos  in  hac  re  minus 
recte  sentientes,  probatur  nostra  propositio 
his  argumentis.  Primo  quoniam  si  solum  de¬ 
beret  Ecclesiae  satisfieri,  sive  tolli  praeceptum 
agendae  poenitentiae  ab  Ecclesia  positum, 
non  esset  opus  thesauro  meritorum  Christi 
et  sanctorum.  Secundo  non  esset  utilis,  sed 
noxia  indulgentia,' et  Ecclesia  filios  suos  in 
re  maxime  gravi  decipere  videretur,  libera¬ 
ret  enim  eos  a  poena  hujus  vitae  mitissima, 
et  remitteret  ad  poenam  atrocissimam  pur¬ 
gatorii.  Tertio  non  possent  concedi  indul¬ 
gentiae  pro  defunctis,  quippe,  qui  non  ligan¬ 
tur  jam  Ecclesiae  praeceptis,  neque  aut  ipsi 
disciplina  indigent,  aut  adiis  exemplo  esse 
possunt. 

Quarto,  multi  fideles  indulgentias  perce¬ 
pturi,  confitentur  sacerdotibus  peccata,  et 
satisfactionem  injunctam  explent  :  interdum 
etiam  Pontifices  in  litteris  indulgentiarum 
praescribunt,  ut  sacerdotes  injungant  poeni¬ 
tentias  salutares  iis,  qui  indulgentiam  con¬ 
sequi  desiderant ;  igitur  et  populi,  qui  sus¬ 
cipiunt  indulgentias  et  Pontifices,  qui  eas 
tribuunt,  ejus  sententiae  se  esse  testantur, 
ut  indulgentiae  potissimum  prosint  ad  poenam 
purgatorii,  expiandam.  Denique  hoc  signifi¬ 
care  videntur  verba  illa,  de  vera  indulgen¬ 
tia,  quae  addi  solent  cum  indulgentiae  in  sa¬ 
cello  Pontificio  promulgantur.  Vera  enim 
indulgentia  dicitur,  quae  reatum  p cenae  non 
solum  coram  Ecclesia,  sed  etiam  coram  Deo 
vere  tollit. 


Jam  vero  adversus  haereticos  non  est  cur 
multum  laboremus  in  hac  re  comprobanda. 
Ipsi  enim  propterea  negant  indulgentiis 
tolli  reatum  poenae  coram  Deo,  quoniam 
existimant,  post  remissionem  culpae  nullum 
superesse  reatum  poenae  coram  Deo,  nulla¬ 
que  opus  esse  vera  satisfactione;  et  quia  ne¬ 
gare  non  possunt,  apud  veteres  exstare  plu¬ 
rima  testimonia  poenarum,  quaepeenitentibus 
injungebantur,  vel  relaxabantur,  ideo  do¬ 
cent,  eas  pcenas  infligi  solitas  exempli,  et 
disciplinae  causa.  Caeterum  haec  omnia  satis 
copiose  tractavimus  in  iv  lib.  de  poenit.  ubi 
etiam  omnia  argumenta  diluimus,  quae  a 
Luthero,  Philippo,  et  Calvino  in  medium  al¬ 
lata  fuerunt.  Ne  tamen  hoc  loco  nihil  om¬ 
nino  dixisse  videamur,  probare  possumus 
indulgentias  valere  ad  relaxandam  poenam 
etiam  coram  Deo,  primo  ex  verbis  Christi 
saepe  citatis.  Matth.,  xvi.  Quoclcumque  sol¬ 
veris  super  terram ,  erit  solutum  et  in  calo. 
Et  Matth.,  xviii.  Quacumque  solveritis  super 
terram ,  erunt  soluta  et  in  ccelo  (1) ;  quorsum 
enim  additur,  et  in  coelo,  si  non  solvitur  vin¬ 
culum  nisi  humanum?  Secundo  ex  Patribus, 
qui  passim  affirmant,  per  injunctas  vel  sponte 
assumptas  poenas,  satisfieri  Deo.  Tertul¬ 
lianus  in  lib.  de  poenit.  Ioquens  de  .  iis,  qui 
dum  agunt  poenitentiam  redeunt  ad  pec¬ 
cata,  ita  inquit :  «  Qui  per  delictorum  poeni¬ 
tentiam  instituerat  Domino  satisfacere,  Dia¬ 
bolo  per  aliam  poenitentia?  poenitentiam  sa¬ 
tisfaciet».  S.  Cyprianusin  serm.  5  delapsis  : 
«  Dominus,  inquit,  orandus  est,  Dominus  nos¬ 
tra  satisfactione  placandus  ».  S.  Pacianus  in 
Paraenesi  ad  poenitentiam  :  « In  quantum, tn- 
quit,  poenae  vestrae  non  peperceritis,  in  tan¬ 
tum  vobis  Deus  parcet  ».  S.  Augustinus 
homil.  30.  ex  libro  quinquaginta  homilia- 
rum,  cap.  11.  «Veniat,  inquit,  ad  Antistites, 
per  quos  illi  in  Ecclesia  claves  ministrantur, 
accipiat  satisfactionis  sure  modum,  et  id 
agat,  quod  non  solum  illi  prosit  ad  reci¬ 
piendam  salutem,  sed  etiam  caeteris  ad 
exemplum.  »  Et  cap.  13  :  «  Non  sufficit,  in¬ 
quit,  mores  in  melius  mutare,  nisi  etiam  de 
iis,  quae  facta  sunt  satisfiat  Deo  per  poeni¬ 
tentiae  dolorem,  per  humilitatis  gemitum, 
per  contriti  cordis  sacrificium,  cooperantibus 
eleemosynis».  Petrus  Damiani  in  serm.  2 
de  S.  Andrea  :  «  Ne  tibi,  inquit,  blandiaris, 
si  graviter  peccanti  levior  poenitentia  a 
mansueto,  vel  dissimulante  dictatur,  cum  in 


(l)  Mat.  XVI,  19  ;  Mat.  XVIII,  18. 


CAPUT  VII. 


35 


purgatoriis  ignibus  perficiendum  sit,  quic- 
quid  hic  minus  feceris  ». 

Ex  his  testimoniis  manifeste  colligimus, 
per  injunctas  poenitentias  satisfieri  Deo,  ac 
per  hoc  indulgentias,  quae  ab  ejusmodi 
poenitentiis  absolvunt,  expiare  poenae  tem¬ 
poralis  reatum  etiam  coram  Deo.  Multa  pos¬ 
sent  alia  testimonia  veterum  adduci,  sed  non 
sunt  omnia  ubique  repetenda.  Tertio  proba¬ 
tur  ratione  ducta  a  simili.  Poenitentiae  si¬ 
quidem  a  sacerdotibus  impositae,  et  ea  quae 
sponte  assumuntur,  sunt  omnino  similes ; 
constant  enim  ex  iisdem  rebus,  oratione  vi¬ 
delicet,  jejuniis,  et  eleemosynis,  et  ad  eum- 
dem  finem  tendunt,  et  alise  alias  juvant, 
immo  sacerdotes  cum  poenitentias  impo¬ 
nunt,  hortantur  poenitentes,  ut  ipsi  etiam 
sponte  assumant  alias,  cum  credibile  sit, 
impositas  non  esse  aequales  criminibus,  et 
Cypriamus  dicat  in  serm.  de  lapsis,  «  poeni¬ 
tentia  crimine  minor  non  sit  ».  Quod  idem 
alii  Patres  docent.  Certum  autem  est,  per 
poenitentias  sponte  assumptas  satisfieri  Deo, 
ut  perspicuum  est  ex  eo,  quod  occultae  esse 
solent, juxta  illud  Psal.  vi.  Lavabo  per  singulas 
noctes  lectum  meum ,  lacrymis  meis  stratum 
meum  rigabo  (1).  Igitur  et  poenitentiae  a  sa¬ 
cerdotibus  non  solum  exempli,  vel  disciplinae 
causa,  sed  etiam  ad  satisfaciendum  Deo  im¬ 
poni  solebant.  Praeterea,  poenitentiae  pro  oc¬ 
cultis  criminibus  occulte  injungebantur,  sic¬ 
ut  et  ipsa  confessio  secreta  esse  debebat, 
ut  patet  ex  epistola.  S.  Leonis  I  ad  Episcopos 
Campaniae  :  non  igitur  sernper  injunge¬ 
bantur  exempli,  vel  disciplinae  causa.  Deni¬ 
que  omnia  argumenta,  quibus  in  i  lib.  de 
Purgatorio,  demonstravimus  post  hanc  vitam 
exstare  loca  poenalia,  in  quibus  exerceantur 
animae  illorum,  qui  dum  viverent,  pro  suis 
peccatis  non  integre  satisfecerunt  Deo  ;  pro¬ 
bant  etiam  indulgentias  liberare  homines  a 
reatu  poenae  non  solum  coram  Ecclesia,  sed 
etiam  coram  Deo.  Nam  nec  ipsi  Lutherani 
indulgentias  negarent,  si  Purgatorium  cre¬ 
derent.  Est  tamen  hoc  loco  animadverten¬ 
dum,  indulgentias  quae  conceduntur  in  hac 
vita  immediate,  et  principaliter  liberare  a 
debito  poenae  subeundae  in  hac  vita,  mediate 
vero,  et  quasi  secundario  a  debito  poenae 
subeundae  in  purgatorio.  Quemadmodum 
enim  poena  purgatorii  succedit  poenae,  quae 
non  est  in  hac  vita  integre  expiata  :  sic 
etiam  indulgentia  liberans  a  debito  totius 


poenae  temporalis,  quae  in  hac  vita  persol¬ 
venda  fuisset :  consequenter  liberat  a  poena 
purgatorii,  quae  illi  forte  successisset. 

Quinta  propositio  :  «  Cum  in  forma  indul¬ 
gentiae  palam  exprimitur  concedi  remis¬ 
sionem  poenitentiae  injunctae,  non  intelligitur 
concedi  remissio  nisi  ejus  poenitentiae,  quam 
sacerdos  in  sacramento  Confessionis  in¬ 
junxit.  »  Est  haec  propositio  adversus  non¬ 
nullos,  qui  per  injunctam  poenitentiam  in- 
telligi  volunt  omnem  omnino  poenitentiam, 
quoniam  ut  ipsi  existimant,  omnis  poenitentia 
peccatis  debita,  injuncta  dici  potest,  vel  a 
sacerdote,  vel  a  canone  pcenitentiali,  vel 
certe  a  Deo.  Ita  docuit  quidam  Thomas 
Elysius  in  Clypeo  piorum  Catholicorum 
qu.  44.  art.  7.  sed  contra  sentiunt  plerique 
omnes  viri  docti,  ut  D.  Thomas,  Cajetanus 
tract.  15.  cap.  7.  Dominicus  a  Soto  in  4. 
dist.  21.  q.  2.  art.  2.  conci.  3.  Martinus 
Ledesmius  in.  3.  sent.  par.  2.  q.  27.  art.  2. 
Navarrus  in  tract.  de  Jubilaeo,  et  Indulgen¬ 
tiis,  Notab.  11.  num.  12.  Antonius  Cordu¬ 
bensis  de  Indulg.  qu.  9.  proposit.  3.  Syl- 
vester,  verbo,  Indulgentia,  qu.  8.  num.  12. 
et  quaest.  10.  num.  11.  Gabriel  in  Supple¬ 
mento,  lib.  iv.  sent.  dist.  41.quaest.  3.  art.  2. 
propos.  10.  ac  praeterea  Petrus  Paludanus, 
Adrianus,  Petrus  a  Soto,  et  alii  nominandi 
in  sequenti  propositione.  Et  certe  res  non 
videtur  esse  dubia.  Nam  poenitentia  non  di¬ 
citur  proprie  injungi,  nisi  a  sacerdote,  qui 
in  particulari  obligat  praecepto  suo  pceni- 
tentem  ad  certa  opera  poenalia  peragenda. 
Canones  enim  poenitentiales  exprimunt  qui¬ 
dem  generatim,  quae  poenitentia  quibus  pec¬ 
catis  conveniat,  sed  quoniam  non  satis  est 
ad  justam  poenitentiam  imponendam  scire 
quid  congruat  peccato  secundum  se,  nisi 
simul  attendantur  varise  circumstantise, 
maxime  circa  personam  poenitentis ;  ideo 
non  potest  a  canone  pcenitentiali  poenitentia 
absolute  injungi;  neque  ullus  tenetur  ad 
eam  poenitentiam  subeundam,  quae  notatur 
in  canone  pcenitentiali,  nisi  ab  aliquo  judice 
injungatur.  Pari  ratione  Deus  non  dicitur 
proprie  injungere  poenitentiam,  sed  exigere 
eam,  quae  sequitur  ex  natura  rei,  ad  peccati 
gravitatem.  Accedit  prseterea,  quod  cum 
indulgentiae  concessio  secundum  jura  sit  res 
odiosa,  quippe  quae  relaxat  poenitentiae  ri¬ 
gorem,  ut  recte  docet  et  probat  Navarrus  in 
tract.  de  Jubilaeo  notab.  9.  num.  9.  non  de- 


(1)  Psalm.  VJ,  7. 


36 


LIBER  I. 


bent  extendi  verba  litterarum  Pontificiarum 
ad  poenitentias  injunctas  largo  modo,  et  im¬ 
proprie,  sed  restringi  ad  injunctas  proprie, 
quales  non  sunt  nisi  ese,  quse  a  sacerdotibus 
in  sacramento  Poenitentiae  injunguntur. 
Quse  enim  definiuntur  in  canonibus,  vel 
exiguntur,  non  possunt  dici  injuncta,  nisi 
largo  modo,  et  improprie. 

Sexta  conclusio  :  « Cum  non  fit  mentio 
injunctarum  poenitentiarum,  sed  absolute 
conceduntur  indulgentiae,  intelligendum  est, 
condonari  omnes  poenitentias,  sive  injunctae 
sint,  sive  injungi  potuerint».  Hsec  propo¬ 
sitio  est  adversus  graves  auctores.  Alexan¬ 
drum  Alensem  in  summa  Theologica  par.  4. 
qusest.  23.  memb.  2.  Durandum  et  Paluda- 
num  in  4.  sentent.  dist.  20.  qu.  4.  Adria- 
num  VI.  in  4.  sentent.  qusest.  de  indulgen¬ 
tiis,  §.  Sed  ex  hoc  petes  ulterius,  Petrum  a 
Soto  lect.  2.  de  indulgent.  prope  fin.  et 
Card.  Cajetan.  tract.  13.  cap.  7.  qui  docent 
indulgentias  numquam  dari,  nisi  de  in¬ 
junctis.  Sed  tamen  habemus  nostrse  senten- 
tise  patronos  alios  auctores,  nec  pauciores, 
nec  minus  graves,  sanctum  Thomam  in  4. 
dist.  20.  qusest.  1.  art.  3.  Joannem  Majorem 
in  4.  distinet.  20.  qusest.  2.  §.  Dubitatur; 
Sylvestrum,  verbo  Indulgentia,  q.  2.  num.  i. 
Dominicum  a  Soto  in  4.  dist.  21.  qusest.  1. 
artic.  1.  Michaelem  Medinamdisp.  4.  de  in¬ 
dulgent.  Ledesinium  in  2.  par.  4.  qusest.  27. 
art.  2.  Antonium  Corduben.  qusest.  9  de  in¬ 
dulgent.  Navamini  tract.  de  Jubilseo  No- 
tab.  11.  num.  18.  et  ex  veteribus  Canonistis 
Panormitanum,  et  Joan.  Andream  in  cap. 
Quod  autem,  de  poenit.etremiss.  Denique  fa¬ 
tetur  Cajetanus  hanc  esse  communem  sen¬ 
tentiam,  nec  immerito.  Nam  illi  quoque, 
quos  pro  ipso  citavimus,  excepto  Petro  a 
Soto,  non  tam  aperte  loquuntur,  ut  certum 
sit  eos  ejusdem  esse  sententiae,  quamvis  in 
eam  propendere  videantur.  Probatur  igitur 
nostra  propositio,  primo  ex  constitutione 
extravagante  Bonifacii  VIII,  quse  incipit, 
Antiquorum  :  in  qua  legimus,  indulgentiam 
datam,  esse  plenam,  largiorem,  et  plenissi¬ 
mam.  At  certe  si  non  concederetur  indul¬ 
gentia,  nisi  de  injunctis  poenitentiis,  satis 
fuisset  dicere  concedi  plenam,  sive  plena¬ 
riam.  Quid  igitur  sibi  vult  plenior  et  plenis¬ 
sima?  Adde  quod  auctor  Glossae  in  hanc 
extravagantem  scribit,  Bonifacium  de  hac 
re  interrogatum  respondisse,  per  plenissi¬ 
mam  indulgentiam  se  intellexisse  illam  om~ 
pem  indulgentiam,  ad  quam  se  claves  Ec- 


clesise  possunt  extendere.  Non  pot«st  autem 
dubitari,  ut  etiam  Cajetanus,  et  Petrus  a 
Soto  fatentur,  quin  claves  Ecclesiae  ad  in- 
dulgendas  poenitentias  non  injunctas,  sed 
tamen  debitas  in  judicio  Dei  possint  extendi. 
Adde  praeterea,  quod  Paludanus  loco  notato 
testatur,  ab  eodem  Bonifacio  fuisse  prohibi¬ 
tum  pcenitentiarium,  ne  confitentibus  pec¬ 
cata  anno  illo  jubilaei  satisfactiones  injun¬ 
geret.  Non  igitur  dubitari  potest,  quin  Pon¬ 
tifex  Bonifacius  indulgentias  de  non  injun¬ 
ctis  dare  voluerit.  Simile  est,  quod  de  Pio  V 
Pontifice  Maximo  et  optimo  testatur  Bartho- 
lomaeus  ab  Angelo,  in  libro  italico,  qui  in¬ 
scribitur  «  Consolatione  de  pcenitenti  », 
lib.  i.  cap.  4.  pag.  13.  scribit  enim  hic  auc¬ 
tor,  Pium  V,  privatim  interrogatum,  affir¬ 
masse,  indulgentias  absolute  pronuntiatas, 
non  restringi  ad  poenitentias  injunctas,  sed 
extendi  etiam  ad  non  injunctas.  Et  quamvis 
duo  isti  Pontifices  non  ediderint  publicam 
hujus  qusestionis  explicationem  per  rescri¬ 
ptum  aliquod  Pontificium,  tamen  non  estlevis 
momenti  tantorum  virorum  etiam  privata 
sententia.  Secundo  probatur  ex  consuetu¬ 
dine  nostrorum  temporum.  Nunc  enim  vix 
unquam  injunguntur  poenitentise  multorum 
annorum,  et  tamen  Pontifices,  qui  hoc  non 
ignorant,  adhuc  promulgant  indulgentias 
septem,  vel  decem  annorum,  atque  alias  si¬ 
miles  ;  igitur  non  volunt  Pontifices,  hoc  sal¬ 
tem  tempore,  indulgentias  restringere  ad 
poenitentias  injunctas,  sed  extendunt  etiam 
ad  eas,  qum  merito  injungi  possent  si  poeni¬ 
tentiae  criminibus  aequales  injungerentur. 
Praeterea,  ut  supra  diximus,  hoc  tempore 
qui  se  parant  ad  indulgentias  consequendas, 
confiteri  solent  peccata  sacerdoti,  et  injunc¬ 
tam  satisfactionem  implere ;  non  igitur 
existimant,  sibi  tantum  injunctas  poenitentias 
condonari,  sed  alias  longe  majores  :  quod  si 
haec  populorum  existimatio  non  esset  vera, 
manifeste  falleretur  populus,  et  hujus  de¬ 
ceptionis  causa  in  Praelatos  Ecclesiae  referri 
posset.  Denique  in  litteris  indulgentiarum 
aliquando  ponitur,  ut  sacerdotes  imponant 
salutares  poenitentias  iis,  qui  indulgentias 
consecuturi  sunt  ;  non  igitur  indulgentia 
earum  litterarum  ad  injunctas  poenitentias 
sed  non  injunctas  pertinet.  Neque  enim 
Pontifices,  relaxare  intendunt  poenitentias 
illas  salutares,  quas  jubent  imponi. 


CAPUT  VIII. 


37 


CAPUT  VIII. 

Solvuntur  argumenta  contraria. 

Adversus  doctrinam  capitis  superioris  non 
desunt  objectiones,  vel  calumniae  Luthera- 
norum,  sed  eas  in  librum  sequentem  differre 
maluimus.  Hoc  autem  loco-solum  diluemus 
argumenta,  quae  fieri  solent  adversus  po¬ 
stremam  propositionem  capitis  superioris. 

Prima  objectio.  In  jure  canonico  additur 
particula  de  injunctis,  cum  de  indulgentiis 
concedendis  agitur;  igitur  ea  particula  sub- 
intelligi  debet,  etiam  cum  non  exprimitur. 
Debet  enim  indulgentiarum  concessio  sem- 
per  explicari  ad  formam  juris.  Id  quod 
expresse  testatur  forma  indulgentiarum, 
quae  in  sacello  Pontificio  promulgantur.  Di¬ 
cuntur  enim  dari  indulgentiee  secundum  for¬ 
mam  Ecclesiae  consuetam.  Responsio.  Ad¬ 
ditur  quidem  nonnumquam  eaparticula,  De 
injunctis,  in  jure  canonico  :  sed  ssepe  etiam 
non  additur  :  proinde  nihil  efficit  hoc  argu¬ 
mentum.  Porro  saepe  non  addi  eam  particu¬ 
lam  facile  demonstrari  potest.  Nam  in  ex- 
travaganti  Antiquorum,  in  extravaganti  Uni¬ 
genitus,  in  extravanganti  Quemadmodum,  de 
poenitent.  etremiss.  numquam  illius  particulae 
fit  mentio.  Innocentius  III,  in  Bulla  expedi¬ 
tionis  pro  terra  sancta  recuperanda,  quae  ha¬ 
betur  in  tomis  Conciliorum  post  Concilium  La¬ 
teranense,  concedit  plenariam  indulgentiam 
sine  ulla  mentione  pcenitentiaeinjunctae.  Gre-- 
gorius  VII  Pontifex  in  epistola  ad  monachos 
Massilienses,  et  in  aliis  passim  indulgentias 
absolute  concedit.  Denique  Sergius  junior 
ante  annos  ferme  800.  ut  supra  notavimus, 
indulgentiam  dedit  trium  annorum,  ettrium 
quadragenarum,  sine  ulla  adjunctione  de 
injunctis,  vel  non  injunctis  poenitentiis.  Ex 
quo,  intelligimus  per  formam  Ecclesiee  con¬ 
suetam  non  significari  indulgentiam  de  in¬ 
junctis,  sed  alia,  quae  in  suscipiendis  indul¬ 
gentiis  semper  observantur,  ut  videlicet  qui 
eas  suscipit,  si  peccatorum  lethalium  con¬ 
scientiam  habeat,  cor  contritum  gerat,  cum 
proposito  confitendi  suo  tempore  eadem  pec¬ 
cata  sacerdoti;  praeterea  preces  fundat  pro 
Ecclesia,  pro  Summo  Pontifice^pro  aliis  rebus 
in  forma  indulgentiarum  expressis ;  deni¬ 
que  illa  omnia  perficiat  quae  proassequenda 
indulgentia  praescribuntur. 

Secunda  objectio.  Non  dicuntur  proprie 
remitti,  nisi  debita:  nemo  autem  debitor  est 


poenitentiae  agendae  tribus,  vel  septem,  vel 
pluribus  certi  numeri  annis,  nisi  ea  poeni¬ 
tentia  a  sacerdote  sibi  fuerit  injuncta;  igitur 
cum  indulgentiae  remittunt  tres,  vel  septem, 
vel  plures  annos  poenitentiae,  de  injunctis 
intelligendae  sunt,  etiam  si  forte  nomen  in¬ 
junctae,  tacitum  fuerit.  Responsio.  Fateor 
equidem,  formam  condonandi  certum  nu¬ 
merum  annorum,  vel  dierum,  vel  quadrage¬ 
narum  poenitentiae  ex  antiquo  usu  relictam 
esse.  Nam  ideo  certus  numerus  annorum, 
vel  dierum  in  indulgentiis  exprimebatur, 
quia  certus  etiam  numerus  annorum,  vel 
dierum  poenitentibus  injungebatur,  ut  eo 
tempore  se  in  bonis  operibus  laboriosis,  et 
poenalibus  exercerent.  Caeterum  hoc  tem¬ 
pore  non  injungitur  quidem  poenitentia  tam 
severa,  tamen  vere  debitores  sunt,  qui  pec¬ 
cata  gravia  commiserunt,  poenitentiae  agen¬ 
dae  multis  vel  annis,  vel  diebus,  et  ideo  per 
indulgentias  remittuntur  hoc  tempore  poeni¬ 
tentiae  certorum  annorum,  vel  dierum,  id  est, 
remittitur  debitum  poenae,  cui  satisfecissent, 
si  tot  annis,  vel  diebus  poenitentiam  egis¬ 
sent. 

Tertia  objectio.  Innocentius  III  in  Concilio 
Lateranensi,  ut  habemus  cap.  Cum  ex  eo, 
de  poenit.  et  remiss.  restringit  Episcoporum 
potestatem  in  indulgentiis  conferendis  ad 
condonationem  unius  anni  de  injunctis  poeni¬ 
tentiis.  At  si  indulgentiae  secundum  jura  dari 
possent  tam  de  injunctis,  quam  de  non  in¬ 
junctis,  Pontifex  restrigens  solum  indulgen¬ 
tias  de  injunctis,  inane  decretum  fecisset; 
voluit  enim  resecare  indulgentias  superfluas, 
et  indiscretas  per  quas  satisfactio  poeniten- 
tialis,  ut  ipse  loquitur,  enervatur.  Non  autem 
resecasset,  si  possent  indulgentiae  dari  de  non 
injunctis,  de  quibus  ipse  nihil  decrevit.  Quod 
si  respondeas,  Pontificem  dum  resecavit  su¬ 
perfluas  indulgentias  de  injunctis  poeniten¬ 
tiis,  censeri  majore  ratione  resecasse  indul¬ 
gentias  de  non  injunctis  :  contra  objicietur, 
quod  graviores  sint  poenitentiae  injunctae, 
quam  non  injunctae ,  quae  illae  obstringunt 
coram  Deo  et  Ecclesia,  istae  autem  coram 
Deo  tantum  :  et  cum  tollantur  graviora,  non 
censentur  sublata  etiam  leviora.  Responsio. 
Primum  dici  posset,  injunctas  poenitentias 
esse  graviores  aliquando  et  secundum  quid ; 
non  injunctas  autem  ut  plurimum  et  simpli¬ 
citer;  potest  enim  accidere,  ut  alicui  poe¬ 
nitentia  injungatur  non  quidem  integra  et 
aequalis,  sed  tamen  ejusmodi,  ut  plus  poenae 
per  eam  expietur,  quam  expiandum  relin- 


38 


LIBER  I. 


quatur ;  tamen  ut  plurimum  longe  plus  est, 
quod  expiandum  restat  per  non  injunctas 
poenitentias,  quam  quod  expiatur  per  injun¬ 
ctas  :  pari  ratione  tanto  minus  est  obstringi 
coram  Deo,  et  coram  Ecclesia  ad  agendam 
poenitentiam  injunctam  levissimam,  et  forte 
unius  horae,  quam  obstringi  coram  solo  Deo 
ad  perferendum  cruciatum  acerrimum  mul¬ 
torum  annorum  :  ut  illud  dici  possit  gravius 
secundum  quid,  hoc  autem  gravius  simpli¬ 
citer.  Quare  qui  restringit  indulgentias  de 
poenitentiis  injunctis,  jure  censetur  restrin¬ 
gere  etiam  indulgentias  de  non  injunctis,  si 
revera  modum  ponere  voluit  indulgentiis. 
Deinde  responderi  potest  brevius  et  facilius  : 
in  decreto  Innocentii  duas  restrictiones  con¬ 
tineri,  unam  quoad  tempus ,  ut  non  liceat 
Episcopis  excedere  unum  annum  in  indul¬ 
gentiis  condonandis  :  alteram  quoad  genus, 
sive  qualitatem,  ut  non  liceat  eisdem  indul¬ 
gentias  concedere  absolute,  sed  solum  de 
injunctis  poenitentiis  ;  per  hoc  enim  omnia 
quae  possunt  fieri,  argumenta  cessant.  Est 
autem  hoc  loco  observandum,  quod  quam¬ 
vis  non  teneatur  qui  indulgentias  percipit, 
injunctam  poenitentiam  explere,  nisi  forte 
indulgentia  minor  sit  quam  debitum  ipsius, 
aut  impletio  poenitentiae  injunctae  sit  una  ex 
conditionibus  expressis  in  litteris  Pontificiis 
pro  indulgentia  obtinenda  :  tamen  hortandi, 
ac  monendi  sunt  pcenitentes,  ut  injunctam 
poenitentiam  diligenter  devoteque  perficiant, 
tum  quia  poenitentia  illa  medicinalis,  tum 
quia  meritoria  erit,  tum  quia  fieri  potest,  ut 
indulgentia,  quam  se  percepturum  sperat, 
ob  aliquod  impedimentum  non  vere  perci¬ 
piat;  de  qua  re  vide  S.  Thomam  in  4.  dist. 
20.  quaest.  1.  art.  3.  quaest.  1.  ad  4.  Panor¬ 
mitanum  in  cap.  Quod  autem,  de  poenitent. 
et  remiss.  Gabrielem  in  supplemento  4.  dist. 
45.  quaest.  3.  art.  2.  proposit.  11.  Angelum 
in  Summa,  verbo  Indulgentia,  num.  1.  Syl- 
vestrum,  verbo  eodem,  quaest.  9.  num.  23. 
et  Anton.  Gordub.  quaest.  10.  de  iuduigent. 
coroll.  4. 

Ex  bis  quae  hactenus  dicta  sunt  colligi  po¬ 
test  integra  indulgentiae  definitio,  quae  talis 
erit :  indulgentia  est  absolutio  judicialis  a 
reatu  poenae  Deo  debitae  in  foro  pceniten- 
tiario,  extra  sacramentum  data  per  applica¬ 
tionem  satisfactionum,  quae  thesauro  Eccle¬ 
siae  continentur.  Quod  si  quis  definitionem 
extendere  velit  ad  indulgentias,  quae  pro  de¬ 
functis  accipiuntur,  quae  sunt  indulgentiae 
per  modum  suffragii,  non  simpliciter,  et  ab¬ 


solute,  mutare  poterit  illud  initium,  est  abso¬ 
lutio  judicialis  a  reatu  etc.,  et  dicere,  est  re¬ 
missio  poenae  etc.  Porro  Gajetani  definitio  : 
indulgentia  est  absolutio  a  poena  injuncta  in 
foro  poenitentiae,  quae  habetur  tract.  15.  cap. 
2.  partim  videtur  redundans,  propter  ver¬ 
bum,  injuncta,  partim  deficiens,  propter 
omissam  mentionem  thesauri.  Definitio  Do¬ 
minici  a  Soto  in  4.  dist.  21.  quaest.  1.  art.  1. 
indulgentia  est  relaxatio  poenae  peccato  de-i 
bitae,  quae  extra  sacramentum  fit,  nimium 
est  diminuta,  cum  neque  explicet,  an  indul¬ 
gentia  sit  proprie  absolutio,  neque  doceat  a 
qua  poena  hominem  liberet,  neque  thesauri 
mentionem  faciat. 

CAPUT  IX. 

De  varietate  indulgentiarum. 

Explicuimus  hactenus  de  indulgentiis,  an 
sint,  et  quid  sint,  nunc  quales  sint  paucis 
expediemus.  Nihil  enim  aliud  circa  indul¬ 
gentiarum  qualitatem  quaeri  posse  video, 
nisi  quae  sit  indulgentiarum  varietas.  Invenio 
putem  indulgentias  quinque  modis  consue¬ 
visse  concedi.  Interdum  enim  conceduntur 
aliquot  dies,  vel  anni  indulgentiarum;  inter¬ 
dum  quadragenae  dierum  ;  interdum  tertia, 
vel  quarta,  vel  alia  peccatorum  pars ;  inter¬ 
dum  indulgentia  plenaria ;  interdum  indul¬ 
gentia  plena,  plenior,  et  plenissima  in  forma 
jubilaei;  et  rursus  haec  omnia  vel  concedun¬ 
tur  in  vita,  vel  in  articulo  mortis  ;  et  denique 
vel  sunt  indulgentiae  temporariae,  vel  perpe¬ 
tuae.  Et  quidem  indulgentia  tot  dierum,  vel 
annorum,  secundum  veriorem  sententiam 
significat  remissionem  poenitentiae,  quae  per¬ 
agenda  fuisset  tot  diebus,  vel  annis,  secun¬ 
dum  Ecclesiae  ritum.  Constat  enim  ex  Ter¬ 
tulliano  in  lib.  de  poenitentia,  et  apertius  ex 
Concilio  Triburiensi  can.  54.  et  ex  lib.  19. 
Burchardi,  poenitentibus  multa  fuisse  impe¬ 
rata,  multa  etiam  interdicta,  ut  exempli  gra¬ 
tia  imperabatur  jejunium  feria  2.  4.  et  6. 
interdicebatur  usus  balnei,  equitationis,  uxo¬ 
ris  etiam  interdum,  potissimum  sacrae  com¬ 
munionis. 

Indulgentia  quadragenae  significat  remis¬ 
sionem  poenitentiae,  quae  quadraginta  conti¬ 
nuatis  diebus  in  jejuniis,  aliisque  laboriosis 
operibus  agenda  fuisset.  Quae  quadragena, 
quando  imperabatur  acrior,  ita  ut  solo  pane 
et  aqua  contenti  esse  deberent,  qui  eam  per¬ 
agebant,  carena  dici  solebat,  quod  videlicet 


CAPUT  IX. 


39 


carentiam  omnium  fere  ciborum  contineret. 
Ejusmodi  carenam  p  ree  mitti  solitam  ante 
septennem  p  ce  n  itent  iam,  testantur  Conci¬ 
lium  Triburiense,  et  Burchardus  locis  notatis. 
Porro  cum  indulgentia  condonat  aliquam 
partem,  ut  tertiam  vel  quartam  peccatorum, 
nihil  significatur  aliud,  nisi  remitti  poeniten-* 
tiam,  quee  pro  tanta  parte  poenee  peccatis 
debitee  expianda  necessaria  fuisset.  Indul¬ 
gentia  vero  plenaria  totum  poenee  reatum 
tollit,  qui  post  culpam  remissam  forte  re¬ 
mansit.  Denique  indulgentia  plenior ,  vel 
plenissima  etiam  in  jubilaeo,  revera  non 
differt  a  plenaria  simpliciter  et  absolute  con¬ 
cessa.  Neque  solida  est  illa  quorumdam  dis¬ 
tinctio,  quod  plena  referatur  ad  solam  poe¬ 
nam  peccatis  mortalibus  debitam  ;  plenior 
addat  remissionem  poenae  debitam  peccatis 
venialibus,  plenissima  adjungat  absolutio¬ 
nem  non  solum  a  poena,  sed  etiam  a  culpa, 
saltem  veniali.  Posset  tamen  fieri  ut  Bonifa- 
cius  VIII  qui  in  extra  vaganti  Antiquorum, 
primus  usus  est  illis  vocibus ,  indulgentiam 
plenam,  largiorem,  et  plenissimam,  retulerit 
plenam  ad  remissionem  totius  poenitentiae 
injunctae;  pleniorem,  sive  largiorem  ad  re¬ 
missionem  totius  poenitentiae,  quae  secundum 
canones  injungi  debuisset;  plenissimam,  ad 
remissionem  totius  poenitentiae,  quae  a  divino 
judicio  posset  exigi.  Vide  de  hac  tota  re 
Joannem  de  Turrecremata  in  commentar, 
dist.  1.  de  poenitentia,  super  illud,  item  in 
Levitico  quaest.  4.  Navarrum  in  tract.  de  Ju¬ 
bilaeo  Notab.  9.  et  31.  et  Antonium  Cordu- 
bensem  quaest.  32  de  Indulgentiis. 

Existit  autem  hoc  loco  dubitatio,  num  in¬ 
dulgentiae  aliquot  dierum,  vel  annorum  hujus 
vitee,  respondeat'in  purgatorio  relaxatio  poe¬ 
nae  totidem  dierum,  vel  annorum.  Et  qui¬ 
dem  omnes  conveniunt,  cum  per  indulgentias 
condonantur  poenitentiae  aliquot  dierum,  vel 
annorum,  consequenter  etiam  remitti  poe¬ 
nam  purgatorii,  quae  poenitentiae  condonatae 
respondet :  sed  utrum  p  (enitentia  unius  diei, 
vel  unius  anni  in  hac  vita  tantum  reatus 
poenae  coram  Deo  expiare  valeat  quantum 
expiaret  unus  dies,  vel  annus  in  purgatorio 
exactus,  quaestio  est.  Nam  Dominicus  a  Soto 
in  4.  dist.  21.  quaest.  2.  art.  1.  contendit 
poenam  purgatorii  tanto  esse  acriorem  poe¬ 
nis  hujus  vitae,  ut  unus  dies  in  purgatorio 
exactus  multo  amplius  de  reatu  poenee  pec¬ 
catis  debitae  detrahat,  quam  multi  anni  vitae 
praesentis  in  poenitentia  severissime  agenda 
consumpti.  Ex  quo  ipse  colligit,  neminem 


quantumvis  insignem  peccatorem  in  purga¬ 
torio  poenam  daturum  ad  viginti  annos,  et 
fortasse  ad  decem  vel  pauciores.  Sed  com¬ 
munis  sententia  contrarium  docet,  ut  videre 
est  apud  Paludanum  in  4.  dist.  20.  quaest.  4. 
Adrianum  in  tract.  de  Indulg.  §.  Petet  for¬ 
tasse.  Navarrum  de  Jubilaeo  Notab.  11.  num. 
22.  Gordubensem  quaest.  32.  de  Indulg.  pro- 
posit.  3.  et  alios,  quos  citat  Sylvester  in 
Summa,  verbo,  Indulg.  num.  8.  Quamvis 
enim  poena  purgatorii  sit  acrior  omnibus 
poenis,  quas  in  hac  vita  experti  sumus,  ut 
docent  sancti  Patres,  Augustinus  in  Psalm. 
xxxvii.  Gregorius  in  Psalm.  m.  poenitentia- 
lem,  Beda  in  eumdem  Psalmum,  Anselmus 
in  commentar,  capitis  tertii  prioris  Epistolae 
ad  Corinth.  et  Bernardus  in  serm.  de  obitu 
Humberti  monachi  :  tamen  ad  expiandum 
reatum  poenae  efficacior  est  poena  voluntaria 
hujus  vitae,  quam  poena  acrior  purgatorii, 
quoniam  hoc  est  tempus  misericordiae,  illud 
justitiae.  Itaque  in  hac  vita  non  est  debitum 
ullum  poenae  tam  grande,  quod  non  possit 
uno  die,  vel  etiam  una  hora  per  martyrium 
omnino  dissolvi ;  pro  quo  tamen  solvendo  in 
purgatorio  vix  multi  anni  sufficerent.  Sic 
enim  loquitur  S.  Cyprianus  lib.  iv.  epist.  2. 
«  Aliud  est  longo  tempore  pro  peccatis  cru¬ 
ciatum  emendari,  et  purgari  diu  igne,  aliud 
peccata  omnia  passione  purgasse  ».  Quod 
idem  de  vehementissima  contritione  dici  po¬ 
test,  de  qua  re  multa  exstant  exempla  in  hi¬ 
storiis.  Sed  illud  unum  hoc  loco  sufficiet, 
quod  se  praesente  contigisse  narrat  Joan.  Cli- 
macus  in  libro  suo  de  scala  Paradisi,  grad. 
4.  scribit  enim  latronem  quemdam  omni  ge¬ 
nere  scelerum  coopertum  tanto  ardore  animi 
peccata  sua  publice  patefecisse,  ut  revela¬ 
tum  sit  sanctis  aliquibus  viris  ea  omnia  con¬ 
tinuo  illa  satisfactione  purgata  fuisse  atque 
deleta.  Constat  prseterea  ex  venerabili  Beda 
lib.  v.  historiae  Anglicanse  cap.  13,  aliisque 
probatis  auctoribus,  plurimas  animas  in  pur¬ 
gatorio  usque  ad  diem  -judicii,  id  est,  per 
multas  annorum  centurias  cruciendas  :  cum 
tamen  nulla  sit  multitudo,  vel  gravitas  pec¬ 
catorum,  quee  non  possit  in  hac  vita  per  poe¬ 
nitentiam  deleri  non  solum  quoad  culpam, 
sed  etiam  quoad  poenam.  Denique  legimus 
in  auctoribus  gravissimis  viros  aliquos  san¬ 
ctos  ob  unum  solum  peccatum  non  parvo 
tempore  in  purgatorio  cruciatos,  ut  patet  de 
Paschasio  Card.  Romano  apud  S.  Gregorium 
lib.  iv.  Dialogor.  cap.  40.  et  deSeverino 
Coloniensi Episcopo  apudS,  Petrum  Damiani 


40 


LIBER  I. 


in  epist.  de  miraculis  sui  temporis  ad  Desi¬ 
derium,  et  de  sancta  quadam  virgine  apud 
Gregorium  Turonicum  lib.  de  gloria  Confes¬ 
sorum,  cap.  5.  In  praesenti  autem  vita  ejus¬ 
modi  peccata  levi  ac  brevi  poenitentia  dilui 
potuissent.  Sed  contra  objici  potest,  quod 
aliqui  homines  rei  sunt  pcense  luendae  multis 
annorum  millibus;  quod  probatur  ex  indul¬ 
gentiis,  quae  interdum  continent  condonatio¬ 
nem  poenitentiae  quindecim,  vel  viginti  mil¬ 
lium  annorum  :  at  si  longiori  tempore  reatus 
poenae  expiatur  in  purgatorio,  et  non  potius 
tempore  longe,  ac  longe  breviore,  quam  in 
hac  vita,  sequitur  omnino  multa  peccata  post 
diem  judicii  inexpiata  mansura.  Responsio. 
Non  desunt,  qui  negent  indulgentias  illas, 
quae  continent  condonationem  poenitentiae 
multorum  millium  annorum  esse  a  Pontifi¬ 
cibus  datas,  et  a  quaestuariis  confictas  dicant. 
Ita  sentiunt  Joan.  Gerson  in  tract.  de  abso¬ 
lutione  sacramentali,  et  Dominicus  a  Soto 
in  4.  dist.  21 .  quaest.  2.  artic.  1.  Pontifices  e- 
nim  non  solebant  indulgentias  concedere  nisi 
tot  annorum,  quot  annorum  poenitentiae  in¬ 
jungebantur  :  poenitentiae  vero  non  solebant 
injungi  nisi  unius,  duorum,  trium,  quinque, 
septem,  decem,  viginti  annorum,  aut  ad 
summum  per  totam  vitam,  quae  ultra  cen¬ 
tum  annos  porrigi  non  solet.  Sed  quicquid 
de  hoc  sit,  non  videtur  negandum,  posse  ali¬ 
quos  reos  fieri  poenitentiae  agendae  secundum 
canones  per  spatium  aliquot  millium  anno¬ 
rum.  Nam  si  peccatis  lethalibus  singulis  de¬ 
betur  secundum  canones  poenitentia  trium, 
vel  septem  annorum,  quis  enumeret  annos 
poenitentiae,  qui  secundum  canones  praescribi 
deberent  iis,  qui  consuetudinem  habent  pe¬ 
jerandi,  vel  blasphemandi  ad  singula  prope 
momenta,  et  frequentissime  homicidia,  furta, 
sacrilegia,  adulteria  perpetrant,  ac  denique 
ut  legimus  in  lib.  Job  cap.  15  :  Bibunt  quasi 
aquam  iniquitatem  (1)  ?  Atque  huc  sine  dubio 
respexerunt  Summi  Pontifices,  si  qui  sunt, 
qui  revera  indulgentias  dederint  decem,  vel 
viginti  millium  annorum.  Sed  quemadmo¬ 
dum  in  hac  vita  poenitentia  multorum  anno¬ 
rum  potest  una  hora  persolvi,  si  poenitentes 
temporis  diuturnitatem  vehementia  charita- 
tis,  et  extensionem  poenitentiae  intensione 
compensent  :  sic  etiam  fieri  potest,  ut  in 
purgatorio  diutius  quidem  crucientur  quam 
in  hac  vita,  qui  cum  tani  ingenti  debito  de¬ 
cesserint  :  tamen  ibi  quoque  acerbitatis  ve¬ 


hementia,  faciat,  ut  debitum  viginti  millium 
annorum,  annis  trecentis,  vel  quadringentis 
expiari  queat. 

Jam  vero  de  alia  varietate,  qua  dicebamus, 
indulgentias  concedi  in  vita,  vel  in  mortis 
articulo  :  nonnulla  qusestio  esse  potest,  quid 
intelligendum  sit  per  mortis  articulum.  Sed 
responsio  facilis  est;  nam  si  in  litteris  ponti¬ 
ficiis  exprimatur  mortis  articulus  verus, tunc 
sine  dubio  non  assequitur  indulgentiam  il¬ 
lam,  nisi  qui  revera  paulo  post  acceptam 
absolutionem  moritur.  Si  vero  non  exprima¬ 
tur,  sed  generatim  dicatur,  in  mortis  arti¬ 
culo,  tum  sententia  communior  est  indul¬ 
gentiam  obtineri  etiam  in  mortis  articulo 
preesumpto,  quamvis  revera  mors  non  se¬ 
quatur.  An  autem  qui  indulgentiam  conse¬ 
cutus  est  in  mortis  articulo  praesumpto, 
possit  rursus  eamdem  assequi  cum  iterum 
veniet  ad  mortis  articulum,  Doctores  dissen¬ 
tiunt,  sed  istse  quaestiones  ut  plurimum  ex 
inspectione  litterarum  dissolvi  possunt.  Yide 
Navarrum  de  Jubikeo  Notab.  30.  num.  3.  4. 
et  5.  et  Cordubensem  queest.  39.  de  Indulg. 

Restat  ultima  varietas  de  indulgentiis  tem¬ 
porariis,  vel  perpetuis.  Dicuntur  enim  tem¬ 
porariae,  quae  conceduntur  definito  spatio 
temporum,  quo  indulgentia  percipi  potest, 
ut  cum  definiuntur  viginti  quatuor  horae  , 
vel  una,  aut  altera  hebdomada,  vel  integer 
annus,  ut  in  jubilaeis.  Perpetuae  vero  dicun¬ 
tur,  quae  sunt  alligatae  certis  locis,  ut  Eccle¬ 
siis,  vel  altaribus,  vel  etiam  rebus  mobili¬ 
bus,  ut  Rosariis,  vel  Granis  benedictis,  sine 
ulla  temporis  determinatione,  quales  fue¬ 
runt,  quas  concesserunt  Leo  III,  et  Ser¬ 
gius  II,  ut  annotavimus  supra  cap.  3. 

CAPUT  X. 

Utilem  esse  indulgentiam  omni  hominum 
generi. 

Jam  vero  de  utilitate  indulgentiae  brevi¬ 
ter  disserendum  est,  ut  ad  illam  etiam  quae¬ 
stionem  respondeamus,  propter  quid,  sive 
cujus  rei  gratia  indulgentia  detur  vel  acci¬ 
piatur.  Sed  de  causa,  cur  indulgentia  detur, 
disputandum  erit  paulo  post,  cum  explica¬ 
bimus  quid  requiratur  in  eo,  qui  indulgen¬ 
tiam  concedit.  Ostendimus  enim  requiri  duo, 
auctoritatem  legitimam,  et  causam  piam. 


(1)  Job.  XV,  16. 


CAPUT  X. 


41 


Nunc  solum  de  causa  cur  indulgentiae  quae¬ 
runtur,  et  accipiuntur,  dicendum  est.  Et 
quidem,  dubitari  non  potest,  quin  potissima 
causa  sit  remissio  poenae  temporalis.  Hic 
enim  est  fructus,  haec  praecipua  utilitas  in¬ 
dulgentiae.  De  quare  id  solum  quaeri  potest, 
an  sit  utilis  omnium  hominum  generi  remis¬ 
sio  poenae  temporalis.  Lutherus  enim,  prae¬ 
ter  alios  errores  suos,  id  etiam  docuit,  in¬ 
dulgentias  non  esse  utiles  nisi  publicis  et 
scelestissimis  peccatoribus ,  ut  perspicuum 
est  ex  assert.  art.  18.  Sed  apud  Catholicos 
res  certissima  est,  indulgentias  omnibus  esse 
utiles,  et  ab  iis  etiam,  qui  perfectioni  dant 
operam,  recte  quaeri,  et  suspici  posse.  Nam 
omnibus  utile  est  liberari  ab  iis  rebus,  quae 
retardare  possunt  adeptionem  summi  boni, 
talis  autem  est  reatus  poenae  temporalis, 
cum  quo  si  quis  ex  hac  vita  migraverit,  non 
poterit  continuo  pertingere  ad  vitam  aeter¬ 
nam,  sed  expiare  debebit  eum  reatum  in  lo¬ 
cis  purgatorii.  Praeterea,  indulgentiae  non 
solum  expediunt  ab  impedimento  jam  dicto, 
sed  etiam  contra  non  impediunt  ullum  bo¬ 
num  meritum,  aut  ullum  majus  bonum  :  ne¬ 
que  enim  prohibentur,  qui  suscipiunt  indul¬ 
gentias,  operam  dare  jejuniis ,  eleemosynis, 
precibus ,  aliisque  operibus  bonis.  Quare 
nulla  ratio  est,  cur  non  sint  dicendae  utiles, 
et  salutares  omni  hominum  generi.  Sed  ob¬ 
jiciunt  aliqui  :  Perfectorum  hominum  ^non 
est  fugere  poenas,  sedeas  potius  quaerere, 
tum  ob  exercitium  patientiae,  tum  ob  imita¬ 
tionem  Christi  patientis :  Christus  enim  passus 
est  pro  nobis ,  relinquens  nobis  exemplum ,  ut 
sequamur  vestigia  ejus-(  1).  I  Pet.  ii.  Respon¬ 
sio.  Perfectorum  est  non  fugere  poenas,  quae 
juvant  ad  promerendum  Deum,  et  promo¬ 
vent  ad  salutem  citius  acquirendam,  quale 
est  martyrium ,  et  aliae  poenae  sponte  sus¬ 
ceptae,  atque  ad  ejusmodi  poenas  libenter 
perferendas  sanctus  Petrus  adhortatur.  Est 
tamen  perfectorum  fugere  debitum  poenae, 
cum  per  illud  impediantur  et  retardentur,  ut 
diximus,  ab  ingressu  patriae  coelestis.  Irnmo 
propterea  quaerunt  poenas  hujus  vitae,  et  se¬ 
veram  poenitentiam  agunt,  ut  liberentur  a 
reatu  illo,  et  non  cogantur  post  mortem  diu¬ 
tius  in  purgatorio  poenas  dare.  Quare  liben¬ 
tissime  propter  eamdem  causam  suscipiunt 
indulgentias,  ut  tanto  facilius  a  reatu  illo 
expediantur. 

Objiciunt  rursus;  Indulgentia  non  est  opus 


meritorium,  sed  solum  satisfactorium,  non 
igitur  utilis  est  perfectis,  qui  modica,  vel 
nulla  satisfactione  indigent.  Responsio  :  In¬ 
dulgentia  per  se  non  est  meritoria,  sed  sa- 
tisfactoria  :  tamen  meritoria  etiam  esse  po¬ 
test  ratione  operis  injuncti.  Si  quis  enim  ex 
charitate  Dei  injuncta  opera  exequatur,  je-  , 
junia,  eleemosynas,  preces  et  similia,  sine 
dubio  per  haec  opera  ex  charitate  facta  me¬ 
ritum  non  exiguum  sibi  parabit.  Ipsa  quoque 
susceptio  indulgentiae  meritoria  erit,  si  quis 
eam  ex  amore  Dei  suscipiat,  ut  expeditus 
reatu  illo  poenae  liberius  ad  ipsum  Deum  vi¬ 
dendum,  et  perpetuo  laudandum  evolare 
possit.  Et  quamvis  viri  perfecti  modica  sa¬ 
tisfactione  egeant,  tamen  rari  sunt,  qui  non 
aliqua  egeant,  ac  per  hoc  non  sint  illis 
etiam  utiles  indulgentiae. 

Denique  objiciunt  ex  communi  sententia 
utilius  esse  pro  se  propriis  operibus  satisfa¬ 
cere,  quam  alienam  satisfactionem  quaerere. 
Responsio  :  Utilius  quidem  est,  et  tutius  pro 
se  satisfacere,  quam  indulgentias  quaerere, 
sed  utroque  utilius  est  illud  facere,  et  istud 
non  omittere ;  et  hoc  est,  quod  boni  aucto¬ 
res  consulunt,  ut  qui  suscipiunt  indulgen¬ 
tiam  ,  non  cessent  a  poenitentiae  fructibus 
producendis,  qui  meritorii,  et  medicinales 
plerumque  esse  solent,  et  utilius  est,  duo¬ 
bus  pedibus  iter  facere,  quam  uno  tantum. 

Praeter  hanc  utilitatem  sunt  etiam  aliae 
adjunctae,  quando  in  forma  jubilaei  indul¬ 
gentiae  publicantur.  Nam  et  datur  facultas 
eligendi  confessarium,  ex  approbatis  tamen, 
juxta  decretum  Concilii  Tridentini  sess.  23. 
cap.  13.  nam  alioqui  non  judicantur  idonei 
confessarii,  et  Summus  Pontifex  in  jubilaeis 
non  permittit  facultatem  non  idoneos  eli¬ 
gendi.  Item  datur  auctoritas  confessariis  ab¬ 
solvendi  a  multis  casibus  reservatis,  multis¬ 
que  censuris  ecclesiasticis,  necnon  vota  non¬ 
nulla  in  alia  pia  opera  commutandi,  atque 
alia  id  genus,  quae  notissima  sunt.  Sed  exi- 
stunt  hoc  loco  dubitationes  duae. 

Prima.  Si  quis  tempore  jubilaei  absolutio¬ 
nem  a  reservatis  accipiat,  et  postea  tamen 
negligat  ea  perficere,  quae  ad  indulgentiam 
consequendam  necessaria  sunt,  an  absolutio 
illa  rata  sit.  Responsio  communis  est,  ratam 
esse,  quoniam  absolutio  non  pendet  a  futura 
conditione,  neque  pendere  potest. 

Altera  dubitatio.  Si  quis  spe  futuri  jubilaei 
in  peccatum  reservatum  sponte  incidat,  an 


(1)  I  Pet.  II,  22. 


42 


LIBER  I. 


ab  eo  peccato  possit  absolvi?  Respondent 
aliqui,  non  posse,  in  quibus  est  S.  Antoni¬ 
nus  1  par.  tit.  10.  cap.  3.  § . Sed  alii  con¬ 

tra  sentiunt,  ut  Navarrus  in  tract.  dc  jubi¬ 
laeo,  Notab.  34.  num.  4  et  6.  Cordubensis 
quaest.  37.  de  Indulgent.  proposit.  3.  et  alii. 

CAPUT  XI. 

Quis  possit  indulgentias  concedere. 

% 

Sequitur  nunc,  ut  explicemus,  quid  re¬ 
quiratur  ad  hoc  ut  indulgentia  rata  sit, 
tum  ex  parte  concedentis,  tum  ex  parte  sus¬ 
cipientis.  Et  quidem  ex  parte  concedentis 
duo  requiri  videntur,  auctoritas  legitima,  et 
causa  justa  :  ex  parte  suscipientis  alia  duo, 
status  gratiae,  et  executio  operis  injuncti.  De 
quibus  ordine  dicendum  erit.  Principio  igi¬ 
tur  auctoritatem  requiri  extra  controversiam 
est,  nam  absolvere,  vel  ligare  non  potest, 
nisi  is,  qui  jurisdictionem  babet ;  indulgen¬ 
tias  autem  dare,  absolvere  est,  ut  supra  de¬ 
monstravimus  ex  cap.  Quod  autem,  de  poe- 
nit.  et  rerniss.  Pimterea,  distribuere  bona 
communia  non  potest  nisi  magistratus,  vel 
princeps,  cui  bonorum  communium  admi¬ 
nistratio,  et  dispensatio  credita  est  :  Indul¬ 
gentiae  vero  praeter  absolutionem,  continent 
etiam  applicationem  thesauri  spiritualis,  ut 
ostendimus  loco  notato.  Porro  haec  auctori¬ 
tas  potissimum  residet  in  Summo  Pontifice, 
ac  propterea  potest  ipse  indulgentias  etiam 
plenarias  omnibus  fidelibus  elargiri.  De  qua 
re  nulla  dissentio  est.  Nam  constat  Apostolo 
Petro,  cui  Summus  Pontifex  succedit,  pro¬ 
prie  dictum  esse  a  Domino  Matth.  xvi.  Quod- 
curnque  solueris  etc.  (1).  Deinde  constat  ex 
jure  Canonico,  cap.  Cum  ex  eo,  de  poenit.  et 
rerniss.,  in  Summo  Pontifice  ad  indulgentias 
concedendas  esse  plenitudinem  potestatis. 
Denique  constat,  re  ipsa  frequentissime  Sum¬ 
mos  Pontifices  indulgentias  plenarias  con¬ 
cessisse. 

De  episcopis,  ac  metropolitanis  res  est 
etiam  extra  controversiam,  posse  illos  in  sua 
dioecesi,  istos  in  sua  provincia,  indulgentias 
tribuere,  sic  tamen,  ut  indulgentiam  unius 
anni  in  die  Dedicationis  Ecclesiae  vel  quadra¬ 
ginta  dierum  aliis  temporibus,  de  injunctis 
poenitentiis  non  excedant.  Ita  enim  habemus 
cap.  Cum  ex  eo,  et  cap.  Nostro,  de  poenit. 
et  rerniss.  et  cap.  Indulgentiae,  eodem  in  6. 


Nec  minus  certum  est,  non  requiri  potesta¬ 
tem  ordinis,  sed  solam  potestatem  jurisdic¬ 
tionis  ad  indulgentias  concedendas.  Proinde 
poterit  Pontifex  Maximus,  vel  episcopus  in¬ 
dulgentias  concedere,  etiam  si  nondum  sit 
sacris  Ordinibus  insignitus,  ut  docet  S.Thom. 
in  4.  dist.  20,  quiest.  1.  art.  4.  quaestiun¬ 
cula  2.  Neque  amittitur  haec  potestas  per 
peccatum  lethale,  ut  idem  S.  Thomas  docet 
in  eodem  art.  4.  quaestiunc.  4. 

De  legatis  apostolicis,  posse  eos  concedere 
ex  commissione  speciali,  vel  generali  Summi 
Pontificis  indulgentias  in  omni  loco,  ad  quem 
suae  legationes  se  extendunt,  nemo  dubitat. 
Summum  poenitentiarium,  posse  concedere 
centum  dies  indulgentiae  testatur  Petrus  Pa- 
ludanus  in  4.  dist.  20.  queest.  4.  art.  2.  quod 
idem  de  aliis  Cardinalibus  testatur  Navarrus 
in  tract.  de  Jubilaeo,  Notab.  31.  num.  17. 
quamvis  id  magis  consuetudine,  quam  lege 
nitatur.  Atque  haec  quidem  videntur  esse 
certa  et  rata.  Nunc  de  iis,  quae  dubia  sunt 
breviter  disseremus.  Primum  igitur  de  con¬ 
cilio  generali  quaeri  potest,  an  possit  plena¬ 
rias  indulgentias  dare.  Id  enim  affirmant 
Felinus,  in  serm.  de  indulgent.  num.  28. 
Dominicus  a  Soto  in  4.  dist.  21.  quaest.  1. 
art.  4.  Navarrus  de  Jubilaeo,  Notab.  31. 
num.  2.  et  Cordubensis  quaest.  12.  dc  indul¬ 
gent.  proposit.  8.  Quamvis  autem  neminem 
legerim,  qui  expresse  doceat  concilium  ge¬ 
nerale  non  posse  id  facere  :  tamen  videntur 
hoc  sentire  omnes  alii  auctores,  qui  scribunt 
ad  solum  Pontificem  Summum  spectare  po¬ 
testatem  concedendi  plenarias  indulgentias, 
et  de  concilio  generali  nihil  dicunt.  Et  sane 
verissima  mihi  esse  videtur  posterior  haec 
sententia;  Nam  nullum  hujus  rei  exemplum 
habemus,  nisi  Concilii  Basileensis  sess.  24. 
quod  Concilium  eo  tempore  schismaticum 
erat,  neque  ejus  decreta,  et  multo  minus 
exempla  certam  fidem  faciunt.  Concilium 
autem  Constantiense  sess.  17.  prope  fin.  in¬ 
dulgentias  concedit  non  plenarias,  sed  so¬ 
lum  centum,  vel  quadraginta  dierum  ;  quod 
recte  poterat  facere,  cum  in  eo  concilio  es¬ 
sent  multi  non  solum  Episcopi  et  Archiepi- 
scopi  sed  etiam  Cardinales.  Praeterea  primus, 
qui  docuit  a  concilio  generali  concedi  posse 
plenarias  indulgentias,  et  quem  Felinus  alii¬ 
que  secuti  sunt,  Panormitanus  fuit  in  serm. 
habito  in  Synodo  Basileensi,  ut  Felinus  refert. 
Quid  autem  mirum  si  Panormitanus  hoc  doc  uit 


(1)  Mat.  XYI,  19. 


CAPUT  XI. 


43 


in  eo  loco,  ubi  concilium  supra  Papam  esse 
clamabant  omnes?  Postremo  concilium  ge¬ 
nerale,  'secluso  Papa,  non  habet  Papalem 
auctoritatem,  nec  formaliter,  nec  eminenter, 
nec  ullo  alio  modo,  ut  rectissime  Cajetanus 
docet  et  probat  tract.  1.  de  auctoritate 
Papa),  et  Concilii  cap.  11  et  12.  et  tract.  2. 
cap.  6.  et  nos  etiam  docuimus,  et  probavi¬ 
mus  in  lib.  ii  de  Conciliis  cap.  16.  Non  igi¬ 
tur  potest  Concilium,  secluso  Papa,  ea  facere, 
quae  proprie  ad  Summum  Pontificem  perti¬ 
nent,  sed  ea  solum,  ad  quae  se  extendit  epi¬ 
scopalis  auctoritas.  Constat  autem  non  posse 
Episcopos,  etiam  multos  simul  conjunctos 
indulgentiam  dare,  nisi  unius  anni,  vel  qua¬ 
draginta  dierum,  ut  expresse  habetur  cap. 
Cum  ex  eo,  de  poenit.  et  remiss.  et  cap.  1i:k 
dulgentiae,  eodem  in  6. 

Altera  dubitatio  est  de  jure,  quo  Episcopi 
possunt  indulgentias  elargiri.  Aliqui  enim 
existimant,  Episcopos  jure  divino  id  posse, 
alii  negant.  Sed  haec  quaestio  ex  alia  pendet, 
utram  jurisdictionem  Episcopi  accipiant  a 
Deo  immediate,  an  vero  per  Summum  Pon¬ 
tificem.  Quam  quaestionem  nos  explicuimus 
in  lib.  iv  de  Summo  Pontifice,  cap.  23  et 
duobus  sequentibus,  neque  est  cur  hoc  loco 
eadem  repetamus.  Igitur  juxta  ea,  quae  loco 
notato  diximus  ,  existimamus  Episcopos  a 
Summo  Pontifice  jurisdictionem  omnem,  ac 
per  hoc  potestatem  indulgentias  conferendi 
accipere.  Cujus  rei  argumentum  est  etiam, 
quod  videamus  a  Summo  Pontifice  restric¬ 
tam  et  limitatam  Episcopis  hanc  potestatem 
fuisse ;  neque  dubium  est,  quin  ab  eodem 
penitus  tolli,  vel  etiam  augeri  et  extendi 
possit.  Quod  si  adeo  immediate  illam  habe¬ 
rent,  posset  quidem  Summus  Pontifex  inter¬ 
dicere  illis  usum  ejus  potestatis,  tamen  si 
obstinate  ea  uti  vellent,  non  posset  Summus 
Pontifex  impedire,  quominus  ratum  esset, 
quod  illi  fecissent.  Quemadmodum  cum  Pon¬ 
tifex  alicui  Episcopo  interdicit,  ne  utatur 
facultate,  quam  habet  a  Deo,  conferendi  sa¬ 
cramentum  Confirmationis  vel  Ordinis,  pec¬ 
cat  quidem  Episcopus  non  obtemperans  Pon¬ 
tifici  Maximo,  tamen  collatio  ilia  sacramenti 
Confirmationis  vel  Ordinis  rata  est  :  neque 
videtur  posse  reddi  ulla  ratio,  cur  possit 
Summus  Pontifex  efficere,  ut  indulgentia  ab 
Episcopo  concessa  non  sit  rata,  et  non  pos¬ 
sit  idem  efficere  de  collatione  sacramenti 
Confirmationis,  vel  Ordinis,  nisi  quia  prio¬ 
rem  potestatem  habent  Episcopi  a  Pontifice, 
posteriorem  a  Deo, 


Tertia  quaestio  est  de  abbatibus,  parochis, 
aliisque  sacerdotibus,  an  possint  indulgen¬ 
tias  tribuere ;  Nam  abbates  jurisdictionem 
habent  in  suos  monachos,  non  secus  ac  Epi¬ 
scopi  in  populum.  Solent  etiam  tum  abbates, 
tum  alii  ordinum  religiosorum  praepositi 
communicare  cum  aliis  merita,  et  satisfac¬ 
tiones  suorum  ordinum  :  quod  nihil  esse  vi¬ 
detur  aliud,  nisi  indulgentias  quasdam 'tri¬ 
buere.  Denique  Angelus  in  Summa,  verbo, 
Indulgentia,  num.  5.  et  Bartholomeus  Fumus 
in  Summa,  verbo,  Indulgentia,  num.  2.  do¬ 
cent,  omnes  parochos,  aliosque  sacerdotes, 
qui  jus  habent  confessiones  audiendi,  posse 
in  ipso  sacramento  Confessionis  indulgen¬ 
tias  concedere,  remittendo  id  quod  superest 
expiandum,  quando  minor  poenitentia  injun¬ 
gitur,  quam  ut  sufficiat  ad  totam  poenam 
peccatis  debitam  exhauriendam,  et  adducunt 
pro  hac  sententia  Innocentium  in  comment. 
cap.  Cum  exeo,  de  poenit.  et  remiss.  Panor¬ 
mitanum  in  cap.  Sicut  dignum,  de  homic. 
volunt,  et  alios  juris  canonici  interpretes.  At 
sententia,  communis  contrarium  docet;  nul¬ 
los  omnino  sacerdotes  Episcopis  inferiores 
posse  jure  communi  tribuere  indulgentias, 
sed  solum  ex  commissione  Pontificis  Maximi, 
vel  Episcoporum.  Nam  exstat  expressus  tex¬ 
tus  juris,  cap.  Accedentibus,  de  excess. 
praelatorum,  ubi  habetur,  non  licere  abba¬ 
tibus,  neque  aliis  quibuscumque  inferioris 
ordinis,  quam  episcopalis,  indulgentias  con¬ 
cedere. 

Praeterea  S.  Thomas  in  4.  dist.  20.  quaest. 
1.  art.  4.  quaestiuncula  1.  pulchre  docet, 
nullos  esse  absolute  praelatos,  nisi  Episcopos, 
ipsi  enim  sunt  rectores  integri  populi,  et 
quasi  reges  in  parvo  regno,  atque  itapraesunt 
hominibus  omnium  ordinum,  aetatum,  se¬ 
xuum  ,  conditionum;  abbates  autem  sunt 
quasi  patres  unius  familiae,  ac  domus,  et 
praesunt  solis  monachis.  Parochi  quoque  non 
praesunt,  nisi  uni  paroecia)  quasi  uni  familiae: 
potestas  autem  dispensandi  thesaurum  Ec¬ 
clesia)  non  convenit  nisi  veris  praelatis,  qui 
sunt  principes  populi  Dei.  Quare  tum  ipsi 
abbates,  tum  parochi,  aliique  omnes  sive 
clerici,  sive  laici,  sive  regulares,  sive  sa)cu- 
culares  aliquo  modo  subjiciuntur  Episcopo, 
et  ideo  participes  fieri  possunt  indulgentiae 
ab  Episcopo  in  commune  propositae,  ut  docet 
Paludatius  in  4.  dist.  20.  quaest.  4.  art.  3. 
conci.  1.  sicut  etiam  tenentur,  licet  alias  re¬ 
gulares  ut  plurimum  sint  exempti,  dies  festos 
ab  Episcopo  toti  civitati  indictos  observare. 


u 


LIBER  I. 


Verum  tamen  est,  quod  si  opus  injunctum 
ab  Episcopo  pro  indulgentia  consequenda, 
non  possit  impleri  a  regularibus  absque  prae- 
positi  facultate,  tenentur  eam  facultatem  a 
praeposito  petere,  si  velint  indulgentiae  par¬ 
ticipes  fieri;  non  enim  debet  regularis  ob¬ 
servantia  propter  assequendas  indulgentias 
violari,  vel  relaxari,  ut  monet  S.  Thomas  in 
4.  dist.  20.  quaest.  1.  art.  5.  quaestiuncula  2. 
Neque  his  repugnat  communicatio  illa  me¬ 
ritorum,  vel  satisfactionum,  quos  praepositi 
ordinum  religiosorum  bene  merentibus  de 
ipso  ordine  concedere  solent.  Illa  enim  com¬ 
municatio  non  est  indulgentia,  ut  perspi¬ 
cuum  est,  tum  quia  non  absolvit  a  poeniten¬ 
tia  injuncta  a  sacerdote  in  sacramento  Poe¬ 
nitentiae,  tum  quia  non  communicat  merita, 
vel  satisfactiones  jam  praeteritas,  cum  illae  si 
superfluae  fuerunt,  in  thesauro  reconditae  sint, 
sed  solum  futuras  post  illam  communicatio¬ 
nem  :  tum  quia  ista  communicatio  magna 
ex  parte  prodest  per  modum  impetrationis  , 
quod  non  convenit  indulgentiis.  Orant  enim 
religiosi  assidue  pro  sua  congregatione,  pro 
amicis  et  benefactoribus,  et  pro  aliis,  vel 
personis,  vel  necessitatibus  ad  intentionem 
praepositorum.  Neque  Innocentius,  aut  Pa¬ 
normitanus  ab  Angelo,  et  Bartholomeo  alle¬ 
gati  loquuntur  de  indulgentiis,  sed  solum 
dicunt,  posse  parochum,  et  alios  confessarios 
injungere  poenitentiam  minorem,  quam  ca¬ 
nones  praescribant,  si  eis  videatur  ita  esse 
faciendum  justis  de  causis.  Sed  hoc  non  est 
dare  indulgentiam,  quia  quod  minus  illi  in¬ 
jungunt,  expiandum  erit,  vel  in  hac  vita  per 
opera  poenalia  sponte  assumpta,  vel  in  pur¬ 
gatorio.  Vide  Silvestrum  verbo,  Indulgentia 
n.  12.  Gordubensem  de  Indulgent.  quaest.  12. 
et  Navarrum  de  Jubilaeo  Notab.  31.  num.  9. 

CAPUT  XII. 

An  requiratur  causa  justa ,  ut  indulgentia  sit 

rata. 

Disseruimus  de  auctoritate,  nunc  de  causa 
disserendum  est.  Nam  haec  duo  requiri  di¬ 
ximus,  ut  indulgentia  rite,  concedatur.  Ac 
ut  sejungamus  certa  ab  incertis,  convenit 
primo  inter  omnes  scriptores,  sine  justa  cau¬ 
sa  ratam  esse  indulgentiae  concessionem, 
quo  ad  ea,  quae  pendent  ex  solo  jure  eccle¬ 
siastico,  qualia  sunt  privilegia  eligendi  con- 
fessarium,  qui  possit  etiam  a  reservatis  pec¬ 
catis  absolvere ,  et  alia  id  genus.  Docet 


Navarrus  de  Jubilaeo,  Notab.  15.  num  12.  et 
Dominicus  a  Soto  in  4.  dist.  21.  quaest.  2. 
art.  2.  conci.  2.  et  ratio  est,  quoniam  cum 
Summus  Pontifex  dispensat  in  jure  eccle¬ 
siastico,  dispensatio  est  rata,  etiamsi  non 
adsit  causa  justa.  Satis  enim  est,  si  constet, 
eum  voluisse  dispensare,  cum  id  totum  ab 
ejus  arbitrio  et  voluntate  dependeat. 

Secundo  convenit  inter  omnes,  sine  justa 
causa,  indulgentiam  non  esse  ratam,  quod 
attinet  ad  expiandum  reatum  poenae  co¬ 
ram  Deo,  vel  in  hac  vita,  vel  in  alia.  Docent 
S.  Thomas,  S.  Bonaventura,  Durandus,  Ga- 
briel,  et  alii,  in  4.  dist.  20.  et  recentiores 
omnes.  Ratio  vero  est,  quoniam  haec  poena 
expianda  est  jure  divino,  non  potest  autem 
Summus  Pontifex  sine  justa  causa  dispensare 
in  iis,  quae  aliquo  modo  pertinent  ad  jus  di¬ 
vinum,  quoniam  minister  Dei  est,  non  do¬ 
minus.  Id  quod  etiam  videmus  accidere  in 
dispensatione  juramenti,  et  voti  ;  relaxat 
enim  obligationem  nomine  Dei,  quando  cau¬ 
sam  habet  ejusmodi,  ut  credibile  sit  id  pla¬ 
citurum  Domino.  Quod  si  pro  arbitrio,  sine 
ulla  justa  causa  dispenset,  Deus  non  habet 
ratam  dispensationem.  Praeterea  Summus 
Pontifex  non  solum  non  est  supra  jus  divi¬ 
num,  ut  possit  illud  pro  arbitrio  tollere,  sed 
neque  est  Dominus,  sed  dispensator  thesauri 
spiritualis,  dispensator  autem  fidelis,  et  pru¬ 
dens  esse  debet,  alioqui  non  dispensator, 
sed  dissipator  dicendus  erit.  Quare  Clemens 
VI,  in  extravaganti,  Unigenitus,  cum  scribit, 
Summum  Pontificem  posse  thesaurum  spi¬ 
ritualem  dispensare,  addit,  justis  ex  causis, 
et  post  finem  Concilii  Constantiensis  in  Con¬ 
stitutione  Martini  V,  interrogari  jubentur 
suspecti  de  fide,  an  credant,  Summum  Pon¬ 
tificem  indulgentiam  justis  de  causis  posse 
concedere  ;  et  semper  in  litteris  indulgen¬ 
tiarum  exprimitur  causa,  cur  indulgentiae 
concedantur.  Denique  cur  dicuntur  in  Con¬ 
cilio  Lateranensi  generali  sub  Innocentio  III 
indulgentiae  quaedam  non  solum  indiscretae, 
sed  etiam  superfluae,  nisi  quia  otiosae,  ina¬ 
nes,  et  irritae  sunt?  de  quibus,  recte  dici  po¬ 
test  illud  S.  Cypriani  serm.  de  lapsis,  Irrita 
pax,  perniciosa  dantibus,  et  nihil  accipienti¬ 
bus  profutura. 

Tertio  convenit  inter  omnes,  ad  justam 
causam  non  requiri,  ut  opus  injunctum  sit 
in  se  ita  satisfactiorum,  ut  plene  compenset 
debitum  poenae,  quod  remittitur  per  indul¬ 
gentiam;  tunc  enim  indulgentia  non  esset 
remissio.  Quaestio  igitur  in  eo  solum  versa- 


CAPUT  XII. 


45 


tur,  an  ad  justam  causam  requiratur  pro¬ 
portio  aliqua  operis  injuncti  cum  indulgentia, 
ita  ut  pro  majori  indulgentia  major  causa 
requiratur,  an  vero  possit  pro  opere  minimo 
dari  indulgentia  maxima.  De  qua  re  duae 
sunt  opiniones;  prior  est  eorum,  qui  docent, 
non  requiri  proportionem  ullam,  sed  satis 
esse,  si  causa  sit  pia,  id  est,  modo  non  con¬ 
cedatur  indulgentia  pro  opere  malo,  vel  pro 
opere  mere  temporali,  aut  pro  opere  vano, 
et  nihil  ad  divinam  gloriam  pertinente,  sed 
pro  quocumque  opere,  quod  ad  honorem 
Dei,  vel  Ecclesiae  utilitatem  cedat,  indulgen¬ 
tia  rata  erit.  Ita  docuit  S.  Thomas  in  4.  dist. 
20.  quaest.  1.  art.  3.  quaestiuncula  2.  Duran¬ 
dus,  et  Paludanus  in  eadem  distinet.  20. 
quaest.  4.  S.  Antoninus  l.par.  tit.  10.  cap.  3. 
§.  1.  Joannes  de  Turecremata  in  comment. 
dist.  1.  de  poenit.  can.  Quis  aliquando,  §. 
Item  in  Levitico,  quaest.  4.  Glossa  in  extra- 
vagantem  Bonifacii  VIII.  Antiquorum,  de 
poenit.  et  remiss.  Silvester  in  summa,  verbo, 
Indulgentia,  num.  19.  JoanTabiensis,  verbo, 
Indulg.  num.  10.  et  noster  Gregorius  de  Va¬ 
lentia  in  tract.  de  Indulg.  cap.  7.  Rationes 
hujus  sententiae  ducuntur  fere  omnes  ab  usu 
Ecclesiae.  Nam  videmus  pro  eadem  causa 
dari  indulgentias,  aliquando  majores,  ali¬ 
quando  minores.  Item  videmus  interdum 
pro  causa  levissima  dari  indulgentias  maxi¬ 
mas,  ut  cum  datur  indulgentia  plenaria  om¬ 
nibus,  qui  ante  fores  Basilicae  S.  Petri  ad- 
stant,  dum  Summus  Pontifex  in  die  Paschae 
populo  solemniter  benedicit.  Ad  haec  si  in¬ 
dulgentiae,  sine  causa  satis  magna  concessae, 
non  essent  ratae,  Christianus  populus  a  Pa¬ 
storibus  suis  graviter  deciperetur,  quod  non 
videtur  ullo  modo  asserendum  .  Praeterea 
commune  pronunciatum  theologorum  est, 
indulgentias  valere,  quantum  sonant  :  igitur 
si  pro  levissima  causa  indulgentia  maxime 
in  litteris  pontificiis  dari  significetur,  indul¬ 
gentia  illa  rata  esse  debebit.  Denique  indul¬ 
gentiae  non  nituntur  ista  causa  operis  injun¬ 
cti,  quamvis  haec  etiam  adesse  debeat,  sed 
thesauro  infinito  meritorum  Christi,  et  San¬ 
ctorum,  quae  est  causa  sufficiens,  immo  su¬ 
perans,  et  trascendens  omnem  indulgentiae 
condonationem. 

Posterior  sententia  est  aliorum,  qui  con¬ 
tendunt  ad  justam  causam  requiri  aliquid 
non  solum  pium  et  utile,  sed  etiam  quod 
proportionem  habeat  cum  indulgentia;  ita 
ut  non  sit  ratum,  si  detur,  pro  causa  levis¬ 
sima  indulgentia  maxima.  Ita  docent  ex  ve¬ 


teribus  Scholasticis  S.  Bonaventura  in  4. 
distint.  20.  par.  2.  quaest.  ult.  Richardus  in 
eadem  'dist.  20  quaest.  ult.  Augustinus  de 
Ancona  in  Summa  de  potestate  Ecclesiae 
quaest.  30  art.  4.  et  5.  Joan.  Gerson  in  tract. 
de  Absolutione  sacramentali.  Gabriel  in  sup¬ 
plemento  4.  dist.  45.  quaest.  3.  art.  1.  et  in 
Canonem  Missae  lect.  57.  Ex  auctoribus  no¬ 
stri  saeculi  idem  docuit  Adrianus  Papa  in  4. 
in  tract.  de  Indulg.  Gardin.  Gajetanus  in 
tract.  de  causa  Indulgentiae,  et  in  alio  tra¬ 
ctatu  ad  Julium  Medicem  cap.  8.  Joan.  Ma¬ 
jor  in  4.  dist.  20.  quaest.  2.  Martinus  Lede- 
smius  par.  2.  4.  sent.  quaest.  27.  art.  2. 
Dominicus  a  Soto  in  4.  dist.  21  q.  2.  art.  2. 
Petrus  a  Soto  lect.  2.  de  Indulg.  Navarrus 
de  Jubilaeo  Notab.  5.  num.  3.  et  4.  Cordu¬ 
bensis  quaest.  20.  de  Indulg.  His  addi  pos¬ 
sunt  Innocentius  in  cap.  Quod  autem,  de 
poenit.  et  remiss.  et  Felinus  in  serm.  de  In¬ 
dulgentiis.  Hujus  posterioris  sententiae  ra¬ 
tiones  hae  sunt.  Prima,  quoniam  videntur 
abuti  vocabulis,  qui  dicunt,  requiri  justam 
causam  ad  concessionem  indulgentiarum,  et 
tamen  volunt  pro  opere  quocumque  etiam 
levissimo  concedi  posse  indulgentiam  maxi¬ 
mam  quomodo  enim  justa  causa  dici  potest, 
quae  nullam  habet  proportionem  cum  effe¬ 
ctu  ?  Secunda,  quoniam  non  solum  infidelis 
dispensator  dicitur,  qui  nulla  de  causa  do¬ 
nat  bona  domini  sui,  sed  etiam  qui  pro  re 
minima  profudit,  ac  prodegit  thesauros  pre¬ 
tiosos  ejusdem  domini  sui.  Tertia,  quoniam 
si  pro  quacumque  pia  causa  concessae  in¬ 
dulgentiae,  ratae  essent,  nullae  dici  possent 
superfluae,  vel  indiscretae,  cum  semper  sit 
in  promptu  aliqua  pia  causa,  quae  allegari 
possit.  Quarta,  quoniam  non  est  dissimilis 
indulgentiae,  largitio  dispensationi  votorum. 
In  votis  autem  conveniunt  omnes,  non  pos¬ 
se  dispensari  nisi  pro  maxima  causa,  quae 
magis  placeat  Deo,  quam  ipsa  impletio  voti. 
Quinta,  quoniam  si  esset  vera  ea  sententia, 
posset  Summus  Pontifex  in  momento  liberare 
omnes  animas  purgatorii  :  quia  posset  dici 
non  deesse  causam  piam,  cum  ad  gloriam 
Dei  pertineat,  ut  tot  animae  citissime  volent 
ad  ccelum,  ubi  perpetuo  Deum  laudabunt. 
Possunt  fortasse  conciliari  hae  sententiae  ali¬ 
quo  modo  :  sed  absolute  posterior,  ut  est 
communior,  ita  etiam  verior  mihi  esse  vide¬ 
tur.  Sed  ut  magis  res  explicetur,  observan¬ 
dum  est  primum,  ad  causam  justam  ut  plu¬ 
rimum  duo  requiri,  primo  finem  aliquem 
pium,  ac  Deo  gratum,  cujus  assecutio  magis 


46 


LIBER  I. 


placeat  Deo,  quam  pcenitentialis  satisfactio, 
quse  per  indulgentiam  relaxatur.  Is  enim  fi¬ 
delis,  et  prudens  est  dispensator  coelestis 
thesauri,  qui  fideliter  agit  causam  domini 
sui,  et  juxta  ejus  voluntatem  operatur.  Se¬ 
cundo  opus  aliquod,  per  quod  revera  finis 
ille  probabiliter  obtineri  possit.  Nam  si  finis 
quidem  valde  placeat  Deo,  sed  per  opus  in¬ 
junctum  nullo  modo  valeat  obtineri,  non  vi¬ 
detur  justa  causa  dandee  indulgentiee.  Ut 
exempli  gratia,  si  detur  indulgentia  plenaria 
iis,  qui  semel  recitant  orationem  Dominicam 
pro  conversione  haereticorum  causa  non  vi¬ 
debitur  justa ;  quoniam  tametsi  conversio 
hsereticorum  res  est  maxima,  et  Deo  gratior, 
quam  pcenitentialis  satisfactio  multorum  fi¬ 
delium,  tamen  non  est  probabile  converten¬ 
dos  haereticos  per  eam  solam,  brevissimam- 
que  orationem .  Quomodo  etiam  si  detur 
indulgentia  iis,  qui  nummum  unum,  expo¬ 
nent  pro  recuperanda  Hierosolyma,  non  vi¬ 
debitur  justa  causa  tantae  indulgentia;,  quia 
opus  illud  non  est  ejusmodi,  ut  per  ipsum 
Hierosolyma  recuperari  possit.  Observandum 
est  secundum,  non  requiri  ad  proportionem 
causee  cum  indulgentia,  ut  opus  injunctum 
sit  in  se  valde  meritorium,  velsatisfactorium, 
vel  difficile,  et  laboriosum,  quamvis  haec 
etiam  spectari  debeant,  sed  requiri,  ut  sit 
medium  aptum,  atque  utile  ad  consequen¬ 
dum  finem,  cujus  gratia  conceditur  indul¬ 
gentia.  Itaque  fieri  potest,  ut  per  opus  in  se 
satis  leve  et  facile  magna  indulgentia  acquiri 
possit ;  quoniam  opus  illud  leve,  ac  facile 
est  medium  ad  finem  Deo  gratissimum  asse¬ 
quendum.  Talis  est  exempli  gratia,  assisten¬ 
tia  illa  prae  foribus  Basilicae  S.  Petri  Romae, 
dum  Suihmus  Pontifex  solemni  caeremonia 
populo  benedicit.  Illam  enim  assistentiam 
prior  opinio  rem  levissimam  et  causam 
minimam  appellabat,  talis  enim  est  si  per  se 
absolute  consideretur.  At  eamdem  assisten¬ 
tiam  t posterior  opinio  magnam  causam  et 
justam  esse  diceret,  quoniam  frequentia  illa 
populi  eo  tempore  medium  est  aptum,  et 
utile  ad  protestationem  fidei  de  capite  Ec- 
clesia3,  atque  ad  honorem  sedis  Apostolicae, 
qui  est  finis  illius  indulgentiae.  Observandam 
est  tertio,  non  eodem  modo  judicandum  esse 
de  causa  indulgentiae,  cum  datur  uni  alicui 
particulari,  et  cum  datur  in  commune  multis. 
Nam  cum  datur  uni  particulari,  oportet  ut 
opus  injunctum  illi  soli,  sit  proportionatum 
fini,  cujus  gratia  datur  indulgentia  :  ac  cum 
datur  in  commune  multis,  non  est  necesse,  ut 


opus  singulorum,  sed  tantum  ut  opus  omnium 
simul  sit  proportionatum  fini.  Atque  hinc 
accidere  potest,  ut  indulgentia  maxima  sit 
justissima,  etiamsi  opus  injunctum  singulis 
videatur  leve.  Exempli  causa,  si  necesse  sit 
aedificari  basilicam,  vel  xenodochium,  et  de¬ 
tur  indulgentia  septem,  vel  decem  annorum, 
vel  etiam  plenaria  conferentibus  certam  auri 
summam  :  si  respiciatur  opus  singulorum, 
non  videbitur  causa  justa,  sed  tamen  si  tota 
summa  ab  omnibus  collata  consideretur, 
jam  erit  justa  causa,  quia  poterit  iis  sumpti¬ 
bus  aedificari  basilica  vel  xenodochium,  quae 
aedificatio  erit  gratior  Deo,  et  utilior  Eccle¬ 
siae,  quam  pcenitentialis  satisfactio,  quae  per 
indulgentiam  relaxatur .  Observandum  est 
quarto,  supra  dictum  esse,  plerumque  in 
causa  justa  duo  contineri,  finem,  et  media 
ad  finem  :  quoniam  aliquando  solus  finis  sa¬ 
tis  esse  videtur,  sine  ullis  mediis,  id  est,  sine 
aliquo  opere  injuncto,  quando  videlicet  finis 
non  pendet  ab  aliquo  opere,  et  perse  suflicit 
ad  indulgentiam  justam  efficiendam.  Sic 
olim  ad  petitionem  Martyrum  (ut  supra  ex 
Tertulliano ,  et  Cypriano  prabavimus)  da¬ 
bantur  indulgentiee  sine  aliquo  opere  injun¬ 
cto,  cjuia  judicabat  Ecclesia  satis  magnam 
causam  esse,  petitionum  Martyrum,  ut  vide¬ 
licet  homines  ad  martyrium  accenderentur, 
cum  viderent  tanti  fieri  martyrum  preces. 
Vocantur  autem  in  his  locis  martyres,  qui  in 
carceribus  inclusi,  et  jam  aliquid  passim 
fuerant  ob  confessionem  fidei,  et  consumma¬ 
tionem  martyrii  expectabant.  Quomodo  et¬ 
iam  in  articulo  mortis  hominibus  bene  me¬ 
ritis  de  Ecclesia  dantur  aliquando  indulgen¬ 
tiee,  neque  opus  ullum  injungitur,  quia 
videtur  causa  esse  satis  justa  ipsa  necessitas 
extrema  conjuncta  cum  praecedentibus  me¬ 
ritis.  Ita  legitur  Gregorius  VII  indulgentias 
sine  ullo  injuncto  opere  dedisse,  lib.  i.  epist. 
34.  lib.  ii.  epist.  61.  et  lib.  vi.  epist.  13.  Ita¬ 
que  sine  opere  injuncto  concedi  potest  ali¬ 
quando  indulgentia,  sine  causa  vero,  eaque 
justa  et  rationabili  numquam  potest.  Obser¬ 
vandum  est  ultimo,  justam  quidem  semper 
causam  requiri,  sed  non  esse .  subditorum 
judicare,  utrum  causa  sit  justa,  vel  injusta  : 
debent  enim  simpliciter  existimare  justam 
esse.  Nihilominus  tamen  sicut  probandum 
non  est,  quod,  aliqui  pro  zelo,  sed  nimio 
fortasse  de  indulgentiis  quibusdam,  levibus 
de  causis  concessis  obloquuntur,  quod  fa¬ 
ciunt  Joan.  Gerson  in  tract.  de  Absolutione 
sacramentali,  Dominicus  a  Soto  in  4.  dist. 


CAPUT  XII. 


47 


21.  qusest.  2.  art.  2,  conclus.  5.  et  Andreas 
Yega  in  Concilium  Tridentinum  lib.  xm. 
cap.  ultimo.  Sic  laudandas  merito  est  Cle¬ 
mens  VIII  Pontifex  Maximus,  qui  nunc  se¬ 
det,  quod  decretum  Concilii  Lateranensis 
sub  Innocentio  III  de  moderandis  indiscretis 
indulgentiis,  et  decretum  Concilii  Tridentini 
sess.  25.  de  revocandis  indulgentiis  ad  vete¬ 
rem,  et  probatam  Ecclesiae  consuetudinem, 
exeeutioni  mandare  studet.  Veteres  enim 
parcissimos  fuisse  in  indulgentiis  conferendis 
notissimum  est.  Siquidem  Sergius  II  (ut  ci¬ 
tavimus  cap.  3.)  trium  tantum  annorum  in¬ 
dulgentiam  dedit ;  et  Paschalis  II  quadra¬ 
ginta  solum  dierum.  Testatur  quoque  Inno¬ 
centius  III  capite,  Cum  ex  eo,  de  pcenitent. 
et  remiss.  Apostolicam  Sedem  solitam  esse 
ordinarie  non  extendere  indulgentias  ultra 
condonationem  poenitentia}  unius  anni,  vel 
quadraginta  dierum  ;  et  juxta  hoc  Innocentii 
dictum,  Nicolaus  IV  in  indulgentiis  variis, 
quas  concessit  Ecclesia}  sanctae  Praxedis, 
quae  leguntur  in  introitu  cappfillee  S.  Zeno¬ 
nis,  numquam  excedit  annum  unum,  vel  dies 
quadraginta.  Denique  S.  Thomas  in  4.  dist. 
20.  qua}st.  1.  art.  3.  quaestiuncula  2.  ad  4. 
scribit,  venientibus  ad  limina  Apostolorum 
ex  regionibus  ultramarinis  dari  indulgentiam 
quinque  annorum;  ex  regionibus  ultramon- 
tanis,  trium  annorum,  ex  aliis  locis  vicinio¬ 
ribus,  unius  anni  dumtaxat. 

Ex  bis  ad  argumenta  pro  priore  opinione 
facile  responderi  potest.  Ad  illud,  quod  pro¬ 
pter  eamdem  causam  dentur  indulgentiae 
modo  majores,  modo  minores,  responderi 
potest,  id  posse  accidere  duplici  de  causa  : 
aliquando  enim  datur  indulgentia  minor, 
quam  pro  magnitudine  causae  dari  posset, 
et  hoc  modo  datur  pro  eadem  causa  modo 
major,  modo  minor  indulgentia,  et  num¬ 
quam  superat  indulgentiae  magnitudo  ma¬ 
gnitudinem  causa}.  Potest  etiam  fieri,  ut 
idem  opus  bonum  sit  uno  tempore  magis 
proportionatum  fini,  cujus  gratia  datur  in¬ 
dulgentia,  et  magis  utile,  vel  necessarium, 
quam  alio  tempore,  ut  vigente  magna  ne¬ 
cessitate  eadem  eleemosyna  plus  conferet  ad 
subsidium  pauperum,  quam  si  ea  charitas 
annona}  non  vigeret  :  et  imminente  gravis¬ 
simo  periculo  eadem  oratio  cum  eodem  je¬ 
junio,  et  eleemosyna  magis  necessaria  erit 
ad  placandum  Deum,  quam  si  illud  pericu¬ 
lum  non  immineret.  Ex  quo  sequitur,  ut 
idem  sit  opus  bonum  secundum  se,  sed  ex 
accidente  diversum,  et  causa  revera  non  sit 


eadem,  et  ideo  non  sit  mirum,  si  dentur  va¬ 
rice  indulgentiae  pro  illo  opere,  quod  uno 
tempore  majorem  causam,  alio  tempore  mi¬ 
norem  offert. 

Ad  aliud,  quod  pro  causa  levissima  dentur 
indulgentice  maximse,  jam  supra  responsum 
est,  id  fieri,  quoniam  causa,  quse  est  in  se 
levissima,  si  attendatur  labor,  aut  sumptus, 
aut  aliquid  ejusmodi,  sa}pe  maxima  est,  si 
consideretur  proportio  ad  finem,  ad  quem 
obtinendum  indulgentice  proponuntur. 

Ad  tertium  illud  de  populi  deceptione  re¬ 
spondemus,  ut  plurimum  nullum  esse  dece¬ 
ptionis  periculum^  quoniam  non  existimamus, 
indulgentias  a  Sede  Apostolica  sine  justa 
causa  dari  ;  tamen  sicut  potest  fieri,  ut  ali¬ 
quando  indulgentia  non  sortiatur  effectum 
ob  defectum  ejus,  qui  illam  suscipit,  vel  ob 
defectum  auctoritatis  in  eo,  qui  illam  con¬ 
cedit,  ita  non  debet  videri  absurdum,  si  ali¬ 
quando  idem  accidat  ob  defectum  causce,  et 
Christianus  populus  non  ignorat  ad  fidem 
pertinere,  '  quod  sit  in  Ecclesia  potestas  in¬ 
dulgentias  concedendi,  non  autem  quod  in 
particulari  non  possit  fieri,  ut  indulgentia 
vel  non  sit  rata,  vel  non  prosit,  et  ideo  sic 
accipiunt  prudentes  Christiani  Pontificias 
indulgentias,  ut  simul  etiam  studeant  dignos 
poenitentiae  fructus  ferre,  ac  pro  suis  pecca¬ 
tis  Domino  satisfacere. 

Ad  quartum  de  illo  communi  pronuntiato, 
indulgentiae  tantum  valent,  quantum  sonant, 
respondemus,  pronuntiatum  illud  verissi¬ 
mum  esse,  sed  intelligi  de  indulgentia,  cui 
non  desunt  necessariae  conditiones,  auctori¬ 
tas  in  concedente,  charitas  in  suscipiente, 
et  justitia,  ac  pietas  in  causa.  Fuit  autem 
celebris  apud  veteres  scholasticos  quaestio 
illa,  an  indulgentiae  tantum  valeant,  quan¬ 
tum  sonant,  vel  quantum  ab  Ecclesia  prae¬ 
dicantur,  propter  nonnullos  errores,  qui  tunc 
vigebant,  cum  alii  dicerent,  indulgentias  non 
valere  nisi  pro  mensura  devotionis,  alii  tan¬ 
tum  valere  quantum  opus  injunctum  ex  sc 
ad  satisfaciendum  prodest,  alii  tantum  va¬ 
lere  coram  Ecclesia,  non  coram  Deo.  Qui 
errores  a  S.  Thoma,  aliisque  veteribus  con¬ 
futati,  extincti  jam  sunt. 

At  postremum  de  thesauro  meritorum 
Christi,  et  sanctorum,  qui  dicitur  esse  veru 
causa  indulgentiarum,  respondemus  :  the¬ 
saurum  meritorum  Christi,  et  sanctorum 
esse  veram  causam,  cur  indulgentiae  concedi 
possint  :  sed  praeter  istam  causam  requiri 
aliam,  quae  moveat  ad  dispensandum  the- 


48 


LIBER  I. 


saurum  hoc  tempore  potius  quam  alio,  et 
nunc  magis  nunc  minus  liberaliter  ;  non 
enim  debent  Pontifices  relaxare  poenitentia- 
lem  satisfactionem,  neque  recurrere  ad  the¬ 
saurum,  nisi  quando  judicant  id  esse  neces¬ 
sarium;,  vel  utile  ad  gloriam  Dei,  et  anima¬ 
rum  salutem. 

CAPUT  XIII. 

De  dispositione  suscipientis  indulgentias. 

In  eo,  qui  cupit  revera  fructum  ex  indul¬ 
gentiis  capere,  duo  requiri  diximus,  ut  sit  in 
statu  gratiae,  et  ut  perficiat  quod  pro  indul¬ 
gentia  fuerit  injunctum.  Et  quidem  exigi 
statum  gratiae  docent  communiter  Theologi 
in  4.  dist.  20.  et  ratio  est  apertissima,  quo¬ 
niam  indulgentia  cum  remittat  reatum  poenae 
temporalis  relictum  post  remissionem  culpae, 
sine  dubio  requirit,  ut  culpa  sit  jam  remissa, 
ac  per  hoc  translatus  sit  homo  per  infusio¬ 
nem  gratiae,  et  charitatis  de  statu  peccati  in 
statum  filiorum  Dei.  Praeterea  nulla  ratio 
patitur,  ut  poena  remittatur  ei,  qui  adhuc 
haeret  in  culpa  ;  vel  debitum  illi  condonetur 
nomine  Dei,  qui  adhuc  est  aversus  a  Deo,  et 
hostis,  ac  inimicus.  Denique  nomen  ipsum 
indulgentiae,  ut  initio  diximus,  sonat  pater¬ 
nam  facilitatem  in  filios,  quae  non  debet 
esse  communis  cum  servis,  maxime  fugiti¬ 
vis,  quales  sunt  omnes,  qui  Deo  deserto  dia¬ 
bolum  sequuntur.  Pari  ratione  exigi,  ut  opus 
injunctum  perficiatur,  convenit  inter  omnes 
ut  patet  ex  S.  Thoma  in  4.  dist.  20.  quaest.  t. 
art.  S.  quaestiuncula  3.  et  ex  aliis.  Sed  his 
positis  tamquam  certis  et  exploratis  multae 
supersunt  quaestiones.  Prima  est,  an  requi¬ 
ratur  status  gratiae  solum  eo  tempore  quo 
percipitur  indulgentia  ;  an  etiam  cum  per¬ 
ficiuntur  opera  injuncta,  vel  etiam  cum 
primum  indulgentiae  pronuntiantur,  aut  ea¬ 
rum  litterae  recipiuntur.  Nam  Cajetanus 
tract.  10.  quaest.  2.  et  tract.  13.  cap.  9.  Pe¬ 
trus  de  Soto  lecfc.  3.  de  Indulg.  et  alii  con¬ 
tendunt  non  requiri  statum  gratiae,  cum  in¬ 
dulgentiae  publicantur,  vel  litterae  indulgen¬ 
tiarum  recipiuntur,  nisi  forte  idem  sit  tem¬ 
pus  publicationis  et  perceptionis  :  ut  cum  in 
sacello  Pontificio  dantur  indulgentiae  omni¬ 
bus,  qui  divinis  officiis  in  eo  loco  interfue¬ 
runt,  tamen  requiri  statum  gratiae  non  so¬ 
lum,  cum  indulgentia  percipitur,  sed  etiam 
cum  perficitur  opus  injunctum.  Ratio  hujus 
sententiae  est,  tum  quia  in  ipsis  litteris  pon¬ 


tificiis,  ut  plurimum  exprimitur,  indulgen¬ 
tias  concedi  iis,  qui  vere  pcenitentes  eccle¬ 
siam  visitaverint,  aut  tale,  vel  tale  opus  fe¬ 
cerint  ;  tum  etiam  quia  indulgentia  non  ac¬ 
quiritur,  nisi  per  opera  viva  vere  meritoria, 
et  satisfactoria,  qualia  non  sunt,  nisi  ea,  quae 
fiunt  in  statu  gratiae. 

Alii  tamen  gravissimi  auctores,  ut  Petrus 
Paludanus  in  4.  distinet.  20.  quaest.  4. 
artic.  3.  conci.  1.  S.  Antoninus  1.  part.  tit.  10. 
cap.  3.  §.  5.  in  fine,  et  Antonius  Corduben¬ 
sis,  quaest.  24.  de  Indulgent.  et  alii  contra 
sentiunt.  Non  requiri  statum  gratiae,  nisi 
cum  ipsa  indulgentia  percipienda  est.  Ratio 
posterioris  hujus  sententiae  est,  quia  indul¬ 
gentia  non  nititur  nostra  satisfactione,  sed 
Christi,  et  ideo  non  videtur  necessarium,  ut 
opus  injunctum  sit  opus  vivum,  et  satisfa- 
ctorium.  Deinde  quia  Bonifacius  VIII  in  ex- 
travaganti,  Antiquorum,  dicit,  se  concedere 
indulgentiam  iis,  qui  visitabunt  ecclesias 
pcenitentes,  et  confessi,  vel  qui  pienitebunt 
et  confitebuntur.  Ex  his  sententiis  prior  sine 
dubio  tutior  est,  ut  S.  Antoninus  etiam  no¬ 
tavit.  Est  etiam  certa,  quando  opus  injun¬ 
ctum  in  litteris  pontificiis  expresse  jubetur 
perfici  in  statu  gratia?,  ut  cum  in  extrava- 
ganti.  Unigenitus,  de  pcenitent.  et  remiss. 
Item  in  Constitutionibus  de  indictione  jubi¬ 
laei  Clementis  VII,  Julii  III  et  Gregorii  XIII 
expresse  habetur,  ut  qui  indulgentiam  con¬ 
sequi  volunt,  vere  pcenitentes  et  confessi  vi¬ 
sitent  ecclesias,  orent  etc.  Denique  verior 
mihi  esse  videtur,  etiamsi  in  litteris  pontifi¬ 
ciis  id  non  exprimatur,  quando  opus  injun¬ 
ctum  tale  est,  ut  non  conferat  ad  finem,  nisi 
fiat  in  statu  gratiae  :  ut  si  finis  indulgentiae 
sit  placare  Deum  Christiano  populo,  et  ideo 
injungantur  preces,  jejunia,  eleemosynae, 
visitationes  ecclesiarum ,  et  similia.  Cum 
Deus  non  placetur  per  opera  mortua,  neces¬ 
sarium  esse  videtur,  ut  opera  illa  flant  in 
statu  gratiae,  alioqui  nihil  conferunt  ad  fi¬ 
nem,  et  proinde  non  est  intentio  conceden¬ 
tis,  ut  indulgentiam  lucrentur,  qui  in  statu 
peccati  illa  opera  faciunt.  At  posterior  opinio 
vera  esse  videtur,  quando  opus  injunctum 
utile  est  ad  finem,  pro  quo  datur  indulgen¬ 
tia,  etiamsi  non  fiat  in  statu  gratiae.  Ut  ex¬ 
empli  gratia,  si  finis  indulgentiae  sit  aedifica¬ 
tio  basilicae,  vel  subventio  pauperum,  aut 
recuperatio  Hierosolyma?,  et  propter  ista 
dentur  indulgentiae  contribuentibus  pecunias, 
vel  arma  ;  quia  non  minus  ad  finem  condu¬ 
cunt  pecuniae  illae,  vel  arma,  si  dentur  ab 


CAPUT  XIII. 


49 


homine  peccatore,  quam  a  justo  ;  probabile 
est,  prodesse  illa  opera,  etiamsi  facta  sint  in 
statu  peccati,  modo  is,  qui  ea  fecit  sit  in 
statu  gratise,  quando  reipsa  percipit  indul¬ 
gentiam. 

Altera  quaestio  est,  utrum  non  solum  re¬ 
quiratur  status  gratiae  ad  indulgentiam  obti¬ 
nendam,  sed  etiam  carentia  omnis  culpae 
venialis.  Sed  facilis  responsio  est,  si  distin¬ 
ctione  utamur.  Nam  vel  quaestio  est  de  tem¬ 
pore,  quo  perficiuntur  opera  injuncta,  vel 
de  tempore,  quo  percipitur  fructus  indul¬ 
gentiae.  Si  de  priore  tempore  quaestio  sit, 
rursus  alia  distinctione  opus  est,  nam  vel 
peccatum  veniale  vitiat  opus  bonum  injun¬ 
ctum,  ut  si  quis  oret,  vel  jejunet  ex  vana  glo¬ 
ria  :  vel  non  vitiat,  sed  per  accidens  ei  con¬ 
jungitur,  ut  si  quis  dum  eleemosynam  facit, 
vel  ecclesiam  visitat,  loquatur  verbum  ali¬ 
quod  otiosum.  Quod  si  bonum  opus  non  vi¬ 
tietur,  certum  est  non  impediri  fructum  in¬ 
dulgentiae,  si  vero  bonum  opus  vitietur,  ita 
ut  ipsum  efficiatur  veniale  peccatum,  tum 
sine  dubio  impeditur  fructus  indulgentiae,  si 
opus  illud  erat  faciendum  ad  placandum 
Deum,  vel  satisfaciendum  pro  peccato  :  non 
enim  per  peccatum  veniale  placatur  Deus, 
neque  satisfit  Deo.  Et  haec  est  sententia 
Adriani  in  4.  tract.  de  indulg.  conclus.  4. 
et  Petri  de  Soto  lect.  3  de  indulg.  quod  si 
opus  faciendum  non  erat  ad  placandum 
Deum,  neque  ad  satisfaciendum,  sed  solum 
ad  subventionem  pauperum,  vel  alium  fi¬ 
nem,  qui  potest  obtineri,  etiamsi  opus  non 
fiat  in  statu  gratiae,  tunc  non  impeditur  fru¬ 
ctus  indulgentiae,  quamvis  opus  peccato  ve¬ 
niali  fuerit  vitiatum. 

At  si  de  posteriore  tempore  quaestio  sit, 
respondendum  erit,  non  impediri  fructum 
indulgentiae,  si  quis  eo  tempore  habeat,  vel 
committat  veniale  peccatum,  nisi  quoad  re¬ 
missionem  poenae  debitae  propter  illam  cul¬ 
pam  venialem  :  non  enim  dimittitur  poena, 
nisi  prius  dimissa  fuerit  culpa.  Nulla  autem 
ratio  est,  cur  non  possit  percipi  fructus  in¬ 
dulgentiae  quoad  remissionem  poenae  debitae 
propter  alias  culpas  sive  lethales,  sive  venia¬ 
les  jam  remissas,  etiamsi  culpa  aliqua  ve¬ 
nialis  adhuc  haereat  in  anima.  Nam  pecca¬ 
tum  veniale  non  impedit  statum  gratiae,  qui 
requiritur  ad  hoc  ut  homo  sit  capax  indul¬ 
gentiae. 

Tertia  quaestio  est  de  confessione,  quae  ut 
plurimum  requiritur,  ut  pars  operis  injun¬ 
cti,  an  exigatur  semper  in  re,  an  vero  suf- 

Tqm.  VII. 


ficiat  in  proposito.  Responsio  facilis  est. 
Nam  quando  in  forma  indulgentiae  diserte 
ponitur,  ut  qui  eam  lucrari  cupiunt,  confi¬ 
teantur  peccata  sua  intra  tot  dies,  tunc  sine 
dubio  exigitur  confessio  in  re,  quoniam  po¬ 
nitur  in  forma  indulgentiae,  ut  conditio  quae¬ 
dam,  sive  ut  pars  operis  injuncti,  et  non  so¬ 
lum,  ad  hoc,  ut  homo  transferatur  de  statu 
peccati  ad  statum  gratiae.  Quando  autem  in 
forma  indulgentiae  non  injungitur  expresse 
opus  confessionis,  sed  simpliciter  dicitur 
concedi  indulgentiam  vere  pcenitentibus  et 
confessis  :  tunc  non  videtur  requiri  confessio, 
ut  pars  operis  injuncti,  sed  solum  ut  homo 
sit  in  statu  gratiae,  et  ideo  si  quis  non  habeat 
peccata  lethalia,  non  necessario  confiteri  te¬ 
nebitur,  et  si  habeat  peccata  lethalia,  proba¬ 
bile  est,  sufficere  illi  contritionem  cum  pro¬ 
posito  confitendi  :  nam  per  haec  adipiscetur 
statum  gratiae.  Ita  docent  Paludanus  in  4. 
dist.  20.  quaest.  4.  art.  2.  Silvester  verbo 
Indulgentia  nura.  20.  Panormitanus  in  cap. 
Omnis  utriusque,  de  pcenit.  et  remiss.  Feli¬ 
nus  in  serm.  de  Indulgentiis  num.  12.  et  alii. 
Tamen  tutius  et  probabilius  videtur  requiri 
confessionem  in  re,  et  non  solum  in  voto, 
quotiescumque  dicitur,  indulgentiam  con¬ 
cedi  pcenitentibus  et  confessis,  ut  docent 
S.  Antoninus  1.  par.  tit.  10.  cap.  3.  Adria- 
nus  in  4.  sentent.  tract.  de  Indulgent.  Caje- 
tanus  tract.  15.  de  Indulgent.  cap.  10.  Na- 
varrus  de  Jubilaeo  notab.  18.  numero  1.  et 
Glossa  in  extravagantem  Antiquorum,  de 
pcenit.  et  remiss. 

Quarta  quaestio  est,  an  percipiat  indulgen¬ 
tiam,  qui  non  perficit  omnia  opera  injuncta, 
sed  aliqua  tantum,  ob  inopiam,  vel  morbum, 
vel  alia  justa  causa  impeditus.  Responsio 
communis  est,  S.  Thomae,  Durandi  et  alio¬ 
rum  in  4.  dist.  20.  non  percipi  indulgentiam, 
nisi  ab  iis,  qui  integre  omnia  opera  injuncta 
perficiunt,  concessio  enim  conditionata  non 
valet,  nisi  conditio  impleatur.  Atque  in  hanc 
quoque  sententiam  allegari  solet  dictum 
illud  commune  :  indulgentiae  tantum  valent, 
quantum  sonant.  Nam  Summi  Pontifices, 
quando  volunt  percipi  indulgentiam  ab  iis, 
qui  legitime  impediti  non  perficiunt  omnia 
opera  injuncta,  addere  solent,  ut  confessarii 
commutent  opera  injuncta  in  alia  pia  ope¬ 
ra,  vel  disertis  verbis  explicant,  obtineri 
indulgentiam  ab  iis,  qui  inchoarunt  opera 
injuncta,  et  perficere  non  potuerunt,  ut  ha¬ 
betur  in  extravaganti  Unigenitus,  et  in  aliis 
similibus,  in  quibus  annus  jubileei  publicatur. 

4 


80 


LIBER  I. 


Quinta  quaestio  est,  an  requiratur  alia  dis¬ 
positio  in  suscipiente  indulgentias,  praeter 
statum  gratiae, '  et  adimpletionem  operum 
injunctorum.  Nam  Cardin.  Cajetanus  in 
tract.  10.  qui  est  de  suscipientibus  indul¬ 
gentias  qusest.  I.  docet  requiri  tertiam  con¬ 
ditionem,  ut  videlicet  qui  vult  consequi  in¬ 
dulgentias,  habeat  propositum  satisfaciendi 
Deo  propriis  laboribus  quoad  poterit  :  iis 
autem,  qui  nolunt  pro  se  ipsis  satisfacere, 
cum  possint,  negat  prodesse  indulgentias. 
Ex  quo  etiam  colligit,  paucos  admodum  re¬ 
vera  frui  pontificiis  indulgentus  ex  tanto  nu¬ 
mero  adeuntium  Ecclesias  temporibus  sta¬ 
tionum,  aliarumque  similium  indulgentia¬ 
rum.  Quae  sententia  utilis  est,  et  pia,  sed 
fortasse  non  vera,  praesertim  cum  sit  con¬ 
traria  communi  aliorum  doctrinae,  ut  ipse 
etiam  Cajetanus  fatetur  :  nec  enim  legi  ul¬ 
lum  auctorem,  qui  Cajetanum  sequatur, 
praeter  Bartholomaeum  Fumum  in  Summa, 
quae  Armilla  dicitur  ;  verbo  Indulgent.  num. 
13.  Nec  video  quemadmodum  Summi  Pon¬ 
tifices  non  deciperent  populos,  si  indulgen¬ 
tias  cum  ea  conditione  proponere  vellent, 
quam  numquam  explicarent.  Neque  argu¬ 
menta  Cajetani  talia  sunt,  ut  solvi  non  pos¬ 
sint.  Ille  enim  sic  ratiocinatur.  Qui  non  vult 
satisfacere  Deo  per  se,  cum  possit,  indignus 
est,  cui  applicetur  aliena  satisfactio  :  at  non 
intendit  Ecclesia  conferre  hoc  beneficium 
indulgentiae  in  indignos,  igitur  non  prosunt 
indulgentiae  iis,  qui  nolunt  per  se  satisfa¬ 
cere^  cum  possint.  Propositionem  argumenti 
probat  Cajetanus  his  rationibus;  primo,  quia 
non  decet  ab  amico  petere,  ut  pro  te  satis¬ 
faciat,  cum  ipse  possis  per  te  satisfacere. 
Secundo  quia  in  Republica  bene  instituta 
non  sunt  dispensanda  bona  communia  pro 
liberandis  illis  civibus  aere  alieno,  qui  per  se 
suum  aes  alienum  dissolvere  possunt.  Tertia 
quia  in  forma  indulgentiae  addi  solet,  vere 
pcenitentibus  indulgentias  tribui  :  non  sunt 
autem  vere  poenitentes,  qui  recusant  facere 
fructus  dignos  poenitentiae.  Quarto  quia  dan¬ 
tur  indulgentiae  de  injunctis  poenitentiis  a 
sacerdote  :  vel  igitur  qui  injunctam  poeni¬ 
tentiam  accepit,  id  fecit  animo  eam  perfi¬ 
ciendi,  et  sic  habemus  quod  volumus,  vel 
animo  fallendi ;  et  indignissimus  est,  qui  ex 
fallacia  sua  lucrum  reportet.  Respondemus, 
eum  qui  non  vult  per  se  satisfacere  cum 
possit,  non  esse  indignum,  sed  tantum  non 
dignum,  cui  aliena  satisfactio  applicetur. 
Ecclesia  autem  non  intendit  conferre  hoc 


beneficium  in  indignos  :  sed  bene  potest 
velle  conferre  in  non  dignos,  quoniam  in¬ 
dulgentia  ex  misericordia ,  et  liberalitate 
datur,  non  ex  justitia  et  meritis.  Ad  primam 
rationem  respondemus,  non  fieri  injuriam 
amico,  quia  non  petitur  ejus  satisfactio  ex 
justitia,  sed  ex  gratia,  et  petitur  satisfactio, 
quae  non  est  ei  necessaria,  sed  omnino  su¬ 
pervacanea.  Ad  secundam  respondeo,  dis¬ 
pensatorem  bonorum  communium  in  repu- 
blica  instituta,  non  dissolvere  sine  causa  aes 
alienum  eorum  civium ,  qui  solvendo  sunt 
per  se  :  tamen  posse  dari  causam,  cur  utile 
sit  reipubliese,  ex  communi  serario  solvere 
debita  eorum,  qui  per  se  illa  solvere  potuis¬ 
sent.  Ad  tertiam  respondeo,  vere  poenitentes 
dici  eos,  qui  contritionem  habent  cum  pro¬ 
posito  satisfaciendi,  nisi  aliunde  pro  eis  sa¬ 
tisfiat.  Ad  quartam  respondeo,  plerumque 
indulgentias  dari  de  non  injunctis  ut  supra 
probavimus,  et  eos  qui  indulgentias  quae- 
runt,  velle  perficere  poenitentiam  injunctam, 
sed  nolle  alium  laborem  sponte  sumere  pro 
reliqua  poena  expianda,  si  possint  per  indul¬ 
gentias  ab  ea  liberari.  Addo  etiam, ‘quod  si 
indulgentiae  non  darentur  nisi  de  injunctis, 
possent  homines  injunctam  poenitentiam  ac¬ 
cipere  animo  perficiendi,  nisi  possint  alia 
ratione  ab  eo  reatu  liberari. 

v 

CAPUT  XIV. 

De  indulgentiis  quae  accipiuntur  pro 
defunctis. 

De  indulgentiis,  quibus  juvantur  animae 
defunctorum  sex  quaestiones  sunt.  Prima 
an  prosint.  Secunda  an  per  modum  absolu¬ 
tionis  .dari  possint.  Tertia  quid  sit  dari  in¬ 
dulgentias  defunctis  per  modum  suffragii. 
Quarta  an  ex  justitia,  an  ex  misericordia 
liberentur  animae,  quibus  indulgentiae  appli¬ 
cantur.  Quinta  quid  requiratur  ut  indul¬ 
gentiae  prosint  defunctis.  Sexta  an  indulgen¬ 
tiae  prosint  in  particulari  certis  animabus, 
an  solum  omnibus  in  communi. 

Quod  ad  primam  quaestionem  attinet,  hae¬ 
retici  omnes,  tum  recentiores,  tum  anti¬ 
quiores,  qui  purgatorium  negaverunt,  con¬ 
sequenter  etiam  suffragia,  et  indulgentias 
mortuis  prodesse  negaverunt.  Ex  Catholicis 
Ostiensis  in  Summa  lib.  v.  tit.  de  Remissio¬ 
nibus  num  9.  et  Gabr.  lect.  57.  in  Canonem 
Missae  docuerunt  indulgentias  defunctis  non 


CAPUT  XIV. 


51 


prodesse  :  sed  Gabriel  cito  correxit  errorem, 
ut  perspicuum  est  ex  additione  ad  eamdem 
lectionem.  Res  autem  certissima  est,  et  apud 
Catholicos  indubitata ,  indulgentiis  juvari 
posse  animas  quse  in  purgatorio  poenas  luunt. 
Id  quod  primum  probari  potest  ratione  de¬ 
ducta  ex  Scripturis,  Conciliis,  et  Patribus, 
Constat  enim ,  animas  defunctorum  posse 
juvari  suffragiis  viventium,  id  «st,  eleemo¬ 
synis,  precibus,  j-ejuniis,  sacrificiis  Missa¬ 
rum  ,  aliisque  piis  operibus ,  ut  copiose 
ostensum  est  a  nobis  in  lib.  i.  de  purgatorio 
fere  toto,  et  lib.  n.  cap.  15.  quae  non  sunt 
hoc  loco  repetenda.  Et  quamvis  suffragia 
defunctis  per  modum  impetrationis  prosint, 
ac  praesertim  preces,  et  oblatio  sacrificii  : 
tamen  nulla  ratio  reddi  potest,  cur  non  pro¬ 
sint  etiam  per  modum  satisfactionis,  ac  prae¬ 
cipue  jejunia ,  et  eleemosynae.  Nam  haec 
opera  satisfactoria  esse,  satis  a  nobis  proba¬ 
tum  est  in  quarto  libro  de  poenitentia,  et  in 
libris  de  operibus  bonis  in  particulari,  et  de¬ 
functos,  quibus  haec  suffragia  a  vivis  appli¬ 
cantur,  satisfactione  indigere  non  dubium 
est.  Constat  praeterea  illam  esse  rationem, 
cur  suffragia  viventium  prodesse  possint 
defunctis,  quia  fideles  defuncti  ita  conjuncti 
sunt  cum  fidelibus  viventibus  ejusdem  fidei, 
et  charitatis  vinculo,  ut  unam  Ecclesiam,  et 
unum  corpus  efficiant.  Neque  enim  (inquit 
S.  Augustinus  lib.  xx.  de  Civ.  Dei  c.  9.)  pio¬ 
rum  animae  defunctorum  ab  Ecclesia  sepa¬ 
rantur,  quae  est  regnum  Christi.  Ex  his 
duobus  fundamentis  aperte  colligitur  posse 
etiam  privatos  homines  offerre  Deo  pro  de¬ 
functis,  tamquam  membris  ejusdem  corporis 
satisfactiones  suas  ,  jejunia ,  eleemosynas , 
,  peregrinationes,  et  similia  opera  laboriosa. 
Quod  si  privati  homines  possunt  applicare 
defunctis,  tamquam  membris  ejusdem  cor¬ 
poris  ,  satisfactiones  suas,  cur  non  potest 
Summus  Pontifex  applicare  eisdem  satisfa¬ 
ctiones  Christi,  et  sanctorum,  quce  sunt  in 
thesauro  spirituali,  cujus  ipse  dispensator 
est?  Prseterea  idem  probatur  ex  usu  Eccle- 
site  :  constat  enim  Paschalem  Summum  Pon¬ 
tificem  ante  annos  700.  concessisse  indul¬ 
gentiam  pro  defunctis,  quae  habetur  in  Ec¬ 
clesia  S.  Praxedis  in  introitu  cappellaB  S. 
Zenonis,  cujus  indulgentiae  meminit  etiam 
Gabriel  loco  notato,  sed  non  recte  vocat Pas- 
chasium  V  cum  sit  revera  Paschalis  pri¬ 
mus.  Multi  etiam  pontifices  alii,  ut  ibidem 


refert  Gabriel,  pro  defunctis  indulgentias 
concesserunt.  Denique  consentiunt  Theologi, 
ut  sanctus  Thomas  in  4.  dist.  45.  qusest.  2. 
art.  3.  quaestiuncula  2.  S.  Bonaventura  in 
4.  dist.  20.  part.  2.  quaest.  5.  Richardus 
dist.  20.  art.  3.  quaest.  3.  et  alii;  necnon 
Canonistae,  ut  Innocentius  in  cap.  Quod  au¬ 
tem,  de  pcenitent.  et  remiss.  Felinus  in 
serm.  de  Indulg.  et  alii.  Neque  iis  repugnat, 
quod  Joan.  Major  in  4.  dist.  20.  quaest.  2. 
dicat  multos  theologos  contra  sentire.  Nam 
loquitur  de  indulgentia  per  modum  absolu¬ 
tionis  judicialis  non  de  indulgentia  abso¬ 
lute. 

Altera  quaestio  difficilior  -  est ,  de  modo 
quo  indulgentiae  defunctis  prodesse  possunt, 
an  videlicet  Summus  Pontifex  possit  animas 
defunctorum,  quae  sunt  in  purgatorio,  judi¬ 
cialiter  absolvere,  ut  facit  cum  hominibus 
viventibus,  dum.  indulgentias  eis  concedit. 
Nam  Michael  Medina  disput.  7.  cap.  34.  et 
disput.  8.  cap.  41.  de  indulgentiis,  contendit 
animas  defunctorum,  quae  sunt  in  purgato¬ 
rio,  pertinere  ad  jurisdictionem  Summi  Pon¬ 
tificis,  et  posse  ab  eo  indulgentias  percipere 
per  modum  absolutionis.  Sed  contra  sen¬ 
tiunt  fere  omnes  alii  scriptores,  ut  S.  Bona¬ 
ventura,  Richardus,  Gabriel,  et  Joan.  Major 
locis  citatis.  Qui  postremus  auctor  testatur 
suo  tempore  a  Schola  Parisiensi  fuisse  dam¬ 
natam  sententiam  contrariam.  Item  Cajeta- 
nus  tract.  15.  cap.  5.  Dominicus  a  Soto  in 
4.  dist.  21.  qusest.  2.  art.  1.  conci.  3.  Petrus 
de  Soto  lect.  3.  de  Indulgentiis.  Navarrus 
de  Jubilaeo  notab.  22.  num.  6.  Antonius 
Cordubensis  q.  15.  de  Indulg.  et  alii ;  et 
probatur  ha3c  sententia  posterior ,  primo, 
quoniam  S.  Leo  in  epist.  ad  Rusticum  Nar¬ 
bonensem  episcopum,  et  habetur  apud  Gra¬ 
tianum  24.  qusest.  2.  can.  1.  sic  ait  :  De 
communione  privatis,  et  ita  defunctis,  eo¬ 
rum  causa  judicio  Dei  reservanda  est  ;  et 
Gelasius  papa  in  epistola  ad  Faustum,  et  in 
altera  ad  Episcopos  Dardaniee,  ut  est  apud 
eumdem  Gratianum  24.  qusest.  2.  can.  Le¬ 
gatur,  et  can.  Nec  quisquam,  disertis  verbis 
docet,  homines  mortuos  qui  sunt  in  divino 
judicio  constituti,  non  posse  ab  Ecclesia  ju¬ 
dicari  ;  secundo  ,  quia  non  potest  Ecclesia 
mortuorum  animas  citare,  non  potest  earum 
causam  cognoscere,  non  potest  eas  cogere 
ad  obedientiam,  non  igitur  potest  absolvere 
Vel  ligare.  Tertio,  pontifex  non  habet  aucto- 


(1)  Joan.  XXI,  17. 


52 


LIBER  I. 


ritatem  nisi  in  oves  quas  pascendas  susce¬ 
pit,  juxta  illud  Joan.  xxi.  Pasce  oves  meas  (1). 
At  animae  defunctorum  non  possunt  pasci  a 
Pontifice,  cum  non  possint  ab  eo  doctrinam, 
vel  sacramenta,  vel  leges  et  jura  percipere  : 
non  igitur  sunt  ei  subjectae,  ac  proinde  non 
possunt  ab  eo  ligari  vel  solvi.  Quarto,  quo¬ 
niam  Pontifices  ordinarie  cum  extendunt 
indulgentias  ad  mortuos,  addunt  particu¬ 
lam,  per  modum  suffragii,  ut  perspicuum 
est  ex  Constitutionibus  Alexandri  VI  et 
Clementis  VII  de  indictione  jubilaei.  Refert 
etiam  Gabriel  in  additione  ad  lectionem  57. 
super  Canonem,  se  vidisse  declarationem 
Sixti  IV  quod  indulgentiae  prosint  defunctis 
per  modum  suffragii.  Quod  (ut  mox  dice¬ 
mus)  opponitur  ei,  quod  est,  per  modum 
absolutionis.  At  objiciunt  aliqui  verba  Do¬ 
mini,  Matth.  xvi.  Quodcumque  solveris  su¬ 
per  terram,  erit  solutum  et  in  coelis,  et  p  ro* 
bant,  illud,  super  terram,  non  referri  ad 
eos,  qui  solvuntur,  sed  ad  eum  qui  solvit,  ut 
sensus  sit  :  Quodcumque  solveris  tu  super 
terram  degens,  erit  solutum  a  me,  qui  sum 
in  coelis.  Praeterea  dicunt,  defunctos  qui 
sunt  in  purgatorio,  adhuc  esse  viatores,  et 
auxilio  egentes,  ac  proinde  videri  esse  sub¬ 
jectos  Pontificis  jurisdictioni.  Denique  osten¬ 
dunt  ex  can.  Sane,  24.  quaest.  2.  saepe  ab' 
Ecclesia  excommunicari  defunctos,  et  rur¬ 
sus  absolvi  ab  excommunicatione,  ex  quo 
sequi  videtur  ut  proprie  sint  Ecclesiae  judi¬ 
cio  subditi.  Sed  facilis  est  responsio.  Nam 
ad  primum  dici  posset,  Gelasium,  cujus  mag¬ 
na  est  in  Ecclesia  auctoritas,  exposuisse 
illud  (super  terram)  ut  referatur  ad  eos,  qui 
solvuntur,  non  ad  eum  qui  solvit,  ut  patet 
ex  can.  Legatur,  jam'  citato.  Sed  esto,  re¬ 
ferri  possit  ad  eum,  qui  solvit,  nihil  tamen 
ex  eo  sequitur  :  quia  debet  intelligi  de  solu¬ 
tione  circa  eos,  qui  sunt  ei  subjecti.  Alioqui 
posset  Summus  Pontifex  ligare  et  solvere 
eos  etiam,  qui  sunt  in  ccelo  vel  in  gehenna, 
si  ita  universaliter  accipiatur  ligandi,  vel 
solvendi  potestas.  Ad  secundum  responderi 
potest,  non  omnes  viatores  esse  proprie  sub¬ 
jectos  Pontifici,  sed  solum  eos,  qui  sunt 
oves  visibiles  hujus  ovilis,  et  membra  hujus 
visibilis  Ecclesiae.  Quod  autem  defuncti, 
qui  in  purgatorio  degunt,  aliquo  modo  sint 
viatores,  et  egentes  auxilio  Ecclesiae,  et  cum 
ipsa  Ecclesia  visibili  invisibiliter  conjuncti 
per  fidem  et  charitatem,  facit,  ut  possint  ab 


Ecclesia  nostra  juvari,  et  indulgentiis  frui, 
non  ut  subditi  per  modum  absolutionis,  sed 
ut  amici  absentes  per  modum  suffragii.  Ad 
tertium  respondemus,  defunctos  ab  Ecclesia 
posse  excommunicari,  et  ab  excommuni¬ 
catione  absolvi,  solum  quoad  ea,  quae  a 
viventibus  fieri  debent.  Nam  cum  defunctus 
excommunicatur,  id  fit,  quia  post  mortem 
detegitur  ejus  pertinacia  in  hseresi,  aut  ali¬ 
quid  ejusmodi,  et  id  solum  ex  illa  excom¬ 
municatione  sequitur,  ut  pro  ipso  non  fiant 
suffragia,  non  sepeliatur  in  loco  sacro,  et 
similia.  Et  contra,  si  detegatur  aliquis  per 
errorem  excommunicatus,  et  ideo  absolva¬ 
tur,  effectus  absolutionis  erit,  ut  pro  ipso 
oretur,  et  sacrificetur,  ejusque  cadaver  ho¬ 
norifice  sepeliatur.  Itaque  excommunicatio, 
vel  absolutio  defunctorum,  est  potius  decla¬ 
ratio  sententiae,  quae  ferenda  fuisset,  si  me¬ 
ritum  eorum  non  latuisset,  quam  nova  ali¬ 
qua  poena,  quae  ad  animas  ipsas  pertingat. 
Quod  autem  legitur  in  n.  libro  Dialogorum 
S.  Gregorii  cap.  23.  de  Sanctimonialibus  a 
B.  Benedicto  excommunicatis,  quae  de  se- 
pulchris  exire  videbantur,  et  de  Ecclesia 
recedere,  quando  inter  Missarum  solemnia 
diaconus  clamabat  :  Quji  non  communicant 
recedant :  inter  miracula  referendum  vide¬ 
tur.  Voluit  enim  Deus  eo  signo  demonstrare 
quanti  faciendae  sunt  admonitiones  sancto¬ 
rum.  Nam  alioqui  S.  Benedictus  non  eas 
excommunicaverat,  sed  solum  excommuni¬ 
cationem  minatus  fuerat,  ut_(S.  Gregorius 
ibidem  dicit.  Praeterea  non  eas  excommuni- 
cavit  post  mortem,  sed  in  vita  (si  tamen  ea 
excommunicatio  dicenda  sit).  Neque  eas 
proprie  per  sententiam  postea  absolvit,  sed 
per  intercessionem  mittendo  oblationem, 
quae  pro  eis  Domino  offerretur.  At  (inquies) 
S.  Gregorius  ibidem,  ut  ostendat,  non  esse 
mirum,  si  S.  Benedictus  potuit  in  carne 
mortali  degens  de  spiritibus  defunctorum 
judicare,  allegavit  illud  Evangelicum  :  Quod¬ 
cumque  solveris  super  terram ,  erit  solutum  et 
in  coelis.  Respondeo,  S.  Gregorium  argu¬ 
mentum  a  simili  ducere  voluisse.  Nam  quem¬ 
admodum  divina  potestate  sibi  collata  pos¬ 
sunt  praelati  cum  sint  homines  in  carne  mor¬ 
tali  degentes,  judicare  de  rebus  spirituali¬ 
bus  ,  ita  potuit  S.  Benedictus  ,  in  carne 
adhuc  mortali  degens,  extraordinario  privi¬ 
legio  sibi  collato  a  Deo,  ligatas  tenere,  vel 
solvere  animas  earum,  quibus  dum  viverent, 


Q)  Joan,  XXI,  17. 


CAPUT  XIV. 


53 


excommunicationis  sententiam  fuerat  com¬ 
minatus.  Neque  credibile  est  S.  Gregorium 
S.  Leoni  repugnare  voluisse,  qui  in  epist.  ad 
Rusticum,  jam  citata,  disertis  verbis  docet, 
non  posse  ab  Ecclesia  solvi  eos,  qui  commu¬ 
nione  privati  de.  hac  vita  recedunt,  cum 
jam  sint  in  divino  judicio  constituti. 

Tertia  qusestio  est,  quid  significet  illud 
(per  modum  suffragii)  cum  Pontifices  di¬ 
cunt,  indulgentias  valere  defunctis  per  mo¬ 
dum  suffragii.  Non  desunt,  qui  existiment 
indulgentias  prodesse  defunctis  per  modum 
suffragii  quia  prosunt  eis  suffragia,  id  est, 
Missae,  preeces,  et  alia  pia  opera,  quae  Pon¬ 
tifex  injungit,  cum  indulgentias  tribuit.  Sed 
hoc  non  est  indulgentias  prodesse,  nam 
etiamsi  Pontifex  ea  opera  non  injungeret, 
valerent  illa  suffragia  ad  refrigerium  de¬ 
functorum.  Itaque  frustra  darentur  indul¬ 
gentiae  defunctis,  si  nihil  adderent  praeter 
valorem  suffragiorum.  Neque  Pontifices  di¬ 
cerent,  indulgentias  prodesse  per  modum 
suffragii,  sed  dicerent  cum  Hostiensi,  indul¬ 
gentias  non  prodesse  defunctis  ut  indulgen¬ 
tiae,  sed  sola  vi  suffragiorum  adjunctorum. 
Alii  existimarunt,  indulgentias  defunctis 
prodesse  per  modum  suffragii,  quia  tametsi 
ipsae  indulgentiae  revera  prosint ,  tamen 
prosunt  per  suffragia  viventibus  imperata. 
Pontifex  enim  applicat  satisfactiones  Christi 
et  sanctorum  ex  thesauro  tam  viventibus, 
quam  defunctis,  sed  viventibus  applicat  per 
opera  ipsis  viventibus  injuncta  ,  defunctis 
vero  per  opera  eisdem  viventibus  imperata, 
quae  opera,  cum  fiant  nomine  defunctorum, 
suffragia  qua3dam  defunctorum  dici  possunt. 
Sed  neque  haec  sententia  rationem  idoneam 
reddit  illorum  verborum  :  neque  enim  hoc 
est  indulgentias  prodesse  per  modum  suffra¬ 
gii,  sed  est  prodesse  per  ipsa  suffragia.  Vera 
igitur  sententia  est,  indulgentias  prodesse 
per  modum  suffragii,  quia  non  prosunt  per 
modum  absolutionis  juridicae,  sed  per  mo¬ 
dum  solutionis,  quo  modo  prosunt  suffragia, 
quae  vel  publice,  vel  privatim  pro  defunctis 
fieri  solent.  Sed  cum  suffragia  tribus  modis 
defunctos  juvent,  per  modum  meriti  de  con¬ 
gruo,  per  modum  impetrationis,  et  per  mo¬ 
dum  satisfactionis,  indulgentiae  autem  non 
sint  nisi  satisfactoriae,  intelligendum  est  in¬ 
dulgentias  dari  defunctis  per  modum  suffra¬ 
gii  tantum  satisfactorii.  Itaque  quemad¬ 
modum  cum  quis  dat  eleemosynam,  vel  je¬ 
junat,  vel  peregrinatur  ad  Loca  Sancta  pro 
defunctis  non  absolvit  defunctos  a  reatu 


poenae,  sed  offert  Deo  satisfactionem  illam 
pro  defunctis,  ut  Deus  eam  acceptans  libe¬ 
ret  defunctos  a  debito  poenae,  quam  luituri 
erant,  sic  Pontifex  non  absolvit  animas  de¬ 
functorum,  sed  offert  Deo  ex  thesauro  satis¬ 
factionum  ,  quantum  necesse  est  ad  eas 
liberandas  :  et  Deus  acceptans  alienam  satis¬ 
factionem  communicatam  animabus  defun¬ 
ctorum,  eas  liberat  a  reatu  illo  poenae.  Sed 
hoc  interest  inter  suffragia,  et  indulgentias, 
quod  ut  suffragia  offerantur,  non  requiritur 
aliqua  jurisdictio,  sed  ut  indulgentiae  den¬ 
tur,  requiritur  jurisdictio,  quia  non  potest 
thesaurum  dispensare,  nisi  qui  habet  claves 
ecclesiasticas.  Praeterea  qui  offert  suffragia, 
nescit,  an  id  quod  offert  sufficiat  ad  animam 
liberandam,  vel  solum  refrigerandam  :  at 
Pontifex  potest  offerre  ex  thesauro  illo  infi¬ 
nito  quantum  requiritur  ad  satisfaciendum 
integre  pro  reatu  cujuscumque  poenae  :  et 
ideo  dicitur  dare  indulgentiam  plenariam, 
atque  animas  liberare  per  modum  suffragii, 
quia  offert  quantum  ad  plenam  satisfactio¬ 
nem  satis  est.  Vide  Cajetanum  tract.  16.  de 
Indulg.  quaest.  6.  etGordubensem  quaest.  15. 
de  Indulgentiis. 

Quarta  quaestio,  difficillima  omnium,  ea 
est,  utrum  ex  justitia,  sive  certa  lege,  et  ex 
condigno  prosint  indulgentiae  defunctis,  an 
solum  ex  benignitate  Dei,  et  ex  congruo. 
Aliqui  docent,  indulgentias  ex  condigno, 
sive  ex  justitia  defunctis  prodesse.  Ita  enim 
scribit  Dominicus  a  Soto  in  4.  dist.  21.  q.  2. 
art.  3,  quem  sequitur  Navarrus  de  Jubilaeo 
notab.  22.  num.  20.  Ratio  eorum  est,  quo¬ 
niam  potest  unus  vivens  pro  alio  vivente  ex 
condigno  satisfacere,  igitur  potest  etiam  vi¬ 
vens  pro  mortuo  satisfacere  ex  condigno. 
Eadem  enim  est  ratio  utriusque  satisfactionis, 
unio  videlicet,  quae  est  inter  membra  ejus¬ 
dem  corporis  Ecclesiae.  Nam  vivens  pro 
vivente  satisfacit  ex  condigno,  quia  sunt 
membra  ejusdem  corporis,  glutino  fidei  et 
charitatis  unita  :  at  sunt  etiam  mortui,  qui 
in  purgatorio  degunt,  membra  ejusdem  cor¬ 
poris  glutino  fidei  et  charitatis  unita.  Quod 
si  privatorum  suffragia  ex  condigno  defun¬ 
ctis  prosunt,  quatenus  satisfactiones  sunt, 
certae  multo  magis  satisfactiones  Christi  et 
sanctorum  iisdem  mortuis  fidelibus  a  capite 
Ecclesiae, id  est  a  Pontifice  Maximo  applicatae 
proderunt  ex  condigno. 

Alii  contra  sentiunt,  indulgentias,  quae 
defunctis  dantur,  niti  misericordia,  et  be¬ 
nignitate  Dei,  ac  per  hoc  ex  congruo,  non  ex 


54 


LIBER  I. 


condigno  eis  prodesse.  Ita  docet  Cajetanus 
tract.  16.  quaestione  5.  quem  sequuntur  Pe¬ 
trus  de  Soto  lect.  3.  de  indulgentiis,  et  An¬ 
tonius  Cordubensis ;  quaest.  15.  de  indul¬ 
gentiis.  Neque  significare  volunt  hi  auctores 
dubium,  aut  incertum  esse  dogma  Eccle¬ 
siasticum  de  Indulgentiis  defunctorum,  immo 
affirmant,  certum  esse,  et  indubitatum,  quod 
indulgentiae  recte  dentur ,  vel  suscipiantur 
pro  defunctis,  quodque  illis  prodesse  possint, 
et  re  ipsa  prosint,  vel  ad  refrigerium,  vel  ad 
plenam  liberationem,  sed  quibus,  quando, 
et  quantum  divinae  pietati  placuerit.  Quo-  * 
modo  etiam  pro  mortuis  recte  fundi  preces, 
eisque  prodesse  fides  catholica  docet,  et 
tamen  non  est  condigno,  sed  ex  cougruo, 
non  ex  justitia,  sed  ex  misericordia  nos 
impetrare  confidimus  quicquid  a  Domino 
petimus,  ut  vel  ex  ipsa  forma  precum  intel- 
ligi  potest.  Rationes  hujus  sententiae  sunt 
hae.  Prima,  quoniam  non  videtur  certum, 
posse  viventes  pro  viventibus  satisfacere  ex 
condigno,  quod  erat  fundamentum  prioris 
opinionis.  Contrarium  enim  docent  Joan. 
Medina  Cod.  de  satisfactione  quaest.  5.  et 
Cordubensis  qusest.  5.  de  Indulgentiis.  Unio 
enim  fidei  et  charitatis,  quo  colligantur  inter 
se  viva  membra  Ecclesise,  facit  quidem  ut 
possimus  invicem  adjuvare,  et  bona  nostra 
communicare,  et  unus  pro  alio  saltem  ex 
congruo  satisfacere,  sed  non  videtur  facere, 
ut  teneatur  Deus  ex  justitia  acceptare  unius 
satisfactionem  pro  altero,  nisi  ostendatur 
de  hac  re  pactum,  vel  promissio  aliqua  ip¬ 
sius  Dei,  quamvis  possit  Deus,  et  soleat 
acceptare  ex  benignitate  sua.  Et  confir¬ 
matur  a  simili,  nam  in  foro  externo  non 
tenetur  judex  acceptare,  ut  unus  flagelletur, 
vel  ad  triremes  amandetur  pro  alio,  etiamsi 
illi  non  solum  sint  conjuncti  ut  Christiani, 
sed  etiam  ut  cives,  vel  ut  consanguinei. 
Denique  videtur  esse  proprium  solius  Christi 
posse  pro  aliis  ex  condigno,  ut  mereri,  ita 
etiam  satisfacere  quoniam  est  caput  corporis 
Ecclesiae  ,  et  dum  pro  nobis  satisfecit  :  pro 
corpore  suo  satisfecit.  Secunda  ratio,  quo¬ 
niam  etiamsi  certum  esset,  posse  in  praesenti 
vita  unum  pro  alio  ex  condigno  satisfacere  : 
tamen  non  videtur  eadem  ratio  de  satis¬ 
factione  pro  defunctis ;  hic  enim  possumus 
solvere  poenas  ejusdem  generis,  ut  nostro 
jejunio,  vel  eleemosyna  satisfacere  pro  alio, 
qui  jejunii,  vel  eleemosynae  poenam  subi¬ 
turus  erat  :  at  poenae,  quibus  jam  addictae 
sunt  animae  in  purgatorio,  sunt  alterius  ge¬ 


neris;  et  ideo  sicut  non  tenetur  judex  remit¬ 
tere  poenam  corporalem  uni  alicui  reo 
propter  mulctam  pecuniariam  quam  alius 
offert,  ita  non  videtur  teneri  Deum  ex  justi¬ 
tia  admittere  satisfactiones  hujus  vitee  pro 
remissione  poenarum  purgatorii  ,  ad  quas 
animae  illae  jam  sunt  addictae.  Sed  si  id 
fiat,  ut  certo  fieri  credimus,  ex  benignitate 
Dei  fieri  credibile  est.  Tertia  ratio,  quoniam 
ipsae  animae,  ut  ex  historiis  gravium  aucto¬ 
rum  colligimus,  hoc  ipsum  declarasse  viden¬ 
tur.  Nam  Petrus  Damiani  in  epist.  5.  ad 
Dominicum  cap.  4.  scribit  animam  Bene¬ 
dicti  Pontificis  Romani  in  purgatorio  consti¬ 
tutam  apparuisse,  Deo  permittente,  cuidam, 
atque  ab  eo  petiisse,  ut  suffragia  pro  ipsa 
fierent,  et  addidisse,  se  per  ea  suffragia 
liberandam,  quando  hoc  miseratio  divina 
decreverit.  Petrus  quoque  Glumiasensis  in 
primo  libro  de  miraculis  cap.  10.  scribit 
animam  defuncti  apparuisse  alicui,  et  postu¬ 
latis  suffragiis  adjecisse,  per  ineffabilem 
misericordiam  Dei  se  liberandam  ,  si  ei 
per  suffragia  subventum  fuisset,  et  cap.  27. 
scribit  aliam  animam  similiter  apparentem, 
et  suffragia  postulantem  adjecisse,  Condi¬ 
toris  mediante  clementia  se  per  ea  suffragia 
liberandam.  Quod  si  suffragia  nituntur  pie¬ 
tate  divina,  et  indulgentise  defunctis  non 
dantur,  nisi  per  modum  suffragii,  certe  sequi 
videtur,  ut  etiam  indulgentiae  ex  divina  pie¬ 
tate  defunctis  prosint. 

Ex  his  sententiis  neutram  reprobare  au¬ 
deo,  videtur  enim  prior  admodum  pia,  po¬ 
sterior  vero  valde  rationabilis. 

Quinta  quaestio  est,  quid  requiratur  ad 
hoc  ut  indulgentiae  defunctis  prosint.  Et 
quidem  certum  est  primum  auctoritatem 
requiri,  eamque  summam,  id  est,  Apostolicae 
sedis ;  non  enim  Episcopi,  aliive  Praelati 
summo  Pontifice  inferiores  indulgentias  de¬ 
functis  concedere  possunt,  utNavarrus  docet 
de  Jubilaeo  notab.  22.  num.  4.  quoniam 
solus  Christi  Vicarius  habet  potestatem  dis¬ 
pensandi  thesaurum  Ecclesiae  absolute. 
Episcopi  enim  solum  possunt  applicare  sub¬ 
ditis  suis,  secundum  mensuram  sibi  ab 
Apostolica  sede  determinatam.  Secundo  cer¬ 
tum  est,  requiri  causam  justam,  ut  S. 
Thomas  docet  in  4.  distinet.  45.  quaest.  2. 
art.  3.  quaest.  2.  Non  enim  potest  Summus 
Pontifex  pro  arbitrio  liberare  animas  a  poe¬ 
nis  purgatorii;  neque  sufficit  pro  causa,, 
utilitas  illarum  animarum,  vel  gloria  Dei, 
quae  redundaret  ex  animarum  iilarum  libe 


CAPUT  XIY. 


55 


ratione.  N  am  si  ista  sufficerent,  Christus 
ipse  jam  omnes  animas  liberasset.  Itaque 
requiritur  causa  aliqua  particularis  pertinens 
ad  honorem  Dei,  et  Ecclesiae  utilitatem,  si¬ 
cut  de  indulgentiis  pro  viventibus  diximus  ; 
ita  ut  Summus  Pontifex  arbitretur  gratiorem 
esse  Deo  rem  illam,  cujus  gratia  indulgentiae 
conceduntur,  quam  executionem  justitiae, 
quae  exercetur  in  expiandis  animabus  pur¬ 
gatorii.  Tertio  requiritur,  ut  qui  pro  de¬ 
functis  indulgentias  suscipit,  adimpleat  opus 
injunctum,  nam,  ut  S.  Thomas  loco  notato, 
et  alii  Doctores  scribunt,  indulgentiae  pri¬ 
mario  et  directe  non  dantur,  nisi  viventibus, 
qui  possunt  opera  injuncta  perficere  :  de- 
funtis  autem  dantur  secundario,  et  indirecte 
quatenus  viventes  pro  mortuis  opera  in¬ 
juncta  perficiunt.  Ex  quo  etiam  requiritur, 
ut  qui  opera  illa  perficit,  sit  in  statu  gratiae, 
si  opera  ipsa  id  requirant,  ut  diximus  supra 
de  opere  viventibus  injuncto.  Nam  si  opus 
injunctum  id  non  requirat,  probabiliter  dici 
potest,  prodesse  defunctis  indulgentias, 
etiamsi  is,  qui  pro  defunctis  eas  suscipit  non 
sit  in  statu  gratiae.  Sed  omnino  tutius  est, 
ut  qui  cupit  mortuis  indulgentiam  obtinere, 
prius  det  operam,  ut  ipse  indulgentiam  a 
culpa  per  sacramentum  Confessionis  obti¬ 
neat.  Quarto  requiritur  ex  sententia  Cajetani 
tract.  16.  quaest.  5.  de  Indulgentiis,  ut  de¬ 
functus  non  solum  sit  in  statu  gratiae,  et  in 
purgatorii  locis  degat,  sed  .etiam,  ut  dum 
viveret,  fuerit  devotus  clavium  Ecclesiae, 
mortuosque  suffragiis  juvare  studuerit,  et 
pro  suis  peccatis  satisfacere  non  neglexerit. 
Ita  enim  intelligit  Cajetanus  verba  illa  S. 
Augustini  lib.  de  cura  pro  mortuis  cap.  1. 
et  in  Enchiridio  cap.  109.  suffragia  nonpro- 
desse  omnibus  mortuis,  sed  illis  tantum,  qui 
in  hac  vita  meruerunt,  ut  sibi  prodesse  pos¬ 
sent.  Sed  haec  Cajetani  sententia,  ut  est  uti¬ 
lis  et  pia,  quia  excitat  viventes  ad  opera 
bona,  ita  videtur  minus  vera,  et  ab  omnibus 
passim  refellitur.  Nam  S.  Augustinus  locis 
notatis  non  excludit  a  suffragiis  etiam  parti¬ 
cularibus  ullas  animas  ex  iis,  quae  degunt  in 
purgatorio,  sed  solum  animas  damnatas,  ad 
aeternas  poenas  inferorum  :  dicit  enim  eas 
tantum  esse  capaces  suffragiorum,  quae  dum 
viverent,  id  meruerunt,  quia  videlicet  in 
gratia  Dei  et  charitate  perseverarunt.  Gha- 
ritas  enim  est  fundamentum  communionis 
inter  Ecclesiae  membra,  et  non  aliqua  pecu¬ 
liaris  devotio  ad  Ecclesiae  claves  vel  aliquid 
hujusmodi. 


Postrema  quaestio  est ,  an  indulgentiae 
prosint  illis,  pro  quibus  in  particulari  susci¬ 
piuntur,  an  omnibus  in  communi.  Praepo¬ 
sitivus  quidam  antiquus  auctor,  ut  refert  S. 
Thom.-in  4.  dist.  45,  quaesi  2.  art.  4.  doce¬ 
bat,  suffragia  Ecclesiae  semper  prodesse  de¬ 
functis  fidelibus  in  communi,  et  illis  magis 
qui  liberationi  propinquiores  erant;  atque 
ad  hoc  persuadendum  adducebat  similitudi¬ 
nem  lucernae,  quae  si  accendatur  in  aula 
regis  pro  ipso  rege,  non  tamen  lucet  soli 
regi,  sed  omnibus,  qui  adsunt,  et  illis  magis, 
qui  habent  oculos  meliores.  Adducebat  quo¬ 
que  similitudinem  ex  libro  aliquo,  qui  forte 
legatur  ad  mensam  regis,  ex  quo  non  mino¬ 
rem  fructum  percipiunt  alii,  qui  adsunt, 
quam  rex  ipse,  et  nonnulli  forte  longe  ma¬ 
jorem,  quamvis  proprie  regi  liber  legatur. 
Quod  praepositivus  de  suffragiis  dixit,  idem 
sine  dubio  de  indulgentiis  intellexit,  quae  ju¬ 
vant  defunctos  per  modum  suffragii.  Sed 
responsio  communis  Doctorum  est,  tam  suf¬ 
fragia,  quam  indulgentias  prodesse  omnibus 
defunctis  ,  quoad  gaudium  quoddam  acci¬ 
dentalium,  charitas  enim  facit  omnia  com¬ 
munia  in  hoc  sensu,  quod  omnes,  qui  sunt 
praediti  charitate,  gaudent  de  bonis  aliorum, 
ac  si  propria  essent.  Sed  quo  ad  satisfa¬ 
ctionem,  et  liberationem  a  poenis,  suffragia 
Ecclesiae  communia  prodesse  omnibus  in 
communi,  sed  suffragia  particularia,  et  in¬ 
dulgentias,  quae  pro  certis  animabus  susci¬ 
piuntur,  non  prodesse  nisi  illis,  quibus  ex 
intentione  viventium  applicantur.  Atque  hoc 
esse  verissimum,  perspicuum  est,  primo  ex 
ipsis  Pontificiis  concessionibus.  Nam  Pas¬ 
chalis  I  indulgentiam  ita  concessit,  ut  qui 
pro  anima  patris,  vel  alterius  particularis 
personae  defunctae  tot  Missas  celebravit  in 
cappella  S.  Zenonis,  quae  est  in  Ecclesia  S. 
Praxedis,  animas  illas  de  purgatorii  poenis 
eripiat.  Item  Alexander  YI,  Clemens  VII, 
aliique  Pontifices  in  constitutionibus  de  in¬ 
dictione  jubilaei,  disertis  verbis  dicunt,  in¬ 
dulgentias  illis  anni  jubilaei  extendi  per  mo¬ 
dum  suffragii  ad  animas  patris,  vel  matris, 
vel  alterius  personae  particularis  pro  quibus 
suscipientur.  Secundo  quoniam  hic  est  sen¬ 
sus  totius  Ecclesiae,  omniumque  fidelium. 
Tertio  quoniam  S.  Augustinus  in  lib.  de 
cura  pro  mortuis,  cap.  4.  scribit,  Ecclesiam 
suffragia  quaedam  communia  transmittere 
ad  animas  defunctorum,  ut  quibus  desunt 
particularia  a  consanguineis,  vel  amicis, 
non 'desint  aliqua  a  communi  Matre,  quae 


56 


LIBER  I. 


est  Ecclesia.  Quarto  denique,  quoniam  nulla 
ratio  est,  cur  satisfactiones  uni  alicui  animae 
per  intentionem  satisfacientis  applicatae,  aut 
illi  non  prosint  magis,  quam  aliis,  aut  aliis 
ullo  modo  prosint.  Neque  similitudines  illae 
praepositivi  aliquid  efficiunt,  non  enim  si¬ 


miles  sunt  indulgentiae,  vel  suffragia  parti¬ 
cularia  lucernae ,  vel  lectioni ,  sed  potius 
summae  pecuniariae,  quae  ita  datur  in  libera¬ 
tionem  alicujus  debitoris  ab  aere  alieno,  ut 
per  eam  non  possint  debitores  alii  libe¬ 
rari. 


I 


DE  INDULGENTI  IS 


LIBER  SECUNDUS 


Disseruimus  hactenus  cie  indulgentiis  scholastico  more,  tum  ut  Catholicis  sa¬ 
tisfaceremus,  tum  ut  futuras  disputationis  fundamenta  jaceremus.  Voluimus 
autem  quaestiones  scholasticas  a  disputatione  adversus  haereticos  separare,  ne 
cogerentur  Catholici,  aut  haeretici  omnia  legere,  sed  liberum  esset  unicuique  quod 
vellet  eligere.  Igitur  respondebimus  primum  iis,  quae  Martinus  Lutherus  adver¬ 
sus  indulgentias  in  assertione  articulorum  suorum  scripsit.  In  qua  re  breviores 
erimus,  quoniam  sunt  ea  omnia  a  Joanne  Rotfensi,  beate  memoriae  viro,  dili¬ 
gentissime  confutata.  Deinde  excutiemus  ea,  quae  Joannes  Calvinus  in  Institu¬ 
tione  sua,  doctrinae  Catholicae  de  indulgentiis  objecit.  Tertio  breviter  refutabimus 
nugas  Tilmanni  Heshusii.  Ad  extremum  respondebimus  Martino  Kemnitio,  qui 


praeter  caeteros  copiose  de  indulgentiis 
Concilii  Tridentini. 

CAPUT  PRIMUM. 

Refutantur  argumenta  Lutheri  contra 
indulgentias. 

Martinus  Lutherus  haeresiarcha  nostri  sae¬ 
culi  a  reprehensione  indulgentiarum  sectam 
suam  auspicatus  est,  et  quod  mirum  videri 
poterit,  ita  per  quosdam  gradus  ad  sum¬ 
mum  impietatis  ascendit,  ut  non  animad¬ 
verterit  majori  se  licentiee  aditum  patefe¬ 
cisse,  quam  ea  esset,  oh  cujus  repressionem 
cum  Catholicis  Doctoribus  contendere  atque 
altercari,  et  libris,  et  sermonibus  coepit. 
Nam  cum  Albertus  Card.  et  Archiepiscopus 
Moguntinus  praepositus  esset  a  Leone  X 
Pontifice  Maximo  indulgentiis  quibusdam 
per  Germaniam  praedicandis,  scripsit  ad  eum 
Lutherus  epistolam,  in  qua  notabat  errorem 
illorum,  qui  usque  adeo  indulgentiis  confi¬ 
debant,  ut  securos  se  de  salute  sempiterna 
esse  'arbitrarentur,  si  nummum  argenteum 
in  arcem ,  juxta  praescriptum  indulgentiae 
conjecissent.  Refellit  autem  hanc  nimiam 


disputavit  111  examine  postremae  sessionis 


confidentiam  eo  potissimum  argumento, 
quod  ne  ipse  quidem  habitus  gratiae  justifi¬ 
cantis  a  Deo  cordibus  nostris  infusus  certos 
nos  reddere  possit  de  salute  aeterna  obti¬ 
nenda,  cum  Apostolus  jubeat,  ut  cum  timore 
et  tremore  salutem  nostram  operemur. 
Deinde  paulo  post  longius  progressus,  edi¬ 
dit  resolutiones  de  indulgentiis,  et  mox  li¬ 
bellum  pro  iisdem  resolutionibus,  in  quibus 
docuit,  indulgentias  esse  pias  fraudes  Matris 
Ecclesiae,  quae  promissione  indulgentiarum 
excitat  filios  suos  ad  opera  bona,  cum  tamen 
indulgentiae  non  remittant  poenam  debitam 
in  judicio  Dei,  sed  solum  in  judicio  eccle¬ 
siastico,  et  simul  addidit,  thesaurum  meri¬ 
torum  Christi  non  esse  in  potestate  Pontifi¬ 
cum,  neque  expendendum  in  re  tam  vili,  ut 
est  expiatio  a  poena  temporaria.  Ita  progres¬ 
sus  est  a  reprehensione  abusuum  ad  repre¬ 
hensionem  indulgentiarum.  Sed  neque  hic 
substitit.  Nam  cum  Leo  X  Pontifex  hanc 
novam  Lutheri  doctrinam  improbasset,  scri¬ 
psit  ille  continuo  librum  de  captivitate  Baby¬ 
lonica,  in  cujus  libri  principio  docuit  indul¬ 
gentias  non  esse  pias  fraudes  Matris  Eccle- 


58 


LIBER  II. 


siso,  sed  meras  Pontificum  imposturas.  Ad¬ 
didit  etiam  mox  librum  alium,  in  quo  asseruit, 
ac  defendit  omnes  articulos  a  Leone  X  im¬ 
probatos.  Atque  in  eo  libro  affirmavit,  indul¬ 
gentias  nihil  esse,  et  si  quid  essent,  non  fore 
utiles,  sed  perniciosas,  cum  liberent  homi- 
mines  ab  operibus  bonis ;  non  esse  necessa¬ 
rias,  vel  expetendas,  nisi  publicis  peccato¬ 
ribus,  inertibus  et  desidiosis,  quibus  publica 
poenitentia  esset  imposita,  quam  peragere 
nollent.  Denique  asseruit  nullum  esse  purga¬ 
torium,  nullam  requiri  satisfactionem  post 
culpam  remissam,  sola  fide  homines  justifi¬ 
cari  et  liberari  ab  omni  debito  culpae  et 
poenae.  Itaque  incidit  in  eum  abusum,  quem 
initio  reprehendit,  vel  potius  in  alium  longe 
majorem.  /Egre  ferebat  enim  initio,  quod 
homines  injecto  in  arcam  argenteo  nummo, 
et  indulgentia  suscepta,  securos  se  de  salute 
aeterna  esse  confiderent.  Ipse  autem  etiam 
sine  nummo  argenteo  securos  omnes  reddi¬ 
dit  de  justificatione  et  salute.  Neque  ullus 
unquam  tam  amplam  indulgentiam  promul¬ 
gavit,  quam  Lutherus,  qui  sine  ullo  poeni¬ 
tentiae  labore,  sine  ullis  operibus  bonis, 
culpas  omnes,  et  poenas  sola  fide  remisit  :  si 
tamen  ea  indulgentia,  et  non  potius  licentia, 
et  vere  impia  fraus,  et  impostura  dicenda 
est.  Ea  vero  quae  profert  ad  suum  dogma 
stabiliendum  in  assertione  articuli  17.  et  se¬ 
quentium,  tam  sunt  inepta,  et  parum  inter 
se  connexa,  ut  vix  ad  argumenti  formam  re¬ 
vocari  possint. 

Prima  igitur  objectio  ejusmodi  est.  Merita 
Christi  sunt  res  sacrae,  et  vivae,  cum  corda 
justificent;  indulgentiae  autem  non  justifi¬ 
cant,  sed  solum  remittere  dicuntur  debitum 
pcenae  temporalis  :  igitur  indulgentiae  non 
possunt  fundari  in  thesauro  meritorum  Chri¬ 
sti.  Responsio.  Merita  Christi  sunt  res  vivae, 
et  sacrae,  sed  non  .solum  justificant  corda, 
verum  etiam  satisfactoria  sunt  pro  reatu 
pcenae  tum  sempiternae,  tum  temporariae. 
Quocirca  non  est  mirum,  si  in  meritis  Chri¬ 
sti  fundari  possint  non  solum  sacramenta 
quae  justificando  abluunt  maculas  culpae,  sed 
etiam  indulgentiae,  quae  applicando  satisfa¬ 
ctionem  Christi,  expiant  reatum  pcenae.  Porro 
Christi  merita,  seu  potius  Christi  passionem, 
non  solum  fuisse  meritoriam,  sed  etiam*  sa- 
tisfactoriam  probamus  ex  eo  quod  scripsit 
Isai.  cap.  liii.  (Vere  languores  nostros  ipse 
tulit,  et  dolores  nostros  ipse  portavit,)  et 
S.  Joannes  in  priore  epist.  cap.  ii.  (Ijise  est 
propitiatio  prOvpeccatis  nostris,  non  pro  no¬ 


stris  autem  tantum,  sed  etiam  pro  totius 
mundi.)  Lutherus  vero  non  probavit,  Christi 
passionem  non  esse  satisfactoriara,  quod  ta¬ 
men  probare  debuit,  si  quid  efficere  voluit. 

Secunda  objectio.  Blasphemia  est,  rem 
tam  sacram,  ut  sunt  merita  Christi,  in  sordi¬ 
dum  opus  mortis  ponere.  At  poena  tempora¬ 
lis,  est  sordidum  opus  mortis ;  igitur  blas¬ 
phemia  est,  Christi  merita  collocare  in  ex¬ 
piatione  pcenee  temporalis.  Responsio.  Quare 
Lutherus  vocet  sordidum  mortis  opus  tem¬ 
poralem  poenam,  non  facile  divinarem,  nisi 
forte,  quia  reatus  pcenae  fructus  est  peccati, 
quod  est  mors  animae,  ita  nominare  placue¬ 
rit.  Sed  quaecumque  sit  causa  hujus  appella¬ 
tionis,  certe  non  est  sordidum,  sed  glorio¬ 
sum  liberare  hominem  a  sordido  mortis 
opere.  Nam  quid  sordidius,  et  deterius  pec¬ 
cato?  et  tamen  non  est  sordidum  Christo, 
sed  valde  honorificum  esse  agnum  Dei,  qui 
tollit  peccata  mundi,  multo  igitur  minus 
sordidum  erit  expiare  reatum  poenae,  cum 
non  sit  sordidum  expiare  reatum  culpae. 
Quare  non  est  blasphemia,  sed  gloriosa  prae¬ 
dicatio  dicere  :  Christi  merita  sacrosancta 
ejus  esse  virtutis,  ut  omnia  peccata,  et  pec¬ 
catorum  reatus  omnes  eluere,  et  expiare  va¬ 
leant. 

Tertia  objectio.  Merita  Christi  sunt  omnibus 
necessaria  ad  sal  utem,  et  ideo  tenentur  omnes 
quaerere,  ut  sibi  ea  merita  applicentur.  At 
indulgentiae  non  sunt  necessariae  ad  salutem, 
neque  tenentur  Christiani  ullo  praecepto  ad 
eas  suscipiendas  :  non  igitur  fundantur  in¬ 
dulgentiae  in  meritis  Christi.  Responsio.  Me¬ 
rita  Christi  partim  sunt  omnibus  necessaria, 
partim  non  necessaria,  sed  utilia,  atque  po¬ 
steriore  modo  ad  fundamentum  indulgentia¬ 
rum  pertinent.  Nam  quod  attinet  ad  gratiam 
justificationis  obtinendam,  sine  qua  nemo  sal¬ 
vus  esse  potest,  sunt  Christi  merita  omnibus 
necessaria,  et  ideo  tenentur  omnes  divino 
praecepto  curare,  ut  sibi  ea  merita  per  Baptis¬ 
mum,  vel,  si  post  Baptismum  a  gratia  Dei 
exciderint,  per  sacramentum  Poenitentiae  ap¬ 
plicentur,  ct'hoc  modo  fatemur  non  pertinere 
ad  fundamentum  indulgentiae  Christi  merita. 
At  si  quis  post  gratiam  reconciliationis  adep¬ 
tam  adhuc  sit  reus  luendae  pcenae  temporalis, 
is  non  necessario  eget  meritis  Christi,  ut  per 
ea  reatus  ille  simpliciter  condonetur,  non 
quod  sine  meritis  Christi  possit  reatus  poenae 
simpliciter  condonari,  sed  quia  poterit  ipse 
non  requirere  tantam  liberalitatem,  conten¬ 
tus  ipse  suis  laboribus,  et  poenis,  vel  in  hac 


CAPUT  I. 


59 


vita,  vel  in  purgatorio  satisfacere  Deo,  coo- 
perante  semper  Christi  merito,  et  gratia,  ta¬ 
men  utilissimum  illi  erit,  si  Christi  merita  ita 
sibi  per  indulgentias  applicentur,  ut  sine 
propria  satisfactione  continuo  reatus  ille  sol¬ 
vatur,  et  hoc  modo  negari  non  potest,  quin 
merita  Christi  pertineant  ad  thesaurum,  et 
fundamentum  indulgentiarum  :  quamvis  ut 
nemo  cogitur  suscipere  indulgentias ,  ita 
nemo  cogatur  dare  operam,  ut  debitum  tem¬ 
poralis  poenae,  Christi  passione  et  meritis 
sine  labore  proprio  compensetur. 

Quarta  objectio.  Nullis  Scripturae  sacrae 
testimoniis  thesaurus  indulgentiarum  com¬ 
probari  potest,  sed  sola  constitutione  Cle¬ 
mentis  YI,  quae  incipit,  Unigenitus.  Non  igi¬ 
tur  satis  firma  sunt  quae  de  indulgentiis  tra¬ 
duntur.  Responsio.  Jam  supra  ostendimus 
in  priore  libro  indulgentiarum  thesaurum 
non  carere  fundamento  Scripturarum  sancta¬ 
rum.  Sed  quamvis  nulla  testimonia  Scriptu¬ 
rarum  haberemus,  non  propterea  sola  Cle¬ 
mentis  constitutione  niteremur.  Neque  enim 
Clemens  ex  proprio  capite  thesaurum  exco¬ 
gitavit  :  sed  ex  antiqua  traditione,  ex  Eccle¬ 
sias  sensu ,  ex  Theologorum  communi  do¬ 
ctrina,  et  consuetudine  veterum  Pontificum 
didicit,  quod  de  thesauro  docuit,  et  auctori¬ 
tate  apostolica  confirmavit.  Denique  etiamsi 
nihil  certi  de  thesauro  indulgentiarum  (quod 
tamen  minime  concedimus)  ante  constitutio¬ 
nem  Clementis  habuissemus ,  satis  tamen 
certi  redderemur  de  thesauri  hujus  veritate 
ex  Clementis  Pont.  Maximi  declaratione.. 
Ipsum  enim  toti  Ecclesiae  datum  a  Deo  ma¬ 
gistrum  et  doctorem  esse  scimus,  cum  illius 
sedem  teneat,  cui  proprie  dictum  est :  Pasce 
oves  meas  (1),  Joan.  xxi.  Sed  de  hac  re  satis 
multa  in  aliis  nostris  libris,  ac  praesertim 
lib.  iv.  de  Summo  Pontifice  cap.  3.  scripta 
exstant,  quse  hoc  loco  repetenda  non  sunt. 

Quinta  objectio.  Poenae,  quae  peccatum 
sequuntur,  non  possunt  ullo  modo  remitti, 
sed  velimus,'  nolimus,  tolerandae  sunt  :  igi¬ 
tur  indulgentiae,  quae  dicuntur  esse  remis¬ 
siones  pcenarum,  nihil  omnino  sunt.  Probat 
Lutherus  antecedens  hujus  argumenti  ex  eo, 
quod  poena  peccati  Adamo,  et  toti  generi 
humano  inflicta,  est  labor,  et  mors ;  quam 
poenam  certum  est  per  indulgentias  tolli  non 
posse.  Sic  etiam  Deus  in  Psalm.  lxxxyiii. 
dicit  :  Si  peccaverint  filii  tui ,  visitabo  in 
virga  iniquitates  eorum  (2).  At  Papa  hanc 


virgam  per  indulgentias  avertere  non  potest. 
Sic  Apostolus  ad  Hebr.  xn.  dicit,  nos  a  Deo, 
disciplinam  accipere,  et  I  Corinth.  xi.  dicit, 
nos  a  Deo  judicari,  et  corripi,  ut  non  cum 
hoc  mundo  damnemur.  Istam  vero  discipli¬ 
nam,  et  correptionem  indulgentiae  non  tol¬ 
lunt.  Responsio.  In  libro  superiore  demon¬ 
stravimus,  per  indulgentias  non  remitti  poe¬ 
nas  naturales,  id  est,  quae  sequuntur  origi¬ 
nale  peccatum,  et  toti  generi  humano  sunt 
communes  :  sed  poenas  dumtaxat,  quae  se¬ 
quuntur  peccata  personalia,  et  eas  non  om¬ 
nes,  sed  eas  tantum,  quarum  sumus  rei  in 
foro  poenitentiario,  non  autem  eas,  quas  de¬ 
bemus  in  foro  externo.  Porro  poenae,  qua¬ 
rum  fit  mentio  in  Psalm.  lxxxviii,  et  in 
epist.  ad  Corinth.  et  ad  Hebr.,  ad  forum  ex¬ 
ternum  pertinent,  infliguntur  enim  a  Deo 
tamquam  Judice,  in  externo,  et  criminali 
foro.  Nam  si  non  potest  Indulgentia  tollere 
poenam,  qua  praeter  aliquem  mulctavit  ob 
furtum,  vel  homicidium,  quanto  minus  tol¬ 
lere  poterit  eam,  quam  Deus  ipse  alicui  de¬ 
crevit?  Quam  igitur,  inquies  poenam  tollit 
indulgentia?  Illam  quae  inforo  poenitentia¬ 
rio  infligitur,  quae  voluntarie  adimpletur,  ad 
quam  implendam  non  cogimur  nisi  timore 
Dei,  et  stimulo  conscientiae'.  Haec  enim  est, 
per  quam  Domino  satisfacimus,  et  cui  suc¬ 
cedit,  nisi  in  praesenti  Domino  satisfiat,  pur¬ 
gatorii  poena.  Quamvis  illud  etiam  negari 
non  debeat,  satisfieri  quoque  Deo  per  flagella 
ab  ipso  immissa,  quando  libenti  animo  tole¬ 
rantur,  sicut  etiam  interdum  per  poenam 
sponte  susceptam  praevenimus  manum  Dei, 
et  flagella  ejus  avertimus,  ut  exemplum  Ni¬ 
nivitarum  docet,  quod  habetur  apud  Jonam 
prophetam  cap.  ultimo. 

Sexta  objectio.  Indulgentiae  dicuntur  re¬ 
mittere  poenitentias  injunctas;  at  illae  sunt 
opera  bona,  videlicet  jejunia,  eleemosynae, 
preces,  et  similia  :  igitur  indulgentiae  noxiae 
sunt,  non  salutares,  cum  a  bonis  operibus 
nos  impediant.  Responsio.  Indulgentiae  re¬ 
mittunt  poenitentias  injunctas,  non  quatenus 
sunt  opera,  sed  quatenus  debitum  eas  im¬ 
plendi  retardaret  nostrum  ingressum  in  vi¬ 
tam  aeternam,  si  forte  ante  illorum  imple- 
tionem  de  vita  nos  exire  contingeret.  Itaque 
Ecclesia  dum  largitur  indulgentias,  non  pro¬ 
hibet  studium  poenitentiae,  immo  ad  illud 
nos  hortatur  et  excitat,  sed  a  reatu  illo  nos 
liberat,  quo,  ut  diximus,  impediri  possumus 


(1)  Joan,  XXI,  17.  -  (2)  Psalm.  LXXXVIII,  33. 


60 


LIBER  II. 


a  regno  coelorum  citius  obtinendo.  Proinde 
vere  salutares,  et  nullo  modo  noxiae  dicendae 
sunt  indulgentiae.  Atque  haec  est  summa  ob¬ 
jectionum  Lutheri ;  nam  ad  singula  ejus 
verba  satis  accurate  Roffensis  respondit,  ut 
non  sit  opus  aliquid  addere. 

CAPUT  II. 

Respondetur  ad  ea ,  quse  adversus  indulgentias 

Joannes  Calvinus  objicit  in  libro  Instit.  cap. 

9.  n.  38. 

Venio  nunc  ad  objectionem  Joannis  Calvi¬ 
ni.  Et  quoniam  nemo  (quod  sciam)  ejus  sen¬ 
tentias  ex  proposito  discutiendas  suscepit : 
respondebo  ad  omnia,  quae  scripsit  in  Insti¬ 
tutione  cap.  9.  a  num.  38.  usque  ad  44.  in 
quem  locum  congessit,  quae  de  indulgentiis 
dicenda  sibi  esse  judicavit. 

Initio  igitur  num.  38.  more  suo  conviciis, 
et  mendaciis  ludit.  Primum  enim  scribit, 
non  multum  sibi  laborandum  esse  in  indul¬ 
gentiis  refellendis,  cum  eae  sponte  sua  atque 
argumentis  Lutheri,  tamquam  fortissimis  ari¬ 
etibus  concussae,  ad  inclinationem  spectetre 
incipiant.  Deinde  addit,  eas  tamdiu  salvas 
constitisse,  quoniam  tam  alta  errorum  nocte 
immersi  fuerunt  aliquot  saeculis  homines,  ut 
cum  viderent,  per  indulgentias  sibi  emungi 
pecunias,  quae  in  scorta,  et  lenones  absume¬ 
rentur,  et  a  quaestuariis  se  palam  deludi,  ta¬ 
men  indulgentias  summa  veneratione  exci¬ 
perent,  venerarentur,  adorarent.  Adjungit 
postremo,  «  ubi  orbis  sibi  sapere  aliquid 
permisit,  indulgentias  paulatim  frigere,  et 
congelascere  coepisse  ».  Sed  primum  Calvini 
pronunciatum  adeo  falsum  esse  constat,  ut 
numquam  major  fuerit  indulgentiarum  fre¬ 
quentia,  numquam  majordevotio,  numquam 
tam  ardenter  a  populis  Catholicis  expetitae 
fuerint,  quam  ab  eo  tempore,  quo  a  Luthero 
exagitari  coeperunt.  Hinc  enim  Tridentinum 
Concil.  sess.  23.  de  Indulgentiis  moderandis 
decretum  edidit,  et  Clemens  VIII  Pontifex 
Maximus,  qui  nunc  Ecclesiam  regit,  nimium 
desiderium  indulgentiarum,  et  piam  poten¬ 
tium  importunitatem  reprimendam  esse  pru¬ 
dentissime  censuit.  Argumenta  vero  Luthe¬ 
ri  adeo  levia,  insulsa,  inepta  sunt,  ut  non  vi¬ 
deatur  negligentius  causam  istam  agere  po¬ 
tuisse,  si  ex  animo  praevaricari  voluisset. 
Certe  a  doctis  hominibus  ita  ridentur,  ut  per 
ea  non  everti,  sed  constitui  indulgentias  ar¬ 
bitrentur.  At  persuasit  tamen  Lutherus  mul¬ 


tis.  Ita  est,  sed  persuasit  etiam  alia  multo 
absurdiora,  et  crassiora,  quia  viam  latam 
aperuit,  per  quam  carnales  homines  libenter 
ingrediuntur.  Quomodo  etiam  Mahumethes 
sine  miraculis,  sine  sapientia,  sine  probitate 
vitae,  novam  suam  sectam  quo  licentiam  mag¬ 
nam  carni,  ac  sensibus  daret,  innumerabi¬ 
libus  hominibus  persuasit. 

Alterum  Calvini  pronunciatum  in  duobus 
peccat,  primum  enim  tribuit  errorum  noctem 
aliquot  saeculis,  in  quibus  doctrina  de  indul¬ 
gentiis  celebrior  in  Ecclesia  fuisse  videtur, 
videlicet  ab  anno  millesimo  ad  millesimum 
quingentesimum.  At  certe  saecula  ista  ut  ca- 
ruerunt  luce  linguarum  Latinae  et  Graecae, 
ita  luce  doctrinae,  et  sanctitatis  mirifice  ful¬ 
serunt,  ut  nullis  anterioribus  saeculis  cedere 
videantur.  Argumento  esse  possunt  Concilia 
celeberrima  singulis  his  postremis  saeculis 
acta,  Lateranensia,  Lugdunensia,  Viennen¬ 
sia,  Constantiensia,  Florentina.  Item  viri 
sancti  miraculis  clarissimi,  Bernardus,  Do¬ 
minicus,  Franciscus,  Antonius,  Petrus  Mar¬ 
tyr,  Vincentius,  Bernardinus,  Nicolaus  To- 
lentinus,  aliique  quam  plurimi.  Denique  viri 
doctissimi,  Anselmus,  Hugo,  et  Richardus 
Victorini,  Alexander,  Albertus,  Thomas,  Bo- 
naventura,  Scotus,  Henricus,  Durandus,  ali¬ 
ique  prope  innumerabiles,  ut  omittam  jure¬ 
consultos,  medicos,  historicos,  qui  scriptis 
suis,  ista  saecula  egregie  illustrarunt.  Deinde 
Calvinus  abusus  quaestuariorum  in  ipsos  Pon¬ 
tifices  refert,  cum  apertissime  constet  a  Ponti¬ 
ficibus  semper  fuisse  damnatos,  ut  perspicu¬ 
um  est  ex  decretis  Innocentii  III,  in  Concilio 
Lateranensi.  Innocentii  IV,  in  Concilio  Lug¬ 
dunensi,  et  Clementis  V,  in  Concilio  Vien¬ 
nensi.  At  ut  intelligant  Calviniani,  quam  im¬ 
merito  de  hac  re  Calvinus  Pontifices  repre¬ 
henderit,  referam  ad  verbum  partem  decre¬ 
ti  Clementis  V,  et  Concilii  oecumenici  Vien¬ 
nensis.  «  Abusionibus  (ita  decretum  incipit) 
quas  nonnulli  eleemosynam  quaestores  in  su¬ 
is  proponunt  praedicationibus,  ut  simplices 
decipiant,  et  aurum  subtili,  vel  fallaci  potius 
ingenio  extorqueant  ab  eisdem,  cum  in  ani¬ 
marum  cedat  periculum,  et  scandalum  plu¬ 
rimorum,  viam,  prout  nobis  possibile,  prae¬ 
cludere  cupientes,  juxta  statuta  concilii  ge¬ 
neralis,  diximus  prohibendum  distincte  etc. » . 
Et  infra  :  «  Ad  haec  cum  aliqui  ex  hujusmo¬ 
di  quaestoribus,  sicut  ad  nostram  audien¬ 
tiam  est  perlatum,  non  sine  multa  temerita¬ 
tis  audacia,  et  deceptione  multiplici  anima¬ 
rum,  indulgentias  populo,  motu  suo  proprio 


CAPUT  III. 


61 


de  facto  concedant,  super  votis  dispensent, 
a  perjuriis,  homicidiis,  et  peccatis  aliis  sibi 
confitentes  absolvant,  male  ablata  incerta 
data  sibi  aliqua  pecunia3  quantitate,  remit¬ 
tant,  tertiam  aut  quartam  partem  de  poeni¬ 
tentiis  injunctis  relaxent,  animas  tres  vel  plu- 
res  parentum  vel  amicorum  illorum,  qui  ele¬ 
emosynas  eis  conferant,  de  purgatorio  (ut  as¬ 
serunt  mendaciter)  extrahant,  et  ad  gaudia 
paradisi  perducant,  benefactoribus  locorum, 
quorum  quaestores  existunt,  remissionem 
plenariam  peccatorum  indulgeant,  et  aliqui 
ex  ipsis  eos  a  poena  et  culpa  ut  eorum  ver¬ 
bis  utamur,  absolvant,  nos  abusus  hujus¬ 
modi,  per  quos  censura  vilescit  ecclesiastica, 
et  clavium  Ecclesiae  auctoritas  ducitur  in 
contemptum,  omnimode  abolere  volentes,  ea 
per  quoscumque  quaestores  fieri,  vel  atten¬ 
tari  de  caetero  districtius  inhibemus».  Non 
igitur  (ut  Calvinus  mentitur)  a  Papa,  et  su¬ 
is  bulligerulis  quaestuosae  ,nundinationes  de 
salute  animarum  exercebantur  ;  pauculis 
nummis  salutis  pretium  taxabatur  hac  spe¬ 
cie  pecuniae,  quae  in  scorta  et  lenones,  et  com- 
messationes  turpiter  insumerentur,  emunge¬ 
bantur.  Sed  haec  omnia  tamquam  manifesti 
abusus,  a  Pontificibus,  et  Conciliis  Catholicis 
reprehendebantur,  et  prohibebantur,  ut  eti¬ 
am  hoc  tempore  reprehenduntur,  et  prohi¬ 
bentur. 

Tertium  Calvini  pronunciatum  causam  ve¬ 
re  aperit  omnium  malorum,  quae  Germaniae, 
et  totius  Septentrionis  magnam  partem  mi¬ 
sere  perdiderunt.  «  Dicit  enim,  cum  orbis 
sibi  sapere  aliquid  permisit,  tunc  demum  coe¬ 
pisse  indulgentias  frigere  et  congelascere, 
donec  tandem  evanescant  » .  Quid  enim  est, 
orbis  sibi  sapere  aliquid  permisit  ?  nisi  pri¬ 
vati  homines  sapere  voluerunt,  contra  prae¬ 
ceptum  Apostoli  Rora.  xn.  plusquam  sapere 
oportere.  Item  nullo  mittente,  nullo  vocante, 
officium  sibi  docendi  desumpserunt.  Oves 
contemptis  pastoribus  ad  nova  pascua  pro¬ 
gredi,  equi  sessoribus  excussis  per  devia  cur¬ 
rere  decreverunt.  Haec  igitur  nova  praesum¬ 
ptio,  qua  unusquisque,  Luthero  auctore,  ju¬ 
dicem  se  controversiarum  omnium  fecit,  ac 
pastores  et  rectores  a  Deo  positos  in  Eccle¬ 
sia,  juxta  Apostolorum  ad  Ephes.  iv.  audiere 
contempsit,  haec,  inquam,  est,  quae  dissidiis, 
et  hacresibus  Septentrionem  replevit.  Sed  il¬ 
lud  tamen,  ut  initio  diximus,  falsum  est,  «In¬ 
dulgentias  frigere,  et  congelascere  coepisse, 
cum  orbis  sibi  aliquid  sapere  permisit  » . 
Quamvi,;  enim  serpente  antiquo  male  ocu¬ 


los  aperiente  seductis  ab  haereticis,  non  so¬ 
lum  indulgentiae,  sed  omnia  bona  opera,  et 
ipsa  fides  vera  et  catholica  apud  Lutheranos 
esse  desierint,  tamen  apud  catholicos  indul¬ 
gentiae,  quae  antiquis  temporibus  frigere  vi¬ 
debantur,  post  exortam  Lutheri sectam,  qua¬ 
si  per  antiperistasim  recalescere, revirescere, 
ac  refiorere  coeperunt,  tantumque  abest  ut 
periculum  sit,  ne  evanescant,  ut  potius  de 
moderandis,  et  intra  certos  terminos  coer¬ 
cendis  cogitandum  fuerit.  Sed  jam  ad  argu¬ 
menta  veniamus. 

CAPUT  III. 

Respondetur  ad  objectiones  Calvini  ex  num. 

39.  cap.  9.  Instit. 

In  sequenti  numero,  sive  ut  ipse  vocare 
solet,  sectione,  Calvinus  profitetur  ipsas 
«  indulgentias,  etiam  abstersas  omni  labe, 
id  est,  si  nullo  abusu  foedentur,  nihil  e  e 
aliud  nisi  sanguinis  Christi  profanationem,. 
Satanseque  ludibrium,  quo  Christianum  po¬ 
pulum  a  Dei  gratia,  avita,  quse  est  in  Chri¬ 
sto,  abducant,  et  a  vera  salutis  via  aver¬ 
tant  ».  Gravissima  haec  est  indulgentiarum 
accusatio,  quam  si  Calvinus  solidis  argumen¬ 
tis  comprobare  queat,  sine  dubio  causam  ob¬ 
tinebit.  Audiamus  igitur  probationem.  «Quo 
enim,  inquit,  poterat  foedius  profanari  Chri¬ 
sti  sanguis,  quam  dum  negatur  sufficere  ad 
peccatorum  remissionem,  ad  reconciliatio¬ 
nem,  ad  satisfactionem,  nisi  velut  arescentis, 
et  exhausti  defectus  a-liunde  suppleatur,  et 
sufficiatur  ?  »  Sed  hoc  non  tam  argumentum^ 
quam  mendacium  est.  Nullus  enim  Catholi¬ 
corum  scripsit,  Christi  sanguinem  non  suffi¬ 
cere  ad  peccatorum  remissionem,  ad  recon¬ 
ciliationem,  ad  satisfactionem,  nisi  defectus 
ejus  aliunde  suppleatur.  Debuisset  sane  vel 
unum  aliquem  allegare,  qui  ita  sentiret.  Ne¬ 
que  solum  nemo  Catholicorum  id  scripsit,  sed 
neque  scribere  potuit,  cum  ipse  Clemens  VI 
Pontifex  in  constitutione  de  thesauro  indul¬ 
gentiarum,  quem  proprie  Calvinus  oppugnat, 
et  omnes  theologi  affirment  Christi  sangui¬ 
nem  adeo  pretii  esse  infiniti,  ut  vel  una  ejus 
gutta  sufficere  potuerit  ad  omnia  totius  mun¬ 
di  crimina  expianda.  Quod  autem  Calvinum 
fefellit,  id  fuit,  quod  Catholici  docent  in  the¬ 
sauro  indulgentiarum  contineri  non  sola 
Christi  merita,  sed  etiam  sanctorum.  Sed 
non  ideo  adjungimus  meritis  Christi  merita 
sanctorum,’  quasi  illa  non  sufficiant,  sed  ut 


62 


LIBER  II. 


merita  sanctorum,  quse  illis  superfuerunt, 
non  sint  otiosa,  ut  sancti  hoc  honore  gaude¬ 
ant,  ut  efficacia  meritorum  Christi  magis  elu¬ 
ceat,  quee  non  solum  per  se  possunt  expiare 
peccata,  et  reatum  peccatorum,  sed  etiam 
'efficere  ut  merita  sanctorum  vim  habeant  ex¬ 
piandi  reatum  poena;  temporalis.  Qua;  est 
etiam  ratio,  cur  Deus  voluerit,  ut  unusquis¬ 
que  nostrum  propriis  meritis  coronam  vitee 
sibi  acquirat,  juxta  illud  Apostoli  II  Tim.  ii. 
Non  coronabitur  nisi  qui  legitime  certaverit  (1) : 
non  ‘quod  Christi  merita  non  sufficiant,  sed 
quia  id  nobis  utilius,  et  Christo  gloriosius  est. 
Quemadmodum  etiam  idem  Deus  instituit, 
ut  secundse  causa;  non  sint  otiosa;,  sed  cum 
ipsa  prima  causa  ad  res  producendas  conve¬ 
niant,  quamvis  prima  causa  sine  secundis 
res  omnes  eeque  facile,  ac  perfecte  efficere 
potuisset. 

Pergit  Calvinus,  et  ex  variis  Scripturarum 
testimoniis  probare  nititur,  Christi  sangui¬ 
nem  profanari,  si  illi  sanctorum  merita  ad¬ 
jungantur  :  «  Christo,  inquit,  lex,  et  prophe¬ 
tae  omnes  (teste  Petro  Act.  x.)  testimonium 
perhibent,  quod  per  ipsum  accipienda  sit  re¬ 
missio  peccatorum.  Indulgentiae  remissionem 
peccatorum  per  Petrum  et  Paulum,  et  Mar¬ 
tyres  largiuntur.  Sanguis  Christi  emundat 
nos  a  peccato  (inquit  Joannes  1  Joan  i.)  In¬ 
dulgentiae  sanguinem  Martyrum  faciunt  pec¬ 
catorum  ablutionem.  Christus  (inquit  Paulus 
II  Cor.  v.)  qui  peccatum  non  noverat,  fa¬ 
ctus  pro  nobis  est  peccatum,  id  est,  peccati 
satisfactio,  ut  justitia  Dei  efficeremur  in  illo. 
Indulgentiae  peccatorum  satisfactionem  in 
sanguine  Martyrum  reponunt.  Clamabat  Pau¬ 
lus,  et  Corinthiis  testificabatur  I  Cor.  i.  So¬ 
lum  Christum  pro  ipsis  crucifixum,  et  mor¬ 
tuum  esse.  Indulgentiae  pronunciant  Paulum 
et  alios  pro  nobis  mortuos.  »  Alibi  dicit, 
cc  Christum  acquisivisse  Ecclesiam  suo  san¬ 
guine  Actor,  xx.  Indulgentiae  aliud  pretium 
acquisitionis  in  sanguine  Martyrum  statuunt. 
Una  oblatione  Christus  consummavit  in  per¬ 
petuum  sanctificatos ,  ait  Apostolus  Hebr. 
x.  Indulgentiae  reclamant,  a  Martyribus  per¬ 
fici  sanctificationem,  quae  alioqui  non  suffi¬ 
ceret.  Joannes  dicit  Apoc.  vii.  Sanctos  omnes 
lavisse  stolas  in  sanguine  Agni.  Indulgentiae 
docent  lavare  stolas  in  sanguine  Sancto¬ 
rum.  ))  Ilaec  ille,  cui  respondemus  testimo¬ 
nia  Scripturarum  verissima  esse,  sed  perpe¬ 
ram  allegari :  loquuntur  enim  de  remissione 


culpae,  ac  praesertim  lethalis,  id  est,  de  justi¬ 
ficatione  impii,  et  reconciliatione,  per  quam  • 
ex  peccatoribus  efficimur  justi,  quam  accipi¬ 
mus  in  sacramentis  Baptismi,-  vel  Poeniten¬ 
tiae, ‘ubi  nullum  locum  habent  merita  san¬ 
ctorum.  Porro  indulgentia;  non  remittunt 
culpam,  neque  lethalem,  neque  venialem, 
sed  solam  poenam,  eamque  temporariam, 
cujus  reatus  inveniri  potest  in  omnibus 
justificatis,  sanctificatis,  ablutis,  sicut  in¬ 
veniebatur  in  Davide,  cui  post  confessio¬ 
nem  peccati  dictum  est  a  Propheta  Nathan 
II  Reg.  xii.  Dominus  transtulit  peccatum 
tuum,  verum  tamen ,  quoniam  blasphemare  fe¬ 
cisti  inimicos  nomen  Domini ,  filius ,  qui  natus 
est  tibi ,  morte  morietur  (2).  Non  igitur  indul¬ 
gentiae  tribuunt  sanctis  id,  quod  Scripturae 
allegatae  tribuunt  Christo.  Ac  ut  id  planius 
fiat,  excutiam  breviter  singula  testimonia 
a  Calvino  adducta.  In  Actis  c.  x.  loquitur  S. 
Petrus  de  remissione  peccati,  qua;  habetur 
per  fidem,  et  Sacramenta,  sine  qua  nemo 
salvus  esse  potest.  Nam  ideo  dictum  est  Cor¬ 
nelio  ab  Angelo  :  Accersi  Simonem ,  qui  cog¬ 
nominatur  Petrus ,  qui  loquetur  tibi  verba , 
vn  quibus  salvus  eris  tu ,  et  universa  domus 
tua  (3).  Neque  obstat,  quod  Cornelius  in  eo¬ 
dem  loco  dicitur  fuisse  vir  justus  et  timens 
Deum,  etiam  antequam  Petrum  audiret. 
Nam  (ut  scribit  S.  Augustinus  in  lib.  i.  ad 
Simplicianum  qusest.  2.)  justus  -  erat  Corne¬ 
lius  justitia  quadam  inchoata  et  imperfecta, 
sed  non  poterat  salvus  esse  nisi  crederet  in 
Christum,  et  per  Baptismum  remitterentur 
ei  peccata,  et  ipse  incorporaretur  Ecclesia;. 
Nam  ut  idem  Augustinus  loquitur  lib.  i.  de 
pra;dest.  sanet,  c.  7  :  «  Si  potuisset  Cornelius 
sine  fide  Christi  salvus  esse,  non  ad  eum 
gedificandum  missus  fuisset  architectus  Pe¬ 
trus  i) .  De  hac  igitur  remissione  loquitur  idem 
Apostolus,  cum  ait:  «  Huic  omnes  Propheta; 
testimonium  perhibent,  quod  per  ipsum  ac¬ 
cipienda  sit  remissio  peccatorum  » ,  de  qua 
remissione  falso  Calvinus  dicit :  «Indulgentia; 
remissionem  peccatorum  per  Petrum,  et 
Paulum,  et  Martyres  largiuntur  »  ;  cum  jam 
ssepe  sit  dictum,  culpas  per  indulgentias 
non  remitti. 

In  epist.  I  cap.  i.  S.  Joannes  cum  dicit  : 
Sanguis  ejus  emundat  nos  a  peccato  (4) ,  loquitur 
de  remissione  culpse,  qua;  maculam  proprie 
gignit  in  anima.  Macula  enim  est,  qua;  ablu¬ 
tione  tollitur,  non  pcena,  quee  debitorem,  non 


(I)  II  Tim.  II,  5.  -  (2)  II  Reg.  XII,  13.  -  (3)  Act.  X,  5.  -  (4)  I  Joan.  I,  7. 


CAPUT  IV. 


63 


sordidum  facit.  Itaque  falso  Calvinus  addit  : 

(( Indulgentiae  sanguinem  Martyrum  faciunt 
peccatorum  ablutionem».  Non  enim  ablu¬ 
tionem  culpae,  sed  solutionem  pro  debito 
poenae  indulgentiis  Catholici  tribuunt. 

In  epist.  II  ad  Corinth.  cap.  v.  Apostolus 
Paulus  posteaquam  dixit,  Christum  factum 
esse  peccatum,  id  est,  hostiam  pro  peccato 
adjunxit,  ut  nos  efficeremur  justitia  Dei  in 
illo.  Ex  quo  intelligimus  eum  loqui  de  re¬ 
missione  peccati,  per  quam  justificamur  et 
ex  impiis  efficimur  pii,  quem  effectum  nemo 
unquam  Catholicorum  indulgentiis  attribuit. 
Quare  Calvinus  cum  scribit,  «  indulgentiae 
peccatorum  satisfactionem  in  sanguine  Mar¬ 
tyrum  reponunt  » ,  vel  loquitur  de  satisfa¬ 
ctione  pro  culpa  et  poena  sempiterna,  et 
falso  Catholicis  imponit,  quod  ex  eorum  sen¬ 
tentia  indulgentiae  satisfactionempeccatorum 
in  sanguine  Martyrum  reponant  :  vel  loqui¬ 
tur  de  satisfactione  pro  poena  temporali  et 
falso  indulgentias  verbis  Apostoli  Pauli  op¬ 
ponit,  cum  Apostolus  de  satisfactione  pro 
culpa  intelligendus  sit. 

In  epist.  1  ad  Corinth.  c.  i.  idem  Aposto¬ 
lus  cum  testificatur  et  clamat,  solum  Christum 
crucifixum  esse  pro  nobis,  loquitur  sine  ullo 
dubio  de  passione  Christi,  quatenus  ea  per 
Baptismum  applicata  justificat,  et  reconci¬ 
liat.  Ideo  enim  duo  iila  conjungit  :  «  Num- 
quid  Paulus  pro  vobis  crucifixus  est?  aut  in 
nomine  Pauli  baptizati  estis  (1)?»  In  quos  ensu 
nemo  Catholicorum  ferret,  quod  Calvinus 
dicit  :  «  Indulgentiae  pronunciant,  Paulum 
et  alios  pro  nobis  mortuos  » . 

In  Actis  c.  xx.  cum  idem  Apostolus  scri¬ 
bit,  Christum  proprio  sanguine  Ecclesiam 
acquisivisse,  manifeste  loquitur  de  pretio 
sanguini:',  quo  redimimur  de  captivitate  dia¬ 
boli,  et  per  fidem  et  Baptismum  adjungimur 
ad  Ecclesiam,  tunc  enim  aedificatur,  et  ac¬ 
quiritur  Ecclesia,  cum  per  fidem  et  sacra¬ 
menta  homines  incorporantur  Ecclesise.  In 
quo  sensu  falso  Calvinus  dicit  :  «  Indulgen¬ 
tiee  aliud  pretium  acquisitionis  in  sanguine 
Martyrum  statuunt  » . 

In  epirit.  ad  Hebr.  c.  x.  cum  idem  Aposto¬ 
lus  scribit  Christum  unica  oblatione  consum¬ 
masse  in  perpetuum  sanctificatos,  significat 
Christum  unica  oblatione  corporis  sui  in  Cru¬ 
ce  sufficiens  pretium  obtulisse,  quo  possint 
omnes  homines  redimi  ab  omni  iniquitate, 
et  ita  redirhi,  ut  ipsa  redemptio  perpetua  esse 

(1)  I  Cor.  1,  13. 


possit,  cui  redemptioni  non  repugnat,  ut 
homines  sic  redempti,  hoc  est  justificati,  et 
reconciliati  reatum  aliquem  poenae  tempora-, 
lis  habeant,  pro  quo  solvendo  indulgentiis 
opus  habeant,  sicut  enim  culpae  veniales, 
sine  quibus  hsec  vita  non  ducitur,  non  impe¬ 
diunt  redemptionem,  justificationem,  et  san¬ 
ctificationem  ;  ita  nec  reatus  poenae  tempo¬ 
ralis  eam  impediunt.  Proinde  falso  Calvinus 
adjungit  :  «  Indulgentiae  reclamant,  a  Mar¬ 
tyribus  perfici  sanctificationem,  quae  alioqui 
non  sufficeret  ».  Nam  Catholici  neque  dicunt, 
indulgentiis  perfici  sanctificationem,  et  multo 
minus  affirmant,  Christi  sanctificationem  non 
sufficere.  Sed  non  est  hoc  primum,  quod 
falso  Catholicis  Calvinus  attribuit. 

In  Apocalypsi  cap.  vii.  cumJoannes  dicit, 
omnes  sanctos  lavisse  stolas  in  sanguine  A- 
gni,  nemo  dubitare  potest  quin  loquatur  de 
justificatione  a  culpa  tum  originali,  tum  ac¬ 
tuali,  quae  ut  supra  diximus,  proprie  macu¬ 
lam  gignit.  Quare  falso  Calvinus  adf:;  : 
«  Indulgentiee  docent,  lavare  stolas  in  san¬ 
guine  sanctorum  » .  Si  quidem  indulgentiee 
Catholicse  nihil  tale  docent,  neque  unquam 
docuerunt.  Videmus  igitur  agmen  argumen¬ 
torum  Calvinianorum  tot  Scripturarum  telis 
armatum,  plus  ostentationis,  quam  solidita¬ 
tis  habuisse.  Nam  cum  totum  vel  ex  falsis, 
vel  ex  veris  ad  rem  non  facientibus  consta¬ 
ret,  cum  ad  manus  ventum  est,  et  cominus 
signa  collata,  vera  ad  rem  non  facientia  pug¬ 
nare  noluerunt,  falsa  vero  facile  hostibus 
terga  verterunt. 

CAPUT  IV. 

Respondetur  ad  objectionem  Calvini  ex  cap. 

9.  Instit.  num.  40. 

Jam  vero  in  sectione  40.  ducit  Calvinus 
argumentum  a  testimoniis  sanctorum  Pa¬ 
trum,  Leonis,  et  Augustini  :  «  Praeclare,  in¬ 
quit,  adversus  hsec  sacrilegia  Leo  Episcopus 
Romanus  in  epist.  81.  ad  Palaestinos  loqui¬ 
tur.  Quamvis  multorum  sanctorum  in  con¬ 
spectu  Domini  pretiosa  mors  fuerit  :  nullius 
tamen  insontis  occisio  propitiatio  fuit  mun¬ 
di.  Accepere  justi,  non  dedere  coronas,  et 
de  fortitudine  fidelium  nata  sunt  exempla 
patientiae ,  non  dona  justitiae .  Singulares 
quippe  illorum  mortes  fuerunt,  nec  alterius 
quispiam  debitum  suo  fine  persolvit,  cum 


/ 


64 


LIBER  I. 


unus  extiterit  Dominus  Christus,  in  quo  om¬ 
nes,  crucifixi,  omnes  mortui,  omnes  sepulti, 
omnes  sunt  etiam  resuscitati.  Nec  minus  appo¬ 
site  S.  Augustinus  tract.  84.  in  Joannem.  Et 
si  fratres,  inquit,  pro  fratribus  moriamur, 
nullius  tamen  sanguis  Martyris  in  remissio¬ 
nem  peccatorum  funditur,  quod  fecit  Chri¬ 
stus  pro  nobis,  neque  in  hoc  quid  imitare¬ 
mur,  sed  quid  gratularemur,  contulit  nobis. 
Item  lib.  iv.  ad  Bonifacium  c.  4.  sicut  solus 
filius  Dei  factus  est  filius  hominis,  ut  nos  se¬ 
cura  filios  Dei  faceret,  ita  pro  nobis  solus 
suscepit  sine  malis  meritis  poenam,  ut  nos 
per  ipsum  sine  bonis  mej  itis  consequeremur 
gratiam  ».  Hoc  argumentum  Calvini  non 
minus  speciosum,  nec  magis  solidum  est, 
quam  superius.  Vera  sunt  omnia,  quse  a  san¬ 
ctis  Patribus,  Leone,  et  Augustino  dicuntur  : 
sed  ad  rem  prsesentem  nihil  omnino  faciunt. 
Quid  enim  S.  Leo  dicit?  Solius  Christi  mor¬ 
tem  mundi  propitiationem  fuisse ,  neque 
sanctorum  mortibus  ullam  partem  ejus  pro¬ 
pitiationis  esse  tribuendam.  Verissimum  est; 
nam  ipsi  etiam  sancti  de  mundo  aliquando 
fuerunt,  et  Christi  morte  redempti,  de  mundo 
exire  coeperunt.  Neque  eos  indulgentiis  id 
adscribimus,  ut  mundum  reconcilient  Deo, 
sed  ut  eos,  qui  jam  de  mundo  per  Christum 
educti,  et  Deo  Patri  reconciliati  sunt,  juventi 
ut  a  reatu  pcense  temporalis,  si  quo  forte 
adhuc  tenentur  obstricti,  facilius  liberentur. 
Quid  praeterea  S .  Leo  dicit  ?  Accepisse 
justos,  non  dedisse  coronas,  et  hoc  nos  quo¬ 
que  libentissime  confitemur ,  neque  enim 
merita,  quibus  praemia ,  et  coronae  respon¬ 
dent,  per  indulgentias  habere  nos  credimus. 
Quid  postea  idem  Leo  adjungit?  Ex  fidelium 
fortitudine  nata  esse  exempla  patientiae,  non 
dona  justitiae.  Et  hoc  nihil  verius,  nam  dona 
justitiae  non  potest  dare,  nisi  qui  justificat 
impium.  Impium  vero  justificare  non  potest, 
nisi  ille,  «  qui  peccatum  non  fecit  »,  et  cujus 
passio  pretii  fuit  infiniti,  «  de  cujus  plenitu¬ 
dine  nos  omnes  accepimus  ».  Solus  ipse  ca¬ 
put  existens  corporis  Ecclesiae,  suis  omnibus 
membris  gratiam  comparavit.  Neque  ullus 
Catholicorum  docuit  unquam  per  indulgen¬ 
tias  acquiri  dona  justitiae,  vel,  quod  est  idem, 
quemquam  ex  impio  justum  fieri.  Quid  postre¬ 
mo  S.  Leo  nos  monet?  Singulares  aliorum 
mortes  fuisse,  neque  quemquam  alterius  de¬ 
bitum  suo  fine  solvisse  ;  unum  esse  Chi-istum, 
in  quo  omnes  mortui,  omnes  sunt  etiam  sus¬ 
citati.  Id  vero  quis  nostrum  unquam  nega¬ 
vit?  Certe  unusquisque  dum  moritur,  debi¬ 


tum  proprium  solvit,  quod  in  Adamo  contra¬ 
xit.  Solus  Christus,  qui  debitum  moriendi 
non  habuit,  «  pro  omnibus  mortuus  est,  ut 
mortem  moriendo  destrueret,  et  vitam  re¬ 
surgendo  repararet  ».  Neque  ista  inter  se 
pugnant,  quod  per  Christi  mortem  a  debito 
mortis  liberati  sumus,  et  tamen  unusquisque 
nostrum  moriendo  debitum  solvat,  quod  in 
Adamo  contraxit.  Siquidem  mortis  debitum 
non  erat  solum  ut  moreremur,  sed  ut  in 
morte  perpetuo  maneremus  Christus  autem, 
qui  ut  Apostolus  ait  II  ad  Thimoth.  i.  de¬ 
struxit  quidem  mortem,  illuminavit  autem 
vitam  in  incorruptionem,  id  nobis  morte 
sua  contulit,  ut  licet  ad  tempus  moriamur, 
tamen  ad  vitam  revocati  perpetuo  cum  ipso 
vivamus.  Neque  vero  aliquid  horum  indul¬ 
gentiis  tribuimus,  aut  sanctorum  mortibus, 
ut  Calvinus  ci^edi  voluit.  Sed  quemadmodum 
nos  verissima  esse  fatemur  omnia,  quse  S. 
Leo  in  epistola  allegata  posuit  :  sic  ipse  vi- 
cissim  non»  negasset,  si  de  his  rebus  disse¬ 
rendi  illi  se  occasio  obtulisset,  sanctorum 
passiones  aliis  Ecclesiae  membris  applicari 
posse  ad  solum  reatum  pcense  temporarise 
dissolvendum.  Propositum  enim  S.  Leoni  in 
ea  epist.  fuit  demonstrare  necessitatem  verse 
carnis  in  Christo  adversum  hseresim  Euty- 
chetis,  quse  paulo  ante  suborta  fuerat.  Itaque 
docet  S.  Leo,  veram  in  Christo  fuisse  car¬ 
nem,  quoniam  sine  vera  carne,  vere  mori 
non  potuisset.  Quod  si  Christus  vere  mortuus 
non  esset,  nos  quoque  redempti, 'ac  recon- 
liati  Deo  non  essemus,  cum  nullius  alterius 
hominis,  quamvis  innocentis,  et  sancti,  pro¬ 
pitiatio  mundi  esse  potuerit.  Hsec  est  S. 
Leonis  ratiocinatio,  quse  solidissima  est,  si 
agatur,  ut  vere  agitur,  de  redemptione  a  ca¬ 
ptivitate  Diaboli ,  de  propitiatione  jpeccati 
lethalis,  et  de  satisfactione  pro  reatu,  ac  de¬ 
bito  mortis  seternse.  At  si  quis  contendat, 
eamdem  ratiocinalionem  extendere  ad  satis¬ 
factionem  pro  reatu  pcense  temporarise,  nihil 
efficiet,  et  contra  ipsum  Leonem  disputabit, 
qui  serrn.  1.  de  jejunio  decimi  mensis,  in 
epist.  79.  ad  Nicetam,  et  91.  ad  Theodorum 
et  92.  ad  Rusticum  ssepe  repetit,  per  opera 
bona  satisfieri  Deo,  poenas  peccatorum  re¬ 
dimi,  placari  Deum  etc.,  et  quemadmodum 
non  negat  S.  Leo,  imo  vero  palam  affirmat, 
posse  unumquemque  suis  operibus  satisface¬ 
re  Deo  pro  reatu  pcense  temporalis,  quamvis 
solius  Christi  mors  reconciliatio  fuerit  mun¬ 
di  :  sic  etiam  non  negaret  propter  vinculum 
charitatis,  et  sanctorum  communionem,  pos- 


CAMJT  V. 


65 


se  unius  satisfactionem  alteri  applicari  pro 
solutione  reatus  prense  temporalis,  atque  lioc 
solum  est,  quod  per  indulgentias  fieri  Ca¬ 
tholici  docent.  Nunc  ad  S.  Augustini  testi¬ 
monia  eadem  responsio  dari  potest ;  loquitur 
enim  S.  Augustinus,  ut  verba  ipsa  clamant, 
de  remissione  peccatorum,  quam  in  justifi¬ 
catione  accipimus,  cum  ad  gratiam  Dei  sine 
ullis  nostris  bonis  meritis  pervenimus;  quam 
remissionem  (ut  ssepe  jam  diximus)  nemo 
Catholicorum  ab  indulgentiis,  vel  a  sanctis 
exspectat,  sed  omnes  in  unum  Christum  in¬ 
tegre  referunt.  Quid  igitur  jam  habet  Calvi¬ 
nus?  Optima  testimonia  protulit,  sed  nihil 
nisi  aerem  verberavit. 

CAPUT  V. 

Refelluntur  ea,  qux  Calvinus  habet  cap .  9. 

Insiit.  num.  41.  et  12. 

Pergit  Calvinus,  et  sectione  41.  refellere 
conatur  rationem  Catholicorum,  qua  thesau¬ 
rum  indulgentiarum  ab  illis  astrui  dicit.  Pro¬ 
ponit  autem  eam  rationem  his  verbis.  «Ag¬ 
noscant,  an  non  lisec  sint  sua  placita  :  Mar¬ 
tyres  plus  morte  sua  praestitisse  Deo,  ac  me¬ 
ritos  esse,  quam  sibi  opus  esset  :  tantamque 
illis  meritorum  largitatem  superfuisse,  qua) 
in  alios  redundaret.  Ne  igitur  supervacuum 
sit  tantum  bonum,  commisceri  eorum  san¬ 
guinem  sanguini  Christi,  et  ex  utroque  the¬ 
saurum  Ecclesia)  confici  ad  remissionem,  et 
satisfactionem  peccatorum.  Atque  ita  acci¬ 
piendum  quod  ait  Paulus  Coloss.  i.  Suppleo 
in  corpore  meo  ea  qua)  desunt  passionum  Chri¬ 
sti  pro  corpore  ejus,  quod  est  Ecclesia».  IIa)c 
ille.  Qui  non  omnino  fideliter  rationem  Ca¬ 
tholicorum  proposuit,  ut  plane  negare  pos¬ 
simus  illa  nostra  esse  placita.  Neque  enim 
docemus,  martyres  morte  sua  plus  Deo  prae¬ 
stitisse,  quam  sibi  opus  esset  absolute  :  sed 
quam  sibi  opus  esset  ad  satisfactionem  pro 
reatu  poena)  temporalis.  Quod  quidem  adeo 
verum  est,  utca)cus  sit  oporteat,  qui  id  non 
videat.  Certe  Joannes  Baptista  tam  innocen¬ 
ter  vitam  duxerat,  ut  nullo  modo  ad  expian¬ 
da  peccata  sua  passionis  ct  mortis  illius 
acerbitate  indigeret.  Proinde  plus  Deo  prae¬ 
stitit  morte  sua,  quam  sibi  ad  peccata  expian¬ 
da  opus  esset.  Quod  idem  de  apostolis,  mul¬ 
tisque  aliis  martyribus  dici  potest.  Nam  si 
peccatorum  etiam  maximorum  et  plurimo¬ 
rum  reatus  unica  martyris  passione  purgatur, 
pro  quibus  alioqui  diu  in  igne  poma  luenda 

Tow,  VII, 


fuerat,  ut  S.  Cyprianus  scribit  lib.  n.  epist. 
4.  ad  Anonianum,  profecto  qui  levium,  et 
paucorum  delictorum  est  reus,  et  tamen  pro 
Christo,  post  varia  tormenta  vitam  ponit : 
morte  sua  plus  Deo  prrestat  quam  sibi  ad 
reatum  poena)  temporariae  peccatis  suis  de¬ 
bita)  dissolvendum  opus  esset.  Praeterea  quod 
Calvinus  addit,  nos  dicere,  sanctos  plus  esse 
meritos  apud  Deum,  quam  sibi  necesse  esset, 
et  meritorum  largitatem  ita  illis  superfuisse, 
ut  in  alios  redundaret  :  non  agnoscimus,  ut 
nostra  placita,  sed  ut  ipsius  commenta.  Nos 
enim,  ut  concedimus,  satisfactiones  multis 
sanctorum  superfuisse,  quod  modo  satis  evi¬ 
denter  ostendimus  :  ita  negamus  superfuisse 
merita,  vel  ipsa  merita  in  alios  redundare:. 
De  qua  re  in  lib.  priore  satis  multa  diximus. 
Sed  facile  ignoscimus  Calvino,  quod  vel  oh 
imperitiam,  vel  ob  negligentiam,  vel  etiam 
ut  causam  catholicorum  odiosam  redderet, 
non  fideliter  nostra  proposuit.  Illud  videa¬ 
mus,  an  qui  non  integre  fundamentum  in¬ 
dulgentiarum  retulit,  illud  saltem  solide 
futaverit.  Sic  igitur  pergit  loco  notato.  «Quid 
hoc  est,  nisi  Christo  nomen  relinquere,  cie- 
tcrum  vulgarem  sanctulum  facere,  qui  in 
turba  vix  dignoscatur?  Unum,  unum  illuni 
praedicari  decebat ,  unum  proponi,  unum 
nominari,  unum  respici,  cum  de  obtinenda 
peccatorum  remissione,  expiatione,  sanctifi¬ 
catione  agitur.  » 

At  non  ita  est ;  non  vulgaris  sanctulus,  sed 
sanctus  sanctorum  ex  thesauro  indulgentia¬ 
rum  Christus  agnoscitur.  Non  enim  sancto¬ 
rum  passiones  Christi  passionibus  miscentur 
in'  thesauro,  quod  Christi  passiones  per  se 
non  sufficiant,  sed  ut  ostendatur  excellentia 
passionum  Christi,  qua)  non  solum  expiare 
queunt  reatus  peccatorum,  sed  etiam  aliis 
vim  expiandi  communicare.  Itaque,  ita  mi¬ 
scentur  in  thesauro  passionibus  Christi  pas¬ 
siones  sanctorum,  ut  Christi  passiones  om¬ 
nem  culpam,  originalem,  et  actualem,  letha- 
lem,  et  venialem,  et  omnem  poenam  sempi¬ 
ternam  ,  et  temporariam  expiare  valeant, 
idque  totum  per  se  ;  etiamsi  nullse  admisce¬ 
rentur  passiones  sanctorum,  qua)  sanctorum 
passiones  sine  Christi  passionibus  nihil  pos¬ 
sunt,  et  cum  Christi  passionibus  solas  poenas 
temporarias  expiare  possunt.  Non  igitur  unum 
de  turba,  sed  regem  martyrum,  et  sanctorum 
omnium  Christum  facimus,  illumque  unum, 
ut  simpliciter  et  absolute  Redemptorem,  pro¬ 
pitiatorem,  et  Salvatorem  pnedicamus,  no¬ 
minamus,  proponimus,  atque  respicimus. 

5 


66 


LIBER  II. 


Quod  si  solum  nomen  Christo  relinquit,  qui 
sanctos  quoquo  modo  illi  adjungit,  quid  re¬ 
spondebimus  Apostolo,  qui  se  Christi  adju¬ 
torem  facit  I  Cor.  m.  et  Salvatoris  officium 
sibi  vendicat  I  Cor.  ix.  et  illuminatorem 
omnium  hominum  se  dicit  Ephes.  m.  an 
ignorabat  Apostolus ,  Christum  non  egere 
humano  adjutorio,  et  ipsum  solum  esse  Sal¬ 
vatorem  omnium  hominum;  et  ipsum  eum- 
dem,  et  solum  esse  lucem  veram,  qux  illu¬ 
minat  omnem  hominem  venientem  in  hunc 
mundum  ?  An  volebat  Christum,  vulgarem 
sanctulum  facere,  ut  in  turba  vix  dignoscere¬ 
tur?  Quemadmodum  igitur  Apostolus  dum 
sibi  officium  adjuvandi  Christum,  salvandi- 
que,  et  illuminandi  homines  desumit,  nullam 
Christo  facit  injuriam,  quia  Christus  ipse 
Paulum  sibi  adjutorem  esse  voluit,  dignatio¬ 
ne,  non  necessitate  :  et  si  Christus  et  Paulus 
salvant  et  illuminant  homines,  Paulus  a  Chri¬ 
sto  virtutem  salvandi,  et  illuminandi  accepitj 
non  Christus  a  Paulo;  sic  etiam  dum  nos 
sanctis  tribuimus  officium  satisfaciendi  pro 
poenis  temporalibus  aliorum,  non  facimus 
Christo  inauriam,  quoniam,  ut  dictum  est, 
virtutem  satisfaciendi  ab  ipso  Christo  sancti 
accipiunt,  non  absolute,  et  simpliciter  sed 
pro  modulo  sibi  communicato.  Addit  po¬ 
stremo  Calvinus  in  eadem  sectione. 

«  Sed  audiamus  eorum  entymemata.  Ne 
sine  fructu  effusus  sit  sanguis  Martyrum , 
in  commune  Ecclesiae lucrum  conferatur.  Ita 
ne?aifvero  nullus  erat  fructus,  glorificare 
Deum  per  mortem  ?  veritati  ejus  suo  san¬ 
guine  subscribere?  testificari  praesentis  vitae 
contemptu  meliorem  se  vitam  quaerere?  fi¬ 
dem  Ei  clesiee  sua  constantia  confirmare  , 
hostium  autem  pertinaciam  frangere  ». 

At  nus  talia  entymemata  numquam  feci¬ 
mus,  r.eque  est  difficile  conficta  a  se  argu¬ 
menta  dissolvere.  Exstant  libri  permulti  Ca¬ 
tholicorum  ,  ubi  de  indulgentiis  accurate 
disseritur,  et  in  nullo  eorum  invenietur, 
passiones  sanctorum  sine  fructu  futuras,  si 
in  thesauro  non  reponantur.  Id  solum  di¬ 
cunt,  passiones  sanctorum  non  absolute,  sed 
ut  satis  faci  orias  sine  fructu  futuras,  si  neque 
illis  ipsi  egeant,  neque  aliis  applicentur; 
quamvis  alioqui  multis  aliis  nominibus  glo¬ 
riosas  Deo,  honorificas  ipsis,  et  utiles  Ec¬ 
clesia!  fuisse  non  dubium  sit. 

Porro  ad  testimonium  Apostoli  ex  epist. 
ad  Co.oss.  cup.  i.  quod  Caiviuus  a  Catholi¬ 
cis  adferri  dixit,  respondet  in  sectione  se¬ 
quenti,  quae  est  quadragesima  secunda  :  ac 


multis  verbis  docet  Apostoli  verba :  «  Sup¬ 
pleo  quae  desunt  passionibus  Christi,  etc.  », 
non  significare  Christi  passionibus  aliquid 
defuisse  ad  vim  satisfaciendi  pro  peccatis, 
sed  Christi  membra,  nempe  fideles  omnes 
exerceri  oportere  variis  afflictionibus,  idque 
pro  Ecclesia,  id  est,  pro  Ecclesise  aedifica¬ 
tione,  et  profectu.  Sed  quamvis  hic  sensus, 
quem  Calvinus  amplectitur,  sit  etiam  a  mul¬ 
tis  ex  nostris  observatus,  et  approbatus  : 
tamen  nos  in  libro  superiore  ostendimus, 
praeter  eum  sensum,  posse  apostolica  illa 
verba  commode  recipere  alios  sensus  ;  atque 
eum  praesertim,  qui  ad  thesaurum  indulgen¬ 
tiarum  stabiliendum  confert,  quem  quidem 
sensum  sibi  non  probari  Calvinus  significat, 

.  sed  eum  refellere  solido  aliquo  argumento 
nec  potuit,  nec  tentavit. 

CAPUT  VI. 

Respondetur  ad  ea ,  qux  Calvinus  profert 
cap.  9.  Jnstit.  num.  43. 

Postremam  objectionem  Calvinus  in  se¬ 
ctione,  sive  numero  43,  petit  a  comparatione 
indulgentiarum  cum  Evangelio.  Sic  autem 
loquitur.  «  Quis  docuit  Papam  plumbo  et 
membranae  gratiam  Jesu  Christi  includere, 
quam  Dominus  verbo  Evangelii  dispensari 
voluit?  Sane  aut  mendax  Dei  Evangelium 
esse  oportet,  aut  mendaces  indulgentias. 
Nam  Evangelio  Christum  cum  omni  affluen¬ 
tia  bonorum  ccelestium,  cum  omnibus  suis 
meritis,  omni  sua  justitia,  sapientia,  gratia, 
nulla  exceptione  nobis  offerri  testis  est  Pau¬ 
lus,  qui  11  Corinth.  v.  dicit,  depositum  esse 
apud  ministros  verbum  reconciliationis,  quo 
hac  legationis  forma  fungantur  seu  Christo 
per  ipsos  hortante,  obsecramus  reconcilia¬ 
mini  Deo.  Eum  qui  peccatum  non  noverat, 
pro  nobis  peccatum  fecit,  ut  efficeremur  ju¬ 
stitia  Dei  in  illo.  Contra ,  hi  indulgentiae 
demensum  aliquod  gratiae,  ex  armario  Papae 
reclusum,  plumbo,  membranae,  loco  etiam 
affigunt,  a  verbo  Dei  avellunt».  Ilaec  omnia 
per  partes  sigillatim  refellenda  sunt,  ne 
queratur  Calvinus,  aliquid  a  nobis  temere 
praetermissum.  Quod  igitur  reprehendit, 
gratiam  Dei  plumbo,  et  membranae  includi, 
respondeo  :  non  aiiter  a  Pontifice  Ma¬ 
ximo  gratiam  Dei  plumbo  et  membranae 
aliquando  includi,  quam  Apostoli,  et  Pro¬ 
pheta?  litteiis,  et  chartae  mysteria  salutis 
incluserint.  Nam  quemadmodum  scripta 


CAPUT  VI. 


67 


Apostolorum,  et  Prophetarum  signa  quae¬ 
dam  sunt  rerum  coelestium,  quae  nobis  vel 
relevantur,  vel  promittuntur,  vel  dantur  : 
sic  etiam  litterae  Pontificiae  suis  legitimis 
sigillis  munitae,  signa  sunt  remissionis,  quam 
Pontifex,  pro  potestate  a  Deo  accepta,  con¬ 
cedit  iis,  qui  ea,  quae  ab  ipso  praecipiuntur, 
impleverint.  At  non  hoc,  inquies,  reprehen¬ 
dit  Calvinus,  quod  remissio  aliquo  modo  plum¬ 
bo  et  membranae,  ut  instrumentis  quibus¬ 
dam  includatur,  sed  quod  litteris  ea  remis¬ 
sio  includatur,  quam  Dominus  verbo  Evan- 
gelii  dispensari  voluit.  Quaero  igitur  a  Cal¬ 
vino,  an  existimet  verbo  Evangelii  solum 
voce  prolatp,  an  etiam  scripto  gratiam  illam 
remissionis  dispensari  posse?  Certe  si  velit 
sibi  constare,  concedere  debet,  verbo  Evan¬ 
gelii  non  solum  per  sermonem,  sed  etiam 
per  scripturam,  dispensari.  Ipse  enim  tum 
alibi  saepe,  tum  in  hoc  loco  docet  remissio¬ 
nem  peccatorum  per  exhortationem,  sive 
concionem  fieri,  ideo  enim  allegat  verba  illa: 
Posuit  in  nobis  verbum  reconciliationis ,  tam¬ 
quam  beo  exhorlante  per  nos ,  obsecramus  pro 
Christo,  reconciliamini  Deo.  At  exhortatio,  et 
concio  non  solum  verbo,  sed  etiam  scripto 
fieri  potest.  Ipse  enim  Apostolus  cum  illa 
dicebat,  quae  Calvinus  citat,  per  epistolam 
scriptam  Corinthiis  praedicabat,  et  ipse  idem 
tot  exhortationes,  -et  quidem  gravissimas 
fecit,  quot  epistolas  scripsit.  Unde  Thessa- 
lonicensibus  dicebat  :  Ne  terreamini ,  neque 
per  sermonem ,  neque  per  epistolam  tamquam 
per  nos  missam ,  quasi  instet  dies  Domini ,  etc. 
Itaque,  quomodo  potest  remissio  annunciari 
verbo,  ita  potest  annunciari  scripto,  ac  per 
hoc  potest  litteris,  et  membranae  includi. 
Atque  haec  dicta  sunt  a  nobis,  ut  ex  princi¬ 
piis  propriis  Calvinum  refelleremus.  Nos 
enim  non  credimus,  verbum  Reconciliationis 
nihil  esse  aliud,  nisi  concionem,  neque  exi¬ 
stimamus  (ut  Calviniani  somniant)  postesta- 
tem  remittendi  vel  retinendi  peccata  ad 
concionem  esse  referendam.  Scimus  enim 
conciones  fieri  ad  fideles,  et  infideles,  justos, 
et  peccatores,  poenitentes,  et  impoenitentes  ; 
peccata  autem  non  remitti,  nisi  fidelibus 
peccatoribus  ,  poenitentibus.  De  qua  re 
satis  multa  dicta  sunt  a  nobis  in  lib.  de 
Poenitentia.  Neque  admittimus  remissionem 
peccatorum  sacramentalem  debere ,  aut 
posse  plumbo,  et  membranee  includi,  sed 
tantum  eam  remissionem,  quee  fieri  potest 
extra  sacramentum,  qualis  est  absolutio  a 
censuris  ecclesiasticis,  et  absolutio  a  reatu 


poenee  temporalis,  quee  datur  per  indulgen. 
tias.  Neque  hoc  est,  gratiam  Dei  plombo,  et 
membraneo  proprie  includi  ut  Calvinus  dicit, 
sed  est  voluntatem  ejus ,  qui  potestatem 
habet  indulgentias  largiendi,  declarari  lit¬ 
teris,  sigillo  munitis,  ut  solent  alia  multa 
declarari,  quee  a  voluntate  principis  depen¬ 
dent. 

Jam  vero  quod  Calvinus  adjungit,  aut 
mendax  esse  Dei  Evangclium,  aut  mendaces 
indulgentias,  non  integram  partitionem  con¬ 
tinet,  deest  enim  tertium  membrum,  aut 
Calvinus  nescit  quid  loquatur ;  Evangelium 
enim  non  dicit,  ut  Calvinus  interpretatur,  in 
omni  reconciliatione  nobis  offerri  Christum 
cum  omni  affluentia  coelestium  bonorum,  ita 
ut  semper  remittatur  omnis  reatus  culpa;, 
et  poenae  tam  sempiternae,  quam  temporariae. 
Si  enim  Evangelium  hoc  doceret,  pugnaret 
utique  cum  indulgentiis;  et  quia  mendax 
Evangelium  esse  non  potest,  id  plane  seque¬ 
retur,  ut  mendaces  essent  indulgentia?.  At 
Evangelium  dicit  quidem  in  prima  reconci¬ 
liatione,  quae  fit  in  Baptismo,  hominem  re¬ 
novari,  et  renasci,  Joan.  m.  et  Tit.  m.  Christo 
commori,  et  consepeliri,  et  resurgere  in 
novam  creaturam,  Rom.  vi.  ac  proinde  nihil 
expiandum  remanere,  neque  egere  hujus¬ 
modi  homines  ulla  alia  indulgentia,  si  forte 
continuo  post  Baptismum  eos  de  hac  vita 
migrare  contigerit.  Caeterum  in  secunda  re¬ 
conciliatione,  quae  fit  per  sacramentum  Poe¬ 
nitentiae,  Evangelium  dicit,  Christum  offerri 
poenitenti  cum  affluentia  quidem  coelestium 
bonorum,  sed  non  tanta,  ut  continuo  remit¬ 
tatur  omnis  reatus  culpae  et  poenae,  sed  ut 
post  remissam  omnem  culpam,  et  poenam 
sempiternam,  remaneat  poenitentia,  et  satis¬ 
factio  peragenda  pro  temporaria  poena  ex¬ 
plenda;  non  enim  reconciliatio  haec  secun- 
’da,  est  regeneratio,  et  renovatio,  sed  est 
quasi  medicinalis  curatio,  et  baptismus  qui¬ 
dam  laboriosus,  et  secunda  tabula  post  nau¬ 
fragium,  ut  sancti  Patres  passim  docent, 
quos  citavimus  in  libris  de  poenitentia. 
Quare  cum  in  secur.da  reconciliatione  secun¬ 
dum  Evangelium  relinquatur  saepe  numero 
reatus  aliquis  poenae  temporalis  expiandus, 
locum  suum  habere  possunt  indulgentiae, 
neque  cum  Evangelio  ulla  ratione  pugnant. 
Sed  videamus,  quomodo  probaverit  Calvi¬ 
nus,  Evangelium  in  omni  reconciliatione 
offerre  nobis  Christum  cum  omni  affluentia 
coelestium  bonorum,  ita  ut  semper  tam  co¬ 
piose  merita  ejus  applicentur,  ut  nihil  orn- 


LIBER  )f. 


po 
UO 

runo  remaneat  expiandum.  Certe  nihil  attu¬ 
lit,  nisi  testimonium  Apostolicum  II  Cor.  v. 
Posuit  in  nobis  verbum  reconciliationis  ctc.  (1). 
At  in  eo  testimonio  nulla  fit  mentio  totius 
affluentim  coelestium  honorum,  neque  appli¬ 
cationis  omnium  meritorum  Christi  :  sed 
solum  ex  eo  loco  habemus,  eos  reconciliari 
Deo  per  ministerium  servorum  Dei,  qui  ab 
illo  potestatem  habenl,  quique  legatione 
funguntur  pro  Christo,  et  per  quos  Deus  nos 
exhortatur,  ut  reconciliemur.  Quandoquidem 
Christus,  qui  peccatum  non  fecit,  factus  est 
pro  nobis  peccatum,  id  est,  victima  salutaris 
ad  expianda  peccata,  ut  nos  efficiamur  justi¬ 
tia  Dei  in  illo,  id  est,  per  ipsum  vere,  pro- 
prieque  justificemur.  Sed  quam  late  pateat 
ea  reconciliatio  et  an  seinper  relaxet  omnem 
culpam  et  poenam,  an  aliquando  solam  cul¬ 
pam,  et  poenam  seternam,  Apostolus  non 
dicit,  et  ex  aliis  locis  tum  Scripturse,  tum 
Patrum  satis  aperte  colligimus,  post  remis¬ 
sam  culpam,  restare  poense  temporalis  rea¬ 
tum,  vel  propriis  laboribus  solvendum,  vel 
per  indulgentias  condonandum.  Non  igitur 
Evangelium  est  mendax,  neque  mendaces 
sunt  indulgentise,  sed  Calvinus  Evangelium 
mendaciter  allegavit. 

Pergit  in  eadem  sectione  Calvinus,  ac  do¬ 
cet,  unde  origo  indulgentiarum  fluxerit:  «Si 
quis,  inquit,  originem  requirat,  hinc  videtur 
hic  abusus  emanasse,  quod  cum  injungeren¬ 
tur  olim  severiores  satisfactiones  poenitenti- 
bus,  quam  ut  ab  omnibus  fieri  possent,  qui 
poenitentia  sibi  imposita  gravari  sc  ultra 
modum  sentiebant ,  petebant  ab  Ecclesia 
relaxationem.  Remissio  qua?  talibus  fiebat, 
indulgentia  vocabatur.  Ubi  autem  satisfa¬ 
ctiones  ad  Deum  transtulerunt,  ac  compen¬ 
sationes  esse  dixerunt,  quibus  se  redimant 
homines  a  judicio  Dei,  simul  etiam  indul¬ 
gentias  eo  traxerunt,  ut  essent  expiatoria 
remedia,  quae  nos  poenis  meritis  liberent. 
Illas  vero  quas  retulimus  blasphemias,  tanta 
impudentia  confinxerunt,  ut  nullum  praetex¬ 
tum  habere  queant  ». 

In  his  verbis  tria  quaedam  Calvinus  affir¬ 
mat,  quae  nullo  testimonio,  nulla  ratione 
probare  potuit.  Neque  enim  ex  historia  anti¬ 
quitatis,  sed  exLutheri  somniis  hausit  quse- 
•eumque  hoc  loeo  effutiit.  Primum  igitur,  ait, 
injungi  solitas  olim  severiores  satisfactiones, 
quam  ut  ab  omnibus  fieri  possent,  et  relaxa¬ 
tionem  eorum,  qui  supra  modum  gravati 


erant,  indulgentiam  esse  nominatam.  Quaero, 
ubi  hoc  legerit,  ubi  didicerit,  mirum  silen¬ 
tium.  Nos  contra  legimus  in  antiquis  Conci¬ 
liis,  indulgentias  concedi  solitas  non  iis,  qui 
se  supra  modum  gravatos  dicerent,  sed  qui 
poenitentiam  injunctam  aliquanto  tempore 
studiose,  libenterque  peregerant.  Concilium 
Ancyranum  can.  4.  alias  5  :  «  Penes  Episco¬ 
pum,  inquit,  erit  potestas  modum  conversa¬ 
tionis  eorum  (pcenitentium)  probare,  vel 
humanius  erga  eos  agere,  vel  amplius  tem¬ 
pus  adjicere.  Ante  omnia  vero  praecedens 
eorum  vita,  et  posterior  inquiratur,  et  ita 
cis  impertiatur  humanitas  />.  Et  clarius  cap. 
22.  e*  Modus  poenitentiae  in  Episcjoporum  sit 
arbitrio,  ut  secundum  conversationem  poeni- 
tentium,  possint  et  extendere  tardantibus, 
et  minuere  studiose  festinantibus  » .  Conci¬ 
lium  Nicaenum  I  canon.  11.  alias  12.  cum 
poenitentiam  lapsis  praescripsisset  annorum 
tredecim,  addit  :  «  Ab  omnibus  vero  illud 
praecipue  observetur,  ut  animus  eorum,  et 
fructus  poenitentiae  attendaitur.  Quicumque 
enim  cum  omni  timore  et  lacrymis  perseve¬ 
rantibus,  et  operibus  bonis  conversationem 
suam  non  verbis  solis,  sed  opere,  et  veritate 
demonstrant,  cum  tempus  statutum  etiam 
ab  iis  fuerit  impletum,  nimirum  primi  trien¬ 
nii,  quo  inter  audientes  futuri  erant,  et  ora¬ 
tionibus  jam  coeperint  communicare,  licebit 
Episcopo  humanius  circa  eos  aliquid  cogi¬ 
tare  (id  est,  minuere  aliquid  de  reliquis  de¬ 
cem  annis) ;  qui  vero  indifferenter  habuerint 
lapsum,  et  sufficere  sibi  quod  Ecclesiam  in¬ 
troierint  arbitrantur,  isti  omni  modo  tempora 
statuta  complebunt.  »  Ubi  clarissime  vides 
indulgentiam  dari  diligentibus,  negari  ne- 
gligentibus.  Neque  solum  non  est  verum, 
quod  Calvinus  dicit,  sed  nec  est  ullo  modo 
verisimile.  Nam  nec  sancti  illi  Patres  satis¬ 
factiones  injunxissent  severiores,  quam  par 
esset  :  nec  si  forte  aliquis, supra  modum  gra-  # 
vatus  fuisset,  illum  per  indulgentiam,  sed 
per  justitiam  ab  illo  onere  sublevassent.  Queo 
enim  'indulgentia  est,  demere  onus  injuste 
impositum?  Deinde  affirmat  idem  Calvinus, 
satisfactiones  iJlas  pcenitentiarias  postea  ad 
Deum  fuisse  translatas,  et  inde  factum  esse, 
ut  indulgentice  crederentur  esse  remedia  ex¬ 
piatoria,  quse  nos  a  poenis  meritis  liberent. 
Ilie  etiam  quterimus,  ut  ostendant  Calvinia- 
ni,  quando  satisfactiones  pcenitentiariee  non 
pertinuerint  ad  expiandas  poenas  judicio  Dei 


Cor.  Y,  19 


CAPUT  VII. 


69 


debitas,  nos  enim  legimus  in  antiquissimis 
Patribus ,  per  satisfactiones  illas  placari 
Deum,  propitiari  Deum,  satisfieri  Deo.  Multa 
citavimus  in  libris  de  poenitentia,  nonnulla 
etiam  in  libro  superiore.  Nunc  unius  Cy¬ 
priani  testimonio  contentus  ero.  Is  igitur  in 
serm.  de  lapsis  exhortans  ad  poenitentia; 
opera  illos,  qui  jam  resipuerant,  et  poeni¬ 
tentiam  agere  coeperant,  sed  intercessione 
Martyrum  cupiebant  sibi  condonari  reliquam 
poenitentiam,  inter  alia  sic  loquitur  :«  Poeni¬ 
tentia  crimine  minor  non  sit.  Putasne  tu 
Dominum  cito  posse  placari,  quem  verbis 
perfidis  abnuisti,  cui  patrimonium  praepo¬ 
nere  maluisti,  cujus  templum  sacrilega  con¬ 
tagione  maculasti  »  ?  Et  infra  :  «  Poenitenti, 
operanti ,  roganti  potest  clementer  igno¬ 
scere,  potest  in  acceptum  referre  quicquid 
pro  talibus  et  petierint  Martyres,  et  fecerint 
Sacerdotes.  Vel  si  quis  plus  ‘eum  (Deum  vi¬ 
delicet)  suis  satisfactionibus  moverit,  si  ejus 
iram,  si  indignantis  offensam  justa  depreca¬ 
tione  placaverit,  dat  ille  et  arma  rursum, 
quibus  victus  armetur  ».  Et  infra  :  «  Qui  sic 
Deo  satisfecerit,  qui  poenitentia;  facti  sui, 
qui  pudore  delicti  plus  et  virtutis,  et  fidei 
de  ipso  lapsus  sui  dolore  conceperit,  exau¬ 
ditus,  et  adjutus  a  Domino,  quem  contrista¬ 
verat  nuper,  laetam  faciet  Ecclesiam,  nec 
jam  solam  Dei  veniam  merebitur,  sed  coro¬ 
nam  » .  Ex  bis  habemus,  non  semel,  sed  bis, 
terve  repetitum ,  per  labores  poenitentia; 
satisfieri  Deo,  et  placari  Deum  :  non  igitur 
novum  est,  ut  Calvinus  videri  volebat,  sa¬ 
tisfactiones  ad  Deum  referri.  Sed  quoniam 
radix  totius  Lutherani,  et  Calviniani  erroris 
in  eo  posita  est,  quod  negant,  post  remissam 
culpam,  remanere  pomae  temporalis  reatum 
expiandum  in  hac  vita,  vel  in  alia,  adducam 
aliud  Cypriani  testimonium,  quo  manifeste 
docetur,  etiam  post  hanc  vitam  remanere 
ejusmodi  reatum.  Sic  igitur  loquitur  in 
epistol.  2.  lib.  iv.  conferens  gloriam  Marty¬ 
rii,  quo  reatus  omnis  continuo  purgatur,  et 
tollitur,  cum  aliis  generibus  mortis,  qua;  non 
habent  eam  vim  :  «  Aliud,  inquit,  est  ad 
veniam  stare,  aliud  ad  gloriam  pervenire, 
aliud,  missum  in  carcerem,  non  exire  inde, 
donec  reddat  novissimum  quadrantem,  aliud 
statim  fidei,  et  virtutis  accipere  mercedem; 
aliud  pro  peccatis  longo  tempore  cruciatum 
emendari,  et  purgari  diu  in  igne,  aliud  pec¬ 
cata  omnia  passione  purgasse  ».  Haec  ille, 
qua;  si  a  Calvino  animadversa,  et  credita 
fuissent,  numquam  negasset,  post  remissam 


culpam  manere  debitum  luenda;  poena;,  ac 
per  hoc  satisfactionem  esse  necessariam,  et 
indulgentias,  qua;  satisfactionem  condonant, 
liberare  a  meritis  poenis. 

Ultimo  loco  Calvinus  dicit,  nullo  praetextu 
excusari  posse  blasphemias  supra  recitatas 
de  satisfactionibus  sanctorum  Martyrum  , 
qua;  cum  Christi  satisfactionibus  miscean¬ 
tur.  Sed  nos  contra  existimamus,  nullo  prae- 
textu  excusari  posse  Calvini  temeritatem, 
qui  propter  aliqua  testimonia  perperam  in¬ 
tellecta  (ut  supra  demonstravimus)  totam 
Ecclesiam  reprehendit,  et  tam  perverso  ju¬ 
dicio  de  his  rebus  censet,  ut  blasphemias 
vocet,  qua;  revera  gloriam  Dei  continent 
maximam,  nisi,  forte  credendum  sit,  Chri¬ 
stum  eum  honorem  invidere  Martyribus , 
quem  ipse  illis  contulit.  Sed  de  his  satis, 
neque  enim  verbis,  sed  rationibus  dimicare 
proposui. 

CAPUT  VII. 

Refelluntur  objectiones  Tilmanni  Heshusii. 

Tilmannus  Ileshusius  in  libro,  quem  in¬ 
scripsit  de  sexcentis  erroribus  Pontificiorum, 
cum  multo  justius  inscribi  possit  de  sexcen¬ 
tis  mendaciis  Lutheranorum  tit.  32.  qui  est 
de  indulgentiis,  contendit,  indulgentias  qua¬ 
druplici  nomine  exterminandas  esse,  quod 
labefactent,  ut  ipse  loquitur,  quatuor  pra;ci- 
pua  capita  doctrinae  ccelestiS,  videlicet  de  of¬ 
ficio  et  merito  Jesu  Christi,  de  vera  poeni¬ 
tentia,  de  sola  fide  justificante,  et  de  potes¬ 
tate  clavium.  Tam  autem  frigide,  et  insulse 
probat  quae  dicit,  ut  nullo  negotio  refelli 
possit. 

Quod  enim  ad  primum  caput  attinet,  po¬ 
nit  hoc  principium  :  «  Christus  sanguine  suo 
expiavit  peccata  mundi  » .  Idque  probat  ex 
illis  verbis  :  Hic  est  sanguis  novi  testamenti , 
qui  pro  vobis  effundetur  in  remissionem  pecca¬ 
torum, ,  Matth.  xxvi.  Item  ex  illis  :  Filius  ho¬ 
minis  venit  in  hunc  mundum  non  ministrari , 
sed  ministrare ,  et  dare  animam  suam  redem¬ 
ptionem ,  Graece  Aiixpov,  pro  multis.  Matth.  xx. 
Item  ex  illis  :  Ipse  est  propitiatio  pro  peccatis 
nostris  etc.  I  Joan.  ii.  Item  ex  illis  :  In  quo 
habemus  redemptionem  per  sanguinem  ipsius , 
ad  Ephes.  i.  Item  ex  illis  :  Deus  posuit  in  eo 
iniquitates  omnium  nostrum ,  Isai.  liii.  Deni¬ 
que  ex  illis  :  Ecce  Agnus  Dei ,  ecce  qui  tollit 


70 


LIBER  II. 


peccata  mundi  (1),  Joan.  i.  Ex  his  testimoniis 
nude  recitatis,  concludit  his  verbis  :  «  Cum 
ergo  tam  caro  pretio  redempti,  et  Patri  re¬ 
conciliati  simus,  quee  est  illa  impudentia,  et 
contumelia  in  Fiium  Dei,  quod  impostor  ille 
promittit  pro  numerata  pecunia  remissio¬ 
nem,  et  meritarum  poenarum  indulgentiam? 
et  cum  Christus  satisfecerit  Patri  pro  totius 
mundi  peccatis,  blasphemum  est  menda¬ 
cium,  quod  tingunt  Pontificii,  oportere  fide¬ 
les  pro  suis  peccatis  satisfacere.  Sublato 
errore  de  satisfactione,  sponte  evanescit  fig¬ 
mentum  de  indulgentiis.  »  Hcec  est  prima 
Heshusii  demonstratio,  id  est,  antiqua  Lu- 
theranorum  cantilena,  millies  a  Catholicis 
refutata.  Fatemur  enim  Christum  pro  nobis, 
et  pro  toto  mundo  integre,  immo  plenissime 
Deo  Patri  satisfecisse,  ut  Scripturae  allegatae, 
aliaeque  permulta?  nos  docent.  Sed  negamus, 
inde  sequi,  non  debere  fideles  pro  suis  pec¬ 
catis,  id  est,  pro  reatu  poenae  temporalis 
expiando  Domino  satisfacere.  Sicut  etiam 
fatemur,  Christum  nobis  gratiarn,  et  gloriam 
sanguine  suo  acquisivisse,  ac  promeruisse  : 
et  tamen  debemus  gratiam  per  fidem,  et  sa¬ 
cramenta  quaerere,  et  gloriam  quasi  palmam 
et  bravium  certando,  et  currendo  promereri : 
Apostolus  enim  omnibus  dicit  :  Sic  currite , 
ut  comprehendatis,  I  Cor.  ix.  et  de  se  :  Bo¬ 
num  certamen  certavi ,  cursum  consummavi , 
fidem  servavi,  ideoque  reposita  est  mihi  corona 
justitiae  (2).  I  Timoth.  iv.  Ratio  autem  ho¬ 
rum  omnium  est,  quoniam  pretium  redem¬ 
ptionis,  et  satisfactionis  a  Christo  persolu¬ 
tum,  non  prodest  nisi  iis,  quibus  per  certa 
media,  sive  instrumenta  applicatur,  quod 
etiam  adversarii  confitentur,  et  si  negarent, 
nullam  causam  reddere  possent,  cur  pagani, 
Mahumethani ,  Judaei,  ceeterique  infideles 
pereant,  cum  Christus  pro  toto  mundo  satis¬ 
fecerit,  et  omnibus  hominibus  gratiam,  et 
gloriam  promeruerit.  Itaque  praeter  illud 
principium,  quod  Heshusius  ponit,  Christum 
satisfecisse  pro  peccatis  nostris,  ponendum 
est  hoc  aliud,  eam  satisfactionem  nemini 
prodesse,  nisi  per  certa  media,  et  instrumen¬ 
ta  applicetur,  et  tum  remanet  controversia, 
quae  sint  illa  media,  quam  controversiam 
Heshusius  hoc  loco  non  attigit,  et  ideo  nihil 
omnino  suis  clamoribus  efficit.  Nos  enim 
existimamus  pretium  sanguinis  Christi  iis, 
q  1 1  itb  iafiJeiltite  piamini  convertuntur 


applicari  per  fidem,  et  baptismum  ;  iis  au¬ 
tem,  qui  post  baptismum  ad  peccata  rede¬ 
unt,  et  rursum  a  peccatis  convertuntur  ad 
Deum,  applicari  per  sacramentum  boeniten- 
tiae,  cujus  partes  sunt  contritio,  confessio, 
satisfactio.  Heshusius  contra  existimat,  sola 
fide  applicari,  vel  certe  per  fidem,  et  bapti¬ 
smum.  Sed  nihil  horum  probat,  nec  probare 
potest.  Pleni  sunt  enim  libri  tum  Propheta¬ 
rum,  et  Apostolorum,  tum  etiam  SS.  Patrum 
testimoniis  pro  satisfactione,  quam  Deus 
post  remissam  culpam  a  nobis  requirit.  Et 
quemadmodum  non  est  contumelia,  vel 
blaspbemia  in  Christum,  dicere,  pretium 
sanguinis  ejus  non  prodesse  infidelibus,  nisi 
per  fidem,  et  baptismum  illis  applicetur  : 
ita  non  est  contumelia,  vel  blasphemia,  di¬ 
cere  fidelibus  poenitentibus  non  prodesse, 
nisi  per  sacramentum  pcenitentiee,  ac  per  hoc 
per  contritionem,  confessionem,  et  satisfa¬ 
ctionem  applicetur.  Admissa  autem  necessi¬ 
tate  satisfactionis,  dogma  de  indulgentiis 
facillime  constituitur.  Nam  sicut  pretium 
sanguinis  Christi  non  prodest  ad  remissio¬ 
nem  culpee,  et  poenae  sempiternae,  nisi  per 
fidem,  et  Sacramentum  applicetur  :  ita  sine 
ulla  Christi  contumelia  dici  potest,  idem 
pretium  non  semper  prodesse  ad  remissio¬ 
nem  totius  poenae  temporalis,  nisi  per  opera 
poenitentiae,  vel  per  indulgentias  applicetur. 
Quod  autem  diximus,  per  opera  poenitentiae, 
id  est,  per  nostram  satisfactionem,  pretium 
sanguinis  Domini,  id  est,  ejus  satisfactionem 
nobis  applicari,  non  sic  intelligimus,  quasj 
nostra  satisfactio  non  sit  veri  nominis  satis¬ 
factio.  Nam  et  vera  satisfactio  est,  ut  in  lib. 
iv.  de  poenitentia  demonstravimus,  et  simul 
tamen  cum  ea,  et  per  eam  Christi  satisfactio 
nobis  applicatur.  Neque  nostra  satisfactio 
Christi  satisfactioni  adjungitur,  quod  illa  per 
se  non  sufficeret  :  sed  quia  voluit  ipse  nobis 
etiam  gratiam  satisfaciendi  tribuere,  ut  effi¬ 
cacia  sanguinis  ipsius  magis  splendesceret, 
dum  non  solum  ipse  satisfaceret,  sed  etiam 
membris  suis  virtutem  satisfaciendi  commu¬ 
nicaret. 

Porro  quod  addit  Heshusius,  Pontificem 
pro  numerata  pecunia  peccata  remittere, 
atque  indulgentiam  dare,  mera  calumnia 
est.  Neque  enim  Pontifices  pecunias  ullds 
pro  indulgentiis  exigunt,  sed  jubent  eos,qUi 
, indulgentias  consequi  cupiunt,  orare,  jeju- 

(2)  I  Cor. 


(1)  Mat.  XXVl.  28:  Mat.  XX.  28  :  I  Joan.  II.  2;  Eph.  I,  7  ;  Isai  Llil,  0  ;  Joan.  1,  ‘79.  - 
IX,  24;  ii  Tim.  IV,  7. 


/ 


CAPUT  VIII. 


71 


naro,  eleemosynas  facere,  vel  in  commune 
pauperibus,  vel  in  certum  aliquod  pium 
opus,  ut  in  Basilicae  aedificationem,  sed  i.lud 
est  frequentius,  et  hoc  tempore  solum  in  usu, 
ut  eleemosynae  pauperibus  in  communi  ero¬ 
gari  jubeantur. 

CAPUT  VIII. 

Refelluntur  aliae  objectiones  ejusdem  Tilmanni 
Heshusii. 

Venio  ad  secundum  caput  argumenti 
Heshusiani.  Sic  igitur  ille  pergit  :  «  Obscu¬ 
rant,  inquit,  Pontificii  necessariam  doctri¬ 
nam  de  poenitentia  commerito  indulgentia¬ 
rum.  Cum  enim  docent  homines  pro  suis 
peccatis  vel  in  hac,  vel  in  futura  vita  satis¬ 
facere,  aut  etiam  impositas  satisfactiones 
pecunia  redimere  posse,  extenuant  peccati 
magnitudinem,  parvi  faciunt  judicium  Dei 
adversus  peccatum,  instillant  animis  homi¬ 
num  securitatem,  atque  ita  verre  contritionis 
fundamenta  evertunt  ».  Haec  ille,  qui  sine 
dubio  aliquid  diceret,  si  nos  diceremus,  pro 
culpa,  et  poena  sempiterna,  posse  nobis 
Domino  satisfieri.  Id  vero  non  dicimus,  atque 
ea  de  causa  Theologi  nostri  disputant,  ne¬ 
cessariam  fuisse  incarnationem  Filii  Dei, 
quoniam  tanta  est  magnitudo  peccati,  ut  non 
potuerit  ulla  pura  creatura  ex  rigore  justitiae 
pro  peccatis  hominum  satisfacere  Deo.  Id 
igitur  solum  docemus,  post  culpam  remis¬ 
sam  posse  hominem  justificatum  per  gratiam 
Dei,  satisfacere  Deo  pro  reatu  pue.nae  tempo¬ 
ralis  tantum  :  quod  non  solum  non  extenuat, 
sed  etiam  amplificat  mirum  in  modum  tum 
peccati  magnitudinem,  tum  judicium  Dei 
adversus  peccatum.  Quis  enim  non  miretur 
divini  judicii  severitatem,  et  ipsius  peccati 
molem,  si  cogitet  Deum  ab  ipsis  etiam  filiis 
suis,  et  amicis,  Christi  sanguino  justificatis, 
et  reconciliatis  adhuc  repetere  poenas  pro 
delictis,  vel  in  hajc  vita,  vel  in  futura?  Sed 
qui  sunt,  qui  nobis  objiciunt,  quod  peccati 
gravitatem  extenuemus,  etjudicium  Dei  par¬ 
vi  faciamus  ?  Nempe  Lutherani,  qui  usque 
adeo  peccatum  extenuant,  judiciaque  Dei 
contemnunt,  ut  nihil  ad  expianda  peccata 
exigi  arbitrentur,  nisi  ut  credant  ea  sibi  a 
Deo  non  imputari.  Utri  igitur  magis  pecca¬ 
tum  extenuant,  et  Dei  judicia  parvi  pendunt; 
Catholici,  qui  preeter  fidem,  contritionem, 

(i)  I  Tim.IIl,  13. 


confessionem,  et  satisfactionem  necessariam 
esse  docent  ad  peccata  purganda  ;  an  Luthe¬ 
rani,  qui  sola  fide,  sine  ullo  poenitentiae  la¬ 
bore  purgari  peccata  contendunt  ?  Simile 
est,  quod  de  securitate  addit  Feshusius.Nam 
si  Catholici  dicerent,  per  satisfactionem,  vel 
indulgent.as  homines  reddi  securos  de  salu¬ 
te  aeterna,  etiamsi  contritionem  de  peccatis 
nullam  habeant,  neque  a  peccatis  ad  Deum 
converti  velint,  rectissime  diceret  Heshusius, 
per  inanem  istam  securitatem  everti  funda¬ 
menta  contritionis,  et  poenitentiae.  At  non 
hoc  dicimus,  sed  cum  B.  Augustino  in  lib. 
XXI.  de  Civit.  Dei  cap.  27.  inter  errores'per- 
niciosissimos  numeramus  sententiam  illo¬ 
rum,  qui  dicebant,  eleemosynas,  et  similia 
bona  opera  sine  vera  conversione,  et  poeni¬ 
tentia  ‘-'ufficere  ad  salutem,  et  verbis  diser¬ 
tis  omnes  Theologi  nostri  tradunt,  satisfa¬ 
ctionem,  et  indulgentias  non  prodesse  nisi 
iis,  qui  per  veram  contritionem,  et  reconci¬ 
liationem  justificati  in  gratiam  a  Deo  recepti 
sunt.  Neque  etiam  tunc  securitatem  salutis 
pollicemur  per  indulgentiam,  nisi  sub  condi¬ 
tione,  si  videlicet  adsit  auctoritas  in  conce¬ 
dente,  gratim  status  in  suscipiente,  et  pietas, 
atque  rationabilitas,  ut  sic  loquamur,  in 
causa..  Absolute  autem  spem  bonam,  et  fi¬ 
duciam  pollicemur,  juxta  illud  Apostoli  I 
Timot.  ut.  Qui  bene  ministraverit  t ,  gradum 
bonum  sibi  acquirent ,  et  multam  fiduciam  in 
fide ,  quae  est  in  Christo  Jesu  (I).  Est  autem 
valde  mirum,  quod  Heshusius  securitatem 
nobis  objiciat,  cum  alioqui  nos  ut  plurimum 
reprehendant  Lutherani,  quod  dubitationem, 
et  metum  persuadeamus  nostris,  cum  ipsi 
contra  doceant  suos,  ut  certissime  credant, 
se  justos  esse,  et  salvos  fore,  atqUe  hanc  ip¬ 
sam  fidem  de  propria  justitia,  fidem  justifi¬ 
cantem  et  Catholicam  esse  velint. 

Superest  tertium  caput  argumenti  Heshu¬ 
sii,  quod  his  verbis  ipse  persequitur  :  «  Se¬ 
peliunt  quoque  doctrinam,  inquit,  de  fide, 
seu  fiducia  in  Mediatorem  Jesum  Christum, 
si  enim  remissio  poenarum  pecunia  emi  po¬ 
test,  non  est  necesse  credere  in  filium  Dei 
Jesum  Christum.  At  tota  Scriptura  clamat  : 
qui  non  credit  in  Filium,  vitam  non  videbit, 
sed  ira  Dei  manet  super  eum,  Joan.  m.  ». 

Haic  videlicet  est  illa  insolubilis  demon¬ 
stratio,  ob  quam  ita  se  jactat,  et'  triumphat 
Heshusius.  Et  quidem  doctrinam  de  vera  fi¬ 
de  et  fiducia  in  Christum  non  solum  non  se- 


72 


LIBER  II. 


peliunt,  sed  etiam  enitescere,  atque  eminere 
faciunt  indulgenti® .  Siquidem  fundamentum 
habent  in  thesauro  meritorum  Christi,  et  non 
prosunt  nisi  veris  fidelibus,  et  per  fidem  ve¬ 
ram  ac  vivam  justificatis.  Quare  absurda,  et 
inepta  est  illa  consequentia,  per  indulgen¬ 
tias,  vel  per  opera  satisfactoria,  quales  sunt 
eleemosyn®  pecuniari®,  redimuntur  pecca¬ 
ta  ab  iis,  qui  credunt  in  Christum,  et  meritis 
ipsius,  ac  satisfactione  nituntur,  igitur  non 
est  necesse  credere  in  Christum  Filium  Dei. 
Fateor  tamen  per  satisfactiones,  et  indul¬ 
gentias  vere  sepeliri  doctrinam  de  sola  fide, 
seu  fiducia  justificante.  Quam  fidem,  seu  fi¬ 
duciam  inanem,  et  falsam,  et  non  tam  justi¬ 
ficantem,  quam  sub  spe  justificationis  ani¬ 
mas  deludentem,  ac  seducentem  esse,  alibi 
demonstravimus.  Quod  autem  Heshusius  di¬ 
cit,  pecunia  redimi  poenarum  remissionem 
ex  Catholicorum  sententia,  verum  est  in  eo 
sensu,  quo  Daniel  Regem  quemdam  admo¬ 
nuit,  peccata  tua  eleemosynis  redime ,  et  ini¬ 
quitates  tuas  misericordiis  pauperum  (1),  Da- 
niel.  iv.  Nimirum  existimamus,  per  eleemo¬ 
synas,  ut  etiam  per  jejunia,  aliaque  pia  ope¬ 
ra,  pr®sertim  laboriosa,  et  poenalia,  remitti 
poenas  temporales,  qu®  remanent  post  cul¬ 
pam  remissam,  ut  jam  s®pe  dictum  est. 

Quartum  caput  argumenti,  quo  proban¬ 
dum  erat  per  satisfactiones,  et  indulgentias 
labefactari  doctrinam  de  potestate  clavium, 
Heshusius  non  adscripsit  :  An  oblivione,  an 
alia  de  causa,  incertum  est.  Sed  hanc  jactu¬ 
ram  meliori  compensatione  resarcivit.  Ad¬ 
junxit  enim  aliquid  adversus  indulgentias 
pro  defunctis,  a  Quod  fingunt,  inquit,  indul¬ 
gentias  per  modum  suffragii  valere  pro  mor¬ 
tuis,  pugnat  cum  dicto  Christi,  Qui  non 
credit  in  Filium,  jam  judicatus  est  »,  Joan. 
m.  Item  :  «  Omnes  nos  manifestari  oportet 
ante  tribunal  Christi,  ut  referat  unusquisque 
ea,  qu®  gessit  in  corpore,  sive  bonum,  sive 
malum,  II  Corinth.  v.  Item  :  «  Beati  mor¬ 
tui,  qui  in  Domino  moriuntur»,  Apocal.  xiv. 
«Infelices  ergo,  et  quibus  null®  indulgenti® 
prosunt,  qui  in  Domino  non  moriuntur, 
sanctorum  meritis  confidere,  blasphemum, 
et  contumeliosum  est  in  Filium  Dei  » . 

Mirabilis  sane  dialectica  Heshusii,  per 
quam  sine  medio  termino  quidlibet  ex  quo¬ 
libet  licet  colligere.  Qui  non  credit  in  Filium 
Dei,  jam  judicatus  est.  Igitur  indulgenti® 
per  modum  suffragii  defunctis  valere  non 


possunt.  Sanusne  Cst,  an  delirat,  qui  ita 
colligit  ?  Fatemur  indulgentias  nullo  modo 
prodesse  iis,  qui  sine  fide  in  Christum  de¬ 
cesserunt,  qui- juxta  verbum  Domini  judicati, 
id  est,  condemnati  sunt.  At  non  inde  sequi¬ 
tur,  non  prodesse  iis,  qui  cum  fide,  spe,  et 
charitate  migrarunt,  et  adhuc  tamen  in  lo- 
cis*purgatoriis  degunt,  de  quibus  sic  loqui¬ 
tur  S.  Augustinus  hom.  16.  ex  lib.  l.  Ilomi- 
liarum  :  «  Qui  temporalibus  poenis  digna 
gesserunt,  per  ignem  quemdam  purgatorium 
transibunt,  de  quo  Apostolus  inquit  :  Salvus 
erit,  sic  tamen  quasi  per  ignem  » .  At,  inquit 
Heshusius ,  omnes  stabimus  ante  tribunal 
Christi,  ut  referat  unusquisque  ea,  qu®  ges¬ 
sit  in  corpore,  sive  bonum,  sive  malum  :  non 
igitur  mortuis  aliquid  prosunt  indulgenti®, 
aliave  suffragia.  Respondeo,  mortuos  quidem 
ea  tantum  recipere,  qu®  gesserunt  in  corpo¬ 
re,  sed  eos,  qui  in  fide,  spe,  et  charitate  us¬ 
que  ad  finem  perseverarunt,  id  egisse  in 
corpore,  ut  post  mortem  suffragiis,  atque 
indulgentiis  juvari  possent.  Contra  autem 
eos,  qui  in  peccatis  lethalibus  usque  ad 
mortem  permanserunt,  id  egisse  in  corpore, 
ut  eis  post  mortem,  neque  indulgenti®,  ne¬ 
que  suffragia  ulla  prodessent.  Sic  enim  lo¬ 
quitur  S.  Augustinus  in  Enchir.  cap.  109  : 

((  Neque  negandum  est,  defunctorum  animas 
pietate  suorum  viventium  relevari,  cum  pro 
illis  sacrificium  Mediatoris  offertur,  vel  elee- 
mosyn®  in  Ecclesia  fiunt.  Sed  eis  h®c  pro¬ 
sunt,  qui  cum  viverent*  ut  h®c  sibi  prodesse 
possent,  meruerunt.  Est  enim  quidam  vi¬ 
vendi  modus,  nec  tam  bonus,  ut  non  requi¬ 
rat  ista,  nec  tam  malus,  ut  ei  non  prosint 
ista  post  mortem.  »  Et  infra  :  «  Non  igitur 
ista,  qu®  pro  defunctis  commendandis  fre¬ 
quentat  Ecclesia,  illi  Apostolic®  sunt  adversa 
sententi®,  qua  dictum  est:  omnes  astabimus 
ante  tribunal  Christi,  ut  referat  unusquisque 
secundum  ea,  qu®  per  corpus  gessit,  sive 
bonum,  sive  malum;  quia  etiam  hoc  meri¬ 
tum  sibi  quisque,  cum  in  corpore  viverent 
comparavit,  ut  ei  possent  ista  prodesse,  non 
enim  omnibus  prosunt,  et  quare  non  omnibus 
prosunt,  nisi  propter  differentiam  vit® ;  quam 
quisque  gessit  in  corpore?  »  H®c  ille.  Ad  lo¬ 
cum  autem  Apocalypsis  respondemus, eos, qui 
in  Domino  omni  ex  parte  moriuntur,  quales 
sunt  Martyres,  quos  eo  loco  pr®cipue  Joan- 
nes  Apostolus  consolatur,  plane  beatos  esse, 
neque  indulgentiis,  aliisve  suffragiis  indigere, 


(.1)  Dan.  IV,  24. 


CAPUT  IX. 


73 


ac  de  his  hunc  locum  exponunt  S.  Ambro¬ 
sius,  Haymo,  Hansbertus,  et  Richardus  de 
S.  Victore;  eos  autem  qui  nulla  ex  parte  in 
Domino  moriuntur,  quales  sunt  homines 
perditi,  qui  sine  gratia  Dei,  et  justificatione 
decedunt,  infelices  omnino,  ac  miseros  esse, 
neque  indulgentias  abave  ulla  suffragia  eis 
prodesse.  Sed  inter  hos  quidam  sunt  medii, 
ut  paulo  ante  ex  Aug'ustino  didicimus,  qui 
partim  in  Domino,  partim  non  in  Domino 
moriuntur,  in  Domino  quidem,  quia  cum 
fide,  spe,  etcharitate  de  hac  vita  discedunt, 
non  in  Domino,  quia  maculse  veniales,  vel 
reatus  pocnse  temporalis  illis  adimerent,  ob 
quae  purgatione,  atque  expiatione  indigeant. 
Isti  igitur  nec  tam  perfecti  sunt,  ut  continuo 
requiescant  a  laboribus  suis,  neque  suffragiis 
Ecclesiffi,  vel  indulgentiis  opus  habeant  :  nec 
tam  sunt  imperfecti,  ut  requiem  a  poenis,  et 
laboribus  non  expectent,  vel  ut  indulgentiis, 
et  eleemosynis,  aliisque  suffragiis  relevari 
non  possint.  Neque  mirabitur,  nos  dicere 
aliquos  mori  partim  in  Domi  no,_p  arti  m  non 
in  Domino,  qui  apud  S.  Augustinum  lib.  m. 
ad  Bonifacium  cap.  3.  legerit,  homines  eos¬ 
dem  propter  gratiam  Dei ,  quam  habent , 
esse  filios  Dei,  propter  peccata  venialia,  qui¬ 
bus  non  carent,  esse  filios  hujus  steculi.  Illa 
denique  Heshusii  postrema  conclusio,  bla- 
sphemum,  et  contumeliosum  esse  in  Filium 
Dei,  sanctorum  meritis  fidere,  unde  colli¬ 
gatur,  omnino  non  video.  Nam  neque  ex 
proximis  superioribus  verbis  nascitur,  neque 
ad  rem  propositam  ullo  modo  facit.  Sed  jam 
dictum  est,  secundum  novam  Heshusii  logi¬ 
cam,  quidlibet  ex  quolibet  colligi  posse.  Tan¬ 
tum  autem  abest,  ut  fidere  sanctorum  me¬ 
ritis,  sit  vel  blasphemum,  vel  contumeliosum 
in  Filium  Dei,  ut  sit  Filio  Dei  perhonorificum, 
et  gloriosum  :  Quid  enim  sunt  sancti,  nisi 
palmites  fructuosi ,  ejus  nobilissimae  vitis, 
quee  dicit  in  Evangelio  :  Ego  sum  vitis ,  et 
vos  palmites  ?  et  quoniam  palmites  omnem 
virtutem  suam  ex  vite  trahunt,  certe  omnis 
palmitum  gloria  in  vitam  redundat.  Itaque 
cum  sanctorum  meritis  confidimus,  Christo 
confidimus,  sine  quo  illi  nihil  facere  possunt. 
Neque  ita  confidimus  sanctorum  meritis,  ut 
ab  illis  gratiam,  vel  gloriam  expectcmus, 
sed  solum,  ut  saepe  diximus,  ut  per  eorum 
satisfactiones,  nobis  communicatas,  a  reatu 
poenae  temporalis  liberemur,  vel  eorum  in¬ 
tercessione  a  Deo  per  Christum  varia  bene¬ 
ficia  consequamur. 


CAPUT  IX. 

Respondetur  ad  primum  caput  disputationis 
Martini  Kemnitii  de  indulgentiis. 

Martinus  Kemnitius  in  4.  part.  examinis 
Concilii  Tridentini,  discutiens  decretum  con¬ 
cilii  de  indulgentiis,  quod  habetur  in  ult. 
sess.,  longissimam,  id  est,  verbosissimam 
more  solito  de  indulgentiis  disputationem 
instituit.  Eam  nos  hoc  loco  refutare  aggre¬ 
dimur,  ac  Deo  hene  juvante  non  magno  ne¬ 
gotio  fraudes  ejus  et  mendacia  detegemus, 
et  argumenta,  si  quae  erunt  alicujus  mo¬ 
menti,  breviter  ct  dilucide  refellemus.  Sed 
illud  initio  lectorem  admonitum  volo,  nolle 
me  tempus  terere  in  recitandis  iis ,  qum 
Kemnitius,  ut  librum  suum  pleniorem  fa¬ 
ceret,  ex  libris  Catholicorum  descripsit;  quae 
plurima  sunt,  ut  canones  omnes  pceniten- 
tiales,  quos  ex  conciliis,  exBurchardo,  ct  ex 
Gratiano  in  medium  attulit,  et  alia  id  genus. 
Item  nolle  me  repetere  refutationem  aliorum 
errorum  Lutheranorum,  qui  passim  a  Kem- 
nitio  inculcantur,  quamvis  ad  rem  praesentem 
non  faciant.  Satis  enim  multa  tum  in  libris 
aliorum  Catholicorum,  tum  etiam  in  nostris 
exstant,  unde  errores  illi  plenissime  confu¬ 
tentur.  Denique  nolle  me  verbis  sine  neces¬ 
sitate  contendere,  neque  convicia,  et  contu¬ 
melias,  quibus  Catholicos  passim  aspergit, 
referre,  et  retorquere  (quod  longissimum 
esset),  nisi  aliquando  nimia  ejus  impudentia 
nos  cogat  aliquid  dicere.  Igitur  duo  tantum 
in  hac  discussione  Kemnitianae  disputationis 
praefare  mihi  propositum  est,  ut  notem  quae 
falso  Kemnitius  nobis  imponit,  et  argumentis 
ejus  adversus  indulgentias  perspicue,  solide¬ 
que  respondeam. 

In  primo  capite  disputationis  suae  Kemni¬ 
tius,  id  est  pag.  213.  in  editione  Francofor- 
diensi  in  octavo,  statum  quaestionis  exponit, 
quid  videlicet  illud  sit,  quod  nomine  indul¬ 
gentiae  in  hac  disputatione  accipiatur.  Ubi 
multa  sunt,  quaj  perperam  ab  illo  dicuntur, 
ut  causam  Catholicorum  odiosam  reddat. 
«  Primum  miratur  cur  Tridentinum  Conci¬ 
lium,  si  pontificias  indulgentias  non  prorsus 
damnare  et  abjicere  volebat,  non  saltem  ea¬ 
rum  mentionem  sepelierit,  vel  approbatio¬ 
nem  suspenderit  :  cum  toti  orbi,  atque  adeo 
ipsis  Pontificiis  notum  sit*  (ut  ipse  loquitur) 
impudentem  et  impiam  indulgentiarum 
nundinationem  a  multis  doctis,  et  piis  viris 


74 


LIBER  II. 


deploratam,  et  reprehensam  fuisse.  »  Sed 
non  est  cur  miretur.  Nam  concilia  Ecclesiae 
Catholicae,  quale  Tridentinum  fuit,  non  co¬ 
lent  dogmata  quotannis  mutare,  ut  Luthe- 
rani  faciunt,  neque  circumferri  omni  vento 
doctrinae.  Concilia  vetera,  Lateranensia, 
Lugdunensia,  Viennensia  (ut  supra  ostendi¬ 
mus)  indulgentias  approbarunt,  abusus,  qui 
forte  irrepserant,  condemnarunt.  Idem  omni¬ 
no  Tridentinum  Concilium  fecit.  Neque  tri¬ 
buendae  sunt  Ecclesiae  Catholicae,  si  quae 
irrepunt  ex  cupiditate  pravorum  hominum 
corruptelae  in  cultu  religioso,  praeses  tim  cum 
non  solum  pii,  et  docti  viri,  sml  ipsa  etiam 
concilia  vigilent  adversus  ejusmodi  corrupte¬ 
las.  Neque  id  Kemnitius  ignorare  potest,  cum 
in  hac  ipsa  disputatione  pag.  332.  referat 
decretum  concilii  Lateranensis  et  pag.  345. 
decretum  concilii  Viennensis  adversus  abu¬ 
sus,  qui  in  indulgentiarum  praedicatione  ad¬ 
misceri  coeperant,  et  idem  pag.  213.  integre 
recitet  decretum  concilii  Tridentini,  quo 
damnantur,  et  prohibentur  superstiLiones, 
et  abusus  omnes,  et  nominatim  pravi  quae¬ 
stus,  unde  plurimorum  in  Christiano  populo 
abusuum  causa  fluxit.  At  non  sunt  tollendi 
boni  usus,  ut  destruantur  abusus,  neque 
specie  reformationis  Ecclesia  funditus  ever¬ 
tenda  est,  ut  Lutherani  et  Calviniani  facere 
moliuntur.  Sed  non  mentitur,  qui  ait  :  Tues 
Petrus,  et  super  hanc  petram  aedificabo  Ec¬ 
clesiam  meam,  et  portae  inferi  non  praevalebunt 
adversus  eam  (1),  Matth.  xvi. 

Secundo  idem  Kemnitius  pag.  218.  dicit  ex 
sententia  Catholicorum  temporalem  poenam, 
quae  remanet  luenda  post  remissam  culpam 
in  sacramento  Pcenitentise,  majorem  esse, 
quam  ut  a  quoquam  hominum  in  hac  vita 
exsolvi  possit.  Sed  hoc  falso  nobis  imponit, 
neque  ullum  scriptorem  Catholicum  inve¬ 
niet,  qui  hoc  dicat.  Immo  vero  Catholici 
Theologi  docent,  non  solum  posse  hominem 
justificatum  satisfacere  Deo  pro  debito  pceme 
temporalis,  sed  etiam  id  posse  ex  condigno. 
Vide  prmter  eseteros,  Dominicum  a  Soto  in 
4.  sentent.  dist.  19.  q.  1.  art.  4.  Porro  falsa 
ista  dogmata  nobis  Kemnitius  adseribit,  ut 
videamur  super  falsis  fundamentis  inniti, 
cum  docemus  in  purgatorio  poenas  dari  a 
spiritibus  defunctorum,  et  tum  in  hac  vita, 
tum  iti  alia  indulgentias  locum  habere. 

Tertio  ibidem  Kemnitius  dicit,  Catholicos 
docere,  divinam  justitiam  majores  adhuc 


poenas  exigere,  quse  in  purgatorio  luendse 
sint,  etiamsi  canonica  poenitentia  in  hac  vita 
plene  exsolvatur.  Sed  hoc  etiam  falso  Catho¬ 
licis  imponi  certissimum  est.  Tunc  enim  so¬ 
lum  majores  poenas  Deus  exiget,  quando 
poenitentia  canonica  injuncta  est  minor, 
quam  par  esset.  Sed  si  injungatur  aequalis, 
ut  plane  injungi  potest,  et  ea  plene  exsolva¬ 
tur,  nihil  in  purgatorio  solvendum  superesse 
omnes  Catholici  docent,  ut  videre  est  apud 
S.  Thomam ,  aliosque  Theologos  in  4. 
dist  20. 

Quarto  Kemnitius  pag.  219.  dicit,  satisfa¬ 
ctiones  ex  thesauro  Ecclesim  per  indulgentias 
applicari  illis,  qui  eas  vel  pecunia,  vel  aliis 
operibus  redimunt,  atque  hanc  esse  Catholi¬ 
corum  doctrinam,  et  paulo  infra,  dicit,  ex 
sententia  Catholicorum,  indulgentias  licitan- 
tibus,  et  redimentibus* dispensari.  Sed  hse 
merse  sunt  calumniae,  et  imposturae;  eleemo¬ 
synas  quidem,  aliaquc  pia  opera  Pontifex 
Maximus  solet  injungere  \C,um  indulgentias 
tribuit,  non  tamen  ut  emantur  indulgentiae 
(neque  enim  ea  pecunia  ad  Pontificem,  sed 
ad  pauperes  pervenit);  sed,  ut  exerceantur 
in  operibus  bonis  Christi  fideles,  et  ut  alio¬ 
rum  liberalitate  miserorum  inopiae  succur¬ 
ratur. 

Quinto,  in  eadem  pagina  Kemnitius  dicit, 
ex  sententia  Catholicorum,  thesaurum  Eccle¬ 
siae  constare  ex  operibus  bonis  sanctorum, 
quae  ipsis  ad  promerendam, et  consequendam 
salutem  necessaria  non  erant,  quae  vocantur 
opera  supererogationis  :  item  ex  passionibus 
eorumdem,  quae  ipsis  ad  propria  delicta  pur¬ 
ganda  opus  non  fuerunt.  Sed  ut  hoc  postre¬ 
mum  de  passionibus  est  verum,  ita  illud  de 
operibus  supererogationis  est  falsum.  Neque 
enim  ullus  Theologorum  est,  qui  scripserit 
thesauro  Ecclesiae  contineri  opera  meritoria 
supererogationis.  Illa  enim  opera,  quamvis 
supererogationis  fuerint,  tamen  suo  praemio 
non  caruerunt,  atque  ideo  nulla  ratio  sinit, 
ut  aliis  applicari  possint.  Vocant  quidem 
aliqui  opera  supererogationis  passiones  san¬ 
ctorum,  ut  satisfactorias  ipsis  minime  neces- 
sa:ias.  Sed  nos  de  re  ipsa,  non  de  nomine 
litigamus.  Sed  ha?c  non  sine  causa  finguntur 
a  Kemnitio.  Scit  enim  Lutheranos  valde 
odisse  opera  supererogationis ,  ut  ipsum 
etiam  vocabulum  ferre  non  possint.  Inde 
igitur  existimavit,  vel  hoc  ipso  indulgentias 
fore  invisas,  et  exeerandas,  si  ex  operibus 


i 


(1)  Mat.  XVI,  18. 


CAPUT  X. 


75 


supererogationis  sanctorum  fluxisse  dice¬ 
rentur. 

CAPUT  X. 

Respondetur  ad  secundum  caput  disputationis 
Kemnitii. 

in  secundo  capite  disputationis  sure  Kem- 
nitius  demonstrare  conatur,  indulgentias,  ut 
a  Catholicis  accipiuntur,  non  habere  funda¬ 
mentum  in  Scripturis,  imo  pugnare  cum 
prrecipuis  capitibus  doctrinre  Christianre. 
Primum  igitur  profert  multa  Scrip  turre  testi  • 
monia,  quibus  probat,  per  Christum  nobis 
peccata  remitti.  Sed  hrec  non  egent  ulla 
solutione,  cum  non  pugnent  adversus  indul¬ 
gentias,  neque  a  nobis  negentur,  et  solum  ad 
implendas  paginas  adferantur. 

Secundo  profert  argumenta  negantia,  quod 
videlicet,  Scripturrenon  dicant,  quod  nostris 
operibus  possimus  Deo  satisfacere,  quod  sint 
aliqure  pcenre  purgatorii,  quod  sit  thesaurus 
aliquis  operum  supererogationis,  quod  soli 
Petro  sint  traditae  claves  regni  coelorum, 
quod  sacerdos  absolvens  debeat  imponere 
poenitentias  :  et  quod  bullae  indulgentiarum 
fieri  debeant  etc.  Et  addit,  adeo  hrec  esse 
vera,  ut  Durandus,  Antonius,  Roffensis,  et 
Sylvester  fateantur,  indulgentias  non  posse 
probari  ex  Scripturis,  sed  ex  sola  Ecclesiae 
Romanae  auctoritate.  Sed  hujus  argumenti 
magna  ex  parte  falsum  est  antecedens,  et 
omnino  mala  consequentia.  Falsum  est,  in 
Scripturis  non  haberi,  quod  operibus  nostris 
possimus  satisfacere  Deo,  cum  scriptum  sit 
Dan.  iv.  Peccata  tua  eleemosynis  redime.  Luc. 
xi.  Date  eleemosynam ,  et  ecce  omnia  muncla 
sunt  vobis.  Prov.  xvi.  Misericordia ,  et  veritate 
redimitur  iniquitas.  Falsum  est,  Scripturas 
nihil  habere  de  poenis  purgatorii,  cum  scri¬ 
ptum  sit  I  Cor.  in.  Ipse  autem  salvus  erit ,  sic 
tamen ,  quasi  per  ignem ,  et  Luc.  xii.  Non  exies 
inde,  donec  reddas  novissimum  quadrantem ,  et 
Matth.  xii.  Qui  dixerit  verbum  in  Spiritum 
sanctum ,  non  remittetur  ei ,  neque  in  hoc  sx- 
culo ,  neque  in  futuro.  Falsum  est,  nihil  in 
Scripturis  tradi  de  operibus  supererogationis, 
quamvis,  ut  supra  diximus,  non  pertineant 
hrec  opera  ad  indulgentias.  Quid  eriim  est, 
quod  ait  Dominus,  Luc.  x.  Si  quid  superero- 


gaveris,  ego ,  cum  rediero,  reddam  tibi  (1).  Et 
nonne  B.  Paulus  I  Corinth.  ix.  testatur  se 
potuisse  victum  qurerere  ab  his ,  quibus 
evangelizabat,  ut  Apostoli  creteri  qurerebant, 
et  tamen  maluisse  propriis  manibus  laborare, 
quod  fuit  opus  supererogationis  interpretum 
omnium  testimonio  ?  Falsum  est,  in  Scri¬ 
pturis  nihil  dici  de  clavibus  soli  Petro  tra¬ 
ditis  cum  disertis  verbis  Dominus  dicat 
Matth.  xvi.  Beatus  es  Simon  Bar  Jona,  quia 
caro  et  sanguis  non  revelavit  tibi,  sed  Pater 
meus ,  qui  in  coelis  est ,  et  ego  dico  tibi,  quia  tu 
es  Petrus,  et  super  hanc  petram  xdificabo  Ec¬ 
clesiam  meam,  et  portx  inferi  non  prxvalebunt 
adversus  eam,  et  tibi  dabo  claves  regni  coelo¬ 
rum,  et  quodeumque  solveris  super  terram, 
erit  solutum  et  in  ccehs ,  et  quodeumque  liga¬ 
veris  super  terram ,  erit  libatum  et  in  coelis  (2). 
Falsum  est  in  Scripturis  non  haberi  sacer¬ 
dotem  absolventem  debere  imponere  poe¬ 
nitentiam.  Nam  cum  in  Scripturis  sacerdos 
fiat  judex,  qui  debeat  solvere  vel  ligare, 
remittere  vel  retinere  peccata,  certe  etiam 
debet  ita  reos  absolvere  ut  justitire  satisfiat, 
ac  proinde  solvere  a  culpa,  et  ligare  ad  poe¬ 
nam  pro  modo  culpre  subeundam.  Sed  de 
his  omnibus  suis  locis  disseruimus.  Quod  ul¬ 
timo  dicebatur  de  bullis  indulgentiarum,  non 
habetur  quidem  in  Scripturis  in  particulari, 
sed  habetur  in  communi.  Dum  enim  tri»bui- 
tur  Pontifici  Maximo  potestas  ligandi,  et  sol¬ 
vendi  quicquid  ligandum,  solvendumve  judi¬ 
caverit,  non  dubium  est,  quin  sit  etiam 
eidem  attributa  potestas  solvendi  reatum 
pcenre,  remanentis  post  culpam  remissam, 
et  ea  de  re  scribendi  litteras,  qure  bullre  vo¬ 
cantur,  quibus  ea  concessio  contineatur.  Sed 
etiam  si  nihil  horum  scriptum  esset,  non 
tamen  sequeretur,  indulgentias  non  niti  nisi 
auctoritate  Ecclesire  Itomanre,  possent  enim 
niti  auctoritate  divina,  cognita  per  traditi¬ 
onem  Apostolorum ,  quo  modo  alia  non  * 
pauca,  et  prreter  cretera  numerum  librorum 
sacrorum,  ac  prresertim  Evangeliorum,  non 
ex  aliqua  scriptura,  sed  ex  traditione  Apo- 
stolica,  et  Ecclesire  auctoritate  habemus. 
Neqtle  enim  Ecclesia  usum  indulgentiarum 
concedendarum  per  se  excogitavit,  sed  a 
majoribus  accepit,  cujus  rei  signum  est, 
quod  non  possunt  adversarii  hujus  consue¬ 
tudinis  ullum  assignare  principium.  Atque 
hoc  sibi  volunt  DUrandUs,  AtltOninus,  Roffen- 


(1)  Dan.  1Y,  24  ;  Luc.  XI,  33  ;  Prov.  XVI,  6 ;  I  Cor.  III,  15 ;  Luc.  XII,  59  ;  Mat.  Xii,  32  ;  Luc.  X, 
35.  -  (2)  Mat.  XVI,  17. 


« 


76 


LIBER  II. 


sis,  et  Sylvester,  quos  Keninitius  allegat  : 
nimirum  affirmant,  non  haberi  in  Scriptu¬ 
ris  expressam  mentionem  indulgentiarum, 
quamvis  fundamenta  non  desint,  unde  per¬ 
spicue  colligantur.  Sed  sufficere  ad  eas  etiam 
sub  hoc  nomine  defendendas  Ecclesia;  au¬ 
ctoritatem,  qua;  non  tam  constanter  indul¬ 
gentias  praedicaret,  et  in  conciliis  oecume- 
nicis  approbaret,  nisi  divinitus  traditam  sibi 
potestatem  hujusmodi  non  ignoraret. 

Sed  objicit  Keninitius  S.  Augustinum,  qui 
lib.  ni.  contra  litteras  Petiliani  cap.  6.  ita 
scribit  :  «  Si  quis  de  quacumque  re,  quae 
pertinet  ad  fidem,  vitamque  nostram,  si  vel 
Angelus  e  coelo  vobis  annunciaverit  praeter 
quam  quod  in  Scripturis  legalibus,  et  evan- 
gelicis  accepistis,  anathema  sit  » .  Nos  autem 
ipsum  eumdem  S.  Augustinum  respondentem 
adducemus.  Ipse  enim  tract.  98.  inJoannem 
scribit,  illud,  praeter  quam,  non  significare, 
plus  quam,  sed  contra  quam.  «  Non  ait 
Apostolus  (inquit  Augustinus)  plus  quam 
accepistis,  sed  praeter  quam  quod  accepistis. 
Nam  si  illud  diceret,  sibi  ipsi  praejudicaret, 
qui  cupiebat  venire  ad  Thessalonicenses,  ut 
suppleret  qua;  illorum  fidei  defuerunt.  Sed 
qui  supplet,  quod  minus  erat,  addit,  non 
quod  inerat  tollit.  Qui  autem  praetergreditur 
regulam  fidei,  non  accedit  in  via,  sed  recedit 
de  via  etc.  ».  Non  igitur  anathema  dicitur 
iis,  qui  credunt  aliquid,  quod  non  invenitur 
expresse  scriptum  in  sacris  litteris,  sed  iis, 
qui  credunt  aliquid,  quod  repugnat  sacris 
litteris.  Nam  idem  Augustinus  lib.  it.  de  Ba¬ 
ptis.  cont.  Donat,  cap.  7  :  «  Multa,  inquit, 
non  inveniuntur  in  litteris  Apostolorum,  ne¬ 
que  in  conciliis  posteriorum,  et  tamen  quia 
custodiuntur  per  universam  Ecclesiam,  non¬ 
nisi  ab  ipsis  tradita,  et  commendata  credun¬ 
tur  ».  Et  lib.  iv.  cap.  24.  «  Quod  universa 
tenet  Ecclesia,  nec  conciliis  institutum,  sed 
semper  retentum  est,  nonnisi  auctoritate  a- 
postolica  traditum  rectissime  creditur  »  : 
Denique  lib.  i.  cont.  Grescon.  cap.  33: 
«  Quamvis,  inquit,  hujus  rei  de  Scripturis 
canonicis  non  proferatur  exemplum  :  earum- 
dem  tamen  Scripturarum  a  nobis  etiam  in 
hac  re  tenetur  veritas,  cum  hoc  facimus, 
quod  universa;  jam  placuit  Ecclesia;,  quam 
ipsarum  Scripturarum  commendat  auctori¬ 
tas  ».  Ab  hoc  igitur  loco  depulsus  Keninitius, 
aggreditur  demonstrare  indulgentias  repu¬ 
gnare  Scripturis  :  «  Non  rhetoricis,  inquit, 


declamationibus,  sed  nuda  tantum  indica" 
tione  simpliciter  per  capita  spectandum,  et 
considerandum  proponam,  quemadmodum 
indulgentia;  pugnent.  I.  contra  meritum,  et 
satisfactionem  Christi.  II.  contra  gratuitam, 
et  plenariam  remissionem  Dei.  III.  contra 
claves  regni  coelorum.  IV.  contra  fidem.  V. 
contra  doctrinam  de  bonis  operibus.  VI. 
quod  talis  nundinatio  in  Scriptura  jamdudum 
damnata  sit ». 

Ac  primum  quidem  caput  solo  mendacio 
probat.  Dicit  enim  nos  docere,  Christum 
culpam  quidem  nostram  omnem,  sed  non 
totam  poenam  peccatorum  nostrorum  in  se 
suscepisse.  Ac  deinde  probat  id  esso  falsum 
ex  Scripturis  Isai.  liii.  Galat.  m.  Dcuter. 
xxviii.  At  mendacium  esse  manifestum,  a 
Catholicis  (doceri,  Christum  suscepisse  pur¬ 
gandam  omnem  culpam,  sed  non  omnem 
poenam,  vel  ex  eo  potest  iotelligi,  quod  in¬ 
dulgentiae  ex  nostra  sententia  nituntur  the¬ 
sauro  passionis  Christi,  qui  satisfecit  Deo 
Patri  plenissime  pro  reatu  culpie,  et  poena; 
temporalis,  et  aeternae  omnium  peccatorum. 
Si  per  indulgentias  dicimus  applicari  nobis 
satisfactionem  Christi  pro  reatu  poenae,  quo 
modo  potuit  in  mentem  Kemnitii  cadere  nos 
dicere  Christum  non  satisfecisse  pro  pama? 

Secundum  caput,  id  est,  pugnare  indul¬ 
gentias  cum  gratuita  et  plenaria  remissione 
Dei,  probat  ex  Scripturis  nihil  ad  rem  no¬ 
stram  facientibus.  Adducit  enim  illa  testimo¬ 
nia  :  Qui  credit  in  Filium  Dei ,  non  judicatur. 
Joan.  m .  Et  in  judicium  non  venit.  Joan.  v. 
Peccatorum  ejus  non  recordabor.  Ezecb.  xvm. 
Omnia  peccata  nostra  projecit  in  profundum 
maris.  Michaeae  vir.  et  similia.  Nam  ha;c 
testimonia  probant  quidem  reconciliari  pec¬ 
catorem  Deo,  sed  an  tota  poena  peccatis  de¬ 
bita  semper  remittatur,  non  docent.  Jam 
enim  supra  demonstravimus  ex  lib.  II  Reg. 
cap.  xii.  dictum  esse  Davidi  pcenit.enti  :  Do¬ 
minus  transtulit  peccatum  tuum  (1),  et  tamen 
expetitam  ab  eo  pomam,  mortem  filii,  quam 
ut  averteret  David,  jejunavit,  oravit,  flevit 
etc.  Sed  Keninitius  adducit  similitudinem  ab 
humana  consuetudine  :  «  Certum,  inquit,  et 
manifestum  est,  si  quis  privatus  ita  dimit¬ 
teret  offensam  proximo,  ut  nihilominus  vin¬ 
dictam  aliquam  expetere,  et  supplicium  ali¬ 
quod  de  ipso  sumere  vellet,  talem  ut  non  ex 
corde  remittentem  peccata  graviter  a  Christo 
reprehendi.  Qua  fide  igitur  talem  remissio- 


(1)  Joan.  Itt,  18;  Id.  V.  24:  Ezech.  XVIII.  22;  Mieh.  VII,  19  ;  II  Reg.  XII.  13. 


CAPUT  X. 


77 


nem  ipsi  Deo  tribueremus?  Certe  si  culpam, 
hoc  est,  debitum  omne  dimisit,  non  liabet 
causam  exquirendi  poenas.  »  At  similitudo 
in  ipsum  retorqueri  potest.  Nam  qui  injuriam 
accepit,  et  vel  in  facultate,  vel  in  fama,  vel 
in  ipsa  persona  laesus  est,  sic  potest,  ac  solet 
ordinarie  offensam  dimittere,  et  in  gratiam 
recipere  eum,  qui  laesit,  ut  tamen  detrimen¬ 
tum  compensari,  et  resarciri  sibi  velit.  Et 
quamvis  privati  homines  nullam  interdum 
compensationem  inji.ree  quaerant,  judex  ta¬ 
men  poenam  ab  eo,  qui  injuriam  fecit  repe¬ 
tere,  et  vindictam  sumere  solet.  Sic  igitur 
Deus,  qui  non  solum  pars  offensa,  sed  etiam 
judex  est,  remittit  quidem  culpam,  cum  poe- 
nitentes  in  gratiam  recipit,  sed  poenam  totam 
non  semper  .remittit,  ut  exemplo  Davidis 
ostendimus.  Neque  hoc  repugnat  illis  verbis 
Domini  Matth.  xvm  :  Omne  debitum  dimisi 
tibi ,  quoniam  rogasti  me  etc.  (1).  Nam  per 
omne  debitum ,  intelligitur  omnis  culpa,  non 
omnis  poena.  Comparatenim  Dominus  eo  loco 
peccata  cum  debito  pecuniario  ,  et  loquitur 
de  remissione  offensarum,  quatenus  ea  gig¬ 
nunt  inimicitias.  Itaque  exemplo  suo  Domi¬ 
nus,  qui  poeni tentibus  in  peccata  remittit,  ut 
eos  vere  in  gratiam  et  amicitiam  suam  ad¬ 
mittat,  admonet  homines,  ut  ex  corde  remit¬ 
tant  injurias  proximis,  eosque  vere  diligant; 
id  enim  significat  illa  sententia  :  Sic  et  Pater 
meus  faciet  vobis,  si  non  remiseritis  unusquis¬ 
que  fratri  suo  de  cordibus  vestris.  Quibus  ver¬ 
bis,  ut  S.  Hieronymus  in  commentario  docet, 
omnis  simulatio  fictae  pacis  evertitur.  Sed 
nihil  impedit,  ut  diximus,  quo  minus  satis¬ 
factionem  justam  exigere  possit,  qui  hesus 
est,  etiamsi  eum  qui  laesit,  ex  corde  diligere  5 
nec  solum  non  1  sedere,  sed  etiam  protegere 
deinceps  velit. 

Tertium  caput,  quod  videlicet  indulgentia; 
pugnent  cum  doctrina  de  clavibus  regni  coe¬ 
lorum,  non  probat  Kemnitius,  nisi  verbis 
ludendo  :  «  Christus,  inquit,  dicit  :  Quicquid 
solveritis,  erit  solutum,  et  quorum  remise¬ 
ritis  peccata,  erunt  remissa.  Romanenses 
indulgentia;  contradicunt,  quicquid  Christi 
claves  solvunt,  hoc  Pontifex  Romanus  suis 
poenis  retinet,  et  ligatum  mittit  ad  poenas  vel 
in  hac  vita,  vel  in  purgatorio  exsolvendas.  » 
llaec  non  sunt  argumenta,  sed  nugae.  Nobis 
autem  non  libet  in  re  seria  ludere.  Porro 
Christus  non  solum  dixit,  quodeumque  solve¬ 
ris,  erit  solutum;  sed  etiam,  quicquid  ligave¬ 


ris,  erit  ligatum.  Itaque  Pontifex  non  ligat, 
quod  Christus  solvit,  sed  sicut  potest  solvere 
ita  potest  ligare,  et  hac  potestate  ligat  ad 
poenam  subeundam,  quos  a  culpa  absolvit. 
Neque  contrarium  potuit  Kemnitius  probare, 
nec  poterit. 

Quartum  caput,  quod  indulgentia;  pugnent 
.contra  fidem  justificantem,  non  probat  Kem¬ 
nitius,  nisi  hoc  argumento,  quod  Scriptura 
Rom.  m.  et  iv.  et  xi.  et  Ephes.  ir.  ita  solam 
fidem  in  justificationis  negotio  requirat,  ut 
excludat  etiam  opera  legis,  qua;  Deus  ipse 
mandavit,  indulgentiae  vero  justificationem 
tribuant  commentitiis  operibus,  ut  peregri¬ 
nationibus  ad  hanc  vel  illam  ecclesiam  visi¬ 
tandam.  Sed  hoc  argumentum  totum  ex  im¬ 
peritia,  et  mendaciis  constat.  Nam  ut  omit¬ 
tam,  quod  non  excluduntur  a  justificatione 
opera  bona,  quae  nascuntur  ex  fide,  et  gratia 
Dei,  sed  illa  tantum,  quae  fiunt  solis  viribus 
naturae,  ut  in  libris  de  justificatione  docui¬ 
mus,  non  dicimus  per  indulgentias,  homines 
justificari,  imo  docemus,  non  dari  indulgen¬ 
tias,  nisi  justificatis.  Id  quod  vel  a  suo  Patri¬ 
archa  Luthero  Kemnitius  discere  potuisset. 
Lutherus  enim  hoc  assumpsit,  indulgentias 
non  justificare,  et  nos  admisimus  esse  verum. 
Praeterea  cum  indulgentiae  ex  Catholicorum 
sententia  non  justificent,  multo  minus  tri¬ 
buere  possunt  justificationem  operibus  com¬ 
mentitiis.  Adhacc  opera  illa,  qua;  accepturis 
indulgentias  injunguntur,  valde  temere  com¬ 
mentitia  a  Kemnitio  nominantur;  peregri¬ 
nationes  enim  ad  Loca  Sacra  orationis  causa 
praecipi  solent,  quibus  ordinarie  jejunia,  et 
eleemosynae  adjunguntur.  Ista  autem  omnia 
multis  Scripturarum  testimoniis  commendan¬ 
tur,  ut  praesertim  Tob.  xn.  Matth.  v.  et  vi. 
et  alibi  passim.  Denique  istis  ipsis  operibus 
non  tribuimus  effectum  indulgentiarum, 
quem  falso  justificationem  appellat  Kemni¬ 
tius.  Effectus  enim  proprius  indulgentiarum- 
est  relaxatio  poenae  temporalis,  qui  effectus 
potissimum  tribuitur  meritis  Christi,  ut  in 
libro 'superiore  docuimus.  Quare  cum  omnia 
pene  verba  Kemnitiani  argumenti  falsa  sint, 
certe  non  potest  ullo  modo  esse  vera  con¬ 
clusio. 

Quintum  caput,  quod  indulgentia;  pugnent 
cum  operibus  bonis,  probat  Kemnitius  ex  iis 
lucis  Scripturae,  quibus  ipse  censet  refelli  opi¬ 
nionem  de  operibus  supererogationis,  in  qua 
opinione  fundari  existimat  indulgentias.  Loci 


(1)  Matth.  XVIII,  32. 


78 


LIBER  II. 


sunt  hi  Luc.  xvii.  Cum  omnia  feceritis ,  dicite , 
servi  inutiles  sumus ,  quia  quod  debuimus ,  fe¬ 
cimus.  Matth.  xxv.  dicentibus  fatuis  virgini¬ 
bus,  date  nobis  de  oleo  vestro ,  responderunt 
prudentes,  ne  forte  non  sufficiat  nobis  et  vo¬ 
bis,  ite  potius  ad  vendentes ,  et  emite  vobis  (1). 
Sed  hoc  argumentum  nititur  falsis  princi¬ 
piis,  non  minus,  quam  praecedens.  Neque 
enim  fundamentum  indulgentiarum  ponitur 
a  Catholicis  in  operibus  supererogationis 
sanctorum,  sed  in  satisfactionibus,  quae  ipsis 
necessariae  non  sunt.  Nam  etiam  opera  de¬ 
bita  et  imperata  a  Deo  satisfactoria  esse  pos¬ 
sunt,  et  non  necessaria  iis,  a  quibus  fiunt,  in 
ratione_ satisfactionis.  Si  tyrannus  instet,  ac 
supplicia,  et  mortem  comminetur,  nisi  fidem 
abneges,  non  est  opus  supererogationis,  sed 
plane  debitum  et  necessarium,  fidem  non 
negare,  sed  confiteri,  et  perferre  supplicium, 
et  tamen  opus  illud  non  solum  est  merito¬ 
rium  gloriae,  sed  etiam  satisfactorium  pro 
reatu  poenae,  quem  reatum  fieri  potest,  ut 
non  haberet,  qui  supplicia  illa  perferebat. 
Nec  tamen  Kemnitius  refellere  potuit  opera 
supererogationis,  nisi  depravando  Scriptu¬ 
ras.  Non  enim  Dominus  ait  Luc.  xvii.  Cum 
feceritis  omnia,  dicite  servi  inutiles  sumus.  Sed 
ait :  Cum  feceritis  hsec  omnia,  quae  praecepta 
sunt  vobis ,  dicite ,  servi  inutiles  sumus ,  quod 
debuimus  facere ,  fecimus.  Itaque  illi  dicuntur 
inutiles,  qui  nihil  faciunt,  nisi  quod  eis  prae¬ 
ceptum  est,  et  quod  facere  debent.  Ex  quo 
sequitur,  ut  qui  faciunt  aliquid  amplius  quam 
teneantur,  ut  qui  se  castrant  propter  regnum 
coelorum,  id  est,  perpetuam  continentiam 
servant,  et  qui  dant  omnia  pauperibus,  vel 
alia  id  genus  non  imperata  faciunt,  servi 
utiles  dici  debeant.  Neque  haec  mea,  sed  S. 
Ambrosii  explicatio  est,  quin  in  libro  de  Vi¬ 
duis  tractans  hunc  locum  sic  ait  :  «  Hoc  virgo 
non  dicit  (nimirum  servus  inutilis  sum),  hoc 
non  dicit  ille,  qui  bona  sua  vendidit,  sed 
quasi  reposita  expectat  praemia,  sicut  san¬ 
ctus  Apostolus  ait  :  Ecce  nos  reliquimus 
omnia,  et  secuti  sumus  te,  quid  ergo  *  erit 
nobis?  Non  enim  quasi  inutilis  servus  quod 
debuit  facere  fecisse  se  dicit,  sed  quasi  utilis 
Domino,  qui  commissa  sibi  talenta  quaesitis 
multiplicavit  usuris,  mercedem  fidei  atque 
virtutis  bene  sibi  conscius ,  meritorumque 
securus  exspectat  ».  Illud  vero  Matthaei  xxv. 
Date  nobis  de  oleo  vestro  ;  et  ne  forte  non  suf¬ 


ficiat  nobis,  et  vobis-,  non  ad  exclusionem 
operum  supererogationis,  neque  communi¬ 
cationis  satisfactionum  pertinet,  sed  ad  ex¬ 
clusionem  communicationis  justitiae  et  meri¬ 
torum.  Significatur  enim  peream  parabolam, 
eos  quibus  in  hac  vita  extincta  fuerit  lampas 
charitatis,  et  operum  bonorum,  et  qui  in  eo 
statu  de  vita  migraverint,  frustra  imploratu¬ 
ros  merita  sanctorum.  Nam  ut  dicitur  Ezech. 
xyiii.  Justitia  justi  super  eum  erit ,  et  impietas 
impii  erit  super  eum ,  et  Gal.  vi.  Unusquisque 
onus  suum  portabit ,  et  Rom.  ii.  Reddet  Deus 
unicuique  secundum  opera  sua  (2).  Atque  ad 
hoc  significandum  in  ea  parabola  dicentibus 
fatuis  virginibus,  Domine,  Domine,  aperi  nobis, 
respondetur  a  Domino,  Arnen  dico  vobis,  ne¬ 
scio  vos.  Alia  testimonia  Kemnitius  adducit 
ad  probandum,  opera  nostra  non  esse  sine 
peccato,  sed  ea  nihil  ad  propositum  fa¬ 
ciunt,  et  sunt  a  nobis  omnia  diligenter  expli¬ 
cata  in  libris  de  Justificatione. 

Sextum  caput,  quod  indulgentiae  sint  ex- 
expresse  damnatae  in  Scripturis  sanctis  , 
probat  Kemnitius  ex  Epist.  II  B.  Peti  i  cap. 
ii.  In  avaritia  fictis  verbis  de  vobis  negotia¬ 
buntur.  Item  libertatem  aliis  pollicentur ,  cum 
ipsi  sint  servi  corruptionis,  et  Act.  vm.  Pe¬ 
cunia  tua  tecum  sit  in  perditionem ,  quoniam 
donum  Dei  existimasti  pecunia  parari  (3).  Ex 
his  duobus  locis  concludit  suum  argumen¬ 
tum  in  haec  verba  Kemnitius  :  «  Hoc  est  ip¬ 
sissimum  judicium  Spiritus  sancti,  de  indul¬ 
gentiis  Pontificiis  » .  Quse  conclusio  indicat 
incredibilem  fuisse  in  Kemnitio  libidinem 
maledicendi,  etiam  adversus  propriam  con¬ 
scientiam.  Nam  ignorare  non  potest  abusum 
quaestuariorum,  quibus  utcumque  accom¬ 
modari  possent  verba  S.  Petri,  ut  ea  Cajeta- 
nus  accommodat,  Romanis  Pontificibus  adeo 
semper  displicuisse,  ut  eos  publicis  consti¬ 
tutionibus  damnaverint,  et  prohibuerint. 
Siquidem  ipse  idem  Kemnitius  refert  ad  ver¬ 
bum  decreta  de  hac  re  Innocentii  III,  Cle¬ 
mentis  V  et  ipsius  Synodi  Tridentinae.  Qua 
igitur  conscientia,  qua  fronte  non  solum  hoc 
loco,  sed  passim  in  tota  disputatione  Ro¬ 
manis  Pontificibus  tribuit ,  quae  a  Roma¬ 
nis  Pontificibus  damnata  ,  'atque  interdicta 
fuisse  idem  ipse  testatur?  Videat  autem 
Kemnitius,  ne  verba  S.  Petri  in  n.  epist.  ad 
se,  et  Lutheranos  caeteros  pertineant.  Certe 
S.  Augustinus  in  lib.  de  fid.  et  operib.  cap. 


(1)  Luc.  XVII,  10;  Mat.  XXV,  S.  —  (2)  Ezech.  XVIII,  :  0  ;  Gal.  VI,  5;  Rora.  II,  G.  —  (3)  II  Pet. 
II,  3  ;  Act.  Vj U,  20. 


CAPUT  XI. 


79 


14.  totam  hanc  epist.  ut  etiam  epistolam  Ja- 
cobi,  et  Judae  adversus  eos  scriptas  esse  di¬ 
cit,  qui  affirmabant  sola  fide  homines  sal¬ 
vari  posse,  quae  est  hoc  tempore  hseresis 
Luth eranorum,  et  in  eodem  libro  cap.  24, 
illa  ipsa  verba,  quae  Kemuitius  citat,  contra 
eos  pugnare  dicit,  qui  libertatem  pollicentur, 
id  est.  securitatem  salutis,  modo  credant  in 
Christum,  ut  idem  explicat  cap.  26.  Atque 
hsec  fortasse  est  causa,  cur  Lutherani,  et  ipse 
Kemuitius  in  examine  4.  sess.  Concilii  Tri- 
dentini,  hanc  epistolam  aut  negent  esse  ca¬ 
nonicam,  aut  ejus  auctoritatem  in  dubium  re¬ 
vocant,  quia  vident  hseresim  suam  de  sola  fi¬ 
de  justificante  hujus  epistola?  testimoniis  aper¬ 
tissime  refutari.  Illud  vero  quod  Kemuitius 
addit  ex  Actis  Apostolorum  c.  vm  :  Pecunia 
tua  tecum  sit  in  perditionem ,  quia  existimasti 
donum  Dei  pecunia  parari,  si  ad  indulgen¬ 
tias  referatur,  mera  calumnia  est.  Nam  Ca¬ 
tholici  non  existimant,  indulgentias  pecuniis 
vendi,  vel  emi  :  sed  eleemosynas  imperari 
ad  opus  aliquod  pium,  ut  basilicae  aedifica¬ 
tionem,  pauperum  subventionem,  captivo¬ 
rum  redemptionem,  et  similia,  quod  opus 
pium  sit  causa  indulgentiae  concedendae,  ut 
scepe  diximus. 

CAPUT  XI. 

Respondetur  ad  tertium  caput  disputationis 

Kemnitii ,  et  defenditur  primum  argumen¬ 
tum  Catholicorum. 

In  tertio  capite  disputationis  suae  Kemni- 
tius  profert  in  medium  argumenta  ex  Scri¬ 
pturis,  quse  a  nonnullis  Catholicorum  pio 
indulgentiis  fieri  solent  :  atque  ad  ea  respon¬ 
dere  conatur,  quamvis  more  suo  multa 
dicendo  nihil  dicat,  eas  responsiones  ordine 
refutabimus. 

Primum  Catholicorum  argumentum  sumi 
dicit  ab  illis  verbis  Domini  Mattii,  xvi.  Tibi 
dabo  claves  Regni  coelorum,  et  q"  odeumque 
solveris  super  terram  erit  solutum  et  in  coelis 
etc.  il).  Adversus  hoc  argumentum  objicit 
primo  Kemmtius  solvere  et  ligare,  nihil  est 
aliud,  nisi  remittere,  vel  re.inere  peccata,  ut 
habetur  Joan.  xx.  Illa  autem  remissio,  ve[ 
retentio  exercetur  in  foro  poenitentiae,  et 
absolutionis,  ut  scholastici  docent.  Igitur  ni¬ 
hil  hoc  testimonium  facit  pro  indulgentiis, 
quas  iidem  scholastici  a  foro  poenitentiae,  et 
absolutionis  longe,  lateque  disjungunt,  de¬ 


sponsio  :  Solvere  et  ligare  quod  habetur 
Matth.  xvi.  multo  latius  patet,  quam  remit¬ 
tere,  et  retinere  peccata,  quod  habetur 
Joan.  xx.  Nam  in  hoc  posteriore  loco  restrin¬ 
guntur  verba  ad  peccata,  in  priore  non  re¬ 
stringuntur,  sed  generatim  dicitur,  quodeum- 
que  solveris,  vel  ligaveris,  et  notum  est,  non 
solum  solvi,  qui  remittuntur  peccata,  sed 
etiam  eum,  qui  liberatur  a  quocumque  de¬ 
bito,  vel  lege,  vel  pacto  etc.  Quemadmodum 
etiam  non  solum  ligatur,  cui  retinentur  pec¬ 
cata,  sed  etiam  qui  praecepto,  vel  juramento, 
vel  promissione,  vel  alia  quacumque  obli¬ 
gatione  constringitur.  Itaque  etiamsi  pro- 
basset  Kemnitius  verba  Domini  Joannis  xx. 
pertinere  ad  solum  poenitentiae  forum,  non 
tamen  probasset  hoc  idem  de  verbis  Domini, 
Matth.  xvi.  sed  tamen  neque  illud  probavit. 
Nam  scholastici  dicunt  quidem,  verba  Do¬ 
mini  Joan.  xx.  pertinere  ad  forum  poeniten¬ 
tia-*,  sed  non  restringunt  ad  illud  forum  ; 
multi  enim  etiam  ad.  remissionem,  quae  fit 
in  Baptismo, ea  verba  referunt,  alii  genera¬ 
tim  ad  omnem  remissionem,  quae  fit  ministe¬ 
rio  clavium,  sive  in  sacramentis,  sive  extra 
sacramentum,  pertinere  volunt.  Mihi  quidem 
valde  probabile  videtur,  hunc  locum  perti¬ 
nere  solum  ad  potestatem  ordinis,  et  ea  de 
causa  non  eum  protuli  in  priore  libro  pro 
indulgentiis. 

Secunda  objectio  Kemnitii.  «  Solvere,  et 
ligare  ita  opponuntur,  ut  quod  solutum  est, 
non  sit  amplius  ligatum.  Pontifex  vero  con¬ 
tra  fingit  quod  in  absolutione  solutum  est 
super  terram,  illud  in  foro  pontificio  mane¬ 
re  ex  parte  ligatum,  et  solvendum  esse  non 
clave  ministerii,  sed  Pontificiis  indulgentia¬ 
rum  nundinationibus  ». 

Responsio.  Ingens  profecto  patientia  ne¬ 
cessaria  est  ei,  qui  Kemriitio  respondere  ve¬ 
lit.  Quis  enim  ferat  impudentiam  hominis, 
qui  tertio  quoque  verbo  nundinationes  iis 
objicit,  a  quibus  severissime  prohibitas  non 
ignorat?  Deinde  quem  non  pigeat  in  ejusmo¬ 
di  nugis  tempus  terere?  Quis  enim  unquam 
dixit,  in  foro  Pontificio  ligatum  manere  quod 
in  absolutione  solutum  est  super  terram? 
Sed  cum  in  foro  poenitentiae  solutio  fiat  a 
c  Ipa  et  a  reatu  pomai  sempiternae,  non 
autem  a  reatu  totius  poenae  temporalis, 
quod  in  eo  for  o  ligatum  mansit,  id  non  nun¬ 
dinatione,  sed  clave  ministerii  Pontificii  per 
indulgentias  relaxari  dicimus,  lioc  refellat,  si 


(l)  Mat.  XVI,  19. 


80 


LIBER  II. 


potest,  et  non  sibi  fingat  argumen  ta  qua;  solvat. 

Tertia  objectio.  «  Ministerium  reconcilia¬ 
tionis  ita  solvit  peccata,  ut  poenitentibus  et 
credentibus  annunciet  condonata  omnia  de¬ 
licta.  Coloss.  n.  peccata  non  imputari.  Ro¬ 
mam  iv.  et  v.  et  per  Christum  redemptos 
esse  a  maledicto  legis.  Galat.  m.  quod  ma¬ 
ledictum  seternum  et  temporale  est.  Deuter. 
xxviii.  Pontificiae  vero  indulgentia}  fingunt 
peccata  etl.  m  post  remissionem  imputari, 
et  Christum  credentes  non  a  tota  maledictio¬ 
ne  legis  redemisse,  sed  partem  ejus  ex  Pon¬ 
tificio  thesauro  redimendam  esse  ».  Respon¬ 
sio.  Vetus  cantilena  luec  est,  millies  refutata. 
Omitto  errorem  illum  Kemnitii,  et  aliorum 
Lutheranorum,  quod  remittere  peccata,  sit 
annunciare  remissa,  quia  ad  hunc  locum 
non  pertinet.  Condonata  nobis  omnia  delicta 
per  Christum,  et  Apostolus  dicit,  neque  in¬ 
dulgentiae  contradicunt.  Nam  condonata 
omnia  intelligi  debent  quoad  sufficientiam 
pretii  a  Christo  persoluti,  sed  pretium  illud 
applicari  postea  necesse  est,  ut  etiam  Luthc- 
rani  fatentur,  si  efficaciter  lmic,  aut  illi  de¬ 
licta  condonanda  sint.  Nos  autem  existima¬ 
mus  non  sola  fide  applicari,  sed  etiam  aliis 
instrumentis,  quorum  unum  indulgentia; 
sunt.  Pari  ratione  peccata  non  imputari  ju¬ 
stificatis,  idem  Apostolus  dicit,  et  indulgen¬ 
tia;  non  contradicunt.  Neque  enim  fingimus 
peccata  imputari  post  remissionem,  si  quo 
ad  culpam,  et  poenam  remissa  sint,  ut  fit  in 
Baptismo,  sed  si  remissa  sint  quoad  culpam, 
et  poenam  affernam,  et  adhuc  maneat  reatus 
aliquis  poena;  temporalis,  ut  ordinarie  fit  in 
secunda  reconciliatione,  quid  mirum  si 
adhuc  imputentur  ex  parte?  Quod  additur  de 
maledicto  legis  ad  rem  non  pertinet,  non  enim 
liberatio  illa  a  maledicto  legis  est  liberatio 
a  culpa,  vel  pcena  peccati,  sed  est  liberatio  ab 
obligatione  legis  cseremonialis  Hebrseorum,  de 
qua  potissimum  disputatur  in  eo  loco.  Est  et¬ 
iam  liberatio  a  terrore  legis  cujuscumque,qute 
Judmos  ut  servos  premebat.  Filios  enim  te¬ 
stamenti  novi  lex  divina,  moralis,  et  evan- 
gelica  obligat  quidem  ad  observantiam,  sed 
non  terret,  quia  charitas  diffusa  in  cordibus 
non  timore  poma;,  sed  amore  justititia;  im¬ 
plet  legem. 

Quarta  objectio.  «  Quod  Christus  promisit 
Petro  Matth.  xvi.  cum  ait :  Tibi  dabo  claves 
etc.  exhibuit,  ac  pradouit  Joan.  xx.  cum  ait. 
Quorum  remiseritis  peccata  etc.  At  ista  di¬ 


cuntur  omnibus  Apostolis,  et  omnibus  mi¬ 
nistris,  quibus  datur  potestas  absolvendi  : 
non  igitur  ex  loco  Matth.  xvi.  colligitur  au¬ 
ctoritas  Pontificia  indulgentias  conferendi ». 
Responsio.  Falsum  est  id  totum  fuisse  exhi¬ 
bitum  Jo.  xx.  quod  fuerat  promissum  Mat¬ 
th.  xvi.  Nam  ut  supra  diximus  multo  latius 
patet,  quodeumque  solveris,  quam,  quorum 
remiseritis  peccata.  Itaque  sicut  soli  Petro 
dictum  fuerat  Matth.  xvi.  Tibi  (labo  claves 
etc.,  ita  soli  Petro  dicitur  Joari.  xxi.  Pasce 
oves  meas  (I).  Atque  in  hoc  loco  datur,  quod 
in  alio  fuerat  promissum.  Quam  rem  nos 
copiose  exposuimus  in  i.  lib.de  Summ.  Pon- 
tif.  cap.  12. 

Quinta  objectio.  «  Christus  ait  Apostolis 
Joan.  xx.  Sicut  misit  me  pater,  et  ego  mitto 
vos  :  Ipse  autem  quando  tempore  ministerii 
sui  peccata  remittebat,  simul  debitum  con¬ 
donabat,  et  debitorem  liberabat.  lla;c  enim 
est  forma  absolutionis  ejus  :  Confide,  remit¬ 
tuntur  tibi  peccata  tua,  vade  in  pace,  et  noli 
amplius  peccare.  Matth.  ix.  Luc.  vn.  Joan.  v. 
Et  in  parabola  Matth.  xvm.  servum  sibi  de¬ 
bentem  decem  millia  talenta,  liberum  di¬ 
misit,  et  debitum  remisit  ei ;  et  adultera; 
Joan.  vili,  nullam  poenam  imposuit.  Quod 
autem  Christus  tales  unquam  vel  docuerit, 
vel  dederit  indulgentias,  quales  ex  Pontifici¬ 
orum  placitis  supra  descripta;  sunt,  nulla 
oratione,  nulla  dictione,  nulla  syllaba,  nulla 
littera,  ex  Scriptura  probari  potest  ».  Re¬ 
sponsio.  Immo  testimonia  omnia  allegata 
clamant  Christum  dedisse  indulgentias,  qua¬ 
les  ipsum,  qui  Princeps  absolutus  erat,  dare 
decebat.  Christus  enim  illis  omnibus  remisit 
culpam,  et  poenam,  extra  sacramentum  ap¬ 
plicans  merita  sua.  Pontifex  autem  qui  Vi¬ 
carius  est,  remittit  etiam  culpam,  et  poenam, 
applicans  merita  Christi,  sed  culpam  et  poe¬ 
nam  seternam  per  sacramenta,  quia  ita  Chri¬ 
stus  instituit,  poenam  temporariam  extra  sa¬ 
cramenta,  quia  ita  Christus  fecit,  et  ex  na¬ 
tura  sua  remissio  solius  poena;  sacramento 
non  eget.  Quod  autem  Christus  non  injun¬ 
xerit  jejunia,  vel  eleemosynas,  aut  aliud 
pium  opus  iis,  quibus  indulgentiam  largitus 
est,  quod  tamen  Pontifex  facere  solet,  ea¬ 
dem  est  ratio,  quia  videlicet  Christus,  ut 
Princeps  absolutus,  potuit  pro  arbitrio  indul¬ 
gentias  dare;  Pontifex,  ut  Vicarius,  non  po¬ 
test  pro  arbitrio,  sed  pro  causa  justa,  et  ra¬ 
tionabili,  idem  facere. 


(1)  Mat.  XVI,  19  ;  Joan.  XXI,  17- 


CAPUT  XII. 


81 


Sexta  objectio.  «  Petrus,  cui  dutm  sunt 
claves  regni  coelorum,  eis  sine  dubio  usus 
est,  et  tamen  indulgentias  pontificias  uon 
dedit ;  immo  Simoni  Mago  dixit  Act.  vm.  : 
Pecunia  tua  tccum  sit  in  perditionem,  quo¬ 
niam  donum  Dei  existimasti  pecuniis  com¬ 
parari  ».  Responsio.  Quod  Apostolus  Petrus 
indulgentias  pontificiarias  dederit,  vel  non 
dederit,  ex  Scriptura  probari  non  potest, 
quoniam  acta  ejus,  exceptis  paucissimis,  in 
sacris  litteris  non  exstant.  Simon  vero  Magus 
non  indulgentias  petebat  cum  pecunias  offer¬ 
ret,  sed  potestatem  dandi  Spiritum  sanctum 
per  manus  impositionem.  Sed  Kemnitio  per¬ 
inde  est,  ad  rem,  vel  extra  rem  verba  pro¬ 
fundere,  modo  calumniari  possit. 

Septima  objectio.  «  Sicut  Christus  dixit 
Petro,  Matth.  xvr.  quodeumque  solveris,  ita 
dixit  toti  Ecclesim,  Matth.  xvm.  qusecumque 
solveritis  etc.,  et  tamen  Ecclesia  per  annos 
mille  et  amplius  istas  indulgentias  ignora¬ 
vit».  Responsio.  Ex  ignorantia  antiquitatis, 
vel  perversa  intelligentia  veteris  historiae 
procedit  objectio.  Ostendimus  enim  in  libro 
superiore,  ex  Tertulliano,  et  Cypriano  vetu¬ 
stissimis  Patribus,  necnon  ex  Conciliis  anti¬ 
quissimis,  Ancyrano,  et  Nicaeno,  usum  in¬ 
dulgentiarum,  et  proprie  sui)  nomine  indul¬ 
gentiae  idem  ostendimus  ex  Grcgorio  I  Leone 
III  et  Sergio  II  qui  omnes  ante  annum  mil¬ 
lesimum  Ecclesiae  praefuerunt.  Nec  desunt, 
qui  idem  probari  existimant  ex  Sylvestro  !, 
qui  sedit  post  annilm  Domini  300.  quorum 
argumenta  ex  tabulis  Ecclesiarum  petita 
contemnenda  non  sunt. 

Octava  objectio.  «-  Ligare  seu  retinere 
peccata  non  est  poenitentiam  agentibus,  et 
credentibus  post  absolutionem,  seu  remissio¬ 
nem  peccatorum,  partem  aliquam  ligatam 
reservare,  vel  ad  proprias  satisfactiones,  aut 
redemptiones  per  indulgentias  obligare  : 
sed  impoenitentibus,  ct  incredulis  peccata 
sunt  liganda,  denunciata  illis  hac  Dei  sen¬ 
tentia,  quod  peccata  ipsorum  maneant. 
Joan.  ix.  et  ira  Dei  maneat  super  ipsis. 
Joan.  v.  quodque  perituri  sunt,  nisi  poeni¬ 
tentiam  egerint.  Luc.  xm.  »  Responsio.  Mul¬ 
ta  Kemnitius  dicit,  sed  nihil  probat,  et  tamen 
probandi  officium  sibi  desumpsit.  Imperite 
autem,  nisi  forte  malitiose,  et  fraudulenter 
confundit  ligare,  et  retinere  :  neque  enim 
ista  sunt  idem,  nam  retinere  est  non  remit¬ 
tere,  sed  relinquere  in  suo  statu,  et  hoc  mo¬ 


do  sacerdotes  nostri  retinent  peccata  impoe¬ 
nitentibus,  non  solum  denunciando  illis  Dei 
sententias,  sed  etiam  negando  absolutionis 
beneficium.  At  ligare  non  est  non  solvere, 
sed  novum  vinculum  addere,  nisi  vocabulis 
abuti  velimus,  et  hoc  modo  sacerdotes  au¬ 
dita  confessione  pcenitentis,  ligant  eum  ad 
opera  satisfactionis,  qum  ab  antiquis  diceba¬ 
tur  actio  pcenitentim,  ut  apud  S.  Augusti¬ 
num  in  episfc.  180.  ad  Honoratum  :  «  Aliis, 
inquit,  Baptismum  flagitantibus,  aliis  recon¬ 
ciliationem,  aliis  poenitentiae  ipsius  actio¬ 
nem  ».  Atque  haec  est  poenitentia,  quam 
Pontifices  per  indulgentias,  vel  totam,  vel  ex 
parte  condonant.  Habemus  igitur  primum 
et  praecipuum  testimonium  pro  indulgentiis 
ex  cap.  xvi.  Matthaei,  non  potuisse  a  Kemni¬ 
tio  labefactari,  quamvis  octo  arietibus  illud 
impetere  conatus  sit. 

CAPUT  XII. 

Defensio  secundi  argumenti  Catholicorum 

pro  indulgentiis. 

Secundum  argumentum  Catholicorum  peti 
dicit  Kemnitius  a  verbis  illis  Apostolicis  1[ 
Corinth.  ii.  Nam  et  ego  quod  donavi,  si  quid 
donavi .  propter  vos  in  persona  Christi  (1).  Ex 
quo  loco  demonstratur  usus  indulgentiarum 
antiquissimus,  cum  Apostolus  condonaverit 
poeniteuti  Corinthio  partem  poenitentiae  quae 
illi  supererat  peragenda.  Refellere  conatur 
Kemnitius  hoc  argumentum,  et  quia  deerant 
solidae  rationes  digreditur  ad  explicationem 
historiae,  et  Graecarum  dictionum,  ut  multa 
bine  inde  infarciendo  sex  tandem  paginas 
impleverit.  Percurramus  ejus  objectiones. 

Prima  objectio  :  «  Pontificii  dicunt,  poeni- 
tentibus  culpam  remitti  in  absolutione  :  post 
ejus  vero  remissionem  imponendas  poenas 
satisfactorias,  quas  per  indulgentias  redimi, 
et  relaxari  fingunt.  Sed  Corinthius  ille  n&- 
quaquam  antea  fuerat  a  peccatis  absolutus.: 
sed  fuerat  securus,  et  impoenitens,  atque 
ideo  traditus  satarim,  ut  afflictioue  carnis, 
publica  correptione,  et  contristatione  ad 
poenitentiam  adduceretur.  Neque  enim  ip¬ 
sum  Paulus  satarim  tradidisset,  si  poenitens 
et  credens  a  peccatis  absolutus  fuisset  ». 
Responsio.  Non  dicunt  Pontificii  post  remis¬ 
sionem  culpae,  id  est,  post  absolutionem  sa¬ 
cerdotalem,  imponendas  poenas  satisfactorias^ 


(l)  11  Cor.  II,  10. 

Tom.  VII. 


0 


82 


LIBER  II. 


sed  dicunt  imponendas  ante  absolutionem, 
quamvis  post  absolutionem  adimplendae 
sint,  nisi  fuerint  antea  adimpletae.  Non  enim 
multum  refert,  utrum  impleantur  ante  abso¬ 
lutionem  sacerdotis  vel  postea,  modo  im¬ 
pleantur  in  statu  gratia),  qui  status  gratiae 
obtineri  potest  per  veram  contritionem,  et 
propositum  confessionis  suo  tempore  facien¬ 
dae.  Immo  in  poenitentia  publica  ordinarie 
implenda  erat  satisfactio  ante  absolutionem, 
ut  notum  est  ex  conciliis  supra  citatis.  Porro 
Corinthius  ille,  quamvis  initio  impoenitens 
videretur,  tamen  post  increpationem  publi¬ 
cam,  et  excommunicationem  resipuit,  et 
gravissimam  poenitentiam  agere  coepit.  At¬ 
que  eo  tempore  sine  dubio  per  veram  con¬ 
tritionem  gratiam  Dei  recepit,  et  per  actio¬ 
nem  poenitentiae  Ileo  satisfaciebat.  Hujus  au¬ 
tem  satisfactionis,  quae  adhuc  longius  tem¬ 
pus  requirebat,  partem  reliquam  Paulus 
condonavit,  ac  publice  absolvi,  et  reconci¬ 
liari  jussit.  Quia  en'm  peccatum  publicum 
fuerat,  et  poenitentia  publica,  ita  etiam  pu¬ 
blica,  debuit  esse  reconciliatio,  et  absolutio 
a  peccatis,  et  ab  excommunicatione. 

Secunda  objectio.  «  Paulus  non  imposuit 
Corinthio  mulctam  publicam,  ut  suis  illis 
poenis,  et  afflictionibus  Deo  pro  peccato  in¬ 
cestus  satisfaceret.  Nulla  syllaba  hoc  ex 
Paulo  probari  potest  ;  imo  tota  Pauli  do¬ 
ctrina  clamitat,  Christum  sua  passione,  obe- 
dientia,  et  morte  pro  peccatis  nostris  satis¬ 
fecisse,  et  factum  esse  nostram  redemptio¬ 
nem.  Causam  vero,  et  finem  illius  contrista¬ 
tionis  Corinthii  Paulus  ipse  scribit  hanc 
fuisse,  ut  ea  operaretur  poenitentiam,  et  esset 
Soxtvr,  an  seria,  et  vera  esset  poenitentia». 
Responsio.  Quamvis  fortasse  B.  Paulus  non 
indixerit  Corinthio  certum  tempus,  vel  spe¬ 
ciem  poenitentiae,  tamen  hoc  ipso  imposuit 
illi  mulctam  publicam,  quod  jussit  eum 
separari  a  coetu  fidelium,  et  admoneri,  ut 
poenitentiam  ageret.  Notum  enim  erat  Ec¬ 
clesiae,  quomodo  gerere  se  deberent,  qui 
poenitentiam  agebant.  Nam  in  antiquis  con¬ 
ciliis  solum  dicitur  :  tot  annis  poenitentiam 
agant,  qui  hoc  aut  illud  peccatum  commise¬ 
rint,  et  relinquitur  ut  notum  a  quibus  rebus 
se  abstinere  debeant  poenitentes.  Quod  au¬ 
tem  ilia  actione  poenitentiae  Corinthius  Deo 
satisfacere  debuerit,  et  non  solum  ostendere 
Ecclesia)  serio  se  resipuisse,  perspicuum  est 
ex  illo  verbo,  in  persona  Christi.  Ideo  enim 
Apostolus  dicit,  se  donare  in  persona  Chri¬ 
sti,  quia  Christo  satisfaciendum  erat,  et 


Apostolus,  ut  Christi  Vicarius,  interpretatur 
Christi  voluntatem,  et  ejus  auctoritate  con¬ 
donat  reliquam  satisfactionem.  Praeterea 
idem  colligitur  ex  verbo,  donavi,  nam  si 
actio  poenitentiae  non  alium  finem  habebat, 
quam  ostendere  veram  resipiscentiam,  jam 
finita  erat  illa  poenitentia)  actio,  quoniam 
satis  superque  constabat  omnibus,  illum 
vere  resipuisse  :  Quid  igitur  donavit  Aposto¬ 
lus,  cum  ait,  et  ego  quod  donavi,  in  persona 
Christi  propter  vos  donavi.  Certe  haec  verba 
manifeste  docent  aliquid  ei  donatum,  et  re¬ 
missum,  cujus  debitor  erat,  et  quod  ab  eo 
juste  exigi  potuisset.  Quemadmodum  autem 
non  pugnet  propria  satisfactio  cum  satisfa¬ 
ctione  Christi,  supra  non  semel  explicatum 
est.  Fatemur  enim  Christum  nostram  esse 
redemptionem,  et  satisfecisse  pro  culpis  et 
poenis  omnium  hominum,  sed  ejus  satisfa¬ 
ctionem  applicari  per  varia  instrumenta,  ut 
per  fidem,  per  Baptismum,  per  absolutio¬ 
nem,  per  opera  bona,  per  indulgentias. 

Tertia  objectio.  «  Condonatio,  de  qua  Pau¬ 
lus  loquitur,  fuit  ipsa  absolutio,  seu  remissio 
peccatorum  a  culpa  et  poena.  Dicit  enim  se 
loqui  de  tali  condonatione,  qua)  conscien¬ 
tiis  ad  fert  firmam  consolationem,  ut  non 
absorbeantur  tristitia),  sed  pacem  habeant 
erga  Deum,  quod  fit  quando  fide  justifica¬ 
mur  accepta  remissione  peccatorum.  Rom.  iv 
et  v-  Non  ergo  loquitur  de  Pontificiis  indul¬ 
gentiis,  queo  dantur  post  absolutionem  a 
culpa.  »  Responsio.  Fateor  Corinthium  jussu 
Pauli  simul  accepisse  reconciliationem,  et 
absolutionem  a  culpa,  et  poena,  et  a  vinculo 
etiam  excommunicationis,  sed  affirmo,  in 
ea  reconciliatione  admixtam  fuisse  indul¬ 
gentiam,  id  est,  condonationem  reliquae  sa¬ 
tisfactionis.  Nam  ut  supra  dixi,  non  est  ne- 
cessc,  ut  indulgentia  detur  alio  tempore, 
quam  reconciliatio.  Illud  tamen  falsum  est 
quod  Kemnitius  dicit,  Apostolum  loqui  de 
illa  justificatione,  qua  homo  per  fidem  ex 
impio  fit  justus,  et  pacem  ad  Deum  habere 
incipit,  de  qua  igitur  ad  Rom.  iv  et  v.  Nam 
Corinthius  ille  jam  resipuerat,  et  dolorem 
maximum  de  peccato  suo  conceperat,  et  poe¬ 
nitentiam  ex  amore  Dei,  et  odio  peccati  age¬ 
bat,  quae  sine  tide,  spe,  et  charitate  fieri 
non  possunt.  Itaque  jam  coram  Deo  justifi¬ 
catus  erat  per  veram  poenitentiam,  et  desi¬ 
derium  absolutionis  suo  tempore  recipiendae, 
et  solum  restabat  reconciliatio  per  ministe¬ 
rium  sacerdotum,  quam  Paulus  dari  jussit. 
Illud  autem ;  ne  abundantiori  tristitia  absor- 


CAPUT  XIII. 


beretur,  non  significat  illum  non  luisse  co¬ 
ram  Deo  justificatum  per  veram  contritio¬ 
nem  :  sed  significat  periculum  fuisse,  ne  ni¬ 
mia  tristitia  conficeretur,  si  nimis  diu  recon¬ 
ciliatio  differretur.  Itaque  jussit,  ut  eum 
consolarentur,  et  recrearent,  relaxata  om¬ 
nino  reliqua  poenitentia,  ut  bono  animo  es¬ 
set,  et  majori  alacritate  deinceps  curreret 
viam  mandatorum  Dei. 

Quarta  objectio.  «  Factum  est,  quod  di¬ 
cunt  quidam,  Paulum  pro  solvendo  debito 
Corinthii  incestuosi  accepisse  ex  operibus 
supererogationis  Ecclesiee  Corinthiacae.  Cla¬ 
mitat  enim  Paulus  sanctam  Christi  passio¬ 
nem  esse  avr\XiTpov  pro  peccatis  nostris,  et 
magna  vehementia,  inquit,  numquid  Paulus 
pro  vobis  passus  et  crucifixus  est.  »  Respon¬ 
sio.  Nulli  sunt  ex  Catholicis,  qui  dicant  Pau¬ 
lum  accepisse  pretium  pro  debito  incestuosi 
ex  operibus  supererogationis  Ecclesiae  Corin¬ 
thiacae.  Sed  cum  Catholici  dicant,  Paulum 
ad  intercessionem ,  id  est  ,  ad  preces 
Ecclesiae  Corinthiacae  condonasse  aliquam 
poenitentiae  partem  Corinthio  pcenitenti  , 
Kemnitius  ita  interpretatur,  ut  dicere  volue¬ 
rint,  oblatum  fuisse  pretium  operum  super¬ 
erogationis.  Sed  haec  imposturae,  et  fig¬ 
menta  ipsius  sunt,  qui  facilius  sibi  esse  du¬ 
cit,  argumenta  a  se  conficta,  quam  vera  re¬ 
fellere. 

Quinta  objectio.  «  Non  est  verum,  certum 
numerum,  vel  dierum,  vel  annorum  publicae 
poenitentiae  fuisse  a  Paulo  praescriptum  etc. » . 
Responsio.  Neque  nos  hoc  dicimus,  neque 
de  hac  re  contendimus.  Satis  nobis  est,  quod 
ex  epistola  Pauli  perspicue  coi  igitur,  adduc¬ 
tum  Corinthium  ad  agendam  acerrimam 
poenitentiam,  ac  deinde  parte  aliqua  adim¬ 
pleta,  reliquam  auctoritate  Apostoli  condo¬ 
natam. 

Sexta  objectio.  «  Postremo  non  nisi  impu¬ 
dentissime  fingi  potest ,  Corinthium  illum 
dedisse  pecunias  ad  redimendas  indulgen¬ 
tias  :  manifestissimum  igitur  est,  locum  il¬ 
lum  Pauli  II  Cor.  ii.  nullo  modo  confirmare 
pontiticias  indulgentias.  »  Responsio.  Si  di¬ 
ceremus  necessarium  e.‘ Se,  pecunia  redimere 
indulgentias,  et  non  possemus  ostendere  id 
a  Corinthio  factum,  tunc  sane  aliquid  effice¬ 
ret  argumentum  Kemnitii.  Sed  cum  docea¬ 
mus,  non  solum  non  esse  necessarium,  sed 
neque  licitum  pecunia  redimere  indulgen¬ 
tias,  cum  decretis  conciliorum,  et  Pontifi¬ 
cum  nundinationes  indulgentiarum  prohi¬ 
bitae  sint  :  qua  impudentia  Kemnitius  colli¬ 


git,  locum  illum  Pauli  non  confirmare  pon¬ 
tificias  indulgentias,  quia  non  fingimus  a 
Corinthio  pecunias  pro  indulgentia  redi¬ 
menda? 

Ultima  objectio.  «  Si  huic  loco  Paulino 
inniterentur  indulgentia},  sequeretur  in  con_ 
cessione  indulgentiarum  non  plus  posse 
Paulum,  vel  Papam,  quam  reliqua  membra 
Ecclesia}.  Paulus  enim  dicit,  cui  condonatis 
aliquid,  et  ego  condono.  »  Responsio.  Non 
sequitur,  non  plus  posse  Paulum,  vel  Pa¬ 
pam,  quam  reliqua  membra  Ecclesise  in  con¬ 
cessione  indulgentiarum.  Nam  Ecclesia  Co¬ 
rinthiaca  id  quod  fecit,  ex  auctoritate  Pauli 
fecit ;  sicut  etiam  hoc  tempore  non  solum 
Pontifex  indulgentias  concecfit,  sed  etiam 
alii,  qui  ab  ipso  auctoritatem  hahent.  Neque 
obstant  illa  verba  a  Kemnitio  citata,  cui 
condonatis  aliquid  et  ego  condono.  Sequitur 
enim,  Nam  ego  quod  donavi,  si  quid  donavi^ 
propter  vos  in  persona  Christi.  Ex  quo  ap¬ 
paret,  primum  fuisse  Paulum,  qui  donavit, 
deinde  Corinthios  donasse  jussu  Pauli,  po¬ 
stremo  Paulum  confirmasse  donationem  suo 
jussu  factam.  Neque  hoc  negare  potest  Kem¬ 
nitius,  licet  nunc  abutatur  illis  verbis  ad 
suum  propositum  ;  nam  pag.  243.  aperte 
scribit,  Corinthios  non  fuisse  ausos  reconci¬ 
liare  incestuosum  prenitentem,  sed  causam 
ad  Apostolum  retulisse.  Atque  haec  de  se¬ 
cundo  loco. 


CAPUT  XIII. 

Defenditur  III  argumentum  Catholicorum. 

Tertium  argumentum  Catholicorum  pro 
indulgentiis  colligi  dicit  Kemnitius  ex  du¬ 
plici  ordine  testimoniorum  Scripturae  divinae. 
Primum  enim  adferri  ait  illa  testimonia, 
quibus  probatur  post  remissam  culpam  re¬ 
manere  poenam  temporalem  adhuc  luen¬ 
dam,  II  Reg.  xn.  II  Reg.  xxiv.  Exod.  xxxii. 
Num.  xiv  et  alia.  Deinde  illa,  quibus  pro¬ 
batur,  posse  redimi  ejusmodi  poenas  jeju¬ 
niis,  eleemosynis,  aliisque  operibus  bonis, 
Dati.  iv.  Jonae  m.  Num.  xvi.  II  Reg.  xn 
et  xxiv  et  alia.  Ex  his  denique  concludit, 
posse  etiam  tolli  harum  poenarum  reatum 
'per  satisfactiones  indebitas  sanctorum,  hoc 
est,  per  thesaurum  indulgentia}.  IIoc  vero 
argumentum  ego  quidem  non  attuli  in  libro 
superiore,  neque  ab  aliis  Catholicis,  nisi  ad- 


84 


LIBER  II. 


modum  paucis  adferri  vidi;  quoniam  ista 
pertinent  proprie  ad  disputationes  de  satis¬ 
factione,  et  hoc  loco  prserequiruntiir  potius 
quam  disputentur.  Quia  tamen  Kemnitius 
argumenti  hujus  mentionem  facere  voluit, 
non  gravabor  et  quid  ipse  contra  objiciat 
exponere,  et  ipsa  ejus  objecta  refellere. 

Ad  testimonia  prioris  ordinis  objicit,  si 
quis  ex  illis  colligere  velit  post  remissionem 
culpae  remanere  poenam  luendam ,  sequi 
unum  ex  sequentibus  incommodis,  vel  satis¬ 
factionem  Christi  pro  peccatis  nostris  fuisse 
dimidiatam,  et  imperfectam  :  vel  Deum 
credentibus  non  omnia  peccata  remit¬ 
tere  ,  et  falleje  homines,  quibus  promisit, 
se  iniquitatum  eorum  non  amplius  recorda¬ 
turum  :  vel  falsum  esse,  quod  Christus  sub 
juramento  affirmavit,  quajcumque  solveritis 
in  terra,  erunt  soluta  et  in  coelo,  si  partem 
vindictae  Deus  ligatam  retineret,  vel  mini¬ 
stros  Ecclesiae  fraudulenter,  et  non  ex  vo¬ 
luntate  Domini  claves  regni  coelorum  admi¬ 
nistrare,  si  dum  solvunt  a  peccatis,  partem 
aliquam  retinent.  Ad  hanc  objectionem  re¬ 
spondeo  nihil  eorum  sequi.  Nam  non  sequi¬ 
tur  primum  incommodum,  quoniam  Christus 
quidem  integrum  pretium  pro  culpis  et  poe¬ 
nis  omnium  hominum  obedientia  sua  et  pas¬ 
sione  persolvit  :  sed  placuit  sapientiae  ejus, 
pretium  illud  in  baptismo  applicare  pro  cul¬ 
pis,  et  poenis  omnibus  expiandis  :  in  recon¬ 
ciliatione  autem,  quae  fit  in  sacramento  Poe¬ 
nitentiae  ,  placuit  eidem  divinae  sapientiaj 
idem  pretium  applicare  pro  culpa  et  poena 
sempiterna ,  non  autem  pro  reatu  totius 
poenae  temporalis,  ut  supra  non  semel  expli¬ 
catum  est.  Non  sequitur  etiam  alterum  in¬ 
commodum.  Nam  Deus  praestat  semper 
quod  promisit;  et  omnia  peccata  ita  in  re¬ 
conciliatione  condonat,  ut  iniquitatum  com¬ 
missarum  non  recordetur  amplius.  Sed 
quemadmodum,  cum  justus  peccat,  di¬ 
citur  Deus  justitiarum  ejus  non  recordari 
amplius,  quia  non  conservat  illi  gratiam 
suam  etiamsi  temporali  aliquo  praemio  eas 
justitias  forte  remuneret;  Sic  etiam  cum  im¬ 
pius  resipiscit,  dicitur  Deus  non  recordari 
amplius  peccatorum  ejus,  quoniam  in  gra¬ 
tiam  suam,  atque  amicitiam  eum  recipit, 
•ac  si  numquam  peccasset,  quamvis  tempo¬ 
ralem  poenam  ab  illo  exigat.  Nec  sequitur 
tertium,  vel  quartum  incommodum,  Chri¬ 
stus  enim  verissime  affirmavit  :  Quaecumque 
alligaveritis  super  terram,  erunt  ligata  et  in 
coelis ;  et  quaecumque  solveritis  super  terram , 


erunt  soluta  et  in  ccelis.  Nam  sicut  ipse  reti¬ 
net  reatum  aliquem  poenae  temporalis  in  re¬ 
conciliationem  post  Baptismum,  ita  et  mini¬ 
stri  ejus  faciunt,  cum  rite  funguntur  munere' 
suo.  Ea  enim  de  causa  in  sacramento  Poeni¬ 
tentiae  imponunt  mulctam  pro  satisfactione, 
quam  non  imponunt  in  sacramento  Ba¬ 
ptismi,  quoniam  sciunt  eam  esse  Dei  volunta¬ 
tem,  ut  qui  ab  ignorantiae  tenebris  conver¬ 
tuntur  primum  ad  lumen  fidei,  et  Baptis¬ 
mum  recipiunt,  non  ligentur  ad  ullam  poe¬ 
nam  :  qui  vero  post  tantum  lumen  adeptum, 
et  justificationem,  ac  renovationem  Baptismi 
lapsi  sunt,  cum  ad  poenitentiam  venerint, 
ligentur  omnino  ad  poenam  pro  peccati  ma¬ 
gnitudine,  et  qualitate  solvendam. 

Adhibet  deinde  Kemnitius  ad  illa  eadem 
testimonia,  quae  a  Catholicis  allegantur  pro 
reatu  poenae,  remanente  post  culpam  remis¬ 
sam,  suam  explicationem  aic  dicit,  infligi 
quidem  a  Deo  varias  castigationes,  et  poenas 
hominibus  reconciliatis,  ut  Scripturae  illae 
testantur,  sed  infligi,  ut  sint  mortificationes 
carnis,  vel  admonitiones  ad  cavenda  pec¬ 
cata,  vel  ad  insinuandam  peccati  magnitu¬ 
dinem,  vel  ad  exercitium  patientiae,  alia- 
rumque  virtutum,  denique  ad  alios  salutares 
fines,  non  autem  ut  sint  ultiones  peccati 
praeteriti,  quasi  Deus  punire  velit  peccatum 
jam  condonatum.  Sed  profecto  admiranda 
est  haereticorum  audacia,  qui  omnes  alios 
fines  flagellorum  divinorum  admittunt,  prae¬ 
tor  eum,  qui  ab  ipso  Deo  in  Scripturis  di¬ 
sertis  verbis  exprimitur.  Nam  II  Reg.  xn. 
cum  Deus  per  Prophetam  David  dixisset 
peccatum  ipsius  ob  seriam  poenitentiam  esse 
dimissum,  et  tamen  flagello  mortis  filii,  eum 
castigairc  vellet,  non  ait,  ad  mortificandam 
carnem,  vel  admonitionem  ad  cavenda  pec¬ 
cata,  vel  ad  exercitium  patientiae,  vel  ailios 
fines  ejusmodi,  sed  ait  :  Verumtamen  quia 
blasphemare  fecisti  inimicos  nomen  Domini, 
filius  qui  natus  est  tibi  morte  morietur.  Quid 
clarius  ad  significandam  vindictam  divinam 
pro  peccaito  commisso?  Inde  Daivid  (ut  ha¬ 
betur  in  eodem  capite)  jejunavit  et  flevit,  et 
oravit,  ut  averteret  flagellum  illud  Dei,  qui 
tamen  non  hoc  faceret,  ut  impediret  bonos 
illos  fines,  id  est,  mortificationem  carnis, 
exercitia  patientiae,  et  similia ;  sed  fecit,  ut 
satisfaceret  Deo  per  aliam  viam,  quam  per 
mortem  filii.  Praeterea  non  raro  flagellum 
Dei  pro  peccato  commisso  est  mors  corpo¬ 
ralis  ejus,  qui  flagellatur,  ut  perspicuum  est 
ex  lib.  III  Reg.  cap.  vm.  ubi  Propheta  Do- 


CAPUT  XIII. 


85 


mini  ob  inobedientiam  traditur  a  Deo  Leoni 
interimendus ;  et  tamen  ante  mortem  sine 
dubio  remissum  fuit  ei  peccatum ,  quoad 
culpam  (si  forle  lethalis  fuit),  constat  enim 
eum  ut  virum  sanctum,  et  justum  fuisse  post 
mortem  a  Leone  custoditum,  non  Ise  sum,  ut 
honorifice  sepeliri  posset.  Mors  autem  cor¬ 
poralis  ejusmodi  flagellum  est,  ut  non  possit 
infligi  ad  mortificationem  carnis,  admonitio¬ 
nem  ad  cavenda  peccata,  exercitia  patientiae, 
et  similia  quae  post  mortem  cessant,  sed  so¬ 
lum  ad  ultionem  peccati  commissi.  Denique 
(ut  alia  multa  praeteream)  in  Psol.  xcviii. 
apertissime  legimus  de  Mose,  et  Aarone  : 
Invocabant  Dominam ,  et  ipse  exaudiebat  cos, 
in  columna  nubis  loquebatur  ad  eos,  Domine 
Deus  noster ,  tu  propitius  fuisti  eis ,  et  ulciscens 
in  omnes  adinventiones  eorum  (1).  Ubiloquens 
David  de  peccato  eorum  ad  petram,  pro 
quo  puniti  sunt  (ut  habetur  Num  xx  et  xxvii.) 
ut  morerentur  ante  ingressum  in  terram 
promissionis ;  aperte  testatur,  Deum  fuisse 
illis  propitium,  quia  remisit  peccatum  quo 
ad  culpam,  et  tamen  ultum  luisse  omnem 
adinventionem  eorum,  quia  poenam  ab  eis, 
et  quidem  gravissimam  in  vindictam,  et  sa¬ 
tisfactionem  repetiit.  Atque  haec  de  primo 
ordine  testimoniorum  ,  de  quibus  frustra 
Kemnitius  gloriatur  ita  a  se  explicata,  ut 
succisus  sit  gladio  spiritus  unus  nervus  in¬ 
dulgentiarum  pontificiarum.  Manet  enim 
nervus  ille  integer,  et  sanus,  non  minus 
quam  si  "gladio  fameo,  vel  papiraceo  tenta- 
tus  fuisset. 

Jam  vero  in  succidendo  altero  nervo,  id 
est,  in  tractando  secundo  ordine  testimonio¬ 
rum  magis  caute  se  gessit,  cum  enim  ani¬ 
madvertisset,  non  posse  ullo  modo  negari, 
quod  ex  illis  testimoniis  Catholici  colligunt, 
videlicet,  posse  flagella  Dei  aliquando  per 
voluntarias  afflictiones  averti,  Deumque  pla¬ 
cari  fructibus  poenitentia?,  nihil  contra  hoc 
dogma  Catholicorum  objecit,  sed  solum  pro¬ 
bare  conatus  est,  non  posse  per  indulgen¬ 
tias  condonari  poenas  peccatis  debitas.  Id 
autem  facit  adducendo  in  medium  quamdam 
Lutheri  partitionem.  Scripsit  enim  Lutherus, 
quinque  esse  genera  poenarum  secundum 
Scripturam,  et  veteris  Ecclesia?  traditionem. 
Primum  esse  poenam  gehennae.  Secundo  af¬ 
flictiones  qua?  sponte  suscipi  debent  ad  fru¬ 
ctus  poenitentia?  faciendos,  qui  sint  argu¬ 
menta  nova?  vitae.  Tertio  afflictiones  prioribus 


non  dissimiles  ad  carnismortificationem,  qua? 
necessaria  est  ad  cavenda  peccata.  Quarto 
flagella  divinitus  immissa,  ut  penuriam, 
morbos,  orbitatem,  et  similia.  Quinto  deni¬ 
que  esse  poenam  canonicam,  quse  disciplina? 
causa  a  veteribus  imponi  solebat.  Certum 
est  autem  poenam  gehennae  non  esse  subje¬ 
ctam  clavibus  Ecclesia?.  Nec  minus  certum 
est,  non  debere  relaxari  per  indulgentias 
exercitia  virtutum,,  fructus  poenitentia?,  et 
nova?  vita?,  et  carnis  mortificationem,  alio- 
qui  noxiae,  ac  perniciosae  essent  indulgentiae. 
Neque  illud  est  dubium  flagella  a  Deo  im¬ 
missa  non  posse  per  indulgentias  repelli,  ut 
vel  ipsa  experientia  docet.  Restant  sola? 
poena?  canonica?,  quae  relaxari  possunt,  si 
essent  in  usu,  sed  jam  a  longo  tempore  de¬ 
sierunt  imponi.  Nulla  igitur  restat  poena, 
quae  per  indulgentias  remitti  possit ,  nisi 
commentitius  quidam  reatus  poenae,  qui  fin¬ 
gitur  in  hac  vita,  vel  in  alia  expiandus,  sine 
ullo  Scripturae,  vel  antiquae  Ecclesia?  testi¬ 
monio.  Nos  vero  libenter  agnoscimus  poe¬ 
nam  gehennae  ,  et  flagella  a  Deo  immissa 
non  subesse  clavibus  Ecclesiae,  quamvis  ea 
flagella  non  raro  per  voluntarias  afflictiones 
avertantur,  ut  perspicuum  est  ex  cap.  hi. 
Jona?.  De  poenis  fiutem  sponte  susceptis  re¬ 
spondemus,  non  debere  eas  relaxari,  quate¬ 
nus  utiles  sunt  ad  novitatem  vitae,  et  carnis 
mortificationem,  sed  posse  utiliter  relaxari, 
quatenus  sunt  poena?  debitae  peccatis.  Utile 
enim  est  carere  illo  debito,  sive  reatu.  Esse 
autem  eas  poenas  debitas  peccatis  non  est 
commentum,  nec  figmentum  Catholicorum 
(ut  Lutherus  et  Kemnitius  dicunt),  sed  est 
sententia  Scripturae,  et  totius  antiquitatis; 
ideo  enim  dicuntur  afflictiones  illa?  fructus 
digni  poenitentia? Luc.  iii.  quoniam  tales  esse 
debent,  quales  requiruntur  ab  illis,  qui  digne 
poenitentiam  agunt.  'Digne  autem  poeniten¬ 
tiam  agere,  non  est  solum  nova?  vita?  fru¬ 
ctus  ostendere  vel  carnis  concupiscentias 
mortificare  (ista  enim  ab  iis  etiam  fieri  de¬ 
bent  qui  non  peccaverunt),  sed  est  punire 
peccata  praeterita,  et  Domino,  quem  super¬ 
bia,  et  cupiditate,  atque  illicita  delectatione 
offendimus,  humilitate,  largitione,  compun¬ 
ctione,  et  afflictione  voluntaria  satisfacere.  Et 
in  hanc  sententiam  exponunt  illa  verba  Do¬ 
minica  omnes  veteres  Patres.  S.  Joannes 
Chrysostomus  hom.  10.  in  Matthaeum  expli¬ 
cans  quid  sit  facere  fructus  dignos  pceniten- 


(1)  Psalm.  XCVIII.  6. 


80 


LIBER  II. 


tise,  «  Deliciis,  inquit,  antea  et  tumulentia 
diffluebas?  Jejunio,  etaqum  potu  utrumque 
compensa  ».  S.  Augustinus  in  Enchiridio 
c.  70  :«  In  melius,  inquit,  est  vita  mutanda, 
et  per  eleemosynas  de  peccatis  praeteritis 
propitiandus  est  Deus,  non  ad  hoc  emendas, 
ut  ea  semper  liceat  impune  committere.  Ne¬ 
mini  enim  dedit  laxamentum  peccandi,  quam¬ 
vis  miserando  deleat  jam  facta  peccata,  si 
non  satisfactio  congrua  negligatur  ».  Et  in 
Psal.  l.  sic  inducit  loquentem  pmnitentem 
cum  Deo  :  «  Domine,  non  erit  impunitum 
peccatum  meum,  sed  ideo  nolo  ut  tu  pu¬ 
nias,  quia  ego  peccatum  meum  punio  ». 
S.  Gregorius  lib.  vi,  cap.  2.  in  I  Reg.  cum 
docuisset  tria  requiri  ad  poenitentiam,  men¬ 
tis  conversionem,  oris  confessionem,  et  pec¬ 
cati  vindictam,  hoc  tertium  probat  ex  verbis 
evangelicis  jam  allegatis.  Tunc,  inquit,  bene 
conversum  peccatorem  cernimus  cum  digna 
afflictionis  austeritate  delere  nititur,  quod 
loquendo  confitetur  ».  Unde  Joannes  Bap- 
ptista  ait  :  Facite  fructus  dignos  poenitentiae. 
Beda  in  Psal.  iv  :  «  Facite,  inquit,  dignos 
fructus  poenitentiae,  tantum  pro  singulis  pec¬ 
catis  vos  affligentes,  quanium  digna  expetit 
poenitentia,  quod  erit  sacrificium  justitiae  ». 
Christianus  Druthmarus  in  cap.  m.  Matthaei  : 
«  Fructum,  inquit,  dignum  poenitentiae  fa¬ 
cere,  est  praeterita  mala  fletibus  punire,  et 
bona  e  contrario  agere,  et  male  commissa 
eleemosynis  redimere  ».  Petrus  Damiani 
serm.  2.  de  S.  Andrea:  <i  Ne  tibi  blandiaris 
si  graviter  peccanti  levior  poenitentia  a  man¬ 
sueto,  vel  a  dissimulante  dictatur,  cum  in 
purgatoriis  ignibus  perficiendum  sit  quicquid 
hic  minus  feceris,  quia  dignos  poenitentiae 
fructus  quaerit  Altissimus  ». 

Hinc  etiam  B.  Paulus,  in  epistola  poste¬ 
riore  ad  Corinthios  cap.  vii.  describens  effe¬ 
ctus  poenitentiae,  inter  alios  ponit  vindi¬ 
ctam.  «  Ecce,  inquit,  hoc  ipsum  contristari 
nos  secundum  Deum,  quantam  in  vobis 
operatur  sollicitudinem,  sed  defensionem, 
sed  indignationem,  sed  timorem,  sed  desi¬ 
derium,  sed  aemulationem,  sed  vindictam»  ; 
sive  autem  haec  vindicta  significet  afflictio¬ 
nem,  quam  poenitens  ad  sua  peccata  punien¬ 
da  sponte  suscipit,  sive  ea,  quam  poenitenti 
praelatus  imponit,  illud  est  certum,  poeni¬ 
tentiae  actionem  ad  peccata  punienda  referri. 
Proinde  non  est  figmentum,  vel  commen¬ 
tum,  sed  Spiritus  sancti  oraculum,  quod  ca¬ 


tholici  de  poenitentia  docent.  Vide  multo 
in  lib.  iv.  de  poenitentia,  ubi  de  satisfactione 
disserimus.  Quod  vero  attinet  ad  poenam 
canonicam,  quod  erat  ultimum  membrum 
partitionis  Kemnitii,  verum  est  quidem  mi¬ 
nori  severitate  hoc  tempore  poenitentias  in¬ 
jungi,  quam  Canones  praescribant,  tamen 
injunguntur  poenitentia}  majores,  vel  mino¬ 
res  pro  criminum  varietate,  nec  imponuntur 
causa  disciplinae  solius,  sed  etiam  ut  supra 
demonstratum  est,  in  satisfactionem,  vel  sa¬ 
tisfactionis  partem.  Ac  proinde  relaxatio 
poenae  injunctae  per  indulgentias,  in  his 
etiam  locum  suum  habet.  Sed  praeter  has 
omnes  poenas,  est  poena  purgatorii,  quam 
nemo  negare  potest,  non  spectare  ad  fructus 
novae  vitae,  nec  ad  carnis  mortificationem, 
neque  ad  flagella  Dei  particularia,  neque 
ad  ecclesiasticam  disciplinam,  sed  solum  ad 
castigationem  peccatorum  praeteritorum,  et 
ad  reatum  poenae  remanentis  post  culpae  re¬ 
missionem  omnino  expiandum.  Non  esse  au¬ 
tem  hanc  poenam  purgatorii  commentum, 
vel  figmentum  Catholicorum,  sed  dogma 
Scripturarum  sanctarum,  et  confessionem 
totius  Ecclesiae  etiam  antiquissimae,  proba¬ 
tum  est  a  nobis  in  priore  libro  de  purgatorio. 
Quare  non  deest  poena,  quae  per  indulgen¬ 
tias  utiliter  relaxetur,  et  argumentum  Ca¬ 
tholicorum,  etiam  ut  a  Kemnitio  proponitur, 
vim  suam  habet,  n,eque  potuit  ipse  gladio  spi¬ 
ritus  (ut  frustra  gloriabatur)  nervos  ejus  in¬ 
cidere. 

CAPUT  XIV. 

Defenditur  IV  argumentum  Catholicorum. 

Quartum  Catholicorum  argumentum  de¬ 
sumi  dicit  Kemnitius  ex  cap.  i.  ad  Coloss. 
ubi  leguntur  illa  verba  .  Adimpleo  quae  de¬ 
sunt  passionum  Christi  in  carne  mea  pro  cor¬ 
pore  ejus,  quod  ex  Ecclesia  (1).  Ut  autem 
hoc  argumentum  commode  refellat  Kemni¬ 
tius  duo  mendacia  admiscet.  Scribit  enim 
hoc  modo  :  «  Hanc  Pauli  sententiam  ita  et 
intelligunt,  et  intelligi  volunt,  quod  passioni¬ 
bus  Christi,  quibus  peccata  nostra  expiavit, 
et  stipendium  peccati  sustulit,  redimens  nos 
a  maledicto  legis,  aliquid  defuerit,  quo  mi¬ 
nus  plena,  perfecta,  consummata,  et  suffi¬ 
ciens  satisfactio  esse  possit  pro  peccatis  no¬ 
stris».  Hoc  est  primum  mendacium,  tam 


(t)  Coi.  I.  ?4. 


CAPUT  XI Y, 


87 


impudens  et  crassum,  ut  nihil  impudentius, 
vel  crassius  fingi  queat.  Neque  ex  tanto 
numero  criptorum  veterum,  et  recentiorum, 
qui  de  indulgentiis  scripserunt,  unum  alle¬ 
gare  poterit,  qui  dicat,  quod  ipse  fingit  nos 
dicere.  Imo  summa  consensione  scriptores 
Catholici  cum  Clemente  Yi  Pontifice  in 
Constitutione  quee  incipit,  Unigenitus,  docent 
satisfactionem  Christi  fuisse  infiniti  pretii, 
et  non  solum  plene,  et  perfecte  pro  peccatis 
nostris  Deum  placasse,  sed  etiam  placare 
potuisse  pro  peccatis  infinite  multitudinis 
hominum,  si  tot  futuri  fuissent.  Adducit  qui¬ 
dem  Kemnitius  Bonaventuram,  quasi  is  dicat, 
«  satisfactiones  sanctorum  applicari  ad  pre¬ 
tium  aliquod  solutionis  pro  peccatis,  ideo 
quia  pretio  Christi  aliquid  defuerit».  Sed 
illa  verba  postrema,  (ideo  quia  pretio  Christi 
aliquid  defuerit)  non  habentur  apud  Bona¬ 
venturam.  Consulat  lector  locum  ipsum,  qui 
est  in  4.  sent.  dist.  20.  parte  2.  art.  1 .  qusest  2. 
ad  3.  Alterum  mendacium  addit  ibidem 
Kemnitius  his  verbis  :«  illum  vero  defectum 
passionis  Christi,  supplendum  esse  dicunt 
passionibus  sanctorum  ». 

Quaere  quis  hoc  dicat  ex  Catholicis,  et 
nullum  invenies.  Dicunt  quidem  Catholici 
cum  Clemente  Pontifice,  ad  cumulum  the¬ 
sauri  accedere  passiones  sanctorum,  sed  ad 
supplendum  defectum  passionis  Christi, 
quam  infiniti  pretii  esse  fatentur,  nemo  di¬ 
cit.  His  mendaciis  suis,  quasi  nostra  essent 
dogmata,  refellendis  deinceps  occupatur,  et 
probat,  quod  nemo  negat,  ideo  mediatorem 
debuisse  esse  Deum,  et  hominem  etc.  Acce¬ 
dit  postea  ad  locum  ipsum  B.  Pauli  expli¬ 
candum,  et  repetit  quae  Calvinus  attulit,  et 
ad  quae  nos  supra  respondimus  ;  quae  hoc 
loco  repetenda  non  duximus.  Unus  tantum 
est  locus  in  tota  hac  disputatione  a  Kemni- 
tio  adductus,  quem  hactenus  explicatum 
non  memini.  Is  est  in  Ps.  xlviii.  ubi  negat 
David,  posse  fratrem  a  fratre  redimi,  aut 
pretium  redemptionis  ejus  Deo  persolvere, 
ex  quo  probari  existimat,  non  posse  satisfa¬ 
ctiones  sanctorum  applicari  ad  reatum  poenae 
pro  aliis  expiandum.  Sed  facilis  est  respon¬ 
sio.  Nam  tribus  modis  explicari  potest,  et 
solet  ea  sententia.  Prima  explicatio,  eaque 
conformis  Rabbinis  Judaeorum  est,  quod 
affirmet  David,  neminem  posse  liberari  a 
morte  corporis  propria  virtute,- vel  potentia 
amicorum,  aut  consanguineorum.  Reprehen¬ 


dit  enim  illos,  qui  confidunt  (ut  habetur  in 
versu  superiore)  in  virtute  sua,  aut  in  multi¬ 
tudine  divitiarum  suarum  ;  et  ait  :  Frater 
non  redimit ,  redimet  homo ,  id  est,  Frater, 
qui  conjunctissimus,  et  amicissimus  est,  non 
potest  fratrem  redimere  a  morte,  quia  mor¬ 
tem  nemo  potest  effugere,  quis  igitur  alius 
homo  est,  qui  eum  redimere  possit  ?  et  in 
eumdem  sensum  additur,  neminem  posse 
muneribus  Deum  placare,  nec  vitam  ullo 
pretio  redimere.  Atque  hic  quidem  sensus, 
nihil  Kemnifium  juvat,  quia  non  facit  ad 
rem,  de  qua  agimus.  Altera  expositio  est 
S.  Basilii  in  commentario  hujus  loci,  qui  ex¬ 
ponit  has  sententias  de  redemptione  a  morte 
animas,  id  est,  a  peccsto ,  et  gehenna,  ut 
hic  sit  sensus  :  Frater  non  redimit,  ac  multo 
minus  quivis  a'ius  homo,  quia  omnes  pecca¬ 
verunt,  et  egent  gloria  Dei,  omnes  sunt 
captivi,  omnes  redimendi.  Ideo  misit  Deus 
Redemptorem  Christum,  qui  non  est  frater, 
nec  homo  sicut  caeteri,  sed  est  Deus  homo 
justus,  et  liter,  qui  neque  redemptione  in¬ 
diget,  et  liberare  omnes  potest.  Itec  exp'ica~ 
tio  nihil  etiam  juvat  Kemnitium,  quoniam 
non  negamus,  in  mo  asserimus  omnes  Ca¬ 
tholici,  non  potuisse  nos  redimi  a  morte  ani¬ 
mae  et  gehenna  per  satisfactiones  sancto¬ 
rum,  sed  Christi  solius,  qui  factus  est  nobis  a 
Deo  justitia ,  et  redemptio  (1),  ut  Apostolus 
loquitur  in  priore  epistola  ad  Corinthios 
cap.  i.  Tertia  explicatio  est  S.  Augustini  in 
prima  concione  in  psalmum  praedictum,  qui 
ita  interpretatur  :  «  Frater  non  redimit,  re¬ 
dimet  homo  »,  id  est,  si  Christus,  qui  frater 
noster  fieri  dignatus  est,  non  te  redimit,  ex- 
pectas  ut  te  redimat  alius  homo  ?  Non  dabit 
Deo  placationem  suam,  nec  pretium  redem¬ 
ptionis  animae  suae,  ille  qui  confidit  in  vir¬ 
tute  sua,  et  in  multitudine  divitiarum  sua¬ 
rum.  Atque  hucusque  expositio  S.  Augustini; 
neque  causam  Kemnitii,  neque  nostram  ju¬ 
vat.  Loquitur  enim  de  liberatione  impii  a 
captivitate  peccati,  et  dicit,  non  posse  im¬ 
pium,  qui  in  sua  virtute  confidit  liberari  nec 
a  se,  nec  ab  alio,  cum  a  Chi  isto  liberatus 
non  fuerit,  non  defectu  Christi,  qui  pro  om¬ 
nibus  mortuus  est,  sed  defectu  impii,  qui  re¬ 
demptionem  sibi  applicari  noluit.  Nos  autem 
in  disputatione  de  indulgentiis  non  loquimur 
de  liberatione  impii,  sed  de  liberatione  ho¬ 
minis  justificati  a  reatu  poenae  temporalis, 
de  qua  liberatione  loquitur  in  sequentibus 


(1)  l  Cor.  I.  30, 


8  3 


verbis  S.  Augustinus,  qmc  verba  hfcresim 
Kemnitii  manifeste  refellunt.  Addit  enim 
Augustinus  :  «  Qui  sunt  qui  dant  pretium 
redemptionis  animae  sute  ?  Quibus  ait  Domi¬ 
nus,  facite  vobis  amicos  de  mammona  ini¬ 
quitatis  ut  et  ipsi  recipiant  vos  in  Eeterna  ta¬ 
bernacula.  Illi  dant  pretium  animEe  suEe,  qui 
non  cessant  eleemosynas  facere.  Ideo  illos, 
quos  monet  per  Timotheum  Apostolus  noluit 
esse  superbos,  ne  in  abundantia  divitia¬ 
rum  glorientur.  Denique  quod  possidebant, 
noluit  apud  illos  veterascere,  sed  aliquid  ex 
eo  fieri,  ut  esset  pretium  redemptionis  ani¬ 
mEe  illorum.  Thesaurizent,  inquit,  sibi  fun¬ 
damentum  bonum  in  futurum,  ut  apprehen¬ 
dant  veram  vitam,  sic  dabunt  pretium  re¬ 
demptionis  animae  suec.  »  IIebc  ille.  Itaque 
S.  Augustinus  non  timet  dicere,  et  ter  re¬ 
petere,  homines'  justos  a  Christo  redemptos 
a  morte  animae,  dare  per  eleemosynas  pre¬ 
tium  redemptionis  animae  suae,  juxta  illud, 
Peccata  tua  eleemosynis  redime  ;  quae  redem¬ 
ptio  non  potest  alia  intelligi  nisi  a  reatu  poe¬ 
nae  remanente  post  redemptionem  peccati, 
quoad  culpam.  Etsi  Augustino  teste  potest 
quisque  dare  pretium  redemptionis  animae 
suae  sine  ulla  injuria  Christi  Redemptoris 
omnium,  non  debet  videri  mirum,  si  nos  di¬ 
camus,  posse  sanctos  Martyres  dare  pretium 
aliquod  redemptionis  pro  solo  poenae  reatu 
aliorum  fidelium  :  non  quod  Christi  pretium 
non  sufficiat,  sed  ut  hac  etiam  ratione  Mar¬ 
tyrum  passiones  et  merita  honorentur. 

CAPUT  XV. 

Defenditur ,  quintum  argumentum  Catholi¬ 
corum  . 

Quintum  argumentum  pro  thesauro  in¬ 
dulgentiarum  sumi  dicit  Kemnitius  ab  illis 
Apostoli  verbis  II  Corint.  vm.  In  praesenti 
tempore  vestra  abundantia  illorum  inopiam 
suppleat ,  ut  et  illorum  abundantia  vestrae  ino¬ 
piae  sit  supplementum  (1).  Ex  hoc  loco  ita  for¬ 
mari  argumentum  a  Catholicis,  affirmat 
idem  Kemnitius  :  «  Corinthii  abundabant 
pecunia,  sed  inopes  erant  meritorum.  Con¬ 
tra  vero  sancti  Hierosolymitani  abundabant 
meritis  spiritualibus,  a  pecunia  vero  male 
parati  erant.  Paulus  igitur  talem  permuta¬ 
tionem  inter  eos  instituit,  ut  Corinthii  pra3- 
berent  manus  adjutrices  conferendo  large 


pecuniam  :  et  pro  illa  pecunia  sancti  Hiero¬ 
solymitani  ex  operibus  suis  supererogationis 
supplementum  inopiae  Corinthiorum  vende¬ 
rent,  quod  ad  satisfactionem  pro  peccatis 
attinet  ».  Sed  in  duobus  peccat  Kemnitius, 
nam  nec  fideliter  refert  argumentum  Catho¬ 
licorum,  nec  solide  illud  refellit.  Catholici 
enim  non  dicunt  Apostolum  instituisse  illam 
commutationem,  ut  Hierosolymitani  vende¬ 
rent  merita  supererogationis  Corinthiis  :  sed 
tantum  ex  eo  loco  colligunt,  eam  esse  in 
Ecclesia  communicationem,  ut  alii  aliis  bona 
sua  communicare  soleant  :  nec  solum  bona 
corporalia,  sed  etiam  spiritualia  invicem 
prEebere  possint.  Ex  quo  sequitur,  ut  etiam 
unus  pro  alio  satisfacere,  et  aliorum  passio¬ 
nes  aliis  applicari  valeant.  Nec  tamen  solide 
argumentum  Catholicorum,  etiam  ut  ab  ipso 
propositum  est,  Kemnitius  refutavit,  dicit 
enim  in  sequentibus  per  inopiam  Corinthio¬ 
rum  non  intelligi  inopiam  meritorum,  sed 
inopiam  praedicationis  Verbi  Dei  ;  et  probat 
ex  duobus  locis  ejusdem  Apostoli.  Nam  Ro- 
man.  xv.  Apostolus  scribens  de  eadem  con¬ 
tributione  eleemosynarum,  ait,  si  spiritua¬ 
lium  eorum  participes  facti  sunt  gentiles, 
debent  et  ipsi  in  carnalibus  ministrare  illis. 
Qui  vero  per  spiritualia  intellexit  applicari ? 
dicit  II  Cor.  ix.  in  illis  verbis  :  Si  spiritualia 
vobis  seminavimus,  'quid  magni  est ,  si  carnalia 
vestra  metamus  (2).  Ilaec  ille.  Sed  in  priore 
loco  Apostolus  de  spiritualibus  donis  gene- 
ratim  loquitur,  nec  restringit  sermonem  ad 
prEedicationem.  Vere  enim  gentiles  facti  sunt 
participes  donorum  spiritualium,  quai  in 
Hierusalem  primum  effusa  sunt  a  Deo,  vide¬ 
licet  fidei,  spei,  charitatis,  sacramentorum, 
miraculorum  etc.  In  posteriore  autem  loco 
non  est  sermo  de  ista  communicatione  bo¬ 
norum,  de  qua  nos  agimus,  sed  de  stipendio 
debito  ex  justitia  iis,  qui  evangelizant.  Hoc 
autem  loco,  videlicet  II  Cor.  vm.  Apostolus 
loquitur  generatim  de  bonis  spiritualibus  et 
temporalibus.  Nec  debent  ejus  verba  re¬ 
stringi  ad  praedicationem.  Quod  patet,  pri¬ 
mo,  quia  verba  sunt  generalia,  illorum  abun¬ 
dantia  vestram  inopiam  suppleat.  Secundo, 
quia  non  egebant  Corinthii,  ut  mitterentur 
eis  prEedicatores  ex  Hierusalem,  jam  enim 
plene  instituti  erant.  Nam  I  Cor.  i.  legimus 
de  Corinthiis  :  Jam  divites  facti  estis  in  Chri¬ 
sto ,  in  omni  verbo,  et  in  omni  scientia  ;  et  in 
hoc  ipso  cap.  vm  Epistolfe  secundae  :  sicut 


(1)  Ii  Cor.  VIII,  14.  -  (2;  I  Cor.  IX,  11. 


CAPUT 


80 


inquit,  Paulus,  in  omnibus  abundatis,  fide,  et 
sermone,  et  scientia  eic.  (1).  Tertio,  quia  vete¬ 
res  Patres  non  exponunt  hanc  abundantiam 
spiritualem  Hierosolymitanorum,  de  praedi¬ 
catione  verbi,  ut  vellet  Ivemnitius,  sed  de 
meritis,  et  precibus.  Ghrysostomus  in  hunc 
locum,  dicit  Hierosolymitanos  abundasse 
integritate  vitae,  libertate,  et  fiducia  ad 
Deum,  et  horum  bonorum  futuros  participes 
Corinthios,  si  eleemosynam  pecuniariam, 
qua  ipsi  tunc  abundabant,  Hierosolymam 
misissent.  Nec  multo  aliter  exponunt  Theo- 
doretus,  et  Theophylactus,  et  alii  veteres 
Graeci.  S.  Thomas  exponit  de  precibus,  ut 
sit  sensus,  Corinthios  fore  participes  oratio¬ 
num,  quas  Hierosolymitani  fundunt  ad 
Deum,  si  eos  bonorum  suorum  temporalium 
participes  fecerint.  Haymo  in  hunc  locum 
addit  etiam  jejunium  inter  opera  spiritualia 
Hierosolymitanorum,  quorum  participes 
erant  futuri  Corinthii,  si  eleemosynis  illis 
adjuvissent  :  quam  explicationem  insinuare 
videtur  Apostolus  in  eodem  cap.  vm.  extre¬ 
mo,  cum  ait  :  «  Ministerium  hujus  officii, 
non  solum  supplet  ea,  quae  desunt  sanctis  ; 
sed  etiam  abundat  per  multas  gratiarum  ac¬ 
tiones  in  Domino,  per  probationem  ministe¬ 
rii  hujus  glorificantes  Deum  in  obedientia 
confessionis  vestrae  in  evangelio  Christi,  et 
simplicitate  communicationis  vestrae  in  illos, 
et  in  omnes,  et  in  ipsorum  obsecratione  pro 
vobis  ».  Sed  de  his  satis,  non  enim  in  hoc 
testimonio  fundamentum  indulgentiarum 
praecipue  consistit. 

CAPUT  XVI. 

Defenditur  argumentum  sextum  Catholicorum. 

Argumentum  sextum,  quod  est  postremum 
apud  Kemnitium,  sumitur  ab  articulo  sym¬ 
boli  de  communione  sanctorum.  Catholici 
enimexhac  communione  colligunt,  posse  sa¬ 
tisfactiones,  quae  sanctis  superfuerunt,  id  est, 
quibus  ipsi,  ad  sua  peccata  purganda  non 
eguerunt,  applicari  aliis  fidelibus,  quibus 
propriae  non  sufficiunt.  Adversus  hoc  argu¬ 
mentum  Kemnitius  nihil  solidi  adfert.  Pri¬ 
mum  enim  explicationem  odiosissimam  ejus 
articuli  nobis  affingit :  «  Communionem,  in¬ 
quit,  sanctorum  largius  et  latissime  interpre¬ 
tantur  de  meritis  operum  supererogationis, 
quae  non  solis  factoribus  propria,  sed  com- 


V. 

munia  sint  omnibus  fidelibus,  collata  in  com¬ 
mune  quasi  Ecclesiae  aerarium,  ad  quod  solus 
Papa  claves  habeat,  et  pro  data  pecunia  inde 
cuilibet  vendat,  quantum  visum  fuerit  ». 
Haec  ille.  Ubi  pro  suo  more  calumniatur  nos 
loqui  de  meritis  supererogationis  simpliciter, 
cum  non  loquamur  nisi  de  satisfactionibus, 
sive  de  meritis  ut  accipiuntur  pro  satisfactio¬ 
nibus  ad  reatum  poenae  expiandum,  non  ut 
accipiantur  proprie  pro  meritis  gratiae  vel 
gloriae.  Deinde  jam  saepe  diximus,  non  solum 
non  vendi  a  Pontificibus  satisfactiones  san¬ 
ctorum,  sed  etiam  severissime  prohiberi,  et 
puniri  omnem  speciem  similium  venditionum, 
quod  ne  ipse  quidem  Kemnitius  ignorat,  qui 
decreta  Pontificum  et  conciliorum  de  his  re¬ 
bus  vidit,  et  legit,  et  in  suum  librum,  ut  eum 
pleniorem  faceret,  transtulit.  Deinde  addit 
Kemnitius  communionem  sanctorum,  de  qua 
in  Symbolo  fit  mentio,  tria  significare.  Pri¬ 
mo  quod  Ecclesia  sit  societas  quaedam  eo¬ 
rum,  qui  spiritu  Christi  sanctificantur,  et 
membra  unius  corporis  mystici.  Secundo 
quod  in  Ecclesia  sint  omnibus  fidelibus  com¬ 
munia  bona  quaedam  divinitus  collata,  ut  fi¬ 
des,  Baptismus,  remissio  peccatorum,  et  vi¬ 
ta  aeterna.  Tertio,  quod  inter  fideles,  debe¬ 
ant  esse  communia  officia  charitatis,  sicut 
exemplo  membrorum  corporis  humani  Pau¬ 
lus  ostendit  Rom.  xii.  et  I  Cor.  xn.  His  ex¬ 
positis  concludit,  articulum  illum  fidei  non 
loqui  de  indulgentiis  pontificiis,  nec  de  meri¬ 
tis  supererogationis,  et  ideo  insigni  deprava¬ 
tione  pontificias  indulgentias  in  illum  articu¬ 
lum  intrudi.  At  neque  nos  dicimus,  articu¬ 
lum  illum  fidei,  loqui  in  specie  de  operibus 
supererogationis.  vel  de  indulgentiis,  sed  col¬ 
ligimus  ex  generali  proprietate  Ecclesiae  pos¬ 
se  unum  membrum  ab  alio  juvari,  quod  ip¬ 
se  etiam  Kemnitius  agnoscit  in  tertia  signifi¬ 
catione  communionis  sanctorum.  Nam  si 
debent  officia  charitatis  inter  fideles  esse 
communia,  ut  sunt  inter  membra  ejusdem 
corporis,  quid,  quaeso,  prohibet,  cur  non  pos¬ 
sit  unus  alteri  satisfactionem  suam  commu¬ 
nicare?  Potest  ex  Apostoli  sententia  ad  Ga- 
lat  vt.  propter  communionem  membrorum 
Ecclesiae,  alter  alterius  onus  portare  :  cur 
non  poterit  alter  pro  poena  alteri  debita  sa¬ 
tisfacere  ?  Potest  ex  sententia  S.  Augustini 
epist.  23.  et  lib.  in.  de  Baptismo  contra  Do- 
natistascap.  18  unus  pro  alio  credere  ut  sit 
in  Baptismo  parvulorum,  cur  non  poterit 


(1)  Cor.  !,  3  ;  II  id.  VIII,  7, 


90 


UBER  II. 


unus  pro  alio  pati?  Sed  audi  eumdem  Augu¬ 
stinum  tract.  33.  in  Joannem  de  communio¬ 
ne  sanctorum  disserentem:  «  Oculus,  inquit, 
solus  videt  in  corpore,  sed  numquid  soli  sibi 
oculus  videt;  et  manui  videt,  et  pedi  videt, 
et  caeteris  membris  videt.  Non  enim  si  ali¬ 
quis  ictus  in  pedem  veniat,  avertit  se  oculus 
inde  ut  non  praecaveat.  Rursus  sola  manus 
operatur  in  corpore,  sed  numquid  sibi  soli 
operatur?  et  oculo  operatur.  Nam  si  ictus 
aliquis  veniens  nori  eat  in  manum,  sed  tan¬ 
tum  in  faciem,  numquid  dicit  manus,  non 
me  moveo,  quia  non  tendit  ad  me  ?  sic  pes 
ambulando  omnibus  membris  militat.  Mem¬ 
bra  caetera  tacent,  et  lingua  omnibus  loqui¬ 
tur.  »  Haec  ille.  Quae  sj  applicentur  ad  fide¬ 
les,  qui  membris  illis  corporis  significantur, 
licebit  sine  dubio  dicere,  eum  qui  jejunat, 
qui  facit  eleemosynam,  qui  orat,  qui  perse¬ 
cutionem  injunctam  patienter  tolerat,  qui 
vincula,  qui  verbera,  qui  mortem  pro  Chris¬ 
ti  fide  patitur,  non  sibi  soli  hsec  agere  vel  pa¬ 
ti,  sed  etiam  aliis,  praesertim  si  ipse  non 
habeat  peccata,  .quae  istis  passionibus  pur¬ 
get. 

Adjungit  obiter.  Kemnitius  tria  alia  Scri¬ 
pturae  testimonia,  quae  perperam  a  Catholicis 
adduci  affirmat.  Unum  est  Ps.  cx\m.  Parti¬ 
ceps  ego  sum  omnium  timentium  te  (1) ;  et  dicit 
illud,  particeps ,  significare  voce  bebraica,  et 
graeca [socium)  et  sensum  eorum  verborum  es¬ 
se,  Davidem  publica  confessione  ostendisse  se 
socium  et  amicum  aliorum  piorum  timentium 
Dei.  Sed  indoctos  nescio  quos  inde  fecisse  pon¬ 
tificale  participium,  ad  probandum  per  indul¬ 
gentiarum  nundinationem  partem  pecunia¬ 
rum  accipere  a  clero,  partem  a  populo,  partem 
ab  utroque.  Sed  nullus  Catholicus  est,  qui  ita 
exposuerit  ut  illud  particeps  ego  sum  retulerit 
ad  Pontificem,  qui  tribuit  indulgentias?  Om¬ 
nes  enim  referunt  ad  ipsos  fideles,  qui  cum 
socii  et  amici  sint  aliorum  fidelium  piorum, 
participant  etiam  ipsorum  bona,  quoniam 
sociorum  et  amicorum  omnia  sunt  commu¬ 
nia,  ut  pulchre  S.  Augustinus  ostendit  tract. 
33.  in  Joan.,  ubi  adeo  dicit  omnia  esse  com¬ 
munia  piis  fidelibus,  ut  omnes  dicere  possint 
se  loqui  omnibus  linguis,  sicut  loquebantur 
olim,  qui  visibiliter  accipiebant  Spiritum 
sanctum  :  quoniam  linguae  omnium  fidelium, 
toto  terrarum  orbe  dispersorum,  singulis  sunt 
communes  per  charitatem,  qua  sumus  om¬ 
nes  unum  in  Christo.  Itaque  qui  dixit:  ((So¬ 
ft)  Psalm.  CXV1II.  63.  -  (2)  Psalm.  CXXI.  3.  ■ 


cius  et  amicus  sum  omnium  timentium  te  », 
consequenter  etiam  dixit :  «  particeps  sum 
omnium  bonorum,  quibus  praediti  sunt  om¬ 
nes  qui  timent  te  ».  Alterum  testimonium  est 
in  Ps.  cxxi.  Hierusalem,  quae  aedificatur  ut  ci¬ 
vitas ,  cujus  participatio  ejus  in  idipsum  (2). 
Iloc  testimonium  perperam  allegari  dici  a 
Lindano  pro  communione  sanctorum,  etthe- 
sauro  indulgentiarum;  cum  tamen  constet 
ex  verbis  sequentibus,  sensum  illorum  ver¬ 
borum  esse,  Hierusalem  ita  aedificari  ut  sit 
civitas,  in  qua  sit  conjunctio,  seu  consociatio 
talis,  ut  illuc  ascendant  tribus  Domini  ad  testi¬ 
monium  Domini ,  et  ad  judicia.  Sed  haec  est 
nimia  contradicendi  libido.  Non  enim  psal¬ 
mus  dicit  esse  inHierusalem  participationem, 
sive  consociationem  solum  ad  ascendendum 
Od  testimonia  Domini,  et  ad  judicia  :  sed  di¬ 
cit,  Hierusalem,  id  est,  Ecclesiam  aedificari 
instar  civitatis  pacatissimae,  et  concordissi¬ 
mae,  in  qua  sit  participatio  in  idipsum,  id  est, 
participatio  simul  omnium  in  unum,  ut  sint 
omnia  omnium.  Id  vero  probat  psalmus, 
quia  illuc  ascendunt  tribus  Domini,  id  est, 
variae  tribus,  variae  gentes,  et  nationes  con¬ 
versae  ad  Dominum,  et  licet  sint  tam  multae 
et  tam  variae,  tamen  conveniant  in  eadem 
confessione  fidei  et  in  iisdem  legibus,  et  ju¬ 
diciis  etc.  Tertium  testimonium  dicit  esse  il¬ 
lud  Ps.  cxlix  :  Ad  faciendam  vindiciam  in  na¬ 
tionibus ,  ad  alligandos  reges  eorum  in  compe¬ 
dibus  etc.  (3).  Sed  adscribere  debuisset,  ubi 
legerit  hoc  testimonium  pro  indulgentiis  ci¬ 
tatum.  Ego  enim  legi  fere  omnes,  qui  inter 
Catho  icos  de  indulgentiis  scripserunt,  nec 
caput  ullum  inveni  hunc  locum  inter  alios 
adductum;  nihil  autem  facilius  est,  quam  ar¬ 
gumenta  a  se  conficta  refutare. 

CAPUT  XVII. 

Respondetur  ad  cap.  4.  disputationis 
Kemnitii. 

In  quarto  capite  disputationis  suae  Kemni¬ 
tius  probare  aggreditur  indulgentias  pontifi¬ 
cias  veteri  Ecclesiae  per  annos  1200.  fuisse 
incognitas.  Id  vero  probat  primo  testimonio 
Durandi.  S.  Antonini,  et  Roffensis,  qui  id  fa¬ 
tentur.  Deinde  quia  nulla  invenitur  mentio 
indulgentiarum  apud  Anselmum,  Rupertum, 
Bernardum,  Petrum  Lombardum,  et  Gra¬ 
tianum,  qui  proxime  praecesserunt  annum 

(3)  Psal.  CXLIX.  7. 


CAPUT  XVII. 


91 


millesimum  ducentessimum.  Postremo,  quia 
veteres  Patres,  Chrysostomus,  Nysssenus, 
Augustinus,  Bernardus,  et  Petrus  Lombar- 
dus,  indulgentias,  nondum  natas  scriptis  su¬ 
is  confutarunt.  Sed  ut  a  primo  incipiamus, 
non  ideo  indulgentiae  non  sunt  antiquae,  quia 
duo,  vel  tres  ex  Catholicis  id  non  legerunt 
in  veterum  libris.  Neque  tres  isti  auctores 
negant  indulgentias  fuisse  cognitas  tempore 
Anselmi,  Bernardi,  Ruperti,  Petri  Lombardi, 
et  Gratiani,  ut  Kemnitius  dicit,  sed  tempore 
Hieronymi,  et  Augustini,  et  aliorum  veterum, 
qui  primis  quingentis  annis  floruerunt.  Ac  ut 
omnes  intelligant  Kernnitium  aperte  mentiri, 
Alexander  ejus  nominis  tertius,  Pontifex 
Maximus,  sedere  coepit  anno  Domini  1159. 
Is  vero  Pontifex  in  epist.  ad  Archiepiscopum 
Cantuariensem  scribens,  respondet  quaestio¬ 
ni  sibi  propositae,  an  indulgentias  ab  aliquo 
Episcopo  concessas,  lucrari  possint  ii,  qui 
non  sunt  eidem  Episcopo  subjecti :  -ac  dicit 
non  posse,  quia  nemo  potest  nisi  a  suo  judice 
ligari,  vel  solvi,  et  habetur  hoc  rescriptum  in 
Jure,  cap.  Quod  autem,  de  poenit.  etremiss. 
Videmus  autem  hoc  loco  mentionem  indul¬ 
gentiae,  ut  rei  non  tunc  primum  institutae, 
sed  usitatae,  et  receptae.  Igitur  mentitur  Kem¬ 
nitius  pag.  274.  cum  sic  loquitur :  «  In  hac 
de  indulgentiis  disputatione  non  possunt  vel 
ulla  Patrum  testimonia,  vel  ulla  veteris  Ec¬ 
clesiae  exempla  proferre,  quod  talis  vel  do¬ 
ctrina,  vel  usus  talium  indulgentiarum  ullo 
unquam  tempore  usque  ad  annos  post  natum 
Christum  mille  ducentos  in  veteri  Ecclesia 
fuerit  ».  Euge nius  111  Pontifex  sedere  coepit 
anno  1145.  Is  autem  per  litteras  generales 
concessit  indulgentiam  accipientibus  Cru¬ 
cem,  et  proficiscentibus  ad  bellum  sacrum ; 
et  S.  Bernardo  injunxit,  ut  eas  indulgentias 
praedicaret  populis,  eosque  ad  bellum  illud 
accenderet.  Paruit  S.  Bernardus  Pontifici, 
et  praedicationem  suam  innumerabilibus,  et 
maximis  miraculis  confirmavit  ut  ipse  mo¬ 
deste  indicat  initio  libri  n.  de  Considerat, 
sed  copiosus  rem  totam  narrat  auctor  vitse 
ipsius  lib.  in.  cap.  4.  Ergo  mentitur  Kemni¬ 
tius  tum  cum  ait  ante  annum  1200.  non 
fuisse  notas  indulgentias,  tum  cum  apud  Ber- 
nardum  nullam  hujus  rei  mentionem  exstare 
confirmat,  et  cum  Petrus  Lombardus,  et 
Gratianus  eodem  sseculo  floruerint,  fieri  non 
potest,  quin  ipsi  quoque  indulgentias  nove¬ 
rint.  Paschalis  II  Pontifex  sedere  empit  an¬ 
no  1099.  et  in  concilio  quodam  Lateranensi 
anno  1116.  celebrato,  indulgentias  quadra¬ 


ginta  dierum  concessit  iis,  qui  limina  Apo¬ 
stolorum  visitaverant,  ut  Conradus  Abbas 
Urspergensis  in  Chronico  suo  testatur  ;  et 
quoniam  eo  tempore  florebat  Rupertus  Ab¬ 
bas  Tuitiensis  :  mentitur  Kemnitius,  qui  dicit, 
tempore  Ruperti  nondum  indulgentias  Pon¬ 
tificias  orbi  terrarum  innotescere  coepisse, 
nec  ante  annum  1200.  innotuisse.  Urbanus 
II  Pontifex  sedere  coepit  anno  1088.  et  ejus 
tempore  S.  Anselmus  floruit.  Scribit  autem 
idem  Conradus  Abbas  Urspergensis  in  Chro¬ 
nico  anni  1099.  praedictum  Urbanum  incon¬ 
cilio  Claramontano  indulgentiam  concessisse 
omnibus,  qui  sponte  adversus  infideles  Ori¬ 
entales  arma  sumebant,  cujus  rei  multi  alii 
meminerunt.  Mentitur  igitur  Kemnitius,  cum 
tam  audacter  scribit,  tempore  S.  Anselmi, 
et  ante  annum  1200.  indulgentias  cognitas 
non  fuisse.  Quid  nunc  addamus  Gregorium 
VII  qui  sedere  coepit  arino  1073,  et  in  Epi¬ 
stolis  suis  frequentissime  concedit  indulgen¬ 
tias.  Sergium  II  qui  sedere  coepit  anno  844, 
et  indulgentiam  tribuit  adeuntibus  Ecclesiam 
S.  Martini  in  montibus,  cujus  memoria  ex¬ 
stat  incisa  in  lapide  marmoreo  litteris  vetus¬ 
tissimis  :  et  Leonem  III  qui  sedere  coepit  an¬ 
no  796.  et  indulgentias  varias  multis  in  locis 
in  ipsa  Germania  constituit,  teste  S.  Ludgero 
in  vita  S.  Suiberti?  An  non  evidenter  men¬ 
dacii  Kemnitius  convincitur,  qui  veteres  om¬ 
nes  historias  legisse  videri  vult ;  et  tamen 
affirmare  non  veretur  ante  annum  1200.  isno- 

O 

tas  fuisse  orbi  terrarum  indulgentias  Ponti¬ 
ficias?  Neque  mirum  videri  debet,  si  aucto¬ 
res  antiquiores  non  multos  habemus,  qui  ha¬ 
rum  rerum  mentionem  faciant,  quoniam  plu¬ 
rima  sunt  in  Ecclesia,  quae  solo  usu,  sine  lit¬ 
teris  conservantur.  Exstant  tamen  Romae  in 
antiquissimis  Ecclesiis  memoriae  indulgentia¬ 
rum,  a  multis  Pontificibus,  et  ab  ipso  etiam 
S.  Sylvestro,  qui  ante  annos  1200.  floruit, 
concessarum.  Sed  ea,  quae  dicimus  ad  men¬ 
dacia  Kemnitii  confutanda  sufficere  viden¬ 
tur. 

Venio  nunc  ad  testimonia  veterum  scripto¬ 
rum,  quse  profert  Kemnitius  adversus  indul¬ 
gentias  nondum  natas.  Primo  igitur  adducit 
Petrum  Lombardum,  qui  lib.  iv.  sent.  dist. 
18.  dicit  Deum  tunc  tegere  pcenitentium  pec¬ 
cata,  quando  ad  poenam  non  reservat;  sed 
debitum  poenae  remittit,  idque  probat  ex  Au¬ 
gustini  sententia  in  explicatione  psalmi 
xxxii.  Sed  in  eodem  loco  solutio  est  hujus 
objectionis.  Significat  enim  Petrus  Lombar¬ 
dus  de  poena  aeterna  intelligendum  esse,  quod 


92 


UBER  II. 


dicitur,  Deum  tegere  peccata,  cum  ea  non 
reservat  ad  poenam.  «  Et  ideo,  inquit,  sicut 
interius  gratia  sua  animam  illuminat,  ita  et 
simul  debitum  aeternae  mortis  relaxat.  Ipse 
enim  per  seipsum  peccata  p oenitentium  te¬ 
git;  et  tunc  tegit,  quando  ad  poenam  non 
reservat.  »  Et  paulo  infra:  «  Ita  ergo,  inquit, 
dicit  a  Deo  tecta,  ut  Deus  non  videat,  id  est, 
aeternaliter  puniat  » .  Quod  autem  poena  tem¬ 
poralis  remaneat  post  remissam  culpam,  in 
hac  vita,  vel  in  purgatorio  luenda,  docet  Pe¬ 
trus  Lombardus  dist.  20.  Iit.  B,  his  verbis: 

«  Qui,  inquit,  ante  expletionem  poenitentiae 
discesserint,  ignem  purgatorium  sentient,  et 
gravius  punientur,  quam  si  hic  implessent 
poenitentiam.  Horrendum  enim  est  incidere 
in  manus  Dei  viventis.  Deus  enim  cum  sit 
misericors'et  justus,  ex  misericordia  pceni- 
tenti  ignoscit,  non  reservans  peccatum  ad 
poenam  aeternam:  ex  justitia  vero  impuni¬ 
tum  non  dimittit  delictum,  aut  enim  punit 
homo  aut  Deus  etc.  »  Et  paulo  post  lit.  D, 
docet  posse  pcenitentem,  praesertim  post 
mortem  juvari  aliorum  satisfactionibus  per 
orationes  et  eleemosynas.  Itaque  Petrus 
Lombardus  illa  omnia  disertis  verbis  affirmat, 
quae  fundamenta  esse  indulgentiarum  Kem- 
nifcius  fatetur  :  videlicet  purgatorium,  poenae 
reatum  post  culpam  remissam,  et  communi¬ 
cationem  satisfactionis  alienae. 

Secundo  loco  adducit  Kemnitius  Ghryso- 
stomum  homil.  1  in  epist.  ad  Philemonem, 
ubi  legimus,  ad  impetrandam  peccatis  no¬ 
stris  veniam,  non  opus  esse  vel  pecunias 
impendere,  vel  peregrinando  ad  loca  lon¬ 
ginqua  transire.  Eamdem  sententiam  habet 
Augustinus  in  serm.  de  Martyribus  :  «  Non 
dixit  Deus,  vade  in  Orientem  et  quaero  justi¬ 
tiam,  naviga  usque  in  Occidentem,  ut  acci¬ 
pias  indulgentiam;  dimitte  inimico  tuo,  et 
dimittetur  tibi,  etc.  »  Bernardus  etiam  serm. 
1.  de  Adventu  :  «  Non  te  oportet,  o  homo, 
maria  transfretare,  non  penetrare  nubes, 
non  transalpinare  necesse  est,  non  grandis 
tibi  ostenditur  via,  usque  ad  temetipsum 
occurre  Deo  tuo  » .  Sed  haec  testimonia  nihil 
efficiunt.  Primum  enim  loquuntur  de  justi¬ 
ficatione  impii,  ac  remissione  culpae,  non  de 
solo  reatu  peenai  de  quo  nos  loquimur. 
Deinde  solum  probant,  non  esse  absolute 
necessariam  ad  remissionem  peccatorum  vel 
peregrinationem,  vel  eleemosynam,  alioqui 
enim  pauperes  et  aegrotantes  spe  omni  care¬ 
rent  ;  et  satis  novimus,  posse  hominem  per 
internam  conversionem  ad  Deum  ita  vehe¬ 


menter  accendi  in  amorem  Dei,  et  de  pec¬ 
catis  suis  dolorem,  cum  proposito  confessio¬ 
nis,  ut  continuo  recipiat  remissionem  om¬ 
nium  culparum,  et  poenarum.  Sed  non  ideo 
sunt  inutiles  peregrinationes,  et  eleemosynae, 
et  hoc  solum  contendimus  adversus  haereti¬ 
cos.  Ac  ut  omittam  de  eleemosynis  dicere, 
de  quorum  utilitate  ad  redimenda  peccata 
pleni. sunt  libri  Patrum,  ac  praesertim  Chry- 
sostomi,  et  Augustini,  et  nos  ostendimus  in 
lib.  de  eleemosyna,  qui  est  postremus  in 
controversiis  nostris.  Certe  idem  Chrysosto- 
mus  mirifice  laudat  peregrinationes  ad  se¬ 
pulcra  Martyrum  in  homil.  G6.  ad  populum 
Antiochenum.  Sanctus  etiam  Augustinus  in 
epist.  137.  ad  Clerum  et  populum  Hippo¬ 
nensem  scribit,  se  auctorem  fuisse,  ut  qui¬ 
dam  ad  loca  sancta  peregrinationem  susci¬ 
perent.  Denique  S.  Bernardus  Petrobrusia- 
nos  haereticos  confutavit,  qui  praeter  alios 
errores,  hunc  etiam  habebant,  ut  peregrina¬ 
tiones  fidelium  ad  Loca  Sancta  reprehende¬ 
rent.  Yide  vitam  S.  Bernardi  lib.  m.  cap.  3. 

Tertio  Kemnitius  adducit  Chrysostomum 
hom.  38.  in  Matthaeum,  ubi  dicit,  eos  de 
templo  Dei  speluncam  latronum  facere,  qui 
lucra  terrena  sectantur  :  et  Christum  quoti¬ 
die  intrare  templum  Der,  et  ejicere  omnes 
vendentes  gratiam  Dei.  Sed  quorsum  haec 
tendunt  ?  An  torte  omnes,  qui  avaritiam  in 
sacerdotibus  reprehendunt,  continuo  etiam 
indulgentias  reprehendunt  ?  An  non  saepis¬ 
sime  repetivimus,  non  solum  non  probari. 
Summis  Pontificibus  eos,  qui  quoquomodo 
ex  indulgentiis  negotiationem  faciunt,  sed 
maxime  improbari,  damnari,  puniri. 

Addit  ultimo  Kemnitius,  se  alio  in  loco 
demonstrasse,  Gregorium  Nyssenum  inte¬ 
gram  orationem  opposuisse  persuasioni  de 
peregrinationibus  ad  loca  Hierosolymitana. 
Cui  respondemus,  nos  quoque  alio  in  loco, 
id  est,  lib.  m.  de  cultu  Sanctorum  cap  8. 
demonstrasse  testimoniis  Scripturae  et  vete¬ 
rum  Patrum  necnon  argumentis  aliis  pere¬ 
grinationes  ad  loca  sancta  pias  et  Deo  gra¬ 
tias,  et  nobis  utilissimas  esse,  Gregorium 
vero  Nyssenum  non  reprehendere  peregri¬ 
nationes  absolute  sed  docere  quibusdam  per¬ 
sonis,  ut  monachis  et  sanctimonialibus,  non 
convenire,  cum  eorum  proposito  magis  con¬ 
veniat  quies  et  solitudo  ;  quamvis  etiam  non 
sit  omnino  certum,  an  ea  oratio  Gregorii  sit. 


CAPUT  XVIII. 


93 


CAPUT  XVIII. 

Respondetur  ad  primam  partem  argumenti 
historici  contra  indulgentias. 

In  ultimo  capite  disputationis  suae  Keinni- 
tius  historiam  longissimam  texit,  ut  origi¬ 
nem  indulgentiarum,  quales  a  Catholicis 
defunduntur,  novam  esse  demonstret.  Con¬ 
tinet  autem  ea  historia  tria  tempora,  unum 
ab  initio  Ecclesia)  usque  ad  annum  circiter 
90.  alterum  ab  anno  90.  ad  1203.  ab  anno 
1200.  ad  annum  1517.  quo  tempore,  auctore 
Luthero  extinctas  indulgentias  Kemnitius 
gloriatur.  Ac  primo  quidem  tempore  indul¬ 
gentias  nihil  aliud  fuisse  contendit,  nisi  rela¬ 
xationes  publica)  poenitentia),  sed  eas  relaxa¬ 
tiones  nihil  habere  commune  cum  indulgen¬ 
tiis  pontificiis,  de  quibus  instituta,  contro¬ 
versia  est.  Sed  antequam  ad  rem  propositam 
veniat,  longissima  digressione  refert  multa 
de  ritibus  publica)  poenitentiae,  de  causis 
ejusdem,  ac  demum  de  canonibus  poeniten- 
tialibus,  ubi  ad  verbum  describit  canones 
conciliorum  Nicaeni  et  Ancyrani  necnon  eos, 
qui  habentur  apud  Burchardum  et  Grati¬ 
anum.  Quoniam  enim  jamdudum  Lutherus 
jus  canonicum  publice  exussit,  et  ejusmodi 
ritus,  et  leges  non  solum  de  moribus,  sed 
etiam  de  memoria  et  libris  Lutheranorum 
exciderunt,  voluit  Kemnitius  commemora¬ 
tione  harum  rerum  doctrinam  reconditam, 
et  abstrusam  venditare,  ut  caeleris  diligen- 
tior,  ac  doctior  haberetur.  Et  quamvis  non 
desint  in  hac  digressione  multa,  quae  falsita- 
tis  coargui  potuissent,  tamen  quia  ad  rem 
praesentem  non  faciunt,  -non  existimavi  tem¬ 
pus  esse  in  his  commemorandis,  vel  refel¬ 
lendis  conterendum.  Illud  unum  praeterire 
non  possum,  Kemnitium  inter  scripta  vete¬ 
rum  revolvenda,  non  raro  invenisse  quod 
minime  volebat.  Nam  cum  ipse  cum  Luthe- 
ranis  caeleris  contendat,  poenitentias  veterum 
disciplinae  causa,  non  autem  satisfactionis 
coram  Deo,  et  redemptionis,  vel  expiationis 
peccatorum  institutas,  tamen  fatetur  se  hoc 
etiam  postremum  apud  Patres  non  raro  le¬ 
gisse,  ac  pro  sua  modestia,  et  adversus  anti¬ 
quissimos  Patres  reverentia,  eos  non  obscu¬ 
re  reprehendit.  Sic  enim  loquitur  pag.  308. 
«  Nec  vero  nescius  sum,  veteres  aliquando 
nimis  largiter,  et  verbis  nimium,  magnificis 
disciplinam  illam  canonicam  commendare  : 
ut  quod  Tertullianus  dicit,  satisfactionibus 


illis  peccata  expiari  :  Cyprianus  illis  dicit 
peccata  redimi,  ablui,  sanari,  et  judicem 
placari  :  Augustinus  Deum  illis  de  peccatis 
praeteritis  propitiari.  Ea  talia  sunt,  qua)  sal¬ 
va,  fide  (Lutherana  videlicet)  nec  possunt, 
nec  debent,  sicut  sonant,  accipi,  et  intelli - 
gi  ».  Haec  ille.  Sed  profecto  justius  erat  no¬ 
vos  Lutheranorum  errores  ex  doctrina  vete¬ 
rum  Patrum  corrigere,  quam  ex  novis  istis 
erroribus  de  veterum  Patrum  doctrina,  et 
sententiis  judicare.  Porro  digressione  illa 
aliquando  expedita  pag.  318.  aggreditur  ad 
probandum,-  indulgentias  olim  nihil  aliud 
fuisse  ,  nisi  moderationes ,  relaxationes ,  et 
remissiones  muletarum  canonicarum,  quae 
in  publica  poenitentia  usitata)  tunc  erant.  Id 
vero  probat  ex  canonibus  conciliorum  An¬ 
cyrani,  Nicaeni,  et  Agatheosis,  et  tandem  his 
verbis  concludit  :  «  17 ae  fuerunt  veteres  Ec¬ 
clesiae,  sive  relaxationes,  sive  indulgentiae,  a 
quibus  quemadmodum  pontificiae  indulgen¬ 
tiae  per  omnia  genera  causarum  diversae  sint, 
ex  hac  narratione,  et  ex  descriptione  indul¬ 
gentiarum  in  principio  exposita,  si  fiat  colla¬ 
tio  manifestum  est.  Atque  ideo  nudam  tan¬ 
tum  pono  recitationem,  relinquens  lectori 
collationem  diversitatis  » .  Respondeo  :  Rela¬ 
tiones  poenitentiae  canonicae  per  omnia  ge¬ 
nera  causarum  cum  iis  indulgentiis  conveni¬ 
re,  quas  Catholici  defendunt,  et  quas  Kem¬ 
nitius  supra  non  fideliter,  sed  admixtis  men¬ 
daciis  explicavit.  Causa  enim  voluti  efficiens 
indulgentiarum  juxta  Catholicorum  omnium 
sententiam,  Episcopi  sunt,  ac  potissimum 
Romanus  Episcopus,  quem  Episcopum  Epi¬ 
scoporum  Tertullianus  in  libro  de  Pudicitia 
nominavit.  Constat  autem  tum  veteres  rela¬ 
xationes,  tum  recentiores  indulgentias  non 
ab  aliis  quam  ab  Episcopis  dari  solere,  vel 
posse.  Causa  formulis  est  ipsa  liberatio,  sive 
judicialis  absolutio  per  ministerium  clavium 
a  pcenis  in  foro  pcenitentiario  debitis.  Quod 
totum  in  utrasque  remissiones  tam  veteres, 
quam  recentes  convenire  non  dubium  est. 
Causa  materialis,  sive  sint  ipsi  poenitentes, 
qui  absolvuntur,  sive  poenae  circa  quas  ver¬ 
satur  absolutio  ,  eadem  omnino  utrobique 
reperietur.  Nam  et  veteres,  ct  recentiores 
Episcopi,  nonaliis  quam  poenitentibus indul¬ 
gentias  tribuunt,  nec  alias  poenas,  quam  in 
foro  pcenitentiario  debitas  relaxant.  Quod 
autem  tunc  relaxarentur  poena)  injunctae  , 
nunc  autem  tum  injunctae,  tum  injungenda1, 
ratio  est,  quondam  tunc  injungebantur  seve¬ 
riores  poenitentia),  qua)  saepe  delictis  aequales 


94 


LIBER  II. 


erant,  nunc  autem  injunguntur  mitiores,  quae 
delictis  impares  sunt.  Sed  sive  pares,  sive 
impares  injungantur,  omnino  pares  in  hac 
vita,  vel  in  alia  perferendae  sunt  ,  nisi  mise¬ 
ricorditer  relaxentur.  Atque  ad  hoc  proban¬ 
dum  adduximus  supra  cap.  13.  testimonium 
S.  Cypriani  qui  in  epist  2.  lib.  iv,  ad  Anto¬ 
nianum,  apertissime  scribit,  eos,  qui  in  hac 
vita  non  plene  satisfecerunt,  emendandos  et 
cruciandos  igne  purgatorii  in  alia  vita,  donec 
reddant  novissimum  quadrantem.  Ac  ut  non 
repetam  tam  multa,  quae  alibi  diximus,  unius 
S.  Augustini  uno  vel  altero  testimonio  conten¬ 
tus  ero.  Hunc  enim  auctorem  praeter  caete- 
ros,  etiam  haeretici  nostri  temporis  magni 
faciunt.  Igitur  S.  Augustinus  in  Psal  xxxvii. 
in  illa  verba:  Domine ,  ne  in  furore  tuo  arguas 
me ,  neque  in  ira  tua  corripias  me,  illos  dicit 
argui  in  furore,  quibus  dicitur  :  Ite  maledi¬ 
cti  in  ignem  aeternum  ;  illos  autem  corripi  in 
ira,  qui  emendantur  igne  purgatorio.  «Ne¬ 
que,  inquit,  in  ira  tua  emendes  me,  ut  in  hac 
vita  purges  me,  et  talem  me  reddas,  cui  jam 
emendatorio  igne  non  opus  sit,  propter  illos, 
qui  salvi  erunt,  sic  tamen  quasi  per  ignem». 
Et  paulo  post  :  «  Quare  petit  iste,  ne  in  indi¬ 
gnatione  arguatur,  neque  in  ira  emendetur, 
tamquam  dicens  Deo,  quoniam  ista,  quse 
patior,  multa  sunt,  magna  sunt,  quseso  ut 
sufficiant,  et  incipit  illa  numerare  satisfaciens 
Deo,  offerens  illa,  quae  patitur,  ne  pejora 
patiatur  ».  Audisne,  Kemniti,  per  poenas 
hujus  vitae  patienter  toleratas  satisfieri  Deo? 
Audis,  eos,  qui  hic  non  plene  purgantur  in 
alia  vita  igne  purgatorio  emendandos  ?  et 
rationem  horum  omnium  idem  Augustinus 
reddit  in  Psal.  x.  cum  ait  :  «  Veritatem  di- 
lexisti,  quoniam  impunita  peccata  etiam  eo¬ 
rum,  quibus  ignoscis,  non  dimisisti ;  sic  pro¬ 
rogasti  misericordiam,  ut  servares  et  verita¬ 
tem.  Ignoscis  confitenti,  ignoscis,  sed  se 
ipsum  punienti.  Sic  servatur  misericordia,  et 
veritas  ».  Quid  clarius  dici  potuit  ab  ullo 
scholastico  Docto  re  ?  Atque  haec  est  etiam 
causa,  cur  in  priore  libro  dixerimus,  tum  ad 
veteres  relaxationes,  tum  ad  recentiores  in¬ 
dulgentias  thesaurum  satisfactionum  Christi, 
et  sanctorum  applicandum  fuisse,  quoniam 
misericordia  cum  justitia  in  omnium  relaxa¬ 
tione  conjungenda  est.  Itaque  etiam  in  hac 
re  similes  sunt  indulgentiae  veteres,  et  novae. 
Restat  causa  finalis,  quae  saltem  in  genere 
semper  eadem  fuit,  gloria  Dei,  et  utilitas 
Ecclesiae.  Nam  antiqui  poenitentias  relaxa¬ 
bant  ,  vel  quando  necesse  erat  lapsos  ad 


Martyrium  per  communionem  et  sacramenta 
praeparare,  vel  quando  timebant,  ne  pceni- 
tentes  sub  onere  deficerent  :  vel  quando  ne- 
gligentiores  ad  studium  poenitentiae  accen¬ 
dere  cupiebant,  hoc  veluti  praemio  relaxa¬ 
tionis,  quod  diligentioribus  praebebatur,  vel 
quando  martyres,  qui  pro  poenitentibus  Epi¬ 
scopos  rogabant,  honorare,  et  eo  modo  reli¬ 
quos  fideles  ad  martyrii  gloriam  provocare 
volebant.  Denique  numquam  deerat  rationa¬ 
bilis  causa  cur  sancti  illi  Patres  poenitentias 
injunctas  moderandas,  vel  remittendas  judi¬ 
carent.  Posterioribus  quoque  temporibus 
semper  causa  indulgentiae  concedendae,  vel 
fuit  recuperatio  terrae  sanctae,  vel  subventio 
pauperum,  vel  excitatio  fidelium  ad  preces, 
et  opera  poenitentiae,  vel  alia  similis  rationa¬ 
bilis,  et  pia.  Neque  poterit  Kemnitius,  quam¬ 
vis  multas  fabulas  a  suis  confictas  recitet, 
producere  unum  aliquod  pontificium  diplo¬ 
ma,  ubi  pro  pecunia  ipsi  Pontifici  numeran¬ 
da  ;/vel  alia,  sive  turpi,  sive  profana,  sive 
levi  causa  indulgentiae  concedantur.  Habe¬ 
mus  igitur  omnia  genera  causarum  eadem 
fuisse  in  indulgentiis  antiquis  et  novis.  Unum 
discrimen  in  medium  adferri  posset,  quod 
veteres  illi  Episcopi  singulis  poenitentibus 
poenas  relaxabant,  nunc  autem  plerumque 
in  communi  omnibus  relaxantur,  qui  certa 
opera  sibi  injuncta  praestiterint.  Sed  neque 
est  hoc  essentiale  discrimen  ;  neque  ejusmo¬ 
di  communes  indulgentiae  antiquis  tempori¬ 
bus  defuerunt.  Attulimus  enim  supra  certa 
testimonia  de  indulgentiis  communibus  a 
Sergio  II,  Leone  III,  et  Gregorio  I  concessis  ; 
qui  omnes  ante  annuin  millesimum  sederunt. 
Nec  desunt  probabiles  conjecturae  de  indul¬ 
gentiis  a  Paschali  l,  et  Sylvestro  I  in  com¬ 
mune  propositis. 

i 

CAPUT  XIX. 

Respondetur  ad  alteram  partem  'argumenti 
historici  contra  indulgentias. 

Altera  pars  historiae  Kemnitii  continet  ea 
tempora,  quibus  poenitentiae  redimi  coepe¬ 
runt.  Scribit  enim  Burchardus  ex  poeniten- 
tiali  Romano,  cum  qui  uno  die  in  pane  et 
aqua  jejunaturus  erat ,  potuisse  jejunium 
illud  comiSutare  seu  redimere,  si  quinqua¬ 
ginta  psalmos  flexis  genibus  recitasset,  et 
pauperem  unum  eo  die  pavisset,  et  eodem 
modo  alias  poenitentias  aliis  redimi,  vel  in 
alias  commutari  per  ea  tempora  licuisse. 


CAPUT  XIX. 


95 


Quando  hae  redemptiones  proprie  coeperint, 
non  ita  certo  constat,  sed  Burchardus,  qui 
de  illis  scribit,  circa  annum  Domini  1020. 
floruit.  Sed  exstat  etiam  mentio  harum  re¬ 
demptionum  in  concilio  Triburiensi  can.  56. 
ct  58.  quod  concilium  tempore  Arnulphi 
imperatoris  anno  896.  celebratum  est.  De  his 
igitur  redemptionibus  nonnulla  Kemnitius 
dicit,  quae  discussione  indigere  videntur. 
Primum  pag.  323,  scribit  circa  haec  tempo¬ 
ra,  accessisse  ad  opera  poenitentiae  opinio¬ 
nem  de  opere  operato  :  quod  ipsum  inferius 
aliquoties  repetit.  Vocat  autem  opinionem 
de  opere  operato,  quo  credere  coeperint  ho¬ 
mines,  his  operibus  satisfieri  Deo  pro  pecca¬ 
tis,  et  necessarias  esse  ejusmodi  satisfa¬ 
ctiones  non  solum  causa  discipliuae,  sed  etiam 
ad  placandum  Deum.  In  qua  re  bis  errat 
Kemnitius,  primum  in  nomine,  deinde  in  re. 
Neque  enim  intelligit,  quid  Catholici  theo¬ 
logi  per  opus  operatum  significare  voluerint. 
Nam  si  id  intelligeret ,  certe  non  diceret  , 
opera  poenitentiae  ex  sententia  Catholicorum 
vim  habere  ex  opere  operato.  Quid  igitur 
Catholici  opus  operatum  vocant  ?  id  quod 
non  pendet  a  dignitate,  vel  sanctitate  mini¬ 
stri  operantis,  sed  hoc  ipso  quod  fit  ex  divi¬ 
na  institutione  vim  habet.  Talis  est,  exempli 
causa,  Baptismus,  qui  vim  habet  sanctifican¬ 
di  ex  divina  institutione,  et  revera  sanctifi¬ 
cat,  etiam  si  ab  homine  improbo,  et  perdito 
conferatur.  At  opera  poenitentiae  ex  Catholi¬ 
corum  doctrina  nihil  efficiunt,  hoc  est,  non 
placant  Deum,  non  satisfaciunt  pro  peccato, 
non  expiant  poena?  reatum,  nisi  fiant  ab  ho¬ 
mine  justificato,  et  reconciliato.  Proinde  ex 
opere  operantis,  non  ex  opere  operato  vim 
habent,  quando  non  sunt  pars  sacramenti 
Poenitentiae,  sed  sponte  assumuntur  ad  pla¬ 
candum  Deum,  eique  pro  reatu  poenae  satis¬ 
faciendum.  Quando  autem  sunt  pars  sacra¬ 
menti,  tunc  quidem  utroque  modo  vim  ha¬ 
bent,  sed  Kemnitius  loquitur  de  his  operibus 
priore  modo,  neque  vult  ex  sententia  Catho¬ 
licorum  eam  habere  ex  opere  operato  quia 
sunt  pars  sacramenti,  sed  quia  assumsu- 
muntur  ad  placandum  Deum.  Atque  haec  de 
hallucinatione  Kemnitii  circa  nomen.  Quod 
autem  ad  rem  attinet,  jam  ipse  citavit, et  re¬ 
prehendit  Tertullianum,  Cyprianum,  et  Au¬ 
gustinum,  qui  scripserunt  opera  poenitentiae 
placare  Deum,  et  per  ea  redimi  peccata,  sa¬ 
nari,  ablui,  expiari  ;  et  nos  addidimus  alia 
testimonia  Cypriani,  et  Augustini,  quibus 
probatum  est  necessaria  esse  opera  poeniten¬ 


tia?  ad  satisfaciendum  Deo  pro  peccatis  alio  qui 
in  vita  futura,  eluenda  esse  gravissimis  poenis 
in  igne  purgatorii.  Non  igitur  verum  est,  his 
tem-poribus,  id  est,  circa  annum  Domini  mi¬ 
lesimum  accessisse  opinionem  de  necessitate, 
et  efficacia  satisfactionum,  cum  ea  opinio, 
vel  potius  certa  fides  in  Ecclesia  catholica 
semper  fuerit. 

Secundo  Kemnitius  addit  ex  illis  redem¬ 
ptionibus,  et  commutationibus  poenitentia¬ 
rum,  secutam  esse  languefactionem  (sic  enim 
ipse  loquitur)  verse  contritionis,  eversionem 
seriae  emendationis,  et  persuasionem  impu¬ 
nitatis  in  delictis.  Sed  mirum  est,  cur  hoc 
dicat  ,  cum  illae  redemptiones  gravissimae 
poenitentiae  fuerint,  et  non  omnium  poeniten¬ 
tiarum,  sed  solum  aliquarum  redemptiones 
permitterentur  ;  et  si  veteres  Patres  rete 
interdum  relaxabant,  ac  remittebant  injun¬ 
ctas  poenitentias,  cur  vitio  verti  debet  poste¬ 
rioribus  Patribus,  quod  easdem  poenitentias 
aliis  commodioribus  redimi,  vel  in  alias  faci¬ 
liores  commutari  posse  censuerint  ?  Certe 
apud  Lutheranos  non  opus  est  redimere  jeju¬ 
nia  eleemosynis,  cum  nulla  sint  amplius 
apud  eos  indicta  jejunia  ;  nec  poenitentibus 
opus  est  quaerere  quibus  operibus  redimant 
impositas  poenitentias,  cum  Lutherus,  eorum 
Patriarcha,  scripserit  in  lib.  de  captivit.  Ba¬ 
bylonica  ;  de  Baptismo,  omnia  peccata  in 
momento  absorberi,  si  stet,  vel  redeat  fides. 
Sed  de  his  saepe  diximus. 

At,  inquit,  Kemnitius,  in  concilio  Cabilo- 
nensi  sub  Carolo  Magno,  teste  Burchardo, 
exstat  canon  contra  eos,  qui  de  industria  pec¬ 
cabant,'  et  propter  eleemosynarum  largitio- 
nemimpunitatem  peccandisibi  promittebant. 
Item  contra  al  os,  qui  putabant,  se  a  pecca¬ 
tis  omnibus  posse  purgari,  si  Romam,  vel 
Turonum,  aut  alia  sancta  loca  sub  praetextu 
orationis  pergerent.  Exstant  quidem  isti  ca¬ 
nones,  et  sancte,  prudenterque  statuti  sunt 
adversus  eos,  qui  sine  vera  conversione  ad 
Deum,  imuio  cum  proposito  perseverandi  in 
peccatis,  satis  sibi  esse  ducebant,  si  eleemo¬ 
synis,  vel  peregrinationibus  operam  darent. 
Sed  haec  vitia  sunt  hominum  non  canonum, 
neque  enim  canones,  qui  redemptionem  per¬ 
mittebant,  volebant  fieri  sine  vero  proposito 
dimittendi  peccata,  vel  sine  vera  contritio¬ 
ne,  et  conversione  ad  Deum. 

Postremo  adjungit  Kemnitius,  ex  his  red¬ 
emptionibus  poenitentiarum  paulatim  ortas 
esse  modernas  indulgentias,  quibus  per  o- 
pera  indebita  sanctorum  peccata  redimi 


LIBE»  II. 


90 

posse  dicuntur.  Sed  hoc  falsum  esse  mani¬ 
feste  patet  ex  eo,  quod  indulgentia},  quales 
nunc  sunt  in  usu  Ecclesia},  antiquiores  sunt 
redemptionibus  illis  poenitentiarum.  Nam 
redemptiones  illic  coeperunt  circa  annum 
millesimum,  vel  nongentesimum,  et  indul¬ 
gentias  quales  nunc  sunt  in  usu  fuisse  osten¬ 
dimus  per  certissima  testimonia  diu  ante 
annum  nongentesimum  tempore  Sergii  II, 
Leonis  III,  et  Gregorii  I.  Neque  Kemnitius 
aliud  profert  ad  probanda  qua}  dicit,  nisi 
suas,  easque  levissimas  conjecturas. 

CAPUT  XX. 

Respondetur  ad  tertiam  partem  argumenti 
historici  contra  indulgentias. 

Postrema  historia;  pars  continet  ea  tem¬ 
pora,  quibus  Kemnitius  conatur  ostendere 
originem  habuisse  indulgentias,  qua}  nunc 
sunt  usu  recepta}.  Ac  primum  fatetur,  quod 
estverissimum,  summse  antiquitatis  argumen¬ 
tum,  non  esse  usquam  annotatum,  quo  tem¬ 
pore  coeperint  indulgentiae.  Deinde  refellere 
conatur,  quod  Catholici  dicunt,  tempore  S. 
Gregorii,  id  est,  anno  Domini  sexcentesimo, 
jam  fuisse  in  usu  Ecclesiae  indulgentias, 
cum  traditio  antiqua  habeat,  ab  ipso  S.  Gre- 
gorio  additas  fuisse  stationibus  indulgentias. 
Refellit  Kemnitius  eam  Catholicorum  senten¬ 
tiam  ,  illo  solum  argumento ,  quia  nihil 
de  hac  re  in  scriptis  S.  Gregorii,  vel  in  histo¬ 
riis  eorum  temporum  inveniatur.  Sed  argu¬ 
mentum  nullas  habet  vires,  cum  constet 
ejusmodi  concessiones  non  libris,  sed  usu, 
et  consuetudine  conservari.  Nam  etiam  de 
indulgentiis  a  Leone  III  in  tot  locis  Germa¬ 
nice  constitutis,  nihil  exstat  in  ejus  epistolis, 
quas  satis  multas  scripsit,  neque  in  historiis 
universalibus  eorum  temporum  ;  et  nisi  inci¬ 
disset  occasio  ut  S.  Ludgerus  vitam  S.  Sui- 
berti  scribendam  susciperet,  sciremus  qui¬ 
dem  Aquisgradi,  et  Colonice  indulgentias  a 
Leone  111  concessas  haberi,  sed  nullo  certo 
teste  id  probare  possemus.  Quo  modo  etiam 
nisi  S.  Innocentius  primus  necessitatem  ha¬ 
buisset  rescribendi  Decentio  episcopo  Eugu- 
bino,  sic  sciscitanti,  an  Episcopus  deberet 
conferre  sacramentum  Unctionis  Extremae, 
an  solus  presbyter,  certe  non  haberemus 
testimonium  ullius  auctoris  illius  temporis 
pro  sacramento  illo.  Siquidem  de  iis  rebus, 
qua}  sunt  in  usu  communi  fidelium,  non 
scribebant  Patres,  nisi  coacti  ab  haereticis, 


aut  alia  simili  necessitate.  Itaque  ad  pro- 
bandum  a  S.  Gregorio  indulgentias  statio¬ 
nibus  adjunctas  fuisse,  multo  amplius  valere 
debet  S.  Thomse,  et  Gulielmi  Altisiodorensis 
gravissimorum  virorum  affirmatio ,  quam 
silentium  omnium  aliorum.  Quod  enim  ali¬ 
quid  verum  sit,  etiamsi  a  multis  scriptum 
non  sit,  facile  credi  potest.  At  falsum  esse, 
quod  a  viris  gravissimis,  ac  fide  dignissimis 
affirmatur,  non  facile  credi  debet.  Obiter 
autem  Kemnitius  cum  stationes  nominasset, 
addere  voluit,  qme  sit  notio  ejus  vocis  ;  et 
quia  stantes,  inquit,  verbum  audiebant,  et 
orationes  faciebant,  dictie  sunt  stationes. 
Sed  longe  aberrat  a  vero.  Stationes  enim 
dictie  sunt  militari  vocabulo,  vigilia}  queedam 
spirituales  Ecclesia;,  qua}  vel  ob  imminen¬ 
tem  persecutionem,  vel  alia  de  causa  in  jeju¬ 
niis  et  oratione  perseverabat,  usque  ad  ho¬ 
ram  diei  nonam,  aut  etiam  usque  ad  vespe¬ 
ram  :  simul  enim  jejunium  et  statio  solve¬ 
bantur.  Et  quemadmodum  milites  in  excubiis 
vigilantes  in  statione  esse  dicuntur,  sive 
stent,  sive  sedeant,  sive  obambulent,  sic 
etiam  Christiani  stationem  celebrare  dice¬ 
bantur,  cum  in  oratione,  et  jejunio  tota  die 
perseverarent,  sive  stando,  sive  prostrati  ad 
terram,  sive  genibus  positis,  sive  alio  quo¬ 
vis  modo  Dominum  precarentur.  De  qua  re 
vide  Tertullian.  in  lib.  de  fuga  in  persecu¬ 
tione,  in  lib.  de  jejunio,  et  in  lib.  de  ora¬ 
tione,  et  qua}  nos  scripsimus  in  lib.  ir.  de 
bonis  operibus  in  particulari  cap.  22. 

Deinde  Kemnitius  addit  nihil  de  indul¬ 
gentiis  inveniri  in  scriptis  Burchardi,  Gra¬ 
tiani,  et  Petri  Lombardi,  atque  inde  conclu¬ 
dit,  indulgentias  ortum  habuisse  circa  an¬ 
num  Domini  1200.  cui  argumento  nos  supra 
respondimus,  capite  17.  ubi  ostendimus  ex 
testibus  certis,  indulgentias  multo  esse  anti¬ 
quiores,  ac  ut  videas,  lector,  quam  verum 
sit  proverbium,  mendacem  memorem  esse 
debere  :  scripsit  Kemnitius  supra  pag.  27  L 
ha}c  verba  :  «  In  hac  de  indulgentiis  dispu¬ 
tatione  non  possunt  vel  ulla  Patrum  testi¬ 
monia,  vel  ulla  veteris  Ecclesiee  exempla 
proferre,  quod  talis,  vel  doctrina,  vel  usus 
talium  indulgentiarum  ullo  unquam  tempore 
ad  annos  post  natum  Christum  1200.  in  ve¬ 
teri  Ecclesia  fuerit  ».  Et  idem  repetit  pag. 
275.  affirmans  nullum  auctorem  scripsisse 
de  indulgentiis  ante  annum  Domini  1200.  et 
tamen  pag.  332.  scribit  Kemnitius  Alexan¬ 
drum  III  Pontificem  circa  annum  Domini 
1170.  scripsisse  de  indulgentiis,  qiue  fiebant 


97 


cAi>r. 

in  dedicationibus  Ecclesiarum,  aut  confe¬ 
rentibus  aliquid  ad  aedificationem  pontium. 
Neque  Alexander  tunc  indulgentias  instituit, 
sed  loquitur  de  re  nota  et  usitata,  et  fre- 
qucntissima ;  et  infra  pag.  375.  numerat 
idem  Kemnitius  Yaldenscs  inter  eos  ,  qui 
indulgentias,  quales  nunc  habet  Ecclesia, 
rejecerunt,  et  oppugnarunt  :  constat  autem 
Valdenscs  circa  eumdem  annum  1170.  erro¬ 
res  suos  praedicare  coepisse.  At  quomodo 
ista  cohaerent,  ut  indulgentiarum  origo  refe¬ 
renda  sit  (auctore  Kemnitio)  ad  annum 
1200.  et  tamen  eodem  auctore  anno  1170. 
Alexander  III  de  indulgentiis,  jamdudum 
introductis  rescripta  edat,  et  Yaldenscs  hae¬ 
retici  indulgentias,  in  Ecclesia  oliin  rece¬ 
ptas,  damnent,  atque  rejiciant?  Igitur  non 
solum  testibus  a  nobis  productis  cap.  17. 
sed  etiam  ipso  Kemnitio  teste,  sententia  ejus¬ 
dem  Kemnitii  de  indulgentiarum  novitate 
apertissime  refutatur. 

His  tractatis,  Kemnitius  aggreditur  lon¬ 
gissimam  narrationem  de  quaestionibus  scho¬ 
lasticorum  circa  indulgentias,  de  jubilaeis  in 
Ecclesia  celebrari  solitis,  de  indulgentiis  sin¬ 
gularum  Ecclesiarum  urbis  Romae,  ac  de¬ 
mum  de  contentione  Lutheri ,  et  Teccelii 
circa  indulgentias  :  quae  non  egent  refuta¬ 
tione,  sed  sola  mendaciorum,  et  calumnia¬ 
rum  annotatione. 

Igitur  pag.  340.  posteaquam  recitavit 
Kemnitius  decretum  concilii  Viennensis  con¬ 
tra  quaestuariorum  abusus ,  addidit  haec 
verba  :  «  Sed  Pontifices  ipso  facto  mox  addi¬ 
derunt  interpretationem,  quod  sint  abusio¬ 
nes  damnabiles ,  et  abolendae,  si  fiant  a 
quaestoribus  hospitalium  :  si  vero  a  Roma¬ 
nis  Pontificibus  tales  indulgentiae,  et  eo 
modo  concedantur,  esse  opus  maxime  pium  » . 
Hoc  autem  esse  mendacium  manifestum  ex 
ipsa  constitutione  intelliget  quicumque  cara 
legere  voluerit.  Continet  enim  ea  constitutio 
tres  paragraphos ;  in  primo  cavetur ,  ne 
quaestores  admittantur,  nisi  Apostolicae  Sedis 
vel  dioecesani  Episcopi  litteras  ostenderint. 

In  secundo  narrantur  abusus  quaestorum,  et 
simpliciter  damnantur  et  prohibentur,  neque 
ulla  additur  declaratio,  quod  si  tailcs  indul¬ 
gentiae,  et  eo  modo  a  Pontifice  concedantur, 
sit  opus  maxime  pium.  In  tertio  decernun¬ 
tur  poeuee  quaestoribus, -qui  superioris  man¬ 
dato  non  paruerint;  neque  etiam  hoc  loco 
additur  ulla  tadis  declaratio,  qualem  finxit 
Kemnitius.  Illa  igitur  verba  Kemnitii  :  «  Et 
videri  sane  possent  abusiones  illae  in  indul- 
Tom.  VII. 


r  XX. 

genti is  generaliter  taxari,  damnari,  et  abo¬ 
leri  per  Clemcntinam  illam.  Sed  Pontifices 
ipso  facto  mox  addiderunt  interpretationem 
quod  sint  abusiones  damnabiles,  et  abo¬ 
lendae,  si  fiant  a  quaestoribus  hospitalium  : 
si  autem  a  Romanis  Pontificibus  tales  indul¬ 
gentiae,  et  eo  modo  concedantur,  esse  opus 
maxime  pium  ». 

Mendacium,  et  imposturam  apertissimam 
continet,  nusquam  enim  talis  interpretatio 
in  tota  illa  constitutione  reperitur,  neque 
reperiri  potest,  quia  ipsi  constitutioni  sine 
dubio  repugnaret,  in  qua  non  solum  abusio¬ 
nes  illae  absolute  ct  simpliciter  abolentur, 
sed  etiam  revocantur  omnia  privilegia, 
quaestoribus  quoquo  modo  concessa,  circa 
materiam  abusionum  illarum,  ita  ut  nihil 
eorum,  in  quibus  abusiones  consistunt,  ne 
praetextu  quidem  litterarum  Apostolicarum 
illis  actitare  licuerit.  Quod  vero  initio  con¬ 
stitutionis  dicitur,  ut  quaestores  non  admit¬ 
tantur,  nisi  litteras  Apostolicae  Sedis,  vel 
Episcopi  proprii  demonstraverint  :  non  est 
id  quod  Kemnitius  reprehendit;  tum  quia  > 
hoc  non  est  additum  post  abusiones  damna¬ 
tas,  sed  praemissum  ante  damnationem;  tum 
quia  in  hac  parte  non  agitur  de  abusionibus, 
sed  de  simplici  propositione  indulgentiarum, 
et  charitativi  postulatione  subsidii,  ut  ipsa 
constitutio  loquitur. 

Idem  Kemnitius  pag.  353.  multa  dicit  de 
venditione  indulgentiarum  tempore  Pauli  II 
et  Sixti  IV  et  addit,  ne  videatur  eu  ex  capite 
suo  finxisse  :  «  Exstant  haec  in  extravaganti- 
bus  Pauli  II  et  Sixti  IV  ».  At  ego  iterum, 
atque  iterum  legens,  ac  relegens  eas  extra- 
vagantes,  ne  vestigium  quidem  ullum  ea¬ 
rum  venditionum  reperio.  Sed  qui  versatus 
est  in  scriptis  Kemnitii,  et  novit,  quam  is  au¬ 
dacter,  ct  sine  ulla  verecundia  mentiri  soli- 
7  _  | 
tus  sit,  non  mirabitur  cum  in  hac  materia 

praeter  omnes  alias  apud  Lutheranos  odio¬ 
sa,  impudentiae  mentiendi  omnino  fraena  la¬ 
xasse. 

Rursus  pag.  3G2.  adseribit  narrationem 
de  indulgentia  divinitus  concessa  ad  preces 
S.  Francisci  adeuntibus  Ecclesiam  S.  Mariae 
de  Angelis;  quam  ipse  vocat  impudentissi- 
mam  fabulam,  et  vere  ex  parte  fabula  es f, 
quoad  ea  videlicet,  quae  ipse  Kemnitius 
admiscuit.  Nain  praeter  alia  scribit,  S.  Fran- 
ciscum  Honorio  Summo  Pontifici  dixisse,  si¬ 
gilla  bullae  indulgentiae  illius  esse  stigmata 
sua.  At  nullus  auctor  hoc  refert,  praeter 
Kemnitium,  et  non  solum  non  esh  verum, 

7 


98 


LIBER  II. 


sgd  nec  verisimile,  tum  quia  nondum  S. 
Franciscus  stigmata  habuerat,  cum  illa  in¬ 
dulgentia  concessa  est;  tum  quia  etiamsi 
habuisset,  non  ea  vir  summae  humilitatis 
ulla  ratione  jactasset.  Porro  ad  eam  narra¬ 
tionem  intimandam  nihil  omnino  Kemnitius 
adfert,  nisi  judicium  suum  :  ad  confirman¬ 
dam  autem  adsunt  testes  illius  temporis,  qui 
historiam  conscripserunt,  ut  cognosci  po¬ 
test  ex  initio  secundi  libri  Chronicorum  Or¬ 
dinis  S.  Francisci ;  adest  praeterea  testimo¬ 
nium  S.  Bernardini  tom.  1.  serm.  9.  qui  est 
in  Evangelium  Dominicae  primae  Quadrage¬ 
simae,  qui  vir  sanctitate,  doctrina,  et  mira¬ 
culis  clarissimus  fuit.  Adest  testimonium  S. 
Antonini  3.  par.  Summae  hist.  tit.  24.  cap. 
14.  §.  3.  qui  etiam  vir  doctus,  et  sanctissi¬ 
mus  fuit.  Adest  concursus  populorum  fre- 
quentissimus  ad  eam  Ecclesiam  kalendis 
Augusti,  quo  solo  die  indulgentia  divinitus 
concessa  obtineri  potest.  Adsunt  denique  si¬ 
gna  et  prodigia  non  pauca,  quae  ad  illius 
indulgentiae  veritatem  astruendam  edita 
fuisse  chronica  jam  citata  testatur.  Sed  non 
sine  causa  Kemnitius  hanc  historiam  falsam, 
et  fabulosam  haberi  cupit,  quoniam  per  eam 
historiam  tria  Catholica  dogmata  confir¬ 
mantur,  unum  de  indulgentiis,  a’terum  de 
Pontifice  Maximo,  tertium  de  confessione. 
Siquidem  ad  preces  S.  Francisci  Christus 
ipse  plenariam  indulgentiam  dedit,  sed  non 
nisi  per  ministerium  Vicarii  sui  Pontificis 
Maximi  dedit,  nec  nisi  per  contritionem  et 
confessionem  a  culpa  expiatis,  et  eam  Eccle¬ 
siam  visitantibus  dedit. 

Idem  Kemnitius  pag.  364.  incipit  narrare 
varias  indulgentias,  quae  habentur  in  Eccle¬ 
siis  urbis  Romae,  quas  ipse  ex  insertis  aucto¬ 
ribus,  et  obscuris  libellis  colligit  ascendere 
ad  multa  centena  annorum  millia  ;  et  quo¬ 
niam  satis  constat,  non  tam  diu  purgato¬ 
rium,  neque  ipsum  mundum  esse  duratu¬ 
rum,  dicit  se  pro  Germanica  simplicitate 
assequi  non  posse  rationem  calculi  Ponti¬ 
ficii;  rogatque  Romanenses,  ut  hoc  myste¬ 
rium  explicare  non  graventur.  Sed  primum 
admonendus  est,  ut  si  nosse  cupit  veras 
historias  de  indulgentiis  Romanis,  non  eas 
petat  vel  ab  hostibus  Ecclesiae,  qualis  fuit 
Vesellus  ille,  quem  saepissime  citat,  neque 
ab  obscuris  quibusdam  libellis,  qualemunum 
se  vidisse  dicit  editum  Norimbergae,  Germa¬ 
nice  scriptum,  amplificatum  de  stationum 
Romanarum  indulgentiis,  cum  antea  latine, 
et  brevius  editus  Romae  fuisset:  sed  a  Ponti¬ 


ficum  diplomatibus,  vel  ab  authenticis  Eccle¬ 
siarum  tabulis,  aut  certe  ab  auctoribus  cer¬ 
tis,  gravibus,  doctis,  probatis.  Neque  enim 
dubitari  potest,  quin  multa  vel  depravata, 
vel  conficta  in  ejusmodi  libellis  incertis  et 
nnonymis  legantur,  quale  illud  est,  quod 
Gregorius  Papa  cum  Lateranensem  Eccle¬ 
siam  iterum  dedicaret,  tot  dierum  indulgen¬ 
tias  dederit,  quot  guttae  cadunt,  si  per  tres 
dies  et  noctes  continue  pluat.  Hanc  enim 
fabulam  Kemnitius  sicut  eam  retulit  pag. 
367.  ita  per  se  facile  potuisset  dijudicare 
vere  fabulam  esse,  cum  neque  adseribatur 
quis  ille  Gregorius  fuerit,  quando  Ecclesiam 
illam  dedicaverit,  quis  earum  rerum  testis 
sit  :  neque  in  certis  et  probatis  historiis  ul¬ 
lum  ejus  dedicationis,  vel  indulgentiae  vesti¬ 
gium  exstet.  Quod  si  forte  probari  possit  (id 
enim,  ut  dixi,  in  probatis  auctoribus  non  legi) 
concessa  fuisse  aliquando  multa  millia  die¬ 
rum,  vel  annorum  indulgentiae  :  legat  quae 
supra  scripsimus  libro  superiore  cap.  9.  et 
intelliget  mysterium  calculi  illius,  quod  sibi 
explicari  petit. 

Idem  Kemnitius  pag.  372.  pollicetur  se 
demonstraturum,  omnibus  temporibus  fuisse 
aliquos,  qui  imposturis  indulgentiarum  con¬ 
tradixerint  ;  et  primum  quidem  profert  con¬ 
cilia  generalia  Lateranense  ,  et  Viennense, 
quibus  damnantur  abusus  et  fraudes  quae¬ 
stuariorum.  Sed  quia  intelligebat,  in  his 
conciliis  ita  damnari  fraudes  et  abusus,  ut 
verus  et  legitimus  usus  indulgentiarum  con¬ 
firmaretur  et  probaretur,  transit  ad  eos,  qui 
omnino  indulgentias  contempserunt,  vel  re¬ 
prehenderunt .  Adducit  autem  Valdenses 
haereticos,  Joan.  Vicleffum  haeresiarcham, 
Ruthenos  schismaticos;  Joan.  Hus,  et  Hiero¬ 
nymum  de  Praga,  Vicleffi  discipulos,  Ve- 
sellum,  et  Vesalium,  similiter  haereticos,  at¬ 
que  Ecclesiae  hostes;  quibus  falso  adjungit 
Hieronymum  Savonarolam  ,  cum  nihil  tale 
de  eo  referant  auctores  historiarum  istius 
temporis,  qualis  in  primis  est  Jacobus  Nar- 
dius ;  denique  Lutherum  nostri  temporis 
haereticorum  omnium  Patrem,  et  principem. 
Quid  autem  mirum  est,  si  hostes  Ecclesiae 
qui  tam  multa  alia  fidei  dogmata  reprehen¬ 
dunt,  idem,  in  indulgentiis  faciant?  Id  enim 
perpetuum  haereticis  fuit ,  ab  ipso  initio 
Ecclesiae ,  ut  doctrinam  Catholicam  repre¬ 
henderent.  Certe  si  Kemnitius  aliquid  effi 
cere  volebat,  debebat  tales  proferre  repre¬ 
hensores  indulgentiarum,  qui  ob  sapientiam 
et  probitatem,  et  cum  Ecclesia  Catholica 


CAPUT  XX. 


99 


communionem,  fidem  indubitatam  mereren¬ 
tur.  Sed  ille  id  nec  fecit,  nec  facere  potuit. 
Nos  autem  contra,  multos  proferre  possumus 
indulgentiarum  Pontificiarum  laudatores,  et 
praedicatores,  qui  et  libris  editis  sapientiam, 
et  miraculis  maximis  sanctitatem  suam  pro¬ 


baverint  ,  quales  sunt  S.  Bernardinus,  S.  An- 
toninus,  S.  Yincentius,  Bonavent.  S.  Tho- 
mas,  b.  Pelrus  Martyr,  S.  Antonius  Padua- 
nus,  S.  Franciscus,  S.  Dominicus,  et  ipse 
etiam  S.  Bernardus,  quem  etiam  Lutherani 
admirari,  et  sanctum  appellare  coguntur. 


/ 


JUDICIUM 


ROBERTI  BELLARMINI  POLITIANI 

S.  J.  THEOLOGI 

DE  LIBRO,  QUEM  LUTEE RANI  VOCANT 

CONCORDIAE 


G  L7  NI  APOLOGIA  BREVI  PRO  EODEM  JUDICIO. 


Liber  Concordiae,  nuper  editus  a  Lutheranis,  tria  mihi  continere 
videtur,  praeter  communes  et  notos  Lutheranorum  errores,  insignem 
videlicet  vanitatem,  gravissimas  haereses  contra  Symbolum  Aposto- 
licum,  et  mendacia  innumerabilia,  apertissima,  atque  inter  se  pugnan¬ 
tia.  De  singulis  ordine  dicemus. 


VANITAS 

/ 

ET 


ERRORES  COX  COR  DI/E 


DE  VANITATE  CONCORDIAE. 


Insignis  igitur  vanitas  in  subscriptione 
perspicitur.  Quorsum  enim  attinebat,  ut  om¬ 
nes  ministri,  concionatores ,  luclimagistri, 
hypodidascali,  subscriberent?  Certe  non  po¬ 
test  exemplum  ullum,  ejusmodi  subscriptio- 
mim,  in  negotio  fidei,  ab  antiquitate  peti. 
Siquidem  ab  Apostolicis  temporibus  per  an¬ 
nos  mille  quingentos,  in  omnibus  Conciliis 
tam  generalibus,  quam  nationalibus ,  aut 
provincialibus,  soli  praelati,  qui  jurisdictio¬ 
nem  aliquam  habent,  subscribere  consueve¬ 
runt.  Sunt  etiam  interdum  addita  nomina 
imperatorum,  aut  regum,  aut  principum 
aliquorum  ;  sed  ludimagistrorum  et  hypodi¬ 
dascalorum,  nulla  usquam  invenitur  mentio. 
Deinde  ista  subscriptio  ad  librum  Concordiae, 
ingentis  discordiae  signum  est.  Qualem  enim 
unionem  inter  Lutheranos  esse  existimabi¬ 
mus,  quaudo  non  solum  principes  ad  Con¬ 
cordiam  redigi,  sed  etiam  privati  homines 
ad  suscribendum  cogi  debuerunt?  Et  quam¬ 
vis  numerosa  subscriptio  esse  videatur,  est 
tamen  ipsa  quoque  argumentum  paucitatis. 
Nam  si  Catholica  Ecclesia  ejusmodi  subscri¬ 
ptionem  requireret,  in  puncto  temporis  ha¬ 
beret  non  octo  millia,  sed  plus  quam  octin¬ 
genta  millia  subscribentium;  neque  ex  sola 
Italia  libentissime  sub  criberent  innumera¬ 
biles  presbyteri  et  diaconi,  atque  scholarum 
et  gymnasiorum  praefecti,  sed  etiam  ex  Hi¬ 


spania,  Germania,  Gallia,  America,  Brasilia, 
India,  Japonia  ;  nec  deessent  etiam  ex  Bri¬ 
tannia  et  Palaestina.  Denique  tam  numerosa 
subscriptio,  inexcusabilia  reddit  tam  multa, 
et  tam  crassa  mendacia,  quae  nos  infra  an¬ 
notabimus.  Si  enim  unus  tantum  aut  alter 
librum  istum,  antequam  ederetur,  vidisset, 
ignosci  posset  fortasse  humanae  imbecillitati, 
si  aliquid  erroris  obrepsisset  :  at  quod  sede¬ 
cim  millia  oculorum  crassissima  illa  menda¬ 
cia,  de  prehendere  non  potuerint,  quis  ferat  ? 
Alterum  profecto  n  cessarium  est,  aut  caecos 
omnes  fuisse ,  aut  etiam  cum  mendaciis 
Concordiam  facere  voluisse. 


DE  ERRORIBUS  CONCORDUE,  DISCOR¬ 
DANTIBUS  A  SYMBOLIS  IN  IPSA  CON¬ 
CORDIA  RECEPTIS. 


I.  ERROR. 

Primus  error  est,  quod  Christus  non  solum 
ut  homo,  sed  etiam  ut  Deus,  Patri  fuerit 
obediens.  Qui  error  destruit  penitus  veram 
divinitatem  Christi,  quam  Symbolum  Nicae¬ 
num  contra  Arianos  asseruit.  Nam  si  Chri¬ 
stus  ut  Deus  Patri  obedivit,  certe  ut  Deus  a 
Patre  distinguitur,  alius  igitur  Deus  est  Pa¬ 
ter,  alius  Deus  est  Filius  :  sed  unus  tantum 
est  verus  Deus,  et  constat  Patrem  esse  verum 
Deum,  non  igitur  filius  est  verus  Deus,  nec 
6, ao u-io;  Patri,  ut  in  Nicaeno  Symbolo  confi¬ 
temur.  Sursum  qui  obedit,  minor  est  illo, 


t 


JUDICIUM  DE  LIBRO  CONCOUDLE. 


10 : 

cui  obedit  :  nam  imperaro  superioris,  obe- 
dire  inferioris  est  ergo  :  si  Christus  ut  Deus, 
Patri  obedit,  ut  Deus  minor  est  Patre,  et 
mentitur  Symbolum  Athanasii,  cum  ait  : 
jEqualis  Patri  secundum  divinitatem,  minor 
Patre  secundum  humanitatem.  Adhaec,  se¬ 
cundum  illam  naturam  Christus  obedivit, 
secundum  quam  mortuus  est  :  nam  ipsa 
mors,  obediendia  fuit  summa,  et  absolutissi¬ 
ma;  at  non  est  mortuus  Christus  secundum 
divinitatem,  sed  solum  secundum  carnem, 
I  Pet.  iv.  Christo  igitur  in  carne  passo  etc. 
Denique  cur  Apostolus  Paulus,  ad  Philippeo. 
it.  dicturus  :  humiliavit  semetipsum,  factus 
obediens  usque  ad  mortem,  praemisit,  exi¬ 
nanivit  semetipsum  formam  servi  accipiens, 
nisi  ut  nos  admoneret,  non  secundum  for¬ 
mam  servi,  qua  aequalis  est  Patri,  sed  secun¬ 
dum  formam  servi,  qua  minor  est  Patre,  Chri¬ 
stum  obedientiam  usque  ad  mortem  Deo 
Patri  praestitisse  ? 

Sed  fortasse  non  habet  Concordia  hunc 
errorem.  Inspiciamus  igitur  an  ita  sit.  In 
Epitome  articulorum  controversorum,  art. 
3.  pag.  536.  (i  Credimus,  inquiunt,  docemus, 
et  confitemur  magno  consensu,  quod  Chri¬ 
stus  quidem  vere  sit  nostra  justitia ;  sed  ta¬ 
men  neque  secundum  solam  divinam  natu¬ 
ram,  neque  secundum  solam  humanam  na¬ 
turam.  Credimus  autem  Christum  totum, 
secundum  utramque  naturam,  esse  nostram 
justitiam  :  in  sola  videlicet  obedientia  sua, 
quam  ille  Patri  ad  mortem  usque  absolutis¬ 
simam  praestitit  ».  Haec  illi.  Si  igitur  justitia 
nostra,  id  est,  nobis  imputata,  totus  Christus 
est,  secundum  utramque  naturam,  et  justitia 
illa  in  obedientia  consistit,  quam  Christus 
Patri  usque  ad  mortem  exhibuit,  certe  se¬ 
quitur,  Christum  totum  secundum  utramque 
naturam  Deo  Patri  obedientiam  praestitisse. 
Et  infra,  pag.  664  :  «  Ac  sentiendum  est, 
inquiunt,  quod  justitia  nostra,  neque  in  di¬ 
vina,  neque  in  humana  natura,  sed  in  tota 
ipsius  persona  consistat :  quippe,  qui  ut  Deus 
et  homo,  in  sola  sua  tota,  et  perfectissima 
obedientia,  est  nostra  justitia  ».  Quid  est, 
qui  ut  Deus  et  homo  in  sua  obedientia  est 
nostra  justitia,  nisi  Christus  ut  Deus  et  homo, 
Patri  obedivit,  et  ea  obedientia,  nostra  obe¬ 
dientia  reputatur?  Nec  est  idem,  Deus  et 
homo  Patri  obedivit,  et,  Christus  ut  Deus  et 
homo  Patri  obedivit.  Illud  enim  personte 
divinse  obedientiam  tribuit,  sed  in  natura 
humana,  et  Catholicum  est  :  hoc  vero  utri¬ 
que  natura;  tribuit  obedientiam,  et  Arianum 


est.  Et  pag.  663  :  «  Tota  totius  persona; 
Christi  obedientia,  quam  ille  Patri  usque  ad 
ignominiosam  crucis  mortem,  nostra  causa, 
pra;stitit,  nobis  imputatur  » .  Et  infra  :  «  Cum 
autem  obedientia  Christi,  non  sit  unius  dum¬ 
taxat  natura;,  sed  totius  persona;,  etc  » .  Et 
in  his  locis,  quare  dicunt  totius  personae 
obedientiam  illanvfuisse  ?  Non  satis  erat  di¬ 
cere,  fuisse  personae  ?  Sed  utrique  naturae 
obedientiam  non  tribuissent,  nisi  totius  per¬ 
sonae  dixissent.  Per  totam  enim  personam 
duas  naturas  pag.  727.  significare  se  dicunt. 
Nec  mirum  est,  professores  Augustanae  Con¬ 
fessionis  et  Apologiae  ita  sentire,  quandoqui¬ 
dem  ipse  primarius,  tam  Confessionis,  quam 
Apologiae  architectus  Philippus  Melanch- 
thon,  in  locis  communibus  anni  1558.  loco 
de  Filio,  pag.  40.  ita  scripsit  :  «  Natura  di¬ 
vina,  non  est  quidem  lacerata,  aut  mortua, 
sed  fuit  obediens  Patri,  quievit,  cessit  irae 
aeterni  Patris  ».Et  Martinus  Lutherus  in 
lib,  de  Conciliis  et  Ecclesia,  non  solum  obe¬ 
dientiam  ,  sed  etiam  passionem  divinitati 
tribui  posse  contendit. 

II.  ERROR. 

Alter  error  est,  quod  Christus  fuerit  per¬ 
functus  munero  mediatoris,  et  Pontificis,  non 
solum  per  humanam  naturam,  sed  etiam 
per  divinam.  Sic  enim  habent  verba  Concor¬ 
diae,  pag.  736.  in  articulo  de  persona  Christi : 
«  Itaque  Christus  est  noster  mediator,  re¬ 
demptor,  Rex,  Summus  Pontifex  etc.  Non  se¬ 
cundum  unam  tantum  naturam,  sive  divinam, 
sive  humanam,  sed  secundum  utramque 
naturam  ».  At  quod  Christus  sit  mediator,  et 
Pontifex  secundum  utramque  naturam,  et  ideo 
non  solum  ut  homo,  sed  etiam  ut  Deus,  error 
est,  qui  aperte  pugnat  cum  Christi  vera  divi¬ 
nitate,  et  proinde  cum  Symbolo  fidei,  ubi 
dicitur  Christus,  Deus  verus  de  Deo  vero. 
Nam  mediator  per  id  quo  munus  mediatoris 
exercet,  necessario  distinguitur  ab  eo  cujus 
est  mediator.  Est  autem  Christus  mediator 
Dei  et  hominum.  Ergo,  si  ut  Deus  mediator 
est,  ut  Deus  a  Deo  distinguitur  ;  erunt  igitur 
duo  dii ;  unus  major,  alius  minor,  ut  Ariani 
volebant.  Quocirca  B.  Paulus,  I  Timoth.  ii. 
cum  dixisset  :  Unus  est  mediator  Dei  et  ho¬ 
minum,  mox  adjunxit :  homo  Christus  Jesus. 
Et  B.  Augustin.  lib.  ii.  de  peccato  originali, 
cap.  28.  Non  per  hoc,  inquit,  mediator  est, 
quod  ecqualis  Patri,  per  hoc  enim  quantum 
Pater,  tantum  et  ipse  a  nobis  distat  :  et  quo- 


III.  ERROR. 


105 


modo  erit  medietas,  ubi  eadem  distantia 
est?  Ideo  Apostolus  non  ait  :  Christus  Jesus, 
sed,  homo  Christus  Jesus,  per  hoc  ergo  me¬ 
diator,  per  quod  homo  :  inferior  Patre,  per 
quod  nobis  propinquior  :  superior  nobis,  per 
quod  Patri  propinquior.  Quod  apertius  ita 
dicitur  inferiore  Patre,  quia  in  forma  servi  : 
superior  nobis,  quia  sine  labe  peccati.  Et 
tract.  82.  in  Joan.  Mediator  Dei  et  hominum, 
non  in  quantum  Deus,  sed  in  quantum  homo 
est,  Christus  Jesus.  Deinde  si  Christus,  ut 
Deus,  mediator  est,  sequitur  unum  e  duobus, 
aut  totam  Trinitatem  esse  mediatricem,  aut 
Christum  non  esse  unum  Deum  cum  Patre 
et  Spiritu  sancto,  sed  alium  quemdam  Deum. 
Nam  quod  uni  personae  convenit  ratione 
Deitatis ,  id  etiam  aliis  omnibus  personis 
convenit,  quae  habent  eamdem  Deitatem.  Igi¬ 
tur  esse  mediatorem,  quod  Filio  convenit 
ratione  Deitatis ,  quandoquidem  ut  Deus 
mediator  est ,  convenit  etiam  Patri  et  Spi¬ 
ritui  sancto,  si  unam  et  eamdem  cum  Filio 
Deitatem  habent ;  vel  si  non  convenit,  certe 
non  habent.  Denique  esse  pontificem,  el  sa¬ 
cerdotem,  intrinsece  et  essentialiter  includit 
esse  creaturam,  et  longe  minorem  eo,  chi 
sacrificium  offerri  debet.  Omnis  enim  ponti¬ 
fex  et  sacerdos  minister  Dei  est,  et  cultu 
latriae  Deum  summum  colit,  dum  ei  sacrifi¬ 
cium  offert.  Ergo  si  Christus,  ut  Deus  est, 
pontifex  etiam  est,  et  Patri  suo  sacrificium 
defert,  profecto  ut  Deus,  Patre  suo  longe  mi¬ 
nor,  atque  adeo  vere  et  proprie  creatura  est. 
Hinc  videlicet  Ariani  inter  propositiones 
suas,  quee  leguntur  apud  Augustinum  tomo 
6.  in  serm.  Arianorum,  etiam  istam  nume¬ 
rabant,  quod  Filius  Dei  minister  et  sacerdos 
sit  Patris  sui.  Ipse  vero  B.  Augustin.  lib.  i. 
de  consensu  evangelistarum,  cap.  3  :  Secun¬ 
dum  hominem,  inquit,  Christus  et  Rex,  et 
Sacerdos  effectus  est,  ut  esset  ad  interpel¬ 
landum  pro  nobis  mediator  Dei  et  hominum, 
homo  Christus  Jesus.  Et  lib.  x.  de  Civit.  Dei, 
c.  20  :  Unde,  inquit,  verus  ille  mediator, 
in  quantum  formam  servi  accipiens,  media¬ 
tor  effectus  est  Dei  et  hominum,  cum  in  for¬ 
ma  Dei  sacrificium  cum  Patre  sumat,  cum 
quo  est  unus  Deus.  Et  S.  Cyrillus  in  Apolo- 
gia  pro  capitulis  suis  adversus  Orientales 
in  defensione  decimi  capituli.  Quando,  in¬ 
quit,  factus  est  homo,  vocatus  est  et  Ponti¬ 
fex  ;  non  quod  majori  Deo  offerret  sacrificium 
sed  sibi  ipsi  et  Patri.  Et  infra  :  Dictus  est,  in¬ 
quit,  sacerdos  propter  humanitatem.  Et  lih. 
xi.  in  Joann,  cap.  vn  :  In  quantum,  inquit, 


filius  et  Deus  est,  una  cum  Patre  bona  nobis 
largitur  ;  in  quantum  vero  mediator  est,  et 
Pontifex,  nostras  preces  ad  Deum  adducit. 

III.  ERROR. 

Tertius  error  est,  quod  natura  humana 
Christi  sit  ubique  vere,  et  realiter.  Sic  enim 
loquitur  liber  Concordise,  in  articulo  de  Coe- 
na  Domini  pagina  572  :  a  Dextera  Dei  ubique 
est ;  ad  eam  autem  Christus,  ratione  huma¬ 
nitatis  sum,  vere  et  re  ipsa  collocatus  est  : 
ideoque  praesens  gubernat,  in  manu  sua,  et 
sub  pedibus  suis,  ut  Scriptura  loquitur,  ha¬ 
bet  omnia  quae  in  ccelo  sunt  et  in  terra». 
Et  infra  pag.  731  :  Revera  omnia  implet,  et 
ubique  non  tantum  ut  Deus,  verum  etiam 
ut  homo,  prmsens  dominatur  a  mari  ad  ma¬ 
re  ».  Et  similia  leguntur  pag.  74o. 

Porro  hic  error  repugnat  primo  Scripturis, 
quae  passim  asserunt,  Christum  ratione  hu¬ 
manitatis,  alicubi  non  fuisse.  Joan.  vi.  Cum 
vidisset  turba,  quid  Jesus  non  esset  ibi.  Joan. 
xi.  Lazarus  mortuus  est,  et  gaudeo  propter 
vos,  ut  credatis  ,  quoniam  non  eram  ibi. 
Matth.  ult.  Non  est  hic,  surrexit. 

Secundo,  repugnat  articulis  Symboli,  de 
Christi  conceptione  ,  nativitate  ,  passione, 
morte,  descensu  ad  inferos,  resurrectione  a 
mortuis,  ascensione  ad  coelos,  et  descensu 
ad  judicandum.  Nam  articulus  de  conceptio¬ 
ne,  docet  in  solius  Marise  utero  corpus  Christi 
fuisse.  At  si  ubique  fuit  statim  ab  incarnatione, 
ut  adversarii  docent,  fuit  in  uteris  omnium 
heminarum,  immo  etiam  omnium  virorum. 
Articulus  de  nativitate  docet,  Christi  cor¬ 
pus  post  nonum  mensem  ex  utero  prodiisse, 
et  sic  vere  esse  natum.  At  secundum  ubi- 
quistas,  ante  nonum  mensem,  immo  primo 
die  conceptionis  fuit  extra  uterum,  et  post 
nonum  mensem  adhuc  erat  in  utero,  nec  in¬ 
de  unquam  exiit.  Nec  valet  responsio  quam 
adferunt,  cum  dicunt,  Christum  vere  esse 
natum,  quia  cum  fuisset  in  utero  localiter 
spatio  novem  mensium,  et  non  alibi,  postea 
esse  coepit  localiter  extra  uterum,  et  non  in 
utero.  Ileec,  inquam,  solutio  nihil  valet,  nam 
quod  vere  est  ubique,  sive  localiter,  sive  alio 
modo  sit,  non  potest  vere  et  proprie  moveri 
de  loco  ad  locum,  sed  solum  potest  meta¬ 
phorice  moveri,  id  est,  apparere,  ubi  non 
apparebat,  licet  ibi  esset.  Quemadmodum 
Deus,  qui  ubique  vere  est,  tametsi  non  loca¬ 
liter,  moveri  non  potest,  sed  solum  apparere 
et  ostendere  se,  ubi  antea  non  videbatur 


106 


JUDICIUM  DE  LIBRO  CONCORDIAE. 


esse,  quamvis  ibi  esset.  Eodem  igitur  modo, 
si  corpus  Christi  ab  ipsa  conceptione  ubique 
fuit,  licet  non  localiter  fuerit  ubique,  tamen 
numquam  vere  moveri  potuit  de  loco  ad 
locum  ;  et  proinde  nativitas  ex  utero,  non 
verus  ex  utero  egressus,  nec  vera  nativitas, 
sed  tantum  apparens,  et  metaphorica  fuit. 
Pari  ratione  destruuntur  casteri  articuli.  Qui 
enim  semper  ubique  fuit,  non  vere  potuit  in 
passione  transire  de  loco  Coense  ad  hortum, 
nec  de  horto  ad  domum  Caiphse,  m  c  inde 
ad  praetorium  Pilati,  nec  inde  ad  montem 
Calvariae  :  nec  potuit  in  morte  separari  anima 
a  corpore,  ita  ut  corpus  sine  anima  in  se¬ 
pulcro  jaceret ,  et  anima  sine  corpore  ad 
inferos  descenderet  :  nec  potuit  vere  anima 
in  resurrectione  ad  corpus  redire  :  nec  cor¬ 
pus  illud  redivivum  de  clauso  sepulcro 
egredi  ;  nec  intrare  ad  discipulos  januis 
clausis;  nec  denique  vere  potuit  in  coelum 
conscendere  ;  nec  poterit  vere  in  novissimo 
die  de  coelo  descendere.  Sed  haec  omnia 
metaphorice  exponi  debent,  quemadmodum 
cum  de  Deo  legimus  ejusmodi  mutationes. 

Tertio,  repugnat  hic  error  veritati  corpo¬ 
ris  Domini  in  Coena,  et  quod  admirabile  est, 
confirmat  Zwinglii  sententiam,  ad  quam  de¬ 
struendam  excogitatus  est.  Nam  si  corpus 
Christi,  ab  ipsa  conceptione  est  ubique,  non 
egemus  sacramento  Ccenae,  ut  praesentiam 
habeamus  corporis  Dominici.  Quid  igitur  sa¬ 
cramentum  Ccenae  facit?  non  exhibet  certe 
praesentiam  corporis  Domini  :  nam  haec  an¬ 
tea  quoque  aderat.  Quid  igitur  facit?  nisi 
hoc  quod  significat  Christi  corpus  adesse? 
At  hoc  volunt  Zwingliani,  ex  vi  sacramenti 
Ccenae  nihil  nos  habere,  nisi  signum.  Et  hoc 
idem  videtur  liber  Concordiae  agnoscere, 
pag.  745,  cum  ait :  «  Quare  eum  praesentem 
habemus,  non  tantum  secundum  divinam, 
verum  etiam  secundum  humanam  naturam: 
juxta  quam  ipse  frater  noster  est,  et  nos 
caro  sumus  de  carne  ejus,  et  os  de  ossibus 
ejus.  Et  sane  in  hujus  etiam  rei  confirmatio¬ 
nem,  sacram  suam  Coenam  instituit  :  ut  te¬ 
staretur,  se  etiam  secundum  eam  naturam, 
qua  carnem  et  sanguinem  habet,  nobiscum 
esse,  in  nobis  habitare,  et  efficaciter  operari 
velle  i) .  Prseterea,  si  Christi  corpus  ubique 
est,  non  potest  vere  cum  pane,  quantumlibet 
consecrato,  sumi,  nec  sanguis  ejus  cum 
vino,  quantumlibet  etiam  consecrato,  bibi. 
Nam  panis  et  vinum  ideo  sumi  vere  possunt, 
quia  non  sunt  ubique,  et  proinde  vere  trans¬ 
eunt  de  mensa  ad  manum,  de  manu  ad  o$, 


de  ore  ad  stomachum  :  quse  de  Christi  cor¬ 
pore  et  sanguine  dici  non  possunt,  si  ubique 
sunt :  quemadmodum,  licet  Deus  ubique  sit, 
nemo  tamen  cum  pane  Deum  comedit,  nec 
cum  vino  Deum  bibit.  Quorsum  igitur  Eu¬ 
charistia?  Ut  habeatur  Christi  corpus  fru¬ 
ctuose,  dicet  aliquis  Brentianus;  ergo  solus 
fructus,  sola  efficacia,  sola  virtus  corporis 
Domini  sumitur  in  Ccena  ;  at  hoc  ipsum  do¬ 
cent  Calvinistee. 

Quarto,  repugnat  haec  ubiquitas  decreto 
Dresdensi,  quod  in  eadem  Saxonia,ab  iisdem 
Confessionis  Augustanae  theologis,  ante  an¬ 
nos  circiter  decem  promulgatum  est,  id  est, 
anno  1571,  ubi  praeter  alia  haec  verba  le¬ 
guntur  :  «  Commentitia  ista  communicatio 
physica,  quae  nostro  primum  tempore  cum 
ubiquitate  corporis  Christi  introduci  coepta 
est,  universae  orthodoxae  Ecclesiae,  et  toto 
orbi  Christiano,  inde  usque  ab  initio  inco¬ 
gnita  fuit,  atque  etiamnum  a  Pontificiis  ipsis 
rejicitur,  et  taxatur  acerrime».  Et  infra: 
«  Commentitia  illa  ubiquitas,  horrendum  in 
modum  corrupit  omnes  pene  articulos  fidei 
de  Christo,  ac  discrimen  divinae  et  humanae 
naturae  in  Christo  in  primis  delet,  atque 
evertit  ».  Haec  ibi  tunc.  Nunc  autem  sacro¬ 
sanctae  fidei  dogmata  esse  debent,  quae  ante 
annos  decem  pestilentissimae  haereses  erant. 
Ista  videlicet  est  constantia  Theologorum 
saxonicorum. 

Quinto,  repugnat  sententiae  primarii  au¬ 
ctoris  Contessionis,  et  Apologiae,  qui  duo 
libri  primum  locum  in  Concordia  obtinent. 
Philippus  siquidem  Melanchthon  in  epist.  ad 
Fridericum  comitem  Palatinum,  quam  scri¬ 
psit  anno  1551.  ita  loquitur  :  «Alii  ubiqui- 
tatem  excogitarunt  ».  Et  addit  :  «  Ilaec  sunt 
portentosa  omnia,  ignota  eruditae  vetustati  ». 
Denique  repugnat  S.  Augustino,  et  omnibus 
Patribus.  Ac,  ut  caetera  omittamus,  Augu- 
stin.  in  epist.  57.  ad  Dardanum,  non  solum 
docet,  Christi  humanitatem  non  esse  ubique, 
sed  etiam  solvit  primarium  argumentum 
adversariorum.  Illi  enim  existimant,  neces¬ 
sario  sequi,  ut  Christi  humanitas  sit  ubi¬ 
que,  si  conjuncta  est  personaliter  Verbo, 
quod  sine  dubio  est  ubique.  At  S.  Augustin. : 
Homo,  inquit,  Christus,  illo  die  secundum 
carnem  in  sepulcro,  secundum  animam  in 
inferno  futurus,  Deus  vero  idem  ipse  Chri¬ 
stus,  ubique  semper  est.  Et  infra  :  Non  est 
autem  consequens,  ut  quod  in  Deo  est,  ita 
sit  ulique  ut  Deus.  Nam  et  de  nobis  verissi¬ 
ma  Scriptura  dicit,  quod  in  illo  vivimus, 


V.  ERROR. 


107 


movemur,  et  sumus,  nec  tamen  sicut  ille, 
ubique  sumus;  sed  aliter  homo  ille  in  Deo, 
quoniam  aliter  et  Deus  ille  in  homine,  pro¬ 
prio  quodam  et  singulari  modo.  Una  enim 
persona  Deus  et  homo  est,  et  utrumque  est 
unus  Christus  Jesus,  ubique  per  id  quod 
Deus  est,  in  coelo  autem  per  id  quod  homo. 
Haec  ille.  Neque  hic  locum  habent  distin¬ 
ctiones  de  variis  modis  essendi  in  loco.  Nam 
S.  Augustinus  negat  in  formaidipsum,  quod 
adversarii  docent.  Ipsi  enim  volunt,  propter 
unionem  hypostaticam,  Christi  humanitatem 
necessario  esse  debere  ubicumque  est  Ver¬ 
bum,  modo  quodam  supernaturali,  et  di¬ 
vino  :  at  hoc  idem  Augustinus  negat.  Et  prae¬ 
ter  exemplum  ab  eo  adductum  habemus  etiam 
insigne  exemplum  in  anima  rationali.  Nam 
caput  unitum  est  animae,  et  tamen  non  ubi* 
cumque  est  anima,  ibi  continuo  est  caput; 
cum  anima  sit  etiam  in  pedibus,  ubi  certe 
non  est  caput. 

IV.  ERROR. 

Quartqs  error  est,  quod  Christi  humanitati 
sint  collata  vere  et  realiter  multa  attributa 
divina,  ut  omnipotentia,  omniscientia,  om- 
nipraesentia,  atque  adeo  ipsa  divina  majestas. 
Qui  error  destruit  veritatem  humanitatis 
Christi,  renovat  haeresim  Eutychetis,  et  pug¬ 
nat  cum  Symbolo  fidei.  Nam  si  Christi  hu¬ 
manitas,  vere  et  realiter  non  solum  est  ubi¬ 
que,  quia  est  in  toto  mundo,  sed  quia  habet 
omnipraesentiam  et  immensitatem ,  quam 
habet  Verbum,  et  proinde  est  in  infinitis 
spatiis  imaginariis  extra  mundum,  vel  certe 
esse  potest  :  profecto  est  formaliter  infinita 
et  immensa ;  et  cum  non  sit  infinita  magni¬ 
tudine  molis,  ut  adversarii  concedunt,  nam 
dicunt,  eam  non  esse  diffusam  ubique  loca¬ 
liter,  infinita  erit  magnitudine  virtutis;  infi¬ 
nita  autem  virtus  infinitam  essentiam  requi¬ 
rit.  Est  igitur  Christi  humanitas  essentia  in¬ 
finita;  et  proinde  vel  est  conversa  in  deita¬ 
tem,  vel  duo  sunt  entia  infinita.  Idem  argu¬ 
mentum  de  omnipotentia,  et  aliis  Dei  attri¬ 
butis  fieri  potest.  Sed  verba  Concordiae  au¬ 
diamus,  pag.  731  :  « Adeptus  autem  est 
Christus,  secundum  humanam  naturam, 
plenam  possessionem,  et  di  vinee  majestatis 
usurpationem)).  Hsec  ibi.  Jam  si  Christus 
secundum  humanam  naturam  adeptus  est 
divinam  majestatem;  ergo  secundum  hu¬ 
manam  naturam  est  Deus.  Ergo  secundum 
humanam  naturam  non  est  homo.  Nec  enim 


idem  secundum  idem,  duo  disparata  esse 
potest.  Et  pag.  744  :  «Jam  etiam  secundum 
assumptam  humanam  naturam,  omnia  no¬ 
vit,  et  revera  omnipotens  est».  Hsec  ibi. 
Ecce  quam  aperte  dicunt,  Christum  ut  ho¬ 
minem  esseomniscientem,  etonmipotentem; 
quod  quid  est  aliud  quam  dicere,  Christum, 
ut  hominem,  non  esse  hominem,  sed  Deum? 
Et  pag.  745  :  «  Scriptura  sacra  hanc  maje¬ 
statem  onmiprsesentise  soli  Christo,  nulli 
autem  alii  homini  tribuit».  Et  paulo  ante 
dixerant,  se  de  Christi  humanitate  loqui,  et 
non  de  sola  divinitate,  cum  Christo  tribuunt 
omniprsesentiam.  Denique  pag.  738.  prolixe 
docere  conantur,  Christi  humanitatem  ca¬ 
pacem  esse  infinitorum  attributorum,  vere 
et  realiter  sibi  communicatorum  per  hypo¬ 
staticam  unionem.  Nec  satis  expediunt  se, 
cum  dicunt,  hanc  esse  idiomatum  communi¬ 
cationem,  quam  etiam  veteres  Patres  agno¬ 
verunt.  Nam  communicatio  idiomatum,  se¬ 
cundum  Patrum  doctrinam,  non  tribuit  uni 
naturae  ea  quae  sunt  alterius,  sed  tribuit  uni 
supposito  utriusque  naturae  proprietates.  Vi¬ 
de  de  communicatione  idiomatum  Ambro¬ 
sium  lib.  ii.  de  fide, cap.  4.  Augustinum 
lib.  i.  de  Trinit.  cap.  13.  Cyrillum  in  defen¬ 
sione  4.  Anathematismi.  Et  Joan.  Damasce¬ 
num  lib.  m  cap.  4.  Et  praeterea  communi¬ 
catio  idiomatum,  quam  Patres  agnoscunt, 
mutua  est,  et  non  minus  Deo  convenit  quam 
homini.  At  adversarii,  humanae  naturae  tri¬ 
buunt  realem  communicationem  divinorum 
attributorum ;  divinae  autem  non  tribuunt 
realem  communicationem  humanarum  pro¬ 
prietatum  ;  ut  in  hac  ipsa  Concordia  diserte 
docent,  pag.  736.  Itaque  recte  Dresdense 
decretum,  cujus  supra  mentionem  fecimus, 
ab  iisdem  Saxonicis  ministris  editum,  ita 
alicubi  habet  :  «  Quod  praecipuum  fidei  nos¬ 
trae,  et  Ecclesiae  caput  est,  videlicet  articu¬ 
lum  de  duabus  naturis  in  Christo,  id  com¬ 
mentitia  idiomatum,  reali  et  physica,  in 
ipsis  naturis  communicatione,  depravari  hor¬ 
ribiliter  ;  atque  econtrario,  heraeses  jam  olim 
damnatas,  Marcionitarum,  Arianorum,  Ma¬ 
nichaeorum,  Samosatensium,  Valentiniano- 
rum,  Sabellianorum,  Nestorianorum,  Eu- 
tychianorum,  et  Monothelitarum,  reduci 
atque  innovari,  satis  evidenter  demonstratum 
est  » .  Haec  ibi. 

V.  ERROR. 

Quintus  error  est,  quod  unio  hypostatica 
consistat  in  communicatione  divinorum  at- 


108 


JUDICIUM  DE  UTERO  CONCORDIAE. 


tributorum.  Tametsi  enim  pag.  714.  viden¬ 
tur  dicere  communicationem  istam  esse  po¬ 
steriorem  unione  hypostatica,  sic  enim  lo¬ 
quuntur  :  «  Propter  unionem  autem  hypo¬ 
staticam,  et  ex  ea  consequentem  commu¬ 
nicationem,  etc.  »,  tamen  in  pluribus  locis 
aperte  indicant,  in  ista  communicatione 
consistere  unionem  hypostaticam,  pag.  729  : 
«  Propter  hanc,  inquiunt,  hypostaticam 
unionem,  quae  sine  vera  illa  communicatione 
nec  cogitari,  nec  subsistere  potest,  etc.  ». 
At  certe  id  non  est  posterius,  sed  est  vere 
de  essentia,  sineYjuo  alterum  nec  esse,  nec 
cogitari  potest.  Et  pag.  730  :  «  Et  sane,  in¬ 
quiunt,  veteres  Ecclesiae  Doctores,  duo  haec 
vocabula,  xoivwvfa v  xat  1'vi.nav,  communicatio¬ 
nem  et  unionem  in  explicatione  huj  us  mysterii 
conjunxerunt,  et  alterum  peraltorum  declara¬ 
runt»  .  En  quam  aperte  idem  esse  volunt  unio¬ 
nem  hypostaticam,  et  suam  illam  communi¬ 
cationem  proprietatum.  Cum  ergo  dicunt, 
unumexaltero  sequi,  vel  manifeste secum  pu¬ 
gnant,  vel  intelligunt  de  consecutione  logica, 
non  physica,  quomodo  dicimus,  ex  eo  quod 
aliquis  est  homo,  sequi  ut  sit  animal  ratio¬ 
nale. 

Porro  haec  sententia,  quod  unio  hyposta¬ 
tica  consistat  in  illa  communicatione  divi¬ 
norum  attributorum,  destruit  omnino  myste¬ 
rium  Incarnationis.  Nam  in  primis,  cum  di¬ 
vina  attributa,  id  est  omnipotentia,  omni- 
scientia,  omniprsesentia,  et  similia,  sint  com¬ 
munia  toti  Trinitati,  si  in  illorum  communi¬ 
catione  consistit  unio  hypostatica,  sequitur, 
omnes  tres  personas  esse  incarnatas.  Ut 
enim  secundum  Catholicam  fidem,  quam 
exposuerunt  vetera  concilia  generalia,  3.  4. 
5.  et- 6.  ideo  sola  persona  Filii  incarnata  est, 
quia  unio  facta  est  per  communicationem 
subsistentiae  propriae  ipsius  Filii  :  ita  secun¬ 
dum  adversariorum  sententiam  totum  Tri¬ 
nitatem  incarnatam  esse  necesse  est,  cum 
unio  facta  sit  in  eo,  quod  est  commune  toti 
Trinitati. 

Deinde  si  unio  hypostatica  consistit  in 
communicatione  attributorum,  sequitur,  Pa¬ 
trem,  et  Filium,  et  Spiritum  sanctum,  uni¬ 
tos  esse  hypostatice,  atque  unam  tantum 
esse  personam.  Nam  Pater  gignendo  Filium, 
omnia  sua  attributa  illi  communicavit,  et  si¬ 
militer  Pater  et  Filius  producendo  Spiritum 
sanctum,  omnia  sua  attributa  illi  communi¬ 
carunt.  Praeterea,  aut  volunt  hypostaticam 
unionem  consistere,  in  communicatione  om¬ 


nium  attributorum,  vel  aliquorum  tantum  ; 
si  omnium,  impossibilis  erit  unio  hypo-* 
statica.  Nam  inter  attributa  Dei,  numeratur 
vera  aeternitas,  quee  principio  et  fine  caret  : 
at  impossibile  est  rem  creatam  carere  prin¬ 
cipio,  et  saltem  certum  est,  Christi  humani¬ 
tatem  non  fuisse  ab  aeterno.  Pari  ratione, 
Dei  proprium  est,  carere  principio  effectivo; 
at  id  nullo  modo  creaturae  communicari  po¬ 
terit.  Si  vero  aliquorum  tantum  quis  dicere 
poterit  qua)  sint  illa,  cum  eadem  sit  ratio 
omnium?  Ut  enim  esse  potest  unio  hypo¬ 
statica,  sine  communicatione  aeternitatis,- cur 
esse  non  poterit  sine  communicatione  omni- 
praesentiae,  vel  omnipotentia)?  Denique  ista 
attributa  non  possunt  esse  naturae  humanae 
essentialia,  erunt  igitur  accidentalia ;  id 
quod  liber  Concordiae  asserere  videtur,  cum 
pag.  741.  explicat  istam  communicationem, 
per  operationem  divinitatis,  quam  exercet 
per  humanitatem.  At  haec  ipsa  est  Nestorii 
haeresis,  qui  Yerbum  cum  homine  per  ope¬ 
rationem  conjungebat  ;  cstque  haec  haeresis 
expresse  damnata  in  concilio  Y  generali 
cap.  4.  et  5. 

VI.  ERROR. 

Sextus  error  est,  quod  totus  Christus, 
Deus  et  homo,  ad  inferos  descenderit.  Id 
quod  aperte  sequitur  ex  tertio  errore,  et 
praeterea  in  ipsa  Concordia  diserte  asseritur, 
pag.  750  :  «Simpliciter,  inquiunt,  credimus, 
quod  tota  persona  Deus  et  homo  post  se¬ 
pulturam  ad  inferos  descenderit».  Atque 
hic  error  cum  duobus,  imrao  etiam  tribus 
articulis  Symboli  pugnat ;  destruit  enim 
mortem,  sepulturam,  et  resurrectionem 
Christi.  Nam  si  Christus  homo  descendit  ad 
inferos,  vivus  non  mortuus  descendit; 
mortuus  enim  non  est  homo,  cum  omnis 
homo  per  mortem  desinat  esse  homo.  At  si 
Christus  vivus,  et  de  cruce  descendit,  et  vi¬ 
vus  pervenit  ad  inferos,  non  anima  solum 

descendit,  sed  etiam  caro  ;  non  enim  sola 

'  * 

anima  homo  dici  potest;  quod  si  anima  et 
caro  descendit,  quid,  quaeso,  jacuit,  in  se¬ 
pulcro?  Denique  si  Christus  semper  fuit 
homo,  nec  unquam  vere  mortuus  aut  sepul- 
tus  est,  certe  nec  vere  etiam  resurrexit ; 
non  enim  resurgit  homo,  .nisi  quando  per 
novam  vitam  iterum  incipit  esse  homo,  qui 
per  mortem  desierat  esse  homo.  Atque  haec 
pauca  de  erroribus  contra  Symbolum  suffi¬ 
ciant, 


MENDACIA  CONCORDIA 


PRIMUM  MENDACIUM. 

In  prsefatione  Concordia),  atque  adeo  in 
ipso  principio  praffationis,  habetur  illustre 
mendacium  de  Confessione  Augustana,  quod 
videlicet  in  totum  orbem  terrarum  sparsa, 
ubique  percrebuerit,  et  in  ore  et  sermone 
omnium  esse  coeperit.  Nam  ex  tribus  parti¬ 
bus  orbis  terra),  duse,  Asia  atque  Africa,  ne 
nomen  quidem  Augustana)  Confessionis  ad¬ 
huc  audierunt;  in  Europa,  qua)  tertia  pars 
est,  Graecia,  Italia,  Hispania,  aut  omnino 
quid  sit  Augustana  Confessio,  ignorant,  aut 
eam  ut  perniciosam  et  haereticam  doctrinam 
execrantur.  Gallia  ac  Britannia,  partim  a 
Catholicis,  partim  a  Calvinistis  habitantur, 
quorum  illi  Augustanam  Confessionem  ,  a- 
perte  repudiant;  isti  solo  nomine  recipiunt. 
Quamquam  novam  hanc  in  Confessione 
Concordiam,  Calvinistse,  ne  quidem  nomine 
amplectuntur.  Solus  restat  angulus  Germa¬ 
nia),  isque  non  totus,  in  quo  sese  fama  Con¬ 
fessionis  dilatet.  Nam  et  in  ipsa  Germania 
Zwingliani,  et  Anabaptistse  inveniuntur, 
qui  Confessionem  August.  numquam  rece¬ 
perunt.  Quid?  quod  initio  nec  in  parte  Ger¬ 
mania;  Confessio  Augustana  locum  habere 
potuit.  Nam  eo  ipso  anno  quo  Augusta)  nata 
est,  Augusta)  quoque  extincta  quodammodo 
est .  Siquidem  a  Theologis  Catholicis  refu¬ 
tata  ,  et  ab  imperatore  Carolo  Y  publice 
damnata  fuit  in  generali  recessu  ;  cui 
damnationi  subscripserunt  electores  5,  ec¬ 
clesiastici  principes  30,  saeculares  23,  abba¬ 
tes  22,  comites  et  barones  32,  civitates  libe¬ 
ra;  et  imperiales  39,  cum  ipsi  confessioni 
solum  subscripserint  elector  I ,  principes  6, 
civitates  2.  Quocirca  merito  Philippus  lib.  i. 
Epist.  in  epist.  ad  Joan.  Obernburgerum 
ita  scribit  :  «  Non  delector,  inquit,  recorda¬ 
tione  Comitiorum  Augustanorum,  in  quibus 
tristi,  ac  atroci  sententia  damnati  sumus  ». 
Nec  solum  Augusta;  confessio  vix  dum  nata, 
extincta  fuit,  sed  etiam  in  duobus  archiviis 
ita  sepulta,  ut  per  totos  annos  40.  lucem  non 


viderit.  Confessio  enim  Germanica  in  can- 
cellaria  Moguntina,  Latina  vero  in  Bruxel- 
lensi  longissimo  tempore  delituerunt,  atque 
interim  singulis  prope  annis  edebantur,  alioe 
atque  alia;;  quse  cum  omnes  Confessionis 
Augustana)  titulum  pra)  se  ferrent,  tamen  et 
verbis,  et  sententiis,  cum  inter  se,  tum  ab 
illa  prima  plurimum  dissentiebant.  Itaque 
gloriosum  illud  encomium  Augustana)  Con¬ 
fessionis,  quod  in  totum  orbem  terrarum 
sparsa,  ubique  percrebuerit,  ita  interpre¬ 
tandum  esse  videtur  :  Confessio  Augustana, 
id  est,  Confessio,  falsum  nomen  gerens  Con¬ 
fessionis  Augustana)  per  totum  orbem  terra¬ 
rum,  id  est,  in  quodam  angulo  Septentrio¬ 
nis,  ubique  sparsa  percrebuit,  id  est,  in  ali¬ 
quot  oppidis  Germaniie  audiri  ccepit. 

II.  MENDACIUM. 

In  eadem  praffatione,  ultra  medium,  pro¬ 
testantur  adversarii,  in  negotio  Cceme  ad 
nulla  alia  fundamenta  pios  homines  dedu¬ 
cendos  esse,  quam  verborum  institutionis 
Testamenti  Domini  nostri  Jesu  Christi ;  licet 
tam  ipsi,  quam  etiam  Lutherus,  inviti  per¬ 
tracti  sint  ad  disputationem  de  unione  per¬ 
sonali  duarum  in  Christo  naturarum.  At  in 
ipsa  Concordia,  pag.  571.  et  iterum  pag.717. 
in  articulo  de  Ccena  Domini,  una  cum  Lu- 
thero ,  quatuor  alia  fundamenta  jaciunt. 
Primum  est ,  quod  Christus  sit  Deus  et 
homo,  in  una  persona,  indivisus,  et  insepa¬ 
rabilis.  Secundum,  quod  dextera  Dei  est 
ubique.  Tertium,  quod  verbum  Dei  sit  neque 
falsum,  neque  fallax.  Quartum,  quod  Deus 
varios  modos  habet,  novitque,  quibus  aliquo 
in  loco  esse  potest.  Mendax  igitur  est  hujus 
priefationis  protestatio. 

III.  MENDACIUM. 

Pradationc  Confess.  ad  Caroluin  V  pag.  G. 
ita  habetur  :  «  Offerimus  in  hac  religionis 
causa,  nostrorum  Concionatorum,et  nostram 
Confessionem;  cujusmodi  doctrinam  ex  Seri- 


110 


MENDACIA  CONCORDIAE. 


pturis  sanctis,  et  puro  verbo  Dei,  hactenus 
illi  in  nostris  terris,  ducatibus,  ditionibus, 
et  urbibus  tradiderunt,  ac  in  Ecclesiis  tra¬ 
ctaverunt. 

Hoc  insigne  mendacium  esse,  vel  ex  eo  co¬ 
gnosci  potest,  quod  Confessio  Lutberi  in 
multis  ab  Augustana  dissentit;  cum  tamen 
eodem  anno  1530.  edita  sit,  neque  credibile 
videatur,  melius  Lutheranos,  quam  ipsum 
Lutherum ,  quae  sit  Lutherana  doctrina , 
scire  potuisse.  Articulus  11.  Lutheranae 
Confessionis  habet  :  «  Quod  Confessio  pri¬ 
vata  debeat  esse  libera  ».  Confessio  autem 
Augustana,  in  cap.  de  Confessione,  dicit  : 
«  Apud  suos  non  solere  porrigi  corpus  Do¬ 
mini,  nisi  antea  exploratis  et  absolutis  ».  Et 
in  cap.  de  Missa,  sic  ait:  «  Nulli  admittun¬ 
tur  ad  Sacramentum,  nisi  antea  explorati 
atque  auditi».  Item  artic.  16.  Lutheranae 
Confessionis,  vult  «  Missam  prae  omnibus 
abominationibus  esse  abrogandam  ».  Con¬ 
fessio  vero  Augustana  in  cap.  de  Missa  : 
«  Falso,  inquit,  accusantur  Ecclesiae  nostra3, 
quod  Missam  aboleant;  retinetur  enim  Missa 
apud  nos,  et  summa  reverentia  celebratur». 
Ad  haec  nec  Augustana  Confessio  a  Phiiippo 
fabricata,  nec  Lutherana,  quae  Augustanam 
sine  dubio  peperit,  cum  ea  doctrina  concor¬ 
dat,  quam  initio  Lutherus  et  Melanchton 
tradiderunt.  Audio  Joanuem  Cochlaeum  eo¬ 
dem  anno  1530.  collegisse  articulos  ex  libris 
Lutheri  et  Philippi,  contra  singulos  articulos 
Confessionis  Augustanae ;  sed  eos  nondum 
videre  potui.  Sed  facile  credo  illum  hoc  fe¬ 
cisse,  cum  ipse  quoque  id  praestare  nullo 
negotio  possim ,  qui  tamen  multo  minus 
versatus  sum  in  Lutheranorum  libris,  quam 
Cochlaeus  fuerit.  Ac  ne  sim  nimis  prolixus, 
conferam  solum  duos,  aut  tres  principales 
Confessionis  articulos,  cum  Lutheri  et  Phi¬ 
lippi  doctrina. 

Articulus  primus  Confessionis  Augustanae 
sic  habet :  «  Ecclesiae  magno  consensu  apud 
nos  docent,  decretum  Nicaenae  Synodi,  de 
unitate  essentiae  divinae,  et  de  tribus  perso¬ 
nis,  verum  et  sine  ulla  dubitatione  creden¬ 
dum  esse  ».  Et  infra  :  «  Et  nomine  personae 
utuntur  ea  significatione,  qua  usi  sunt  in 
hac  causa  scriptores  ecclesiastici,  ut  signifi¬ 
cet  non  partem,  aut  qualitatem  in  alio,  sed 
quod  proprie  subsistit  ».  Et  infra  :  «  Dam¬ 
nant  omnes  haereses  contra  hunc  articulum 
exortas,  ut  Manichaeos,  Yalentinianos,  Aria- 
nos,  Eunomianos,  etc.  »  Huic  articulo  primo 
recte  annectitur  tertius,  qui  est  de  incarna¬ 


tione  Filii  Dei,  in  quo  duae  naturae  unitae  as¬ 
seruntur  in  una  persona.  Lutherus  autem 
quam  verum  crediderit  Nicaenum  decretum 
de  unitate  essentiae,  satis  ostendit  illis  verbis, 
quibus  est  usus  contra  Jacobum  Latomum  : 
«  Anima  mea,  inquit ,  odit  hoc  verbum 
6p.oou<rio;  ».  Quod  tamen  verbum  ignorare 
non  poterat  in  concilio  Nicaeno,  (ut  D.  Au¬ 
gustinus  loquitur  lib.  ni.  contra  Max.  cap. 
14.)  adversus  haereticos  Arianos,  veritatis 
auctoritate,  et  auctoritatis  veritate,  firma¬ 
tum  esse.  Neque  vero  id  Luthero  excidit  per 
incogitantiam.  Nam  rursum  id  repetit,  in 
libro  de  conciliis  :  «  Sanctus,  inquit,  Hiero- 
ronymus  vehementer  perturbatus,  lamenta¬ 
biles  litteras  scribebat  ad  Episcopum  Rom. 
Damasum,  et  cupiebat  expungi  vocabulum 
ogoouato?  ».  Ubi  scilicet  notanda  est  alia  fraus 
Lutheri.  Non  enim  S.  Hieronym.  vocabulum 
SfAoouffioi;,  sed  vocabulum  6 ttoot ccsic,  tacen¬ 
dum  arbitrabatur,  propter  ejus  vocis  ambi¬ 
guitatem.  Notae  sunt  epistolae  duae  S.  Hiero¬ 
nymi  de  hac  re  ad  Damasum,  quarum  altera 
ita  concluditur  :  obtestor  beatitudinem  tuam 
per  crucifixum,  mundi  salutem,  per  6uooucnov 
Trinitatem,  ut  mihi  epistolis  tuis  sive  tacen¬ 
darum,  sive  dicendarum  hypostaseon  detur 
auctoritas. 

Deinde,  si  Luthero  probatur  doctrina  Ca¬ 
tholica  de  unitate  essentiae,  et  Trinitate  per¬ 
sonarum,  cur  ex  precibus  communibus  Ger¬ 
manorum  ,  illam  precatiunculam  sustulit : 
sancta  Trinitas  unus  Deus,  miserere  nobis  ? 
Nec  novam  esse  hanc  formam  invocationis, 
sed  ab  antiquissimis  Patribus,  tam  Graecis, 
quam  Latinis,  usurpatam,  certum  est  ex  Na- 
zianzeno,  qui  oratione  secunda  de  pace,  ad 
finem,  ait  :  0  Trinitas  sancta  et  longanimis, 
suscipe  etiam  istos  etc.  Et  ex  August.  lib. 
ult.  cap.  ult.  de  Trinitate  :  Domine,  Deus 
unus,  inquit,  Deus  Trinitas,  quaecumque 
dixi  in  his  libris  de  tuo,  agnoscant  et  tui  : 
Si  qua  de  meo,  et  tu  ignosce,  et  tui,  Arnen. 

Porro  de  Incarnatione,  quam  recte  Luthe¬ 
rus  senserit,  et  tribus  ejus  operibus  facile 
poterit  intelligi.  Nam  in  concione  de  Natali 
Domini,  qua  primum  caput  epistolae  ad  He¬ 
braeos  exponit,  dum  metuit  cum  Eutyehete 
permiscere  naturas,  audacter  cum  Nestorio 
dividit  personas.  Dicit  enim  :  «  Imperitos 
quosdam,  facere  Christum  hominem  omni¬ 
potentem».  At  si  ille  homo  Christus  non  est 
omnipotens,  eadem  ratione  non  est  Deus ; 
nec  enim  Deus  esse  potest  qui  non  sit  omni¬ 
potens.  Duo  igitur  erunt,  Christus  Deus,  et 


III.  mendacium. 


ih 


Christus  homo,  quae  est  apertissime  Nesto- 
riana  sententia.  Contra  vero,  in  lib.  de  Con¬ 
ciliis  et  Ecclesia  part.  2.  dum  vitare  cupit 
Nestorium,  aperte  incidit  in  Eutychetein. 
Sic  enim  loquitur  :  «  Mihi  paulo  ante  nego¬ 
tium  fuit  cum  Nestorianis,  qui  pertinacis¬ 
sime  contra  me  disputabant,  quod  divinitas 
Christi  non  posset  pati  ».  Et  infra  :  «  Opor¬ 
tet  dici,  hic  homo  Christus,  haec  caro  et 
sanguis  condidit  coelum  et  terram  ».  Certe 
natura  divinitatis  et  carnis,  nomina  sunt 
naturarum  non  personarum.  Ergo  si  Lu- 
thero  divinitas  patitur,  si  caro  coelum  ac 
terram  condit,  quis  non  videat,  a  Luthero 
Christi  naturas  confundi?  Ac  ut  propensio¬ 
nem  animi  sui  in  Nestorium,  et  Eutychetem 
Lutherus  ostenderet,  in  eodem  de  Conciliis 
libro,  ita  diligenter  Nestorium  et  Eutyche¬ 
tem  excusat,  ut  utrique  zelum  bonum,  ani¬ 
mum  sincerum,  et  fidem  rectam  tribuat,  et 
solum  ex  inscitia  quadam,  et  in  modo  lo¬ 
quendi  lapsos  dicat ;  totam  vero  causam 
tumultuum  et  perturbationis  illius  temporis, 
in  Episcopos  Catholicos  referat.  Et  eo  usque 
tandem  progreditur,  ut  dicat,  «  vereri  se, 
ne  in  extremo  judicio  aliqui,  qui  dicuntur 
haeretici,  judices  sedeant;  et  Episcopi,  qui 
illos  in  Conciliis  damnaverunt,  in  aeternum 
pereant  ».  Tantum  non  aperte  affirmans, 
Nestorium,  et  Eutychetem  cuin  Christo  ju¬ 
dices  futuros,  sanctos  vero,  Leonem,  et 
Cyrillum,  in  seternum  perituros.  Porro  in 
libro,  qui  inscribitur  :  «  Confessio  Martini 
Lutheri  de  Ccena  Domini,  non  solum  repre¬ 
hendit  Zwinglianos,  quod  passionem  Christi 
soli  tribuant  humanitati,  non  etiam  deitati; 
sed  etiam  econtrario  ipsam  humanitatem  in 
deitatem  evehere  videtur,  cum  ait  :  «  Ne- 
cesse  habes,  eam  Christi  essentiam,  quse  est 
cum  Deo  una  persona ,  longissime  extra 
creaturas  collocare,  ideoquetam  longe  quam 
.  Deus  ipse,  extra  creaturas  est  ».  Neque  vult 
Lutherus  dicere,  Christi  humanitatem  extra 
creaturas  esse,  quantum  ad  locum,  sive  spa¬ 
tium,  sed  quantum  ad  ordinem  et  dignita¬ 
tem.  Nam  in  eodem  libro  contendit,  ubique 
esse  Christi  humanitatem.  Et  in  Serm.  de 
sacramento  Coenae  Domini  :  «  Credimus, 
inquit,  quo  Jesus  Christus  sit  juxta  humani¬ 
tatem,  super  omnes  creaturas  collocatus,  et 
omnia  impleat  ».  Et  infra  :  «  Et  habeat  om¬ 
nia  in  sua  manu,  et  sit  ubivis  praesens  ».  Si 
igitur  Christi  humanitas ,  extra  ordinem 
creaturarum  est,  non  creata  natura,  sed  in- 
creata  essentia  est,  ac  per  hoc  non  amplius 


humanitas,  sed  divinitas  dici  debet.  Rur¬ 
sum  :  Si  Christi -humanitas  tam  longe  abest 
a  creaturis,  quantum  ad  excellentiam  et 
dignitatem,  quam  longe  abest  ipse  Deus; 
Deus  autem  infinito  intervallo  a  creaturis 
omnibus  separatur;  igitur  Christi  humanitas 
infinitae  dignitatis,  et  excellentiae  est.  Ex 
quo  sequitur,  aut  duas  esse  infinitas  natu¬ 
ras,  aut  Christi  humanitatem  in  deitatem 
esse  conversam  ;  quse  est  hseresis  Eutychia- 
na.  Et  fortasse  non  sine  mysterio,  nec  in 
Confessione,  nec  in  Apologia,  ulla  fit  mentio 
Nestorii,  et  Eutychetis,  qui  tamen  nomina- 
tim  damnari  debuissent  in  articulo  tertio,  ut 
damnantur  in  primo,  Arius,  et  Eunomius. 
Jam  vero  Philippus  Melanchthon,  in  Locis 
anni  39.  pagin.  9  :  «  Necesse  est,  inquit,  in 
Filio  aliquid  esse  divinse  naturae».  Et  rur¬ 
sum  pag.  11  :  «  Necesse  est  in  Christo  ali¬ 
quam  esse  divinam  naturam  ».  Et  in  Locis 
anni  45.  fol.  53.  de  Spiritu  sancto  loquens  : 
«  Testatur,  inquit,  per  Joelem  Deus,  nou 
mitti  creatam  agnitionem,  sed  aliquid  essen¬ 
tiae  Dei  ».  Necesse  est  autem  personam  esse 
distinctam,  quae  est  aliquid  Dei,  et  tamen 
non  est  Pater.  Philippo  igitur,  aut  multae 
sunt  naturae  divinae,  cum  necesse  sit  in  Filio 
aliquam  esse  divinam  naturam;  aut  certe 
multae  sunt  partes  ejusdem  divinitatis,  cum 
tam  in  Filio,  quam  in  Spiritu  sancto  aliquid 
sit  divinae  naturae.  Quod  quam  bene  cohae¬ 
reat  cum  articulo  primo  Confessionis,  nemo 
non  videt.  Rursum,  idem  Philippus  in  Locis 
anni  45.  et  58.  pag.  40  :  «  Non  est,  inquit, 
lacerata,  aut  mortua  divina  natura,  sed  fuit 
obediens  Patri,  quievit,  cessit  irae  aeterni 
Patris  ».  Quid  clarius  pro  Ariana  haeresi 
dici  poterat;  nam  si  natura  divina  Filii, 
Patri  fuit  obediens,  et  irae  illius  cessit,  distin¬ 
guitur  divinitas  Filii  a  Patre,  et  Pater  non 
habet  divinitatem,  vel  habet  aliam.  Ubi  est 
igitur  unitas  essentiae  divinae,  quam  praedi¬ 
cat  Augustana  Confessio?  Ad  haec  in  iisdem 
Locis  pag.  42.  ita  exponit  illud  :  Glorifica 
me  Pater  :  «  Nunc  missus  subjectus  sum 
cruci,  et  servio  meae  vocationi.  Deinde  vero 
gloriam  mihi  restitue  ,  quam  ante  mundi 
constitutionem  apud  te  habui,  etc.  »  Certe 
non  potest  restitui  quod  non  fuit  amissum  ; 
amisit  igitur  Christus  gloriam,  quam  habuit 
ante  mundi  constitutionem;  non  autem  ami¬ 
sit  eam  ut  homo,  cum  ante  mundi  constitu¬ 
tionem  non  fuerit  homo,  amisit  igitur  ut 
Deus.  Deus  igitur  mutabilis  est  Christus,  ac 
per  hoc  nec  Deus  verus,  nec  Deus  unus  cum 


!  1 2 


MENDACIA  CONCORDLE. 


Patre,  sed  Deus  factus  ct  creatus  a  Patre,  ut 
Ariani  docebant.  Atque  huc  etiam  fortasse 
alludit  in  iisdem  locis  pag.  45.. cum  ait: 
«  Tempore  passionis  non  fuisse  in  Christo 
gloriam  beatitudinis ,  ut  alio  tempore  ». 
Omitto  illud,  quod  ibid.  pag.  22.  tres  per¬ 
sonas  divinas,  tres  esse  vult  singulares  in- 
telligentes.  Qui  modus  loquendi,  non  satis 
consentit  cum  Symbolo  Athanasii,  quod  in 
hac  Concordia,  tamquam  pium,  ut  vere  est, 
recipitur.  Ut  enim  in  Symbolo  dicitur  :  Non 
tres  omnipotentes,  sed  unus  omnipotens,  ita 
sine  dubio  dici  debet,  non  tres  intelligentes, 
sed  unus  intelligens. 

Veniamus  ad  articulos  de  libero  arbitrio, 
et  causa  peccati,  et  videamus,  an  id  semper 
Lutherus  et  Philippus  docuerint,  quod  in 
Confessione  nunc  docent.  Artic.  18.  Confes¬ 
sionis,  sic  habet:  «  De  libero  arbitrio  docent 
quod  humana  voluntas,  habeat  aliquam  li¬ 
bertatem  ad  efficiendam  civilem  justitiam, 
et  diligendas  res  rationi  subjectas  etc.  ».  Ar¬ 
tic.  19.  de  causa  peccati  docet  :  «  Quod  ta¬ 
metsi  Deus  creat  et  conservat  naturam,  ta¬ 
men  causa  peccati  est  voluntas  malorum,  vi¬ 
delicet  diaboli,  et  impiorum,  quee  non  adju¬ 
vante  Deo  avertit  se  a  Deo,  sicut  Christus  ait: 
Cum  loquitur  mendacium,  ex  seipso  loqui¬ 
tur  » . 

Audiamus  nunc  verba  Lutheri  ex  assert. 
art.  36.  «  Liberum»,  inquit,  «  arbitrium, 
est  figmentum  in  rebus,  et  titulus  sine  re ; 
quia  nulli  est  in  manu  sua  quippiam  cogitare 
boni,  vel  mali,  sed  omnia,  (ut  Wiclefi  arti¬ 
culus  Constantia?  damnatus,  recte  docet)  de 
necessitate  absoluta  eveniunt,  quod  et  poeta 
voluit,  quando  dixit  :  Certa  stant  omnia 
lege  ».  Et  Christus  Mattb.  vi  :  Folium  arbo¬ 
ris  non  cadet  in  terram ,  sine  patre  vestro  (1). 
Et  infra:  «  Non  est  dubium  Satana  magistro 
in  Ecclesiam  venisse  hoc  nomon,  liberum 
arbitrium  » .  Ac,  ut  sibi  et  suis  Lutherus  pra¬ 
eluderet  aditum  ad  retractationem  in  eadem 
assertione,  ita  praefatus  fuerat  :  «  In  ca?teris 
articulis,  de  Papatu,  de  conciliis,  de  indul¬ 
gentiis,  aliisque  non  necessariis  nugis,  fe¬ 
renda  est  levitas,  et  stultitia  Papae,  et  suorum. 
Sed  in  hoc  articulo,  qui  omnium  optimus,  ct 
rerum  nostrarum  summa  est,  dolendum  ct 
flendum  est,  miseros  sic  insanire».  Et  in 
lib.  contra  regem  Anglite  scripserat:  «Adeo 
se  certum  esse  de  sua  doctrina,  ut  si  quis 
aliter  doceret,  aut  damnaret,  quae  ipse  scri¬ 


psit  de  fide,  de  operibus,  de  libero  arbitrio 
etc.,  is  damnaret  Deum,  ct  oporteret  ipsum 
manere  filium  inferni ».  Atque  hjs  similia 
Philippus  docuit  in  Locis,  anno  21.  et  22. 
editis.  Tantum  abest  igitur,  ut  verum  sit, 
quod  in  praefatione  Confessionis  dicitur  : 
«  Hanc  ipsam  Confessionis  doctrinam  eam 
esse,  quam  hactenus  Lutherani  Concionato- 
res  tradiderunt  »,  ut  potius  sit  verissimum, 
in  praecipuo  articulo  et  in  summa  rei  defe¬ 
cisse  Confessionis  auctores  a  Luthero  ad 
Papam.  Et  (si  verum  sit  Lutheri  vaticinium) 
oportere  jam  eos  'manere  filios  inferni  : 
quippe  qui  Deum  in  Luthero  damnare  ausi 
fuerint.  Non  ignoro  Lulherum  in  Visitatione 
Saxonica,  et  Philippum  in  Epitome  moralis 
philosophia?,  et  in  Locis  editis  posterioribus 
annis,  longe  aliter  docuisse  de  libero  arbitrio 
et  causa  peccati,  quam  antea  docuerant, 
cum  haberent  primitias  Spiritus  ;  tamen  id 
neque  mendacium  excusat,  ct  arguit  incon¬ 
stantiam.  Et  quia  non  parum  conducere  vi¬ 
detur  ad  commendationem  architecti  hujus 
Confessionis,  ad  memoriam  revocare  Phir 
lippi  egregiam  in  doctrina  constantiam,  an¬ 
notabo  breviter  ejus  sententias  de  libero  ar¬ 
bitrio,  et  causa  peccati. 

In  Locis  anni  21.  primo,  repudiat  nomen 
ipsum  liberi  arbitrii,  et  rationis  :  «  Usurpata 
est  vox  »,  inquit,  «  liberi  arbitrii,  a  divinis 
litteris,  ac  sensu,  et  judicio  spiritus  alienissi¬ 
ma.  Additum  est  c  Platonis  philosophia,  vo¬ 
cabulum  rationis  seque  perniciosum  » .  At  in 
Locis  posterioribus:  «Monendi  sunt»,  in¬ 
quit,  «  rudiores,  ut  a  physicis  sumant  distin¬ 
ctiones,  et  appellationes  partium  hominis. 
In  homine  est  pars  cognoscens,  et  judicans, 
quse  vocatur  mens,  vel  intellectus,  vel  ratio  ; 
altera  pars  appetens,  vocatur  voluntas.  Vo¬ 
catur  autem  liberum  arbitrium  mens  et  vo¬ 
luntas  conjuncta.  » 

Secundo,  defendit  Vallam,  contra  Joan- 
nem  Eckium  :  «  Valla  »,  inquit,  «  ait  Eckius 
quod  scholarum  sententiam  de  libero  arbi¬ 
trio  confutavit,  plura  voluisse  scire,  quam 
didicisset,  scilicet  egregie  festivus  nugator  ». 
At  in  locis  posterioribus  :  «  Valla  »,  inquit, 
«  et  plerique  alii  non  recte  detrahunt  volun¬ 
tati  hominis  libertatem  ».  Et  in  Epitome  mo¬ 
ralis  Philosophia? :  «  Stoicas  illas  »,  inquit, 

«  de  Fato,  seu  Valla?  absurdas  imaginatio¬ 
nes,  qua?  propter  divinam  gubernationem, 
adimunt  libertatem  voluntati,  fugiamus  ». 


(1)  Mat.  VI. 


IV.  MENDACIUM. 


113 


Tertio,  reprehendit  philosophiam  :  «  Hoc 
loco  »,  inquit,  «  prorsus  Christiana  doctrina 
a  philosophia,  et  humana  ratione  dissentit». 
At  in  Epitome  moralis  philosophia} :  «  Est  », 
inquit,  «  prudentissime  ab  Aristotele  addita 
rationis  descriptio  ».  Et  in  locis,  cap.  de  vi¬ 
ribus  hominis  :  «  Ilaec  est»,  inquit,  «  libertas 
voluntatis,  quam  philosophi  recte  tribuunt 
homini  ». 

Quarto,  tollit  omnem  libertatem,  et  con¬ 
ti  ngentiam  :  «  Quandoquidem  »  ,  inquit, 
«  omnia  quae  eveniunt,  necessario  juxta  di¬ 
vinam  praedestinationem  eveniunt,  nulla  est 
arbitrii  nostri  libertas.  Quid  igitur,  inquies, 
nulla  ne  est  in  rebus  contingentia?  nihil  ca¬ 
sus  ?  nihil  fortuna  ?  Omnia  necessario  eve¬ 
nire,  Scripturae  docent.  Et  si  videatur  tibi  in 
rebus  humanis  esse  contingentiam,  judicio 
rationis  hic  imperandum  est.  »  At  in  locis 
posterioribus:  «  Concedendum  est  »,  inquit, 
(t  quod  Scriptura  apostolica  tribuat  homini, 
etiam  nunc  post  lapsum,  libertatem  aliquam 
deligendi  ea,  quae  sunt  subjecta  rationi». 
At  infra  :  a  Ilaec  Manichaea  imaginatio  (quae 
videlicet  libertatem  et  contingentiam  tollit) 
horribile  mendacimn  est,  et  ab  hoc  errore 
mentes  abducendae  sunt,  et  docendae  agere 
aliquid  liberum  arbitrium  ». 

Quinto,  in  comment.  ad  cap.  vm.  epist. 
ad  Rom.  docet,  Deum  peccatorum  causam 
esse.  «  Sicut  »,  inquit,  «  fatemur,  proprium 
Dei  opus  fuisse  Pauli  vocationem,  ita  fate¬ 
mur  opera  Dei  propria  esse ;  sive  quae  media 
vocantur,  ut  comedere,  bibere  etc.  sive  quae 
mala  sunt,  ut  Davidis  adulterium,  Manlii 
severitatem.  Constat  enim  ex  cap.  1.  ad  Ro¬ 
mam  Deum  omnia  facere,  non  permissive, 
sed  potenter  ».  Et  infra:  «Ergo  non  est, 
cur  frigidum  glossema  admittamus,  Deum 
mala  permittere,  non  etiam  facere  ».  At  in 
locis  de  causa  peccati :  «  Est  »,  inquit,  «  heec 
vera,  et  pia  sententia,  utraque  manu,  et  ve¬ 
rius,  toto  pectore  tenenda,  Deum  non  esse 
causam  peccati  :  nec  velle  peccatum».  Et 
infra:  «  Nec  figurae  illae  verborum  in  sermone 
hebraico  pugnant  cum  hac  sententia  :  Indu¬ 
rabo  cor  Pharaonis  ;  et  similes.  Certum  est 
enim  hebraica  phrasi  significare  permisio- 
nem,  non  efficacem  voluntatem  ». 

Ex  his  satis  constare  puto,  et  quam  gra¬ 
vem  et  constantem  auctorem  habuerit  illa 
Confessio  tantopere  celebrata,  et  quam  ve¬ 
rum  sit,  quod  in  ejus  praefatione  asseritur, 
in  hac  Confessione  eam  doctrinam  con  :eri, 


quam  usque  ad  illud  tempus  ex  divinis  litteris 
Lutherani  tradiderant. 

IV.  MENDACIUM. 

In  Confessione  Augustana,  art.  12,  pag. 
Io.  Concordiae,  sic  habetur:  «  Rejiciuntur  et 
isti,  qui  non  docent,  remissionem  peccato¬ 
rum  per  finem  contingere  ;  sed  docent,  re¬ 
missionem  peccatorum  contingere  propter 
nostram  dilectionem,  et  opera».  Haec  verba 
etsi  de  industria  obscure  proposita  esse  vi¬ 
dentur,  tamen  sine  dubio  hunc  faciunt  sen¬ 
sum,  ut  rejiciendos  esse  significent  illos,  qui 
docent  homines  justificari  a  peccatis  sine 
fide,  per  solam  dilectionem,  et  opera.  Nec 
dubitari  potest,  quin  bis  verbis  notentur  Ca¬ 
tholici  omnes,  et  praesertim  theologi  schola¬ 
stici.  Et  si  quod  dubium  esse  potuisset  jam 
est  sublatum  per  Apologiam,  ubi  usque  ad 
nauseam  repetitur,  et  inculcatur  hoc  menda¬ 
cium,  quod  scholastici  doceant,  justificatio¬ 
nem  non  contingere  ex  fide,  sed  ex  operibus 
hoc  est,  ex  operibus  sine  fide.  Quoniam  enim 
versantur  ipsi  in  uno  extremo,  cum  docent, 
justificari  homines  ex  fide  sine  operibus,  cu¬ 
piunt  nos  in  altero  extremo  collocare,  quasi 
doceamus,  justificari  homines  ex  operibus 
sine  fide.  At  non  est  ista,  nec  unquam  fuit, 
doctrina  Ecclesiae  Catholicae,  nec  etiam  scho¬ 
lasticorum  Theologorum.  Scniper  enim  do¬ 
cuimus  et  docemus,  justificari  homines  ex 
fide  et  dilectione,  ac  operibus  bonis,  ita  ut 
ad  praeparationem,  ac  dispositionem  ad  ju¬ 
stificationem,  requirantur  actus  fidei,  spei, 
et  dilectionis,  quos  ipsos  tamen  non  habe¬ 
mus,  nisi  Dei  gratia  nos  praeveniente,  exci¬ 
tante,  et  adjuvante  ;  ipsa  vero  formalis  ju¬ 
stificatio  consistat  in  remissione  vera  om¬ 
nium  peccatorum,  et  infusione  habituum 
fidei,  spei,  et  charitatis,  quos  propter  Chri¬ 
sti  meritum,  Deus  in  corda  nostra  gratis 
diffundit;  denique  actualis  justitia  sit  legis 
divina}  obedientia  et  observatio,  ad  quam 
non  ex  nobis  idonei  sumus,  sed  ex  spiritu 
gratiae,  id  est,  fidei,  spei,  et  charitatis,  nobis 
a  Deo  per  Christum  donato,  tta  docet  Gon- 
cil.  Trident.  sess.  6.  cap.  6.  Disponuntur,  in¬ 
quit,  ad  ipsam  justitiam,  dum  excitati  divina 
gratia,  et  adjuti,  fidem  ex  auditu  concipien¬ 
tes,  libere  moventur  in  Deum  etc.  Et  cap.  7. 
Quamquam  nemo  possit  esse  justus,  nisi  cui 
merita  passionis  Domini  nostri  Jesu  Christi 
communicantur,  id  tamen  in  hac  impii  ju- 


Tom.  VII. 


8. 


114 


MENDACIA  CONCORDIAE. 


stificatione  fit ,  dum  ejusdem  sanctissimae 
passionis  merito,  per  Spiritum  sanctum  cha- 
ritas  Dei  diffunditur  in  cordibus  eorum,  qui 
justificantur,  atque  ipsis  inhaeret.  Unde  in 
ipsa  justificatione,  cum  remissione  peccato¬ 
rum,  haec  omnia  simul  infusa  accipit  homo, 
per  Jesum  Christum,  cui  inseruit,  fidem, 
spem,  et  charitatem.  Et  cap,  10.  Per  obser¬ 
vationem  mandatorum  Dei  et  Ecclesiae  in  ipsa 
justitia,  per  Christi  gratiam  accepta,  coope- 
rantc  fide,  bonis  operibus,  crescunt,  etc.  Vi¬ 
des  igitur  fidem  numquam  excludi,  sed  con¬ 
tra  potius  semper  requiri,  sive  de  ipsa  justi¬ 
ficatione  agatur,  sive  de  iis,  quae  illam  aut 
praecedunt,  aut  etiam  consequuntur.  Ac  ne 
dicant  novam  hanc  esse  doctrinam,  et  nos 
nunc  demum  ab  ipsis  excitatos  sapere  coe¬ 
pisse,  ut  aliquoties  Philippus  jactat  in  Apo- 
logia,  addamus  etiam  testimonium  principis 
Scholasticorum,  quod  fides  aci  justificationem 
requiratur.  S.  Thomas  1.  2.  quaest.  113.  art. 
4.  Ad  justificationem  impii  requiritur  motus 
mentis,  quo  convertitur  in  Deum.  Prima  au¬ 
tem  conversio  in  Deum,  fit  per  fidem,  juxta 
illud  Hebr.  xi :  Accedentem  ad  Deum opor¬ 
tet  credere.  Et  ideo,  motus  fidei  requiritur 
ad  justificationem  impii. 

V.  MENDACIUM. 

Pag.  16.  in  art.  13.  Confess.  habentur  haec 
verba  :  «  Damnant'  igitur  illos,  qui  docent, 
quod  sacramenta  ex  opere  operato  justifi¬ 
cent,  nec  docent  fidem  requiri  in  usu  sacra¬ 
mentorum,  quae  credat  remitti  peccata  ». 
Hoc  etiam  loco  Theologi  scholastici  notantur 
quasi  doceant,  sacramenta  etiam  sine  fide 
prodesse.  Sed  apertum  mendacium  est,  ad 
quod  refellendum  unius  S.  Thomse  testimo¬ 
nium  sufficiet,  qui  3.  part.  q.  68.  art.  8  : 
Recta  fides,  inquit,  ex  necessitate  requiritur 
ad  Baptismum,  quia  sicut  dicitur  Ilom.  m. 
Justitia  Dei  est  per  fidem  Jesu  Christi.  Et 
infra  :  Ad  primum  ergo  dicendum  :  quod 
Dominus  loquitur  ibi  de  Baptismo,  secundum 
quod  perducit  homines  ad  salutem,  per  gra¬ 
tiam  justificantem,  quod  quidem  sine  recta 
fide  esse  non  potest,  et  ideo  signanter  dicit  : 
Qui  crediderit,  et  baptizatus  fuerit,  salvus 
erit. 

VI.  MENDACIUM. 

Pag.  17.  in  art.  16.  Confess.  ita  habetur  : 
e  Damnant  et  illos,  qui  Evangelicam  perfe¬ 


ctionem  non  collocant  in  timore  Dei,  et  fide 
sed  in  deserendis  civilibus  officiis  ».  Menda¬ 
cium  est  manifestum  contra  Catholicos  pro¬ 
fessores  ordinum  religiosorum,  quasi  existi¬ 
ment  perfectionem  proprie  consistere  in  de¬ 
serendis  civilibus  officiis,  conjugio,  militia, 
magistratibus,  et  similibus.  At  neque  vete¬ 
res,  neque  recentiores  monachi,  unquam 
hoc  docuerunt.  Joannes  Cassianus  collat.  1. 
cap.  7  :  Jejunia,  vigilise,  meditatio  Scriptu¬ 
rarum,  nuditas,  ac  privatio  omnium  faculta¬ 
tum,  non  perfectio,  sed  perfectionis  instru¬ 
menta  sunt.  B.  Thomas  ex  Scholasticis,  2.  2. 
q.  184.  art.  3.  Per  se,  inquit,  et  essentialiter 
consistit  perfectio  Christianae  vitae  in  chari- 
tate;  principaliter  quidem  secundum  dilectio¬ 
nem  Dei,  secundario  autem  secundum  di¬ 
lectionem  proximi.  Et  infra  :  Secundario,  et 
instrumenl aliter  consistit  perfectio  in  consi¬ 
liis,  quae  ordinantur  ad  removendum  impe¬ 
dimenta  actus  cbaritatis,  quae  tamen  chari- 
tati  non  contrariantur  ;  sicut  est  matrimo¬ 
nium,  occupatio  negotiorum  saecularium,  et 
alia  hujusmodi. 

Quod  autem  status  perfectior  sit  eorum, 
qui  deserunt  omnia  propter  Christum,  nec 
implicantur  negotiis  saecularibus,  quam  ali¬ 
orum,  qui  hoc  non  faciunt;  et  quod  hic  per¬ 
fectior  status,  non  imperetur,  sed  consulatur 
satis  aperte  colligitur  ex  verbis  Domini, 
Matth.  xix.  ubi  postquam  dixerat  :  Si  vis  ad 
vitam  ingredi,  serva  mandata  ;  subjunxit  : 
Si  vis  perfectus  esse,  vade,  vende  omnia, 
quae  habes,  etc.  Nec  usquam  legimus  :  Si  vis 
perfectus  esse, uxorem  ducito, capesse  Rempu- 
blicam  etc.  Hinc  D.  Augustinus  epist.  89. 
quaest.  4.  Viderit,  inquit,  ille  juvenis,  quem¬ 
admodum  illa  legis  mandata  servaverit. 
Verumtamen  Magister  bonus  mandata  legis 
ab  ista  excellentiore  perfectione  distinxit. 
Ibi  enim  dixit:  Si  vis  venire  ad  vitam,  serva 
mandata.  Hic  autem  :  Si  vis  perfectus  esse, 
vade,  vende  omnia  etc.  Eusebius  lib.  i.  de 
Demonstrat.  Evangel.  cap.  8.  declarans  com¬ 
munem  doctrinam  Ecclesiae  Catholicae,  ex 
divinis  litteris  derivatam  :  Quocirca,  inquit, 
in  Ecclesia  Dei,  duo  modi  vivendi  instituti 
sunt.  Alter  quidem  naturam  nostram,  et 
communem  hominum  vitre  rationem  exce¬ 
dens  ;  non  nuptias,  non  sobolem,  non  sub¬ 
stantiam,  non  opum  facultatem  requirens,  et 
soli  divino  cultui,  ex  immenso  rerum  coele¬ 
stium  amore,  addictus.  Et  talis  quidem  exi- 
stit  in  Christianismo  vitae  perfecte  modus. 


» 


VIIT.  MENDACIUM. 


Alter  vero  remissior,  atque  humanior  ;  hic 
et  modesto  conjugio,  et  sobolis  procreatione 
implicatur,  et  rei  familiaris  curam  assumit, 
et  juste  militantibus  quse  sint  agenda  descri¬ 
bit,  agnos  quoque  et  mercaturam,  adjuncta 
religione,  non  negligit ;  et  his  quidem  se¬ 
cundus  pietatis  attributus  est  gradus. 

lioc  idem  ex  pluribus  Scripturae,  et  Patrum 
testimoniis  probare  possemus,  si  refellere 
errores  Confessionis,  et  non  solum  mendacia 
indicare,  propositum  nobis  esset, 

VII.  MENDACIUM. 

h 

Pag.  18.  in  artic.  20.  Confess.  c  Falso  ac¬ 
cusantur  nostri,  quod  bona  opera  prohi¬ 
beant  ». 

Mendacium  hoc  esse  non  dubitabit,  qui¬ 
cumque  aliquid  scriptorum  Lutheri  perlege¬ 
rit.  Certe  in  serm.  de  piscatione  Petri  sic  le¬ 
gimus  :  «  Quanto  scelerationes,  tanto  citius 
Deus  gratiam  infundit».  Ibidem  :  «  Debemus 
cum  solo  Isaac  venire,  id  est,  cum  fide  ; 
servos  et  asinos,  hoc  est,  opera,  deorsum 
dimittere  oportet  ».  Item  in  serm.  sic  Deus 
dilexit  mundum  :  «  Ego  dico  tibi,  quia  an¬ 
gusta  est  via  ;  oportet  te  fieri  tenuem,  si  vis 
per  eam  venire.  Cseterum,  qui  operibus  one¬ 
rati  sunt  (sicut  conchilibus  onustos  videmus 
Jacobi  peregrinos)  ii  non  poterunt  pene¬ 
trare  ».  Et  infra  :  «  Si  veneris  cum  magnis 
saccis  operum  plenis,  deponere  oportebit, 
alioqui  non  poteris  penetrare  ».  Porro  ex 
his  fontibus  manarunt  illa  praeclara  dogmata 
quae  Lutheri  discipuli  in  Colloquio  Altenbur- 
gensi  stabilire  conati  sunt.  «  Opera  bona 
legis,  et  nova  obedientia,  non  ad  regnum 
Christi,  sed  ad  mundum  pertinent.  Ad  Sata- 
nam  spectant  Christiani  cum  omnibus  bonis 
operibus.  Precari  verp  oportet,  ut  in  fide  sine 
bonis  operibus  omnibus ,  ad  finem  usque 
constantes  perseveremus.  Adeo  necessaria 
illa  non  sunt,  ut  etiam  ad  salutem  incommo¬ 
dent,  sintque  perniciosa.  »  Deinde  Catholici 
non  tam  Lutheranos  accusant,  quod  prohi¬ 
beant  opera  bona,  quam  quod  ea  contem¬ 
nunt,  et  cum  Eunomio  antiquo  haeresiarcha, 
immo  etiam  cum  Simone  Mago  haereticorum 
omnium  principe,  non  necessaria  ad  salutem 
esse,  doceant.  Ac  de  Eunomio  quidem  testis 
est  Augustinus  in  lib.  de  haeres,  cap.  54,  de 
Simone  Irenseus  lib.  i.  cap.  20,  de  Luthero, 
liber  ipsius  de  captivitate  Babylonica,  cap. 
de  Baptismo  :  liber  de  libertate  Christiana  ; 


115 

Sermo  de  Moyse ;  Comment.  in  epist.  ad 
Galat. 

VIII.  MENDACIUM. 

Pag.  19.  in  artic.  20.  Confess.  :  «  Jubent 
(Catholici  Doctores)  mereri  remissionem  pec¬ 
catorum  operibus  ».  Si  de  merito  operum 
illorum,  quae  fiunt  solis  naturae  viribus,  ser¬ 
mo  sit,  de  quo  merito  articulum  intelligen-  ■ 
dum  esse,  consequentia  verba  declarant  in¬ 
signe  est  mendacium  Philippi.  Non  enim  id 
habet  Catholica  doctrina,  ut  operibus  illis, 
quae  fiunt  sine  fide,  et  auxilio  Dei  gratuito 
mereri  possint  homines  remissionem  pecca¬ 
torum,  et  contra  haec  operum  merita  defendit 
S.  Augustinus  gratiam  et  justitiam  fidei :  nec 
non  etiam  S.  Prosper  in  libris  de  vocatione 
gentium,  quos  libros  imperite  Philippus  tri¬ 
buit  Ambrosio,  cum  in  iis  libris  nominalim 
refellantur  Pelagiani,  qui  post  Ambrosii  obi¬ 
tum  orti  sunt.  Si  vero  de  illis  operibus  aga¬ 
tur,  quae  ex  fide  et  gratia  Dei  proficiscuntur, 
fatemur  quidem  nos  illis  operibus  aliquo 
modo  mereri  remissionem  peccatorum.  Sed 
idem  fatentur  prophetae,  evangelistae,  patres. 
Ezechiel.  xviii,  Cum  averterit  se  impius  ab 
impietate  sua,  ipse  animam  suam  vivificabit. 
Daniel.  iv,  peccata  tua  eleemosynis  redime. 
Jonae  ni,  vidit  Deus  opera  eorum,  et  miser¬ 
tus  est  eis.  Lucae  xi,  Date  eleemosynam,  et 
ecce  omnia  munda  sunt  vobis.  Lucae  vn,  re¬ 
mittuntur  ei  peccata  multa,  quia  dilexit  mul¬ 
tum.  Ambros.  lib.  x.  in  Lucam  :  Lacrymae 
veniam  non  postulant,  sed  merentur.  Et  in¬ 
fra  :  Et  tu  si  veniam  vis  mereri,  dilue  oul- 
pam  tuam  lacrymis  etc.  Hieronymus  lib.  n. 
contra  Pelagianos  :  Qui  peccata  simpliciter 
confitentur,  merentur  humilitate  clementiam 
Salvatoris.  Augustinus  epist.  105  :  Nec  ipsa 
remissio  peccatorum  sine  aliquo  merito  est, 
si  fides  hanc  impetrat ;  neque  enim  nullum 
est  meritum  fidei :  qua  fide  ille  dicebat,  Deus 
propitius  esto  mihi  peccatori,  et  descendit 
justificatus  merito  fidei  humiliatus,  quoniam 
qui  se  humiliat  exaltabitur.  Restat  igitur,  ut 
ipsam  fidem,  unde  omnis  justitia  sumit  ini¬ 
tium,  non  humano,  quo  isti  extolluntur,  tri¬ 
buamus  arbitrio ,  nec  ullis  priecedentibus 
meritis,  quoniam  inde  incipiunt  bona  quie- 
cumque  sunt  merita,  sed  gratuitum  donum 
Dei  esse  fateamur,  si  gratiam  veram,  id  est, 
sine  meritis,  cogitamus.  Et  epist.  10G  :  Si 
quis  dixerit,  quod  gratiam  bene  operandi 
fides  mereatur,  negare  non  possumus,  immo 


MENDACIA  CONCORDIA. 


116 

gratissime  confitemur.  Gregorius  in  lib.  I 
Reg.  lib.  iii.  cap.  4  :  Dum  Ninivitae,  veluti 
pro  difficili  reconciliatione,  gravi  poenitentia 
se  dejiciunt,  omnipotentis  Dei  misericordiam 
facile  meruerunt.  Sanctus  etiam  Thomas,  ex 
Scholasticis,  cum  praedictis  Patribus  docet 
iis  operibus,  quae  fiunt  ex  fide,  et  auxilio  Dei, 
mereri  nos  aliquo  modo  justificationem  a 
peccatis,  2.  sentent.  dist.  27.  quaest.  4.  in 
resp.  ad  4.  Quod  tamen  constanter  negat  de 
illis  operibus,  quae  fiunt  solis  naturae  viribus, 
1.  2.  qu.  109.  art.  6.  et  quaest.  114.  art.  5. 
Huc  accedit,  quod  istis  etiam  operibus,  quae 
fiunt  ex  fide,  et  auxilio  Dei,  non  tale  tribui¬ 
mus  meritum,  ut  ei  respondeat,  ex  justitia 
merces  ;  sed  meritum  solum  impetrationis, 
ut  Augustinus  loquitur,  quod  scholastici  me¬ 
ritum  de  congruo,  non  de  condigno  nominare 
solent.  Neque  in  hoc  ulla  est  inter  Catholicos 
dissensio.  Et  Concil.  Trident.  sess.  6.  cap.  8. 
de  hoc  genere  meriti  aperte  pronunciat,  ideo 
gratis  justificari  homines,  quia  nec  fides,  nec 
opera,  quae  justificationem  praecedunt,  ipsam 
merentur.  Sed  paradoxum  videtur  adversa¬ 
riis,  quod  homo  operetur  ex  fide,  et  nondum 
sit  justificatus  a  peccato,  cum  apud  ipsos  ita 
fides  sola  justificet,  ut  separari  nequeat  fides 
a  justificatione.  At  non  illis  paradoxum  vide¬ 
tur,  qui  ex  fide  orantes  dicunt  :  Dimitte  no¬ 
bis  debita  nostra,  Matth.  vi.  Nec  illi  para¬ 
doxum  hoc  videbatur,  qui  ex  fide  orabat ; 
Deus  propitius  esto  mihi  peccatori,  Luc.  xviii. 
Nec  denique  Augustino  paradoxum  hoc  erat, 
cum  scriberet  in  epist.  105.  Nec  ipsa  remis¬ 
sio  peccatorum  sine  aliquo  merito  est,  si 
fides  hanc  impetrat. 

IX.  MENDACIUM 
Et  quidem  multiplex . 

Pag.  18.  et  19.  in  eodem  art.  20.  multa 
simul  conglomerantur  mendacia,  ut :  «  Quod 
nostri  concionatores  olim  parum  docebant 
de  operibus,  quae  Deo  placent;  quod  tantum 
urgerent  puerilia,  et  non  necessaria  opera; 
quod  nunc  a  Lutheranis  admoniti,  haec  dedi¬ 
scant  :  quod  jam  incipiant  fidei  mentionem 
facere  ;  quod  doctrina  fidei  diu  jacuerit 
ignota  ».  Scilicet,  non  legerat  Philippus  Ser¬ 
mones  S.  Bernardi,  Petri  Damiani,  Innocen- 
tii  III,  Thomae  Aquinatis,  Yincentii,  Bernar- 
dini,  Laurentii  Justiniani,  et  aliorum  innu¬ 
merabilium,  in  quibus  de  Symbolo,  de  De¬ 
calogo,  de  oratione  Dominica,  de  omnibus 


vitiis,  omnibusque  virtutibus  gravissimae  dis¬ 
putationes  continentur?  Sed  facile  est  dice¬ 
re,  et  non  probare. 

X.  MENDACIUM. 

Pag.  22.  in  artic.  21.  Gonfess. :  «  Haec  fere 
summa  est  doctrinae  apud  nos,  in  qua  cerni 
potest  nihil  inesse,  quod  discrepet  a  Scriptu¬ 
ris,  vel  ab  Ecclesia  Catholica,  vel  ab  Eccle¬ 
sia  Romana,  quatenus  ex  scriptoribus  nota 
est  ».  Ad  hoc  mendacium  convincendum, 
non  erit  opus  ut  extra  articulum  istum  21 . 
egrediamur.  Hic  enim  asserunt,  non  esse  a 
sanctis  auxilium  petendum,  eo  quod  unus  sit 
intercessor  Christus.  In  quo  quidem  articulo 
manifeste  dissentiunt  a  Scripturis,  ab  Eccle¬ 
sia  Catholica,  et  ab  Ecclesia  Romana.  Nam 
etsi  unus  est  mediator  Dei  et  hominum,  homo 
Christus  Jesus;  et  ideo  unus  mediator,  quia 
dedit  semetipsum  redemptionem  pro  multis, 
I  Tim.  ii,  nec  ullus  Catholicorum  docuit  un¬ 
quam  sanctos  esse  mediatores  per  modum 
redemptionis  :  tamen  unum  esse  tantum  in¬ 
tercessorem,  unum  advocatum,  unum  qui 
interpellet  pro  nobis,  imo  etiam  unum  tan¬ 
tum  mediatorem  per  modum  supplicationis, 
non  modo  Scriptura  non  dicit,  sed  etiam  ita 
dicentibus  apertissime  contradicit.  Job  v. 
Yoca  si  quis  est,  qui  tibi  respondeat,  et  ad 
aliquem  Sanctorum  convertere,  ubi  Angeli 
fiunt  intercessores  homimum,  teste  Augustin. 
in  annotationibus  in  Job,  non  igitur  solus  est 
intercessor  Christus.  Deuter.  v.  Ego,  inquit 
Moyses,  sequester  fui,  et  medius  inter  Deum, 
et  vos,  in  illa  die.  I  Reg.  vii.  dicunt  filii  Is¬ 
rael  ad  Samuelem  :  Ne  cesses  pro  nobis  cla¬ 
mare  ad  Dominum.  Job  ult.  Ite  ad  servum 
meum,  ille  orabit  pro  vobis  :  suscipiam  fa¬ 
ciem  ejus.  Roman.  xv.  obsecro  vos,  fratres, 
ut  adjuvetis  me  in  orationibus  pro  me  ad 
Deum.  Idem  repetit,  IlCorinth.  i,  Coloss.  iv, 
Ephes.  vi,  Hebr.  xm.  Quomodo  igitur  unus 
est  tantum  intercessor,  cum  et  Job,  et  Moy¬ 
ses,  et  Samuel,  et  tot  Romani,  et  tot  Corin¬ 
thii,  tot  Colossenses,  tot  Ephesii,  tot  Hebreei, 
adhibeantur  intercessores  ?  At  inquiunt,  de 
mortuis  agimus,  non  de  viventibus.  Sed  si 
ideo  mortui  invocandi  non  sunt,  nec  esse 
possunt  intercessores,  ne  Christo  gloria  sin¬ 
gularis  intercessionis  detrahatur,  eadem  de 
causa  nec  viventes  invocandi  erunt,  nec  esse 
poterunt  intercessores.  Deinde  si  viventes  in 
terris  invocari  possunt,  cur  non  magis  viven¬ 
tes  in  coelis  ?  An  fortassis  ideo,  quia  non  va- 


X.  MENDACIUM. 


i  17 


leant,  aut  non  velint  illi  pro  nobis  orare,  aut 
certe  nesciant  quid  petamus?  Sed  nec  eorum 
felicitas  patitur,  ut  non  valeant ;  nec  chari- 
tas  sinit  ut  non  velint;  nec  possunt  ignorare 
preces  ad  se  porrectas,  cum  non  ignorent 
poenitentiam  peccatorum.  Gaudium  enim  est 
in  coelo  super  uno  peccatore  poenitentiam 
agente,  Luc.  xv.  Jam  vero  Concilium  Ghalce- 
donense,  Concilium  Ecclesiae  Catholicae  fuis¬ 
se,  et  Concilium  orthodoxum,  generale,  ple¬ 
nissimum,  adversarii  non  negant.  Concilium 
autem  istud  actor.  11.  ita  clamat :  Flavianus 
post  mortem  vivit,  Martyr  pro  nobis  oret. 
Eusebius  Caesariensis  Catholicae  Ecclesiae 
communem  doctrinam  tradens,  lib.  xm. 
Praeparat.  Evangelicae,  cap.7  :  Haec  nos,  in¬ 
quit,  quotidie  factitamus,  qui  verae  pietatis 
milites,  ut  Dei  amicos  honorantes,  ad  moni- 
menta  quoque  illorum  accedimus,  votaque 
ipsis  facimus,  tamquam  viris  sanctis,  quo¬ 
rum  intercessione  ad  Deum,  non  parum  ju¬ 
vari  profitemur.  S.  Basilius  ad  Catholicam 
Ecclesiam  verba  faciebat,  cum  diceret,  ora¬ 
tione  in  40.  Martyres  :  Qui  aliqua  premitur 
angustia,  ad  nos  confugiat,  qui  rursum  lae¬ 
tatur,  hos  oret,  ille,  ut  a  malis  liberetur ; 
iste,  ut  duret  in  rebus  lsetis.  S.  Ambrosius, 
in  lib.  de  Viduis,  catholicas  viduas  institue¬ 
bat,  cum  ita  scriberet  :  Obsecrandi  sunt  An¬ 
geli,  qui  nobis  ad  praesidium  dati  sunt,  Mar¬ 
tyres  obsecrandi ,  quorum  videmur  nobis 
quoddam  corporis  pignore  patrocinium  vin¬ 
dicare.  Possunt  pro  peccatis  rogare  nostris, 
qui  proprio  sanguine,  etiam  si  quae  habue¬ 
runt  peccata,  laverunt.  Isti  enim  sunt  Dei 
Martyres,  nostri  praesules,  speculatores  vitae, 
actuumque  nostrorum.  Non  erubescamus  eos 
intercessores  nostrae  infirmitatis  adhibere, 
quia  ipsi  infirmitatem  corporis,  etiam  cum 
vincerent,  cognoverunt.  S.  Augustinus  tract. 
84.  in  Joan.  tribus  pene  verbis  tria  adversa¬ 
riorum  dogmata  convellit,  de  Sacrificio  alta¬ 
ris,  de  Oratione  pro  defunctis,  de  invoca¬ 
tione  Sanctorum  :  Ideo  quippe,  inquit,  ad 
ipsam  mensam,  non  sic  eos  (Martyres)  com¬ 
memoramus,  quemadmodum  alios,  qui  in 
pace  requiescunt,  ut  etiam  pro  eis  oremus, 
sed  magis,  ut  ipsi  pro  nobis  orent.  Denique 
Theodosius  imperator,  orthodoxus  et  pius 
erat,  ut  etiam  adversarii  confitentur ;  et  ta¬ 
men  de  eo  sic  scribit  Ruffinus  lib.  ii.  hist. 
cap.  33  :  Circumibat  cum  sacerdotibus  et  po¬ 
pulo  omnia  orationum  loca,  ante  Martyrum 
et  Apostolorum  thecas  jacebat,  cilicio  pro¬ 
stratus,  et  auxilia  sibi  fida  sanctorum  inter¬ 


cessione  poscebat.  Et  de  eodem  Chrysosto- 
mus,  homil.  66.  ad  populum  Antiochenum  : 
Nam  et  ipse,  qui  purpuram  indutus  est  ac¬ 
cedit,  illa  complexurus  sepulcra ,  et  fastu 
deposito,  stat  sanctis  supplicaturus,  ut  pro 
se  apud  Deum  intercedant ;  et  scenarum  fa¬ 
brum,  et  piscatores,  ut  protectores  orat,  qui 
diademate  redimitus  incedebat.  Viderint  ergo 
qui  negant  sanctos  esse  orandos,  an  ab  Ec¬ 
clesia  Catholica  non  dissentiant. 

Quod  autem  ab  Ecclesia  Romana,  quate¬ 
nus  ex  antiquis  Scriptoribus  nota  est,  pari¬ 
ter  dissentiant,  ex  Leone,  et  Prudentio,  ut 
caeteros  omittamus,  notissimum  est.  Leo  si¬ 
quidem,  qui  Episcopus  Romanae  Ecclesiae 
ante  mille  et  centum  annos  fuit,  et  propter 
sanctitatis,  et  sapientiae,  atque  etiam  elo¬ 
quentiae  excellentiam,  Magnus  dici  meruit, 
Romanam  Ecclesiam  ita  instituebat,  serm.  5. 
de  Epiphania  :  Confirmate  amicitias  cum 
sanctis  Angelis,  et  Patriarchis,  Prophetis, 
Apostolis,  Martyribusque  sociamini.  Horum 
divitias  concupiscite,  et  per  bonam  aemula¬ 
tionem  ipsorum  ambite  suffragia.  Et  serm.  1. 
de  natali  SS.  Petri  et  Pauli  :  Sicut,  inquit, 
et  nos  experti  sumus,  et  nostri  probavere 
majores,  credimus  atque  confidimus,  inter 
omnes  labores  istius  vitae,  ad  obtinendam 
misericordiam  Dei,  semper  nos  specialium 
patronorum  orationibus  adjuvandos.  Pru¬ 
dentius  in  hymno  de  S.  Laurentio,  de  Ro¬ 
mana  Ecclesia  loquens,  ita  cecinit  : 

Quod  quisque  supplex  postulat, 

Fert  impetratum  prospere, 

Et  tristis  haud  ullus  redit, 

En  praesto  semper  adsies, 

Tuosque  alumnos  urbicos, 

Lactante  complexus  sinu, 

Paterno  amore  nutrias. 

Quale  igitur  et  quam  impudens  mendacium 
est  hujus  Confessionis,  quae  in  eo  ipso  arti¬ 
culo  affirmat,  in  nulla  parte  doctrinae  dissen¬ 
tire  se  a  Scripturis,  vel  Ecclesia  Catholica, 
vel  Ecclesia  Romana,  in  quo  articulo  san¬ 
ctorum  invocationem  oppugnat,  quam  et 
Scripturae,  et  Ecclesia  Catholica,  et  Ecclesia 
Romana  apertissime  docuerunt.  Neque  vero 
hoc  unum  est,  in  quo  discrepat  Confessio 
Augustana,  a  Confessione  Catholicae  et  Ro¬ 
manae  Ecclesiae.  Nam  nec  de  ipsa  Ecclesia, 
nec  de  peccato  Originis,  nec  de  Justificatione, 
nec  de  Sacrificio,  nec  de  sacramento  Eucha¬ 
ristiae,  nec  de  aliis  sacramentis  consensio 
est.  Sed  unum  sufficiebat,  ad  mendacium 
detegendum, 


MENDACIA  CONCORDLE. 


418 

XI.  MENDACIUM. 

Pag.  22.  in  artic.  21.  Confess.  :  «  Apud  nos 
(inquiunt),  magna  ex  parte  veteres  ritus  di¬ 
ligenter  observantur.  Falsa  enim  calumnia 
est,  quod  omnes  cseremonife,  omnia  vetera 
instituta,  in  Ecclesiis  nostris  aboleantur  ». 
Quale  sit  hoc  mendacium  nullo  negotio  in- 
telliget,  qui  conferre  voluerit  cum  priesenti 
statu  Ecclesiarum  Protestantium,  ea  qure  de 
l  itibus  Ecclesiee  scripta  reliquerunt  Tertul¬ 
lianus,  Basilius,  Epiphanius,  Augustinus, 
aliique  veteres  scriptores.  Certe  Tertullianus 
in  lib.  de  corona  militis,  inter  ecclesiasticas 
caeremonias  numerat,  ante  Baptismum  re¬ 
nuntiare  diabolo,  et  pompis  ejus,  ter  mergi 
in  sacro  fonte,  oblationes  anniversarias  pro 
defunctis  facere, ad  omnem  progressum  fron¬ 
tem  crucis  signaculo  terere.  Basilius  lib.  de 
Spiritu  sancto  ad  Amphilochium  cap.  21. 
inter  Ecclesiae  ritus  ponit,  orare  ad  Orien¬ 
tem,  cruce  signare,  invocationis  verba  dum 
ostenditur  Eucharistia,  benedictionem  aquae 
baptismatis,  benedictionem  olei  unctionis, 
benedictionem  ejus  qui  baptizatur,  trinam 
immersionem,  etc.  Epiphanius  in  compendia¬ 
ria  doctrina  Ecclesia?,  primo  loco  ponit  vir¬ 
ginitatis  professionem,  deinde  etiam  vidui¬ 
tatis,  tum  solitudinem  Anachoretarum,  jeju¬ 
nia  quartae  et  sextae  feriae,  jejunium  quadra¬ 
gesimae,  arctiorem  abstinentiam  in  sacra  heb¬ 
domada  passionis  Dominicae,  memoriam  de¬ 
functorum  in  precibus,  nocturnas  et  matu¬ 
tinas  psalmorum,  et  hymnorum  celebratio¬ 
nes,  varia  monachorum  instituta,  quorum 
alii  a  carnibus  abstinebant,  alii  etiam  ab  ovis, 
ailii  etiam  a  piscibus  etc.  Denique  August. 
meminit  consecrationis  aquae  per  signum 
crucis,  lib.  vi.  contra  Julianum,  cap.  8.  Ex¬ 
orcismi  et  esufflationis,  lib.  de  gratia  Christi, 
cap.  40.  Unctionis,  qua  utimur  in  Baptismo, 
lib.  ii.  qusest.  Evangelica  cap.  40.  Item  Chri¬ 
smatis,  quo  inungimur  post  Baptismum,  lib. 
xv.  de  Trinit.  cap.  26.  Signo  crucis,  quo  be¬ 
nedicitur  Chrisma,  et  quo  signamur  in  fronte, 
dum  sacramentum  Confirmationis  accipi¬ 
mus,  in  psal.  cxli.  et  tract.  418.  in  Joan. 
Aquee  miscendae  vino  in  sacro  calice,  lib.  iv. 
doctrin.  Cbrist.  cap.  21.  Jejunii  4.  et  6.  fe¬ 
rire,  Epist.  86.  ad  Casulanum.  Jejunii  qua- 
dragesimalis,  in  psal.  cx.  Delectus  ciborum 
in  diebus  jejuniorum,  lib.  m.  contra  Fau¬ 
stum,  cap.  o.  Yoti  continentire  etiam  pnst 
conjugium,  Epist.  45.  ad  Armentarium.  Yoti 


virginitatis,  lib.  de  sancta  virginitate,  cap. 
29.  Voti  paupertatis,  lib.  xvii.  de  Civit.  Dei 
cap.  4.  Monachorum  ,  et  Anachoretarum  . 
lib.  de  moribus  Ecclesiae,  cap.  31.  Yoti  Mo¬ 
nachorum,  in  psal.  lxxv.  et  xcic.  Peregrina¬ 
tionum  ad  loca  sancta,  Epist.  137.  ad  cle¬ 
rum  et  populum  suum.  Porro  haec  et  similia, 
quae  in  veteri  Ecclesia  in  usu  erant,  et  nunc 
etiam  in  Ecclesia  catholica  locum  suum  reti¬ 
nent,  uLutheranis  non  modo  non  servantur, 
sed  etiam  irridentur;  et  tamen  in  Confes¬ 
sione  dicere  audent,  veteres  ritus  a  se  dili¬ 
genter  servari,  et  falsam  esse  calumniam, 
quod  omnium  veterum  instituta,  atque  om¬ 
nes  ferme  ca?remonias  aboleverint. 

XII.  MENDACIUM. 

Pag.  22.  in  preefat.  de  abusibus  mutatis  : 
d  Cum  Ecclesia?,  inquiunt,  apud  nos  de  nullo 
articulo  fidei  dissentiant  ab  Ecclesia  catho¬ 
lica,  tantum  paucos  quosdam  abusus  omit¬ 
tant  etc.  ».  Ha?c  verba  mendacii  arguuntur 
ab  ultima  parte  hujus  Concordiae,  ubi  ea  de 
Christo  docent,  qua?  cum  Symbolo  aposto- 
lico,  Nica?no,  et  Athanasii,  aperto  pugnant, 
ut  supra  jam  ostendimus.  Illud  autem  non 
est  praetereundum,  quod  cum  dicunt,  se  ab 
Ecclesia  catholica  non  dissentire,  nisi  pro¬ 
pter  paucos,  eosque  novos  abusus,  si  per  Ec¬ 
clesiam  catholicam  intelligunt  eam,  qua? 
nunc  paret  Romano  Pontifici,  fatentur  se  ex¬ 
tra  Catholicam  esse.  Et  sane  viderint  ipsi, 
an  propter  paucos  abusus  ab  Ecclesia  catho¬ 
lica  separari  licuerit.  Si  vero  per  Catholicam 
intelligunt  antiquam  aliquam  Ecclesiam, 
mentiuntur,  cum  dicunt,  hos  abusus  esse 
novos  ;  fuerunt  enim  in  antiqua  Ecclesia,  si 
illa  est  ea  catholica,  a  qua  non  dissentiunt, 
nisi  ratione  abusuum. 

XIII.  MENDACIUM. 

Pag.  23.  in  articulo  de  conjugio  sacerdo¬ 
tum  :  «  In  Germania,  inquiunt,  primum  ante 
annos  400.  sacerdotes  vi  coacti  sunt  ad  coe¬ 
libatum  )>.  Quod  idem  repetit  Philippus  in 
Apologia.  At  exstat  Concilium  Monguntinum, 
celebratum  in  Germania  tempore  Arnulphi 
imperatoris,  ante  annos  600,  cujus  decimus 
canon  statuit,  ut  nulla  pcenitus  mulier,  ne 
soror  quidem  aut  mater,  cum  ecclesiasticis 
habitare  permittatur.  Exstat  Concilium 
Wormatiense,  in  Germania  ante  annos  700. 


XIV.  MENDACIUM. 


119 


celebratum,  cujus  nonus  canon  ita  habet  : 
Placuit,  ut  episcopi,  -presbyteri,  diaconi,  et 
subdiaconi  abstineant  se  ab  uxoribus,  et  non 
generent  filios;  quod  si  hoc  decretum  viola¬ 
verint,  ab  honore  clericatus  pellantur.  Ex¬ 
stat  Concilium  Aquisgranense,  tempore  Lu- 
dovici  Pii  celebratum,  anno  Domini  81G,  id 
est,  annis  714  ante  Confessionem  Augusta¬ 
nam,  in  cujus  Concilii  canone  6.  indicitur 
subdiaconis  perpetua  continentia ;  et  quod 
de  subdiaconis  dicitur,  sine  dubio  de  altiori- 
bus  gradibus  intelligitur.  Exstat  denique 
epistola  Zacharise  Romani  Pontificis,  ad  Bo- 
nifacium  Episcopum  et  Apostolum  Germa¬ 
norum,  scripta  ante  annos  800,  ubi  sic  legi¬ 
mus  :  A  die  suscepti  sacerdotii,  etiam  ab 
ipso  proprio  conjugio  prohibendi  sunt. Cujus 
legis  meminerunt  etiam  Magdeburgenses, 
Centur.  8.  cap.  10.  coi.  704.  Mendacium  igi¬ 
tur  Confessionis  tot  testibus  refutatur,  quot 
Episcopi  in  tribus  supra  citatis  Conciliis  con¬ 
sederunt,  addito  etiam  Romani  Pontificis  te¬ 
stimonio. 

XIV.  MENDACIUM. 

Pag.  24.  in  eodem  articulo  de  conjugio 
sacerdotum  :  «  Et  res,  inquiunt,  gesta-  est 
tam  inciviliter,  ut  non  solum  in  posterum 
conjugia  prohiberentur,  sed  etiam  praesen- 
tia,  contra  omnia  jura  divina  et  humana, 
contra  ipsos  etiam  canones,  factos  non  solum 
a  Pontificibus,  sed  a  laudatissimis  synodis, 
distraherentur  ».  Et  hoc  numerari  potest  in¬ 
ter  illustria  mendacia  Confessionis.  Duce  sunt 
enim  queestiones  de  conjugio  sacerdotum. 
Una,  an  liceat  post  sacros  ordines  susceptos 
uxorem  ducere.  Altera,  an  liceat  ei,  qui 
duxit  uxorem  ante  sacram  ordinationem, 
simul  et  sacerdotio  et  conjugio  operam  dare. 
Ac  de  prima  quidem  quaestione  Lutherani 
omnes,  et  verbis  et  factis  respondent,  licere. 
Sed  hoc,  ex  sententia  veterum  canonum, 
quos  vel  Concilia,  vel  Pontifices  ediderunt, 
velle  defendere,  nimis  aperta  impudentia 
est.  Nam  etiam  Graeca  Ecclesia,  quae  tamen 
in  hac  parte  semper  liberalior  fuit,  et  dam¬ 
nat,  et  omni  tempore  damnavit  conjugia 
post  ordinationem.  Exstat  Concilium  Ncocae- 
sariense,  ante  annos  1200  celebratum.  In 
cujus  I  canone  sic  legimus  :  Presbyter  si 
uxorem  duxerit,  ordine  suo  moveatur.  Et 
Synodus  Tralliana,  canone  6.  prohibet,  ne 
episcopi,  presbyteri,  diaconi,  subdiaconi, 
post  ordines  susceptos  uxorem  ducere  prae¬ 


sumant.  Quam  eamdem  prohibitionem  legi¬ 
mus  in  synodo  Romana  sub  Syl vestro,  cun.  8. 
In  Concilio  Ii.  Toletano  cap.  i.  in  canonibus 
Apostolorum,  ean.  27.  can.  in  Decreto  Ca- 
lixti  I  apud  Gratianum  dist.  27.  can.  Pre¬ 
sbyteris.  In  epist.  82.  Leonis  I  ad  Anasta¬ 
sium,  Thessalonica5.  Episcopum  cap.  4.  Et  in 
epistolis  Gregorii  i  lib.  i.  epist.  42.  Nec  ulla  fuit 
unquam  de  hac  re  in  Ecclesia  catholica  dis¬ 
sentio.  Adde,  quod  hoc  ipsum  affirmat  Pa- 
phnutius  et  Udalricus,  quos  adversarii  pro 
sua  causa  opportune  et  importune  adducere 
solent.  Scribunt  enim  Socrates  lib.  i.  cap.  8. 
et  Sozomenus  lib.  n.  cap.  22.  Papbnutium 
in  Concilio  Nicaeno,  dum  sententiam  suam 
de  conjugio  clericorum  explicaret,  inter  alia 
dixisse,  oportere  juxta  veteres  canones,  ec¬ 
clesiasticis  prohibere,  ut  post  sacram  ordi¬ 
nationem  uxores  ducant.  Udalricus  quoque 
in  Epist.  ad  Nicolaum,  quam  referunt  Mag¬ 
deburgenses,  et  saepius  inculcant,  cent  6. 
cap.  7.  colum.  388.  Et  cap.  10.  coi.  686.  Et 
cent.  9.  cap.  10.  coi.  540  aperte  docet,  non 
licere  presbyteris,  et  monachis  uxores  du¬ 
cere,  et  si  duxerint,  debere  separari.  Et 
quamquam  nec  historiam  Paphnutii,  nec 
epist.  Udalrici  omnino  nos  probamus  :  tamen 
ostendere  volui,  in  quaestione  de  novis  nu¬ 
ptis  sacerdotum,  non  solum  a  nostris,  sed 
etiam  a  suis  patronis  adversarios  refutari. 

Jam  vero  de  altera  quaestione.  An  videli¬ 
cet  liceat  sacerdotibus  liberis  operam  dare  ; 
Philippus  affirmat,  et  quidem  ita,  ut  subtra¬ 
here  sacerdotibus  conjugium,  esse  contendat 
contra  veteres  canones,  quos  tam  Pontifices, 
quam  laudatissimae  Synodi  condiderunt. 
Mirum  autem  est,  cur  nec  in  Confessione, 
nec  in  Apologia,  ullum  talem  protulerit  ca- 
nonem.  Nos  enim  econtrario,  omnes  Eccle¬ 
siarum  ’  canones  proferre  possumus,  quae 
omnem  usum  uxorum  sacratis  hominibus 
interdicunt.  Ex  quibus  Philippi  mendacium 
evidentissime  confutatur. 

Ac  primum  ex  Orientali  Ecclesia,  proferi¬ 
mus  Nicaenum  concilium  I  in  cujus  Concilii 
3  canone  prohibetur  episcopis,  presbyteris, 
diaconis,  ne  ullam  domi  mulierem  habeant, 
praeter  matrem,  aut  sororem,  aut  amitam. 
Ubi  nulla  uxoris  fit  mentio,  quae  tamen  primo 
loco  nominari  debuit,  si  ejus  cohabitatio  sa¬ 
cerdotibus  licita  esset.  Ac  eam  mentem  Ni¬ 
caeni  Concilii  fuisse,  tribus  testibus  fide  di¬ 
gnissimis  comp  ro  babi  mus. 

Basilius  enim  in  epistola  ad  Georgium,  ex 
hujus  canonis  sententia,  praedictum  Geor- 


120 


MENDACIA  CONCORDLE. 


gium  ab  uxore  separari  preccipit.  Epiphanius 
in  hseresi  59.  qu?e  est  Catharorum,  ita  scri¬ 
bit  :  Sed  et  adhuc  viventem,  et  liberos  gi¬ 
gnentem,  unius  uxoris  virum,  non  suscipit  ; 
sed  eum  qui  se  ab  una  continuit,  aut  in  vi¬ 
duitate  vixit,  diaconum,  et  presbyterum,  et 
episcopum,  ct  hypodiaconum,  maxime  ubi 
sinceri  sunt  canones  ecclesiastici.  At  dices 
mihi,  in  quibusdam  locis  adhuc  liberos  gi¬ 
gnere  presbyteros  et  diaconos,  et  hypodia- 
eonos.  At  hoc  non  est  juxta  canones;  sed 
juxta  hominum  mentem,  qua}  per  tempus 
elanguit.  Hieronymus  in  lib.  contra  Vigilan¬ 
tium  :  Quid  facient,  inquit,  Orientis  Eccle¬ 
siae?  quid  Hrgypti,  et  Sedis  Apostolicae,  qua} 
aut  virgines  clericos  accipiunt,  aut  si  uxores 
habuerint,  mariti  esse  desistunt? 

Ex  Ecclesia  Africana  testem  habemus, 
concilium  II  Carthaginiense,  can.  2.  ubi  sic 
legimus  :  Omnibus  placet,  ut  episcopi,  pres¬ 
byteri,  diaconi,  vel  qui  sacramenta  contre¬ 
ctant,  pudicitiae  custodes,  etiam  se  ab  uxo¬ 
ribus  abstineant,  ut  quod  'Apostoli  docue¬ 
runt,  et  ipsa  servavit  antiquitas,  nos  quoque 
custodiamus.  Idem  habet  concil.  Carthagi¬ 
niense  V  can.  3.  et  concil.  Africanum,  ca¬ 
non.  77.  His  subscribit  Augustinus,  qui  in 
lib.  ii.  de  adulterinis  conjugiis  cap.  20  :  So¬ 
lemus,  inquit,  eis  proponere  continentiam 
clericorum,  qui  plerumque  ad  eam  sarcinam 
subeundam  capiuntur  inviti,  eamque  susce¬ 
ptam  usque  ad  debitum  finem,  Domino  adju- 
Arante,  perducunt. 

Ex  Ecclesia  Hispanica  testem  habemus 
Concilium  Elibertinum ,  antiquissimum, 
can.  33.  Toletan.  II  can.  1.  Toletan.  IV  can. 
26.  Toletan. VIII  can.  6.  quae  etiam  subdia- 
conis  usum  uxorum  prohibent. 

Ex  Ecclesia  Gallicana  testem  habemus 
Concil.  Arelatense  II  ante  annos  1200  cele¬ 
bratum,  in  cujus  2  canone  cavetur  :  Ne  ullus 
conjugatus  ad  sacerdotium  assumatur,  nisi 
continentiam  ab  uxore  promiserit.  Item  Au- 
relianense  III  canone  2.  Ut  nullus,  inquit, 
clericorum  a  subdiacono  et  supra,  propriae, 
si  forte  jam  habeat,  misceatur  uxori.  Quod 
idem  praecipiunt  Agathense  Concilium,  ca¬ 
none  92.  Turonense  I  can.  1.  et  2.  Et  Turo- 
nense  II  canone  20. 

Ex  Ecclesia  Germanica,  jam  supra  citavi¬ 
mus  tria  antiqua  Concilia,  Aquisgranense, 
Worrna tiense ,  Mo ngu nt in um . 

Ex  Ecclesia  Anglicana  testem  habemus 
Dedam,  qui  lib.  iri.  de  tabernaculo  cap.  9  : 
Nemo,  inquit,  potest  vel  sacerdotium  susci¬ 


pere,  vel  ad  altaris  ministerium  consecrari, 
nisi  aut  virgo  permanserit,  aut  contracta  cum 
uxore  matrimonii  foedera  solverit. 

Ex  Ecclesia  denique  Italica,  testem  habe¬ 
mus  D.  Ambrosium,  qui  lib.  i.  de  officiis 
cap.  ult.  «  Inoffensum,  inquit,  exhibendum,  et 
immaculatum  ministerium,  nec  ullo  conjugali 
coitu  violandum  cognoscitis.  Item  Siricium 
papam  in  epist.  ad  Himericum  cap.  7.  Inno¬ 
centium  I  in  epist.  ad  Victricium  cap.  9.  et 
ad  Exuperium  cap.  1.  Leonem  I  in  epist.  90, 
ad  Rust.  cap.  3.  Et  Gregorium  I  lib.  m. 
epist  34.  Sed  verba  Leonis  audiamus  in  Epi¬ 
stola  ad  Anastasium  Thessalonicensem  epi¬ 
scopum  :  Omnium,  inquit,  sacerdotum  tam 
excellens  est  electio,  utheee,  quai  in  aliis  Ec¬ 
clesiae  membris  vacant  a  culpa,  in  illis  tamen 
habeantur  illicita.  Cum  enim  extra  clerico¬ 
rum  ordinem  constituti,  nuptiarum  societati, 
et  procreationi  filiorum  studere  sit  liberum, 
ad  exhibendam  tamen  perfectae  continentiae 
puritatem,  nec  subdiaconis  quidem  carnale 
connubium  conceditur,  ut  et  qui  habent  sint 
tamquam  non  habentes  et  qui  non  habent 
permaneant  singulares,  et  innupti. 

His  accedunt  exempla  totius  antiquitatis. 
Quotquot  enim  ab  Apostolicis  temporibus 
episcopi,  et  presbyteri  celebres  et  laudati 
fuerunt,  omnino  aut  uxorem  numquam  du¬ 
xerunt,  ut  Athanasius,  Basilius,  uterque 
Gregorius,  Chrysostomus,  Ambrosius,  Hie¬ 
ronymus,  Augustinus,  Leo,  et  alii  innume¬ 
rabiles  ;  aut  uxores  quidem  habuerunt,  sed 
illis  post  susceptum  sacerdotium  uperam 
non  dederunt,  ut  Gregorius  pater  Gregorii 
theologi, Hilarius,  Paulinus,  et  alii  non  pauci. 
Certe  unum  aliquem  laudatum  episcopum, 
presbyterum,  diaconum,  subdiaconum  aut 
monachum,  qui  duxerit  uxorem,  aut  ex  uxo¬ 
re  antea  ducta,  filios  procreaverit,  adhuc 
adversarii  invenire  in  tota  antiquitate  mi¬ 
nime  potuerunt.  Videat  igitur  Confess.  con¬ 
tra  quos  canones,  Pontif.  agant,  cum  sacer¬ 
dotes  non  patiuntur  nuptiis  et  procreationi 
operam  dare. 

XV.  MENDACIUM.  . 

•  Pag.  25.  in  eodem  articulo  :  «  Hinc,  in¬ 
quiunt,  capitalibus  poenis  excruciantur  sa¬ 
cerdotes,  contra  canonum  voluntatem,  nul¬ 
lam  aliam  ob  causam,  nisi  propter  conju¬ 
gium».  Si  hoc  non  est  mendacium,  profe¬ 
rant  adversarii,  vel  unum  canonem  ubi  pro¬ 
hibitum  sit,  ne  sacerdotes  excrucientur,  si 
uxorem  ducere  tentaverint.  Nos  enim  jam 


XV.  MENDACIUM. 


121 


canones  multos  produximus,  in  quibus  indi¬ 
citur  continentia  sacerdotibus ;  et  sane  con¬ 
tra  canones  esse  non  potest,  si  poena  statua¬ 
tur  in  canonum  violatores  :  u  At,  inquit, 
Philippus  in  Apologia,  canones  tantum  sus¬ 
pendunt  ab  officio,  vos  autem  suspenditis  ab 
arboribus  ».Ergo  fatetur  in  primis  Phiilippus, 
Lutherum,  praeceptorem  suum,  et  omnes 
alios  novi  Evangelii  ministros,  qui  uxoribus 
carere  noluerunt,  ex  canonum  sententia, 
suspensos  ab  officio  fuisse,  et  cum  nihilomi¬ 
nus  officio  fungi  voluerint,  contumaces,  et 
rebelles,  contra  leges  omnium  Ecclesiarum 
exstitisse,  propter  quod  crimen,  jure  sane 
ab  arboribus  suspendi  potuissent.  Deinde, 
neque  est  verum,  antiquos  canones  solum 
ab  officio  suspendisse.  Exstat  enim  canon  i. 
II  concilii  Toletani,  ubi  statuitur,  ut  qui  post 
sacros  ordines  uxorem  ducunt,  aut  ad  eam 
redeunt,  acujus  contubernio  jam  recesserant, 
ut  sacrilegii  rei  ab  Ecclesia  habeantur  extra¬ 
nei.  Et  in  concilio  Toletano  VIII  can.  6.  qui 
post  sacros  ordines  uxoribus  copulantur,  ju¬ 
bentur  sub  poenitentiae  oneribus  usque  ad 
extremum  vitae  ad  monasteria  relegari.  In 
concilio  vero  Turonensi  II  ante  1000.  annos 
celebrato  can.  16.  habentur  haec  verba  de 
Monachis,  (qualis  Lutherus,  Bucerus,  Mar¬ 
tyr,  Ochinus,  et  alii  fuerunt  ex  evangelicis). 
Si  qui  in  monasterio  conversi  sunt,  nullate¬ 
nus  habeant  licentiam  evagandi,  nec,  quod 
absit,  ullus  eorum  conjugem  ducere.  Nam  si 
uxorem  duxerit,  excommunicetur,  et  de  uxoris 
male  sociatae  consortio,  etiam  judicis  auxi¬ 
lio,  separetur  :  qui  infelix  monachus,  tali 
conjunctione  foedatus,  si  per  cujuscumque 
patrocinium  se  conatus  fuerit  defensare,  et 
is  qui  in  hac  pertinacitate  perdurat,  et 
illi  qui  eum  susceperint  defensandum,  ab 
Ecclesia  segregentur  donec  revertatur  ad 
septa  monasterii,  et  indictam  ab  abbate, 
quamdiu  praeceptum  ei  fuerit,  agat  poeniten¬ 
tiam,  et  post  satisfactionem  revertatur  ad 
gratiam.  Scribit  Gregorius  Turonicus  lib.iv. 
historiae  Francorum  c.  4.  Insignem  quemdam 
comitem,  qui  dimisso,  ex  consensu  mutuot 
uxoris  thoro,  sacris  ordinibus  initiatus  fue¬ 
rat,  ac  deinde  a  diabolo  instigatus,  ad  eam- 
dem  redire  praesumpserat,  mox  fuisse  una 
omnium  Episcoporum  sententia  excommu- 
nicatum.  Et  multa  similia  vel  exempla,  vel 
decreta,  proferri  possent,  si  necessitas  po¬ 
stularet. 

Accedit  postremo,  quod  numquam  Eccle¬ 
sia  sacerdotes  punivit*  propter  conjugia,  (ut 


mentitur  Philippus)  sed  propter  sacrilegia. 
Sicut  enim  (ut  August.  dicit,  in  lib.  de  bono 
viduitatis  cap.  9.)  non  damnantur  viduae, 
quae  nubunt  post  votum,  quia  conjugalem 
fidem  posterius  inierunt,  sed  quia  continen" 
tiae  primam  fidem  irritam  fecerunt.  Sic  etiam 
non  punit  Ecclesia  sacerdotes,  quia  conju¬ 
gium  inire  volunt ;  sed  quia  conjugium  post 
solemne  votum  contrahendo,  non  verum 
conjugium  contrahunt,  sed  sacrilegium  com¬ 
mittunt.  Etsi  August.  in  eodem  libro  cap.  41. 
lapsus  viduarum,  quae  post  simplex  votum 
continentiae  nubunt,  adulteriis  pejores  esse 
dicit,  quid  de  lapsu  sacerdotum  diceret,  qui 
post  solemne  votum,  uxorum  nomine  concu¬ 
binas  ducendo,  conjugium  simul  et  sacerdo¬ 
tium  violant  ?  Quod  si  contendant,  ut  faciunt, 
vota  continentiae  non  esse  servanda,  jam 
non  sacrilegi  solum,  sed  etiam  haeretici  sunt, 
et  merito  ab  arboribus  suspendi  possunt, 
cum  Apostolo  contradicant,  dicenti  I  Tim.  v. 
Adoleseentiores  viduas  devita,  cum  enim  lu¬ 
xuriatae  fuerint,  in  Christo  nubere  volunt, 
habentes  damnationem,  quia  primam  fidem 
irritam  fecerunt  :  quem  locum  de  voti  con¬ 
tinentiae  violatione  esse  intelligendum,  do¬ 
cent  duo  antiqua  concilia,  Carthaginiense 
IY.  canone  104.  et  Toletan.  IY.  canon.  55, 
duo  antiqui  Pontifices,  Innocentius  I,  in 
Epist.  2.  cap.  23.  et  Gelasius  I,  in  Epistl. 
cap.  23,  omnes  interpretes  hujus  loci,  Chry- 
sostomus,  Theodoretus,  Tlieophylactus,  OE- 
cumenius,  Ambrosius,  Sedulius,  Primasius, 
Beda,  Haymo,  et  caeteri  denique  Patres, 
Tertullianus  de  Monogamia,  Basilius  de  vir¬ 
ginitate,  Epiphanius  haeres.  48.  Hieron.  lib. 
i.  in  Jovinianum,  Augustinus  de  bono  vidui¬ 
tatis  cap.  8.  et  9. 

XVI.  MENDACIUM. 

Pag.  25.  in  eodem  articulo  :  «  Cyprianus, 
inquiunt,  suadet  ut  mulieres  nubant,  quae 
non  servant  promissam  castitatem.  Verba 
ejus  haec  sunt  lib.  i.  Epist.  2.  Si  autem  per¬ 
severare  nolunt,  aut  non  possunt,  melius  est 
ut  nubant,  quam  ut  in  ignem  deliciis  suis 
cadant.»  Mendacium- hoc  esse,  et  Cypria¬ 
num  non  de  iis  loqui  ,  quae  continentiam 
voverunt,  sed  de  iis,  quae  ad  huc  deliberant, 
quid  sint  facturae,  et  interim  extra  matrimo¬ 
nium  impudice  vivunt,  multis  modis  idem 
Cyprianus  docet.  Primo,  quia  non  ait,  si 
perseverare  nolunt,  aut  non  possunt,  quae 


122 


MENDACIA  CONCORDIA. 


promiserunt  Christo  continentiam  ;  sed  sim¬ 
pliciter,  si  perseverare  nolunt,  aut  non  pos¬ 
sunt,  melius  est  ut  nubant,  quam  ut  in  ignem 
deliciis  suis  cadant  :  id  est,  si  perseverare 
nolunt,  melius  est,  ut  non  voveant,  quam  ut 
voveant,  et  votum  non  impleant.  Secundo 
quia  in  sequentibus  verbis  idem  Cyprianus 
conjugia  detestatur  earum,  quae  se  Christo 
dicaverant  :  Christus,  inquit,  Dominus,  el 
judex  noster,  cum  virginem  suam  sibi  dica¬ 
tam  jacere  cum  altero  cernit,  quam  indigna¬ 
tur,  et  irascitur,  et  quas  poenas  incestis  ejus¬ 
modi  conjunctionibus  comminatur  ?  Tertio, 
quia  cum  Cyprianus  sub  disjunctione  loqua¬ 
tur,  et  dicat,  si  perseverare  nolunt,  aut  non 
possunt ;  Si  de  iis  loqueretur,  quse  continen¬ 
tiam  promiserunt,  videretur  velle  dicere,  li¬ 
citum  esse  iis,  pro  arbitrio  vota  violare,  si 
tantum  nolunt  perseverare,  etiamsi  possint : 
quod  certe  nemo  sanus  admittet.  Accedit, 
quod  non  est  ullo  modo  credibile,  aliud  sen¬ 
sisse  Cyprianum  de  isto  loco  Apostoli ;  Me¬ 
lius  est  nubere,  quam  uri,  quam  quod  postea 
sensit  August.  qui  tractans  eumdem  locum 
lib.  i.  de  adulterinis  conjugiis  cap.  15.  Illis, 
inquit,  quae  se  non  continent,  expedit  nube¬ 
re,  et  quod  licet,  expedit ;  Quae  autem  vove¬ 
runt  continentiam,  nec  licet,  nec  expedit. 
Multo  vero  minus  credibile  est,  aliud  Cy¬ 
prianum  Carthag.  episc.  de  voto  continen¬ 
tiae  docuisse,  quam  ante  eum Tertull.  docue¬ 
rit,  et  post  eum  omnes  Patres,  ac  praecipue 
214.  Episcopi  Afric.  qui  in  IV  Carthag. 
concilio,  convenerunt,  quorum  testiihonia 
paulo  ante  citavimus. 

XVII  MENDACIUM. 

Pag.  25.  in  articulo  de  Missa  :  «  Falso, 
inquiunt,  accusantur  Ecclesiae  nostrae,  quod 
Missam  aboleant :  retinetur  enim  Missa  apud 
nos,  et  summa  reverentia  celebratur.  »  Con¬ 
cordent,  si  possunt,  hujus  Concordiae  aucto¬ 
res  haec  sua  verba,  cum  illis  aliisverbis  suis, 
quae  habentur  pag.  279.  inter  articulos 
Smalcaldicos.  «  Curetur,  ut  publice  homini¬ 
bus  ostendatur,  Missam  ut  rem  commenti¬ 
tiam,  seu  humanum  figmentum,  posse  sine 
peccato  omitti.  »  Et  pag.  280  :  «  abroganda 
merito  Missa  est » .  Et  pag.  281  :  «  Caeterum 
Draconis  cauda  ista  (Missam  intelligo)  pepe- 
rit  multiplices  abominationes,  et  idololatri¬ 
as.  »  Si  igitur  Missa  res  est  vobis  commen¬ 
titia,  et  hominum  figmentum,  et  cauda  dra¬ 
conis,  et  merito  abroganda,  cur  eam  non 


abrogatis  ?  Aut  si  eam  jamdudum  abrogas¬ 
tis,  nec  ullus  ei  apud  vos  locus  conceditur, 
cur  tam  splendide  mentimini  ?  Dicent  fortas-  v. 
se,  Pontificiam  Missam,  id  est,  oblationem 
corporis  Dominici  pro  vivis  et  mortuis,  a  se 
abrogatam,  Lutheranam  autem,  id  est,  Eu¬ 
charistiae  distributionem,  retineri,  et  summa 
reverentia  celebrari.  At  non  accusantur  Ec¬ 
clesiae  vestrae  quod  Eucharistiae  distributio¬ 
nem  aboleant;  sed  quod  sacrificium  e  medio 
tollant,  quod  omnibus  saeculis  in  Ecclesia 
fuit.  Itaque  si  per  Missam  intelligitis  Coenam 
Dominicam,  mendacium  est  quod  accusemi¬ 
ni  :  Si  vero  sacrificium,  mendacium  est  quod 
falso  accusemini. 

XVIII.  MENDACIUM. 

Pag.  27.  in  eodem  articulo  :  «  Accessit, 
inquiunt,  opinio,  quod  Christus  satisfecerit 
sua  passione  pro  peccato  originis;  et  insti¬ 
tuerit  Missam,  in  qua  fieret  oblatio  pro  quo¬ 
tidianis  delictis  mortalibus  et  venialibus. 
Hinc  manavit,  quod  Missa  sit  opus  tollens 
peccata  vivorum  et  mortuorum  ex  opere  o- 
perato.  »  Multa  sunt  in  his  paucis  verbis, 
vel  absurda,  vel  mendacia,  vel  pugnantia 
cum  superioribus  partibus  hujus  libri.  Pri¬ 
mum  enim,  quis  ante  hoc  tempus  audivit, 
peccata  mortalia  vocari  delicta  quotidiana. 
Sane  D.  Augustinus  in  Enchirid.  cap.  71. 
distinguit  peccata  quotidiana  a  sceleribus, 
et  illa  levia,  brevia,  et  minima  vocat.  Dein¬ 
de  impudenti  mendacio  tribuitur  Catholicis 
doctoribus  illa  divisio  quod  Christus  passio¬ 
ne  sua  satisfecerit  solum  pro  peccato  origi¬ 
nis  ;  pro  actualibus  autem  instituerit  Missam. 
Nemo  enim  Catholicorum  unquam  sic  do¬ 
cuit,  sed  credimus,  et  profitemur,  Christum 
in  cruce  pro  omnibus  omnino  peccatis  sa¬ 
tisfecisse,  tam  originalibus,  quam  actuali¬ 
bus  ;  quia  tamen  meritum  passionis  ejus  non 
prodest,  nisi  certa  aliqua  ratione  applicetur, 

(si  enim  nulla  requiritur  applicatio,  cur  non 
omnes  homines  salvantur,  cum  sanguis  Chri¬ 
sti  fuerit  propitiatio  pro  peccatis  totius  mun¬ 
di,  1  Joan.  ii,  neque  vero  sola  fide  applicari 
potest,  alioqui  mentiretur,  qui  dixit  :  Nisi 
quis  renatus  fuerit  ex  aqua  et  Spiritu  sancto, 
non  potest  intrare  in  regnum  Dei.  Joan.  m. ) . 
Propterea  docet  Ecclesia  Catholica,  ad  pec¬ 
cata  expianda,  sive  ad  meritum  passionis 
Christi,  hominibus  applicandum,  instituta 
esse  varia  sacramenta,  et  ipsum  etiam  cor¬ 
poris  Domini  sacrificium,  quae  omnia  ex  o- 


XX.  MENDACIUM. 


123 


pere  operato  utilia  sint,  et  ad  peccatorum 
purgationem  conducant,  licet  non  aequaliter, 
nec  eodem  modo.  Quod  vero  hic  negat  Phi¬ 
lippus  Missam  valere  ex  opere  operato,  et 
apertius  Lutherus  in  articulis  Smalcaldicis, 
qui  huic  ipsi  operi  inserti  sunt,  repugnat 
articulo  Confessionis  8.  et  haeresin  Donatis- 
tarum  renovat.  Nam  cum  in  hoc  artic.  de 
Missa,  Missam  a  se  retineri,  et  summa  reve¬ 
rentia  celebrari  dicunt,  certe  Missam  utilem 
esse  credunt.  Non  autem  volunt  utilem  esse 
ex  opere  operato;  ergo  ex  opere  operantis 
vim  illius  pendere  existimant.  At  haec  haere- 
sis  est  Donatistarum,  quam  nominatim  artic. 
8.  damnavit  August.  Confessio.  Ubi  etiam 
asseruit  :  «  Verbum,  et  sacramenta,  utilia 
et  efficacia  esse  ex  institutione  Dei,  sive  per¬ 
bonos,  sive  per  malos  ministros  exhibean¬ 
tur  ».  Et  hoc  ipsum  est,  quod  Theologi  nos¬ 
tri  per  opus  operatum  intelligunt,  et  ab  o- 
pere  operantis  distinguunt.  Sed  video  unde 
Philippus  occasionem  arripuerit  mentiendi, 
et  calumniandi,  quia  videlicet  S.  Thomas  in 
opusculo,  de  Sacramento  altaris  cap.  1.  do¬ 
cet  :  Corpus  Domini  semel  oblatum  in  cruce 
pro  debito  originali,  jugiter  offerri  in  altari 
pro  debitis  quotidianis.  At  S.  Thomas  non 
dicit,  in  cruce  pro  solo  debito  originali  obla¬ 
tum  Christi  coipus,  immo  etiam  pro  actua¬ 
libus  oblatum  docet  3.  par.  quaest  i.  art.  4. 
et  quaest.  49.  art.  i.  ad  4.  Id  ergo  in  eo  o- 
pusculo  sibi  voluit  S.  Thomas,  quia  pecca¬ 
tum  originale  semel  dimissum  numquam 
repetitur,  ideo  ad  illud  expiandum  non  esse 
necessaria  quotidiana  sacrificia,  sed  suffice¬ 
re  sacrificium  crucis  semel  peractum,  et  se¬ 
mel  per  Baptismum  applicatum  ;  at  pro  pec¬ 
catis  actualibus,  quas  saepius  committuntur, 
instituta  esse,  praeter  Baptismum,  quotidia¬ 
na  remedia,  in  quibus  sacrificium  altaris 
merito  numeratur.  Non  quod  statim  pecca¬ 
tores  justificet  (  ut  adversarii  nos  dicere 
mentiuntur;)  sed  quod  juvet  ad  placandum 
Deum,  et  ab  eo  impetrandum,  ut  super  pec¬ 
catores  clementer  respiciat,  eisque  deside¬ 
rium  conversionis  inspiret,  atque  ad  justifi¬ 
cationem  quaerendam,  et  obtinendam,  dis¬ 
ponat. 

XIX.  MENDACIUM. 

Pag.  28.  in  eodem  articulo  :  Veteres,  in¬ 
quiunt,  «  ante  Gregorium,  non  faciant  men¬ 
tionem  privatae  Missse  ».  Quod  idem  repeti¬ 


tur  in  Apologia  pag.  225.  Si  per  Missam 
privatam  i ntelligatur  Missa,  quae  privato  no- 
mme  fiat,  sive  ab  uno  tantum  fuit,  et  uni 
soli  prosit.  Mendacium  est,  quod  post  Gre¬ 
gorium,  ejusmodi  Missse  in  Ecclesia  esse 
coeperint.  Nulla  est  enim,  nec  unquam  fuit 
in  Ecclesia  Missa  privata  ;  sed  omnis  Missa 
publica  est,  cum  omnis  Missa  liat  a  sacerdo¬ 
te,  ut  publicus  minister  est,  et  pro  communi 
et  publica  utilitate  totius  Ecclesiae.  Si  vero 
per  Missam  privatam  intelligant  eam,  quae 
non  sit  in  loco  publico,  vel  ad  quam  non 
convenit  populi  multitudo,  vel  in  qua  non 
distribuitur  populo  Sacramentum,  falsum 
est  apud  veteres  non  exstare  memoriam 
ejusmodi  Missarum,  ante  tempora  Gregorii. 
Certe  Augustinus  Gregorium,  ducentis  fere 
annis  antecessit,  et  tamen  lib.  xxii.  de  Civ. 
Dei  cap.  8.  scribit  haec  verba  :  Vir  tribuni- 
tius  Hesperius,  qui  apud  nos  est,  habet  in 
territorio  Fussalensi  fundum  Cupedi  appel¬ 
latum,  ubi  cum  afflictione  animalium,  et 
servorum  suorum,  domum  suam  spirituum 
malignorum  vim  noxiam  perpeti  comperis- 
set,  rogavit  nostros,  me  absente,  presbyte¬ 
ros,  ut  aliquis  eorum  illo  pergeret,  cujus  o- 
rationibus  cederent.  Perrexit  unus,  obtulit 
ibi  sacrificium  corporis  Christi,  orans  quan¬ 
tum  potuit,  ut  cessaret  illa  vexatio,  Deoque 
protinus  miserante  cessavit.  Habes  hic  Mis¬ 
sam  in  loco  privato,  ab  uno  celebratam,  si¬ 
ne  distributione  Eucharistiae  populo  facta, 
et  tamen  utilem,  et  Deo  gratam,  ut  miracu¬ 
lum  subsequens  declaravit. 

XX.  MENDACIUM. 

Pag.  29.  in  articulo  de  Confessione.  «  An¬ 
tea,  inquiunt,  immodice  extollebantur  satis¬ 
factiones  ;  fidei  vero  et  meriti  Christi,  ac  ju¬ 
stitiae  fidei,  nulla  fiebat  mentio.  »  Hoc  men¬ 
dacium  refellunt  omnes  libri  catholicorum, 
in  quibus  et  fides  passim  praedicatur,  et  vir¬ 
tus  sacramentorum,  et  ipsarum  etiam  satis¬ 
factionum,  ad  meritum  Christi  refertur.  Nunc 
unus  locus  S.  Thomse  sufficiet  3.  par.  quaest. 
62.  art.  5.  Christus,  inquit  S.  Thomas,  libe¬ 
ravit  nos  a  peccatis  nostris,  praecipue  per 
suam  passionem,  non  solum  efficienter,  et 
meritorie,  sed  etiam  satisfactorie.  Similiter 
etiam  per  suam  passionem  initiavit  ritum 
Christianae  religionis,  offerens  seipsum  obla¬ 
tionem,  et  hostiam  Deo,  ut  dicitur  adEphes. 
v.  Unde  manifestum  est,  quod  sacrame 


124 


MENDACIA  CONCORDIAE. 


Ecclesiae  specialiter  habent  virtutem  ex  pas¬ 
sione  Christi  etc.  Et  infra  :  Per  fidem  Chri¬ 
stus  habitat  in  nobis,  ut  dicitur  ad  Ephes.  m. 
et  ideo  virtus  Christi  copulatur  nobis  per  fi¬ 
dem  etc.  Mentitur  ergo  qui  dicit,  ante  haec 
tempora  nullam  factam  esse  ,in  Ecclesia  fidei 
et  meriti  Christi  mentionem. 

XXI.  MENDACIUM. 

Pag.  34.  in  articulo  de  votis  monasticis  : 
«(Augustini,  inquiunt,  tempore  monasteria 
erant  libera  collegia,  postea,  corrupta  disci¬ 
plina,  ubique  addita  sunt  vota,  ut  tamquam 
excogitato  carcere,  disciplina  restitueretur.  » 

Mendacium  est  hoc  sane  dignissimum. 
Cui  non  solum  octo  millia  Lutheranorum 
subscriberent ;  sed  etiam  tot  illustres  civita¬ 
tes,  totque  illustrissimi  principes,  suffragium 
suufii  adjungerent.  Quid  enim  ?  An  non  vi¬ 
xit  Augustinus  tempore  Augustini  ?  Is  igitur 
scribens  in  Psalm.  lxxv.  ita  loquutus  est  : 
Nemo  positus  in  monasterio  frater  dicat,  re¬ 
cedo  de  monasterio,  neque  enim  soli,  qui 
sunt  in  monasterio,  perventuri  sunt  ad  re¬ 
gnum  coelorum ;  et  illi  qui  ibi  non  sunt,  ad 
Deum  non  pertinent.  Respondetur  ei,  sed 
illi  non  voverunt,  tu  vovisti.  Et  in  Psalm. 
xcix.  de  Monachis  apostatis  loquens  :  Dum 
non  perseveraverit,  inquit,  implere  quod  vo¬ 
vit,  fit  desertor  tam  sancti  propositi,  et  reus- 
voti  non  redditi.  Sed  forte  non  sufficit  unus  : 
Nam  in  ore  duorum  vel  trium  testium  stabit 
omne  verbum.  S.  Joan.  Chrysost.  qui  eetate 
Augustini  ita  vixit,  ut  etiam  ante  Augusti¬ 
num  mortuus  sit,  in  epist.  6.  quae  est  ad 
Theodorum,  qui  deserto  Monasterio  uxorem 
ducere  voluerat  (ut  hoc  tempore  passim  fa¬ 
ciunt,  qui  ab  Ecclesia  ad  Lutheranos  defi¬ 
ciunt). Honorabiles,  inquit,  nuptiae,  sed  te  jam 
servare  non  convenit  privilegia  nuptiarum  ; 
quamvis  frequenter  hoc  ipsum  nuptias  vo¬ 
ces,  ego  tamen  adulterio  illud  pejus  existi¬ 
mo,  etc.  At  cur,  obsecro,  nuptiae  Monacho¬ 
rum,  adulteriis  sunt  pejores,  si  nullis  votis 
tenentur  ?  S.  Hieronymus,  et  ipse  Augustino 
senior,  in  epist.  ad  Sabinum.  Moris  est,  in¬ 
quit,  in  iEgypti  et  Syri;e  monasteriis,  ut  tam 
virgo,  quam  vidua,  quee  se  Deo  voverint,  et 
saeculo  renunciantes,  omnes  delicias  saeculi 
conculcarint,  crinem  monasteriorum  matri¬ 
bus  offerant  desecandum.  S.  Epiphanius 
scribens  contra  haeresim  sexagesimam  pri¬ 
mam.  Tradiderunt,  inquit,  sancti  Apostoli, 
peccatum  esse,  post  decretam  virginitatem. 


ad  nuptias  converti.  S.  Rasilius,  qui  nomi¬ 
natis  Patribus  aliquanto  vetustior  fuit,  in 
prooemio  monasticarum  constitutionum.  Ita¬ 
que,  inquit,  qui  a  mundi  vinculis  liber  esse 
cupit,  nuptias  veluti  pedicas  quasdam  fugit, 
his  autem  relictis,  vitam  suam  Deo  conse¬ 
crat,  et  castitatem  profitetur,  ut  neque  fa¬ 
cultas  ipsi  sit  conversionis  ad  nuptias.  Et 
infra  cap.  22.  Constitut.  meminit  voti  obe- 
dientiee,  et  cap.  ult.  voti  paupertatis.  Idem 
inlib.  de  virginitate,  parum  a  medio  :  Cum, 
inquit,  Domino  virginitatem  professae  sint, 
carnali  post  modum  voluptate  male  blanda 
definitae,  ac  devictae,  stupri  scelus  honesto 
conjugii  nomine  obtegere  cupiunt.  Haec  di¬ 
cta  putentur  Catharinae  conjugi  Lutheri,  ipsi 
autem  Luthero  convenit,  quod  paulo  ante 
habet  :  Horrendo,  inquit  Basilius,  sacrilegio 
Christi  sponsae  adulter  efficitur.  Denique 
idem  Basilius  in  epist.  ult.  quae  est  ad  vir¬ 
ginem  lapsam  :  Et  quia,  inquit,  impius  in 
profundum  collapsus,  mala  de  caetero  con¬ 
temnit,  etiam  ipsa  abnegas  ad  verum  spon¬ 
sum  pacta,  neque  esse  virgo,  neque  unquam 
promisisse  clamans.  Revoca  in  memoriam 
honestam  professionem,  quam  professa  es 
coram  Deo,  et  Angelis,  et  hominibus,  etc. 

XXII.  MENDACIUM. 

Ibidem  sic  aiunt  :  «  Docebant  vota  paria 
esse  Baptismo  ;  docebant  se  hoc  vitee  genere 
mereri  remissionem  peccatorum  et  justifica¬ 
tionem  coram  Deo.  Et  infra  :  Ita.  persuade¬ 
bant  vitam  monasticam  esse  meliorem  Ba¬ 
ptismo.  Et  addit  Philippus  in  Apologia 
pag.  250.  «  docebant,  applicata  aliis,  alios 
salvare  »  At  quis  Catholicorum  unquam  ita 
docuit  ?  Dicimus  quidem  opera  religionis, 
id  est,  caste  vivere,  nihil  proprii  possidere, 
obedire  majoribus,  opera  esse  bona,  et  me¬ 
ritoria  vitee  aeternae,  si  a  justis  fiant,  et  con¬ 
ducere,  ad  satisfaciendum  pro  peccatis,  sic¬ 
ut  ceetera  omnia  opera  bona  :  At  mereri 
justificationem  illam,  qua  ex  impiis  effici¬ 
mur  justi,  nullus  Catholicorum  docet.  Sci¬ 
mus  enim  non  ex  operibus  justitiae,  quae  fe¬ 
cimus  nos,  sed  propter  magnam  Dei  miseri¬ 
cordiam,  justos  fieri,  quotquot  vere  justifi¬ 
cantur.  Addimus  vero,  posse  Monachos  fa¬ 
cere  alios  homines  operum  suorum  bono¬ 
rum  participes,  ut  possunt  omnes  alii  fideles, 
cum  sit  communicatio  inter  membra  ejus¬ 
dem  corporis.  At  quod  possit  Monachus  suis 


XXIV.  MENDACIUM. 


125 


operibus  alios  salvos  facere,  merendo  eis 
gratiam  et  gloriam,  mera  calumnia  est,  nemo 
nostrum  dicit.  Denique  non  negamus,  inter 
Baptismum  et  Monachatum  esse  quamdam 
similitudinem  ;  quod  sicut  in  Baptismo  re¬ 
mittitur  omnis  poena  peccatis  debita ,  ita 
quoque  in  susceptione  vitee  monasticae  fieri 
credibile  est.  At  non  continuo  anteponimus, 
vel  aequamus  Monachatum  Baptismo,  Bapti¬ 
smus  enim,  et  culpam,  et  poenam  remittit, 
et  hominem  de  impio  facit  pium,  ct  de  filio 
diaboli  filium  Dei ;  Professio  vero  monastica, 
solam  poenam  remittit,  quae  post  remissam 
culpam  aliquando  remanet.  Neque  haec  est 
solius  S.  Thomae  doctrina  (ut  Philippus  exi¬ 
stimat)  sed  etiam  veterum  SS.  Patrum. 
Scribit  S.  Athanasius,  in  vita  B.  Antonii, 
Angelicam  vocem  aliquando  auditam,  quae 
testaretur,  D.  Antonio  omnia  peccata  di¬ 
missa,  cum  per  vitam  monasticam  saeculo 
r  enunciavit. Sanctusquoque  Hieron.  in  epist. 
25.  de  obitu  Blesillae  :  Cum,  inquit,  propitio 
Christo  ante  quatuor  ferme  menses,  secundo 
quodam  modo  se  propositi  Baptismo  lave- 
rit,  et  ita  deinceps  vixerit,  ut  calcato  mundo 
semper  Monasterium  cogitaverit  etc.  S.  Ber- 
nardus  lib.  de  praecepto  et  dispensatione, 
non  procul  a  fine  :  Audire,  inquit,  et  hoc 
vultis  a  me,  unde,  praeter  caetera  poeniten¬ 
tiae  instituta,  monasterialis  disciplina  merue¬ 
rit  hanc  praerogativam,  ut  secundum  Ba¬ 
ptisma  nuncupetur  ?  Arbitror,  ob  perfectam 
mundi  renunciationem,  ac  singularem  ex¬ 
cellentiam  vitae  spiritualis,  qua  pra3eminens 
universis  vitae  humanae  generibus  hujusce¬ 
modi  conversatio ,  professores  et  amatores 
suos  Angelis  similes,  dissimiles  hominibus 
facit,  immo  divinam  in  homine  reformat 
imaginem,  configurans  nos  Christo  instar 
Baptismi  ;  et  quasi  denique  secundo  bapti¬ 
zamur,  dum  per  id,  quod  mortificamus 
membra  nostra,  quae  sunt  super  terram, 
Christum  induimus,  complantati  denuo  si¬ 
militudini  mortis  ejus.  Haec  S.  Bernardus, 
cujus  testimonium  Philippus  rejicere  non 
deberet,  eum  in  Apologia  eum,  tum  inter 
sanctos  viros  numeret,  tum  ejus  testimonia 
tamquam  gravissima,  pro  se  adducat.  Illud 
tamen  non  est  praetereundum,  nec  S.  Ber- 
nardum,  nec  S.  Thomam,  nec  ullum  Catho¬ 
licorum  vitam  monasticam  Baptismo  ante¬ 
posuisse,  quod  tamen  Philippus  Catholicis 
attribuit.  , 


XXIII.  MENDACIUM. 

Pag. 34:  a  Quidfiebat,  inquiunt,  in  Monaste 
riis  ?  olim  erant  Scholae  sacrarum  litterarum, 
et  aliarum  disciplinarum  :  At  non  ita  descri¬ 
bunt  nobis  monasteriorum  exercitationes. 
Hieron.  in  epist.  ad  Eustochium,  de  servanda 
virginitate,  et  in  altera  ad  Rusticum  de  in¬ 
stitutione  Monachi  ;  Augustinus  in  libro  de 
moribus  Ecclesiae  Catholicae ;  Joan.  Cassianus 
in  lib.  de  institutis  coenobiorum  ;  Benedi¬ 
ctus  in  Regula;  et  ante  hos  omnes  Basilius,  in 
monasticis  constitutionibus  ;  Hi  siquidem, 
meminerunt  obedientiae,  continentiae,  pau¬ 
pertatis,  jejuniorum,  vigiliarum,  silentii, 
psalmodiae,  solitudinis,  ciliciorum,  et  simi¬ 
lium  rerum  :  At  humanarum  disciplinarum, 
physicae,  dialecticae,  oratoriae,  ac  poeticae 
artis,  ne  verbo  quidem  meminerunt.  Vide¬ 
rit  ergo  Philippus,  ubi  scholastica  et  politica 
monasteria  somniarit. 


XXIV.  MEMDAC1UM. 

Pag.  45.  in  articulo  de  potestate  eccle¬ 
siastica.  Facile,  inquiunt,  possent  Episcopi 
legitimam  obedientiam  retinere,  si  non  ur¬ 
gerent  servari  tradititiones,  quae  bona  con¬ 
scientia  servari  non  possunt.  Nunc  imperant 
coelibatum,  nullos  recipiunt  nisi  jurent  se 
puram  Evangelii  doctrinam  nolle  docere. 
Ostendant  si  possunt,  quis  unquam  Episco¬ 
pus  exegerit  juramentum  de  non  docenda 
pura  Evangelii  doctrina.  Nisi  forte  nomine 
purae  doctrinae,  haereses  intelligi  velint. 
Praxis  enim  Ecclesiae  habet,  ut  exigatur  a 
Pastoribus  juramentum,  de  non  docendis 
haeresibus,  et  de  Scriptura  non  explicanda 
nisi  juxta  consensum  sanctorum  Patrum,  et 
hoc,  ut  erroribus,  et^impuritati  doctrinae 
aditus  praecludatur.  Neque  verum  est,  coeli¬ 
batum  imperari,  sed  tantum  exigi  ut  condi¬ 
tionem  ad  sacerdotium  necessariam.  Quem¬ 
admodum  enim  liberum  est  unicuique  sa¬ 
cros  ordines  non  suscipere,  ita  quoque  libe¬ 
rum  est  coelibatum  non  servare. 

XXV.  MENDACIUM 

Pag.  51.  in  praefatione.  <'  Et  nunc  scripsi, 
quam  moderatissime  potui.  Ac  si  quid  vide- 


126 


MENDACIA  CONCORDIAE. 


tur  dictum  asperius,  hoc  mihi  prsefandum 
est,  me  cum  Theologis,  ac  Monachis,  qui 
scripserunt  confutationem,  litigare,  non 
cum  Caesare,  aut  principibus,  quos,  ut  de¬ 
beo,  veneror  etc.  »  .  Si  vera  sunt  haec  verba, 
contra  Theologos,  et  Monachos,  aliosque 
Catholicos,  qui  confutationem  non  scripse¬ 
runt,  nihil  scripsit  in  Apologia  hac  Philip¬ 
pus,  quod  contumeliam  sonare  possit  :  con¬ 
tra  ipsos  etiam,  qui  confutationem  scripse¬ 
runt,  etsi  aliquid  asperius  dictum  sit,  ser¬ 
vata  tamen  est  moderatio,  quae  tantum 
Theologum  decebat.  At  in  ista  ipsa  pag.  51. 
in  verbis,  quae  immediate  praecedunt  hanc 
protestationem  moderationis,  asperrime  fla¬ 
gellantur  Theologi  Catholici.  «  Sed  adver¬ 
sarii,  inquit,  sic  agunt  causam,  ut  ostendant 
se  neque  veritatem,  neque  concordiam  quae¬ 
rere,  sedut  sanguinem  nostrum  exsorbeant» . 
Et  infra,  eadem  pagina  :  «  Sophistae  nomi¬ 
nantur  omnes  Theologi  ».  Et  infra  pag.  103. 
moderatissime  loquitur  Philippus,  cum  ait  : 
«  Turpe  est  autem  adversariis,  tantopere 
praedicare  dilectionem,  cum  nusquam  prae¬ 
stent  eam.  Quid  nunc  agunt  ?  Dissipant  Ec¬ 
clesias,  scribunt  leges  sanguine,  et  has  pro¬ 
ponunt  Caesari,  clementissimo  principi  pro¬ 
mulgandas,  trucidant  sacerdotes,  et  alios 
bonos  viros,  si  quis  leviter  significarit,  se 
aliquem  manifestum  abusum  non  omnino 
probare  ».  Et  pagin.  164.  Insignis  modera¬ 
tio  cernitur  in  istis  verbis  Philippi  :  «  Deus 
perdat  illos  impios  Sophistas,  qui  tam  sce¬ 
lerate  detorquent  verbum  Dei,  ad  sua  som¬ 
nia  vanissima  ».  Et  paulo  post  :  «  Quis  do¬ 
cuit  hos  asinos  dialecticam».  Et  pag.' 200. 
«  Nec  vident  isti  asini  apud  Hieronymum 
contra  Vigilantium  etc  ».  Et  pag.  208.  «  Ma¬ 
nifestos  abusus  nova  et  inusitata  crudelitate 
defendunt.  Nullos  patiuntur  in  Ecclesia  ido¬ 
neos  doctores  ».  Et  pag.  212.  «  Nunc  hoc 
expendat  prudens  lector,  quid  frontis  ha¬ 
beant  isti  nihili  homines  ».  Et  infra,  de 
gravissimis  Theologis  ait  :  «  Quasi  vero  Ec- 
<  lesiam  valde  ornet  ista  publica  infamia  fla¬ 
gitiosarum,  ac  prodigiosarum  libidinum, 
qute  stagrant  apud  illos  sanctos  Patres,  qui 
curios  simulant,  et  bacchanalia  vivunt  ;  ac 
pleraque  ne  verecunde  quidem  nominari 
queunt,  quse  isti  summa  licentia  faciunt  ». 
Et  pag.  220.  «  Illi  Sardanapali  consulto  abu¬ 
tuntur  praetextu  religionis  ».  Et  pag.  222. 
«  Videtis,  inquit,  extremam  impudentiam 
istorum  nebulonum  etc.  » .  Sane  praedicanda 
moderatio  est,  senes  gravissimos,  doctissi- 


mosque  Theologos,  nunc  asinos,  nunc  ne¬ 
bulones,  nunc  Sardanapalos,  nunc  homirfes 
nihili  appellari,  et  sic  appellari  ab  eo,  qui 
vix  grammaticam  bene  teneat. 

XXVI.  MENDACIUM. 

Pag.  59.  in  Apologia  art.  2.  «  Ad  eumdem 
modum,  (inquit  Philippus),  loquitur  et  Au¬ 
gustinus  qui  ait  :  Peccatum  in  Baptismo  re¬ 
mittitur,  non  ut  non  sit,  sed  ut  non  impute¬ 
tur.  Hic  palam  fatetur  esse,  hoc  est,  manere 
peccatum,  tametsi  non  imputetur.  Et  haec 
sententia,  adeo  placuit  posterioribus,  ut  re¬ 
citata  sit  et  in  decretis. 

Mirum  profecto  est,  tantopere  placere  qui¬ 
busdam  mendacia,  ut  ab  eis  avelli  nulla  ra¬ 
tione  possint  scripserat  hoc  idem  Lutherus 
in  assertione  articuli  2.  et  ostensum  illi  fuit 
ab  Episcopo  Rolfensi,  nusquam  dicere  Au¬ 
gustinum,  peccatum  manere,  et  non  impu¬ 
tari,  sed  concupiscentiam  manere,  et  non  im¬ 
putari  in  peccatum,  sicut  vere  non  est  pecca¬ 
tum.  Hcec  enim  verba  sunt  Augustini  :  quae 
corrupte  citantur  a  Lutheranis,  libro  pri¬ 
mo  de  nuptiis  et  concupiscentia,  cap.  25. 
Si  quaeritur  quomodo  ista  concupiscentia 
maneat  in  regenerato,  in  quo  universorum 
facta  est  remissio  peccatorum  ?  Responde¬ 
tur,  dimitti  concupiscentiam  carnis  in  Bapti¬ 
smo,  non  ut  non  sit,  sed  in  peccatum  non 
imputetur.  Lib.  quoque  vi.  in  Julianum  cap. 
8.  non  dicit  August.  peccatum  actu  manere, 
reatu  transire.  Nec  enim  tam  stupidus  erat 
August.  ut  non  intelligeret,  ista  non  cohae¬ 
rere,  peccatum  actu  manere,  et  non  manere 
reatu  ;  cum  ipse  idem  August.  peccatum  per 
reatum  definire  soleat.  Et  ibid.  lib.  i.  de 
nuptiis  et  concup.  cap.  25.  Cum  dicit,  hoc 
est  non  habere  peccatum,  reum  non  esse 
peccati.  Qui  etiam  passim  asserit,  concupi¬ 
scentiam  remanentem  malum  quoddam,  et 
infirmitatem  esse,  non  autem  peccatum. 
Tractatu  41.  in  Joannem  :  Numquid,  inquit, 
quia  deleta  est  tota  iniquitas,  nulla  remansit 
infirmitas  ?  Et  lib.  vi.  contra  Julianum  cap. 
5.  Omni  peccato  carent  justificati,  sed  non 
omni  malo.  Quid  quod  ipse  etiam  Philippus 
in  colloquio  Wormatiensi,  (ut  Joan.  Cochleeus 
testatur  in  discussione  Confessionis  Augusta¬ 
na)  art.  2.)  ingenue  fassus  est,  male  hunc 
locum  ex  Augustino  esse  citatum,  cum  id  ei 
Joan.  Eckius  objecisset.  Quid  ?  quod  multi 
nostrorum  stepiusjam  de  hoc  errore  Luthe- 
ranqs  admonuerunt?  Cum  igitur  mendacium 


XXIX.  MENDACIUM. 


127 


toties  patefactum  et  refutatum,  in  libro  Con¬ 
cordia?,  cui  octo  millia  hominum  subscripse¬ 
runt,  adhucinveniatur,  unum  e  duobus  neces¬ 
sarium  est,  aut  hoc  mendacium  a  sedecim 
millibus  oculorum  deprehendi  non  potuisse, 
aut  voluisse  adversarios,  etiam  cum  men¬ 
daciis  Concordiam  facere.  Adde  quod  in  de¬ 
creto  etiam  Gratiani  dist.  4.  de  consecra¬ 
tione,  can.  Per  Baptismum  ;  non  habetur 
peccatum  manere  (ut  Philippus  mentitur) 
sed  concupiscentiam. 

XXVII.  MENDACIUM. 

Pag.  62.  in  Apologia  pro  art.  4.  sic  ait 
Philippus.  «  Damnant  auctores  confutationis 
Confessionis  Augustanae,  quod  affirmamus, 
homines  fide  consequi  remissionem  peccato¬ 
rum,  et  fide  in  Christum  justificari. »  At  men¬ 
dacium  est.  Non  enim  auctores  confutatio¬ 
nis  Confessionis  damnant,  quod  fide  dicamur 
justificari,  sed  quod  fide  sola.  Illa  enim  con¬ 
futatio,  de  qua  Philippus  loquitur,  exstat  in 
harmonia  Confessionis  Augustanae,  edita  ab 
Andrea  Fabrilio  Leodio,  et  in  ea  sic  legimus 
art.  5.  Quod  fidei  mentionem  hic  faciunt, 
eatenus  approbatur,  quatenus  de  fide  non 
sola,  ut  aliqui  male  docent,  sed  qua?  per  di¬ 
lectionem  operatur,  ut  Apostolus  recte  do¬ 
cet,  ad  Galat.  v.  intelligatur  :  ha?c  ibi. 

XXVIII.  MENDACIUM. 

t 

Ibidem.  Antonius,  Bernardus,  Dominicus, 
Franciscus,  et  alii  sancti  Patres,  elegerunt 
certum  vi  Ice  genus,  etc.  Vel  ex  animo  Phi¬ 
lippus  loquitur,  cum  sanctos  vocat,  Anto¬ 
nium,  Bernardum,  Dominicum,  Franciscum, 
vel  aliud  sentit,  aliud  dicit.  Si  loquitur  ex 
animo,  destruit  totam  confessionem  Augu¬ 
stanam,  et  universum  prorsus  Lutherani- 
smum.  Constat  enim  hos  quatuor  Patres 
Monachos  fuisse,  et  Patres  Monachorum,  et 
omnes  certum  vestimenti  genus  excogitasse, 
cucullos  gestasse,  a  certis  cibis  abstinuisse, 
vota  continentiae  perpetuae,  et  paupertatis, 
ac  obedientiae  coluisse,  atque  aliis  commen¬ 
dasse.  Item  Antonium  certum  est  in  solitu¬ 
dinem  se  contulisse,  et  omnia  civilia  officia 
deseruisse.  Bernardum  et  Dominicum  Mis¬ 
sam  assidue  dixisse,  Papae  Romano  adhae¬ 
sisse',  atque  adeo  Papistas  supra  modum 
fuisse  :  Franciscum  denique  nemo  ignorat, 
in  suo  testamento  fidem  Romanae  Ecclesiae 


commendasse  ;  ac  imperasse,  ut  si  quis  ex 
suis  a  fide  Romanae  Ecclesiae  aberraret,  is 
diligentissime  custoditus,  in  manus  judicum 
traderetur.  Si  vero  aliud  loquitur,  aliud 
sentit,  illius  imitator,  et  filius  est,  qui  men¬ 
dax  fuit  ab  initio,  immo  et  qui  pater  men¬ 
dacii,  ab  ipsa  veritate  nominatur. 


XXIX.  MENDACIUM. 

Pag.  105.  in  Apologia.  «  Adversarii,  in¬ 
quit  Philippus,  docent  homines  justificari, 
dilectione  et  operibus  ;  de  fide,  qua  appre¬ 
hendimus  propitiatorem  Christum,  nihil  di¬ 
cunt.  Immo  hanc  fidem  improbant,  neque 
improbant  tantum  sententiis,  aut  scriptis, 
sed  etiam  ferro  et  suppliciis  conantur  in 
Ecclesia  delere  ».  Jam  ssepe  diximus,  veram 
fidem  in  Christum  nos  maxime  requirere  in 
negotio  justificationis;  et  propterea  mentiri 
Philippum,  cum  ait,  nos  de  fide  aut  nihil 
dicere,  aut  fidem  oppugnare.  Specialem  ta¬ 
men  illam  fidem  Lutheranorum ,  superbam, 
atque  arrogantem,  quie  sola  vult  justificare 
nec  patitur  comites,  quos  illi  Deus  assignavit, 
merito  rejicimus,  et  deletam  funditus,  atque 
.exterminatam  optamus,  quandoquidem  et 
ipsa  delet  atque  exterminat  orationem,  sa¬ 
cramenta,  opera  bona,  et  quidquid  Deus  ad 
salutem  hominum  instituit.  Nam  si  quis  non 
orat  ex  fide,  male  orat,  et  Deum  irritat  po¬ 
tius,  quam  placat,  ut  adversarii  etiam  fa¬ 
tentur.  Debet  igitur  fides  orationem  pra?ce- 
dere.  At  ubi  est  fides,  ibi  continuo  est  justi¬ 
ficatio;  et  certus  est  Lutheranus  ex  fide,  sibi 
remissa  esse  peccata;  neque  potest  ea  de  ro 
sine  gravissimo  scelere  dubitare  ;  Ergo  non 
potest  orare  ac  dicere  :  Dimitte  nobis  debita 
nostra,  vel  cum  publicano  :  Deus,  propitius 
esto  mihi  peccatori ;  Sed  cum  Phariseeo  di¬ 
cendum  illi  est  :  Domine,  gratias  tibi  ago, 
quia  non  sum  sicut  cseteri  homines.  Quo¬ 
modo  enim  petere  audebit,  quod  certo  scit 
ex  fide,  se  jam  esse  consecutum  ?  Pari  ra¬ 
tione  sine  fide  sacramenta  non  prosunt,  sed 
obsunt;  at  fides  ubi  adest,  mox  justificat; 
quorsum  igitur  Baptismus  post  fidem  adhi¬ 
betur?  Ninivita?  quoque  perdiderunt  jeju¬ 
nium  illud  suum  tam  laboriosum.  Nam  si 
absque  fide  jejunarunt,  nihil  eis  profuit;  si 
fide  pra?cedente,  jam  Deus  ante  jejunium 
placatus  erat.  Multa  hic  dici  possent,  sed 
causa  ista  usque  ad  fastidium  jam  a  multis 
tractata  est. 


128 


MENDACIA  CONCORDIAE. 


XXX.  MENDACIUM. 

Pag.  H2.  in  Apologia.  «  Plane  (inquit 
Philippus),  surdi  sunt  adversarii,  toties  jam 
dictum  est ,  legem  sine  Christo  non  pro¬ 
desse,  propter  quem  placent  bona  opera. 
Sed  illi  ubique,  excluso  Christo,  docent  me¬ 
reri  justificationem,  opera  legis.  Mentiris, 
Philippe,  et  tam  impudenter,  ut  mirum  sit, 
si  quem  inveneris,  qui  tibi  credat.  Profer 
saltem  unum  ex  Theologis  nostris,  qui  do¬ 
ceat,  opera  sine  Christo  mereri  justificatio¬ 
nem.  Certe  ipsa  confutatio  Catholica,  adver¬ 
sus  quam  potissimum  Apologiam  scribis,  ita 
loquitur  art.  4.  Attamen  omnes  Catholici  fa¬ 
tentur,  opera  nostra  ex  se  nullius  esse  me¬ 
riti.  Vide  supra,  mendacio  XX. 

XXXI.  MENDACIUM. 

Pag.  124.  in  Apologia,  art.  6.  sic  ait 
Philip.  «  Nec  offendat  quemquam,  quod  sibi 
Ecclesise  nomen  vendicant.  Nam  Ecclesia 
Christi  apud  hos  est,  qui  Evangelium  Christi 
recte  docent  :  non  apud  illos,  qui  pravas 
opiniones  contra  Evangelium  defendunt». 
Et  passim  in  hac  Apologia  negat  Philippus, 
apud  nos  esse  Ecclesiam.  At  hoc  falsum  esse, 
ex  eadem  Apologia  convinci  potest.  Nam 
pag.  sequenti,  id  est,  125,  dicit  Philippus ; 
«  Anti christum  sedere  in  templo  Dei,  id  est, 
ipse  exponit,  in  Ecclesia  dominari,  et  gerere 
officia.  Et  pag.  130.  dicit;  Papam  esse  Anti- 
christum  ».  Si  ergo  Papa  tamquam  Anti- 
christus  in  Ecclesia  dominatur,  et  gerit  offi¬ 
cia,  et  tamen  non  dominatur  nec  gerit  offi¬ 
cia  inter  Lutheranos,  sed  inter  Papistas, 
ergo  non  Lutherani,  sed  Papistae  sunt  Ec¬ 
clesia.  Et  praeterea  pag.  222.  Philippus  agno¬ 
scit  aliquam  offensionem,  «  eo  quod  schisma 
fecerit,  et  se  cum  suis  divulserit,  ab  illis, 
qui  existimantur  ordinarii  Episcopi ;  et  ad¬ 
dit,  se  concordiam  summo  studio  concupi¬ 
visse  » ;  quod  e.t  alibi  saepe  repetit.  At  si  apud 
nos  non  est  Ecclesia,  sed  regnum  Antichri- 
sti,  et  ipsi  Episcopi  membra  suntAntichristi, 
certe  non  est  crimen,  a  nobis  et  Episcopis 
nostris  dissidere  ;  sed  e  contrario  potius  cri¬ 
men  gravissimum  est,  cum  Antichristo  velle 
concordare.  Concordet  igitur  secum  liber 
Concordiae,  et  aut  apud  nos  Ecclesiam  esse 
fateatur,  aut  non  dicat  Antichristum  in  Ec¬ 
clesia  magistratum  gerere,  neque  nobiscum 
Concordiam  desideret. 


XXXII.  MENDACIUM. 

Pag.  129.  in  Apologia.  «  Manifestus  (in¬ 
quit  Philippus)  error  est,  quod  docent  ad¬ 
versarii,  mereri  homines  remissionem  pec¬ 
catorum  dilectione  erga  Deum,  ante  gra¬ 
tiam».  At  profecto  ne  somniavit  quidem 
unquam  ullus  Catholicorum,  quod  hic  nobis 
objicitur,  et  in  confutatione  Catholica  pas¬ 
sim  repetitur,  opera  sine  gratia  nihil  valere. 

XXXIII.  MENDACIUM. 

Ibidem.  Quid  opus  erit  fide,  si  sacramenta 
ex  opere  operato,  sine  bono  motu  utentis 
justificant?  Ac  nullus  Catholicorum  dixit 
vel  scripsit  unquam,  in  adultis  non  requiri 
cum  sacramentis  motum  internum  fidei,  dis¬ 
plicentiae,  vel  contritionis  etc.  Et  nos  su¬ 
pra,  mendacio  XX.  adduximus  S.  Thomam, 
asserentem,  applicari  Christi  meritum  ho¬ 
minibus  per  fidem,  in  sacramentis. 

-XXXIV.  MENDACIUM. 

Pag.  129.  in  Apologia,  sic  ait  Philippus  : 
«  Sed  fortasse  adversarii  sic  postulant,  defi¬ 
nire  Ecclesiam  quod  sit  monarchia  externa, 
suprema  totius  orbis  terrarum,  in  qua  opor¬ 
teat  Romanum  Pontificem  habere  potesta¬ 
tem  dcvuTTsuOuvov,  de  qua  nemini  liceat  dispu¬ 
tare,  aut  judicare,  condendi  articulos  fidei, 
abolendi  Scripturas,  qua  velit  instituendi 
cultus  et  sacrificia,  etc.»  Et  infra  :«  Atque  haec 
definitio  non  Ecclesiae  Christi ,  sed  regni 
Pontificii,  habet  auctores  non  solum  Cano- 
nistas,  sed  etiam  Danielem,  cap.  xi  ». 

Profer  igitur  unum  canonistam,  qui  dicat 
Pontificem  Romanum  posse  Scripturas  abo¬ 
lere,  instituere  sacrificia,  et  similia  facere, 
et  cum  non  potueris,  scito,  te  et  esse  et  ha¬ 
beri  mendacem.  At  nos  facile  possumus 
ostendere,  Lutherum  vestrum  id  sibi  aucto¬ 
ritatis  arrogasse,  ut  aboleret  plurimos  sa¬ 
crosanctae  Scripturae  libros,  ut  Machabaeo- 
rum  volumina,  Epistolam  Jacobi,  Epistolam 
ad  Hebraeos,  et  alia,  quaedam.  Item,  ut  con¬ 
deret  noyum  articulum,  quo  videlicet  quis¬ 
que  ex  fide  credere  teneatur  se  esse  justum, 
licet  in  omni  bono  opere  peccet.  Quod  vero 
ex  Daniele  adducitur,  ad  demonstrandum 
Romanum  Pontificem  esse  Antichristum , 
non  in  Pontificem,  sed  in  Lutherum  aptis¬ 
sime  quadrat.  In  eo  enim  loco  Daniel  Anti- 


XXXIX.  MENDACIUM. 


129 


christo  tribuit,  non  instituere  sacrificia, 
quod  vos  Papae  tribuitis,  sed  tollere  juge  sa¬ 
crificium,  quod  Lutherus  totis  viribus  facere 
conatus  est.  Addit  ibidem  Daniel,  Antichri- 
stum  contra  omnes  Deos  pugnaturum;  at 
Pontifex  Romanus,  ut  vos  quidem  putatis, 
Deos  innumerabiles  colit,  omnes  videlicet 
Sanctos,  et  Sanctas,  qui  cum  Christo  reg¬ 
nant,  cum  e  contrario  Lutherus  adversus 
omnes  Sanctos  bellum  gerat. 

XXXV.  MENDACIUM. 

Pag.  130.  in  Apologia,  artic.  de  Ecclesia 
sic  de  Romanis  Pontificibus  loquitur  Phi¬ 
lippus.  «  Quotus  quisque  curat  Evangelium, 
aut  judicat  dignum  lectione?  Multi  etiam 
palam  irrident  religiones  omnes  ».  At  cur 
tam  insignis  criminis  nullum  testem  citas, 
nisi  quia  non  crimen  Pontificum,  sed  tuum 
mendacium,  tua  blasphemia  est?  Certe  In¬ 
nocentius  III  ex  illis  est,  quos  non  proba¬ 
tis,  et  tamen  exstant  sermones  ejus,  exstant 
epistolae,  exstant  alia  opera  plena  sacris  te¬ 
stimoniis.  Quod  idem  de  multis  aliis  dici  pos¬ 
set,  ut  omittam,  quod  semper  Pontifices  sa¬ 
cra  fecerunt,  ubi  leguntur  Evangelia  non 
latine  solum,  sed  etiam  grsece. 

XXXVI.  MENDACIUM. 

Pag.  13G.  in  Apologia,  art.  10.  sic  menti¬ 
tur  Philippus,  (i  Decimus  articulus  approba¬ 
tus  est,  in  quo  confitemur  nos  sentire,  quod 
in  Ccena  Domini  vere,  et  substantialiter  ad¬ 
sint  corpus  et  sanguis  Christi,  et  vere  exhi¬ 
beantur  cum  illis  rebus,  quee  videntur,  pane 
et  vino,  his  qui  Sacramentum  accipiunt.  At, 
bone  Philippe,  in  art.  10.  Confessionis,  quem 
nostri  receperunt^  nulla  facta  est  mentio, 
panis  et  vini  manentis  cum  corpore,  et  san¬ 
guine  Christi.  Hic  enim  est  articulus  deci¬ 
mus.  Do  Coeua  Domini  docent,  quod  corpis 
et  sanguis  Christi,  vere  adsint,  et  distri¬ 
buantur  vescentibus  in  Coena  Domini.  In 
Germanico  autem  exemplari  additum  erat, 
sub  specie  panis  et  vini.  Tantum  vero  abest, 
ut  Catholici  tunc  receperint  talem  articulum, 
de  pane  manente  cum  corpore  Demini,  ut 
expresse  monuerint,  recipiendum  esse  de¬ 
cretum  generalis  concilii  de  transubstan- 
tione  panis  in  corpus,  et  vini  in  sanguinem 
Domini. 

Tom.  VII. 


XXXVII.  MENDACIUM. 

Pag.  140.  in  Apologia,  art.  11.  «  Nunc  de 
hac  fide,  consequente  remissionem  peccato¬ 
rum,  nulla  est  syllaba  in  tanta  mole  Consti¬ 
tutionum,  Glossarum,  Summarum,  Confes- 
sionalium  :  nusquam  ibi  Christus  legitur.  » 
Si  de  fide  loqueris,  quee  sola  justificet,  et 
certos  absolute  reddat  remissa  esse  peccata, 
non  mireris,  si  ea  fides  non  inveniatur  in 
Glossis  et  Summis ;  nam  cum  illae  fieri nt, 
ista  nondum  erat  nata.  At  de  fide  vera  in 
Christum  et  de  ipso  Christo,  nihil  in  tot  li¬ 
bris  legi,  mendacium  est  nimis  crassum. 
Certe  S.  Antoninus,  qui  inter  Summistas 
non  postremum  locum  tenet,  tam  de  fide, 
quam  de  Christo  fusissime  disserit.  Nec  ulli 
alii  de  hisce  rebus  siluerunt. 

XXXVIII.  MENDACIUM. 

Pag.  140.  in  Apologia,  art.  12.  sic  Phi¬ 
lippus  loquitur. «  Quid  hic,  Carole,  Caesar  in¬ 
victissime,  faciemus?  Hasc  est  propria  vox 
Evangelii,  quod  fide  consequamur  remissio¬ 
nem  peccatorum.  Hanc  vocem  Evangelii 
damnant  isti  scriptores  confutationis  ».  Sed 
non  ita  est,  Philippe  :  non  enim  confutatio 
usquam  negat,  nos  fide  consequi  remissio¬ 
nem  peccatorum ;  sed  negat  nos  sola  fide 
consequi  remissionem  peccatorum  :  quod  et 
Evangelium  passim  negat,  cum  et  Sacra¬ 
mentis,  et  dilectioni,  et  poenitentiae  tribuat 
remissionem  peccatorum. 

XXXIX.  MENDACIUM. 

Sed  sexies  geminatum. 

Pag.  143.  in  Apologia,  art.  12.  numeran¬ 
tur  haec  dogmata,  tamquam  sint  Catholico¬ 
rum  Theologorum.  «  Quod  per  bona  opera 
extra  gratiam  facta,  mereamur  ex  pacto 
divino  gratiam.  Quod  per  attritionem  merea¬ 
mur  gratiam.  Quod  ad  deletionem  peccati, 
sola  detestatio  criminis  sufficiat.  Quod  per 
contritionem,  non  fide  in  Christum  conse¬ 
quamur  remissionem  peccatorum.  Quod  po¬ 
testas  clavium  valeat  ad  remissionem  .pec¬ 
catorum,  non  coram  Deo,  sed  coram  Ecclesia. 
Quod  susceptio  sacramenti  Poenitentiae,  ex 
opere  operato,  sine  bono  motu  utentis,  hoc. 
est,  sine  fide  in  Christum,  conferat  gratiam  » . 
At  haec  omnia  non  nostra  dogmata,  sed  Phi¬ 
lippi  mendacia  sunt.  Nec  dubium  quin  sub- 

9. 


430 


MENDACIA  CONCORDIAE. 


scriberent  contra  ista  dogmata,  non  octo 
millia,  sed  plusquam  octingenta  millia  Ca¬ 
tholicorum,  ut  jam  periculum  sit,  ne  suffu- 
rentur  adversarii  Cretensibus  illud  Enco- 
mium  Apostolicum,  Cretenses  semper  men¬ 
daces. 

XL.  MENDACIUM. 

Pag.  1G3.  in  Apologia,  art.  12.  de  satisfa¬ 
ctione  loquens  Philippus,  sic  ait :  «  IIecc  tota 
res  est  commentitia,  recens  conficta,  sine 
auctoritate  Scripturae,  et  veterum  scriptorum 
ecclesiasticorum.  Ac  ne  Lombardus  quidem, 
de  satisfactionibus  hoc  modo  loquitur.  Scho¬ 
lastici  viderunt  in  Ecclesia  esse  satisfactio¬ 
nes,  nec  animadverterunt,  illa  spectacula 
instituta  esse,  tum  exempli  causa,  tum  ad 
probandos  hos,  qui  petebant  recipi  ab  Eccle¬ 
sia.  In  summa,  non  viderunt  esse  discipli¬ 
nam,  et  rem  prorsus  politicam.  Ideo  super¬ 
stitiose  finxerunt  eas,  non  ad  disciplinam 
coram  Ecclesia,  sed  ad  placandum  Deum 
valere.  Et  pag.  164.  Adhuc  Lombardi  tem¬ 
pore  ignota  erat  (satisfactio).  Et  pag.  173. 
Quod  Patres  mentionem  faciunt  satisfactio¬ 
nis,  quod  Concilia  fecerunt  canones,,  diximus 
supra,  disciplinam  ecclesiasticam  fuisse 
exempli  causa  constitutam  ;  nec  sentiebant, 
hanc  disciplinam  necessariam  esse,  vel  ad 
culpre,  vel  ad  poenae  remissionem  ». 

Hoc  esse  mendacium,  vel  unus  Cyprianus 
abunde  declarabit.  Is  enim  auctor,  et  san¬ 
ctus,  et  antiquus,  et  doctissimus  fuit.  Nam  de 
sanctitate  martyrium,  de  doctrina  volumina 
quae  reliquit,  de  antiquitate,  historiae  omnes 
testimonium  praebent.  Certe  plus  quam  oc¬ 
tingentis  annis,  Petro  Lombardo  vetustior 
est  Cyprianus.  Is  igitur  in  sermone,  qui  est 
de  lapsis,  prope  finem,  ita  loquitur  :  Qui  au¬ 
tem  poenitentiam  criminis  tollunt,  satisfa¬ 
ctionis  viam  claudunt  :  ita  fit,  ut  dum  teme¬ 
ritate  quorumdam  promittitur  salus  falsa, 
vel  creditur,  spes  verse  salutis  adimatur.  Yos 
vero,  fratres  dilectissimi,  quorum  timor  in 
Deum  pronus  est,  et  in  ruina  licet  animus 
constitutus,  mali  sui  memor  est,  poenitentes 
ac  dolentes  peccata  vestra  perspicite,  gra¬ 
vissimum  conscientiae  crimen  agnoscite,  ad 
intelligentiam  delicti  vestri  oculos  cordis 
aperite,  nec  desperantes  misericordiam  Do¬ 
mini,  nec  tamen  jam  veniam  vindicantes. 
Deus  quantum  Patris  pietate  indulgens  sem¬ 
per  et  bonus  est,  tantum  judicis  majestate 
metuendus  est.  Quam  magna  deliquimus, 


tam  granditer  defleamus.  Alto  vulneri  dili¬ 
gens  et  longa  medicina  non  desit  :  poeni¬ 
tentia  crimine  minor  non  sit.  Putasne  tu 
Dominum  cito  posse  placari,  quem  verbis 
perfidis  abnuisti,  cui  patrimonium  praepo¬ 
nere  maluisti,  cujus  templum  sacrilega  con¬ 
tagione  violasti  ?  Putas  facile  eum  misereri 
tui,  quem  tuum  non  esse  dixisti?  Orare 
oportet  impensius,  et  rogare,  diem  luctu 
transigere,  vigiliis  noctes  ac  fletibus  ducere, 
tempus  omne  lacrymosis  lamentationibus 
occupare,  stratos  solo  adhaerere  cineri,  in 
cilicio  et  sordibus  volutari  :  post  indumen¬ 
tum  Christi  perditum,  nullum  hic  jam  velle 
vestitum,  post  diaboli  cibum,  malle  jeju¬ 
nium.  Et  infra  :  Sic  sub  Apostolis  fides  vi¬ 
guit,  sic  primus  credentium  populus  Christi 
mandata  servavit.  Et  infra  :  Poenitenti,  ope¬ 
ranti,  roganti,  potest  clementer  ignoscere, 
potest  in  acceptum  referre,  quidquid  pro  ta¬ 
libus  et  petierint  martyres,  et  fecerint  sacer¬ 
dotes  :  vel  si.  quis  plus  eum  suis  satisfactio¬ 
nibus  moverit,  si  ejus  iram,  si  indignantis 
offensam,  justa  deprecatione  placaverit ;  dat 
ille  et  arma  rursum,  quibus  victus  armetur. 
Et  infra  :  Qui  sic  Deo  satisfecerit,  qui  poeni¬ 
tentia  facti  sui,  qui  pudore  delicti,  plus  et 
virtutis  et  fidei  de  ipso  lapsus  sui  dolore 
conceperit,  exauditus  et  adjutus  a  Domino, 
quam  contristaverat  nuper,  Iretam  faciet  Ec¬ 
clesiam  ;  nec  jam  solum  Dei  veniam  mere¬ 
bitur,  sed  coronam.  Urec  ille.  Habes  hic  in 
primis  ter  nomen  satisfactionis.  Habes 
deinde,  illam  consistere  in  operibus,  luctu, 
cinere,  cilicio,  jejunio,  eleemosynis,  preci¬ 
bus.  Habes  tertio,  ha?c  non  tantum  expedire, 
sed  necessaria  etiam  esse ;  orare  oportet, 
inquit  Cyprianus,  et  impensius  rogare,  etc. 
Habes  quarto,  his  operibus  Deum  placari; 
nam  et  hoc  aliquoties  repetitum  est ,  et 
proinde  non  ad  solam  disciplinam  externam, 
et  politicam  satisfactionem  pertinere.  Habes 
quinto  in  ultimis  verbis,  per  ejusmodi  opera 
non  solum  nos  veniam,  sed  etiam  coronam 
promereri.  Habes  sexto,  non  sufficere  fidem 
solam,  quando  tam  multa  alia  necessaria 
sunt.  Habes  septimo,  non  debere  nos  con¬ 
tinuo  veniam  vindicare,  etiamsi  jam  coepe¬ 
rimus  non  solum  credere,  sed  etiam  timere 
et  clolere.  Habes  postremo,  sic  sub  Apostolis 
fidem  viguisse ;  et  propterea  mendacium 
esse  Philippi,  quod  ista  sint  nova,  et  inau¬ 
dita  ante  tempora  Petri  Lombardi. 


XLIY.  MENDACIUM. 


131 


XLT.  MENDACIUM. 

Pag.  180.  in  Apologia,  (artic.  13.  «  Hic 
damnamus  (inquit  Philippus)  totum  popu¬ 
lum  Scholasticorum  Doctorum,  qui  docet, 
quod  sacramenta  non  ponenti  obicem  confe¬ 
rant  gratiam,  ex  opere  operato,  sine  bono 
motu  utentis.  Haec  simpliciter  [Judaica  opi¬ 
nio  est,  sentire  quod  per  caeremoniam  justi¬ 
ficemur,  sine  bono  motu  cordis,  hoc  est, 
sine  fide  ;  et  tamen  hsec  impia  et  perniciosa 
opinio  magna  auctoritate  docetur  in  toto 
regno  Pontificio  ».  Hsec  ille.  Ex  ore  tuo  te 
judico ,  serve  nequam  ;  nonne  tu  dixisti 
supra  pag.  154.  et  155  :  «  Scholasticos  cum 
de  sacramento  Poenitentiae  disputant,  requi¬ 
rere  contritionem  vel  attritionem  »  :  et  quid 
aliud  est  tam  contritio,  quam  attritio,  nisi 
motus  cordis?  Deinde  in  ipsa  confutatione 
art.  12.  ut  etiam  in  omnibus  libris  Scholasti¬ 
corum,  nonne  passim  inculcatur,  tres  esse 
partes  Poenitentiae,  contritionem,  confessio¬ 
nem,  et  satisfactionem  ?  Et  certe  contritio, 
sine  fide,  spe,  et  dilectione,  id  est  sine 
tribus  cordis  motibus,  esse  non  potest. 

XLIT.  MENDACIUM. 

Pag.  184.  in  Apologia,  art.  15.  «  At  isti 
(inquit  Philippus)  sentiunt  Deum  esse  placa¬ 
tum  ,  propitium ,  propter  traditiones,  non 
propter  Christum  » . 

XLIII.  MENDACIUM. 

Pag.  186.  in  Apologia,  art.  15.  sic  rursum 
mentitur  Philippus.  «  Docent,  inquit,  quod 
non  propter  Christum  gratis  justificemur 
per  fidem,  sed  per  tales  cultus  ».  Haec  et 
similia  non  egent  confutatione ,  cum  nec 
adversarius  ullum  pro  se  testem  adducat,  et 
contra  eum  omnes  Scholae,  omnia  templa, 
omnes  libri  Catholicorum  testentur. 

XLIV .  MENDACIUM 
Et  quidem  tergeminum . 

Pag.  186.  in  Apologia,  art.  13.  «  Has  cau¬ 
sas  habebant  Patres  (inquitPhilippus)  rituum 
servandorum,  ut  aperte  testatur  Ephiphan. 
in  disputatione  contra  Encratitas,  quod  ge¬ 
nus  simile  fuit ,  monachorum  nostrorum. 
Fuerunt  enim  sodalitia,  quae  sibi  certas  tra¬ 


ditiones  imponebant,  abstinebant  a  vino,  et 
in  ipsa  Ccena  Domini,  nullis  carnibus  vesce¬ 
bantur,  ne  piscium  quidem  ;  qua  in  re  fra¬ 
tres  Domini  longe  superabant;  a  conjugio 
vero  vel  maxime  abhorrebant  ».  Et  infra  : 

«  Has  observationes  fingebant  esse  cultum 
Dei,  et  justitiam,  propter  quam  Deo  accepti 
essent,  qua  placarent  iram  Dei  :  hanc  opi¬ 
nionem  improbat  Epiphanius» .  Hic  tria  sunt 
apertissima  mendacia.  Primum,  quod  Mo¬ 
nachi  nostri  similes  sint  Encratitis,  dum  ab¬ 
stinent  a  vino,  a  carnibus,  a  conjugio.  Nam 
Encratitse  abstinebant,  ut  a  rebus  natura 
sua  immundis,  et  quae  nulli  omnino  hominum 
licitae  essent;  et  hoc  damnat  Epiphanius. 
Sic  enim  scribit  haeres.  47.  quse  est  Encra- 
titarum  :  Nuptias  palam  Diaboli  esse  decer¬ 
nunt,  animata  vero  abominantes  interdicunt. 
Et  infra  :  Utuntur  et  ipsi  mysteriis,  per 
aquam;  vino  vero  omnino  non  utuntur,  Dia¬ 
bolicum  esse  dicentes,  et  bibentes  ac  utentes 
iniquos  esse  ac  peccatores.  At  quis  unquam 
Mona.chorum  Catholicorum,  nuptias  Diaboli 
esse  dixit,  et  non  potius  ut  a  Deo  institutas 
in  conjugatis  Catholicis  honoravit?  Quis  ani¬ 
matas  res  abominans  interdixit?  Quis  vinum 
diabolicum  asseruit?  Quis  illud  bibentes  ini¬ 
quos  judicavit?  Quis  non  saltem  inter  my¬ 
steria  illo  usus  est  ?  Quod  vero  etiam  tempore 
Epiphanii,  Catholici  Monachi,  ad  alios  bonos 
fines,  a  conjugio  abstinerent,  et  quidam  eo¬ 
rum  a  vino,  quidam  a  carnibus,  supra  osten¬ 
dimus,  ex  compendiaria  doctrina  ejusdem 
Epiphanii.  Alterum  mendacium  est,  quod 
Encratitae  abstinerent  a  conjugio,  carnibus 
et  vino,  propter  cultum  Dei,  existimantes  se 
eo  modo  Deum  placaturos.  Nam  non  meminit 
Epiphanius  eo  loco  hujus  finis,  id  est,  cultus 
Dei ;  et  clarissime  dicit,  eos  abstinere  solitos, 
non  continentise  gratia,  sed  propter  timo¬ 
rem,  et  imaginationem,  ut  ne  condemnaren¬ 
tur  propter  animatorum  esum.  Itaque  non 
abstinebant,  ut  Deum  placarent,  sed  ne  ma¬ 
gis  irritarent,  cum  crederent,  res  illas  im¬ 
mundas  esse,  et  contaminare  eos,  qui  illis 
uterentur.  Tertium  mendacium  est,  quod  E- 
piphanius  improbet  hanc  opinionem  ;  quod  . 
abstinentia  a  conjugio,  carnibus  et  vino,  sit 
utilis  ad  colendum  Deum.  Nam  neque  hoc 
loco  talis  improbatio  cernitur,  et  alibi  aper¬ 
tissime  habetur  approbatio.  Sic  enim  Epi¬ 
phanius  scribit  haeres.  48.  quae  est  Montani- 
starum  :  Plerae  que  enim  sectarum  matrimo¬ 
nium  contrahere  prohibent,  et  a  cibis  abstinere 
praecipiunt,  non  honestae  vitae  gratia  exhor- 


132 


MENDACIA  CONCORDLE. 


tantes,  non  majoris  virtutis  gratia  et  prae¬ 
miorum  ac  coronarum ;  sed  abominabilia 
ea,  quse  a  Deo  facta  sunt,  putantes.  At  vero 
sancta  Ecclesia,  et  virginitatem  glorificat,  et 
solitudinem,  ac  castitatem  laudat,  et  nuptias 
pudicas  honorat,  et  suscipit  :  Scortationem 
vero  et  adulterium,  ac  petulantiam  interdicit. 
Et  infra:  Etenim  cum  moderatione  quadam, 
Deus,  verbum  inEvangelio  dixit :  Si  vis  per¬ 
fectus  esse  misericordiam  exhibeas  hominum 
formationi  ac  debilitati.  Et  gaudet  quidem 
his,  qui  approbatum  Dei  cultum  praestare 
possunt,  et  virginitatem  ac  castitatem,  et  con¬ 
tinentiam  exercere  deligunt.  Yerum  unas 
nuptias  honorat,  etiamsi  maxime  sacerdotii 
dona  per  eos,  qui  ab  unis  etiam  nuptiis  se  con¬ 
tinuerunt,  et  in  virginitate  vitam  degunt,  se 
ornasse  praeexpressit  :  velut  etiam  Apostoli 
ipsius,  Ecclesiasticam  sacerdotii  regulam  or 
dinate  ac  sancte  constituerunt.  Quid  hic  di¬ 
cis,  Philippe  ?  Nonne  audis  ab  Epiphanio 
continentiam  ab  uxore,  a  vino  et  carnibus 
debere  suscipi,  gratia  majoris  virtutis  et 
praemiorum  ac  coronarum  ?  Item  virginita¬ 
tem  cultum  esse  a  Deo  approbatum,  et  illi 
gratissimum?  Denique  sacerdotum  continen¬ 
tiam,  etiam  ab  una  uxore,  sancitam  ab  Apo¬ 
stolis  fuisse  ? 

XLV.  MUNDA  CIUM. 

Pag.  188.  in  Apologia,  art.  15.  «  Exstant 
(inquit  Philippus)  immensi  libri,  immo  bi¬ 
bliotheca?  totae,  nullam  syllabam  de  Christo, 
de  fide  in  Christum,  de  bonis  operibus  suae 
cujusque  vocationis  continentes,  sed  tantum 
colligentes  traditiones  ».  Si  tu  omnes  biblio¬ 
thecas  adiisti,  et  omnes  libros  legisti,  cur 
non  indicas  nobis,  vel  unum  auctorem  ec¬ 
clesiasticum,  qui  de  Christo  ct  fide  non  lo¬ 
quatur  ? 

XLVI.  MENDACIUM. 

Pag.  190.  in  Apologia,  art.  15.  a  Apud 
adversarios  (inquit  Philippus)  nulla  pror¬ 
sus  est /.arrf/Yiat; puerorum  ».Quam impudens 
hoc  mendacium  sit  testantur  innumerabiles 
Catechismi,  qui  a  nostris  editi  sunt,  nec  un¬ 
quam  defuit  in  Ecclesia  puerilis  institutio  ; 
sed  stultum  est  respondere  homini  nihil 
probanti,  et  ad  mentiendum  projectissimo. 

XLVII.  MENDACIUM. 

Pag.  194.  in  Apologia,  art.  16.  «  Vanissi¬ 
mum  est  (inquit  Philippus)  quod  sit  perfectio 


Christiana,  non  tenere  proprium.  »  Et  infra  : 
«  Sed  Monachi  illam  externam  hypocrisim 
offuderunt  oculis  hominum,  ne  videri  posset, 
in  quibus  rebus  sit  vera  perfectio  :  quibus 
laudibus  vexerunt  communionem  rerum  , 
quasi  Evangelicam  ?  At  lue  laudes  plurimum 
habent  periculi,  praesertim  cum  longe  dis¬ 
sentiant  a  Scripturis  ».  Bene  autem  Philip¬ 
pus  fecisset,  si  ad  probandum,  laudes  vita? 
communis  dissentire  a  Scripturis,  attulisset 
in  medium  verba  illa  B.  Luca;  (solet  enim 
ipse  plerumque,  ut  est  insignis  Dialecticus, 
ita  connectereargumenta);multitudinis  autem 
credentium,  erat  cor  unum,  et  anima  una  : 
nec  quisquam  eorum  quse  possidebat,  ali¬ 
quid  suum  esse  dicebat,  sed  erant  illis  omnia 
communia.  Et  paulo  post :  Et  gratia  magna 
erat  in  omnibus  iliis,  neque  enim  quisquam 
egens  erat  inter  illos.  Quotquot  enim  pos¬ 
sessores  agrorum  nut  domorum  erant,  ven¬ 
dentes  afferebant  pretia  eorum,  quae  vende¬ 
bant  et  ponebant  ante  pedes  Apostolorum. 
Dividebatur  autem  singulis,  prout  cuique 
opus  erat.  Actor,  iv.  Potuisset  quoque  Au¬ 
gustini  commentarium  adjicere,  ut  magis 
communiret  sententiam  suam.  Is  enim  in 
sermone  1.  do  Communi  clericorum  vita,  sic 
habet  :  Ecce  dico,  audite  ;  Qui  societatem 
communis  vita?  jam  susceptam,  quse  lauda¬ 
tur  in  actibus  Apostolorum,  deserit,  a  voto 
suo  cadit,  et  a  professione  sancta  cadit.  Et 
infra  :  Ego  scio  quantum  mali  sit,  profiteri 
sanctum  aliquid,  nec  implere.  Yovete,  in¬ 
quit,  et  reddite  Domino  Deo  vestro.  Ac 
breviter,  si  quis  legat  duos  illos  Auguslini 
sermones  mirum  si  non  videat  Philippi  va¬ 
nitatem. 

XLV1II.  MENDACIUM 

Pag.  195.  in  Apologia,  art.  18.  «  Sed  quid 
interest  (inquit  Philippus)  inter  Pelagianos, 
et  adversarios  nostros?  cum  utrique  sentiant 
homines  sine  Spiritu  sancto  posse  Deum 
diligere,  et  praecepta  Dei  facere,  quoad  sub¬ 
stantiam  actuum,  mereri  gratiam  ac  justifi¬ 
cationem  operibus,  qua;  ratio  per  se  efficit 
sine  Spiritu  sancto  »  ?  Yis  audire,  quantum 
intersit  inter  nos  et  Pelagianos?  quantum 
inter  Catholicos  et  haereticos.  Neque  Pela- 
gianus  error  est,  posse  hominem  aliqua  prae¬ 
cepta,  et  aliquando  facere  quoad  substan¬ 
tiam  actuum,  solis  naturae  viribus,  id  est, 
sine  sp-  ciali  auxilio  gratiae  Dei.  Nara  hoc 
idem  et  tu  doces,  -nisi  tecum  fortasse  pug- 


LI.  MENDACIUM. 


133 


nas,  in  eadem  pagina.  Hfec  enim  sunt  verba 
tua.  «  Habet  humana  voluntas  libertatem  in 
operibus,  et  rebus  deligendis,  quas  ratio  per 
se  comprehendit :  Potest  aliquo  modo  effi¬ 
cere  justitiam  civilem,  seu  justitiam  operum. 
Potest  loqui  de  Deo,  exhibere  Deo  certum 
cultum  externo  opere,  obedire  magistrati¬ 
bus,  parentibus  in  opere  externo  eligendo, 
potest  continere  manus  a  esede,  ab  adulte¬ 
rio,  a  furto  ».  Ha3C  tua,  etiam  nostra  sunt  : 
Et  hoc  vocamus  implere  quaedam  preeeepta, 
quoad  substantiam  actuum.  Porro  diligere 
Deum  super  omnia  sine  Spiritu  sancto  tri¬ 
buit  homini  fortasse  unus  aut  alter  Schola¬ 
sticorum,  sed  graviores  repugnant,  ut  S.  Tho- 
mas,  S.  Bonaventura,  et  alii.  Quod  autem 
opera  sine  Spiritu  sancto  facta  mereantur 
gratiam  et  justificationem,  nullus  Theologo¬ 
rum  docet,  tuum  est  mendacium,  tua  ca¬ 
lumnia. 


NUX*.  MENDACIUM. 


Pag.  198.  in  Apologia,  art.  20.  «  Non  est 
ferenda  (inquit  Philippus)  blasphemia,  tri¬ 
buere  honorem  Christi  nostris  operibus.  Ni¬ 
hil  pudet  jam  istos  Theologos,  si  talem  sen¬ 
tentiam  in  Ecclesia  auSent  ferre  ».  At,  bono 
vir,  non  id  habet  confutatio  Theologorum, 
quod  tu  reprehendis.  Nec  enim  usquam 
dicunt  Theologi  illi,  opera  sine  Christo  me¬ 
reri  remissionem  peccatorum.  Sed  negant, 
quod  vos  docetis,  opera  nostra,  licet  ex  fi¬ 
de,  licet  cx  gratia,  licet  ex  Christi  meritis 
prodeant,  nihil  tamen  mereri.  Itaque  cum 
confutatio  dicit,  opera  nostra  mereri  remis¬ 
sionem  peccatorum,  hunc  habet  sensum , 
quod  opera  poenitentire  cum  fide,  et  auxilio 
Dei  facta,  mereantur  ex  congruo,  sive  per 
modum  dispositionis,  culpae  remissionem, 
quam  esse  vocem  Scripturarum  et  Patrum, 
supra  docuimus,  mendacio  8.  Opera  vero 
hominis  justificati,  facta  ex  gratia,  per  .Chri¬ 
sti  meritum  nobis  infusa,  mereantur  ex  con¬ 
digno  remissionem  poenie ,  qure  interdum 
relinquitur,  culpa  dimissa.  Nam,  ut  ait  Au- 
gusf.  tractat.  424  in  Joan.,  productior  est 
poena,  quam  culpa,  ne  parva  putaretur  cul¬ 
pa,  si  cum  illa  finiretur  et  poena.  Nec  solum 
peence  remissionem,  sed  et  coronam  glorice 
mereri  nostras  satisfactiones,  paulo  ante  ex 
Cypriano  audivimus,  in  serm.  do  lapsis,  in 
postremis  verbis. 


L.  MENDACIUM. 

Pag.  200.  in  Apologia  art.  21  :  «Nec  vident 
isti  asini  (inquit  humanissimus  Philippus) 
apud  Hieronymum  contra  Vigilantium,  nul¬ 
lam  exstare  syllabam  de  invocatione.  Lo¬ 
quitur  de  honoribus  sanctorum,  non  de  in¬ 
vocatione  ».  At  qusanam  est  ista  consequen¬ 
tia  :  Loquitur  Hieronymus  de  honoribus 
sanctorum,  ergo  non  de  invocatione?  Vi¬ 
delicet  invocatio  non  est  honor,  sed  igno¬ 
minia.  Et  idcirco  nullum  prseter  Christum, 
invocari  vultis,  ne  decus  Christo  proprium, 
cum  aliis  communicetur.  Audi  igitur.  Vigi¬ 
lantius  nolebat  sanctos  honorari ;  et  quo¬ 
niam  non  ignorabat,  praicipuum  sanctorum 
honorem,  esse  ipsorum  invocationem,  dua¬ 
bus  rationibus  ostendit,  non  eos  debere  ab 
hominibus  invocari,  tum,  quia  abditis  rece¬ 
ptaculis  inclusi,  non  possent  ubi  vellent  esse 
preesentes,  et  se  invocantibus  per  se  opem 
ferre  ;  tum  etiam,  quia  nec  posset  ullus  post 
mortem,  pro  alio  apud  Deum  aliquid  impe¬ 
trare,  et  proinde  supervacanea  esset  invoca¬ 
tio.  Utramque  rationem  Hieronymus  refellit. 
Ais,  inquit,  vel  in  sinuAbrahse,  vel  in  loco 
refrigerii,  vel  subter  aram  Dei,  animas  A- 
postolorum  et  Martyrum  consedisse,  nec 
posse  suis  tumulis  (ubi  videlicet  a  fidelibus 
priecipue  invocantur)  et  ubi  voluerint  adesse 
preesentes.  Senatoria;  videlicet  dignitatis 
sunt,  ut  non  inter  homicidas  teterrimo  car- 
cere,  sed  in  libera  honestaque  custodia  re¬ 
cludantur.  Tu  Deo  leges  pones?  Tu  Apostolis 
vincula  injicies,  etc.  Et  infra  :  Dicit,  inquit, 
quod  dum  vivimus,  mutuo  pro  nobis  orare 
possumus,  postquam  autem  mortui  fueri¬ 
mus,  nullius  sit  pro  alio  exaudienda  oratio. 
Si  Apostoli,  et  Martyres  adhuc  in  corpore 
constituti,  possunt  orare  pro  ceeteris;  quanto 
magis  post  coronas,  victorias,  et  triumphos  ? 
Crnrf  ergo  Hieronymus  Vigilantii  argumenta 
refellat,  quibus  ille  sanctorum  honoribus 
invidens,  invocationem  eorum  oppugnabat, 
vere  stupidi,  ac  ferme  asini  essemus,  si  non 
inde  colligeremus,  invocationem  sanctorum 
c  Hieronymo  approbari. 

LI.  MENDACIUM. 

Pag.  200.  in  Apologia,  art.  21.  «  Neque 
reliqui  veteres  scriptores  (inquit  Philippus) 
ante  Gregorium  fecerunt  mentionem  invo¬ 
cationis».  Non  te  pudet  tantum  magistrum 


134 


MENDACIA  CONCORDLE. 


in  Israel,  aut  nihil  in  veteribus  legisse,  aut 
tam  impudenter  mentiri?  Proferam  igitur 
viginti  quatuor  Patres,  Gregorio  antiquiores, 
qui  instar  viginti  quatuor  seniorum  de 
Apocalysi  testimonium  dicant  pro  invoca¬ 
tione  sanctorum.  Vide  Dionys.  Areopag. 
lib.  de  Ecclesiastica  hierarchia  cap.  vi.  Iren. 
lib.  v.  Euseb.  lib.  xm.  de  prsepar.  Evang. 
cap.  vn.  Athan.  serm.  in  Evangelium  de  S. 
Deipara.  Basilium  orat,  in  quadraginta  Mar¬ 
tyres,  item  in  Psal.  xxxm.  Nazianzenum 
orat,  in  Cyprianum;  item  in  Athanasium. 
Nyssenum  orat,  in  S.  Theodorum.  Cyrillum 
Catechesi  v.  Mystagogica.  Ephrem  Serm. 
de  laudibus  Martyrum  Cbrys.  hom.  66.  ad 
populum  Antiochenum.  Item  hom.  43.  in 
Genesin  hom.  8.  in  Matthaeum  hom.  1.  in 
priorem  ad  Thessalonicens.  Thodoretum 
lib.  vm.  de  curandis  Graecorum  affectionibus. 
Et  in  hist.  religiosa,  ad  finem  singularum  vi¬ 
tarum.  Hilarium  in  Psal.  cxxiv.  et  in  Psal. 
cxxix.  Ambrosium  lib.  x.  in  Lucam  cap.  21. 
Et  in  lib.  de  viduis.  Hieron.  in  Epitaphio 
Paulae.  Ruffinum  lib.  n .  hist.  Eccles.  cap.  33. 
Prudentium  in  hymno  de  S.  Cassiano  ;  item 
de  S.  Hippolyto  ;  item  de  S.  Laurentio. 
Paulinum  Nolensem,  Epist.  12.  ad  Severum. 
Gaudentium  Brixiensem,  tractatu  in  dedica¬ 
tionem  Basilic.  Concilii  sanctorum.  Severum 
Sulpitium,  Epist.  ad  Aurelium  Diaconum, 
et  Epist.  ad  Bassulam  Socrum.  Maximum 
Taurinensem,  serm.  de  S.  Agnete.  August. 
lib.  de  cura  pro  mortuis  cap.  4.  et  Serm.  17. 
de  verbis  Apostoli.  Leonem  I.  Serm.  5.  de 
Epiphania.  Yictorem  Uticensem  lib.  m.  de 
persecutione  Wandalica.  Fulgentium  Ru- 
spensem,  serm.  de  laudibus  Beatae  Mariae. 
His  accedit  concilium  Chalcedonense,  630. 
Patrum,  et  alia  quae  supra  citavimus,  men¬ 
dacio  X. 

LII.  MENDACIUM. 

Pag.  201.  in  Apologia,  art.  21.  «  Triplex 
honos,  inquit,  probandus  est.  Primus  est 
gratiarum  actio.  » 

«  Secundus  confirmatio  fidei  nostrae.  Ter¬ 
tius  imitatio  fidei  et  ceeterarum  virtutum. 
IIos  veros  honores  nonrequiruntadversarii  ». 
At  ubi  legisti,  vel  a  quo  audivisti,  nos  non 
requirere  hos  honores? 

Lllf.  MENDACIUM. 

Pag.  220.  in  Apologia,  pro  conjugio  sa¬ 
cerdotum.  «  Yituperabant  Monachi,  inquit, 


conjugium,  tamquam  vitae  genus,  quod  vix 
unquam  Deo  placeret,  aut  certe  non  place¬ 
ret,  nisi  propter  procreationem  ».  At  omnes 
Monachi,  qui  commentaria  in  Magistrum 
scripserunt,  agnoscunt  tria  bona,  propter 
quae  Matrimonium  Deo  placeat,  fidem,  pro¬ 
lem,  et  sacramentum.  Yide  lib.  iv.  Sent. 
dist.  31. 

LIV.  MENDACIUM. 

Pag.  223.  in  Apologia,  pro  conjugio  sa¬ 
cerdotum,  Philippus  sic  argumentatur.  «  Jo- 
viniani  tempore  nondum  norat  mundus  le¬ 
gem  de  perpetuo  coelibatu.  Impudens  igitur 
mendacium  est,  conjugium  sacerdotum,  Jo- 
viniani  haeresim  esse». 

Utrum  Philippus  mentiatur  nec  ne,  judex 
sit  beatus  Hieronymus.  Is  igitur  in  lib.  con¬ 
tra  Vigilantium  sic  ait:  Quomodo  Euphor- 
bius  in  Pythagora  renatus  esse  perhibetur, 
sic  in  isto  Joviniani  mens  prava  surrexit  :  ut 
in  illo,  et  in  hoc,  diaboli  respondere  coga¬ 
mur  insidiis.  Illae  Romanae  Ecclesiae  aucto¬ 
ritate  damnatus,  inter  phasides  aves  et  car¬ 
nes  suillas  non  tam  emisit  spiritum,  quam 
eructavit  :  iste  caupo  Calagurritanus,  et  in 
perversum  propter  nomen  viculi  mutus  Quin- 
tillianus,  miscet  aquam  vino  ;  et  de  artificio 
pristino,  suae  venena'"perfidiae  Catholicae  fi¬ 
dei  sociare  conatur  impugnare  virginitatem, 
odisse  pudicitiam,  in  convivio  saecularium 
contra  sanctorum  jejunia  proclamare.  Proh 
nefas,  Episcopos  sui  sceleris  dicitur  habere 
consortes  ;  si  tamen  Episcopi  nominandi 
sunt,  qui  non  ordinant  Diaconos,  nisi  prius 
uxores  duxerint ;  nulli  ccelibi  credentes  pu¬ 
dicitiam,  immo  ostendentes,  quam  sancte 
vivant,  qui  male  de  omnibus  suspicantur.  Et 
nisi  praegnantes  uxores  viderint  clericorum, 
infantesque  de  ulnis  matrum  vagientes, 
Christi  sacramenta  non  tribuunt.  Quid  fa¬ 
cient  Orientis  Ecclesiae?  quid  iEgypti, et  Se¬ 
dis  Apostolicse?  quae  aut  virgines  clericos 
accipiunt,  aut  continentes,  aut  si  uxores  ha¬ 
buerint,  mariti  esse  desistunt.  Hoc  docuit 
Dormitantius,  libidini  frsena  permittens  etc. 
Si  igitur  Hieronymo  teste  Yigilantii  haeresis 
ac  Joviniani,  una  atque  eadem  sententia 
fuit,  adeo  utinVigilantio  Jovinianus  revixisse 
dicatur,  mentitur  Philippus,  cum  ait,  non 
fuisse  haeresim  Joviniani  oppositam  conti¬ 
nentiae  sacerdotum.  Quod  vero  mendacium 
etiam  sit,  Joviniani  tempore,  mundo  notam 
non  fuisse  legem  perpetui  ccelibatus,  satis 


LVI1I.  MENDACIUM. 


135 


constat  ex  iis,  quce  supra  diximus,  menda¬ 
cio  XIV,  necnon  ex  hoc  ipso  Hieronymi 
testimonio,  et  ex  Augustino  in  lib.  de  heere- 
sibus  cap.  82.  ubi  legimus,  quasdam  sacras 
virgines,  provectae  jam  setatis,  Joviniano 
auctore,  nuptias  contraxisse.  Quod  certe  D. 
Augustinus  non  reprehendisset,  si  virginitas 
consecrata  Deo,  votum  perpetui  coelibatus 
non  complecteretur,  aut  hoc  votum  illo  tem¬ 
pore  notum  mundo  non  fuisset. 

LV.  MENDACIUM. 

Pag.  226.  in  Apologia,  de  Missa.  «  Hic 
causse  status  est  (inquit  Philippus)  de  quo 
ita  nobis  monendi  sunt  lectores,  ut  ^Eschines 
admonebat  judices,  ne  sinerent  adversarium 
extra  causam  egredi.  Nos  in'  Confessione 
nostra  ostendimus,  nos  sentire  quod  Ccena 
Domini  non  conferat  gratiam  ex  opere  ope¬ 
rato,  nec  applicata  pro  aliis,  vivis  aut  mor¬ 
tuis,  mereatur  eis  ex  opere  operato  remis¬ 
sionem  culpse  aut  poense. 

At  mira  ista  perversitas  est,  alios  arguere 
ejus  peccati,  quod  ipse  committis.  Non  enim 
iste  est  causae  status,  an  Missa  mereatur  gra¬ 
tiam,  et  justificet  ex  opere  operato.  Si  enim 
iste  status  esset,  causa  finita  esset.  QuEestio 
vero  praecipua  in  eo  consistit  :  an  Missa  sit 
verum  et  proprie  dictum  sacrificium,  quod 
omnes  Lutherani  negant,  et  Catholici  omnes 
affirmant. 

LYI.  MENDACIUM. 

Pag.  233.  in  Apologia,  de  Missa,  a  Sed 
adversarii  (inquit)  ubique  sacrificii  nomen 
ad  solam  cberemoniam  detorquent  :  praedi¬ 
cationem  Evangelii,  fidem,  invocationem,  et 
similia  omittunt;  cum  caeremonia  propter 
heee  instituta  sit  ».  Fatemur  quidem  sacrifi¬ 
cium  proprie  dictum,  nec  praedicationem 
Evangelii,  nec  invocationem  significare,  sed 
oblationem  corporis  Christi,  cum  mystica 
caeremonia  a  sacerdote  factam ;  sed  quod 
non  sit  apud  nos  Evangelii  praedicatio,  nec 
invocatio,  nimis  impudens  niendacium  est, 
cum  in  ipsa  celebratione  sacrificii  legatur 
Evangelium,  et  saepe  etiam  exponatur,  et 
multai  preces  fundantur  pro  sacerdotibus, 
pro  regibus,  pro  populo. 

LYII.  MENDACIUM. 

Pag.  239.  in  Apologia,  de  Missa.  «De fide 
(inquit)  qua  gratis  consequimur  remissionem 


peccatorum,  nulla  prorsus  fiebat  ab  adversa¬ 
riis  mentio  ;  de  exercitiis  fidei  luctantis  cum 
desperatione,  de  gratuita  remissione  pecca¬ 
torum  propter  Christum,  omnes  libri,  omnes 
conciones  adversariorum  mutae  erant  ». 
Magnus  et  mirabilis  vir  fuit  Philippus,  qui 
omnes  libros  legit,  omnes  conciones  audivit, 
etiamsi  variis  in  locis  eodem  tempore,  aut 
variis  temporibus  eodem  loco  haberentur. 
Et  quod  mirabilius  est  etiam  illas  conciones 
audivit,  quae  prius  factae  sunt,  quam  ipse 
nasceretur,  alioqui,  unde  novit,  de  gratuita 
remissione  peeeatorum  propter  Christum 
omnes  conciones  mutas  fuisse. 

LVIII.  MENDACIUM. 

Pag.  239.  in  Apologia,  de  Missa.  «  Trans¬ 
ferunt  (inquit)  Missam  et  ad  mortuos,  libe¬ 
rant  animas,  applicatione  Sacramenti,  a  poe¬ 
nis  purgatorii ;  cum  sine  fide  nec  vivis  Missa 
prosit.  Neque  ex  Scripturis,  vel  unam  sylla¬ 
bam  afferre  possunt,  ad  defensionem  istarum 
fabularum,  quas  in  Ecclesia  magna  auctori¬ 
tate  docent  :  neque  Ecclesiae  veteris,  neque 
Patrum  testimonia  habent » .  Duo  sunt  hic 
mendacia.  Unum,  quod  applicatione  Sacra¬ 
menti,  liberari  dicamus  animas  a  poenis 
purgatoriis.  Nemo  enim  Catholicorum  hoc 
docet;  sed  quod  de  sacrificio  dicimus,  im¬ 
perite  aut  callide  transfert  Philippus  ad  Sa¬ 
cramentum.  Alterum  mendacium  est,  quod 
non  habeamus  testimonia  veteris  Ecclesiae, 
quod  Missa  prosit  etiam  defunctis.  Tot  enim 
habemus  testimonia,  ut  plane  adversarios 
obruere  possimus.  Concil.  Carthaginiense  IV. 
can.  79.  jubet  commendari  defunctos  ora¬ 
tionibus,  et  oblationibus.  Concil.  Worma- 
tiense  can.  10.  jubet,  etiam  pro  suspensis 
orari,  et  sacrificari.  Similia  passim  in  con¬ 
ciliis  leguntur.  Tertullianus  lib.  de  Monoga¬ 
mia:  Pro  anima,  inquit,  ejus  oret,  et  offerat 
annuis  diebus  dormitionis  ejus.  Cyprianus 
lib.  i.  epistol.  9 :  Non  est,  inquit,  quod  pro 
dormitione  ejus  apud  nos  fiat  oblatio,  aut 
deprecatio.  Ambrosius  lib.  ii.  Epistol.  8: 
Itaque,  inquit,  non  tam  deplorandam  quam 
prosequendam  orationibus  reor,  nec  maesti¬ 
ficandam  lacrymis  tuis,  sed  magis  oblatio¬ 
nibus  animam  ejus  Domino  commendandam. 
Cyrillus  Catechesi  5.  Mystagogica  :  Maxi¬ 
mum,  inquit,  credentes  esse  animarum  ju¬ 
vamen,  pro  quibus  offertur  obsecratio  sancti 
illius  et  tremendi  sacrificii.  Chrysostomus 
homil.  69.  ad  populum  Antiochenum  ;  Non 


MENDACIA  CONCORDIAE. 


136 

temere  hsec  ab  Apostolis  sancita  fuerunt,  ut 
in  tremendis  mysteriis  defunctorum  agatur 
memoria.  Omitto  caiteros. 

LIX.  MENDACIUM. 

Pag.  217.  in  Apologia,  de  Missa.  «  Falso 
(inquit  Philippus)  citant  adversarii  contra 
nos  damnationem  Aerii,  quem  dicunt  pro- 
pterea  damnatum  esse,  quod  negaverit  in 
Missa  oblationem  fieri  pro  vivis  et  mortuis  ». 

Quaestio  nostra  cum  Luth eranis  est,  an 
Missa  prosit  mortuis,  nam  quod  vivis  prosit, 
nemo  negat.  Porro  Augustinus  lib.  de  haeres, 
cap.  53.  inter  dogmata  propria  Aerii  etiam 
illud  numerat  :  Orare,  vel  offerre  pro  mor¬ 
tuis  oblationem,  non  oportere.  At  hoc  idem 
omnes  Lutherani  dicunt. 

LX.  MENDACIUM. 

Ibidem,  sic  ait  Philippus.  « Epiphanius 
testatur  Aerium  sensisse,  quod  orationes  pro 
mortuis  sint  inutiles,  id  reprehendit,  neque 
nos  Aerio  patrocinamur.»  Si  verum  loquitur 
Philippus,  mentitur  altera  pars  Concordia1., 
cui  fere  concordant  omnes  Lutherani.  Nam 
pag.  381.  «  Purgatorium  animarum,  mera 
diaboli  larva  esse  definitur».  At  si  nullum 
est  purgatorium  animarum,  inutiles  sunt 
orationes  pro  mortuis,  ut  volebat  Aerius, 
nisi  forte  velit  Philippus,  pro  animabus 
beatis,  aut  damnatis  orandum  esse.  Adde 
quod  Epiphanius  hiares.  75.  quae  est  Aerii, 
refert  etiam  alium  ejusdem  errorem,  et  qui¬ 
dem  ipsius  verbis.  Sed  neque  jejunium,  in¬ 
quit,  erit  ordinatum  ,  «  haec  enim  Judaica 
sunt,  ct  sub  jugo  servitutis.  Justo  enim  lex 
non  est  posita,  sed  patricidis  ac  matricidis, 
et  reliquis.  Si  vero  omnino  volo  jejunare, 
qualemcumque  eligam  diem,  a  me  ipso,  et 
jejunabo  propter  libertatem.  »  Et  infra  :  In 
diebus  autem  Paschalis  (quos  nos  vocamus 
majorem, sive  sanctam  hebdomadam)  quando 
apud  nos  fiunt  humi  dormitiones,  castitates, 
afflictiones,  siccorum  esus,  preces,  vigilias, 
ac  jejunia,  et  omnes  animarum  salutes,  per 
sanctas  afflictiones ;  ipsi  a  summo  mane  ob¬ 
sonantur,  carneque  ac  vino  venas  suas  ex¬ 
plentes,  cachinnantur,  ridentes  ac  subsan¬ 
nantes  eos,  qui  sanctum  hunc  cultum  heb¬ 
domadis  Paschatis  perficiunt.  Quaeso  te, 
Philippe,  an  non  et  vos  hoc  idem  facitis  ct 
docetis?  Magis  ingenue  Matthias  Illyricus 
facit,  qui  Cent.  4.  cap.  5.  coi.  401,  agnoscit, 


Aerii  dogmata  fuisse,  non  orandum,  nec  of¬ 
ferendum  pro  mo ‘tuis ;  nec  stata  jejunia 
servanda  ;  et  quia  horum  similia  docuit  Lu- 
the  i  us,  mavu  t  Ej  ij  Lanium  ct  Augustinum 
hicretic. is  facere,  quam  Aerium, 

LXI.  MENDACIUM. 

Pag.  253.  in  Apolog.  de  votis  monasticis : 
«  Obedientia,  paupertas,  et  coelibatus  (in¬ 
quit  Philippus)  exercitia  sunt  dtoiotyop*.  Ideo- 
que  sancti  uti  eis  sine  impietate  possunt,  sic¬ 
ut  usi  sunt,  Bernardus,  Franciscus,  et  alii 
sancti  viri.  Et  hi  sunt  propter  utilitatem 
corporalem,  ut  expeditiores  essent  ad  do¬ 
cendum  » .  Scilicet,  magna  utilitas  corporalis 
erat  S.  Francisco,  nudis  pedibus  ambulare, 
una  sola  tunica  eaque  cilicina,  et  asperrima 
cooperiri,  humi  cubare,  pane  solo,  et  aqua 
ut  plurimum  vivere,  totas  noctes  vigilare. 
Deinde  quid  dicemus  de  S.  Antonio,  S.  Hi- 
larione,  S.  Paulo  I.  Eremita,  imo  de  tot  mil¬ 
libus  sanctorum  Anachoretarum,  qui  non 
fungebantur  docendi  officio,  et  tamen  vitam 
pauperrimam  et  severissimam,  in  perpetuo 
ccelibatu,  ct  sub  obedientise  jugo  ducebant? 
Porro  S.  Bernardus  non  solum  vilissimis 
pannis,  et  cibariis  aridissimis  utebatur,  sed 
etiam  serm.  30.  in  Cantica  diligenter  mo¬ 
nuit,  non  esse  Monachi,  sed  medici,  corporis 
utilitatem,  et  bonam  valetudinem  curare  : 
Monachi  vero  esse,  spiritus  utilitatem  quse- 
rere,  et  carnem  crucifigere,  atque  in  ea  re 
Dominum  et  Salvatorem  imitari. 

LXII.  MENDACIUM. 

Pag.  255.  in  Apoiogia  :  «  Nemo  nescit  (in¬ 
quit  Philippus)  vitam  monasticam  recens 
excogitatam  esse».  Omitto  quod  Patres  ad 
Apostolos  referunt,  ut  Euseb.  Iib.  n.  hist. 
cap.  16.  Epiphan.  liceres.  29,  quse  est  Na- 
zarasorum,  Ilieron.  i.  lib.  de  Scriptoribus 
Ecclesiasticis,  in  Philone.  Joan.  Cassianus, 
lib.  ii.  de  institutis  Coenobiorum,  cap.  5. 
ct  Collat.  18.  cap.  5.  Au£ustin.  serm.  2.  de 
communi  vita  Clericorum.  Possidonius  in 
vita  S.  August.  Sozomenus  lib.  i.  hist.  c.  12. 
EtNicephorus  lib.  n.  cap.  15.  Certe  Magde- 
burgenses  Centur.  4.  cap.  6.  coi.  464.  anno 
300.  a  Salvatoris  adventu  ponunt  initium 
Monastices.  Quod  si  contendunt,  Monachos 
hujus  temporis,  non  esse  illis  similes  qui 
erant  tempore  Antonii,  Hilari onis,  Augusti¬ 
ni  ;  tamen  non  negant,  nec  possunt  negare, 


LXVII.  MENDACIUM. 


•137 


quin  saltem  Monachatus  qui  nunc  est,  a 
tempore  S.  Benedicti  initium  sumpserit,  id 
enim  Lutherani  omnes  admittunt,  cum  vi¬ 
deant  adhuc  exstare,  et  servari  reculas  ab 
ipso  conditas,  et  habitari  monasteria,  quee 
ille  fundavit.  Sanctus  autem  Benedictus  an¬ 
te  1000.  annos  floruit.  Nisi  ergo  apud  Phi¬ 
lippum  mille  anni  sint,  sicut  dies  unus,  ut 
Scripturae  loquuntur  de  temporibus,  cum 
Dei  aeternitate  collutis,  viderit  ipse,  quam 
sit  verum,  vitam  monasticam  recens  exco¬ 
gitatam. 

LXIII.  MENDACIUM. 

Pag.  158.  in  Apologia,  de  votis  Monasti¬ 
cis.  »  Desertio  facultatum  (inquit  Philippus) 
non  habet  mandatum  aut  consilium  in  Scri¬ 
pturis.  Nam  Evangelica  paupertas,  non  est 
desertio  rerum,  sed  non  esse  avarum  etc.  » 
De  hoc  mendacio  diximus  supra,  mendacio  vi. 
Sane  deberet  sufficere  tot  sanctorum  exem¬ 
plum.  Omnes  enim  illi  veteres  Monachi,  qui 
tantopere  celebrantur  a  Patribus,  verba 
Domini,  Matth.  xix.  Si  vis  perfectus  esse, 
vade,  vende  omnia  etc.  de  rerum  desertio¬ 
ne  intellexerunt. 

LXIV.  MENDACIUM. 

Pag.  259.  in  Apologia,  de  votis  monasti¬ 
cis :  Sancti,  inquit  Philippus,  in  locum  Chri¬ 
sti  subrogantur,  et  impie  coluntur.  Longe 
aliud  ostendunt  Litania,  aliaque  preces  Ca¬ 
tholicorum.  Christo  enim,  ut  Deo  ac  Domino 
dicimus ,  Kupts  ilirfiw ,  Christe  eleison , 
sanctis  vero,  sancta  Maria,  ora  pro  nobis ; 
sancte  Petre,  ora  pro  nobis.  Sed  antiqua 
ista  calumnia  est  ;  quod  enim  Lutherani 
nunc  dicunt,  dixerunt  olim  ethnici,  Judai, 
haretici,  ut  patet  ex  historia  Eusebii,  lib.  iv. 


cap.  15.  Et  lib.  vm.  cap.  5.  ExCyrillo  lib.  vi. 
et  x.  in  Julianum.  Ex  Hieronymo  lib.  contra 
Vigilantium.  Et  ex  Augustino  lib.  xx.  con¬ 
tra  Faustum  cap.  21. 

LXV.  MENDACIUM. 

Pag.  263,  in  Apologia,  de  potestate  ec¬ 
clesiastica.  Suas  traditiones,  inquit  Philip¬ 
pus,  longe  accuratius  servari  postulant, 
quam  Evangelium.  IIoc  de  Episcopis  Ec¬ 
clesia  generatim  dictum,  apertissimum  men¬ 
dacium  est. 

LXVI.  MENDACIUM. 

Pag.  267.  Ibidem  :  «  Libri  adversario¬ 
rum,  inquit,  nusquam  fidei  mentionem  fa¬ 
ciunt,  ,cum  de  remissione  peccatorum  lo¬ 
quuntur.  Nusquam  docent  de  dignitate  re¬ 
rum  civilium,  nusquam  docent  quomodo 
Evangelium  tradat  justitiam  externam  ». 
Et  hac  mendacia  toties  repetuntur  in  hac 
Apologia,  ut  mirum  sit  quomodo  non  ipsi 
auctori  nauseam  fecerint. 

LXVII.  MENDACIUM. 

Pag.  268.  Ibidem  :  «  Cultus  sanctorum 
inquit,  plenus  est  apud  eos  manifesta  idolola¬ 
tria  ».  At  nos  corde  sentimus,  et  voce  asse¬ 
rimus,  sanctos  non  esse  Deos,  sed  creatu¬ 
ras  eximias.  Nec  illis  ut  diis  sacrificamus, 
ut  etiam  D.  Augustinus  docet,  lib.  xxii.  Civit. 
Dei  cap.  10,  nec  invocamus,  ut  gratiam  vel 
gloriam  largiantur  ;  sed  ut  eam  nobis  a  Deo 
precibus  suis  obtineant.  Nec  denique  illabi 
eos  animis,  et  corda  scrutari  existimamus, 
ut  adversarii  nos  credere  mentiuntur;  sed 
Deo  revelante  atque  ostendente,  quid  nos 
petamus,  cognoscere  eos  posse  docemus. 


Hic  libellus  jam  fabre  aperit  mendacia ,  revellit  errores  Concordiae  Lutheranae,  ut  nihil 
possit  esse  aut  enucleatius ,  aut  nervosius  in  hoc  genere.  Nam  animus  fuit  auctori, 
stringere  rem ,  non  explicare ,  sed  stringere  ea  arte ,  ut  Lutherani  alioqui  plumbei 
facile  tangant  se  tangi,  aut  potius  everti. 

Censui  ROBERTUS  TURNEItUS  Sacra)  Theologia)  Ductor  atque  INGOLSTADiI  pro¬ 
fessor,  et  pro  tempore  ejusdem  facultatis  Decanus. 


.«  ,t  i  or-rjVT  it  ; 
i 

I -r  • •  •  t 

* 

- 

- 

. 


, 

' 


i 


.  i 


V 


. 

-  • 


■ 


- 


' 


■ 

.  '  ■ 

. 


BREVIS  APOLOGIA 

✓ 

ROBERTI  BELLARMINI 

PRO  LIBELLO  SUO  DE  LIBRO  CONCORDIAE  LUTHERANORUM, 


Cum  ante  multos  annos  liber  Concordiae 
Lutheranorum  in  Saxonia  prodiisset,  petiit 
a  me  vir  quidam  gravissimus  atque  doctissi¬ 
mus,  et  qui  mihi  jure  suo  imperare  poterat, 
ut  ei  per  litteras  significarem  quid  mihi  de 
ea  Concordia  videretur.  Perlegi  continuo  li¬ 
brum,  quem  idem  ipse  ad  me  miserat,  et 
sententiam  meam  de  eo  libro  paucissimis 
verbis,  id  est,  brevissimo  libello  comprehen¬ 
di.  Pervenit  is  meus  libellus,  nescio  quomo¬ 
do  ad  manus  Davidis  Sartorii,  egregii  sane 
typographi,  qui  tunc  Ingolstadii  Catholicis 
libris  excudendis  magna  cum  laude  ope¬ 
ram  dabat.  Is  vero  per  amicum  quemdam 
meum  a  me  quaesivit,  moleste  ne  essem  la¬ 
turus,  si  is  libellus  typis  ipsius  emitteretur 
in  lucem  :  respondi,  quod  res  erat,  me  non 
eo  animo  libellum  confecisse,  ut  ederetur, 
sed  ut  ei  parerem,  qui  mihi  onus  illud  im¬ 
posuerat  :  tamen  si  Theologi  Ingolstadienses 
opusculum  illud  utiliter  edi  posse  judicarent, 
me  non  repugnare  quo  minus  id  fieret.  Ita 
libellus  in  lucem  editus  est  :  qui  quoniam 
visus  est  non  leviter  adversarios  pupugisse, 
iterum  jussu  clarissimae  memoriae  Stephani 
regis  Poloniae  potentissimi  typis  mandatus 
est.  Nec  multo  post  in  linguam  Germanicam 
paraphrastice  conversus,  et  auctus  ita  Mi¬ 
nistrorum  novi  Evangelii  bilem  accendit,  ut 
dignus  visus  sit  qui  ab  universa  Academia 
Yirtembergensium  Theologorum  conjunctis 
armis,  et  quasi  agmine  facto  opprimeretur. 
Sed  libellus  ipse,  ut  audio,  vivit  adhuc,  im- 
mo  ne  guttam  quidem  cruoris  emisit,  sed 
clipeo  veritatis  armatus  canit  cum  Propheta  : 
«  Sagittae  parvulorum  factae  sunt  plagae  eo¬ 
rum.  »  Et  certe  si  auctor  ipsius  vacaret  in 
ejusmodi  nugis  tempus  consumere,  posset 


decem  diebus,  decem  alios  similes  libellos 
emittere  de  vanitate,  erroribus,  et  menda¬ 
ciis  hujus  refutationis.  Ac  ut  rem  ita  se  ha¬ 
bere  demonstrem,  pauca  quaedam  exempla 
gratia  proferam.  Totum  enim  librum  adver¬ 
sariorum  refellere  non  esse  operae  pretium, 
nisi  quem  juvet  bonas  horas  male  perdere, 
ex  his  paucis  quae  dicemus  lector  intelliget. 
In  prima  parte  libelli  notaveram  vanitatem 
eorum,  qui  ut  Concordiam  in  doctrina  maxi¬ 
mam  esse  apud  Lutheranos  ostenderent, 
coegerant  ad  subscribendum  dogmatibus 
fidei  turbam  ludimagistrorum ,  hipodida- 
scalorum,  et  similium  qui  neque  auctoritate, 
neque  scientia  pollent,  ut  de  dogmatibus 
praesertim  controversis  judicare  possint.  At¬ 
que  addidi,  nullum  exemplum  ejusmodi 
subscriptionum  in  negotio  fidei  posse  ab 
antiquitate  peti,  cum  ab  Apostolicis  tempo¬ 
ribus  per  mille  quingentos  annos  conciliis 
tum  generalibus  tum  nationalibus,  vel  pro¬ 
vincialibus  soli Praelati,  quijurisdictionem  ha¬ 
bent,  subscribere  consue  verint.  Ad  hoc  respon¬ 
dent  Theologi  Yirtembergenses,  his  verbis  : 
<c  Non  latet  nos,  Deo  laus,  quae  ratio  in  con¬ 
ciliorum  subscriptionibus  observata  fuerit, 
quam  etiam  in  nostris  conventibus  ante  hac 
multoties  secuti  sumus,  ut  si  quid  de  reli¬ 
gione  scripto  commendaretur,  praecipui  tan¬ 
tum  Theologi  subscriberent  :  quemadmo¬ 
dum  in  Smalchaldicis  articulis  videre  licet. 
Quod  autem  etiam  vulgariter,  nec  ita  excel¬ 
lenter  docti  Ministri  subscripserunt  ;  in 
scripto  publico  omitti  id  bene  poterat,  nisi 
Electores,  et  Principes  ad  hoc  coegissent 
impudentes  vestrae  calumniae,  quas  contra 
ipsorum  Theologos  et  Ministros  in  publicam 
confessionis  Augustana?  contumeliam  pu~ 


i  40 


BREVIS  APOLOGIA. 


blicis  typis  evomuistis.  Meminisse  autem  Je- 
suitee  debebant,  qualibus  ementitis  titulis 
Tridentini  Goncilii  E  piscor,  i  superbiverint, 
ut  homines  in  sui  admirationem  raperent, 
cum  se  Episcopos,- et  Patriarchas  jactarunt 
nescio  quorum  locorum,  in  qme  nemo  illo¬ 
rum  unquam  pervenit,  neque  ex  iliis  regioni¬ 
bus  •quisquam  Ecclesiasticus  ad  Concilium 
Tridentinum  missus  erat. 

Haec  responsio  satis  indicat,  cos  nihil  so¬ 
lidi  habuisse,  quo  vanitatem  illam  a  nobis 
notatam  purgare  possent.  Primum  enim 
non  eis  objecimus,  quod  antiquis  Conciliis 
soli  Theologi  praestantes  subscribere  consue-, 
verinf,  sed  quod  soli  Praelati,  qui  jurisdi¬ 
ctionem  habent,  id  est,  Episcopi.  Itaque  cum 
dicunt,  non  latere  se,  quae  ratio  servata  sit 
in  antiquis  Conciliis,  ct  eam  a  se  quoque 
servatam  in  suis  conventibus,  ubi  praecipui 
Theologi  tantum  subscripserunt,  vel  falso 
dicunt  non  latere  se  formam  veterum  Con¬ 
ciliorum,  vel  mentiuntur  cum  affirmant,  eam 
a  se  in  conventibus  suis  esse  servatam.  In 
veteribus  enim  Conciliis  veros  Episcopos, 
non  autem  Theologos  quoscumque  ;  in  con¬ 
ventibus  autem  Lutheranorum  n  ullum  verum 
Episcopum,  sed  Theologos  nescio  quos  sub¬ 
scripsisse  non  dubium  est. 

Deinde  cum  addunt,  omitti  potuisse  no¬ 
mina  Ministrorum  vulgariter  tantum,  et  non 
excellenter  eruditorum  nisi  coegissent  eos 
nostrae  calumniae,  quibus  eis  exprobrare  so¬ 
lemus,  quod  nulla  sit  inter  Ministros  eorum 
concordia  :  nihil  omnino  dicunt,  quod  ad 
rem  faciat.  Nos  enim  cum  iliis  objicimus, 
quod  in  gravissimis  dogmatibus  inter  se  non 
conveniant,  non  loquimur  do  turba  imperi¬ 
torum,  quam  scimus  facile  duci  ab  iis,  quos 
opinione  doctrinae'  suspiciunt :  sed  de  viris 
doctis,  vel  certe  qui  docti  haberi  volunt.  Sci¬ 
mus  autem  non  solum  in  tota  Germania  inter 
variasLutheranorumsecta-q  sed  in  ipsa  Saxo¬ 
ni  a,  atque  inter  eos,  qui  proprie  Lutherani 
dici  volunt,  dissensiones  esse  gravissimas,  ut 
vel  ex  colloquio  Altemburgehsi  cognosci  po¬ 
tuit,  ubi  ex  ipsa  Saxonia  duodecim  viri  de¬ 
lecti  ad  componenda  dissidia  de  religione, 
-non  solum  gravissimos  errores  alii  aliis  obje¬ 
cerunt,  sed  etiam  inde  absque  ulla  spe  con¬ 
cordiae  discesserunt.  Ad  hanc  igitur  notam 
tantae  inter  eos  dissensionis  eluendam,  nihil 
omnino  prodest  subscriptio  tot  miliium  vi¬ 
lium  personarum.  Quid  enim  mirum;  si  ex 
una  factione  sex  tantum  viri  (tot  enim  fue¬ 
runt  auctores  libri  Concordiae)  inter  se  con¬ 


veniant,  et  octo  millia  imperitorum,  sibique 
subjectorum  ad  subscribendum  cogant? 
Certe  in  Ecclesia  Catholica  definitionibus 
Tridentini  Conciiii  omnes  omnino  qui  Catho¬ 
lici  haberi  volunt,  sive  docti,  sive  indocti, 
sive  >  rincipes,  sive  privati,  sive  Itali,  sive 
Galli,  sive  Hispani,  sive  Germani,  sive  An¬ 
gi:,  sive  Poloni,  sive  cujuscumque  regionis 
sint,  sententiam  suam,  judiciumque  subji¬ 
ciunt. 

Quod  postremo  adjungunt  do  Patribus 
Tridentini  Conciiii,  quod  numquam  viderint 
ea  loca;  quorum  titulos  praeferunt,  inter 
splendida  mendacia  numerari  potest.  Exstat 
Concilium,  exstant  nomina  et  tituli  singulo¬ 
rum  Episcoporum.  Atque  inter  trecentos 
ferme  Episcopos,  variarum  nationum,  nescio 
an  tres,  vel  quatuor  inveniri  possint,  quo¬ 
rum  Ecclcsico  in  iis  locis  sitae  sint,  ubi  Epi¬ 
scopi  tutum  aditum  habere  non  possunt.  ’ 

In  altera  parte  mei  libelli  reprehendi  sex 
errores  gravissimos  contra  Symbolum  Apo- 
atolicum,  quos  in  libro  Concordiae  adversa¬ 
rii  posuerunt.  Ita  vero  ipsi  in  sua  refutatione 
respondent,  ut  errores  erroribus  addant,  et 
cam  imperitiam  rerum  Theologicarum  prae 

se  ferant,  ut  indociles  omnino  videantur. 

<* 

Exemplum  esto  in  refutatione  primi  erro¬ 
ris.  Primus  error  a  me  notatus  in  eorum 
libro  fuerat,  quod  Christus  non  solum  ut 
homo,  sed  etiam  ut  Deus  Patri  fuerit  obe- 
diens.  «  Respondent  se  hanc  sententiam  li¬ 
benter  agnoscere,  nec  opus  est,  inquit,  ut 
Jesuitse  ex  libro  Concordiae,  et  locis  com¬ 
munibus  Philippi  istius  doctiinae  nos  prolixe 
convincant,  quandoquidem  hanc  non  tan¬ 
tum  constanter  profiteamur,  sedeam  quoque 
summam  nostram  consolationem  esse  duca¬ 
mus,  quod  ohedientia,  qua  justi  et  beati  re¬ 
putamur,  Christo  non  solum  secundum  hu¬ 
manitatem,  verum  etiam  secundum  deita¬ 
tem’ adseribatur  » .  Haec  illi.  Nec  solum  ad¬ 
mittunt  Christum  ut  Deum,  obedisse  Patri, 
sed  etiam  admittunt  R.  Virginem  Mariam 
non  tantum  esse  Matrem  Dei,  quae  est  Catho¬ 
licorum  omnium  sententia,  verum  etiam 
esse  Matrem  Christi,  ut  Dei,  quod  est  hacte¬ 
nus  apud  Christianos  inauditum,  cum,  ut 
infra  ostendam,  reduplicatio,  ut,  non  sup¬ 
positum,  sed  formam  reduplicet.  «  Quemad¬ 
modum,  inquiunt,  Maria  Christi  non  solum 
ut  hominis,  sed  etiam  ut  Dei  Mater  est,  ita 
quoque  Christus,  non  solum  ut  homo,  sed 
etiam  ut  Deus,  Patri  obediens  fuit  ».  Quid 
est  autem,  si  proprie  loqui  velimus,  beatam 


BREVIS  A  POLO  G  IA. 


441 


Mariam  esse  Matrem  Christi,  non  solum  ut 
hominis,  sed  etiam  ut  Dei,  nisi  Christum  a 
beata  Maria  divinitatem  habere,  quemad¬ 
modum  ab  illa  humanitatem  habet?  Quod  si 
Christus  a  Matre  humanitatem  ct  divinita¬ 
tem  habet,  certe  antequam  ex  Virgine  na¬ 
sceretur,- Deus  non  erat,  irnmo  neque  ali¬ 
quid  erat,  qui  est  error  Ebionis,  et  Photini. 

Ex  eodem  ignorantiae  fundamento  paulo 
post  adjungunt,  non  posse  negari,  quin  Chri¬ 
stus  ut  Deus,  fuerit  Pati  i  obediens,  nisi  duso 
cum  Ncstorio  affirmentur  in  Christo  esse 
personae,  una  quae  obedirer it  Patri,  videlicet 
persona  humana,  altera  quae  Patri  non  obe- 
diverit,  videlicet  Filius  Dei.  Quasi  vero  non 
non  possit  una  et  eadem  persona  divina  «  ia 
forma  servi  (ut  Scripturae  verbis  utamur) 
obedire  Patri,  in  forma  Dei  cum  Patre  ju¬ 
bere.  Sic  enim  Apostolus  ad  Philipp.  n.  de 
una  et  eadem  Christi  persona  dicit,  quod 
«  in  forma  Dei  non  rapinam  putaverit,  esso 
se  aequalem  Deo  Patri,  in  forma  servi  Patri 
obediens  fuerit  usque  ad  mortem,  mortem 
autem  Crucis»;  et  S.  Athanasiusin  Symbolo 
de  eadem  persona  Christi  dicit  :  «  /Equaiis 
Patri  secundum  divinitatem,  minor  Patre 
secundum  humanitatem  ».  Neque  aliud  est, 
quod  Theologi  Catholici  dicunt,  Christus 
unus  et  idem,  id  est,  una  et  eadem  persona, 
at  Deus,  aequalis  est  Patri,  ut  homo,  minor 
est  Patre  :  ut  Deus  fuit  ante  Matrem,  ut 
homo  ex  Matre  principium  habuit. 

Sed  ulterius  progrediantur  adversarii,  et 
ohedientiam  Filio  Dei  tribuunt  etiam  ante¬ 
quam  formam  servi  acciperet,  id  est,  non 
solum  secundum  deitatem,  sed  etiam  secun¬ 
dum  solam  deitatem,  quod  quemadmodum 
ab  haeresi  Annua  ciistingui  possit,  ipsi  vide¬ 
rint.  Ad  ferunt  enim  illa  verba  Domini  Joan. 
m. «  Non  misit  Deus  Filium  suum  in  mundum , 
ut  condemnet  mundum ,  sed  ut  servetur 
mundus  per  eum  ».  Sic  enim  ipsi  citant,  qui 
vulgatae  atque  antiquissimis  editionis  ratio¬ 
nem  nullam  habent  :  ac  staiim  adjungunt : 
«Si  igitur  Deus  Filium  suum  unigenitum  in 
mundum  misit,  ut  genus  humanum  serva¬ 
ret,  necesse  est  hunc  Filium  Dei  obedientem 
fuisse  Patri,  dum  in  mundum  venit,  natu¬ 
ram  humanam  assumpsit,  et  in  ea  nos  mise¬ 
ros  peccatores  redemit.  Bine  de  Filio  Dei 
aeterno  in  Symbolo  Nicaeno  cantatur  :  De- 
scendit  de  coelis,  ct  incarnatus  est  de  Spiri¬ 
tu  sancto,  ete.  »  Hcec  illi,  ex  quibus  mani¬ 
feste  colligitur,  eos  sentire,  Fidum  Dei  etiam 
antequam  esset  homo,  obedivisse  Patri,  ac 


per  hoc  secundum  solam  deitatem.  Filius 
enim  Dei  cum  venit  in  mundum,  et  naturam 
humanam  assumpsit,  non  erat  Deus  et  homo, 
sed  Deus  tantum,  nisi  quis  ita  desipiat,  ut 
dicat,  Deum  ct  hominem  descendisse  de 
coelo,  ut  fieret  homo.  Itaque  Deus  Verbum, 
cum  non  esset  homo,  descendit  de  coelo,  ut 
fieret  homo,  et  ideo  Verbum  caro  factum 
est, mfc  ipsa  incarnatio  descensio  fuit.  Quod 
aliis  verbis  dicit  Apo.  tolus  Philipp.  n  ;  E- 
xinanivit  semetipsum'  formam  servi  acci¬ 
piens.  Quod  si  Deus  Verbum,  cum  non¬ 
dum  esset  homo,  obedivit  Patri,  ut  descen¬ 
deret  et  fieret  homo,  quis  non  videt,  obe- 
dierdiam,  ac  per  hoc  subjectionem  tribui 
Deo  Verbo  secundum  solam  divinitatem  ? 
Ncquo-enim  secundum  humanitatem,  quam 
non  habebat,  obedire 'poterat.  At,  inquiunt, 
Si  Deus  Filium  suum  misit  in  mundum,  ut 
carnem  assumeret,  quomodo  non  obedivit 
Filius  Patri,  dum  venit  in  mundum,  et  car¬ 
nem  assumpsit?  Hoc  ipsum  est  argumentum 
Arianorum,  qui  ex  missione  colligebant  sub¬ 
jectionem;  sed  respondebant  majores  nostri 
veteribus  Arianis  et  nos  respondemus  novis 
Arianis,  mktere  non  esse  jubere,  nec  mitti 
semper  esse  parere.  Nam  dominus  quidem 
servum  jubendo  miitit,  amicus  amicum  hor¬ 
tando,  inferior  superiorem’  orando  mittere 
potest.  Ac  certe  negare  non  possunt  adver¬ 
sarii,  Spiritum  sanctum  mitti  a  Patre,  et 
Fiiio  :  juxta  iilud  Joan.  xiv  :«  Paracletus  au¬ 
tem.  quem  mittet  Pater  in  nomine  meo,  et 
cap.  xv  :  «  Cum  venerit  Paracletus ,  quem 
ego  mittam  vobis  a  Patre  »  :  et  tamen  Spi¬ 
ritum  saucium  obedire  Patri,  et  Filio,  vel 
Patrem,  et  Filium  imperare  aliquid  Spiritui 
sancto,  ne  adversarii  quidem  admittere  ausi 
sunt.  Itaque  vera  est  communis  Theologo¬ 
rum  sententia,  missionem  in  divinis  non 
jussionem,  non  imperium,  sed  processionem 
unius  persenee  ab  alia  significare,  cum  novi 
effectus  connotationc.  Sed  operae  pretium 
erit  cognoscere  quid  adversarii  ad  nostra 
argumenta  respondeant.  Referunt  primum 
htec  nostra  verba  :  Si  Christus,  ut  Deus, 
Patri  obedivit,  certe  ut  Deus  a  Patre  distin¬ 
guitur.  Alius  igitur  Deus  est  Pater,  alius 
Deus  est  Filius:  sed  unus  tantum  est  verus 
Deus,  et  constat  Patrem  esse  verum  Deum  : 
non  igitur.  Filius  est  verus  Deus  nec  duoducno; 
Patri,  ut  in  Nicaeno  Symbolo  confitemur. 
Respondent  deinde  his  verbis  :  «  Rudes  asi¬ 
nos  Jesuitas  istos  esse  oportet,  quod  distin¬ 
guere  nesciunt  inter  unitatem  deitatis,  et 


142 


BREVIS  APOLOGI  A. 


distinctionem  inter  personas  in  hac  una 
deitate.  Nam  certe  Filius  a  Patre  distinctus 
est,  tamquam  persona  divina,  qua  ipse  Pa¬ 
ter  non  est  :  et  tamen  non  alius  Deus  quam 
Pater  est.  Atque  ita  Pater  et  Filius  unus 
Deus  sunt,  licet  distinctse  personae,  quarum 
una  alteri  obedit».  Haec  illi.  Qui  qua  mo¬ 
destia  praediti  sunt,  eodem  pollent  acumine. 
Nos  autem  quia  scimus  unitatem  deitatis 
cum  sola  personarum  distinctione  credi  ab 
omnibus  fidei  Catholicae  professoribus,  icleo 
tamquam  exploratum  errorem  notavimus 
dogma  adversariorum ,  ex  quo  sequitur , 
deitatem  Filii  distingui  a  deitate  Patris,  et 
proinde  Filium  non  esse  verumDeum,  neque 
Patri  consubstantialem.  Argumentum  vero, 
quo  id  sequi  demonstravimus ,  adversarii 
non  solverunt.  Quod  enim  illi  exponunt , 
Christus  ut  Deus  obedivit  Patri,  idem  esse, 
ac  si  diceretur,  Christus  ut  persona  divina 
obedivit  Patri,  ut  alteri  persona)  divinae, 
nullo  modo  defendi  potest.  Siquidem  illa 
particula  reduplicans,  «  ut  » ,  non  reduplicat 
suppositum,  sed  formam.  Neque  enim  du¬ 
bium  est,  omnes  actiones  esse  supposito¬ 
rum,  sive  personarum,  et  idcirco  non  po¬ 
nuntur  reduplicantes  particulae  ad  notandam 
personam,  sive  suppositum ;  sed  quia  du¬ 
bium  esse  potest,  secundum  quam  formam 
suppositum  agat,  quando  plures  habet  for¬ 
mas  ,  ideo  per  reduplicantem  particulam 
significatur  ea  forma,  secundum  quam  sup¬ 
positum  agit.  Itaque  sicut  qui  dicit,  Petrus 
ut  musicus  canit,  ut  medicus  curat,  ut  homo 
ratiocinatur,  significat  illam  personam,  qua) 
dicitur  Petrus  secundum  scientiam  musicam 
canere,  secundum  scientiam  medicinae  cu¬ 
rare,  secundum  rationalitatem,  ut  sic  lo¬ 
quamur,  ratiocinari ;  ita  qui  dicit,  Christus 
ut  Deus  obedit  Patri,  significat  Chris.tum, 
qui  est  persona  divina,  obedire  Patri  secun¬ 
dum  deitatem.  Et  quoniam,  qui  obedit  di¬ 
stinguitur  ab  eo,  cui  obedit,  sequitur  ut 
Christus,  qui  obedit  Patri  secundum  deita¬ 
tem  distinguatur  a  Patre  secundum  deitatem. 
Quod  si  Filius  distinguitur  a  Patre  secundum 
deitatem,  evidenter  sequitur,  ut  duae  sint  di¬ 
vinitates  Patris,  et  Filii,  et  alius  Deus  sit 
Pater,  alius  Deus  sit  Filius,  quemadmo¬ 
dum  ex  eo,  quod  Filius  distinguitur  a  Patre 
secundum  personalitatem ,  recte  colligunt 
omnes  Theologi  duas  esse  personalitates 
Patris  et  Filii,  et  aliam  personam  esse  Pa- 

(l)Eph.  VI,  l;Heb.  XII,  17. 


trem,  aliam  personam  esse  Filium.  Hoc  igi¬ 
tur  est  argumentum,  quod  solvere  debuis¬ 
sent  Theologi  illi  Wirtembergenses.  Sed  ut 
videtur,  argumenti  vim  non  perceperunt, 
cum  tamen  tam  acuti  videri  velint,  ut  eorum 
comparatione  cseteri  omnes  asini  dici  pos¬ 
sint. 

Nec  multo  felicius  ab  altero  nostro  argu¬ 
mento  se  expediunt.  His  enim  verbis  alterum 
argumentum  nostrum  proponunt.  «  Rursus 
qui  obedit,  minor  est  illo,  cui  obedit,  nam 
imperare  superioris,  obedire  inferioris  est. 
Ergo  si  Christus  ut  Deus  Patri  obedit,  ut 
Deus,  minor  est  Patre,  et  mentitur  Symbo¬ 
lum  Athanasii  cum  ait  :  Aequalis  Patri  se¬ 
cundum  divinitatem,  minor  Patre,  secun¬ 
dum  humanitatem  ».  Respondent  autem  hoc 
modo  :  «  Hsec  ratio  locum  habet  in  iis  per¬ 
sonis  quse  non  sunt  ejusdem  dignitatis  :  ubi 
hsec  imperat,  illa  necessitate  quadam  paret 
etiam  invita.  Cum  Christo  autem,  ejusque 
obedientia  res  se  aliter  habet.  Pater  enim 
Filio  ut  Deo  non  imperavit,  ut  coactus  hu¬ 
manam  naturam  sumeret  :  Sed  Filius  Dei 
sponte,  et  libere  hoc  fecit  secundum  seter- 
num  decretum  totius  Trinitatis ;  quocirca 
etiam  Filii  Dei  obedientia  alia  est,  quam  obe¬ 
dientia  subditi  erga  suum  magistratum  ». 
Novam  hic  audimus  Theologiam ,  novam 
Philosophiam ,  novam  vocabulorum  acce¬ 
ptionem.  Hactenus  enim  obedientia  virtus 
fuit,  qua  subditus  superioris  sui  mandatum 
implet.  Inter  personas  ejusdem  prorsus  di¬ 
gnitatis,  atque  adeo  in  omnibus  eequales 
inauditum  est  esse  veri  nominis  obedien- 
tiam,  cum  par  in  parem  non  habeat  impe¬ 
rium,  vel  potestatem.  Certe  B.  Paulus  ad 
Ephes.  vi.  scribit  :  Filii,  obedite  parentibus, 
et  rursum,  servi,  obedite  dominis,  et  ad  Hebr. 
xiii.  Obedite  prsepositis  vestris,  et  subjacete 
eis  (1) ;  Et  ratio  horum  omnium  est,  quia 
praepositus  major  est  subdito,  dominus  ma¬ 
jor  est  servo ,  pater  in  humanis  major  est 
filio,  quia  senior,  quia  prudentior,  quia 
causa  :  et  S.  Augustinus  serm.  6.  de  verbis 
Domini  scribit ,  obedientiam  superioribus 
esse  praestandam,  sed  illo  ordine,  ut  semper 
majores  minoribus  anteponantur,  ita  ut  filii 
parentibus  obediant,  quia  parentes  majores 
sunt  filiis,  sed  magis  patriae,  quam  parenti¬ 
bus,  quia  patria  parentibus  major  est;  et 
magis  Deo,  quam  patria),  quia  Deus  major 
est,  quam  patria.  Sic  etiam  obediendum 


/ 


BREVIS  APOLOGIA. 


docet  curatori;  sed  magis  proconsuli,  quam 
curatori;  magis  imperatori,  quam  procon¬ 
suli  ;  magis  Deo,  quam  imperatori.  Nec  dif¬ 
ficile  esset  multa  hujusmodi  testimonia  pro¬ 
ferre,  non  solum  ex  Scripturis  sanctis,  et 
veteribus  Patribus,  sed  etiam  ex  philoso¬ 
phis,  aliisque  scriptoribus  profanis,  apud 
quos  semper  obedientiee,  quasi  e  regione 
respondet  imperium,  et  obedientia  subdito, 
imperium  principi  tribuitur.  Neque  recte 
adversarii  obedientiam  respondentem  im¬ 
perio  non  agnoscunt,  nisi  in  iis,  qui  parent 
inviti  :  quasi  vero  non  sit  illa  vera  et  lauda¬ 
bilis  obedientia,  qua  subditus  libenter  prin¬ 
cipi  suo  paret.  Qua3  cum  ita  sint,  nisi  ad¬ 
versarii  vocabulis  abuti,  et  obedientiee  no¬ 
vam  definitionem  assignare  velint,  omnino 
coguntur,  aut  admittere  cum  Arianis,  Chri¬ 
stum  secundum  divinitatem  esse  Patre  mi¬ 
norem,  si  Christum  secundum  divinitatem 
Patri  veram  obedientiam  exhibisse  conten¬ 
dunt  :  aut  negare  debent  Christum  secun¬ 
dum  divinitatem  Patri  obedivisse,  si  cum 
Catholicis  eequalem  Patri  Filium  secundum 
divinitatem  esse  volunt. 

Sed  ineptissima  praeter  cseteras  est  re¬ 
sponsio  ad  argumentum  tertium.  Sic  enim 
argumentum  nostrum  tertium  ipsi  propo¬ 
nunt.  Ad  haec,  secundum  illam  naturam 
Christus  obedivit,  secundum  quam  mortuus 
est ;  nam  ipsa  mors  obedientia  fuit  sumina, 
et  absolutissima;  At  non  est  mortuus  Chri¬ 
stus  secundum  divinitatem,  sed  solum  se¬ 
cundum  carnem  :  ergo  nec  secundum  divi¬ 
nitatem,  sed  solum  secundum  humanitatem 
obedivit  Patri  ».  Respondent  his  verbis. 
«  Voces  /.xx a,  secundum,  causam  indicant 
propter  quam  Filio  Dei  adscribitur  quod  hu¬ 
manitatis  proprium  est  :  et  vicissim  cur  dei¬ 
tatis  propria  Homini  tribuantur,  quia  enim 
non  duo,  sed  unus  dumtaxat  Christus  est,  in 
quo  duae  diversas  naturae  arctissime,  et  in¬ 
time  unitae  sunt ;  idcirco  hae  duae  naturae, 
omnes  istius  personae  operationes,  passio¬ 
nes,  et  gloriam  quoque  inter  se  communi¬ 
cant,  etc. »  Mirum  est  valde  cur  non  animad¬ 
vertant  ex  hac  responsione  sua  nou  solvi, 
sed  confirmari  argumentum  nostrum.  Nam 
si  vox  xxxot,  id  est,  secundum,  indicat  cau¬ 
sam,  cur  tribuatur  Filio  Dei,  quod  proprium 
est  humanitatis,  et  homini  Christo,  quod 
proprium  est  divinitatis,  certe  non  licet  di¬ 
cere,  Filius  Dei  secundum  divinitatem  mor¬ 


i4;j 

tuus  est,  sicut  non  licet  dicere,  Christus 
homo  secundum  humanitatem  creavit  mun¬ 
dum  ;  sed  hoc  modo  dicendum  est  :  Filius 
Dei  secundum  humanitatem  mortuus  est,  et 
Christus  homo  secundum  divinitatem  mun¬ 
dum  creavit.  Causa  enim  cur  Filio  Dei  mors 
tribuatur,  non  est  divinitas,  sed  humanitas, 
et  causa  cur  mundi  creatio  tribuatur  homini 
non  est  humanitas,  sed  divinitas,  ut  adver¬ 
sarii  in  sequenti  pagina  confitentur,  et  res 
ipsa  per  se  clamat.  Quid  igitur  opus  est,  ut 
nos  in  eorum  errore  confutando  laboremus, 
cum  ipsi  tam  aperte  secum  pugnent,  et  sen¬ 
tentiam  suam  sua  responsione  confutent? 
Quod  vero  paulo  post  addunt,  nos  cum  Ne- 
storianis  negare,  Christum  Deum  esse  na¬ 
tum,  passum,  mortuum,  mera  calumnia  est. 
Nos  enim  etsi  negamus,  Christum  ut  Deum 
sive  secundum  divinitatem,  passum  et  mor¬ 
tuum  esse  :  tamen  Christum  Deum  passum, 
et  mortuum  libentissime  confitemur.  Deni¬ 
que  (ut  hunc  locum  aliquando  concludamus) 
id  unum,  ab  adversariis  peto,  ut  quandoqui¬ 
dem  ipsi  in  extremo  libro  refutationis  hujus 
provocant  omnes  Jesuitas  ad  disputationem 
cum  ea  conditione,  ut  sola  Scriptura  divina 
sit  judex,  proferant  unum  locum  ex  toto 
veteri,  aut  novo  testamento,  ubi  habeatur, 
B.  Mariam  matrem  esse  Christi  ut  Dei,  et 
Christum  ut  Deum,  sive,  quod  est  idem,  se¬ 
cundum  deitatem ,  obedivisse  Patri ,  aut 
passum,  et  mortuum  esse.  Hactenus  enim 
non  protulerunt,  nisi  illa,  Sanguis  Jesu  Chri¬ 
sti  Filii  Dei  emundat  nos  ab  omni  peccato ,  I 
Joan.  i.  et  illud  :  Non  misit  Deus  Filium 
suum  in  mundum ,  ut  judicet  mundum ,  sed  ut 
salvetur  mundus  per  ipsum ,  Joan.  m.  et  illud: 
Ecce  venio ,  in  volumine  libri  scriptum  est  de 
me,  ut  facerem  voluntatem  tuam.  Deus  meus , 
volui,  et  lex  tua  est  in  medio  cordis  mei  { 1).  Sed 
neque  in  his  locis,  neque  usquam  alibi  inve¬ 
nient  suas  illas  verborum  novitates.  Yel 
certe  sicut  nos  illis  ostendimus  scriptum 
esse  II  Corinth.  xm.  Christus  crucifixus  est 
ex  infirmitate;  id  est,  ex  ea  parte  qua  erat 
infirmus,  et  passibilis,  nimirum  ex  humani¬ 
tate,  et  ad  Rom.  i.  Qui  factus  est  ei  ex  semine 
David  secundum  carnem  et  denique  I  Petri 
iv.  Christo  igitur  in  carne  passo  (2)  :  ita  nobis 
ipsi  vicissim  legant,  alicubi  scriptum  esse  : 
Qui  crucifixus  est  ex  virtute,  id  est  ex  ea 
parte,  qua  erat  impassibilis,  nimirum  ex 
divinitate.  Yel,  qui  factus  est  ei  ex  semine 


(4)  I  Joan.  I,  7;  Joan.  III,  17.  -(2)  II  Cor.  XIII,  4;  Rom.  1,3;  I  P*t.  IV,  1. 


144 


BREVIS  APOLOGIA. 


David  secundum  divinitatem;  Vel,  Christ  o 
igitur  in  deitate  passo.  Quod  cum  ostendere 
non  possint,  intelligant  se,  judice  Scriptura, 
ad  quam  appellaverant,  omnino  causa  ceci¬ 
disse.  lteliqua  omnia,  qua)  ad  errores  perti¬ 
nent,  omittenda  censui,  quoniam  superiori¬ 
bus  similia  sunt,  et  mihi  propositum  est, 
non  ad  refutationem  respondere,  sed  id  so¬ 
lum  ostendere,  refutationem  indignam  esse, 
cui  respondeatur. 

In’  postrema  libelli  mei  parte  notavi  men¬ 
dacia  libri  Concordia),  qua)  tam  perspicua 
sunt,  ut  mirum  sit,  ausos  fuisse  adversarios 
refutationem  eorum  aggredi.  Sed  quam  apte 
responderint,  uno  exemplo,  vel  altero  de¬ 
monstrabimus. 

In  21.  articulo  Confessionis  Augustanae 
habentur  heec  verba  :  «Haec  fere  summa  est 
doctrinae  apud  nos,  in  qua  cerni  potest,  ni¬ 
hil  inesse  quod  discrepet  a  Scripturis,  vel  ab 
Ecclesia  Catholica,  vel  ab  Ecclesia  Romana, 
quatenus  ex  scriptoribus  nota  est  ». 

In  his  verbis  notavi  mendacium  contineri : 
quoniam  in  hoc  ipso  art.  21.  docent  non  esse 
invocandos  sanctos  :  et  tamen  non  ignorant 
in  Ecclesia  Catholica  veteri,  et  in  Ecclesia 
Romana,  ut  nota  est  ex  veterum  scriptis , 
sanctos  passim  invocatos  fuisse.  Ac  ut  men¬ 
dacium  hoc  tegi  non  posset,  citavi,  in  meo 
libello  testimonia  expressa  pro  invocatione 
sanctorum  Eusebii  ,  Basilii,  Ch,rysostomi , 
Grsecorum  ;  et  Ambrosii,  Augustini,  Ruffini, 
Latinorum.  Addidi  testimonia  S.  Leonis  Pa- 
pee,  ut  inde  lides  Ecclesia)  R.omance  veteris 
cognosceretur,  et  testimonium  Prudentii  ipso 
Leone  antiquioris  ,  qui .  testatur  Romanam 
Ecclesiam  consuevisse  sanctos  invocare. 
Respondent  in  hac  sua  refutatione,  testimo¬ 
nia  veterum  Patrum,  quse  nos  adduximus, 
pugnare  cum  divino  mandato  :  Invoca  me ,  et 
Dominum  Deum  tuum  adorabis ;  et  ideo  veri- ' 
•tati  confessionis  ipsorum  nihil  derogare.  At 
nostra  quaestio  non  est,  an  Patres  vera  scri¬ 
pserint,  quamquam  et  hoc  nullo  negotio  de¬ 
fendi  potest,  sed  an  scripserint,  id  est,  an 
testentur  ,  Ecclesiam  sui  temporis  ,  quam 
veram  Ecclesiam  Catholicam  fuisse  adversa¬ 
rii  conlitentur,  sanctos  invocasse.  Cum  au¬ 
tem  affirment  adversarii,  Patres  antiquos 
docuisse  invocationem  sanctorum ,  eosque 
accusent  quod  id  fecerint  contra  mandatum 
Dei,  quomodo  non  mentiuntur,  vel  menda¬ 
cium  non  confirmant,  cum  dicunt,  et  repe¬ 
tunt  doctrinam  suam,  qua)  prohibet  invoca¬ 
tionem  sanctorum,  a  doctrina  Ecclesia)  Ca¬ 


tholicae  veteris  non  dissidere  ?  Deinde  ut 
probent  in  Ecclesia  Romana  veteri  non  fuis¬ 
se  usum  invocandi  sanctos,  adducunt  unum 
testimonium  Ambrosii  ex  commentario  in  c. 
i.  ad  Romanos,  ubi  videtur  Ambrosius  dam¬ 
nare  invocationem  sanctorum,  cum  tamen 
constet  Ambrosium  esse  Doctorem  Ecclesia) 
Romana).  Sed  multis  modis  respondere  pos¬ 
sumus.  Nam  primo  auctor  eorum  commen¬ 
tariorum  non  damnat  invocationem  sancto¬ 
rum,  sed  errorem  quorumdam  Gentilium,  qui 
docebant  Deum  immediate  adiri  non  posse. 
Sed  necessario  per  quasdam  inferiores  virtu¬ 
tes  coelestes  adeundum  esse.  Secundo  com¬ 
mentaria  illa  a  viris  doctis  non  tribuuntur 
Ambrosio.  Tertio,  Ambrosius  in  lib.  de  Vi¬ 
duis,  quem  nemo  negat  Ambrosii  esse,  aper¬ 
tissime  docet  invocationem  sanctorum,  at¬ 
que  adeo  aperte,  ut  adversarii  hoc  loco  Am¬ 
brosium  hoc  nomine  reprehendant,  quod 
contra  verbum  Dei  sanctos  invocandos  esse 
docuerit.  Quarto  Ambrosius  nusquam  dicit 
in  Romana  Ecclesia  non  invocari  sanctos,  et 
contra  Prudentius  ,  qui  eequalis  Ambrosii 
fuit,  disertis  verbis  in  hymno  de  S.  Laurentio 
Romanam  Ecclesiam  invocare  sanctos  soli¬ 
tam  esse  testatur.  Atque  idem  testatur  S. 
Leo  Papa  Romanus.  Qu®  omnia  cum  adver¬ 
sarii  sciant,  et  saltem  in  nostro  libello  lege¬ 
rint,  qua  fronte  mendacium  excusare  pos¬ 
sunt,  quo  affirmant  doctrinam  suam  ab  Ec¬ 
clesia  Romana  veteri  non  discrepare  ?  At¬ 
que  hoc  de  invocatione  sanctorum  exempli 
loco  posuimus.  Nam  alioqui  plurima  sunt  in 
confessione  Augustana,  qua)  manifeste  dis¬ 
crepant  a  Romana  Ecclesia,  qua)  ante  mille 
annos  et  eo  amplius  florebat. 

In  eadem  confessione  Augustana  in  arti¬ 
culo  de  Missa  habentur  hsec  verba  :  «  Falso 
accusantur  Ecclesia)  nostra),  quod  Missam 
aboleant  :  retinetur  enim  Missa  apud  nos,  et 
summa  reverentia  celebratur».  In  his  ver¬ 
bis  evidens  mendacium  contineri  probavi  in 
meo  libello  ex  articulis  Smalchaldicis,  qui 
una  cum  Confessione  Augustana  describun¬ 
tur,  et  approbantur  in  eodem  libro  Concor¬ 
dia).  Nam  in  articulis  Smalchaldicis,  Missa, 
ut  res  commentitia,  et  figmentum  humanum, 
vel  potius  ut  cauda  draconis  abrogandaman- 
datur.  Respondent  in  refutatione,  per  Mis¬ 
sam,  quae  secundum  Confessionem  Augusta¬ 
nam  in  Ecclesiis  Lutheranorum  retinetur, 
intelligi  distributionem  Sacramenti,  non  au¬ 
tem  sacrificium  pro  vivis  et  mortuis  :  per 
Missam  ,  quee  in  articulis  Smalchaldicis 


BREVIS  APOLOGI  A. 


145 


damnatur  ut  res  commentitia,  figmentum 
humanum,  et  cauda  draconis  intelligi  Mis¬ 
sam  Papisticam,  qua)  dicitur  esse  sacrificium 
pro  vivis  et  defunctis.  At  hanc  refutationem 
ego  ante  praevideram,  et  ideo  in  meo  libello 
addideram,  non  accusari  anobisLutheranos, 
quod  abrogaverint  distributionem  Sacramen¬ 
ti,  sed  quod  sustulerint  sacrificium,  quod  in 
Ecclesia  Catholica  sub  Missa)  nomine  cele¬ 
bratur.  Itaque  hoc  dilemmate  usus  sum  :  Si 
per  Missam  intelligitis  Coenam  Domini,  men¬ 
dacium  est  quod  accusemini,  si  vero  intelli¬ 
gitis  sacrificium,  mendacium  est  quod  falso 
accusemini.  Ad  hoc  nostrum  dilemma  non 
potuerunt  in  refutatione  aliud  respondere, 
nisi  Missam  a  se  abrogatam  non  esse,  quia 
ipsa  Coena  Dominica  nonnullis  in  locis  apud 
Lutheranos  adhuc  Missae  nomen  retinet  , 
quamvis  nullum  in  ea  sacrificium  offeratur. 
At  non  de  nomine,  sed  de  re  quaestio  est. 
Neque  Lutherani  a  Catholicis  accusantur, 
quod  Missae  nomen  aboleverint,  sed  quod 
Missam  ipsam,  qualem  anteLutheri  tempora 
per  multa  saecula  Germani  sacerdotes  cele¬ 
braverant,  jam  non  solum  non  celebrent,  sed 
etiam  ut  idololatriam  et  sacrilegium  execren- 
tur.  Quare  eodem  dilemmate  uli  possumus, 
si  per  Missam  intelligitis  vocabulum  Missae 
ccenae  Dominicae  accommodatum ,  menda¬ 
cium  est  quod  accusemini  :  sin  autem  rem 
ipsam,  quae  Missa  dicebatur  ante  Lutheri 
tempora,  id  est,  sacrificium  corporis  Domini 
pro  vivis  et  defunctis  oblatum,  mendacium 
est,  quod  falso  accusemini. 

Addam  et  tertium  exemplum.  In  eadem 
Confessione  Augustana,  et  ex  ea  in  libro 
Concordiae  habentur  haec  verba  :  «  Augustini 
tempore  Monasteria  erant  libera  collegia  : 
postes  ^orrupta disciplina, ubique  additasunt 
vota,  .arnquam  ex  cogitato  careere  disci¬ 
plina  restitueretur.  Hoc  manifestum  esse 
mendacium  probavi  ex  ipso  Augustino,  qui 
sic  loquitur  in  explicatione  psalmi  lxxv. 
u  Nemo  positus  in  Monasterio  frater,  dicat, 
recedo  de  Monasterio  ;  neque  enim  soli  qui 
sunt  in  Monasterio  perventuri  sunt  ad  re¬ 
gnum  coelorum,  et  illi,  qui  ibi  non  sunt,  ad 
Deum  non  pertinent.  Respondetur  ei,  sed 
illi  non  voverunt,  tu  vovisti  ».  Et  in  psalm. 
xcix.  «  Dum  non  perseveraverit  implere  quod 
vovit,  fit  desertor  tam  sancti  propositi ,  et 
reus  voti  non  redditi».  Respondent  in  re¬ 
futatione,  falso  accusari  mendacii  suam  Con¬ 
fessionem  Augustanam,  et  reddunt  rationem, 
quia  S.  Augustinus  in  eadem  explicatione 

Tom.  VII. 


ipsam  xcix.  significat,  eodem  loco  habitas 
Virgines  sacras,  qua)  in  Monasteriis  dege¬ 
bant,  et  alias,  qua)  in  propriis  sedibus  ver¬ 
sabantur.  Secundo  quia  idem  S.  Augustinus 
in  lib.  de  bono  viduitatis  cap.  10.  et  11. 
dicit,  se  non  probare  illorum  opinionem,  qui 
dicunt  lapsarum  a  sancto  proposito  fccmi- 
narum,  si  nupserint,  adulteria  non  conjugia 
esse.  Tertio,  «quia  Confessio  Augustana, 
cum  dicit,  Augustini  tempore  Monasteria 
fuisse  libera  collegia,  et  sine  votis,  non  lo¬ 
quitur  de  votis  in  genere,  sed  de  votis  in 
Papatu  usitatis,  quibus  puella),  et  juvenes 
ante  justam  a)tatem  implicati  et  constricti  in 
vinculis  istis,  et  contra  verbum  Dei,  et  con¬ 
scientiam  manere  coacti  sunt  ».  At  hoc  quid 
aliud  est,  nisi  fugere  retia  veritatis,  et  in 
laqueos  falsifcatis  incurrere  ?  Primum  enim 
falsum  est,  quod  eodem  loco  habitae  fuerint 
Virgines  Deo  sacrae,  quae  in  Monasteriis,  et 
quae  in  domibus  propriis  versabantur.  Nam 
quae  in  domibus  propriis  versabantur,  solo 
voto  castitatis  obstrictae  erant,  quae  in  Mo¬ 
nasterio  degebant,  voverant  praeter  castita¬ 
tem  etiam  vitam  communem,  ut  idem  Au¬ 
gustinus  in  utroque  loco  a  nobis  allegato 
scribit.  Deinde  S.  Augustinus  dicit  quidem 
in  libro  de  bono  viduitatis,  videri  sibi  conjugia 
post  votum  castitatis  non  esse  adulteria,  sed 
vera  conjugia,  tamen  addit  in  eodem  loco  esso 
sacrilegia,  adulterio  ipso  pejora.  Proinde 
non  vult,  liberum  illis  fuisse  post  votum  nu¬ 
bere,  nisi  sacrilegia  adulteriis  pejora  libera 
esse  debeant.  Adde  quod  Augustinus  eo  loco 
de  voto  castitatis  simplici  loqui  videtur,  non 
de  voto  castitatis  solemni,  quale  est  illarum, 
quae  ut  mundo  omni  ex  parte  mortuae,  in 
Monasteriis  vitam  communem  sub  obedien- 
tia  profitentur.  Denique  falsum  est  ,  quod 
in  Ecclesia  Catholica  ante  justam  aetatem 
juvenes,  aut  puellae  servare  cogantur  vota 
temere  emissa.  Contrarium  enim  cavetur  iri 
antiquis  Conciliis,  et  in  ipso  jure  Canonico, 
et  demum  idem  renovatum  cernimus  in  Con¬ 
cilio  Tridentino  sess.  25.  cap.  15.  et  17.  de 
Regularibus.  Sed  illud  omnem  impudentiam 
superat,  qupd  verba  Confessionis  Augusta¬ 
nae,  generalia,  perspicua,  diserta,  quibus 
asseritur  tempore  A  ugustiniMonasteria  fuisse 
libera  collegia,  et  postea  ob  corruptam  disci¬ 
plinam,  addita  fuisse  vota,  per  novam  glos¬ 
sam  restringere  velint  ad  vota  emissa  ante 
justam  aetatem.  Sed  veniam  damus  pudori, 
voluerunt  enim  aliquo  saltem  imaginario 
pallio  Patrum  suorum  verenda  contegere. 

10. 


146 


BREVIS  APOLOGIA 


Quamvis  si  quis  eos  urgeret,  ac  peteret,  an 
vota  monastica  emissa  justa  setate  necessario 
servanda  sint,  ex  doctrina  S.  Augustini,  et 
exemplo  veteris  Ecclesiae,  in  majores  angu¬ 
stias  credo,  redigerentur  ;  nec  scio,  qua  ra¬ 
tione  Lutheri,  et  Gatharinse,  Buceri,  Petri 
Martyris,  totque  aliorum  suorum  Principum 
apostasiam  defenderent.  Sed  his  omissis , 
veniam  ad  id,  quod  in  principio,  in  medio, 
in  fine  totius  Refutationis,  atque  adeo  in  sin¬ 
gulis  fere  paginis  libri  sni  repetunt  et  incul¬ 
cant  ad  nauseam  usque.  Quoniam  enim  ad 
tot  mendacia  illis  objecta  quid  solidi  respon¬ 
derent  ,  non  inveniebant  ,  excogitaverunt 
callidum  sane  consilium,  ut  Jesuitis  invidiam 
eo  nomine  conflarent,  quod  ausi  sint  illustris¬ 
simos  principes  mendacii  coarguere.  Ita  enim 
derivata  mendaciorum  infamia  a  se  in  prin¬ 
cipes,  id  futurum  speraverunt,  ut  quod  ipsi 
rationibus  non  possent,  notam  videlicet  men¬ 
daciorum  eluere,  id  principes  auctoritate 
praestarent.  Ego  vero  sancte  affirmare  pos¬ 
sum,  numquam  mihi  in  mentem  venisse,  ut 
illustrissimos  principes,  quamvis  a  religione 
Catholica  alienos,  mendacii  reprehenderem. 
Illorum  esse  mendacia,  quae  retuli,  semper 
existimavi,  qui  Confessionem  Augustanam, 
qui  Apologiam,  qui  librum  Concordiae  confe¬ 
cerunt  id  est,  Philippi,  Smiddelini,  et  pau¬ 
corum  aliorum  Theologorum.  Isti  enim  sunt, 
qui  sciebant,  vel  certe  scire  poterant,  et  sci¬ 
visse  praesumuntur  falsa  esse,  quae  dicebant, 
et  scribebant,  atque  hoc  est  esse  mendacem. 
Principes,  et  populi,  quorum  munus  non  est 
libros  evolvere,  quique  suis  Theologis  credi¬ 
derunt,  seducti,  circumventi,  decepti  dici 
possunt,  mendaces  dici  non  possunt.  «  At 
(inquiunt  adversarii  pag.  62.)  idcirco  Jesui- 
tae  non  solo  fcedo  illo  mendacii  nomine  con¬ 
tenti,  adjuncto  epitheto  illustre  mendacium 
vocarunt,  hoc  est,  vanitatem,  et  mendacium 
principum  ;  probe  namque  noverunt,  vocem 
hanc,  illustre,  in  lingua  Latina,  praecipue 
erga  principum  personas  usurpari».  Re¬ 
sponderem  profecto  illustrem  hanc  esse  ca¬ 
lumniam,  nisi  timerem,  ne  id  £tiam  detor¬ 
querent  ad  principum  injuriam.  Ego  igitur 
in  Cicerone,  aliisque  bonis  linguae  Latinae 
auctoribus  frequentissime  legi  illustre  pro 


dilucido,  et  perspicuo,  pro  verbo,  vel  facto 
principis  numquam  legi.  Illustre  perjurium 
est  in  oratione  Ciceronis,  de  Aruspicum  re¬ 
sponsis.  Quod  si  adversarii  nostri  perjurium 
hominum  illustrium,  id  e.-t,  principum,  inter¬ 
pretentur,  quis  non  rideat  ?  Ita  igitur  Jesui- 
toe  de  mendaciis  principum  ne  cogitantes 
quidem,  illustria  dixere  mendacia  Philippi 
Melanchthonis,  aliorumque  similium  secta¬ 
riorum,  quomodo  Tullius  illustre  perjurium, 
quod  perspicua,  manifesta,  clarissima  essent*; 
nam  ut  idem  ait  Cicero  in  Partitionibus  : 
Illustre  aliquanto  plus  est,  quam  dilucidum. 

«'  At,  inquiunt,  verba  illa  praefationis  Concor¬ 
diae,  in  quibus  mendacia  notantur,  princi¬ 
pum  verba  sunt  ».  Verba  quidem  illa  ita 
scripta  sunt,  ac  si  a  principibus  dicerentur, 
sed  a  Theologis  composita,  et  conscripta 
sunt.  Principes  enim  nomine  suo  praefatio¬ 
nem  illam  edi  voluerunt,  quo  liber  Concor¬ 
dia;  plus  auctoritatis  haberet.  Sed  quem¬ 
admodum  decepti  sunt,  non  autem  mentiti, 
cum  Concordiae  subscripserunt,  quia  vera 
esse  crediderunt,  quae  in  ea  continebantur  ;  ' 
ita  quoque  cum  praefationem  a  Theologis 
confectam  suo  nomine  typis  mandari  volue¬ 
runt,  non  ipsi  mentiti  esse  dicendi  sunt, 
quamvis  in  ea  praefatione  multa  sint  falsa, 
sed  ii,  qui  scientes  falsa  esse,  non  veriti  sunt 
ea  conscribere.  Quae  cum  ita  sint,  si  princi¬ 
pes  Lutherani  recte  judicare  voluerint  non 
de  Jesuitis  querentur,  a  quibus  nulla  injuria 
sunt  affecti  ;  sed  Theologis  suis  merito  ira- 
scentur  ,  atque  ab  his  dignas  poenas  repo¬ 
scent,  qui  ipsis  ita  imposuerunt,  ut  errores 
gravissimos  ,  mendaciaque  clarissima  pro 
veritate  eis  obtruserint.  Quod  autem  ad  li¬ 
bellum  meum  attinet,  is  magnas  agit  adver¬ 
sariis  gratias,  quod  cum  antea  ab  auctore 
suo  neglectus,  sola  typographi  benignitate 
lucem  aspiceret ,  nunc  tantorum  virorum 
summo  conatu,  totisque  viribus  oppugnatus, 
et  nihil  tamen  leesus  ,  cujus  rei  judicium 
eequis  lectoribus  libere  libenterque  permitti¬ 
tur,  ab  auctore  proprio,  non  solum  pro  suo 
agnitus,  et  ejusdem  jussu  editus,  sed  etiam 
inter  alios  ejus  libellos  optimo  loco  sit  collo¬ 
catus. 


R.  P„  VITI  ERBERMANNI 

S.  J.  THEOL. 


IN  QUATUOR  CONTROVERSIARUM  TOMOS 


v 


- 


, 


' 


. 


. 


■ 


. 


- 


VINDICIiE 

PRO  LIBRO  PRIMO 

DE  VERBO  DEI 


Ad  CAPUT  I. 

Cum  Amesius  Calvinista,  in  hoc  et  seqq. 
duobus  capp.  nil  peculiare,  quod  sibi  displi¬ 
cere  posset,  inveniret,  tamen  pro  cavillandi 
prurigine,  ex  Bellarminiana,  sacrorum  libro¬ 
rum,  in  «  Propheticos,  et  Apostolicos,  »  divi¬ 
sione  occasionem  captans,  libros  Deutero- 
Canonicos  impugnat. 

«  Tota  Scriptura  »,  inquit,  «  a  Bellarmino 
hic  distribuitur  in  libros  Propheticos  et 
Apostolicos  :  At  libri  illi,  qui  vulgo  apud 
nos  Apocryphi  dicuntur,  neque  sunt  Pro¬ 
phetici,  neque  Apostolici  ;  ergo  non  sunt 
partes  Scripturae  sacrae.  Apostolicos  esse 
nemo  affirmabit.  Propheticos  autem  non 
esse,  probatur  primo  ex  eo  :  quod  Judaeis 
non  fuerint  traditi,  quibus  tamen  omnia  elo¬ 
quia  Dei  per  Prophetas  proposita,  fuerunt 
credita.  Rom.  m.  vers.  2.  Neque  enim  He¬ 
braeis  traditi  fuerunt  libri  alii,  quam  He¬ 
braice  scripti,  quod  de  istis  libris  non  potest 
ostendi.  Neque  unquam  fuerunt  in  canone 
Hebraeo,  cujus  fidelissima  depositaria  fuit 
Ecclesia  Judaica.  »  2.  Quod  «  non  fuerint 
inter  libros  illos  Propheticos,  quos  Christus 
suo  testimonio  comprobavit,  ut  solos,  veros 
et  genuinos,  Lucae  xxiv.  vers.  44.  Matth.  xm  . 
veis.  35.  et  xxxiv.  vers.  15.  et  xxvii.  vers. 
35.  Hi  enim  non  alii  fuerunt,  quam  illi, 
cx  quibus  Judaei  putabant  ,  se  vitam 
xtemam  habere  ,  quod  de  istis  libris 
nunquam  putabant.  »  Resp.  i.  Majorem 
Bellarminus  non  ita  universaliter  assumit, 
sed  indefinite  «  Propheticos  »  appellat,  non 
modo  eos,  qui  stricte  sunt  tales,  adeoque 
divinam  inspirationem  \  et  revelationem  in¬ 
cludunt  (a  quibus  proinde,  ut  a  potioribus, 
fit  denominatio) ,  sed  etiam  caeteros ,  qui 
tantum  assistentium,  qua  Scriptor  a  veritate 


nequeat  deflectere,  requirunt,  uti  sunt  Hi¬ 
storiales  Vet.  Test.  Resp.  2.  Falsa  est  minor, 
accepta  de  Propheticis  large  sumptis  ;  unde 
et  falsa  infertur  conclusio,  cum  etiam  juxta 
Calvinistas ,  libri  Josue,  Judicum,  Ruth, 
Regum  etc.  sint  canonici,  nec  tamen  (saltem 
pro  maxima  parte)  supernaturali  et  prophe¬ 
tico  lumine  revelati  sint;  nec  Christus  illos 
suo  testimonio  comprobnrit ;  nec  Judaei9  cre¬ 
diderint,  ex  illis  se  vitam  aeternam  habere. 
Unde  jam  etiam  ruit,  quod  Ames.  Th.  4. 
nugatur  de  decretis  Pontificum,  quse  (juxta 
omnes  Catholicos)  non  continent  novam  re¬ 
velationem,  sed  antiquam  declarant  vel  ex¬ 
plicant,  adeoque  dotem  propheticam  non 
requirunt,  sed  tantum  decretum  divinum 
non  concurrendi  ad  definitionem  falsam. 

Ad  CAPUT  II. 

I.  —  Summa  doctrinas  Beliarminianae,  con¬ 
tra  Schwenckfeldianos  et  Libertinos,  solo 
interno  spiritus  instinctu  contentos,  haec  est  : 
Propheticos  et  Apostolicos  libros,  juxta  men¬ 
tem  Ecclesiae  Catholicae,  verum  esse  verbum 
Dei,  et  certam  ac  stabilem  regulam  fidei, 
probatur  :  tum  quia  Moses,  Prophetae,  Chri¬ 
stus,  Joannes,  B.  Apostoli,  divina  dogmata 
e  SS.  Scripturis  confirmabant,  nec  ullum 
unquam  ad  interni  spiritus  judicium  remise¬ 
runt  :  tum  quia  regula  Catholicae  fidei  certa, 
notaque  esse  debet  :  illa  vero  privata  spiri¬ 
tus  revelatio  nobis  ignota  est,  nisi  forte  mi¬ 
raculis  fiat  evidenter  credibilis.  Vicissim 
vero  Propheticis  etApostolicis  litteris  nil  est 
notius,  nil  certius.  Notissimas  esse,  testis  est 
universitas  Christianorum,  et  consensio  gen¬ 
tium  :  certissimas  esse,  et  omnino  divinas, 
constat,  tum  ex  veritate  vaticiniorum,  tum 
ex  incredibili  et  plane  divina  conspiratione 
tot  virorum,  qui  diversis  temporibus,  locis, 


150 


VINDIGLE 


linguis,  occasionibus,  sacra  volumina  con¬ 
scripserunt  ;  tum  ex  testimonio  ipsius  Dei, 
qui  subinde  coelesti  animadversione  sacro¬ 
rum  librorum  profanationem  defendit;  tum 
ex  ipsius  Scripturae  testimonio,  cujus  Pro¬ 
phetias  constat  esse  jam  plurimas  impletas  ; 
tum  denique  ex  divinis  miraculis.  Accedit 
denique  ratio  petita  a  divina  providentia, 
quae  ita  res  omnes  moderatur,  uti  cujusque 
natura  postulat ;  ut  scilicet  cum  ex  anime*  et 
corpore  constemus,  et  corporalia  facilius, 
quam  spiritualia  capiamus,  per  ea,  quse  cor¬ 
poris  sensibus  percipiuntur,  quasi  per  quos¬ 
dam  gradus  ad  spiritualia  et  divina  promo¬ 
veamur.  Quid  ad  haec  Amesius? 

II. — Assumit  1.  quodBellarm.hoccap.  dixe¬ 
rat  :  «  Regulam  »  debere  esse  «  notam  »  et 
facilem,  adeoque  accommodari  ad  rei  notifi- 
cationem;  hinc  infert  i.  «  Cum  Scriptura  si 
regula,  non  est  obscura  et  difficilis,  ut  vo¬ 
lunt  Pontificii  ».  Respondeo  :  Ipse  Amesius 
cap.  -4.  th.  1.  admittit  varias  obscuritates 
S.  Scripturae.  Ergo  et  ipse  cogetur  dicere, 
eatenus  illam  non  esse  regulam.  Ergo  juxta 
omne3  non  est  regula  in  actu  secundo,  nisi 
quatenus  verus  ejus  sensus  innotescit.  Diffe¬ 
rimus  autem  in  hoc,  quod  Catholici  verum 
sensum  capiant  ab  Ecclesia,  Protestantes  a 
suo  quisque  spiritu  privato. 

2.  Arg.  «  Regula  proportionis  paritatem 
habet  cum  alia  re,  cujus  est  regula.  Si  igi¬ 
tur  Scriptura  sit  regula  fidei ,  haec  non 
extenditur  ultra  Scripturam ,  atque  adeo 
traditiones  non  scriptae  nihil  pertinent  ad 
fidem  ».  Eodem  recidit,  quod  num.  7.  cavil¬ 
latur.  Respondeo  :  Antecedens  tantum  verum 
est  de  regula  adaequata;  traditiones  vero 
non  scriptas  esse  etiam  regulam  partialem, 
infra  patebit. 

3.  Arg.  «  Regula  habet  in  se  rationem 
exemplaris,  adeoque  prior  est  natura  suo 
regulato.  Ergo  scriptura  tamquam  regula 
est  prior  fide.  Si  fide,  tum  et  fidelibus.  Si 
autem  fidelibus,  tum  Ecclesia,  quae  ccetus 
est  fidelium,  atque  ita  Ecclesia  Romana  ex¬ 
cidet  superiore  illo  loco,  in  quo  sese  nefaria 
quadam  praesumptione  collocare  solet,  quasi 
esset  ante  et  supra  Scripturam.  Resp.  Plus 
ex  eo  antecedente  non  sequitur,  quam 
S.  Scripturam  esse  priorem  iis  actibus  fidei, 
quos  dirigit.  Quis  vero  negaverit,  posse  in¬ 
numeros  ad  fidem  converti,  et  Ecclesiam 
conflari  ex  fidelibus ,  qui  solum  illud 
c%acfov  Apostolorum  Symbolum  profiten- 
ur?  Ecclesiam  Christi  fuisse  collectam  ante 


codices  Novi  Testamenti  scriptos,  nec  Cal- 
vinistae  dubitabunt,  si  Apostolorum  Actibus 
credant.  [Inde  evanescit  criminatio  illaAme- 
sii ,  de  qua  suo  loco. 

4.  Arg.  «  Regula  consistit  in  indivisibili, 
h.  e.  ita  constituta  est,  ut  nec  minimum 
augeatur,  aut  minuatur;  ergo  Scripturas 
violant,  qui  suas  traditiones  ipsis  adjiciunt, 
aut.  tollunt  quidquam  ab  iis  praescriptum  : 
cujus  utriusque  sceleris  Pontifices  lioman. 
manifeste  tenentur.  »  Resp.  i.  Antecedens 
nimis  falsum  esse,  patet  ex  legibus  positivis 
omnibus,  quas  constat  esse  morum  regulas, 
et  tamen  augeri  minuique  posse.  2.  Concesso 
toto  argumento,  negatur  subsumptum,  quod 
est  manifesta  calumnia. 

5.  Arg.  «  Si  Scriptura  sit  regula  Fidei, 
tum  qui  in  S.  Scripturae  expositione  possunt 
errare ,  possunt  etiam  errare  in  fide  ,  et 
falsam  fidei  regulam  aliis  commendare.  Pon¬ 
tificem  autem,  et  Ecclesiam  Romanam  in¬ 
sulse  et  impie  multas  partes  Scripturae  inter¬ 
pretari,  manifestius  est,  quam  ut  egeat  pro¬ 
batione.  Ergo  Pontifex  Rom.  in  suis  decre¬ 
tis  fidei  et  morum  turpiter  pofest  errare  ». 
Resp.  Major,  si  intelligatur  de  expositione 
auctoritative  definitiva,  conceditur.  Sed 
tunc  insulse  et  impie  calumniari  Amesium 
manifestius  est,  quam  ut  probatione  indi¬ 
geat. 

G.  Arg.  «  Natura  hujus  regulae  est, 'ut  sit 
praeceptio ;  ergo  quidquid  admittitur  citra 
directionem  hujus  regulae,  aberratio  est. 
Ergo  supererogationes  omnes  Pontificiorum, 
et  pleraque  eorum  dogmata,  errata  saltem 
debent  agnosci.  Resp.  Antec.  esse  falsum, 
constabit  tora.  2.  lib.  iv.  cap.  2.  Multo  plura 
et  majora  consuluntur  virtutum  opera,  quam 
praecipiantur  etc.  2.  Non  esse  Scripturam 
fidei  morumque  regulam  adaequatam,  pa¬ 
tebit  infra.  «  Denique,  »  inquit,  «  fidelium 
sunt  hostes,  qui  regulam  illam  e  manibus  fide¬ 
lium  extorquent.  »  Resp.  i.  Sit  ita  :  quem 
ferit?  Anne  Catholici  SS.  Biblia  Vulgatae 
editionis  e  cujusquam  manibus  extorquent? 
Num  quaelibet  Lutheranae  et  Calvinisticae 
versiones  sunt  regulae?  Hostisne  parvuli  est, 
qui  cibum  solidum  et  nocivum  ei  eripit,  et 
lac  praebet? 

III. — Qualitates  illas  a  Bellarm. Scripturae  in 
fine  1. cap.  concessas  (quod  sit  «regula  certa 
et  stabilis  »),  assumit  Ames,  et  hinc  infert  1. 
«  Si  in  se  corta  regula,  tum  certos  nos  red¬ 
dere  potest  de  voluntate  Dei  sine  definitio¬ 
ne  Ecclesiae.  2.  Tum  incerta  omnia  menda- 


DE  VERBO  DEI. 


cium  hominum  decreta  sunt  ad  istam  regu¬ 
lam  examinanda.  3.  Tum  varios  et  incertos 
sensus  non  admittit.  4.  Tum  omnium  con¬ 
troversiarum  fidei  determinatio  ex  Scripturis 
est  petenda.  5.  Si  etiam  stabilissit  regula,  tunc 
nihil  nobis  est- creditu  necessarium,  et  ufle, 
quod  Apostolorum  aevo  fuit  ignotum.  6.  Tum 
dispensationes  Pontificum  sunt  perniciosae 
imposturae.  7.  Tum  denique  stabilitas  Eccle¬ 
siae  ex  eo  tota  pendet,  si  huic  regulae  con¬ 
stanter  adhaereat  »  Resp.  Corollarium  pri¬ 
mum  male  infertur.  Nam  licet  genuina  Dei 
revelatio  sit  in  se  certissima,  nobis  tamen 
evidenter  certa  non  est,  cum  solum  credibi- 
litatis,  non  autem  veritatis  evidentiam  in  via 
habere  possimus,  ut  infra  fusius.  2.  Corolla¬ 
rium  admitto,  dummodo  prius  constet  de 
vero  sensu  verbi  scripti.  3.  4.  et  7.  vera  sunt 
de  verbo  Dei  ejusque  sensu  vero,  a  Spiritu 
sancto  «scripto  in  tabulis  cordis  carnalibus», 
h.  e.  in  animis  fidelium  vitaliter  expresso  ; 
falsa  autem  de  cortice  verborum  variis  inter¬ 
pretationibus  obnoxio.  5.  In  bono  sensu  ve¬ 
rum  est  :  nihil  enim  credimus  etiamnum, 
nisi  quod  fuit  tempore  Apostolorum  revela¬ 
tum,  saltem  mediate,  de  quo  alibi.  6.  Est 
perniciosa  calumnia,  quae  pariter  tollit  om¬ 
nem  dispensationem  aliam,  sive  divinam, 
sive  humanam. 

IV. —  Quod  Ames.  th.  7.  ait  :  « In  plerisque 
rationum,  quibus  illa  confessio  firmatur, 
Bellarm.,  causam  expresse  magis  jugulari, 
idque  ex  collatione  a  se  subjecta  statim  ap¬ 
parere  ;  ostendit,  se  nugacissime  cavillari, 
idque  se  pro  scopo  habere.  Cum  enim  falsa 
de  Pontificiis  inique  assumat,  quid  mirum 
est,  quod  suppositis  iis  calumniis  juguletur 
causa  Catholica.  Veritas  sibi  clare  constat, 
si  sine  offuciis  instituatur  collatio.  Nam  1. 
Moses,  Prophetae,  Christus,  Joannes,  Apo¬ 
stoli,  vel  divina  dogmata  ex  Scripturis  ipsi 
confirmabant;  vel  certe  ad  Scripturas  le¬ 
gendas  alios  hortabantur,  non  vero  ad  in¬ 
stinctum  spiritus  interni  etc.  Idem  nos  Ca¬ 
tholici  dicimus  et  facimus,  si  indefinite  in 
utrobique  affirmetur.  Si  vero  universaliter 
de  omnibus  dogmatibus  e  Scriptura  confir¬ 
matis  a  Mose,  Christo,  etc.  itemque  quod  hi 
omnes  promiscue  ad  Scripturas  legendas 
hortati  sint;  manifeste  falsum  assumitur. 
Uti  .est  et  illud,  quod  ex  Azor.  Instit.  moral. 
queest.  2.  lib.  iv.  cap.  18.  fide  Graeca  allega¬ 
tur.  2.  S.  Moses  controversias  ex  lege  diju¬ 
dicandas  docet  satis  aperte.  Idem  nos  aper- 
issime  dicimus  et  facimus.  Non  tamen  e 


loi 

sola  lege  in  tabulis  expressa,  id  quippe  fieri 
nequit,  sed  juxta  legis  sensum,  qui  sicut  in 
Veteri  petendus  erat  a  Sacerdote  Summo, 
sic  et  in  Nova;  alioqui  litium  finis  non  foret. 
3.  Christus  Pharisaeos  ad  Scripturas  remisit 
Joan.  v.  vers.  39.  Sed  an  ad  solas?  Nequa¬ 
quam.  Nam  ibidem  praeter  testimonium 
JoannisB.  et  Scripturarum,  remittit  quoque 
Judaeos  ad  testimonium  Patris  in  Jordane 
vers.  32.  et  miraculosa  a  opera  »  a  se 
«  facta  »  vers.  36.  Unde  evanescunt  insulsae 
cavillationes  Amesii,  quas  putide  in  seqq. 
congerit  de  Joanne  B.  Beroeensibus,  Apo¬ 
stolis  etc.  Nec  micam  salis  continent,  sed 
inficetas  et  protritas  calumnias  tantum , 
denuoque  recurrent  excutienda,  cum  infra 
de  S.  Scriptura,  Pontifice,  Ecclesia  etc.  age¬ 
tur.  Unde  et  patebit,  quanta  sycophantia 
Bellarmini  conclusionem  contorqueat  in  Ca¬ 
tholicos,  tamquam  Scripturae  contemptores; 
cum  ea  adamussim  quadret  in  Biblistas, 
qui  idola  suorum  phantasmatum,  sacrorum 
librorum  cortice  convestiunt ,  renuuntque 
genuinum  eorum  sensum  discere  ab  iis , 
quibus  Christus  dixit  :  Qui  vos  audit ,  me 
audit  etc.  Qua  vero  fronte  Puritanus  iste 
privato  spiritu,  more  segregum  omnium,  ex 
asse  mancipatus,  audet  pronuntiare  :  «  Pon¬ 
tificiorum  religionem  nullam  certam  et  stabi¬ 
lem  habere  regulam?  »  et  nihilominus  mox 
inter  regulas  credendorum,  quas  Catholici 
assignant,  recitat  «  1.  Quee  aperte  in  Scri¬ 
ptura  continentur.  2.  Quse  aperte  ex  illis 
deducuntur  etc.  »  Quid  ?  an  hse  non  certae 
et  stabiles  regulae  sunt,  ex  omnium  consensu? 
Num  incertum  Catholicis  est,  unicam  illam 
esse  quovis  tempore  veram  Christi  Eccle¬ 
siam,  veraque  ejus  membra  omnes  et  solos 
eos,  qui  Apostolicae  Sedi  communione  jun¬ 
guntur?  Numquid  ab  eadem,  certa  et  deter¬ 
minata  Scriptura  vulgatae  editionis,  certae 
Traditiones  divinae,  certa  concilia  approbata, 
certus  Papa  legitimus,  certa  ejus  auctoritas 
in  fidei  morumque  decretis  etc.  emanant?  Ubi 
vicissim  apud  infelices  Biblistas  incerta  sunt 
omnia,  praeter  privatum  vertiginis  spiritum, 
quo  quisque  sibi  Scripturae  versionem,  cano- 
nem,  interpretationem  et  sensum  vel  fabri¬ 
cat,  vel  deligit  ad  libitum. 

V. —  Tandem  Epimptri  loco  subjicit  Ame- 
sius  :  «  Hujusmodi  considerationibus  imbuti, 
fatentur  ipsimet  Pontificii,  falsi  aliquid  posse 
ita  proponi,  ut  obligetur  quis  ad  credendum 
illi  falso  fide  divina  etc.  Quaenam  vero  sunt 
considerationes  istae?  Amesianee,  an  Bellar- 


VINDICI/E 


•132 

miniana;?  Chrysippeum  acumen  fuerit,  et 
prodigiosa  syllogistice,  qua;  ex  illis  hoc  in¬ 
ferre  quiverit!  Sit  tamen  ita,  quid  tum?  An 
adeo  absurdum  est  :  «  Posse  aliquod  falsum 
simplici  ita  proponi,  ut  obligetur  ad  creden¬ 
dum  illi  falso  fide  divina?  »  Equidem  licet 
ea  Alex.  Pezantii  sententia,  quam  tuentur 
etiam  Bannez,  Valentia,  et  alii,  quos  citat  et 
sequitur  Tannerus,  mihi  minus  probetur, 
censeamque  longe  (verius,  cum  GC.  Lugo  et 
Pallavicino,  ad  veracitatem  Dei  spectare, 
ut  numquam  permittat  aliquod  falsum  fieri 
evidenter  credibile,  tamquam  dictum  a  Deo  : 
nihil  tamen  obstat,  quominus  error  aliquis 
simplici  rustico  ita  proponatur,  ut  ex  errante 
conscientia  teneatur  ad  assensum.  Hoc  inter 
quoscumque  sectarios  haud  raro  evenire, 
fateri  tenentur  omnes,  qui  sentiunt,  in  coeti¬ 
bus  fundamentaliter  corruptis  salvari  sim¬ 
plices  inculpate  errantes.  Quis  dubitet,  Lu- 
theranos  esse  persuasos,  teneri  se,  explosa 
transubstantiatione ,  ad  credendam  impa- 
nationem  in  Goena,  v.  gr.  Sacramentarios 
signum  Corporis  Christi ,  etc.  Quid  ergo 
omni  hoc  suo  prseludio,  nisi  perspicue  ca¬ 
villatus  est  Amesius  ?  Nimirum  hoc  est  : 
Enervare  Bella rminum! 

x 

Ad  CAPUT  IV. 

Doctrina  Bellamini  in  hac  controversia, 
est  perspicue  tradita  in  decreto  synodi  Tri- 
dentinse  omnibus  noto  :  Nec  ille  aliud  prin¬ 
cipale  fundamentum,  praeter  «  publicum 
totius  Ecclesiae  judicium  »  urget.  Unde  si 
quid  Amesius  hic  «  enervare  »  voluisset, 
unice  auctoritatem  Ecclesia;,  infallibilem  in 
definitionibus,  labefactare  debuisset.  Nam 
argumenta,  qua)  Ecclesiam  ad  statuendum 
divinorum  librorum  canonem  (uti  et  alia 
qua; vis  dogmata  controversa)  impulerunt, 
non  est  necesse,  ut  singula  per  se  sint  apo¬ 
dictica  et  irrefragabilia;  cum  alioqui  non  opus 
foret  Ecclesia;  sententia  definitiva.  Facilli¬ 
mum  ergo  erit  a  cavillis  consuetis  hic  se 
expedire,  cum  nihil  producere  vel  ex  Scri¬ 
ptura  (quam  alias  unicam  regulam  in  rebus 
fidei  crepant)  vel  e  ratione  convincente 
queat,  ut  patebit  in  decursu.  Gerte  pleraque 
ne  probabilia  quidem,  sed  plane  falsa,  aut 
etiam  injuriosa,  assumuntur.  Quam  multa 
ejusmodi  in  prima  mox  Theodosi  addensan¬ 
tur,  ut  fere  plures  numerari  possint  errores, 
calumnia;,  mendacia  etc.,  quam  versus! 
Nam  1.  etsi  <<  Scriptura  S.  contineatur  illis 


libris,  qui  scripti  fuerunt  a  sanctis  Dei  ho¬ 
minibus»  :  non  tamen  hi  omnes,  et  singuli 
(quoti  contendit  Amesius),  «acti  sunt  infalli- 
fciliter  a  Spiritu  S.  tam  quoad  materiam, 
quam  quoad  formam  scriptionis».  Neque 
id  affirmatur  II.  Petr.  i.  v.  21.  universaliter, 
ut  ille  fingit  post  Witackerum;  quem  dudum 
ostendit  P.  Gretscrus  pag.  98.  et  seqq.  dum 
suis  argumentis  quosdam  libros  canonicos 
eversum  ivit,  propemodum  universos  sub¬ 
ruisse.  Sane  juxta  hos  Novatores  periclita¬ 
rentur  de  magna  parte  suorum  librorum 
Esaias,  Jeremias  etc.  2.  Falsum  est  et  im¬ 
probabile,  omnes  «  libros  V.  T.  Ecclesia* 
veteri  traditos  esse  a  Prophetis  »  (stricte  et 
xa-r’  iloyty  ita  nominalis,  uti  sunt  Moses, 
David,  4.  majores,  42.  minores),  quod  tamen 
unice  contendit  Amesius,  ut  jam  etiam  vidi¬ 
mus  in  notis  ad  cap.  i.  ^Equivocatione  igitur 
et  hic  cavillatur.  3.  Multiplex  et  decumana 
sycophantia  est,  cum  sine  ulla  probatione 
pronunciat  :«  Quia  alii  quidam  libri  (praeter 
eos,  quos  cum  Judaeis  in  praesentia  Ecclesia; 
reformata;  recipiunt),  in  Graecis  Bibliorum 
versionibus  primo,  et  postea  in  Latinis  post 
tempora  Prophetarum  cum  istis  temere  con¬ 
juncti  fuerunt  ab  imperitis  et  incautis  homi¬ 
nibus,  et  in  aliquo  honore  habiti;  idcirco  a 
Pontificiis  nuper  fuerunt  canonizati,  recla¬ 
mantibus  non  paucis  inter  ipsos  Papistas 
doctiores  ».  Numquid  hic  singula  prope 
verba  turgent  atrocibus  calumniis  ?  Pu  leat 
Netthenum,  et  caeteros  Amesii  Encomiastas, 
quod  ita  suspiciant  «  mirabile  »  hoc  «  Com¬ 
pendium  »,  in  quo  tamen  nihil  apparet 
mirius  effronte  in  sycophantando  audacia.  4. 
Falsum  est,  «  libros  Tobia;,  Judith»,  et 
caeteros,  quos  rejiciunt  cacodoxi,  «  non  esse 
scriptos  a  Prophetis,  »  latius  acceptis,  ut 
paulo  ante  dictum,  «  nec  ab  iis  probatos, 
non  Hebraice,  non  Ecclesia;  Judaicae  tradi¬ 
tos,  aut  ab  iis  receptos,  non  a  Christo  aut 
Apostolis  ulla  ratione  approbatos,  sed  a  ca¬ 
none  approbatos  tacite  seclusos  ».  Rumpen¬ 
tur  citius  Puritani  omnes,  quam  illa  tam 
temere  ab  Amesio  asserta,  ulla  irrefragabili 
auctoritate  vel  ratione  probare  valeant.  5. 
Denique  blasphemia  est ;  «  Eos  libros  non 
referre  majestatem  Scripturse  sacree  :  in  ple- 
risque  eorum  varia  contineri,  qua;  cum 
libris  Propheticis,  cum  semetipsis,  et  cum 
veritate  manifeste  pugnant  ».  Recte  pronun¬ 
tiavit  P.  Thomas  Baconus  in  analys.  disp.  3. 
cap.  13.  nu.  193.  intolerabilem  esse  secta¬ 
riorum  impudentiam  et  iniquitatem,  qui. 


DE  VERBO  DEI. 


cum  tot  alias  concoquant  in  libris  canonicis 
indubitatis  occurrentes  contradictiones  (quti- 
rum  nonnullse  ibidem  relatce  humano  in¬ 
genio  apparent  ita  insolubiles,  ut  ex  omnibus 
fidei  nostrae  articulis  videatur  esse  difficilli¬ 
mus  is  ipse  :  quod  in  Scripturis  nulla  sit  aut 
falsitas,  aut  contradictio),  tamen  cum  ad 
Deutero-Canonicos,  Judith,  Estheris,  Macha- 
beeorum  etc.  accedunt,  ita  moroso  sunt  sto¬ 
macho,  ut  manifestis  scatere  falsitatibus  et 
antilogiis  clamitent.  Queenam  vero,  dicite,  o 
lyncei,  majestas  divina  relucet  magis  in 
Ecclesiaste  et  Cantico  Cantic.  quam  in  Sa¬ 
pientia  et  Ecclesiastico  ?  in  libro  Ruth,  quam 
in  Judith?  etc.  Cur  potius  Epistola  ad  Phi¬ 
lemonem,  quam  Jacobi,  divinitatem  redolet? 
cum  heec  omnium  novatorum  Patriarchae 
visa  sit  «  straminea,  et  Apostolico  spiritu 
destituta».  Anne  Christus  et  Apostoli  magis 
approbarunt  Addiam,  Sophoniam,  etc.  quam 
Tobiam,  Judith,  etc.?  Unde  ostenditur,  hos 
sine  Spiritus  S.  instinctu  et  assistentia  scri¬ 
ptos?  a  nullo  Prophetarum  aut  Apostolorum 
probatos?  Num  Neo-Evangelicis  vice  daroost- 
Ijsw;  est  negativum  argumentum,  communi 
alias  sapientum  calculo  explosum?  Nempe 
sufficit  ipsis  recentiorum  Judaiorum  testi¬ 
monium  !  Producant,  si  possunt,  vel  unicum 
concilium,  aut  S.  Patrem,  qui  canonem  Lu- 
theranum  vel  Calvinisticum  ex  asse  appro¬ 
bet,  nec  ab  ipsis  plus  minus  dissentiat.  Lao- 
dicenam  synodum  jactant?  Sed  haec  Apoca- 
lypsim  omittit,  et  Judae  Epistolam.  Melito- 
nem  laudant?  at  Sapientiam  is  admittit. 
Hilarium  ?  adnumerat  is  Canoni  Epistolam 
Hieremiae,  quam  Protestantes  tollunt.  Hiero¬ 
nymum?  probat  iste  cum  Nicaenis  Patribus 
Judithae  librum;  uti  vice  versa  omittit  Atha- 
nasius  Estherem,  Epiphanius  lib.  Baruch, 
Gregorius  Nazianzenus  tam  Estherem  quam 
Apocalypsim.  Nos  vero  Catholici,  cum  ha¬ 
beamus  Tridentino  decreto  per  omnia  con¬ 
sentientes  S.  Innocentium  I  Papam  ,  et 
Augustinum  cum  numeroso  concilio  Cartha¬ 
giniensi  (cujus  ipse  pars  magna  fuit),  ex  pri¬ 
mis  vero  quatuor  saeculis,  pro  singulis  libris 
controversis,  illustria  Patrum  testimonia  : 
quis  proinde  sive  furor,  sive  impudentia  est, 
dicere  cum  Amesio  :  «  Idcirco  a  Tridentinis 
PP.  canonizatos  esse  eos  libros,  quia  temere 
ab  incautis  et  imperitis  fuerant  in  graecis  et 
latinis  versionibus  bibliorum  adjuncti?  » 
Aut  cum  Titio,  Ilelmstadiensi  ostentatore 
pag.  23.  «  Quae  sententia  nulla  e  primis 
quatuor  Nov,  Test.  Ecclesiae  saeculis  DD. 


133 

suffragia  pro  se  habet,  ea  non  potest  vocari 
sententia  antiquae  Ecclesiae,  sed  talis  est, 
quam  de  canone  librorum  Vet.  Test.  novo 
et  inaudito  in  Ecclesia  ausu  sub  anathemate 
proposuit  concilium  Tridentinum,  ergo  etc.» 
Sane  unicum  istud  Amesii  effatum  apud 
quemvis  cordatum  detrahit  ei  fidem  omnem 
et  existimationem  :  haec  vero  Titii  minor 
propositio,  aut  est  inscitiae  intolerabilis,  aul 
mendacium  adipatum,  aut  certe  cavillatio 
sycophantica,  homini  rabioso  magis  quam 
Doctori  conveniens  :  Eodem  enim  jure,  vel 
injuria  potius,  poterat  damnare  anathema- 
tismum  Nicaeni  pro  otxoouo-iw,  Ephesini  pro 
Oeotoxto  etc.  ut  consideranti  patebit.  Alia  in 
hanc  materiam  videantur  ad  calcem  cap.  10. 

Ad  CAPUT  VII. 

Cavilli,  quibus  Amesius  argumenta  gene¬ 
ralia  Bellarmini  pro  canone  sacrorum  libro¬ 
rum  eludere  conatus  est,  partim  supra  ad 
cap.  4.  relati  sunt,  partim  infra  ad  cap.  10. 
discutientur.  Verum  quia  ad  particulares 
S.  Scripturae  libros  impugnandos  descendit, 
ejusdem  vestigiis  insistimus.  Non  est  tamen 
animus,  hic  prosequi  difficultates  historicas 
et  chronologicas,  quae  circa  7.  capita  poste¬ 
riora  Esther,  libros  Judith,  Tobise,  Macha- 
beeos,  etc.  agitantur;  cum  et  a  P.  Gretsero 
in  defensione  libri  i.  ilemque  a  PP.  Serario, 
Tirino,  etc.  in  Commentario  abunde  id  sit 
praestitum.  Et  quamvis  aliquis  haereret  alic¬ 
ubi  nodus  inextricabilis,  quod  minime 
reor,  non  ideo  canonica  auctoritas  libro  tali 
esset  abjudicanda,  cum  idem  alias  fieri  de¬ 
beret  Pentateucho,  Evangeliis,  etc.,  ut  supra 
monuimus.  Perlustrabimus  ergo  reliqua  Ame¬ 
sii,  quae  Bellarmino  objicit.  Ac  f.  contra  7. 
posteriora  capita  Esther,  judicio  Bellarmini 
in  canonem  referenda,  quod  in  codice,  quem 
concilia  et  Patres  legere  consueverunt,  ex¬ 
stitisse  omnimode  censenda  sint,  Amesius 
post  Junium  et  Ilunnium  sic  arguit  :  «  Non 
sequitur,  etiam  Bellarmino  fatente  :  In 
iisdem  exemplaribus  continebantur  duo  libri 
posteriores  Esdrse,  quibus  continebantur  et 
priores;  ergo  neque  sequitur  :  Concilia  et 
Patres  numerant  librum  Esther  inter  sacros 
et  Canonicos;  ergo  etiam  postrema  7.  capita 
Scripturis  Canonicis  accensent».  Respon¬ 
deo,  concedo  totum.  Sed  hoc  non  est  argu¬ 
mentum  Bellarmini,  sed  cavillatio  novato¬ 
rum.  Ille  enim  expresse  addit  :  «  Qualem 


154 


VINDICLE 


illi  legere  consueverant  ut  etiam  Amesius 
recitat.  Imo  multo  amplius  adclit  Bellarm. 
quae  Amesius  dissimulavit  fide  non  bona; 
nempe  :  «  Concilia  et  Patres,  qui  librum 
Estheris  canonizabant,  de  eo  volumine  locu¬ 
tos,  quo  tum  ipsi,  tum  universa  Ecclesia 
utebatur.  Utebatur  autem  illa  Vulgata  Grae- 
ca,  quse  7.  capita  illa  continebat,  ut  testan¬ 
tur  SS.  Athanas.  et  HieroD.  itemque  Graeci 
textus,  qui  LXXII.  Interpretum  nomine  cir¬ 
cumferuntur  etc.  »  Nil  simile  de  duobus 
posterioribus  Esdrae  et  Machabaeorum  dici 
potest.  Ergo  cavillatur,  et  non  enervat 
Amesius.  Nimirum  aliud  est,  annecti  «  for- 
maliter,  »  tamquam  genuinae  partes  ejusdem 
libri,  aliud  mere  «  materialiter  »,  uti  posset 
canonico  jungi  liber  mere  profanus. 

2.  Sic  cavillatur:  «  Propter  7.  illa  capita 
rejectus  fuit  totus  liber  Esther  a  nonnullis. 
Vel  hoc  igitur  nomine  rejiciendae  sunt  adje¬ 
ctiones  ex  Canonicorum  librorum  exempla¬ 
ribus  ».  Si  hsec  illatio  valeret,  oporteret 
pariter  Epistolas  Jacobi,  Judae,  etc.  cum  Lu- 
thero  e  Canone  exscindere,  aut  saltem  illas 
earum  partes  rejicere,  quibus  ipse  permo¬ 
tus,  non  esse  Apostolicas  praetendit ;  quod 
Calvinistse  non  admitterent. 

3.  Ait :  «  Qui  librum  aliquem  simpliciter 
in  canonem  referunt,  non  ideo  omnes  laci¬ 
nias  illi  assutas  habent  pro  divinis  » .  Ita  est, 
quid  hinc  infert?  Tuum  erat  probare,  illa  7. 
capita  esse  «  laciniam  assutam,  et  partem 
spuriam  ».  Quod  iterum  num.  4.  supponitur, 
et  nec  leviter  probatur,  th.  9.  «  Negat  esse 
probabile  » ,  uti  cum  Origene  dixerat  Bellar- 
minus,  ista  7.  capita  fuisse  aliquando  in 
textu  Hebraeo,  deinde  casu  aliquo  excidisse. 
Sed  nec  vel  leviter  tangit  conjecturam  alla¬ 
tam  :  ejusque  rationes  in  contrarium  nihil 
urgent,  cum  praeter  principii  petitionem 
nihil  plane  contineant. 

Ad  CAPUT  IX. 

Amesius  contra  quaedam  capita  Danielis 
ex  Witakero  repetit,  quae  vel  sunt  mera 
principii  petitio,  vel  explorata  mendacia,  ut 
patet  ex  P.  Gretsero  in  cap.  9.  quod  cum 
ignorare  Amesius  non  posset,  tandem  in 
ipsum  S.  Hieronymum  mucronem  suum 
stringit,  ac  cum  Erasmo  versipelli  damnat 
S.  Doctorem«  vafri»,  immo  apeiti  mendacii, 
quod  contra  conscientiam  «  ad  placandam 
imperitorum  invidiam  »,  in  Apolog.  2.  con¬ 
tra  Ruffim.  dixerit :  »  Se,  quae  in  preefat.  in 


Danielem  scripserat,  non  ex  sua,  sed  Judae¬ 
orum  sententia  scripsisse  ».  Nempe  hoC  est 
(quod  de  Calixto  testatur  Hulsemannus) 
SS.  Patres  «  tractare  ut  pupas  et  crepun¬ 
dia  t>  ;  cum  placent,  laudibus  ad  coelum  tol¬ 
lere  ;  cum  displicent,  ut  criminosos  plectere. 
Sed  vel  hinc  elucescit  innocentia  Ecclesiae 
Catholicae. 

Ad  CAPUT  X. 

I.  —  In  hunc  locum  referre  libuit  cavillos 
Amesii,  quibus  argumenta  generalia  Bellar- 
mini  pro  canone  Concilii  Trid.  libros  Deu- 
tero-Canonicos  in  numerum  «  Sacrorum  » 
referentis,  eludere  conatur.  Jam  supra  ad 
finem  cap.  4.  notatum  :  ad  definitionem  au¬ 
thenticam  concilii  non  requiri  argumenta, 
singula  per  se  in  solidum  convincentia;  suf¬ 
ficit  enim,  si  ex  omnibus  in  unum  conflatis 
emergat  certitudo  moralis,  quae  per  Eccle¬ 
siae  decretum ,  ex  Spiritus  S.  assistentia 
avap.dpT7jp.ov,  transeat  in  articulum,  cui 
non  possit  subesse  falsum.  Unde  cum  Bel¬ 
larm.  I.  ostendit  :  SS.  Patres  ex  illis  libris 
controversis  testimonia  citare,  et  quidem 
tamquam  ex  Scripturis  sacris,  divinis  et 
canonicis  etc.,  frustra 

Objicit  Amesius  :  «Etiam  iii. etiv.Esdrae, 
aliosque  libros  citra  controversiam  apocry¬ 
phos  ,  citari  a  Patribus,  vocari  sacros, 
divinos ,  canonicos ;  immo  etiam  Patrum, 
Pontificum,  et  conciliorum  scripta,  ita  non¬ 
numquam  vocari,  licet  alio  sensu,  ac  Pro¬ 
phetica  et  Apostolica,  ut  agnoscit  ipse  Bel¬ 
larm.  »  Resp.  enim ,  illas  citationes  et 
nuncupationes  honorificas  seorsim  sumptas, 
esse  tantum  partiale  motivum  ad  includen¬ 
dum  canoni  sacrorum  voluminum  etiam  ex. 
grat.  duos  libros  priores  Machabaeorum. 
Longe  fortius  accedebat  alterum ;  quod 
nempe  S.  Augustinus,  cui  uni  plus  quam 
lOOO.Lutheris,  1000. Calvinis  merito  defertur, 
testatus  sit  lib.  xvm.  de  Civit.  Dei  cap.  36. 
«  Illos  non  a  Judaeis,  sed  ab  Ecclesia  pro 
Canonicis  haberi ».  Quodque  caeteris  cano¬ 
nicis  adnumeraverint  eosdem  concil.  Car¬ 
thaginiense,  SS.  Innocentius  et  Gelasius 
Summi  Pontifices  etc.  quod  certe  viri  illi 
sanctissimi  et  sapientissimi  numquam  fecis¬ 
sent,  nisi  persuasum  habuissent,  auctorita¬ 
tem  canonicam  eorum  librorum  ab  Aposto¬ 
lica  traditiune  promanare. 

II.  —  Frustra  1.  miratur  Amesius  :  «  Quo¬ 
modo  Apostoli  sub  N.  T.  alium  canonem 


DE  VERBO  DEI. 


155 


V.  T-  tradiderint,  quam  fuerit  unquam  illi, 
Ecclesiae  traditus.  » 

Frustra  2.  consuetam  suam  naeniam  occi¬ 
nit  :  «  In  scriptis  Apostolorum  nihil  tale 
apparere,  sed  contrarium  potius  etc.  » 

Frustra  3.  negat,  «  ullum  Patrum  tradere 
hos  libros  habitos  fuisse  canonicos  ex  tradi¬ 
tione  Apostolica.  » 

Frustra  4.  contendit,  si  verum  id  esset, 

«  tum  multi  Patres  in  canone  V.  T.  expo¬ 
nendo  non  secuti  fuissent  Hebraeos  etc. »  Con¬ 
tra  enim  est  1.  quod  satis  probabile  sit, 
etiam  eos  libros  controversos,  fuisse  a  ve- 
tere  Hebraeorum  Synagoga  agnitos,  ut  au¬ 
ctoritatis  canonicae  (vide  P.  Gretseruin 
pag.  108.) ;  posteriores  vero  Judaeos  a  pri¬ 
scorum  canone,  uti  in  plurimis  aliis  rebus, 
deflexisse,  cum  in  suo  Thalmud  Jobum 
etiam  negent  esse  canonicum.  2.  Etsi  gratis 
daretur,  numquam  illos  fuisse  in  Hebraeorum 
canone  ante  Christum  ;  cur,  si,  ut  supponi¬ 
mus,  vere  divini  sunt,  ac  ex  speciali  assi¬ 
stentia  Spiritus  sancti  infallibiles,  non  id  ab 
Apostolis  primum  potuit  declarari?  3.  Quod 
de  hac  canonizatione  nil  legatur  in  scriptis 
Apostolorum,  quid  mirum?  cum  nec  de 
canone  indubitatorum  V.  et  N.  T.  librorum 
quidquam  in  illis  reperiatur.  4.  Etsi  Patres 
conceptis  verbis  non  pronuncient,  id  esse  ex 
traditione  Apostolorum,  reipsa  tamen  ct  im¬ 
plicite  hoc  asserunt,  dum  aiunt  :  «  Eccle¬ 
siam  illos  pro  canonicis  habere  ».  Hsec  au¬ 
tem  nullum  dogma  fidei  proponit,  nisi  a 
Christo  et  Apostolis  profectum.  5.  Denique, 
sicut  de  Epistolis  Jacobi,  Judee  etc.,  ita  et  de 
'Tobia,  Judith,  etc.  potuit  apud  PP.  tertii  et 
quarti  saeculi  dubitatio  oriri,  ac  traditio 
Apostolorum  ignorari. 

III. — Probationi  Bellarminianae  a  conciliis 
petitae  perquam  inepte. 

Objicit  Amesius  1.  :  «  SS.  Hieronymi  et 
Augustini  tempore,  necdum  a  generali  con¬ 
cilio  fuisse  quid  decretum  de  illis  controver¬ 
sis.  Quid  tum?  numquid  etiam  provinciale, 
legitime  approbatum,  receptum,  tantae  au¬ 
ctoritatis  merito  censetur,  ut  ejus  ductum 
secuta  synodus  Trid.  tandem  sub  anathe¬ 
mate  sanxerit  hunc,  quem  nunc  veneramur 
canonem?  «  At »,  inquis,  «cur  non  citius 
in  aliquo  anteriori  generali  concilio  id  prae¬ 
stitum?  »  Resp.  Quia  numquam  ante  Luthe- 
rum  tanta  necessitas,  quam  videtur  impo¬ 
suisse  importuna  sectariorum  libido  novandi 
pleraque  omnia.  Numquid  ante  Arium  6y.oov- 
«<ov,  ante  Nestori um  Oeotoxov  ante  Pelagium 


peccatum  originis,  ante  Berengarium  trans- 
substantiationem  tam  clare,  distincteque 
definivit  Ecclesia? 

Objicit  2.  «A  Pontificiis  non  probari  cano¬ 
nem  26.  ejusdem  concilii  Carthag.  quo  ve¬ 
tatur  primae  Sedis  Episcopus  vocari  princeps 
Sacerdotum  etc.  ».  Resp.  Neg.  assumptum; 
tantum  enim  de  primae  Sedis  Episcopo  in 
Africa  loquitur  :  nec  ita  desipiebant  Afri, 
ut  primae  Sedi  totius  orbis  leges  auderent 
praefigere. 

Objicit  3.  libros  illos  controversos  ,  «  a 
concilio  Carthag.  dici  aequivoce  canonicos  : 
aut  si  vere  canonicos  intellexit,  tum  Laodi- 
ceno  contradixisse  ».  Resp.  Laodicenum  li¬ 
bros  illos  non  rejicit,  sed  negative  se  habet 
respectu  illorum,  adeoque  non  ei  contradicit 
Carthaginiense  ;  non  magis  certe  quam  Cal- 
vinistae,  qui  Apocalypsin  et  Judae  Epistolam 
admittunt,  quas  illa  synodus  omiserat.  A 
Carthaginiensi  canonicis  adnumeratos  esse 
libros  duos  posteriores  Esdrae,  dicit,  sed  non 
probat  Amesius ;  oppositum  patet  ex  fine 
cap.  20.  Bellarmini,  cui  nihil  habuit,  quod 
reponeret  Amesius,  qui  tandem  eo  prorum¬ 
pit  audaciae,  ut  concilium  illud  Carthagi¬ 
niense  dicat  «  temere  admodum  fecisse,  quod 
sine  ulla  singulari  ratione  (quae  scilicet  Cal- 
vinistis  arrideat)  libros  illos  retulit  in  cano¬ 
nem  quingentis  aut  sexcentis  annis,  post¬ 
quam  editi  fuerunt,  quos  et  Ecclesia  V.  T.  et 
Apostoli  et  concilia  omnia  antecedentia  ex¬ 
tra  canonem  reliquerunt  ».  Sed  impudens 
haec  calumnia  ex  dictis  evanescit. 

IV.  — .  Dicerat  Bellarm.  hoc  cap.  «  Eccle¬ 
siam  nullo  modo  posse  facere  librum  cano¬ 
nicum  de  non  canonico,  sed  tantum  decla¬ 
rare,  quis  sit  habendus  canonicus;  et  hoc 
nos  tenere  :  sed  nec  pro  arbitratu,  sed  1.  ex 
veterum  testimoniis,  2.  ex  similitudine  li¬ 
brorum,  de  quibus  ambigitur  :  3.  ex  com¬ 
muni  sensu  et  quasi  gustu  populi  Christiani 
etc.  Et  haec  tria  Ecclesiam  observasse.  » 
Quid  his  opponit  Amesius  cap.  2.  th.  7.  nu¬ 
gas  et  cavillos,  more  consueto :  I.  manifeste 
falsum,  immo  implicatorium  est,  «  illa  tria 
(simul  sumpta,  ut  Bellarm.  accipit)  aeque 
nota  fuisse  Melitoni,  liilario,  Epiphanio,  Hie¬ 
ronymo,  concilio  Laodiceno  etc.,  qui  istos 
libros  extra  canonem  reliquerunt  ».  2.  Si 
opus  foret  «  testimonio  auctoris,  qui  illo 
saeculo  vixit,  quo  libri  illi ;  (controversi) 
editi  fuerunt  »  (uti  Amesius  praetendit)  eli¬ 
minandi  e  V.  T.  essent  omnes  olim  dubii, 
et  nunc  a  Calvinistis  quoque  recepti.  3 


VINDICI /E 


!  50 

E  tiara  de  his  N.  T.  libris,  scilicet  Epistola 
Jacobi,  Jud®,  secunda  Petri,  n.  etm.  Joan- 
nis,  ilemque  Apocalypsi,  «  varia  fuere  Vete¬ 
rum  Patrum  testimonia  » ;  quae  varietas  cum 
non  obstet,  quin  jam  recipiantur  ab  omni¬ 
bus,  cur  obstaret  in  Tobi®,  Judith,  Sapien¬ 
ti®  etc.,  V.  T.?  4.  Noctu®  Calvinian®  judi¬ 
cant,  «  non.  esse  majorem  similitudinem  li¬ 
brorum  »  Judith, Sapienti®, Ecclesiastici,  etc. 
cum  Propheticis  Josue,  Judicum,  Ruth,  Re¬ 
gum,  etc.,  quam  esse  tenebrarum  cum  luce, 
et  illam  similitudinem,  qu®  aliqua  ex  parte 
in  c® teris  habetur,  non  sufficere  ad  eorum 
canonizationem  ».  SS.  Augustinus,  Innocen¬ 
tius,  Gelasius,  conc.  Carthag.  etc.  judicant 
esse  omnino  similitudinem  :  utris  creditis, 
Quirites?  5.  Communis  sensus  populi  Chri¬ 
stiani  per  1200.  annos,  junctus  Veterum  te¬ 
stimoniis,  et  similitudini  cum  aliis  libris, 
merito  permovit  concilium  Trid.  ad  discer¬ 
nendos  illos  libros  ab  apocryphis  :  nulla  in 
eo  omni  sensu  est-  umbra  privati  Spiritus , 
quem  justissime  characterem  h®reseos  irri¬ 
dent  pii  omnes.  6.  «  Si  populus  Christi  non 
habet  alium  sensum  nunc,  quam  habuit  olim 
in  concilio  Laodiceno  et  ante,  cum  istos  li¬ 
bros  extra  canonem  reliquit  »;  cur  ergo  Cal- 
vinist®  cum  Catholicis  admittunt  Jud®  Epi¬ 
stolam,  et  Apocalypsin,  quas  conc.  Laodi- 
cenum  extra  canonem  reliquit?  7.  «  Media 
prffidicta  declarandi  »  canonicos,  cum  ha¬ 
beant  certitudinem  moralem,  faciunt,  ut  de¬ 
claratio  Ecclesi®  Rom.  ob  promissionem 
assistenti®  Spiritus  S.  habeat  «  certitudinem 
fidei  divin®  »,  non  minus  ac  illud  post  mul¬ 
tam  disquisitionem  ab  Apostolis  latum  de 
legalibus  decretum  Act.  xv.  Visum  est  Spiri¬ 
tui  S.  et  nobis  etc.  Sed  jam  demum  Amesio 
relicto,  hic  loci,  ob  materi®  affinitatem,  re¬ 
ferre  opportunum  erit, 

QUOS  CAVILLOS  JOAN.  GERHARDUS  IN  SUO  BEL- 

LARMINO  6p0o3o$i'a?  TESTE,  EX  IIYPOTHESIBUS 

BELLARMINIANIS  llINC  INDE  INUISCRIMINATIM 

DECERPTIS  CONTEXAT? 

I.  —  Disp.  1.  tli.  8.  et  seqq.  ex  eo,  quod 
Bellarm.  lib.  n.  de  Verbo  cap.  2.  §.  tertium 
argum.  concedit,  israeliticam  ecclesiam  ante 
Christi  adventum  «  Eloquia  divina  sibi  con¬ 
credita  »  fideliter  custodisse,  sic  arguit  : 
«  Cuicumque  Ecclesi®  concredita  fuere  elo¬ 
quia  DEI,  h.  e.  Scriptur®  canonic®,  et  qu® 
Ecclesia  depositum  illud  fideliter  custodivit, 
illius  testimonium  in  secernendis  libris  apo¬ 
cryphis  a  canonicis  merito  amplectimur : 


jam  vero  ecclesi®  israelitic®  concredita 
fuere  eloquia  DEI,  h.  e.  Scriptur®  canoni- 
c®,  eademque  depositum  illud  ante  Christi 
adventum  fideliter  custodivit,  ofatenteBellar- 
mino ;  «  ergo  ».  Ulterius  :  «  Omnes  isti  libri, 
quos  in  canonem  non  admittimus,  rejecti 
fuere  ab  ecclesia  israelitica  ;  ergo  testimo¬ 
nium  et  consensum  ecclesi®  israelitic®  in 
repudiandis  a  canone  controversis  illis  libris, 
quos  Bellarm.  cap.  7.  8.  9.  10.  ab  Hebr®is 
rejici  asserit,  merito  sequimur  ».  Resp.  1  : 
concesso  argumento  ex  asse ,  negatur , 
subsumptum.  Nam  ut  optime  ex  P.  Se- 
bast.  Ileissii  suggestione  adnotat  P.  Gretse- 
rus  pag.  107.  Lutherani  numquam  probare 
poterunt,  a  Synagoga  ante  Christum  natum, 
vel  etiam  tempore  Christi  in  terris  versati, 
extra  canonem  positos  et  velati  apocryphos 
esse  rejectos  eos,  quos  jam  ipsi  rejiciunt  cum 
perfidis  Jud®is  post  Christum,  qui  in  suo 
Thalmud,  Jobum  etiam  negant  esse  cano¬ 
nicum.  Resp.  2.  Etsi  constaret  ,  a  vetere 
Synagoga,  aut  aliquibus  ejus  doctoribus 
semper  illos  libros  controversos  non  fuisse 
positive  in  canonem  admissos;  nulla  hinc 
prorsus  inferretur  positiva  rejectio  :  sed  ipsa 
se  respectu  illorum  negative  habuisset;  ve¬ 
rum  a  Christo  et  Apostolicis  recepti  fuere, 
ut  supra  dixi.  Quis  vero  hic  non  stupeat  ex¬ 
caecationem  Lutheranam,  qu®  cum  perfidis 
Jud®is  malit,  quam  cum  Christiana  Ecclesia 
sentire?  Numquid  par  erat  ita  subsumere 
Gerhardum.  Jam  vero  Ecclesi®  Christian® 
Catholic®  concredita  fuere  eloquia  DEI,  ea¬ 
demque  depositum  illud  sempdr  custodivit; 
ergo  testimonium  hujus  saltem  non  minus 
ac  Synagog®  nos  amplecti  par  est;  ergo 
nefas  est  sequi  perfidos  IIebr®os  in  repu¬ 
diandis  controversis  illis  libris;  ergo  menti¬ 
mur,  cum  rejectionem  eorum  librorum 
affingimus  veteri  Synagog®,  et  hujus  rei 
testem  allegamus  Bcllarminum,  et  Hierony¬ 
mum  ,  cum  hos  constet  loqui  do  perfidis 
posteriorum  s®culorum  Hebr®is?  Et  per 
h®c  etiam  evanescit  argumentum  th.  13. 

II.  —  Th.  14.  ex  eo  quod  Bellarm.  lib.  i. 
de  Verbo  Dei  cap.  7.  statuit,  Esdram  con¬ 
stituisse  canonem  Hebr®orum,  sic  arguit 
Gerhardus:  «  Qui  sub  anathematis  commina¬ 
tione  pro  canonicis  V.  T.  libris  jubet  haberi 
eos,  quos  Esdras  in  canonem  non  recepit, 
ille  refragatur  prophetic®  auctoritati ;  prius 
faciunt  adversarii ;  ergo  ». 

Resp.  Majori  propositioni  nihil  deest  nisi 
probatio,  qu®  valde  robusta  sit.  Ex  qua 


DE  VERBO  DEI. 


157 


enim  auctoritate  aut  ratione  irrefragabili 
convincent  Lutherani,  post  tempora  Esdrae 
nullum  fuisse  canonicum  scriptorem?  Es- 
dram  ita  condidisse  canonem,  ut  nefas  esset, 
ullum  addi  librum.  Et  licet  gratis  daretur, 
infra  tempora  Esdrae  et  Christi  nullum  illo¬ 
rum  controversorum  librorum  fuisse  saltem 
sub  dubio  in  canonem  a  nonnullis  doctori- 
bus  vel  scribis  relatum;  unde  probabitur, 
id  a  Christo  vel  Apostolis  non  factura.  At  in¬ 
quit  Gerhardus  :  «  Non  potest  ex  ullo  pro¬ 
bato  scriptore  demonstrari,  controversos 
illos  esse  post  Esdrai  tempora  in  canonem 
unquam  receptos  ».  Resp.  :  Jam  supra  pro¬ 
batum  est  ex  probatissimis  scriptoribus, 
SS.  Innocentio,  Gelasio,  Augustino  etc.,  id 
convinci.  Numquam  enim  viri  illi  sanctissimi 
et  sapientissimi  in  canone  illos  recensuis¬ 
sent,  nisi  certissime  fuissent  persuasi,  illos 
saltem  a  Christo  et  Apostolicis  canonizatos 
fuisse,  quidquid  sit  de  veteri  Synagoga. 

III.  —  Th.  15.  ex  eo,  quod  Bellarmino 
lib.  ii.  de  Verbo  Dei  cap.  1.  fatente  «libri 
canonici  V.  T.  scripti  fuerint  lingua  hebraea, 
controversi  vero  illi,  vel  non  sint  ea  scripti, 
vel  non  amplius  exstent  »,  (quod  Bellarm. 
concedit),  Gerhardus  infert  :  «  eos  non  esse 
canonicos  ». 

Resp.  :  mira  est  vel  oscitantia  vel  impu¬ 
dentia  Gerhardi,  qui  indefinitam  Bellarmini 
propositionem  assumit  tamquam  umversa- 
lem,  cum  tamen  in  ipsis  verbis  Bellarmini 
relatis  a  Gerhardo  excipiantur  ii.  Esdrae  et 
Danielis.  Quodlibeticum  est,  quod  ibidem 
addit  nec  leviter  probat  :  «  Divinam  Provi¬ 
dentiam  textum  originalem  librorum  cano¬ 
nicorum  perire  non  permisisse  ».  E  quo 
Scripturae  loco  id  habetur?  Annon  potius 
oppositum  indicatur,  cum  tam  multi  libri 
V.  T.  plane  perierint,  qui  tamen  communius 
et  probabilius  putantur  fuisse  canonici? 
Annectit  hic  etiam  cavillum  supra  in  cap.  1. 
initio  explosum  ;  et  ineptit  cum  Hunnio  etc., 
circa  linguam  propheticam. 

IV.  —  A  Th.  16.  usque  ad  2o,  conatur 
*  evincere,  libros  controversos  non  esse  in 
canone ,  iisdem  argumentis ,  quibus  Bel¬ 
larm.  »  cap.  20.  etc.  probat  librum  in.  etiv. 
Esdrae,  orationem  Manassis,  librum  Henoch 
etc.  esse  apocryphos.  Sed  similis  est  hic  ca¬ 
villo  Amesiano  jam  supra  discusso.  Quam 
vero  inepta  hyperbole  est,  cum  th.  19.  ait  : 
«  Genebrardum  argumentis  aeque  solidis 
probare  posse,  libros  iii.  et  iv.  Esdrai  cano¬ 
nicos  esse,  ac  Bellarminus  probat,  contro¬ 


versos  illos  libros  esse  canonicos  » .  Probare 
Genebrardus  debebat,  eos  libros  Esdrai  ci¬ 
tari  a  Patribus  ut  divinos  et  sanctos;  haberi 
eos  saltem  iu  Graico  LXX.  legi  solitos  in  Ec¬ 
clesia  ;  a  Pontificibus  Summis  et  concilio 
aliquo  inter  canonicos  referri  etc.,  alias  nec 
umbram  majoris  soliditatis  probat.  Th.  21.  in 
fine  affingit  Bellarmino,  quod  «  provocet  a 
codicibus  Graecis  ad  canonem  hebraium  »  ; 
hineque  infert  «  sibi  quoque  circa  libros 
controversos  idem  jus  esse  »;  sed  falsum  est 
quod  assumit,  ut  legenti  patebit ;  et  licet  in 
aliquibus  circumstantiis  id  fieri  posset,  non 
sequitur,  semper  fieri  posse. 

V.  —  Th.  23.  et  sequentibus  struit  subtile 
argumentum,  quod  in  summa  est  tale  : 
«  Rom.  Ecclesia  in  cap.  sancta  Romana  ;  se¬ 
quitur  judicium  Hieronymi  in  repudiandis 
OrigeniS,  Ruffini,  et  similium  operibus  ec¬ 
clesiasticis  ;  ergo  ejusdem  judicio  acquies¬ 
cere  debet  in  discernendis  canonicis  et  apo 
cryphis  Scripturae  libris  ».  Sed  probanda 
erat  par  utrobique  ratio,  et  refutanda  dispa- 
ritas  luculenta  a  Gretsero  tradita  in  cap.  10. 
«  At  »,  inquit,  «  cum  vulgata  editio  in  conc. 
Trident.  pronuncietur  authentica,  aequum 
est,  ut  hoc  Vulgatae  editionis  prooemium  non 
accusetur  falsitatis.  »  Sed  ubi  Gerhardus 
viderit  prologum  galeatum  tamquam  Vulg. 
editionis  prooemium  praefigi,  nescio.  Cum 
aliis  ejusdem  sancti  Doctoris  praefationibus 
postponi  videmus  libris  ipsis  aoocryphis. 
Cur  vero  aiquum  non  sit,  Ecclesiam  in  hoc 
relinquere  sententiam  sancti  Hieronymi  et 
paucorum  aliorum,  et  audire  potius  conci¬ 
lia  et  Pontifices?  Qui ,«  per  8uoouaiov,  Tri¬ 
nitatem,  et  Crucifixum,  obtestatus  est  »  S. 
Damasum,  ut  sibi  «  veram  de  tribus  hypo¬ 
stasibus  exponeret  sententiam  ».  Quidni  pari 
reverentia  se  quoque  submisisset  SS.  Inno¬ 
centio ,  Gelasio  et  conciliis  cecuraenicis? 
Certe  Nicaeni  auctoritate  permotus,  Judi- 
thae  librum  antea  in  Prologo  galeato  cum 
Hebraeis  rejectum ,  non  dubitavit  admit¬ 
tere,  ut  patet  ex  praefatione  iu  eum  librum. 

VI.  —  Triumphus  est  inanis,  quo  th.  26. 
etiam  juxta  Bellarm.  «  pro  se  ait  stare  mul¬ 
tos  veterum,  ut  Melitonem,  Epiphan.,  Hilar., 
Hieron.,  in  exponendo  canone  juxta  He¬ 
braeos  Nam  id  universaliter  verum  non 
esse,  jam  contra  Amesium  supra  ostensum 
est;  et  ut  universaliter  id  verum  esset, 
non  praejudicant  illi  quatuorcaiteris  pluribus. 

VIII.  —  «  Etiam  Cnjetanum  .  Lyranum, 
Caribus,  llugonom,  S.  Hieronymi  senten- 


458 


VINDICLE 


tiam  esse  secutos  »  ait  Gerhardus  th.  27. 
fateri  Bellarminum.  At  qui  hunc  inspexerit^ 
reprehendet  fallere  Gerhardura,  dum  lo¬ 
quitur  universaliter  de  libris  controversis 
V.  T.,  Bellarminus  vero  tantum  de  7.  capp. 
Estheris.  Atque  ut  dubitari  non  posset,  eum 
fallendi  animo  id  fecisse,  omisit  Sixtum  Se¬ 
nensem,  quem  ibid.  ait  Bellarm.  idem  sen¬ 
sisse  post  conc.Trident.  de  illis  7.  capitibus. 
Est  ergo  hic  Gerhardi  triumphus  partim 
fraudulentus ,  partim  phantasticus.  Error 
innoxius  aliquorum  Catholicorum  Theologo¬ 
rum  non  tollit  consensum  Ecclesiae  Catholi¬ 
cae,  praesertim  si  ille  error  praecesserit  san¬ 
ctionem  concilii  sub  anathemate. 

VIII.  —  Gerhardus  a  th.  28.  usque  ad  38. 
pleraque  repetit,  quae  ab  Amesio  supra  ar¬ 
gumentis  Bellarmini  cavillatorie  opponi  vi* 
dimus.  Lubet  ergo  tantum  singulares  ali¬ 
quos  Gerhardi  lapsus  adnotare.  1  th.  30.  ait : 
«  Bellarminum  lib.  n.  de  conc.  cap.  7.  sta¬ 
tuere  :  In  quaestionibus  fidei  concilia  priora 
praeferenda  esse  posterioribus».  Hoc  esse 
vel  turpe  mendacium,  vel  stuporem  in  theo¬ 
logo  intolerabilem,  aut  saltem  puerilem  la¬ 
psum,  quis  lector  intelligens  negaverit!  Op¬ 
positum  potius  ibi  Bellarm.  haud  obscure 
indicat.  2.  falsum  est,  concilium  Laodic.  in 
7.  Synodo  confirmatum;  falsum  est,  omnia 
acta  et  canones  synodi  Quini-sextae  in  Trullo 
habitae  ab  Adriano  P.  confirmatos.  Quod 
gratianus  distinet.  16.  adducit,  scire  debebat 
Gerhardus,  in  nova  editione  Gregorii  XIII, 
esse  correctum.  Videantur  Binius,  Coriolanus 
etc.  in  illo  concilio.  3.  Unde  habet  Gerhardus  : 
«  Concilium  Carthaginiense  relinquere  (duos 
priores)  extra  canonem  »,  uti  audacter  asse¬ 
rit  th.  31.  In  tomis  conciliorum  adduntur, 
ut  intuenti  patebit.  4.  Th.  35.  ait  «  librum 
Enoch  ab  Apostolo  Juda  citari  vers.  14». 
Idem  olim  dixerat  Hunnius,  sed  cum  proba¬ 
tionem  postularit  Gretserus  pag.  194.  cur 
eam  non  praestitit  Gerhardus,  si  potuit?  Ea¬ 
dem  temeritate  asserit  th.  seq.  orationem 
regis  Manasse,  tertium  librum  Esdrae  et 
Machabaeorum  etc.  fuisse  olim  lectos  in 
Ecclesia  utsacros,aut  adnumeratos  canonicis. 
Sed  annexio  mere  materialis  alicujus  libri 
vel  partis  apocryphae  cum  libro  vel  parte 
canonica,  nihil  facit  ad  rem. 

Et  hactenus  quidem  Gerhardus  de  libris 
V.  T.  tantum  cavillatus  est.  De  controversis 
autem  N.  T.  tam  hic  quam  in  altero  tomo 
(ubi  alioquin  omnia  corradit,  quae  vel  appa¬ 
renter  decreto  concilii  Trid.  de  libris  cano¬ 


nicis  adversantur)  magis  mutus  est  pisce. 
Idem  facit  Titius  in  sua  ostensione,  et  alii 
recentiores  Lutherani.  Quid  hoc?  anne  Lu- 
therum  deserunt  purissimi  Jenenses?  At  Bi- 
blia  glossata  Jenensiutn  (in  cujus  laboris  par¬ 
tem  ,  ut  dicitur  in  praefatione  eorumdem, 
venit  praecipue  Gerhardus)  excludunt  e  cano¬ 
ne,  ut  non  apostolicas  epistolas  ad  Hebraeos, 
Jacobi  et  Judae;  Apocalypsin  vero  permit¬ 
tunt  arbitrio  lectoris.  Cur  ergo  de  his  tam 
altum  hic  Gerhardi  silentium?  Nihilne  quod 
circa  hos  cavillaretur  in  Bellarmino  invenit? 
Tolerabile  foret  hoc  silentium,  at  prorsus 
intolerabile  et  flagitiosum,  quod  in  lib.  n. 
Confess.  pag.  9.  eum  admisisse  credimus, 
donec  Jenenses,  Gerhardus  vel  Titius  oppo¬ 
situm  ejus,  quod  nobis  est  persuasissimum, 
ostendant.  Sic  vero,  inquit  loc.  cit.  Gerhar¬ 
dus  :  «  Benedictus  Arias  Montanus  in  Praef. 
Bibliorum  cum  interlineari  versione  excuso¬ 
rum,  et  a  theologis  Lovaniensibus  approba¬ 
torum,  de  controversis  illis  libris  sic  scri¬ 
bit  ».  Accesserunt  etiam  huic  editioni  libri 
graece  scripti,  qui  vocantur  apocryphi,  «  quos 
Ecclesia  orthodoxa  Hebraeorum  canonem 
secuta  inter  apocryphos  recenset  ».  Haec  a 
Gerhardo  citata  verba  non  sunt  Ben.  Ariae 
viri  catholici,  et  theologi,  qui  concilio  Tri- 
dentino  interfuit,  morique  sine  dubio  ma¬ 
luisset,  quam  haeresi  tam  patente  libros  suos 
cons  purcare.  Excusa  sunt  autem  SS.  Biblia 
illa  Antuerpiae  a  Christophoro  Plantino  anno 
1572.  cui  editioni  etiam  additur  censura 
Theologorum  Lovaniensium  ;  quae  censura 
omissa  est  in  altera  editione  Plantinianaanni 
1585-  In  neutra.editione  (uti  nec  in  Comme- 
liniana  anni  1599.)  habetur  simile  quid, 
quod  a  Gerhardo  affingitur  praefationi.  Sed 
secunda  Antuerpiensis  sub  haereticis  (cum 
illic  vir  Hispanus  tuto  esse  non  posset)  habet 
quidem  titulo  inserta  haec  verba  :  «  Acces¬ 
serunt  et  huic  editioni  libri  graece  scripti, 
qui  vocantur  Apocryphi,  cum  interlineari 
interpretatione  latina  ex  Bibliis  Compluten- 
sibus  deprompta»  reliqua  autem  a  Gerhardo 
assuta  verba,  nempe  «  quos  Ecclesia  Ortho¬ 
doxa  Hebraeorum  canonem  secuta  inter 
Apocryphos  recenset  »  sunt  sine  dubio  mali¬ 
gna  haeretici  glossa.  Audeat  negare  Titius, 
hoc  esse  flagitiosum  specimen  fide  Gerhar- 
dinae,  quo  vel  solo  falsarius  iste  omnem  fi¬ 
dem  decoxerit. 


DE  VERBO  DEI. 


Ad  CAPUT  XI. 

Libro  Tobise  Amesius  objicit  :  «  A  Bellar- 
mino  ad  incitas  redacto  sine  ulla  probabili 
ratione  fingi  duas  Rhages  »,  ut  antilogia  ejus 
libri  solvatur.  Resp. :  Si  solutio  Bellarmini 
(quae  tamen  sine  incommodo  sustineri  potest, 
ut  patet  ex  Gretsero  p.  H6.I  minus  placuit, 
cur  non  alteram  vel  acceptavit,  vel  refutavit 
Amesius,  qua  apud  Serarium  in  comment. 
ejus  libri  ostenditur  ex  profanis  quoque  scri¬ 
ptoribus,  ^Eliano,  Curtio,  Strabone  etc.  Ecba- 
tanam,  ubi  habitabat  Gabelus,  etiam  dictam 
esse  Rhagam  vel  Rhages?  Sed  quid  opus  est 
immorari  tricis  istis,  et  antilogiis  apparen¬ 
tibus  expediendis,  quse  passim  ab  interpre¬ 
tibus  SS.  librorum  dudum  sunt  extricatae? 
quales  et  istse,  1.  de  mendacio,  quod  Angelo 
Raphaeli  tribuitur,  2.  de  commento  magico, 
quo  fumus  cordis  cujusdam  piscis  dicitur 
extricare  omne  genus  daemoniorum,  3.  de 
domo  Dei,  quae  falso  dicitur  cap.  xiv.  incensa 
vivente  Tobia  :  «  Ad  haec,  inquit  Ames.,  et 
millia  consultissimum  visum  Bellarmino  nihil 
omnino  respondere  » .  Certius  dixisset ,  de 
his  et  similibus  ei  visum  est  nihil  proponere, 
tum  quia  non  invenit  ea  objecta  libro  Tobiae 
a  Cacodoxis,  tum  quia  obvia  est  eorum  so¬ 
lutio  ex  interpp.  Amesio  autem  consultissi¬ 
mum  visum,  de  more  cavillari,  cum  enervare 
non  posset  doctrinae  Catholicae  robur. 

Ad  CAPUT  XII. 

Libro  Judith  suffragium  Nicaenae  synodi 
omni  nisu  eripere  student  Heterodoxi  :  sed 
nimis  apertum  et  omni  exceptione  majus  est 
de  hoc  testimonium  sancti  Hieronymi;  qui 
sicut  hunc  librum,  antequam  innotuisset  Ni¬ 
caenum  de  eo  decretum,  cum  Hebraeis  e  ca¬ 
none  excluserat,  ita  postquam  rescivit  rei 
veritatem,  magnae  Synodo  acquievit :«  Hunc, 
inquit,  librum  Synodus  Nicaena  in  numero 
sacrarum  Scripturarum  legitur  computas¬ 
se  ».  Hoc  sane  non  est  fidem  relinquere  pe¬ 
nes  auctorem,  ut  fingit  Amesius.  Etsi  vero 
vel  sola  ea  Nicaenae  Synodi  (cui  Laodi- 
cena  nec  repugnat  (ut  falso  ait  Amesius)  nec 
praejudicare  posset,  si  repugnaret,  cum  sit 
anterior,  et  non  oecumenica)  auctoritas  cui¬ 
vis  pio  sufficere  debebat;  multo  majus  tamen 
auctoritatis  pondus  additur  huic  Judithae  li¬ 
bro,  quod  SS.  Apostolorum  Pauli  et  Jacobi 
testimoniis  comprobetur.  Quod  non  ita  pri¬ 
dem  P.  Nicolaus  Abram  in  Pharo,  seu  SS. 


159 

quaest.  lib.  xm.  bene  observavit.  Nam  cum 
I  Cor.  x.  v.  10.  dixit  Apostolus  :  Neque  mur¬ 
muraveritis  sicut  quidam  eorum  murmurave¬ 
runt  et  perierunt  ab  exterminatore.  Huj  us  exter¬ 
minatoris,  qui  murmurantibus  Hebraeis  poe¬ 
nam  inflixerit,  in  V.  T.  nullum  nisi  in  Judith 
cap.  viti,  vestigium  reperitur.  Ibi  enim  vers. 
24,  25.  dicitur  :  Improperium  murmurationis 
suae  contra  Dominum  protulerunt  :  extermi¬ 
nati  sunt  ab  Exterminatore ,  et  a  serpentibus 
perierunt.  Sanctus  Jacobus  autem  cap.  ii. 
vers.  23.  ait  :  Suppleta  est  Scriptura  dicens: 
Credidit  Abraham  Deo ,  et  reputatum  est  illi 
ad  justittam ,  et  amicus  Dei  appellatus  est. 
Haec  postrema  verba  omnino  ex  eodem  cap. 
deprompta  sunt,  ubi  vers.  22.  legitur:  Abra 
ham  tentatus  est ,  et  per  multas  tentationes 
probatus  Dei  amicus  effectus  est.  Et  quamvis 
etiam  aliis  V.  T.  locis  Abraham  dicatur  ami$ 
cus  Dei  :  tamen  cum  sanctus  Jacobus  quasi 
reflexe  significet,  ea  verba  :  Et  amicus  Dei 
appellatus  est ,  esse  e  Scripturis  deprompta, 
Scripturae  locus  quaerendus  est  illis  verbis 
non  absimilis.  Nullus  autem  reperitur  simi¬ 
lior  quam  ille  Judith:  Dei  amicus  effectus  est. 
Nil  enim  aliud  est  amicum  Dei  appellari, 
quam  amicum  effici,  nec  aliud  vocari  quam 
esse.  Porro  cum  haec  ita  se  habeant,  etiamsi 
supersit  praeter  alias  difficultates  quidam 
nodus  Chronologicus  prope  insolubilis  cre¬ 
ditus,  non  ideo  magis  e  canone  liber  ille 
debebit  excludi,  quam  libri  Genesis,  Regum, 
Evangel.  etc.  Nec  quidquam  luxatur  cano¬ 
nica  ejus  auctoritas,  vel  principalis  assertio 
Bellarmini,  etsi  admittatur  quarta  Amesii 
objectio,  qua  ait  :  <i  Si  Nicaena  Synodus  ap¬ 
probavit  hunc  librum,  talem  approbavit  qua¬ 
lis  tum  exstabat  in  editione  graeca ;  sed  in 
hac  continebat  mendacium  de  templo  tum 
temporis  everso  ;  vel  igitur  non  approbavit, 
vel  mendacium  approbavit.  Propositio  est 
Bellarmini  cap.  7.  Assumptio  est  ejusdem 
cap.  12.  Conclusionem  igitur  non  potest  re¬ 
pudiare.  »  Resp.  non  nisi  probabilis  est  illa 
Bellarmini  opinio,  quod  sub  Manasse  conti¬ 
gerit  historia  Judithae  :  et  quamvis  Synodus 
Nicaena  approbarit  librum,  non  tamen  men¬ 
dum,  si  quod  irrepserat,  uti  sentit  Bellar- 
minus.  Quod  si  Graecum  textum  ut  legitimum 
et  incorruptum  tueri  quis  velit,  commode  ea 
verba  de  extrema  templi  vastatione  et  profa¬ 
natione,  quam  fecerat  olim  Manasses,  expo¬ 
nere  licebit  cum  Serario  et  Gretsero.  Forte 
tamen  melius  cum  Patribus  antiquis,  quos 
citat  et  sequitur  P.  Abramus  loc.  cit.  cap. 


160 


VJND1CLE 


15.  et  seqq.  dicitur,  contigisse  illum  histo-  aliusve  quispiam  hostis  Romani  nominis  acer- 
riam  post  reditum  populi  e  Babylone,  sci-  rimus  diceretur  Hannibal.  Ceetera  qua;  Ame- 
licet  tempore  Xerxis,  quem  ostendit  vocari  sius  a  th.  10.  usque  ad  finem  objicit,  facile 
in  Scripturis  Nabuchodonosorem  similitu-  expediuntur  ex  dictis, 
dine  quadam,  sicut  Spartacus,  Mithridates, 


VINDICIAE 

PRO  LIBRO  SECUNDO 

DE  VERBO  DEI 


Ad  CAPUT  I. 

Quaestionem  hanc  ab  Amesio  emissam  : 

«  An  Scriptura  S.  perierit,  et  ab  Esdra  fue¬ 
rit  restituta?  »  Gerhardus  solum  cavillandi 
studio  tractat.  Th.  39.  Nempe  ut  opponat 
Bcllarmino  Salmeronem,  qui  tom.  i.  pag.  91. 
ait  :  «  Esdram  restituisse  omnes  libros  sa¬ 
cros,  qui  interciderant  tempore  captivitatis 
Babylonicae,  communis  fere  omnium  Docto¬ 
rum  est  consensus  ».  Ilunc  communem  fere 
omnium  Doctorum  (Pontificiorum)  consen¬ 
sum,  ait  Gerhardus  dici  n  Bcllarmino  impro¬ 
babilem,  et  recte  :  Verum  Salmeron  hanc 
quaestionem  ibidem  ex  instituto  non  tractat; 
nec  dicit,  Scripturam  universam  periissc 
tempore  captivitatis  Babylonica?,  nec  Spi¬ 
ritu  sancto  ei  dictante  omnia,  sicut  antea 
fuerant,  restituta  ab  Esdra,  etc.  Unde  ejus 
dictum  bene  stat  cum  sententia  Bellarmini, 
quod  scilicet  Esdras  fuerit  instaurator  libro¬ 
rum  sanctorum,  non  omnia  iterum  dictando, 
sed  colligendo  et  ordinando  Scripturas  in 
unum  corpus,  quarum  partes  variis  in  locis 
invenerat,  et  etiam  emendando,  si  qua?  de¬ 
pravata  erant  negligentia  Scribarum  etc.  Et 
heee  est  sine  dubio  longe  communissima 
Catholicorum  sententia  ;  nec  vox  illa,  inter¬ 
ciderant ,  qua  Salmeron  utitur,  magis  signi¬ 
ficat  interitum  omnimodum,  quam  disper¬ 
sionem  et  neglectum  custodise.  Huic  senten¬ 
tia?  Salmeronem  non  adversari  colligitur  ex 
ejus  scopQ.  Intendebat  enim  probare,  nul¬ 
lum  ex  libris  canonicis  periisse  ;  id  vero  col¬ 
ligit  etiam  ex  eo,  quod  Esdras  restituerit 
omnes  libros  sacros.  Sive  enim  id  factum 
fuerit  recensendo  et  colligendo  dispersa  vo¬ 
lumina,  sive  deperdita  de  novo  dictando, 
nil  facit  ad  Salmeronis  intentum.  Qualiter 
autem  potuisset  Gerhardus  suum  cavillandi 
studium  apertius  manifestare,  quam  dum  in 
Tom.  VII. 


quastione,  qua?  ad  fidei  controversias  pror¬ 
sus  non  pertinet,  Bellarminum  laborat  red¬ 
dere  Lutheranismi  testem. 

Ad  CAPUT  II. 

Amesius  th.  1.  negat  quod  dixerat  Bel- 
larrn.  ha?reticos  hujus  temporis  odio  editionis 
Vulgata?  nimium  tribuere  editioni  H ebrie® ; 
volunt  enim  omnia  examinari  et  emendari 
ad  Hebrreum  textum.  Falso  id  asseri  ait  : 
«  Apparere  ex  eo,  quod  alias  omnes  editio¬ 
nes  Vet.  Test.  ad  Hcbra?um  textum  ®que 
emendendas 'esse  osteudimus  atque  vulga¬ 
tam.  »  Lepida  enimvero  illatio  !  quid  quaeso 
vetat  passione  agitari,  et  nihilhominus  ut 
passio  veletur,  agere  id  quod  consequenter 
agendum  est?  Cum  enim  semel  a  vulgata 
ad  fontes  Hebraeos  et  Graecos  provocaveritis 
odio  Rom.  Ecclesia?,  non  potuistis  non  om¬ 
nes  versiones  ad  illos  fontes  exigere.  Quanto 
autem  cum  fructu,  res  ipsa  loquitur.  Tanto 
scilicet  et  tali,  ut  ipsosmet  vestros  Patriar¬ 
chas  empti  pcenituerit;  qui  proinde  consul¬ 
tius  judicarint,  servare  vulgatam,  quam  adeo 
ineptas,  discrepantes,  Rabbinizantes  potius 
quam  Christianizantes,  grammaticas  magis 
quam  theologicas,  se  mutuo  damnantes  ver¬ 
siones  tolerare.  2.  «  Nemo  quidem  unquam 
sana?  mentis  nimium  esse  duxit,  exemplum 
exscriptum  (Ix-utov)  examinare  ad  exemplar 
primum  (izp cototuttov)  ;>  siquidem 'hoc  constet 
incorruptum  et  certa?  lectionis.  At  si  constet 
ipsos  fontes,  ex  una  parte  non  fluere  ubique 
limpidos;  ex  altera  vero,  etsi  nec  unica  littera 
in  textu  esset  mutata  (quod  tamen  improba¬ 
bile,  cum  periculum  erroris,  in  IIebra?o,  ob 
similitudinem  quorumdam  characterum  mul¬ 
to  majus  sit  quam  in  Graecis  ac  Latinis)  tamen 
illa  punctorum  post  S.  Hieronymi  cetatem 
per  perfidos  Masorethas  accessio  violentam 
suspicionem  parit  admissi  per  illos  frequen¬ 
ti 


162 


VINDICIiE 


ter  erroris,  et  punctorum  in  favorem  potius 
sua1  perfidiae,  quam  veritatis  Christianae  de¬ 
lectorum. 

3.  Tandem  sic  arguit  Amesius  :  «  Vel  ad 
hebraeum  textum  examinanda  est  editio  vul¬ 
gata;  vel  ad  aliam  aliquam  editionem,  vel 
ad  nullam?  Aliam  non  dabunt  Pontificii. 
Nullam  autem  statuere,  est  latinam  facere 
primam,  et  sine  ulla  ratione  insanire.  »  R. 
Non  est  examinanda ;  quia  jam  est  exami¬ 
nata  satis,  et  usu  Ccclesiae  ultia  mille  annos 
approbata,  tandemque  etiam  per  gravissi¬ 
mam  concilii  cecumeriici  canonizationem 
sancita.  Menda  etiam,  quae  librariorum  in¬ 
curia  aut  errore  irrepserunt,  maxima  ex  parte 
jam  Sedis  Apostolicae  auspiciis  sublata  sunt. 
Nec  ideo  latinam  facimus  primam,  sed  ma¬ 
gna  ratione  ita  sapimus,  ne  insulsis  Vulgatae 
examinatoribus  ostium  aperiatur,  S.  Codi¬ 
cem  non  tam  vertendi  quam  pervertendi: 
ut  experientia  ineptissimorum  et  perversis¬ 
simorum  versorum,  apud  segreges  praecipue, 
plus  satis  docuit,  et  ad  oculum  monstravit 
Gretserus  de  novis  translationibus. 

Th.  2.  cum  hebraici  textus  corruptio  quin¬ 
que  exemplis  apertissime  a  Bellarmino  fuerit 
ostensa,  ut  ipse  Amesius  in  duobus  prioribus 
ex  Isa.  ix.  etJerem.  xxiii.  non  posset  negare 
mutationem,  sed  maluerit  excusare  (non  abs¬ 
que  praejudicioChristianismi  in  favorem  Judae¬ 
orum  et  Arianorum,  ut  contra  Hunnium  os¬ 
tendit  Gretserus  p.  450.);  in  tertio  autem  ex 
psal.  xxii.  dixerit  ridicule  cum  suo  Junio  : 
«  Non  esse  corruptionem,  sed  variam  lectio¬ 
nem  »  (cum  in  plerisque  legitur  *ns3  sicut 
leo  (et  pessime  quidem).  In  aliis  rarioribus 
1*13  foderunt ,  uti  vere  legendum  est).  In 
quarto  autem  ex  psalm.  xvm.  31p  linea  eo¬ 
rum ,  pro  Q51  'p  sonus  eorum ,  confugerit  ad  Ge- 
nebrardum  sibi  non  propitium.  In  quinto 
denique  ex  cap.  ii.  Exod.  necesse  habuerit 
ad  Hunni  et  Junii  aegrorum  somnium  (quo 
aiebant,  esse  versum  illum,  qui  in  Hebraeo 
deest,  in  latinis  editionibus  errore  aliquo  in¬ 
fartum )  confugere  :  his  tamen  non  obstan¬ 
tibus  effrons  cavillator  ita  concludit :  «  Cum 
igitur  in  istis  quinque  locis  nihil  tale  repe- 
riatur,  pro  confesso  habendum  est ,  hebrai- 
cum  fontem  manare  purum  et  incorruptum.» 
Nempe  hoc  est  enervare  Bellarminum  ! 

Th.  3.  refert  Bellarmini  assertionem  veris¬ 
simam,  scilicet  :  (Alii  sunt,  qui  zelo  quidem 
bono,  sed  nescio  an  secundum  scientiam, 
contendunt  Judaeos  studiose  corrupisse  multa 
loca  Scripturae)  addit  Amesius  :  «  Quam  per¬ 


versus  est  hic  Bellarminus  !  Textus  hebraici 
puritatem  defendi  antea  dicebat  ex  odio 
malo,  enmdem  autem  temere  impugnari  vult 
ex  zelo  bono  ».  Ast  amabo  quid  hic  est  per¬ 
versitatis?  Quod  odio  Papa;  Vulgatam  reje¬ 
cerint  Calvioistae,  quis  prudens  dubitet?  cum 
eosdem  ipsam  quoque  orationem  Dominicam 
ic  principio  et  fine,  odio  Papa,  reformasse 
videamus  in  Germania.  Zelum  autem  tuendi 
Christianam  religionem  adversus  perfidos 
Judaeos,  esse  ex  se  bonum  et  laudabilem, 
posseque  enmdem  ignoranliie  conjungi,  quis 
non  aiquivoce  Christianus  negaverit?  Est 
ergo  hic  perversitas  non  Bellarmini  sed  Ame- 
sii,  et  quidem  plane  sycophantica,  dum  non 
erubuit  suam  calumniam  hic  epiphonemate 
finire  :  «  Zelus  bonus  contra  legem,  proprius 
est  Pontificiorum  ».  Quid  hoc  monstri?  po- 
testne  zelus  esse  bonus  contra  legem,  quae 
vere  lex  sit?  sed  etsi  zelus  aliquis  contra  le¬ 
gem  posset  dari  bonus,  numquid  is  proprius 
foret  Lutheranis  et  Calvinistis  ? 

Th.  4.  principalis  Bellarmini  assertio  haec 
est :  Scripturae  hebraicae  non  sunt  in  univer¬ 
sum  depravatae  opera  vel  malitia  Judaeorum, 
sed  habent  suos  quosdam  errores,  qui  partim 
irrepserunt  negligentia  vel  ignorantia  libra¬ 
riorum,  partim  inscitia  Rabbinorum,  qui 
addiderunt  puncta.  Potest  etiam  fieri,  ut  ex 
pravo  affectu  et  odio  in  Christum,  ea  lectio 
interdum  ipsis  magis  probata  sit,  quae  minus 
Christianis  favebat.  Caeterum,  rfon  tanti  mo- 
me.;ti  sunt  ejusmodi  errores,  ut  in  iis,  quae 
ad  fidem  et  bonos  mores  pertinent,  Scriptu¬ 
rae  sacrae  integritas  desideretur.  Quid  hic 
Amesius  et  Gerhardus?  Ille,  «  non  sincere 
agere  Bellarminum  »,  ait  :  et  per  ly,  in  uni¬ 
versum  «  tradere  causam  adversariis».  Sed 
hoc  est  quaerere  nodum  in  scirpo,  et  cavil¬ 
lari.  Mens  Bellarmini  haec  est  :  Etsi  univer- 
sim  de  omnibus  codicibus  hebrafis  loquendo, 
Scripturae  non  sint  a  Judaeis  ex  malitia  de¬ 
pravatae,  eas  tamen  non  esse  omnino  puras, 
cum  praeter  librariorum  errores,  fieri  potue¬ 
rit,  ut  ex  pravo  affectu  odioque  in  Christum 
puncta  sic  notarent,  ut  minus  faveret  lectio 
Christianis.  Quid  hic  non  verissimum?  2. 
Esto  quod  «  errores  qui  in  quaedam  exem¬ 
plaria  irrepserunt,  non  reddant  editionem 
omnium  exemplarium  corruptam  »  :  Quis 
tamen  infallibiliter  decernet,  utra  lectio  sit 
genuina?  Periti  discernent,  inquit  Amesius. 
Sed  quinam  hi?  Hebraeine?  an  Calvinistae? 
3.  Ecclesiae  Catholicae  curae  incumbit,  con¬ 
servandi  et  restituendi  aliquam  editionem 


DE  VERBO  DEI 


163 


Scripturae,  et  merito  quidem  eam,  qum  est 
in  communi  usu  Doctorum.  4.  Bene  consi¬ 
stere  potest  cum  incredibili  religione  Judae¬ 
orum  erga  sacros  libros  :  ut  nihilominus 
puncta  sic  adnotarint,  quo  minus  faveret 
lectio  Christianis.  Quid  hic  repugnantiae? 

Gerhardus  autem,  uti  in  quaest.  2.  ita  et 
in  hac  3.  perspicue  nugatur.  Fingit  iterum 
controversiam  hanc  esse  Fidei,  in  qua  Bel- 
larminus  vi  veritatis  stet  cum  Lutheranis. 
Quid  est  casiilari,  aut  nugari,  si  hoc  non 
est  ?  Ne  tamen  per  omnia  consentiat  Bellar- 
mino,  ait  th.  51  :  «  Quibus  argumentis  Bel- 
larminus  probat,  malitia  Judaeorum  non  esse 
corruptos  fontes,  iisdem  probari  potest,  li¬ 
brariorum  ignorantia  aut  neg  igentia  eos 
non  esse  corruptos.  »  Resp.  Neg.  assum¬ 
ptum-.  Etsi  enim  ad  providentiam  Dei  perti¬ 
neat,  ut  nullus  error  noxius  irrepat  in  omnes 
SS.  Scripturarum  editiones;  non  tamen,  ut 
nullus  irrepat  minus  genuinae  lectionis,  et 
qui  fidei  bonisque  moribus  nihil  officiat. 
Qua,  quaeso,  vel  auctoritate  vel  ratione  Ger¬ 
hardus  evincet  oppositum  ? 

Ad  CAPUT  VII. 

Super  quaestione  :  An  codices  graeci  Nov. 
Test.  sint  corrupti ;  Assertio  Bellarmini  est 
eadem,  quae  supra  de  hebraicis.  Scilicet 
graecos  codices  non  esse  corruptos  generali¬ 
ter,  in  omnibus  codicibus  ;  nec  tamen  esse 
fontes  purissimos,  ut  necessario  quidquid  ab 
eis  dissentit,  corrigendum  sit,  ut  falso  exis¬ 
timat  Calvinus  etc. 

Objicit  Amesius  1  :  «Si  neque  hebraici 
Veteris,  neque  graeci  Nov.  Test.  codices  sint 
fontes  puri,  tum  nulla  est  pura  Scriptura  in 
Ecclesia  Dei.  2.  Cum  magna  infamia  Eccle¬ 
siae  Rom.  hoc  affirmatur,  quae  deposltariam 
se  dicit  unicam  hujus  thesauri,  et  eam  ta¬ 
men  in  puritate  non  conservavit.  3.  Si  nunc 
aliquid  in  hac  editione  desideretur,  quod 
olim  exstabat,  annumerari  saltem  debet  tra¬ 
ditionibus  Apostolicis,  quas  Rom.  Ecclesia 
habet  in  numerato,  adeoque  restituere  nobis 
facile  potest  ac  debet.  Sacra  enim  Scriptura 
praecipue  est  in  corde  Ecclesiae,  secundario 
vero  in  libris.  Bannez  in  1.  p.  quaest.  1.  art. 
8.  »  Haec  verbatim  descripsit  Gerhardus  lib. 
ii.  art.  1.  cap.  2.  pag.  109.  Resp.  1.  Nullum 
est  inconveniens  in  illa  sequela.  Nullibi  e- 
nim  legitur,  Deum  aliud  pollicitum  esse;  nec 
ex  se  Providentia  divina  postulat,  ut  nulli 
omnino  errores  leves,  qui  nec  fidei  nec  mo¬ 


ribus  tantillum  obsunt,  librariorum  sive  in¬ 
curia,  sive  fragilitate  humana  moraliter  ine¬ 
vitabili,  in  omnes  codices  sacros  irrepant. 
Nec  arbitror  apud  ipsos  Protestantes,  Fide 
divina  persuasum,  purissimos  esse  fontes, 
saltim  in  aliquibus  determinatis  editionibus. 
Hoc  privilegium  et  immunitas  ab  omni  men¬ 
do  quocumque  librario,  solis  competit  illis 
voluminibus,  quae  ipsi  Scriptores  canonici 
vel  propria  manu  exararunt,  vel  ab  eorum 
Amanuensibus  excepta  ipsi  recognoverunt 
et  approbarunt.  Unde  evanescit  etiam  se¬ 
cunda  et  tertia  non  tam  objectio,  quam  illa 
sive  Luciano  sive  Calvino  digna  subsanna¬ 
tio.  Nulla  apud  pios  esT  infamia  Ecclesise 
Rom.  quod  a  Deo  gubernetur  congrue  sta¬ 
tui  viatorum,  in  umbra  Fidei  ambulantium. 
Sufficit,  ut  nullus  irrepat  error  substantialis 
in  omnes  libros  sacros  ab  Ecclesia  receptos. 
Nemo  nisi  impius  sannio,  ideo  aversabitur 
Ecclesiam,  quod  obnoxii  sint  omnes  ejus  filii 
lapsibus  humanae  fragilitati  adnatis,  nec  Fi¬ 
dei  tamen  morumque  aedificationi  noxiis. 

Porro  cum  exempla  corrupti  textus  graeci 
tam  luculenta  Bellarminus  attulerit,  ut  nec 
Gerhardus  nec  Amesius  ausi  sint  inficiari 
omnino  :  ne  tamen  desit,  quo  cavillentur, 
partim  errores  tuentur,  partim  ubi  error  ni¬ 
mis  manifestus  est,  variam  lectionem  exem¬ 
plarium  allegant.  Nam  i.  cum  aiunt  eumdem 
sensum  esse,  sive  legatur  I  Cor.  xv.  vers. 
47.  «  Secundus  homo  de  coelo  coelestis  »,  si¬ 
ve,  «Dominus  de  coelo  »;  fateri  coguntur  alte¬ 
ram  lectionem  non  esse  genuinam,  et  veram 
esse  assertionem  Bellarmini. 

2.  Cum  certum  sit,  Marcionem  haereticum 
substituisse  «  Dominum  >;  pro  «  homine  »  in 
favorem  sui  erroris,  quo  negabat  veram 
Christi  carnem,  Amesius  tamen  Marcionis 
lectionem  praefert,  eamque  a  Tertulliano  pro¬ 
batam  asserit,  quod  falsum  esse  constabit 
inspicienti  cap.  10.  lib.  v.  contra  Marcionem. 
Falsam  allegationem,  quam  Bellarmino  af¬ 
fingit,  Amesius  ipse  admittit.  Tertullianus 
enim.  Marcionem  depravationis  arguens,  ait 
loc.  cit.  nihilominus  etiam  ex  depravata 
Marcionis  lectione  veritatem  evinci  :  «  Qua¬ 
re  secundus,  sinon  homo,  quod  et  primus?» 
Amesius  autem  nescio  e  qua  editione  Ter¬ 
tullianum  sic  recitat  :  «  Numquid  et  primus 
Dominus,  si  et  secundus  ?  »  Nimirum  ut  cor¬ 
ruptam  lectionem  contra  Catholicos  tueatur, 
Tertullianum  interpolare  non  dubitavit. 

3.  Quid  clarius,  quam  utramque  lectio¬ 
nem  I  Corinth.  vii.  vers.  33.  ubi  ly  gep-spisrai 


•VINDICI,*: 


10 1 

divisus  est,  a  Grtecis  conjungitur  cum  se¬ 
quentibus,  in  latina  jungitur  cum  anteceden¬ 
tibus,  non  posse  simul  esse  genuinam  ?  Le¬ 
ctionem  grseeam  testatur  S.  Hieronymus 
non  esse  Apostolicce  veritatis  :  nihilominus 
Amesius  et  Gerbardus  Joviniano  haeretico 
contra  S.  Hieronymum  virginitatis  enco- 
miasten  et  vindicem  malunt  subscribere,  ac 
potius  corrupta  gra?ca,  quam  genuina  latina 
sectari.  Par  cavillandi  studium  in  exemplis 
reliquis  perspicitur,  ut  cludum  monstravit 
Gretserus  :  nec  operae  pretium  est  iis  im¬ 
morari,  cum  revera  ad  fidei  controversias 
vix  quidquam  faciant. 

Ad  CAPUT  IX. 

Amesius  th.  12.  arrodit  obiter  quae  Bel- 
larminus  hoc  cap.  statuit  de  auctore  editio¬ 
nis  Vulgatae.  Certum  est,  hanc  controver¬ 
siam  non  esse  lidei.  Unde  Amesius  acceptat 
quod  Bellarm.  dat,  scii.  Novum  Testam,  es¬ 
se  non  ex  versione  S.  Hieronymi,  sed  ex  an¬ 
tiqua  versione  ab  illo  emendata.  Vetus  vero 
Testam,  esse  ex  ejus  versione,  exceptis  Psal¬ 
terio,  Sapientia,  Ecclesiastic.  et  Machab. 
libris.  Hinc  vero  infert  sequentes  cavillos,  i. 
«  Non  debuisse  igitur  Pontificios  abuti  Hie¬ 
ronymi  auctoritate  ad  totius  hujus  editionis 
auctoritatem  firmandam.  »  Resp  :  id  quod 
supponit,  est  splendidum  mendacium.  Quis 
enim  Catholicorum  Vulgatam  totam  tribuit 
S.  Hieronymo?  2.  Arguit  ita  :  «  ATel ilice  par¬ 
tes  quce  sunt  aliorum,  versa?  sunt  accuratius, 
quam  Hieronymus  eas  vertit,  vel  magis  de¬ 
pravate.  Si  accuratius;  tum  Hieronymus  non 
optime  vertebat  :  si  magis  depravate  ;  tum 
tota  heee  editio  non  est  optima?  notce  inter 
versiones  latinas.  Resp.  :  bicornis  iste  aries 
non  ferit.  Dici  enim  (  nec  irrationabiliter ) 
potest,  parem  fuisse  antiquam  illam  Lucia- 
uream  ab  Hieronymo  emendatam;  et  cum, 
caiteris  paribus,  esset  jam  vulgata  ac  com¬ 
muni  usu  recepta,  merito  fuisse  quoque  re¬ 
tentam,  et  nova?  praelatam.  3.  Ridicule  a 
nobis  exigit,  ut  dicamus  :  «  Quando  heee  mix¬ 
tura  versionis  latina?  fuerit  introducta?  a 
quibus  ?  quo  repugnante  ?  Resp  :  Nil  horum 
nos  indicare  tenemur,  cum  nullus  hic  sit  er¬ 
ror,  et  «  corruptio  doctrina?  ac  rituum ;  » 
qualem  cum  «  irrepsisse  paulatim  in  Rom. 
Ecclesiam  »  ealumnientur  Protestantes,  «ju¬ 
re  urgemus  illos,  ut  accurate  demonstrent 
quod  in  c  ce  teris  lueresibus  fieri  consuevit; 
quando,  a  quo,  quibus  contradicentibus  ea 


corruptio  facta  sit  ?  »  Et  hactenus  quidem 
principali  controversia?  praeludit  Amesius 
cavillando  in  re  minime  controversa  et  ne-  » 
cessaria  ?  rectius  utique  facturus,  si  suum 
magistrum  Joannem  Calvinum  ab  infamia 
triplicis  mendacii  liberasset,  qute  illi  a  Bel- 
larmino  cap.  seq.  inuritur.  Sed  cum  aeque 
sileat  a  de  triplici  mendacio  Calvini  aperto  »  , 
aede  quadruplici  M.  Kemnitii  Gerbardus, 
merito  hic  qui  tacent  videntur  consentire 
Bellarmino,  cum  ingenti  novi  Evangelii  glo¬ 
ria. 

Ad  CAPUT  X. 

Cum  Beliurminus  hoc  cap.  Vulgatam  no¬ 
stram  authenticam  esse  demonstret,  Ame¬ 
sius  pro  more  contra  cavillatur,  et  th.  13. 
sciscitatur  :  «  Quid  per  authenticam  velint 
Pontificii,  et  quousque  illud  tribuant  latina? 
Vulgata?  ?  Proprie  authenticum  instrumen¬ 
tum  in  Jure  civili  illud  ipsum  esse,  quod 
vulgo  dicitur  originale.  Hoc  autem  num- 
quam  sustinebunt  affirmare  de  editione  lati¬ 
na.  Dicunt  tamen  esse  exemplum  authenti¬ 
cum,  quia  ex  originali  sine  errore  trans- 
sumptumfuit.  Ubi  videndum  1.  An  Tridentini 
illi  homines  fuerint  notarii  publici  a  Deo 
constituti,  ut  exemplis  vel  copiis  (ut  appel¬ 
lant)  fidem  certam  facere  possint,  prmsertim 
versionibus  exemplorum.  Deinde  an  fecerint 
hoc  ex  certa  cognitione,  examine  idoneo  in¬ 
stituto,  et  collatione  facta  cum  authentico 
et  originali  exemplari,  quod  nec  ipsi  qui¬ 
dem  Pontificii  affirmabunt.  Hoc  etiam  ex¬ 
plicatione  indiget,  utrum,  nullum  omnino 
errorem  in  iila  admissum  volunt  interpretis 
ignorantia  aut  vitio  ?  an  vero  nullum  contra 
fidem  et  bonos  mores?  de  istis  enim  variant 
Pontificii,  et  inter  se  digladiantur.  Bellarmi- 
nus  autem  non  explicans,  quo  sensu  authen¬ 
ticam  editionem  capit,  authenticam  tamen 
esse  satis  inepte  aggreditur  probare.  Resp. 

1.  Ad  ista  interrogatoria  dudum  responde¬ 
runt  Gretserus,  Serarius,  et  alii.  Si  bene,  cur 
non  acquiescit  Amesius  ?  si  male,  cur  non 
id  demonstrare  aggressus  est  ?  Omnes  isti 
cavilli  (uti  et  quos  argumentis  Bellarminipro 
Vulgata,  Amesius,  Gerbardus,  Titius,  ct  alii 
opposuere)  facile  evanescent  apud  quemvis 
candidum  et  a? quum  lectorem .  ubi  sine 
passione  consideraverit,  necessitatem,  sco¬ 
pum,  et  moderationem  decreti  illius  Triden- 
lini ,  qua?  omnia  nuper  in  historia  ejus  con¬ 
cilii  genuina,  contra  fabulosam  Petri  Suave 


DE  VERBO  DEI. 


Polani,  sub  auspiciis  Alexandri  VII  elucu¬ 
brata  complexus  est,  non  Vaticana  purpura 
magis  quam  sapientia  Eminentissimus  Sfor- 
tia  Cardinalis  Pallavicinus,  ex  cujus  lib.  vi. 
cap.  17.  sequentia  depromere  visum  est. 
Dicit  Soave,  F.  Ludovicum  Cataneuin  ex 
Ordine  praedicatorum  asseverasse  Tridenti 
in  concilio  :  Ad  articuli  (de  latina  S.  Scri¬ 
pturae  versione)  determinationemnihil  affer¬ 
ri  posse  magis  appositum,  quam  judicium 
Card.  Cajetani  (quem  hoc  loco  summis  lau¬ 
dibus  effert  Soave,  cum  antea  ubi  eumdem 
ut  Lutheri  adversarium  introduxerat,  exi¬ 
guam  de  illo  existimationem  prae  se  tulerit) 
nempe,  quod,  «  intelligere  textum  latinum 
non  sit  intelligere  Verbum  DEI,  quod  erra¬ 
re  non  potest,  sed  vocem  interpretis  errori 
obnoxiam.  Sed  quod  ad  Cajetanum  attinet, 
loqui  de  ejus  commentariis  in  Scripturam, 
non  est  loqui  de  pennis,  sed  de  pedibus  pa- 
vonis.  Quantumcumque  enim  magna  illa 
mens  in  aliis  operibus  fuerit  admirationi, 
tamen  in  hoc,  quia  permisit  se  a  ductore 
(hebraeae  grammaticae  quam  divinorum  my¬ 
steriorum  peritiore)  abripi,  mansit  inglorius. 
Immo  hinc  motus  est  Gabriel  Pratcolus  E- 
piscopus  Glaromontanus,  ut  adnumeraret  il¬ 
lum  haereticis.  Et  quamvis  hic  fuerit  rigor 
indiscretus  erga  hominem  tam  pium  et  ve¬ 
nerabilem;  certum  tamen  est,  eos  commen¬ 
tarios  nec  apud  haereticos  nec  apud  Catho¬ 
licos  habuisse  applausum.  Porro  considere¬ 
mus  argumentum  in  semetipso,  quod  primo 
giganteum  apparet,  sed  in  (ine  desinit  in  gi- 
gantem,  qualem  in  aere  formant  nubes  mox 
vi  radiorum  solarium  evanescentes.  Quae¬ 
ram  ego  ex  Soave  :  Volui tne  DEUS,  ut  Scri¬ 
ptura  sit  veritatis  norma  infallibilis  paucis, 
imo  nullis,  an  vero  universae  suce  Ecclesiae  ? 
Hoc  secundum  par  erat  dicere  vel  maxime 
Soavem  cum  suis  Luthcranis,  utpote  qui  non 
aliam  admittunt  externam  credendi  regu¬ 
lam  nisi  Scripturam.  Verum  si  hoc  est;  non 
potuit  restringi  Scriptura  authentica  ad  du¬ 
as  linguas,  quarum  intelligentia  rn  gradu 
excellenti,  id  est,  qui  sufficiat  ad  bene  judi¬ 
candum,  fuerit,  jam  a  conversione  mundi 
usque  modo  in  paucissimis,  immo  potius  in 
nullo.  Dico,  «  potius  in  nullo  »,  quia  cum 
juxta  morem  antiquum  hebraea  sine  punctis, 
quae  nostris  vocalibus  respondent,  scriban¬ 
tur  ;  insuper  cum  inter  consonantes  hebreeas 
tanta  sit  similitudo  figurarum,  ut  inscitia  et 
negligentia  librariorum  non  potuerit  apogra- 
pha  relinquere  sine  variis  mendis,  et  muta- 


10.1 

tionc  sensus,  tam  est  liquida  et  infallibilis 
declaratio  originalis  textus  hebrsei,  ejus  lin¬ 
guae  perito,  sicut  esset  codex  latinus  sine 
vocalibus,  et  cum  copia  mendorum  in  con¬ 
sonantibus  respectu  ejus  qui  callet  latinam  : 
immo  tanto  minus,  quanto  revera  major  est 
idiomatis  latini  notitia  in  quovis  mediocri 
grammatices  didascalo  ,  quam  hebrsei  in 
quovis  qui  hodie  habet  ejus  intimam  cogni¬ 
tionem.  Et  qui  secus  gloriatur,  facit  ideo, 
quia  non  timet  judices  competentes,  qui  pos¬ 
sint  ejus  damnare  jactantiam. 

Testamentum  Novum  quod  spectat,  maxi¬ 
ma  cx  parte  grsece  scriptum ;  textus  qui 
exstant  jam  de  variis  mendis  notabilibus 
convicti  sunt;  quod  luculenter  apparet,  si 
conferantur  cum  textibus  compluribus,  quos 
SS.  Patres  citant.  In  horum  enim  libris  man¬ 
serunt  incorruptiores  ab  injuriis  librario¬ 
rum  :  unde  sequitur,  illos  codices  non  esse 
testes  idoneos  ad  damnandam  translatio¬ 
nem  tot  saeculis  in  Ecclesia  receptam.  Enim 
vero  quis  denique  arroget  sibi  majorem  no¬ 
titiam  earum  linguarum,  majusque  judicium, 
et  correctiora  exemplaria,  quam  habuerit 
S.  Hieronymus  ?  qui  vel  auctor,  velut  aliqui 
malunt,  emendator  exstitit  nostras  Vulgatae. 
Si  itaque  intelligere  Vulgatam  non  est  intel¬ 
ligere  verbum  DEI,  sed  hominis  erroribus 
obnoxii,  idipsum  erit  intelligere  interpreta¬ 
tionem,  quam  quivis  in  lingua  hebraea  ver¬ 
sutissimus  dare  potuerit  textus  hebraici.  Ul¬ 
terius  :  Si  haec  ratio  valeat,  credere  oporte¬ 
bit  soli  primo  originali  per  auctorem  ejus 
exarato,  h.  e.  Prophetis,  Evangelistis,  Apo¬ 
stolis,  quia  legere  copiam  non  erit  legere 
Scripturam  divinam,  sed  librarii  qui  fallere 
fallique  possit.  Unde  patet,  in  omni  hac  ma¬ 
teria  convenienter  recurri  ad  divinam  pro¬ 
videntiam,  quae  cum  sit  et  sapientissima  et 
potentissima,  si  voluit  finem,  similiter  appli¬ 
cavit  media  ad  illum  obtinendum.  Sic  vide¬ 
mus  DEUM,  cum  ut  rerum  naturalium  gu¬ 
bernator  debuerit  providere,  ut  mundus  ha¬ 
beret  certitudinem  moralem  ad  commercium 
civile  requisitam,  statuit  ad  hoc  media  op¬ 
portuna,  fecitque,  ut  quisque  formaret  cha¬ 
racteres  proprios  perfecte,  difficulter  imita 
biles  ;  ut  custodes  memoriae  publicae,  quan¬ 
tumvis  saepe  pauperes  et  viles,  aegre  indu¬ 
cantur  ad  fraudem  committendam ;  ut  duo 
testimonia  raro  conveniant  ad  dicendum 
falsum  etc.,  quia  totum  hoc  requiritur  et 
sufficit  ad  hoc  genus  vitae  et  gubernationis, 
quod  DEUS  instituit  in  Republ.  humana. 


106 


VINDICI/E 


Verum  cum  idem  voluerit  in  fido  certitudi¬ 
nem  non  modo  moralem,  sed  supremam  et 
infallibilem,  conveniebat,  ut  sua  providentia 
supernaturali  tolleret  omne  periculum  de¬ 
ceptionis  in  eo,  quod  erat  necessarium  ad 
fundandam  nostram  fidem,  et  ad  procul  ar¬ 
cendum  omnia  principia  rationabilis  dubii. 
Quia  vem  fides  velut  cardine  vertitur  divino 
verbo,  quod  non  ad  aures  singulorum  im¬ 
mediate  a  lingua  DEI  pervenit  ;  debuit  con¬ 
stituere  DEUS  quosdam  suos  nuntios,  qui  in 
suo  hoc  munere  implendo  non  essent  falsifi- 
cationibus  obnoxii.  Quia  vero  isti  similiter 
non  poterant  suas  voces  diffundere  ad  aures 
omnium,  nec  scribere  exemplar  communi- 
cabile  oculis  universorum,  necesse  erat  di¬ 
vinam  providentiam  se  obligare  ad  non  per¬ 
mittendum,  ut  in  diffusione  talium  Scriptu¬ 
rarum  succedant  errores  accurata  inquisitio¬ 
ne  et  humana  diligentia  inemendabiles  ad 
minimum,  in  iis  veritatibus,  quas  DEUS  vo¬ 
luit  Ecclesiae  esse  notas  creditasque  cum  cer¬ 
titudine  fidei.  Verum  ad  faciendam  talem  di¬ 
ligentiam,  tollendamque  ambiguitatem  sen¬ 
suum,  et  quorumvis  aliorum  dubiorum,  opus 
erat  deputari  interpretem  manifestum  in  ter¬ 
ris,  qui  in  hoc  teneaturadhibere  curam,  qua¬ 
lem  permittit  humana  conditio,  ut  non  ad- 
stringatur  DEUS  ad  inspirationes  miraculo- 
sas;  sed  simul  ita  interius  reguletur,  ut  hoc 
faciendo  non  remaneat  obnoxius  deceptioni¬ 
bus,  qualibus,  posita  omni  studiosissima  in¬ 
dustria,  subjaceret  in  aiiis  negotiis.  Et  hic 
interpres  est  Ecclesia  ejusque  caput.  Simili¬ 
ter  necesse  fuit,  ut  mutato  sermone  humano, 
et  remanente  modica  notitia  linguarum,  qua¬ 
les. sunt  ese,  quibus  libri  sancti  fuere  con¬ 
scripti,  semper  in  lingua  nota  plurimis,  ex¬ 
staret  editio,  quse  sit  immunis  a  cunctis  erro¬ 
ribus  attinentibus  ea,  quse  DEUS  voluit  cre¬ 
di  fide  divina  a  suis  cultoribus.  Non  perinde 
opus  est,  ut  ejusmodi  versio  ab  omni  sub¬ 
stantiali  errore  immunis,  sit  una  sola.  Unde 
concil.  Trident.  Vulgatam  approbando,  non 
voluit  reprobare  omnes  alias  a  Vulgata 
distinctas.  Et  hoc  perquam  sapienti  con¬ 
cilio,  quia  priusquam  peificeretur  Vulgata, 
essetque  sat  rara  linguarum  originalium  no¬ 
titia,  conveniebat  ut  ea  versio,  qua  tunc  ute¬ 
batur  Ecclesia,  esset  a  praedictis  erroribus 
substantialibus  illibata,  quatumvis  in  ceete- 
ris  impeifecta.  Unde  si  ea  adhuc  reperiretur, 
mereretur  quoque  nomen  authenticae,  licet 
alioqui  minus  bona  foret,  ac  Vulgata  nostra. 
Hsec  cum  ita  sint,  sequitur  quod  judicium  in¬ 


ter  varias  versiones,  quales  sint?  quaenam 
pura  ab  erroribus  substantialibus?  quaeque 
mereatur  dici  authentica  etc.  ?  similiter  per¬ 
tinere  debeat  ad  interpretem  divini  verbi 
infallibilem  a  DEO  inter  homines  institutum. 
Ecclesia  autem  longo  usu  in  primis  in  docen¬ 
do  et  prmdicando  Vulgatam  coepit  tacite  ap¬ 
probare.  Dehinc  quia  in  decidendis  tam  gra¬ 
vibus  articulis  contra  pertinaces  et  sophisti¬ 
cos  haereticos  par  erat  tollere  omnem  dubi¬ 
tationem  a  fundamentis  sequentium  decisio¬ 
num  :  consequenter  voluit  declarare  (freta - 
Spiritus  S.  asssistentia  sibi  promissa)  aliquam 
vcrsionem  S.  Scripturae  latinam,  cum  hoc 
idioma  unice  et  universaliter  notum  esset 
Theologis  omnibus  idoneis  ad  judicandum 
de  fidei  dogmatibus.  Quo  in  negotio  con¬ 
cilium  debens  procedere  cum  diligentia  hu¬ 
mana,  censuit,  non  esse  aliam  nunc  appro¬ 
bandam  nisi  Vulgatam  ;  utpote  quae  supera¬ 
bat  omnes  alias  auctoritate  :  et  cum  jam  a 
tempore  S.  Gregorii  M.,  usque  ad  nostram 
aetatem,  universaliter  fuerit  in  usu  Ecclesiae, 
spectabat  ad  divinam  providentiam  eximere 
illam  ab  erroribus  in  rebus  fidei  et  morum, 
ut  sic  ab  erroribus  Ecclesiam  praestaret  im¬ 
manem.  Certe  si  haec  ratio  non  sufficit,  om¬ 
nes  aliae  industriae  novae  nequivissent  suffice¬ 
re  ad  arcendas  illas  supra  dictas  dubitatio¬ 
nes,  quae  ex  textu  hebraeo  poterant  oriri. 
Quamvis  autem  canon.,  ut  veterum,  dist.  9. 
velit  haberi  textum  hebraeum  pro  intelligen- 
tia  Veteris,  et  graecum  pro  intelligentia  Novi 
Test.  (quod  dictum  non  est  S.  Augustini,  cui 
a  Gratiano  tribuitur,  sed  sancti  Hieronymi 
epistol.  28.  ad  Lucii.  Boeticum)  observan¬ 
dum  tamen  est  cum  glossa  in  eum  canonem, 
sanctum  Hieronymum  tunc  nondum  elabo¬ 
rasse  versionem  ex  hebraeo  fonte,  unde  post¬ 
ea  in  secundo  Prologo  aliter  loquitur.  Et 
certum  quidem  est,  eum  in  concinnanda  . 
translatione  latina  recurrisse  ad  fontes,  jam 
vero  in  eo  vivimus  aevo,  in  quo  versio  sive 
composita  sive  recognita  a  sancto  Hiero¬ 
nymo  recepta  fuit  a  tot  saeculis  in  Ecclesia, 
ideoque  per  seipsam  obtinuit  auctoritatem 
et  approbationem  a  DEO.  Praeterea  etsi 
S.  Doctor  hodieque  ita  scripsisset,  quid  per 
hoc  observaietur  decreto  Tridentini?  Nega- 
musne,  in  Vulgata  non  esse  multa  locaaequi- 
voca,  multa  obscura,  quae  lucem  recipiant  e 
fontibus?  Numquid  hoc  fontium  adminiculo 
quotidie  utuntur  SS.  litterarum  interpretes? 
nonne  idem  fecere  immediate  post  decretum 
Concilii,  imo  et  dum  duraret?  Unde  planum, 


DE  VERBO  DEL 


167 


non  adversarii  hoc  sensui  Patrum  Tridenti- 
norum.  Aliud  est  dicere,  versionem  esse 
authenticam,  hoc  est,  non  studiose  falsam 
in  ulla  parte  etiam  accidentali  et  parva;  nec 
$amen  etiam  inadvertenter  difformem  origi¬ 
nali  in  substantialibus  :  et  aliud  est  dicere, 
quod  contineat  omnem  claritatem,  omnem 
energiam,  omnes  allusiones  textus  originalis. 
Prius  definitum  est  in  Tridenti  no  de  Vulga  ta, 
posterius  est  desperatae  impossibilitatis,  cum 
quaevis  lingua  suos  habeat  proprios  defectus 
et  perfectiones,  unde  nequit  una  respondere 
genuinae  expressioni  alterius.  Hinc  est,  quod 
DEUS  verbo  suo  vitam  daturus  in  chartis 
perpetuam,  et  nihilominus  non  impediens 
miraculose  linguarum  mutationem  (quae  uti 
res  omnes  terrenae  sua  natura  sunt  variabiles) 
non  omne  illud  quod  ia  Scriptura  continetur, 
constituerit  articulum  necessarium,  ut  scia¬ 
tur  ab  Ecclesia  sua,  cum  multi  exstent  textus 
valde  dubii,  et  obscuri,  quales  probabiliter 
manebunt,  quamdiu  manebit  mundus.  Arti¬ 
culi  necessarii  non  sunt  a  DEO  profecti  in 
tali  individuatione  sermonis,  sed  sicut  mone¬ 
tae  consistunt  non  tam  in  numero,  quam  in  va- 
lore,  qui  remanet  post  quamcumque  muta¬ 
tionem,  et  juxta  quem  solum  requiritur  fide¬ 
lis  redditio  librorum  interpretis ;  Quomodo 
se  fecisse  putat  M.  Tullius,  in  latinum  ver¬ 
tendo  duas  orationes  contrarias  Demosthe¬ 
nis  et  iEchinis.  Sane  ita  Septuagenta  inter¬ 
pretes  in  versione  graeca  fecerunt,  ut  appa¬ 
ret  ex  collatione  textuum,  et  communiter  ob¬ 
servant  expositores.  Quid  amplius?  Ut  di¬ 
sceremus  intentionem  DEI  in  fundanda  sua 
fide  cum  Scripturis,  non  fuisse,  nisi  hanc 
ipsam;  iidem  illi  divinorum  librorum  auc¬ 
tores,  qui,  Spiritu  sancto  dictante,  scribebant, 
non  semper  narrant  facta  et  dicta  cum  is¬ 
dem  circumstantiis,  et  sermone  individua- 
liter  eodem  sed  contenti  sunt  ita  se  confor¬ 
mare  quoad  rei  substantiam.  Unde  apparet 
subinde  discrepantia  inter  evangelistas  in 
narratione  unius  ejusdemque  historiae ;  id 
quod  SS.  Patres,  et  interpretes  moderni  see- 
pe  observant.  Porro  quia  nullum  verbum  in 
SS.  libris  est  scriptum  sine  afflatu  DEI,  ide- 
oque  sino  expressione  aliquarum  singularium 
veritatum,  et  sine  documento  profundorum 
mysteriorum:  respectu  horum  mysteriorum 
et  veritatum  DEUS  non  exigit  certitudinem 
explicitam  in  Ecclesia,  sed  vult  sua  verba 
esse  inexhaustam  abyssum,  ad  quam  pro 
modulo  nostro  dimetiendam  non  parum  ju¬ 
vare  poterit  cognitio  linguarum  originalium. 


Unde  non  valet  populare  argumentum  Soavis 
Polani  :  «  Si  versio  Vulgata  est  bona  et  in 
forma  probante,  tunc  reliquae  sunt  malee,  et 
est  stultitia  iis  uti.  Falsa  illatio  !  Vertitur  non  ¬ 
numquam  in  linguam  vernaculam,  cum  pe¬ 
ritia  mediocri,  historia,  aut  alia  magni  mo¬ 
menti  Scriptura  latina  :  si  interpretatio  sit 
fidelis,  poterit  dici  authentica,  et  sufficiet  ad 
decidendam  litem,  quse  dependet  a  summa¬ 
ria  et  principali  ejus  Scripturse  continentia  : 
ast  non  hinc  sequitur,  non  posse  fieri  aliam 
vulgarem  magis  expressivam,  magis  propri¬ 
am,  magis  claram  vel  in  toto,  vel  in  parte, 
unde  resplendeant  multae  allusiones,  et  mul¬ 
ta  vivacitas  auctoris,  non  eeque  in  altera  re¬ 
fulgens.  Idem,  nec  quid  plus  necessario  Vul¬ 
gatae  nostree  tribuitur  verbis  decreti  Triden* 
tini ;  In  hoc  sensu  intellecta  et  declaratasunt 
a  summis  ThWogis,  etiam  iis  qui  concilio 
interfuere,  quorum  et  nomina  mox  memora¬ 
buntur.  Nec  ideo  volo  judex  aut  pars  esse 
alteri  lis  expositioniscontroversce  sed  monstra¬ 
re  tantum,  quod  quisquis  impugnat  strictio¬ 
rem  et  perfectissimam  conformitatem  inter 
translationem  vulgatam  ,  et  textum  divi¬ 
num,  impugnat  unam  classem  Theologorum, 
et  non  Ecclesiam  Catholicam,  in  qua  vetitum 
non  est  sequi  alteram  classem,  quae  minus 
rigorose  interpretatur  decretum,  fundando 
se  in  iis  verbis,  quibus  simpliciter  vocatur 
authentica,  et  praecipitur  :  Ne  quis  versio¬ 
nem  istam  in  lectionibus,  disputationibus, 
praedicationibus,  et  expositionibus  rejiciat. 
Quo  statuitur,  eam  esse  sine  erroribus  spe¬ 
ctantibus  ad  fidem,  et  mores,  nec  continere 
vel  fraudem  vel  apertam  deformitatem  (nec 
in  minima  parte  textus)  vel  contradictionem 
etc., quibus  casibus  non  foret  authentica,  nec 
mereretur  acceptari  ab  Ecclesia.  Praeterea 
foret  magna  temeritas,  anteponere  Vulgatae 
secundum  totum  et  ex  asse,  qualemcumque 
interpretationem  lati  nam.  Ideo  dum  synodus 
verbis  apertis  declarando,  hanc  aliis  praepo¬ 
nit,  et  solam  ex  omnibus  recipit  pro  authen¬ 
tica,  vel  haec  est  melior  caeterls,  vel  Ecclesia 
operatur  imprudenter  in  electione  tanti  pon¬ 
deris,  quod  affirmare  foret  impium.  Quod 
Vulgata  conformis  sit  originali  in  omnibus 
partibus  accidentalibus  et  minutis,  nec  de¬ 
viaverit  a  proprietate  illius,  permutendo  ali¬ 
quam  arborem  aut  animal  cum  altero  etc., 
pia  quidem  aliquorum  est  sententia;  sedeam 
Ecclesia  nec  damnat,  nec  sequitur.  Siquidem 
decretum  illud  concilii  minus  stricte  intel¬ 
lectum  est  a  multis  auctoribus,  qui  vel  con- 


1G8 


VtNidCLE 


cilio  interfuere,  vel  cum  iis  qui  interfuerunt 
collocuti  sunt,  uti  sunt  Andreas  Yega,  Mel- 
chior  Canus,  Jacobus  Payva,  Andradius, 
Gilbertus  Genebrardus  etc.  Videntur  P.  Se¬ 
rarius  in  prol.  cap.  19.  qusest.  11.  P.  Bon- 
lrerius  prologo  in  Pentateuchum  cap.  5.  sect. 
:>.  Eadem  hsec  sententia  non  leviter  confir¬ 
matur  e  litteris  Legatorum  concilii  ad  Card. 
Farnesium  recitatis  eodem  cap.  17.  num.  15. 
Nec  porro  opus  est  recurrere  ad  aliquod  lu¬ 
men  quasi  Propheticum  (ut  somniat  Soave) 
in  auctore  Vulgatae  ,  tamquam  necessario 
fundamento  talis  approbationis.  Nam  in  pri¬ 
mis,  quis  unquam  dixerit,  Pontifices  esse 
Prophetas  aut,  quasi,  quamtumvis  falli  ne¬ 
queant  in  definitionibus  ?  Deinde  in  Pontifice 
admittitur  saltem  assistentia  miraculosa  di¬ 
vina,  qua  impediatur  libertas  committendi 
tale  peccatum  per  voluntatem,  et  periculum 
impingendi  in  errorem  per  ignorantiam. 
Auctor  vero  Vulgat®  poterat  manere  obno¬ 
xius  (cum  potentia,  ut  Theologi  vocant,  an¬ 
tecedente)  periculo  omnium  illorum  defe¬ 
ctuum;  ac  postea  assequi  cum  divina  gratia 
(unde  dependet  omnis  bona  actio)  sed  absque 
praevia  promissione,  aut  assistentia  miracu¬ 
losa  DEI,  ut  ejus  lucubratio  esset  intacta  ab 
omni  praedicta  labe  :  et  hoc  posito.  Ecclesia 
ccelesti  luiffine  freta  recepit  illam  ut  probam; 
sicut  etiam  posset  recipere  Tridentinum 
concilium  in  vernaculam  versum,  quamvis 
ejus  auctor,  pro  beneplacito  suo,  et  sine  ul¬ 
lo  instinctu  miraculoso  illud  praestitisset.  Et 
hactenus  Emin.  Scriptoris  discursus,  quo  ve¬ 
llit  radiis  solaribus  perstricti  Novatorum 
cavilli  evanescunt  universi,  ac  praecipue  Ame- 
sii  et  Gerhardi,  utpote  indignissimi,  quibus 
ultra  immoremur.  Qui  plura  desiderat,  Gret- 
serum  adeat,  imo  audiat,  ipsum  Lutherum 
tom.m.  lat.  Witteberg.  Gomment.  de  noviss. 
Davidis  verbis  in  Praefat.  ubi  ait:  «  Omni¬ 
no  melius  esset  omisso  hebraicae  linguae 
studio  simpliciter  retinere  illam  hactenus 
receptam  et  usitatam  versionem  Bibliorum, 
quam  tot  novas  versiones  cumulari,  qui¬ 
bus  nihil  proficitur,  nisi  quod  discrepantia 
lectionum  memoriam  legentium  turbat,  et 
stupium  remoratur,  ac  in  multis  incertiorem 
dimittit. 

Ad  CAPUT  XVI. 

1.  —  Recte  Bellarminus  cap.  15.  asseruit  : 
Catholicam  Ecclesiam  non  prohibere  omnino 
vulgares  Bibliorum  versiones,  ut  constat  ex¬ 


perientia  manifesta  in  universa  Germania, 
Polonia  etc.,  haeresi  infectis,  sed  permitti 
communiter  cum  consensu  (saltem  tacito)  ip¬ 
sius  Rom.  Pontificis ;  ne  scilicet,  si  Catholi¬ 
cae  versiones  vernaculae  desint,  Lutherana 
aut  Genevensis  subintroducatur.  Quod  vero 
severe  vetentur  in  Hispania  et  Italia,  utpote 
regionibus  a  lue  haeretica  intactis,  sancte  et 
salubri  consilio  fit,  ne  ex  abusu  rei  in  se  op¬ 
timae  et  sanctissimae,  incautum  vulgus  detri¬ 
mentum  animae  patiatur.  Unde  Amesius 
frustra  hic  th.  24.  recitat  ex  Azorio,  quae 
circa  hoc  decretum  indicis  lib.  proh.  Reg.  iv. 
servantur  in  Hispania.  Qui  latinamnon  cal¬ 
lent,  merito  praesumuntur,  non  esse  tantae 
capacitatis,  ut  quosvis  sacros  codices  sine 
periculo  et  offendiculo  evolvere  queant'.  Nec 
ulli  pio  et  prudenti  mirum  videri  potest,  rem 
ex  se  alias  sanctissimam  saluberrimam  que, 
per  accidens  posse  esse  noxiam,  atque  adeo 
justissime  ejus  usu  arceri  omnes,  in  quibus 
prudenter  tale  periculum  praesumitur.  Res 
ipsa  loquitur,  ex  incauta  et  promiscua  ver¬ 
naculi  textus  lectione  in  Germania,  Gallia, 
Anglia  etc.,  quanta  sit  oborta  religionis  con¬ 
fusio,  nec  quisquam  negare  potest,  innume¬ 
ra  esse  in  sacris  litteris,  quae  imperitis  muli¬ 
erculis  et  rudi  vulgo  perfacile  errandi  aut  du¬ 
bitandi  ansam  praebere  queant ;  quorum  ex¬ 
empla  sat  multa  et  luculenta  Jacobo  VI  Bri 
tanniae  Magnae  regi  proposuit  Card.  Perro- 
nius  lib.  vi.  Replicae  ad  responsum  ejus  re¬ 
gis,  instantia  4.  pag.  950,  et  seq.  Videatur  et 
tractatus  integer  de  hoc  argumento  Gallice 
excusus  Joannis  Maire  Theologi  Parisiensis, 
ubi  inter  alias  rationes  prudentissimi  ejus  de¬ 
creti  adfert:  quod  promiscuus  SS.  Bibliorum 
usus  in  vulgaribus  linguis  facile  possit  uni¬ 
tatem  fidei  scindere,  communionem  Ecclesiae 
turbare ,  hierarchiee  ecclesiasticae  ordinem 
pervertere,  Scripturae  textum  frequentibus 
versionibus  convellere,  simplicitatem  fideli¬ 
um  offendere,  scandala  et  haereses  dissemi¬ 
nare,  religionis  Christianae  majestatem  vio¬ 
lare,  sicut  res  ipsa  apud  novatores  testatur. 
Sed  videamus  quam  praeclare  Bellarminum 
enervet  Amesius.  Dixerat  Bellarminus  de 
officiis  ecclesiasticis,  et  usu  publico  in  Ec¬ 
clesia  :  Contenti  simus  illis  tribus  linguis, 
quas  Dominus  titulo  crucis  suae  honoravit : 
Quae  omnibus  aliis  praestant :  Quibus  ipsi  li¬ 
bri  divini  ab  auctoribus  suis  initio  scripti 
fuerunt,  Hebraea,  Graeca,  Latina.  Amesius 
hic  th.  25.  pro  sua  pietate  Calvinistica  ne¬ 
gat  4.  «Honorasse  Christum  istas  linguas  ti- 


DE  VEBBO  DEL 


160 


tulo  Crucis,  sed  Pilatum  eas  hoc  abusu  poti¬ 
us  contaminasse  ».  Haec  impietas  excutietur 
infra  sub  finem  tomi  secundi.  Certe  nimis 
adversatur  sensui  venerandae  antiquitatis  et 
totius  Ecclesiae.  2.  Ternerc  pronunciat :  «Id¬ 
circo  eas  linguas  fuisse  adhibitas  in  titulo 
Crucis,  ut  omnes  praesentes  intelligerent 
mentem  Pilati  ».  Si  id  accipiatur  ita,  ut  om¬ 
nes  immediate  per  se  legendo  intelligerent, 
tunc  aperte  falsum  est,  id  potuisse  intendere 
Pilatum  cum  in  Paschate  innumeri  essent 
Judaei,  quibus  nulla  earum  trium  linguarum 
esset  vernacula ;  (ut  taceam,  quod  innume¬ 
ri  essent  plane  avaXaaSr.Tot  si  vero  de  me¬ 
diata  intelligentia  per  interpretes  obtenta 
sermo  sit,  tunc  no.-tram  assertionem  con¬ 
firmat.  3.  Quod  praestantiam  nullam  agno¬ 
scit  hic  Calvinista  in  tribus  istis  linguis,  quam 
pietas  Christiana  semper  agnovit  (ita  ut  per 
hebraeam  ut  sanctissimam,  graecam  ut  sapi- 
entissimam,  latinam  ut  fortissimam,  san¬ 
ctitas,  sapientia,  et  potentia  Crucifixi  figu¬ 
raretur)  nihil  illis  derogat.  Eo  majorem  enim 
venerationem  merentur,  quo  magis  Hagio- 
maehr  isti  daemonem  mmulati  eas  horrent  et 
despiciunt.  4.  «  Nullum  divinum  librum  lin¬ 
gua  latina  a  S.  Evangelista scriptum  fuisse  », 
ait  quidem  Amesius,  sed  tam  parum  probat 
quam  ex  Act.  xxvi.  «Ab  Apostolis  etiam  alitis 
linguas  fuisse  sanctificatas  ad  sacros  usus  ». 
Numquid  Apostolus  non  poterat  Gentes  et 
Judaeos  linguis  illis  tribus  erudire,  vel  unica 
etiam  earum  utendo,  ut  in  die  Pentecostes 
Act.  ii.  contigisse,  cum  S.  Cypriano  etiam 
Erasinus,  plurimique  alii  censent. 

Th.  26.  «  Aperte  falsum  esse»,  ait,  quod 
Bellarminus  perspicue  probaverat,  nempe  •. 
«  A  tempore  Esdree  hebraeam  linguam  de¬ 
siisse  esse  vulgarem,  h.  e.  non  locutum  esse 
populum  aut  intellexisse  hebraice.  Audia¬ 
mus  quam  fortiter  enervet  probationes  Bel- 
larmini.  1.  ait  :  « Haggaeus,  Zacharias,  et 
Malachias,  ipsis  concinnabantur  post  redi¬ 
tum  ex  captivitate  » .  Esto  !  sed  quomodo 
hinc  sequitur,  eos  vel  hebraice  conciona- 
tos?  aut  eadem  lingua  usus  in  condonando, 
qua  in  scribendo?  2.  Ait:  «  Interpretationem 
illam  legis,  cujus  Nehem.  vni.  mentio  fit,  non 
fuisse  translationem,  sed  expositionem  con- 
cionalem  ».  Sed  unde  hoc  probat?  Opposi¬ 
tum  jamdudum  Gretserus  contra  Witake- 
rum  et  Junium  evicit,  quod  Amesius  nec  di¬ 
gito  quidem  est  ausus  attingere.  At  quid 
enim  adducuntur  ibi  v.  9.  tot  Levitae  inter¬ 
pretes?  Certe  non  ad  condonandum.  Cur 


enim  non  ipse  Esdras  id  muneris  obiisset, 
cui  potius  conveniebat  solemnis  concio 
quam  Le vitis?  3.  Vulgus  Judaeorum  post  re¬ 
ditum  (saltem  Christi  tempore)  usos  chaldaea 
seu  syriaca,  cum  nec  ipse  negare  queal 
Amesius,  syriaca  vero  non  minus  differat 
ab  hebraea,  quam  e.  gr.  italica  vel  gallica  a 
latina;  tam  est  improbabile  (quod  tamen 
contendit  Amesius)  vulgus  judaicum  intel¬ 
lexisse  hebraea,  quam  certum  est,  rusticos 
et  fceminas  Italas  aut  Hispanicas  non  perci¬ 
pere  latina  Biblia,  si  praelegerentur.  4.  Dum 
ait  Amesius  :  «In  illo  loco,  Joan.  vn.  v.  49  »  : 
Turba  haec,  qua?  non  novit  legem,  «  Sophi¬ 
stam  agit  Bellarminus  satis  aperte.  Plebs  ibi 
dicitur  non  novisse  legem,  non  quia  litteras 
et  syllabas  ignorabat,  sed  quia  sensum  ejus 
ipsos  latere  Pharisaei  ex  arrogantia  pronun¬ 
tiabant  etc.  ».  Ilie,  inquam,  non  tam  Bel- 
larminum  calumniatur,  quam  se  suamque 
causam  obtruncat.  Numquid  enim  lex  erat 
valde  perspicua  omnibus  quibus  legendo  in¬ 
notuit?  Si  ita?  ergo  qui  non  norant  legem, 
etiam  non  poterant  legere,  quod  affirmari 
loc.  cit.  ait  Bellarmin.  Si  non?  ergo  men¬ 
tiuntur  Calvinistee,  cum  contra  nos  vocife¬ 
rantur  :  «Quae  omnibus  necessaria  sunt  ad 
salutem  »,  qualis  erat  sine  dubio  lex  apud 
Judaeos,  «  solaribus  radiis  esse  in  Scripturis 
expressa  ». 

Pergit  Amesius  th.  27.  non  tam  veritatem 
quam  seipsum  impugnare.  Nam  quid  verius, 
quam  Apostolos  per  totum  orbem  Evange- 
lium  praedicasse,  et  tamen  non  scripsisse  in 
linguis  earum  gentium,  quibus  praedicabant, 
ut  Bellarm.  pronunciabat  praecedente  ca¬ 
pite  ?  Quid  vero  falsius  et  propriis  Amesii 
principiis  magis  adversum,  quam  aliis 
etiam  linguis  scripsisse  Apostolos?  Numquid 
supra  negabat  ipse  latinam  Evangelii  scri¬ 
ptionem?  Nonne-  passim  cum  suis  occlamat: 
<(  Nil  de  rebus  sacris  credendum,  nisi  quod 
in  Bibliis  scriptum  ?  »  anne  aliquid  tale  vel 
leviter  in  iis  insinuatur?  2.  Cur  vero  non  li¬ 
ceat  nobis,  quod  Apostolis  hac  in  re  licuit? 
ubinam  exstat  praeceptum,  non  tantum  prae 
dicandi  Evangelium  ore,  ut  omnes  gentes 
intelligant,  sed  etiam  universum  codicem 
divinum  in  vernaculam  linguam  transferendi 
cunctisque  communicandi?  Somnia  haec  sunt 
Lutherano-Calvinistica!  Infantibus  in  Chri- 
to  h.  e.  rudibus  et  simplicibus  Christianis 
prodest  lac,  seu  doctrina  pietatis  eorum  ca¬ 
pacitati  accommodata,  quibus  etiam  obesset 
plerumque  cibus  solidior.  Certe  gentes  illa? 


i 


170 


VINDICIS. 


apud  S.Irenaeurrf,  quae  sine  ullis  SS.  Bibliis, 
sola  orali  traditione  articulorum  fidei  con¬ 
tente,  Christo  et  Ecclesiae  jungebantur,  in¬ 
comparabiliter  erant  feliciores  omnibus  Neo- 
Evangelicis  Biblistis.  4.  «  Proxima  saltem 
post  Apostolos  aetate  transfusam  fuisse  Scri¬ 
pturam  in  varias  linguas  vulgares  etc.,  ait 
quidem  Amesius,  sed  unde  vel  leviter  pro¬ 
bat?  cxuto;  sepa !  5.  Si  summa  Dei  provi¬ 

dentia  factum  est  »,  ne  Apostolorum  ipso¬ 
rum  scripta  propria,  alia  lingua  quam  una 
«exstarent»,  ut  affirmat  Amesius,  quo¬ 
modo  igitur  paulo  ante  num.  1.  idipsum  in 
dubium  vocabat?  Cur  autem  necesse  erat 
«  contentiones  oriri  inter  variarum  gentium 
Ecclesias  de  auctoritate  suorum  exempla¬ 
rium»,  si  variis  linguis  Apostoli  scripsissent 
idem  Evangelium  aut  epistolam?  Cur  sicut 
bebraicum  originale  et  LXX.  interpp.  trans¬ 
lationem  incorruptam  pariter  venerabatur 
primitiva  Ecclesia,  similiter  etiam  immo  po- 
tiorijure,  non  potuisset  eadem,  ut  authen¬ 
tica,  et  originalia  venerari  Evangelium  Mat- 
thsei  syriace  et  grssce,  ab  ipsis  Apostolis 
scripta?  Sed  operae  pretium  est  accuratius 
adhuc  considerare  enervatoris  nostri  va¬ 
nitatem,  qua  Bellarmini  verissimam  as¬ 
sertionem  (quod  nempe  universa  Ecclesia 
sernper  hebrsea ,  graeca  ,  et  latina  lingua 
usa  sit  in  communi  et  publico  usu  Scriptu¬ 
rarum)  his  verbis  excipit  :  «  Hoc  certissime 
falsum  esse  vel  ex  eo  apparet,  quod  in  tot 
Unguas  Scripturae  fuerint  conversae  ».  In  tot 
nimirum,  ut  nec  unicam  nominare  possit 
Amesius.  Producant  ejus  Hyperaspistae  et 
laudatores  vel  unicam  gentem,  in  cujus  lin¬ 
guam  fuerit  translatus  Bibliorum  sacer  con¬ 
textus,  indeque  in  Ecclesia(publice  lectus  pri¬ 
mis  quadringentis  annis,  et  liberabunt  eum 
ab  hyperbolismo  Cretensi.  Solidissime  as¬ 
sertionem  suam  probarat  Bellarminus  indu¬ 
ctione  Orientis,  Occidentis,  Africae,  Higypti, 
Hispaniae,  Angliae,  Germaniae,  Italiae,  Boe- 
miae  etc.,  tandemque  argumentum  hoc  me¬ 
rito  clausit  his  verbis  :  «  Quo  argumento 
certe  non  video,  quid  efficacius  desideremus 
ad  reprimendam  audaciam  hujus  temporis 
Novatorum?  Miser  Amesius  his  omnibus, 
praeter  impudentem  inficiationem  nec  gry 
habuit  quod  opponeret.  Nam  quod  suce  irrfi- 
ciationi  mox  subjungit:  «Quomodo  enim 
converterent  publice,  si  illis  versionibus  non 
publice  uterentur»  est  effato  falso  jungere 
illationem  concolore  tantum  falsitate  con¬ 
nexam.  Est  vero  haud  obiter  notandum,  du¬ 


plicem  hic  involvi  plane  distinctam.  Quae¬ 
stionem  quam  Novatores  confundunt.  Prior 
est,  an  fuerint  S.  Scripturae  in  varias  lin¬ 
guas  vulgares  conversae  primis  quadringen¬ 
tis  annis?  Et  in  hac  quaestione  Witakerus 
multum  satagit;  sed  neminem  invenit  ante¬ 
riorem  Ulphila  Gothorum  Episcopo.  Id  vero 
actum  sub  initio  quinti  saeculi,  constat  ex  S. 
Joanne  Chrysost.  qui  anno  Christi  405.  ad 
Olympiadem  scribit :  Ulphilam  a  se  nuper 
Sacerdotio  initiatum.  Samuel  Maresius 
conantur  id  probare  ex  Lyrano  et  S.  Chry- 
sostomo.;  sed  neuter  ad  rem  facit,  ut  legenti 
patebit.  Longe  enim  aliud  est,  dogmata  fidei  . 
Christianae  ad  innumeras  gentes  barbaras 
pervenisse ;  quod  verissimum  assertum  est 
S.  Chrysostomi  homil.  1.  in  Joannem;  aliud 
SS.  Biblia  in  barbararum  gentium  linguas 
esse  transfusa,  quod  ille  minime  testatur.  Vi¬ 
derint  vero  Calvinistae,  annon  ex  lege  Talio¬ 
nis  juste  Maresio  inuratur  stigma  illud, 
quod  P.  Tiiino  iniquissime  inustum  ivit, 
dum  os  impudens  illi  exprobavit.  Verissime 
enim  pronuntiavit  Tirinus  idem  cum  Bellar- 
mino,  nec  id  vel  leviter  infirmatur,  etiamsi 
illam  SS.  Bibliorum  in  vernaculas  transla¬ 
tionem  quatuor  primis  saeculis  etiam  factam 
esse  probare  possent.  G.  Titius  Helmste- 
tensis  in  suarum  contumeliarum  ostensione 
cap.  1.  §.  3.  satis  ridiculus  est,  dum  ex  una 
parte  Catholicos  criminatur,  quod  «  sua  pe¬ 
culiaria  et  nova»,  ut  ipse  mentitur,  «do¬ 
gmata  priorum  4.  saeculorum  testimonio  ne¬ 
get  probari  posse  »  ;  Ex  a'tera  tamen,  nec 
unum  invenire  potuit  e  SS.  Patribus,  qui  ex 
4.  istis  saeculis  ullius  versionis  Bibliorum  in 
vulgares  mentionem  fecerit.  Theodoretus, 
quem  Titius  allegat,  vixit  sub  medium  quinti 
saeculi  ;  nec  de  4.  prioribus  quidquam,  nec 
de  Novi  Testamenti,  sed  indefinite  de  libris, 
vel  potius  de  dogmatibus,  hebraeis  testatur. 
Titio  haud  paulo  ineptior  est  Gerhardus,  qui 
post  Witakerum  non  erubuit  ex  Cornelio 
Agrippa  referre  putidam  fabulam;  nempe  in 
conci.io  Nicceno  decretum  fuisse :  «Ut  nemo 
Christianorum  domi  suae  careret  Bibliis». 
Verum  unde  haec  magus  i  le,  nisi  a  nocturno 
Lutheri  didascalo  hausit?  Non  putem  id 
credidisse  ipsum  Gerhardum,  aut  quemvis 
sanioris  cerebri  Lutheranum  :  sed  confluere 
in  eam  rapsodiam  oportebat,  quidquid  us¬ 
quam  est  nugacissimarum  quisquiliarum. 
Negelsi  potest  Titius  esse  illam  magi  cita¬ 
tionem  vel  puerilem  vel  flagitiosam  !  Porro 
cum  Protestanles  ex  4.  primis  saeculis  nihil 


DE  VERBO  DEL 


171 


pro  suis  vulgaribus  versionibus  producere 
queant,  debebant  saltem  elidere  violentam 
illam  P.  Gretseri confecturam  pag.  814.  aut 
manus  dare  veritati,  ac  fateri,  primis  4.  sae¬ 
culis  non  viguisse  morem  SS.  Biblia  promi¬ 
scue  permittendi  omnibus.  Incredibile  enim 
est,  si  in  plebis  usu  tunc  fuissent  SS.  libri, 
ne  quidem  unico  indicio  e  Scriptoribus  ve¬ 
tustis  id  colligi  posse.  Solis  sane  Episcopis 
et  Clericis  crimen  traditionis  SS.  librorum 
impingebatur  a  Donatistis:  nullus  codex  sa¬ 
cer  vulgari  punica  etc.,  lingua  exustus  legi¬ 
tur.  Quod  si  Biblistse  illi  fuissent  uti  Pro- 
testantes,  quomodo  non  alicubi  emicuissent 
saltem  aliquae  scintillae  moris  adeo  recepti? 

II. — Altera  quaestio  longe  diversa  est  :  An 
in  officiis  divinis  publicis  usquam  aliquando 
fuerit  usus  vernaculae  inter  Catholicos,  om¬ 
nibus  quae  Lutherum  praecessere  saeculis? 
Et  constanter  respondemus  :  Exceptis  Mo- 
ravis  per  breve  tempus,  donec  Sacerdotes 
latinae  peritos  nanciscerentur ,  non  posse 
produci  ulla  exempla  in  contrarium.  Idque 
negandum  praecise  est,  etiamsi  gratis  con¬ 
cederetur  versio  illa  vernacula  apud  omnes 
gentes.  Nulla  enim  hic  est  connexio  necessa¬ 
ria,  immo  ne  probabilis  quidem,  ut  mani¬ 
festa  patet  experientia. 

Deinceps  th.  29  et  seqq.  Amesius  nihilo 
felicius  impugnat  rationes  a  Bellarmino 
pro  usu  Ecclesiae  tuendo  adductas.  Prima 
est :  quia  convenit  omnino  ad  Ecclesiae  uni¬ 
tatem  conservandam,  ut  publicus  usus  Scri¬ 
pturarum  sit  in  aliqua  lingua  communissima : 
nisi  enim  ita  sit,  tolletur  communicatio  Ec¬ 
clesiarum  :  nemo  frequentabit  Ecclesias, 
nisi  in  sua  patria  :  non  poterunt  fieri  gene¬ 
ralia  concilia  :  cum  igitur  nulla  lingua  nunc 
sit  communis  toti  Occidenti  nisi  latina, 
certe  in  ea  divinae  Scripturae  legendae  sunt. 
Haec  Bellarmini  probatio  moraliter  convin¬ 
cit;  nec  quidquam  ab  Amesii  cavillis  debili¬ 
tatur;  qui  quidem  tam  frigidi  sunt,  ut  pigeat 
referre.  Primus  nihil  ad  rem  facit.  Secundus 
vel  supponit  aperte  falsum  (nempe  latinam 
esse  omnibus  ignotam)  aut  petit  principium. 
Tertius  est  plane  ridiculus.  Verum  quippe 
est,  si  cognitio  lingua?,  in  qua  peraguntur 
Sacra,  necessaria  foret  ad  hoc  ut  quis  illis 
intersit,  plebeios  latinam  nescientes  a  Sacri 
auditione  fore  exemptos;  ex  hac  vero  con¬ 
sequentis  absurditate  merito  nos  inferimus. 
Antecedentis  falsitatem  quod  Amesius  ro¬ 
busta  aj:oosi!;ci  firmare  debuerat ,  sed  nec 
ivoo;x  quidem  protulit.  Quartus  de  Con¬ 


ciliis  generalibus  laborat  ignorantia,  aut 
certe  dissimulatione  veritatis,  quam  ex  usi¬ 
tatissima  praxi  Ecclesiae  pmnium  saeculorum 
tradit  Bellarminus  lib.  de  conciliis. 

Th.  30.  Alteram  probationem  Bellarmini 
truncavit  Amesius,  ut  tanto  amplior  pateret 
cavillandi  campus.  Ratio  Bellarmini  haec 
est  :  Si  ulla  ratio  esset  legendi  Scripturas 
lingua  vulgari,  ea  esset,  ut  omnes  intellige- 
rent,  (hoc  pronuntiatur  sine  dubio  de  solis 
,  divinis  officiis  in  Ecclesia).  At  populus  non 
intelligeret  Prophetas  et  psalmos  etc.,  qui 
in  Ecclesiis  leguntur;  nos  enim  qui  latine 
scimus,  non  propterea  continuo  intelligimus 
Scripturas,  nisi  expositores  legamus  vel  au¬ 
diamus  ;  quomodo  ergo  intelligent  homines 
imperiti?  Opponit  dilemma  Amesius  :  «  Si 
nihil  populum  intelligere  velit  Bellarminus 
ex  lectione  Scripturarum  in  vulgari,  tum 
experientiae  communi  contradicit,  fidelium 
praxim  pientissimam  et  antiquissimam  dam¬ 
nat,  Dei  etiam  ipsius  mandatum  futilitatis 
arguit  Deut.  xxxi.  41.  Sivero  omnia  neget  a 
populo  intelligi,  tunc  verum  est  quod  dicit, 
sed  pro  ipso  nihil  facit  ».  Resp.  Modicum  il¬ 
lud  quod  e  Prophetis,  psalmis,  similibusque 
difficilioribus  libris  (de  quibus  praecise,  lo¬ 
quitur  Bellarminus)  intelligunt  plebeii,  mo¬ 
raliter  pro  nihilo  reputatur,  et  quidquid  in 
hoc  rudibus  decedit,  abunde  compensatur 
per  pias  conciones  ,  catecheses  ,  libellos 
eorum  captui  accommodatos.  Omnibus  utrin- 
que  pensatis  manifesta  experientia  docet, 
longissime  praeponderare  pericula  et  detri¬ 
menta  e  promiscuo  Bibliorum  vernaculorum 
usu  proinanantia.  Videatur  P.  Gretserus 
pag.  829.  et  seq.  luculentis  exemplis  Wal- 
densium,  Albigens.  Wicleph.  Hussitarum,* 
Lutheranorum,  etc.,  qui  omnes  ut  suam  pro- 
pagerent  h  sere  sim,  hac  Bibliorum  prostitu¬ 
tione  sibi  viam  munierunt;  ut  longe  verissi¬ 
mum  sit  Bellarmini  effatum  de  hoc  detri¬ 
mento,  quod  frustra  eludere  nititur  Amesius. 
Est  quippe  summa  disparitas  inter  «  humi¬ 
liationem  Christi,  unde  multi  errandi  et  bla¬ 
sphemandi  occasionem  arripuere,  et  inter 
lectionem  Bibliorum  vernaculam  ».  Humi¬ 
liatio  Christi  summam  Dei  majestatem,  cha- 
ritatem  in  homines,  sapientiam,  potentiam 
etc.  illustravit ;  et  absque  illa  actum  erat 
de  salute  humana:  ut  proinde  ob scandalum 
passivum  Judseoruin  nullatenus  debuerit 
omitti.  Secus  hic  res  se  habet.  Possunt  om¬ 
nia  illa  qualiacumque  commoda,  quae  vulgus 
indoctum  ex  lectione  Bibliorum  capit,  mul- 


17  2 


VINDICI /E 


tis  modis  et  superabundanter  compensari ; 
pericula  autem  illa  et  damna,  ubi  et  quando 
prudenter  .timentur,  in  usu  rerum  alioqui 
ex  se  bonarum,  merito  et  pie  per  praesulum 
sanctiones  arcentur.  Quod  si  olim  (ut  testatur 
S.  Ilieron.  epist.  ad  Eustoch.)  apud  Hebraeos 
nemo,  cujuseumque  status  aut  ingenii  alio- 
quin  foret,  permittebatur,  ut  ante  aetatem 
-  sacerdotalis  ministerii,  hoc  est,  annum  tri¬ 
gesimum  impletum,  principia  Genesis,  Can¬ 
ticum  Canticorum,  Ezechielis  exordium  et 
finem  legere  posset,  quidni  sapienter  idem 
caveatur  universim  in  promiscua  faece  mul¬ 
titudinis?  Et  sicut  apud  eosdem  Hebraeos 
nefas  fuit  textum  Hebraeum  in  vernacula  ver¬ 
tere  (ut  constat  ex  Thalmud  Hebraeor.  cap. 
de  Sabb.  et  ex  It.  Azariaapud  Joan.  Mavir.  loc. 
cit.  de  It.  Ramba  Gamaliele,  quod  cum  in¬ 
tellexisset,  librum  Job,  esse  versum  in  vul¬ 
garem  linguam,  efferbuerit  in  bilem,  et  se¬ 
peliendo  in  terra  natum  suffocarit  librum), 
soli  autem  idtentabant  Samaritani,  ita  nunc 
hoc  quasi  charactere  discernuntur  Catho¬ 
lici  a  Novatoribus  cacodoxis.  Male  autem  in¬ 
fert  Amesius  :  ideo  etiam  latina  Biblia  pro¬ 
hibenda.  Experientia  enim  non  docuit  in 
editionibus  latinis,  graecis,  et  hebraicis, 
quod  in  vernaculis  :  potuisset  vero  similis 
prohibitio  prudenter  plcbeis  fieri,  si  idem 
nos  experientia  docuisset,  quando  i. lar  lin¬ 
guas  olim  erant  alicubi  populares.  S.  Petrus 
II  Petr.  m.  vers.  14.  non  excitat  plebem  ad 
lectionem  Scripturarum,  ut  Amesius  falso  ei 
imponit,  sed  potius  dehortatur,  cum  ait : 
((  Indoctos  et  instabiles  »  (quales  sunt  com¬ 
muniter  illi  e  faece  plebis,  et  praesertim  mu¬ 
liercula!)  «  depravare  Scripturas  ad  suam 
‘propriam  perditionem  ». 

Th.  31.  Vulgares  linguae,  inquit  Bellarm. 
argum.  6.,  singulis  saeculis  magna  ex  parte 
mutantur.  Tot  vero  translationum  mutationes 
non  sine  gravissimo  periculo  et  incommodo 
fierent.  Nam  non  semper  inveniuntur  idonei 
interpretes,  atque  ita  multi  errores  admit¬ 
terentur,  qui  non  possent  postea  facile  tolli; 
cum  neque  Pontifices,  neque  concilia  de  tot 
linguis  judicare  possint ;  hactenus  Bellarm. 
Amesius  vero  «  negat  esse  periculum  vel  in¬ 
commodum,  si  obsoleta  vocabula  mutentur 
in  familiaria».  Sed  quid  si,  quod  pronum  est, 
mutentur  ita,  ut  sensus  plane  pervertatur? 
Amesius  ejusque  gregales  non  sunt  ex  illis 
Christianis,  qui  apud  S.  Basilium  filium  di¬ 
cuntur  potius  millies  velle  mori,  quam  vi¬ 
dere,  ut  vel  una  syllaba,  aut  iota  unum 


perdatur  a  rebus  quae  pertinent  ad  fidem. 

Th.  32.  Ultimum  argumentum  Bellarmini, 
quod  scilicet  videatur  majestas  divinorum 
officiorum  jequirere  linguam  magis  gravem 
et  venerandam,  quam  sunt  vulgares;  prae¬ 
sertim  cum  in  SS.  mysteriis  multa  sint,  qua' 
secreta  esse  debent,  ut  docent  SS.Dionys., 
Orig.,  Basii.,  Chrysost.,  Grcg.  M.,  etc.  Latina 
autem  etsi  non  sit  sanctior,  est  tamen  gra¬ 
vior,  et  magis  reverenda,  hoc  ipso,  quod 
non  est  vulgaris.  Ilac  ratio  in  re  morali  sine 
dubio  proba  est.  Quomodo  vero  eam  ener¬ 
vat  Amesius?  more  spo  cavillando.  1.  ait  : 
«  Simili  ratione  concludere  quis  »,  cavilla¬ 
tor,  «  possit,  Biblia  et  liturgias  non  debere 
excudi  typis  vulgaribus,  aut  in  charta  vul¬ 
gari».  Sed,  quaeso,  quo  judicio  constabit, 
f  vpos  et  chartam  non  esse  vulgarem,  sicul 
omnibus  constat  de  lingua  latina?  2.  Etsi  sit 
«  tanta  majestas  rerum  sacrarum,  ut  quam¬ 
libet  linguam  afficiant  gravitate  quadam  ve¬ 
neranda  »  apud  pios  et  doctos  :  non  tamen 
apud  rude  vulgus  tanta  conciliatur  officiis 
divini'?  reverentia  per  usum  linguae  vulgaris, 
ac  tantum  inter  homines  sacros  aut  doctos 
usitatae.  Confirmatur  id  usu  omnium  fere 
Gentium,  etiam  non  Christianarum.  Turea1 
et  Persae  sacra  sua  peragunt  lingua  arabica 
erudita,  non  vulgari  rudibus  nota.  Dc  Ro¬ 
manis  testatur  Quintillianus  :  «  Carmina  Sa¬ 
liorum  vix  sacerdotibus  suis  satis  intelle¬ 
cta,  sed  quae  mutari  vetat  religio  ».  Et  quod 
longe  majus  est,  tempore  Christi  et  Aposto¬ 
lorum  sacra  Hierosolymis  peragebantur 
lingua  bebraea,  quam  fuisse  Apostolis  (ante 
Pentecostcm)  ignotam  testatur  Euseb.  lib.  m. 
de  demonst.  Evangel.  cap.  7.  uti  et  ipsi  Ju¬ 
daeorum  doctissimo  Philoni,  cura  ejus  linguae 
sanctae  Scribis  et  Sacerdotibus  relicta.  Hunc 
vero  usum  linguae  minime  vulgaris,  tantum 
abest,  ut  reprobarit  Christus,  ut  potius  suo 
et  Apostolorum  exemplo  manifeste  sanxisse 
videatur.  3.  Blasphemia  Calvinistica  est, 
quod  «  multa  pudenda  sint  in  Missali  Ro¬ 
mano,  quae  eo  nomine  sint  secreta  habenda  » 
(inter  quae  praecipua  esse  constat,  ipsissima 
verba  institutionis  ven.  Sacramenti)  cum 
vero  addit  «  in  SS.  Officiis  Scripturae  con¬ 
sentaneis  nihil  tale  reperiri »  :  aperte  prodit, 
se  ab  antiquissimorum  Patrum  sensu  prorsus 
dissentire.  Utris  vero  credendum,  Calvinone 
an  Apostolis  Apostolorumque  discipulis  ?  4. 
Si  solum  ratio  haberetur  in  lingua  latina, 
quod  non  sit  vulgaris  in  Italia,  pari  cum  ea 
passu  ambularet  angiicana  ;  sed  latina 


DE  VER130  DEI. 


173 


nullibi  est  vulgaris,  et  omnibus  fere  Euro- 
pteis  eruditis  notissima  ;  Anglicana  vero  vix 
integrae  uni  nationi  nota  et  vulgaris,  alibi 
fere  ubique  contempta  potius  quam  reve¬ 
renda.  Unde  evanescit  Amesii  cavillatio 
prorsus  enervis.  Sed  videamus  enervaturis 
Achillem,  quem  praecipue  Bellamini  ar¬ 
gumentis  opponit.  Est  vero  tritissimus  ille 
ex  I  Corinth.  xiv.  depromptus.  Hinc  ait  th. 
33.  lectori  sese  offerre  haec  argumenta.  1. 
«  Sacra  publica  non  debent  celebrari  illa 
lingua  quam  nullus  audit ;  sed  linguam  igno¬ 
tam  nullus  audit  vers.  2.  ergo.  2.  Debent 
celebrari  illa  lingua,  qua  possint  auditoribus 
prodesse,  et  cos  aedificare  vers.  26.  sed  in 
lingua  ignota  non  aedificantur  auditores 
vers.  4.  neque  iis  prosunt  vers.  6.  3.  Non 
debent  ita  celebrari  ,  ut  incertum  sonum 
dent,  et  a  nemine  cognoscantur,  sed  in 
aerem  spargantur;  atqui  in  lingua  ignota  sic 
se  res  habet,  vers.  7,  8,  9.  4.  Non  debent 
ita  celebrari,  ut  ille  qui  celebrat  sit  barbarus 
auditoribus,  et  auditores  sint  illi  etiam  bar¬ 
bari  :  sed  in  lingua  ignota  ita  est  vers.  11.  o. 
Non  debent  ita  celebrari,  ut  infidelitatis  no¬ 
tam  Christianis  auditoribus  inurant;  sed 
lingua  ignota  id  facit  vers.  22.  6.  Preces  pu¬ 
blicae  non  sunt  ita  proferenda,  ut  ad  illas 
populus  non  possit  dicere :  Arnen;  sed  in 
lingua  ignota  non  potest  ver.  16.  7.  Si  ne 
illa  quidem  lingua  ignota,  qua  amiraculoso 
Spiritus  dono  proficiscebatur  atque  adeo 
singularem  De:  honorem  pariebat,  licebat  in 
Ecclesia  uti  sine  interpretatione,  multo  mi¬ 
nus  certe  licet  uti  lingua  ignota,  hominum 
industria,  formata».  Resp.  omnia  ista  ar¬ 
gumenta,  et  similia,  etiam  in  infinitum  mul¬ 
tiplicata  nihil  probant,  nisi  ostendatur,  A- 
postolam  eo  loco  tractare  de  officiis  divinis 
publice  celebratis,  quod  hactenus  nemo  prae¬ 
stitit  :  nec  praestabitur  unquam,  cum  mani¬ 
festum  sit  ex  proxime  dictis,  Christum  et 
Apostolos  suo  exemplo  approbasse  in  veteri 
Synagoga  officium  divinum  in  hebrtea  lin¬ 
gua  ,  quam  tunc  nec  Apostoli  ncc  alii  de 
turba  plebeia  intelligebant.  Unde  primi  ar¬ 
gumenti  major  negatur,  si ly  «  nullusaudit », 
sumatur  pro  hoc,  quod  nemo  laicorum  dis¬ 
tincte  intellignt.  Hoc  ipsum  quippe  est  in 
quaestione.  Idem  est  in  propositione  2.  syl¬ 
logismi,  si  per  «  prodesse  et  ludificari  »  in- 
telligatur,  instructio  plebis,  qualis  utilitas  et 
ludificatio  oritur  ex  concionibus,  catechismis, 
otc.  In  3.  4,  5,  6.  argumento,  quidquid  sit  de 
majori,  in  minore  falso  supponitur,  linguam 


latinam  inter  laicos  Catholicos  ita  esse  igno¬ 
tam,  ut  tamquam  «  incertum  sonum  »  det. 
Nam  a  plurimis  (saepe  etiam  mulierculis) 
saltem  in  communi  satis  intelligitur,  quid  in 
singulis  Liturgiee  partibus  agatur,  adeoque 
pie  ac  rationaliter  potest  a  quovis  eorum  sub¬ 
jici  :  Arnen.  In  septimo  et  ultimo  argumento 
negatur  sequela  majoris.  Quis  enim  dubitet, 
posse  aliquem  dono  linguarum  miraculose 
concesso  abuti,  eo  scilicet  modo,  tempore, 
loco,  fine,  ut  peccet;  alium  vero  qui  latina 
utilitur,  (in  Liturgia,  ubi  Dei  cultus,  non  in¬ 
structio  rudium  intenditur)  operetur  omni  ex 
parte  bene  et  laudabiliter?  Quas  porro  Ame- 
sius  replicat  in  seq.  meram  principii  peti¬ 
tionem  .continent.  Uti  sunt  haec.  Primo : 
«  Rationes  Apostoli  sunt  generales,  et  ad 
omnem  sermonem  publicum  in  Ecclesia  ha¬ 
bitum  spectant.  2.  Omnia  officia  publica  fiunt 
ad  consolationem,  et  aedificationem  plebis  » 
(directe  et  principaliter,  quod  nimis  falsum 
est).  3.  «  Apostolus  vult  expresse  quemlibet 
idiotam  intelligere  ,  secundum  illud  legis 
Deuter.  xxvn.  vers.  2. »  Totus  populas  dicet  : 
Amen.  4.  «  Absurde  disjungi  istos  fines, 
coitum  Dei,  et  consolatione  i  populi,  quos 
Deus  conjunxit,  etc.  »  Sed  quid  opus  est 
frivolas  illas  evasiones  pluribus  prosequi, 
cum  nihil  penitus  ad  rem  faciant,  nisi  pro¬ 
baverint  adversarii,  Apostolum  ibi  agere  de 
publica  lectione  Sac-rge  Scripturae,  et  divinis 
officiis,  non  autem  clc  exhortationibus  et 
canticis  spiritualibus,  quae  Christiani  com¬ 
ponebant  ad  laudandum  Deum,  et  gratias  ei 
agendas  ;  et  simul  ad  suam  aliorumque  con¬ 
solationem,  et  aedificationem  :  quod  Amesius 
ne  quidem  tetigit. 

Th.  34.  Argumentum  Amesii  est  hoc 
«  Qua  lingua  praedicatur  verbum  Dei,  scri¬ 
ptum  quoque  exstare  eadem  opus  est  :  sed 
praedicatur  linguis  vernaculis;  ergo»).  Argu¬ 
menti  hujus  major  non  habet  vel  umbram 
probabilitatis,  nedum  certitudinem.  Quo¬ 
modo  enim  alias  Apostoli  omnium  gentium 
linguis  praedicassent,  qui  tamen  non  nisi 
graeca  (ut  vult  Amesius),  et  etiam  hebraea  et 
latina  (uti  nos  putamus)  scripsere.  Optime 
negavit  Bellarminus ;  connexionem  necessa¬ 
riam  inter  praedicationem  vocalem,  (quae 
simpliciter  ad  fidem  est  necessaria,  juxta 
illud  Apostoli  :  «  Fides  ex  auditu  »),  et  Scri¬ 
pturam  quamcumque,  nedum  vulgare.  Af¬ 
firmare  hoc  est  negare,  solem  lucere  in  me¬ 
ridie,  cum  sudum  est  coelum.  Tergiversati¬ 
ones  Amesii  nec  apparenter  quidem  fulciunt 


174 


VINDICIAE 


putidam  illam  majorem,  et  ex  supra  dictis 
profligatae  manent. 

'Ih.  35.  ait  Araesius:  «  Tempore  Ecclesiae 
veteris  Scriptura  S.  in  multas  linguas  vul¬ 
gares  fuit  translata  ».  Est  hoc  in  ordine  ter¬ 
tium  Amesii  argumentum,  sed  vere  mirabile, 
imo  monstruosum;  cum  nec  syllogismus  sit, 
nec  enthymema.  Forsan  est  induetio  ?  At 
unde  probabit,  ante  conc.  Nicamum  SS.  Bi- 
blia  esse  in  ullam  aliam  vulgarem  linguam 
conversa  ?  Demus  tamen  hoc  gratis,  quod 
veritas  negat;  quid  hinc  infertur  ?  Ergo 
potest  etiam  nunc  verti.  Quis  negat  ?  Ergo 
debet  necessario  verti.  Ergo  sic  versa,  in 
officiis  divinis  publire  legenda.  Ergo  te¬ 
nentur  omnes  illa  legere.  Ergo  baculus  stat 
in  angulo  !  IIoc  nempe  est  enervare  Bel- 
larminum  !  sed  producit  Amesius  in  suce 
thesis  confirmationem.  1.  «S.  Hieronymum 
expresse  dicentem  in  epistola  ad  Sophron., 
se  translationem  dedisse  »  linguae  suae  ho¬ 
minibus.  «Et  in  ps.  lxxvi.  Scripturas  lectas 
fuisse  a  populis  omnibus,  ut  omnes  intelli- 
gant.  »  Resp.  :  Cum  scriberet  ad  hominem 
Graecum  Hieronymus,  per,  «linguae  suae  ho¬ 
mines  »  intellexit  latinos  :  quibus  iterato 
translulit  psalmos. Illud  ps.LXxvi. «  narrabit  in 
Scripturis  populorum  »  ;  mox  ipse  explicat 
his  verbis  :  «  Per  Evangelia  sua  locutus  est, 
non  ut  pauci  intelligerent  (uti  Plato,  quem 
vix  tres  intelligunt)  sed  ut  omnes  ».  Hoc  vero 
quid  ad  rem  ?  2.  ait  quod  Theodoretus  lib. 
v.  de  Graecis  affection.  affirmet  :  in  omnes 
linguas  conversas  fuisse  Scripturas,  et  na¬ 
tiones  illis  uti.  Falsum  est  hoc  :  dudum 
monuit  Gretserus  pag.  90.  desiderari  fidem 
interpretis  in  eo  loco  Theodoreti,  cum  non 
dicat :  libros  sacros  vel  divinos,  vel  etiam  he- 
braeos  (ut  supra  Titius)  sed  owv-/)v  twv  iCp ouoiv 
h.  e.  vocem  seu  doctrinam  Hebraeorum,  (et 
consequenter  Christianorum)  quos  opponit 
doctiinae  graecorum  Philosophorum.  Fallunt 
ergo  aut  falluntur  cum  Witakero  Amesius  et 
Titius.  3.  Verba  S.  Basilii  in  Ascet.  (ea  tamen 
in  quaest.  59.  non  apparent)  quae  «  plane 
divina  »  laudat,  nempe,  <>  necessarium  esse 
unicuique  ex  Scripturis  discere,  quae  ipsi 
sunt  usui  ad  plenam  fidei  persuasionem,  et 
ultra  non  assuefieri  humanis  traditionibus  ». 
Verissima  sunt  in  vero  sensu,  quem  sine 
dubio  S.  Doctor  intendit,  scilicet,  non  posse 
nos  salutem  consequi  per  doctrinam  huma¬ 
nam  et  pure  philosophicam,  sed  necessariam 
esse  revelatam,  quae  nobis  e  SS.  Scripturis 
(mediante  vel  propria  lectione,  vel  aliena 


interpretatione)  innotescit.  Hanc  esse  ejus 
mentem  vel  inde  patet,  quia  alioquin  neces¬ 
sitas  imponeretur  omnibus  omnino  adultis 
discendi  litteras.  4.  Cum  ait  Amesius :«  Deus 
vult  et  imperat,  ut  omnes  qui  possunt  legant 
Scripturas  »  :  Sed  cur  non  indicavit  locum 
Scripturae,  quo  hoc  praeceptum  Deus  tulit? 
nonne  hoc  est  splendide  mentiri?  uti  et  id 
quod  mox  subdit  :  «  Pontificios  permittere 
quibusdam  observationem  praecepti  illius  ; 
has  autem  voces  »  :  concedere,  permittere, 
«  sic  sonare,  quasi  res  mala  esset  legere 
Scripturas  ».  Postulat  denique  «  ostendi  vel 
rem,  vel  phrasim  hujusmodi  apud  scripto¬ 
rem  antiquum  ».  Jam  saepe  dictum,  omnibus 
pei mitti  lectionem  SS.  Bihliorum  in  he- 
braica,  greeea,  latina,  uti  et  in  vernacula  in 
regionibus  haeresi  infectis  ;  nullum  autem 
exstare  praeceptum  divinum  universale  le¬ 
gendi  per  se,  certissimum  est.  Quam  absurde 
autem  adstringitur  concessio  aut  permissio 
ad  res  mplas ?  Numquid  <c  permittitur»  nulla 
censura  innodatis  frequentare  sacram  Sy- 
naxin  ?  anne  haec  «concessio  »  est  «rei  ma¬ 
lae  »?  Datur  ergo  concessio  rei  bonae  non  prae¬ 
cepta.  Ut  vero  et  «  rem  et  phrasim  hujusmodi 
scriptoribus  antiquis  usitatam  fuisse  »  con¬ 
stet,  legantur  apud  P.  Gretserum  pag.  908. 
recitata SS.Dionys., Basilii  M.,Chrysost.testi- 
monia  apertissima,  quod  mysteria  vulgaribus 
auribus  (nedum  oculis)  non  sint  vulganda  et 
permittenda.  Sed  necdum  cavillorum  finis. 
Dixerat  Bellarminus  :  In  graecam  et  latinam 
versas  fuisse  Scripturas,  non  quia  hae  linguae 
fuerunt  vulgares,  sed  quia  communissimae. 
Replicat  Amesius  :  «  Si  communissimae  lin¬ 
guae  quaerantur  in  editionibus  et  versionibus 
Scripturae,  hoc  fit  propter  communem  usum  : 
talis  autem  usus  nulla  ratione  facilius  intro¬ 
ducitur,  quam  per  linguas  vulgares  ».  Sed 
hoc  est  nugari.  Bellarminus  loquitur  de  usu 
communi  inter  doctos ;  Amesius  de  usu  com¬ 
muni  inter  rudes.  Ergo  nihil  ad  rhombum. 
Quomodo  vero  probat,  quod  mox  subdit  : 

«  Si  editio  graeca,  et  ejus  lectio  concessa  fuit 
Ptolomaeo,  homini  ethnico,  scelerate  inju¬ 
riosi  sunt  in  Christianos,  qui  non  patiuntur 
eos  eadem  uti  libertate.  Resp.  in  promptu 
equidem  est  ratio  disparitatis.  Cum  Prolo- 
maeus  tantum  affectum  erga  judaicam  na¬ 
tionem  et  religionem  ostenderit,  ut  et  100000. 
ejus  gentis  homines  libertate  donarit,  et  in¬ 
gentis  pretii  donariis  templum  Hierosolymi¬ 
tanum  auxerit  etc.,  quidni  poterant  sperare 
regis  conversionem  ex  hac  sacrorum  codi- 


DE  VERBO  DEI. 


175 


cnm  communicatione  ?  In  simili  causa  non 
dubito  idem  praestaret  Papa  Turearum  im¬ 
peratori,  aut  cuivis  regi  pagano.  An  ideo 
SS.  Biblia  prostituere  debebit  omnibus  e 
faece  vulgi,  cum  evidenti  periculo  abusus. 

Tandem  th.  u’t.  producit  «  S.  Chrysosto- 
mum,  qui  saepissime  hortatur  plebem  ad  le¬ 
ctionem  Scripturarum  ».  Sed  quid  hinc  con¬ 
ficitur?  an  ut  hodieque  promiscue  omnibus 
occinatur  illud  S.  Chrys.  bom.  3.  de  Uazaro  ; 
«  Non  potest  fieri,  ut  quisquam  salutem  as¬ 
sequatur,  nH  perpetuo  versetur  in  lectione 
spirituali  ».  Num  Galvinistarum  ullus  ausit 
sustinere  hanc  enuntiationem  tamquam  in 
rigore  veram?  Non  putem  !  Accipiendae  ergo 
ejusmodi  hyperbolicae  exaggerationes  pro 
ratione  circumstantiarum  et  personarum, 
prudenter  et  cum  grano  salis,  potiusque 
attendendus  est  scopus  S.  Doctoris,  qui  satis 
elucet  ex  iis  ipsis  verbis,  quae  Amesius  contra 
nos  se  putabat  producere  ex  cit.  hom.  3. 
nempe,  ut  omnes  incilat  et  ad  rerum  spiri¬ 
tualium,  pietatisque  Christianae  sive  lecti¬ 
onem  sive  auditionem.  Nam,  per  hanc  so¬ 
lam  possunt  «  libri  sacri  idiotis  et  illiteratis 
prodesse  ad  salutem  »  ut  per  se  patet.  Unde 
cum  S.  Doctor  affirmat  :  «  Ita  Spiritum  S. 
dispensasse  SS.  litteras,  ut  etiam  opifex  et 
famulus,  et  vidua  mulier,  et  omnium  homi¬ 
num  indoctissimus,  ex  ea  lectione  audita 
aliquid  lucri  utilitatisque  reportet  »  :  clarum 
est,  non  eum  exigere  lectionem  in  vernacula, 
sed  satis  ei  esse,  dummodo  divina  doctrina 
frequenter  sive  legatur  (quavis  lingua  cujus 
lector  peritus  est)  sive  audiatur.  Denique 
tritissimae  huic  objectioni,  qua  etiam  usus 
est  Jacobus  VI  Magne  Britanniae  rex  di¬ 
cens  :  «  Olirn  cogebantur  omnes  ad  legendum 
assidue  privatim  SS.  litteras  :  quod  nunesub 
poena  excommunicationis  prohibetur  »,  op¬ 
time  in  replica  ad  hoc  Card.  Perronius  re¬ 
spondit.  Occasiones  quae  adigebant  SS.  Pa¬ 
tres  subinde  ad  inculcandum  suis  audito¬ 
ribus  lectionem  SS.  Scripturarum  (uti  et  ad 
conquerendum,  et  quod  nimium  versarent 
SS.  litteras)  erant  occasiones  loci  et  tempo¬ 
ris,  quae  utique  obnoxiae  variis  vicissitudini¬ 
bus  idem  patiuntur,  quod  propositiones 
utrinque  probabiles,  et  indefinitae,  ita  ut 
possint  admittere  antitheses,  ac  dare  mate¬ 
riam  contrariis  exhortationibus.  Nam  S. 
Chrysost.  habebat  auditores  multos  in  phi¬ 
losophia  profana  versatos,  recensque  con¬ 
versos  ad  fidem  (item  multos  theatrorum 
vanitati  deditos)  timens  ex  altera  parte,  ne 


studium  philosophiae  gentilis,  unde  hauri¬ 
rent  regulas  vivendi,  retraheret  ad  Paganis¬ 
mum,  suasit  omni  vi  lectionem  SS.  librorum, 
ut  hinc  virtutes  addiscerent.  E  contrario  S. 
Hieron.  preefnt.  in  Josue,  et  epist.  105.  ad 
Pauun.  conq  ierit  ir,  quod  nimis  vulgata  sit 
S.  Scripturae  lectio.  Et  hujus  certe  ratio  po¬ 
tius  locum  habet  hoc  tempore,  quo  Novatores 
omnia  sursum  deorsum  vertentes,  miserum 
vulgus  hac  illec  bra  ad  innumeros  errores 
pertrahunl.  Quis  dubitet  S.  Chrysostomum, 
si  his  temporibus  viveret,  aeque  ac  SS.  Greg. 
Nazianz.,  Hieronymum,  Augustinum,  contra 
promiscuam  illam  et  periculosam  Scripturae 
lectionem,  stylum  et  linguam  vibraturum  ? 
Si  temeraria  Scripturae  S.  tractatio  citra  hae- 
resim  frequentata,  S.  Hieronymo  ista  verba 
expressit  :  «  Sola  Scriptura  est,  quam  sibi 
passim  omnes  vendicant:  hanc  garrula  anus, 
hanc  delirus  senex,  hanc  sophista  verbosus, 
hanc  universi  praesumunt,  lacerant,  docent 
antequam  discant,  etc.  »  Quid  de  Neo-Evan- 
gelicis  dixisset?  Quid  si  vidisset  Argulam 
Lutheri  discipulam  omnes  Universitatis  In- 
golstadiensis  Ductores  ad  disputandum  pro¬ 
vocare  ?  omnes  idiotas  et  mulierculas  sibi 
verum  Scripturae  intellectum  vendicare  ? 

III.  —  Praeter  hactenus  excussos  Amesii 
cavillos,  etiam  Gerhardus  addit  nonnullos. 
1.  th.  88.  disp.  1.  arguit  :  «  Si,  ut  Bcllarm. 
hic  concedit,  hebraea  lingua  a  temporibus 
Esdrae  desiit  esse  vulgaris  et  vernacula,  ergo 
ante  Babylonicam  captivitatem  per  multa 
saecula  Judaei  in  vernacula  Scripturas  pu¬ 
blice  et  in  communi  usu  legerunt  :  Cur  an¬ 
tiquo  illo  jure  Ecclesiam  hodie  volunt  pri- 
var  e?  »  Resp.  :  Non  probat  Gerhardus  (quod 
tamen  maxime  oportebat)  fuisse  sacros  co¬ 
dices  in  promiscuo  usu  Judaeorum  ante  ca¬ 
ptivitatem  Babylonicam.  Oppositum  facile  col¬ 
ligitur.  Tum  ex  eo,  quod  rex  debuerit  sua 
manu  describere  legem  Dei  a  sacerdotibus 
acceptam.  Deut.  xvn.  19.  Tum  quod  non  nisi 
singulis  septenniis  praelegeretur  lex  Mosaica. 
Deut.  xxxi.  vers.  11.  Videatur  P.  Gretserus 
pag.  886.  et  seq.  2.  Etsi  gratis  concederetur 
assumptum,  mala  tamen  esset  illatio.  Cur 
enim  non  potius  colligatur  oppositum  ex  usu 
contrario  tempore  Christi  et  Apostolorum 
etiam  recepto  et  probato?  Quod  th.  87.  et 
78.  subdit  :  Quod  syriacae  linguae  usas  vul¬ 
garis  haberi  conjunctam  hebraicae  peritiam, 
falsum  esse  constat  ex  dictis  supra,  ut  et  quae 
usque  ad  finem  1.  disput. 

Quae  in  disp.  11.  th.  2.  et  3.  cavillatur  e 


176 


YINDICLE 


lib  i.  de  verbo  Dei,  eup.  14.  discussa  sunt 
superius  in  cap.  1. 

Th.  4.  sic  ait:  «  Quoties  Bellarminus  al¬ 
legat  epistolas  Pauli  ad  Rom.,  Gorinth.,  E- 
phes.,  Philippeus.,  Coloss.,  Thessal.,  toties 
nostram  suffragio  suo  confirmat  sententiam. 
Quibus  enim  Deus  et  sancti  Dei  homines 
Scripturam  S.  destinarunt,  illi  etiam  Scri¬ 
pturam  legere  possunt,  imo  legere  debent. 
Atqui  omnibus  omnino,  et  sic  etiam  laicis 
Deus  et  sancti  Dei  homines  Scripturam  S. 
destinarunt;  ergo  etiam  laici  illam  legere 
debent;  quia  juxta  S.  August.  lib.  vi.  contra 
Faustum  cap.  19.  »  Impium  est,  si  non  legi¬ 
mus  nos,  quod  scriptum  est  propter  nos.  Resp.: 
sicut  totus  homo  denominatur  videns,  lo- 
quens,  etc.,  etsi  non  nisi  per  oculos  videat, 
per  os  loquatur  :  ita  et  totum  corpus  Eccle¬ 
sia)  est,  cui  ommis  sive  Scriptura  sive  tradi¬ 
tio  oralis  destinata  est.  Hinc  vero  non  sequi¬ 
tur,  impios  esse  omnes,  qui  non  per  se  le¬ 
gunt  Scripturas  :  nec  impii  sunt  Pastores 
et  Doctores  Ecclesia;,  qui  non  nisi  ante  fra¬ 
ctum  aut  scissum  panem  verbi  Dei  parvulis 
in  Christo  permittunt;  non  magis  quam  pa¬ 
rentes,  qui  non  permittunt  filiolis,  ut  acuto 
ipsi  cultro  sibi  panem  proscindant. Eumdem 
esse  sensum  S.  Augustini  patet  ex  toto  illo 
cap.  9.  Sed  instat  th.  6.  «  Per  quod  laici 
in  fide,  spe,  et  charitate  possunt  aedificari, 
ad  eo  nequaquam  sunt  arcendi,  sed  hoc 
fieri  potest  per  lectionem  Scripturo  »  juxta 
Bellarminum;  «ergo  ab  hac  non  sunt  ar¬ 
cendi  i).  Resp. :  Major  tantum  vera  est  tunc, 
cum  non  nisi  aedificare  potest,  non  autem 
per  accidens  ;  cum  ob  debilitatem  vel  pra¬ 
vitatem  lectoris  saepe  et  obesse  possit,  et  hoc 


proclivius  esse  experientia  doceat.  Sane 
Christianus  quivis  Cathcchesi  instructus  dc 
fide,  spe,  charitate,  easque  inconcusas  re¬ 
tinens,  non  indiget  Scripturis  nisi  ad  alios 
instruendos,  ut  ait  S.  August.  lib.  i.  de 
doct.  Ghrist.  cap.  38.  Videatur  idem  S. 
Doctor  ibid.iib.  n.  cap.  6.  et  13.  et  lib.  m. 
cap.  12. 

Th.  7.  Repetuntur  fere  eadem,  qua;  ante 
th.  86.  iterumque  contendit  Deum  voluisse 
laicos  legere  Prophetarum  libros.  Sed  hoc 
nec  apparenter  probat.  Oppositum  est  ve¬ 
rum. 

Th.  8.  satis  lepide  imo  sycophantice  ca¬ 
villatur  :  «  Juxta  Bellarminum  historiae  de¬ 
picta;  possunt  collocari  in  Ecclesiis,  eaedem- 
que  populum  instruere  possunt.  At  si  in 
historicis  illis  picturis  Caini  fratricidium, 
Noachi  ex  ebrietate  denudationem,  Josephi 
sollicitationem  ad  stuprum,  Davidem  cum 
libidinis  illecebra  Betsabacae  lavacrum  spe¬ 
ctantem,  seniores  Susannae  pudicitiae  insi- 
diantes  etc.,  populo  spectanda  proponunt  ; 
cur  non  in  Scripturis  legi  historias  iilas  po¬ 
pulo  ob  scandali  metum  prohibent?»  Resp.  : 
Bellarm.  indefinite  locutus  est  de  picturis, 
qua;  populum  instruere  possint  ac  incitare 
ad  pietatem,  quales  certe  non  sunt  historiae 
a  Gerhardo  allatae  et  similes.  Tales  enim  nec 
in  privatis  quidem  domibus  (nedum  in  sacris 
aedibus)  tolerarent  homines  pudici  et  reli¬ 
giosi.  Sycophantatur  ergo  Gerhardus  in  mi¬ 
nore  sui  argumenti. 

Quae  th.  9.  et  10.  argutatur,  explosa  ma¬ 
nent  cum  iis,  quae  dixerat  supra  th.  89. 
disp.  1. 


VINDXCIiE 

PISO  LIBRO  TERTIO 

DE  VERBO  DEI 


AI)  CAPUT  II. 

In  duobus  his  primis  capp.  vix  invenere 
Amcsius  et  Gerhardus  argumentum  sive  c- 
nervandi  sive  cavillandi  idoneum.  Deserit 
hic  parentem,  ille  avum  suum  Lutherum, 
quem  una  cum  Brentio,  Bcllarminns  cap. 
praeced.  merito  arguit  insani  paradoxi,  nem¬ 
pe  :  «  S.  Scripturam  esse  ipsam  per  se  cer¬ 
tissimam,  facillimam,  apertissimam  sui  ip¬ 
sius  interpretem,  omnium  omnia  probantem 
judicantem  et  illuminantem,  ctc.  ».  Lutherus 
in  Praef.  Art.  a  Leone  X,  damnatorum.  Item 
in  lib.  de  servo  arbitr.  contra Erasmum,  «de 
tota  Scriptura  »  asseveravit :  «  Nullam  ejus 
partem  se  velle  obscuram  dici  :  stat  ibi, 
quod  ex  Petro  retulimus,  lampadem  lucen¬ 
tem  esse  nobis  verbum  Dei  in  loco  caligino¬ 
so.  Quod  si  pars  hujus  lampadis  non  lucet, 
potius  pars  caliginosi  loci,  quam  ipsius  lam¬ 
padis  erit.  Non  sic  illuminavit  nos -Christus 
ut  aliquam  partem  obscuram  voluerit  reli¬ 
ctam  nobis  in  suo  verbo,  dum  nos  ad  illud 
jubet  attendere  ctc.  »  Puduit  sine  dubio 

«J 

Amesium  ovi  sui  Lutheri,  ideoque  contro¬ 
versia!  statum  aliter  ac  Bollarminus  contra 
Lutherum  ac  Brentium  formaturus,  ait  : 
«  Nemo  nostrum  »  (puta  Calvinistarum) 
«  unquam  cogitavit  omnes  partes  Scripturae 
aeque  esse  faciles  et  apertas  etc.  ».  At  Lu¬ 
therum  Brentiumque  aperte  impugnat  Bel- 
larminus,  nulla  Calvinistarum  vel  levi  men¬ 
tione  facta  :  unde  cum  Amesius,  statu  con¬ 
troversiae  immutato  Bellarminum  nihilomi¬ 
nus  se  «  enervare  »  gloriatur,  elenchi  igno¬ 
ratione  manifeste  sycophantatur.  Potuissemus 
itaque  omnes  evagationes  merito  hic  contem¬ 
nere  :  placet  tamen  ejus  assertiones  breviter 
examinare.  «  Contendimus,  inquit,  1 .  Omnia 
illa  quae  sunt  intellectu  necessaria  ad  salu- 
Tom.  Yil. 


tem,  apertissime  in  Scripturis  proponi.  2. 
Nullam  tamen  obscuritatem  esse  in  Scri¬ 
pturis,  ut  propter  illam  simpliciores  absti¬ 
neant  ab  earum  lectione,  quasi  nullum  fru¬ 
ctum  inde  percipere  possit.  3.  Plerisque  om¬ 
nibus  difficilioribus  Scripturae  locis  lucem 
adferri  ab  apertioribus.  4.  Nullam  inter¬ 
pretationem  Scripturae  esse  admittendam, 
quae  quoad  sententiam  saltem  non  possit 
clare  probari,  Scripturae  ipsi  consentire.  » 
Has  tres  posteriores  assertiones  nec  unica 
quidem  auctoritate  vel  rationes  probare  ni¬ 
titur,  nec  certe  sunt  per  se  notae  :  ideoque 
eas  merito  ut  improbabiles  et  voluntarias 
rejicimus.  Secunda  manet  etiam  profligata 
ex  dictis  ad  cap.  3.  Contra  tertiam  instantia! 
sunt  in  multis  capp.  Prophetiae  Ezechielis 
Danielis, Apocalypsis,  Cant.  Canticorum,  etc. 
Quarta  repugnat  propriae  Calvinistarum 
experientiae.  Ex  quo  enim  alio  loco  Scriptu¬ 
rae,  clare  probant,  verba  illa  :  «  Hoc  est  cor¬ 
pus' meum  »,  in  sensu  flgurativo  accipienda 
esse?  An  omnes  Catholici  (imo  et  Lutherani 
etc.)  noctuae,  soli  Sacramentarii  sunt  aquilae 
vel  lynces?  Videamus  itaque  argumenta, 
quibus  primam  assertionem  statuminare  sat¬ 
agit.  1.  ex  Dcut.  xxx.  11.  «  Praeceptum  hoc 
non  est  occultum  a  te  ;  ergo».  Sed  qualis 
haec  illatio?  Lex  Mosaica,  h.  e.  praecepta 
moralia,  judicia,  caercmonialia,  Judaeis  cla¬ 
re  fuerunt  proposita;  ergo  omnia  illa  quae 
sunt  intellectu  necessaria  in  Novo  Testa¬ 
mento  ad  salutem,  sunt  apertissime  in  Scri¬ 
pturis  proposita.  Item  :  «  Si  Decalogus  facile 
intelligitur,  tum  tota  Scriptura  non  est  ob¬ 
scura;  tum  neque  tropi,  neque  phrases  He¬ 
braicae  pariunt  obscuritatem  :  tum  denique 
controversiae  possunt  esse  circa  res  facilli¬ 
mas,  ut  de  imaginibus  quae  prohibentur  in 
secundo  praecepto  ».  Quaenam  vero  est  iti 
hac  collectione  connextfo  ?  quaenam  sunt  sco- 

12 


178 


VINDICIAE 


pae  dissolutae,  si  hae  non  sunt  ?  Similis 
affuXXoyicTTta  apparet  in  secundo  argumento  : 
«  Praeceptum  Domini  lucidum.  Psalm.  xyiii. 
9.  Lucerna  pedibus  meis.  Psalm.  cxvm.  vers. 
105.  et  lucerna  lucens  in  caliginoso  loco,  II 
Pet.  i.  19.  Ergo  Scriptura  proponit  apertis¬ 
sime,  quae  sunt  intellectu  necessaria  ad  sa¬ 
lutem  ))  :  imo  in  omnibus  quae  ut  a  Deo  di¬ 
cta  proponit;  quia  verbum  Dei  ubique  est 
lumen  et  lucerna.  Sed  verbum  Dei  non  nisi 
aequivoce  est  'solus  exterior  verborum  cor¬ 
tex  ;  verus  autem  sensus  una  cum  verbis 
habitus,  sine  dubio  omni  ex  parte  est  luci¬ 
dus  et  habentes  illuminat.  Ille  autem  verus 
sensus  saepe  est  ex  se  perobscurus,  etiam  in 
rebus  ex  praecepto  credendis.  E.  G.  «  Ver¬ 
bum  caro  factum  est.  Hoc  est  corpus  meum  ». 
Utrumque  sane  est  aenigma  difficillimum,  ut 
circa  prius  ostendunt  haereses  Arianorum, 
Apollinaristarum,  Nestorianorum,  Eutychia- 
norum  etc.  Circa  posterius ,  sacramentaria 
impietas  etc.  Est  ergo  verissima  Bellarmini 
explicatio,  quod  nempe  Scriptura  dicatur 
lux  et  lucerna,  non  quia  facile  intelligitur, 
sed  quia  intellecta  eum  fuerit,  mentem  illu¬ 
strat.  Optime  P.  Gretserus  Witakero  hoc 
modo  respondit  pag.  139.  Mathematica,  et 
metaphysica,  lucerna  est,  et  illuminat.  At 
ubi  lucerna  ista  hominibus  lucet?  num  in 
casis  rusticorum  ?  minime  gentium  ;  sed  in 
scholis  philosophorum,  et  mathematicorum  : 
hic  lucet,  hic  illuminat  etc.  Eadem  est  ratio 
in  nostro  proposito.  Est  Scriptura  lucerna, 
non  quod  per  se  nobis  luceat,  sed  quod 
quando  supra  Ecclesia?  candelabrum  posita 
explicatur,  tum  nobis  lucet,  tum  vera  nobis 
est  lucerna.  Et  sicuti  sol  lucidus  est  quidem 
in  se  noctu,  non  tamen  nobis  in  hac  mundi 
parte  versantibus  ;  ita  nisi  nobis  applicetur 
et  explicetur  Scriptura,  quamtumcupique 
lucida  sit  in  se,  nobis  certe  lucerna  illumi¬ 
nans  non  erit.  Neque  haec  vel  tantillum  luxat 
aut  enervat  Amesius,  ac  proinde  nihil  pro¬ 
bat  ;  uti  nec  in  tertio  argumento,  nempe  : 

<c  Apostoli  sunt  lux  mundi ;  ergo  et  eorum 
doctrina,  hoc  est  Scriptura».  Resp. :  Esto  ac¬ 
cipiatur  gratis  antecedens  non  solum  de  eo¬ 
rum  vita  et  moribus,  sed  etiam  de  doctrina, 
plus  tamen  hinc  non  sequitur,  quam,  eorum 
doctrinam  intellectam  illuminare.  At  repli¬ 
cat  Amesius  :  «  Ad  Apostolorum  munus  per¬ 
tinebat  etiam,  omnem  operam  navare,  ut 
eorum  doctrina  intelligatur  I  Cor.  m.  2.  et 
in  illa  parte  sui  muneris  erant  etiam  lux  » . 
ltcsp.:  Dedit  sine  ullo  dubio  Apostolus  «lac 


parvulis  in  Christo  » ,  quia  solidiorem  do¬ 
ctrinam  non  poterant  capere  eo  tempore 
Corinthii ;  sed  quomodo  hinc  sequitur,  de¬ 
buisse  Apostolum  in  omnibus  suis  Epistolis 
merum  lac  praebere  ?  et  non  immiscere  plu¬ 
rima  «  intellectu  difficilia  » ,  quae  satis  erat 
capi  a  Ministris  Ecclesiarum,  ad  quas  da¬ 
bantur  ese  Epistolae  ?  Juxta  Amesium  defuit 
muneri  suo  Apostolus  :  qui  secus  ac  ipse 
profitetur  I  Rom.  xiv.  «  Debitor  fuit  tantum 
insipientibus  » .  Sed  pergit  sive  argutari  sive 
ineptire  [ex  II  Cor.  iv.  vers.  3.  4.  «  Si  oper¬ 
tum  estEvangelium  nostrum,  iis  qui  pereunt 
opertum  est  ».  Ergo  saltem  ea,  «  quse  intelle¬ 
ctu  necessaria  sunt  ad  salutem,  apertissime  in 
Scripturis  proponuntur;  quia  sine  intelli- 
gentia  doctrina?  Scripturarum  nulla  est  co¬ 
gnitio  aut  fides  in  Christum.  Apostolus  ista 
conjungit,  Bellarminus  disjungit  ».  Resp.  : 
Est  hoc  enthymema  prorsus  enerve,  nec  fir¬ 
matur  adjecta  probatione,  in  qua  sophistice 
ludit  in  ly  «  doctrina  Scripturarum  »  ;  qua?  si 
materialiter  et  specificative  sumatur,  vera 
quidem  est,  sed  ad  rem  non  facit  :  si  vero 
formaliter  et  reduplicative,  pro  doctrina  sci¬ 
licet  Scripturae,  quatenus  scripta,  et  non 
tantum  orali  traditione  ab  Apostolis  accepta 
est,  sumatur  ;  plane  falsa  et  haeretica  asser¬ 
tio  est.  Quis  enim  dubitet,  non  modo  omnes 
illos,  qui  crediderunt  Apostolis  praedicanti- 
bus  sine  scripto ;  sed  etiam  gentes  illas,  qua? 
sine  ulla  Scriptura,  fidem  in  Christum  ex 
sola  orali  traditione  retinebant%(apud  S.  Ire- 
naeum  lib.  m.  eap.  4.)  habuisse  veram  de 
Deo  cognitionem?  et  numquid  idem  hodie- 
que  verificatur  in  omnibus  fidelibus  idiotis 
avaXcpa6"/]xotq  ? 

Th.  10.  «  Summa  totius  Scripturae,  inquit 
Amesius,  quae  in  praeceptis  Decalogi,  sym¬ 
bolo,  oratione  Dominica,  sacramentis  consi¬ 
stit,  habet  in  Scripturis  apertissima  testimo- 
pia  ;  ergo  Scriptura  saltem  in  necessariis  ad 
salutem  est  apertissima  ».  Resp.  :  Neg.  an- 
teced.,  quod  probare  ne  conatur  quidem  A- 
rUesius,  adeoque  principium  petit.  Optime 
dixit  Bellarm.  :  Si  tam  clara  testimonia  ex¬ 
starent  de  omnibus  istis,  tum  omnes  contro¬ 
versiae  essent  fmitae.  Nec  enervatur  hoc  ab 
Amesio  dicente  :  «  Quasi  perversi  homines 
non  possint  controversias  movere  de  rebus 
claris  »  ?  Non  certe  possunt  de  febus  aper¬ 
tissimis,  et  serio.  Quis  unquam  haereticorum 
admisso  Evangclio  negavit  :  Mariam  esse 
matrem  Jesu  ?  Hunc  natum  in  stabulo  Be- 
thleem?  flagellatum?  crucifixum? etc.,  adeo- 


DE  VERBO  DEL 


179 


que  falsum  est,  quod  Witakerus  aiebat, 
ei  Nil  adeo  perspicuum  esse  in  Scripturis, 
de  quo  non  aliqui  dubitarent  ».  Ostenda¬ 
tur,  quis  de  istis  dubitarit?  Similia  aper¬ 
tissima  testimonia  in  Scripturis  exstare  de 
consubstantialitate  Verbi  et  Spiritus  sancti, 
de  unitate  persona)  Christi,  de  sacramento¬ 
rum  essentia,  numero,  effectu,  etc.,  quis  nisi 
delirus  dixerit  ?  Est  igitur  ingens  disparitas 
inter  ea  quse  utcumque  aperte  in  Scripturis 
ponuntur,  ut  juncto  Ecclesia)  sensu,  facile 
secundum  generalem  quamdam  notionem 
concipiantur  a  fidelibus,  possint  tamen  a 
contentioso  pervicaciquc  errone  in  alium 
sensum  torqueri  (uti  fit  a  Sacramenta riis  in 
verbis  Hoc- est  corpus  meum);  ac  inter  illa, 
qua)  apertissime  expressa  sunt,  ut  nequeant 
negari,  semel  admissis  verbis  ut  divinis.  Sed 
replicat  Amesius  :  «  Dixit  antea  Bellarm. 
praicepta  Decalogi  facillime  intclligi  :  pro 
imaginum  tamen  cultu  disputat  postea  con¬ 
tra  expressa  verba  secundi  pixeeepti  ».  Resp. 
Si  admittatur  ille,  quem  Amesius  suppo¬ 
nit  secundi  praecepti  sensus  (de  quo  infra, 
ubi  de  cultu  Imag.),  dicendum  est,  illam  par¬ 
tem  2.  preeeepti,  non  esse  de  lege  morali  et 
naturali,  universaliter  omnes  etiam  nunc 
sub  lege  Evangelica  constringente,  sed  pe¬ 
culiarem  populo  Hebra)o,  cui  ob  nimiam 
pronitatem  ad  idololatriam  id  vetabatur. 
Porro  effatum  illud  Bellarmini  de  facili  in- 
telligentia  Decalogi  accipiendum  est  de  ali¬ 
qua  minus  distincta  notitia,  quae  nempe 
cuivis  terminos  bene  apprehendenti  facile  sese 
ingerit.  Nam  sensum  etiam  litteralem  magis 
internum  vulgus  Hebra)orum  non  penetra¬ 
bat.  E.  G.  in  quinto  praecepto  etiam  vetari 
iram  in  proximum  etc. 

Th.  11.  ait  Amesius  :  «  In  nov.  Test.  Scri¬ 
ptura  est  aperta,  quae  in  Veteri  erat  clausa». 
Quid  hinc  conficitur  ?  sane  plusquaim  Ame¬ 
sius  probare  intenderat ;  nempe,  non  modo 
ea  «  quae  intellectu  necessaria  sunt  ad  salu¬ 
tem»,  esse  in  Scripturis  Nov.  Test.  apertis¬ 
sima,  sed  etiam  omnia  alia  in  Nov.  Test. 
esse  clarissima.  Imo  hinc  quoque  adversus 
Amesium  sequeretur,  in  Vet.  Test.  Judaeos 
nihil  intellexisse  de  fidei  mysteriis,  cum 
adhuc  fuerit  Scriptura  clausa.  Verissimus 
ergo  sensus  illius  « libri  clausi  »  Is.  xxix, 
vers.  11.  et  «  aperti  »  Apoc.  v.  vers.  8.  est, 
quod  in  Vet.  Test.  non  solum  sententiae  seu 
sensus  Scripturarum,  sed  etiam  mysteria 
Christi  non  intelligebantur,  quia  omnia  te¬ 
cta  erant  figuris ;  at  in  Nov.  Test.  quia 


Christus  implevit  figuras  et  prophetias,  et  si 
multi  non  intclligant  sententias  (seu  sensum 
litteralem)  Scripturarum,  intelligunt  tamen 
ipsa  mysteria  Rndemptionis  etiam  rustici  et 
mulieres.  Frustra  cavillando  explodit  hoc 
verissime  dictum  Amesius,  dum  ait  :  «  Quasi 
fieri  ullo  modo  possit,  ut  qui  intelligit  res 
ipsas,  non  intelligat  sententias  illas,  res  de¬ 
clarantes,  inlingua  nota  enuntiatas  !  »  Num- 
quid  hoc  usu  venit  in  dies  ?  Credit  fidelis  ? 
Credit  fidelis  idiota  (sic  aliquo  modo  et  con¬ 
fuse  intelligit)  Deum  esse  trinum  in  perso¬ 
nis;  secundam  personam,  seu  Filium  huma¬ 
nitatem  assumpsisse  etc.  Propone  idem  per 
verba  Scripturae;  et  videbis,  eum  (nisi  con¬ 
stet  esse  verba  DEI)  potius  negaturum  quam 
assensurum;  certo  suspensurum  saltem  as¬ 
sensum,  quousque  ostendatur,  Scripturarum 
sententias  cum  Symboli  verbis  coincidere. 
Unde  merito  P.  Valerianus  Magni  Capuccinus 
in  regula  credendi  acatholicorum,  provoca¬ 
vit  ad  experientiam  ingeniosissimorum  Gen¬ 
tilium,  sub  gravis  poena)  sponsione,  si  quis 
mysteriorum  fidei  expers  legerit  textum 
SS.  Bibliorum  in  lingua  sibi  bene  nota,  in- 
deque  sine  interprete  et  manuductore,  arti¬ 
culos  fidei  praecipuos  in  Symbolo  contentos, 
marte  proprio  intulerit. 

Th.  ult.  sic  arguit  Ames. :  «  Patres  primae 
Ecclesiae  sine  Commentariis  legerunt  Scri¬ 
pturas.  Quorsum  ergo  nos?»R,esp.  Primi 
Patres  adiere  Commentaria  viva,  id  est, 
Apostolos  et  eorum  discipulos;  postea  coe¬ 
perunt  Commentaria  scribere  SS.  Justinus, 
Ireneeus,  Clemens  Alex.,  Heraclitus,  Melito, 
Pantaenus  etc.,  omnes  Origene  antiquiores; 
ut  proinde  fallat  vel  fallatur  Amesius  cum 
suo  Rhenano,  dum  confidenter  asserunt  : 
«  Origenem  primum  glaciem  scidisse  in  enar¬ 
randis  Scripturis  etc.  ».  Neque  vero  opus 
erat,  ut  «  singulis  adeuntibus  Apostoli  Com¬ 
mentaria  traderent  in  integros  libros ;  aut 
omnes  Pastores  adirent  Apostolos  »  (ut 
Amesius  cavillatur).  Sicut  enim  discipulis 
Ilippoeratis  et  Aristotelis,  ipsi  tales  tantique 
magistri  commentariorum  loco  fuerunt  :  ita 
et  apud  nostros  primos  illos  doctores,  Apo¬ 
stoli  commentariorum  vicem  obibant ;  ex 
quorum  ore  et  recenti  relatione  veritatem 
ubertim  haurire  poterant,  aut  si  ipsis  absen¬ 
tibus  dubium  oriebatur,  facile  per  litteras  aut 
legatos  solutio  peti  poterat,  uti  factum  Act.  xv. 
vers.  2.  Porro  etsi  «  certissimum  »  sit  u  fuisse 
tempus,  (viventibus  scii.  Apostolis),  quando 
Scripturse  legebantur  sine  commentariis  »  : 


ISO 


VIND1CLE 


falsissimum  tamen  est  (quod  asserit  Ame- 
sius),  ((fuisse  etiam  tempus,  quando  difficilius 
intelligebantur  propter  commentaria  »,  ab 
Ecclesia  approbata ;  nam  de  Lutheranorum 
et  Calvinistarum  verbosissimis  facile  et  vere 
admittitur  Amesii  pronuntiatum  ?  quie  cum 
in  immensum  excreverint,  ut  integras  biblio¬ 
thecas  repleant,  ad  nibil  amplius  deserviunt, 
quam  ad  coarguendum  illustre  mendacium 
omnium  novatorum,  ac  in  primis  ipsorum 
commentantium . 

Cum  Amesianis  hactenus  excussis  fere 
coincidunt  qua)  profert  Gerhardus  lib.  ii. 
art.  1.  cap.  3.  ubi  pag.  ±20.  observatu  digna 
occurrit  sycophantia,  qua  ait  :  «  Bellarmi- 
nus  sui  oblitus  lib1'.  iv.  de  Verbo  Dei  cap.  11. 
responsurus  ad  locum  S.  August.  lib.  m. 
contra  Maxim,  cap.  14  :  Nec  ego  Nicaenum 
etc.  »  Dicit  :  Augustinum  haec  protulisse, 
quia  de  illis  quaestionibus  exstabant  claris¬ 
sima  testimonia  in  Scriptura,  quae  sine  dubio 
anteponenda  sunt  omnibus  Conciliorum  de¬ 
finitionibus.  «  Jam  vero  contra.  Maxima 
quaestio  movebatur  de  Trinitate,  ex  qua Bel- 
larminus  obscuritatem  Scripturre  colligere 
voluit  lib.  m.  cap.  1.  ubi  inter  summa  my¬ 
steria  in  Scripturis  tradita  numerat  SS.  Tri¬ 
nitatis  dogma.  »  At  verba  Bellarmini  loco 
illo  cit.  tam  sunt  perspicua,  ut  credi  non 
possit,  Gerhardum  ex  stupore  aut  inadver- 
tentia  sic  errasse,  sed  quod  ex  mero  fallendi 
stuciio,  id  quod  Bellarminus  de  Donatistis  et 
Ecclesia  dixerat,  violente  et  falsarie  ad 
Maxim.  Arianum  et  SS.  Trinitatis  dogma 
detorserit.  Ejusmodi  fraudibus  ita  scatet  ista 
Gerhardina  testimoniorum  colluvies,  ut  iis 
expurgandis  vix  ullus  Hercules  sufficere  vi¬ 
deatur. 

In  disp.  2.  th.  12.  probare  contendit, 
« Bellarminum  Lutheranse  de  Scripturae 
perspicuitate  confessioni  suffragari.  I.  quia 
sic  scribit  »  :  Praecepta  Decalogi  cum  sint 
naturalia,  facillime  intelliguntur.  Et :  in  nov. 
Tcst.  mysteria  redemptionis  etiam  rustici  et 
mulieres  intelligunt.  «  Ergo  ad  minimum 
principalia  doctrina)  Christianae  capita  in 
Scripturis  perspicue  sunt  exposita  ».  Resp.  : 
Nego  conseq.  ut  patet  ex  dictis  contra  th.  11. 
Amesii. — II.  Idem  probat  ex  Clementis  Alex, 
verbis,  quse  Bellarminus  approbando  cita- 
rat  :  Nullis  celatum  est  verbum  :  lux  est 
communis,  omnibus  illucescit  hominibus ; 
nullus  est  in  verbo  Cimmerius.  «  At,  inquit 
Gerhardus,  si  nullus  in  verbo  Cimmerius  (et 
quidem  in  verbo  scripto,  de  quo  Clemens 


loquitur)  quomodo  Scriptura  in  necessariis 
erit  obscura  »?  Resp.  :  Bellarminus  ex  Cle- 
mente  aliisque  Patribus  ibi  ex  instituto  pro¬ 
bat  contra  Calvinistas,  omnibus  etiam  Gen¬ 
tilibus  dari  gratiam  sufficientem,  ut  salven¬ 
tur,  et  media  generalia  pro  omnibus.  Quid 
hoc  ad  perspicuitatem  Scripturae.  De  hac 
certe  esset  manifeste  falsa  Clementis  assertio. 

Denique  th.  14.  ad  argumentum  Bel¬ 
larmini  (Tot  Scriptura)  versiones,  tot  in¬ 
terpretationes  etc.  quid  aliud  clamant,  quam 
Scripturam  esse  ambiguam  et  obscuram?) 
respondet  Gerhardus  verbis  Bellarmini  lib.  i. 
de  Bapt.  cap.  12.  §.  ult.  Non  potest  dici  lo¬ 
cus  Act.  xix.  ambiguus,  quia  haeretici  nou 
conveniunt  in  eo  explicando  etc.  Si  ambigua 
essent  omnia  loca,  in  quibus  (haeretici)  ali¬ 
qui  non  conveniunt,  nihil  ex  Scripturis  pro¬ 
bari  posset  etc.  Sed  Gerhardus  aperte  cavil¬ 
latur.  Nam  hic  locus  Act.  xix.  est  planissi¬ 
mus,  et  sine  ulla  ambiguitate  a  SS.  Patribus 
et  Catholicis  semper  intellectus  de  Baptismo 
Christi,  quem  acceperant  12  viri,  qui  ante 
erant  baptismo  Joannis  tincti.  Lutherani 
vero  quia  suo  novo  errori  clare  adversari 
vident  sensum  ejus  obvium  et  genuinum, 
violenter  detorquent  facile  in  decem  diver¬ 
sos  sensus,  ob  quos  merito  non  censetur  lo¬ 
cus  ille  vere  ambiguus  et  obscurus.  Ob¬ 
truncat' ergo  Gerhardus  seipsum,  non  Bel¬ 
larminum.  Est  hic  sane  illustre  specimen  her- 
meneuticcO  Lutherana)  ,  qua  clarissimis 
S.  Scriptura)  verbis  sepiam  errori  suo  ve¬ 
lando  affundit.  Addendum  prsedictis  argu¬ 
mentum  illud  H.  Conringii,  quo  ante  7.  an¬ 
nos  credebat  universam  Pontificiam  Eccle¬ 
siam  velati  fatali  ariete  funditus  eoncuti.  Est 
vero  tale  :  «  Quidquid  non  est  perspicuo 
propositum,  ita  ut  omnes  haud  difficulter 
queant  percipere,  illud  non  habet  vim  legis  , 
sed  Ilom.  Pontificis  i nfallibilitas  (idem  est  de 
omnibus  fidei  articulis  qui  creditu  necessarii 
sunt  ad  salutem),  non  sunt  ita  perspicue  pro¬ 
positi  juxta  Pontificios.  Ergo  non  habent  vim 
legis  »;  quod  tamen  non  admittent  Pontifi¬ 
cii.  Resp.  :  Major  illa  universaliter  et  con¬ 
fuse  sumpta  est  sine  dubio  falsa  ut  io  Exa¬ 
mine  suo  postea  Conringius  agnovit,  et  re¬ 
strinxit  ita  :  «  Quidquid  non  est  perspicue 
propositum  ita,  ut  ab  omnibus  prudentibus, 
quos  intendit  legislator  obligare,  possit  fa¬ 
cile  intelligi  (imo  acto  intelligatur),  illud  non 
habet  vim  legis  completam,  respectu  scilicet 
illorum».  Jam  bene  subsumitur  :  Sed  arti¬ 
culi  fidei  non  ita  perspicue  propositi  sunt  in 


DE  VERBO  DEI. 


\  81 


* 


S.  Scripturis,  ut  omnes  possint  eos  facile 
inde  intelligere ;  ergo  S.  Scripturae  (etiam 
quoad  articulos  creditu  necessarios  ad  salu¬ 
tem)  non  habent  vim  legis  completam  et  in 
actu  secundo,  respectu  omnium  quos  divinus 
legislator  remote  obligare  intendebat  ad  le¬ 
gem  evangelicam.  Qua)  conclusio  uti  est  ve¬ 
rissima,  ita  nec  tantillum  juvat  causam  Neo- 
Evangelicorum,  nec  ullatenus  probat  SS.  Scri¬ 
pturarum  perspicuitatem  apertissimam  in 
articulis  ad  salutem  creditu  necessariis.  Vi¬ 
deatur  Examen  Exam.  Conringiani  inter- 
rog.  2. 

Ad  CAPUT  III. 

Qusestionem  principalem  Bellarminus  hoc 
cap.  ita  proposuit.  Num  Scripturae  interpre¬ 
tatio  ab  uno  aliquo  visibili  et  communi  ju¬ 
dice  petenda  sit?  an  uniuscujusque  arbitrio 
relinquenda?  Displicet  hoc  Amesio,  qui  ait  : 
«  Statum  quaestionis  ista  verba  involvunt, 
non  declarant.  Nam  1 .  nemo  quisquam  no¬ 
strorum  scripsit,  dixit,  aut  cogitavit  unquam, 
interpretationem  Scripturae  uniuscujusque 
arbitrio  esse  relinquendam»  .Quid  ais,  Amesi  ? 
anne  Martinus  Lntherus  avus  vester,  Joan- 
nes  Calvinus  parens  vester,  Melanchthon, 
Brentius,  Kemnitius,  etc.,  fratres  vestri,  non 
sunt  «  Quisquam  vestrorum  ’>  ?  Si  dicta  il¬ 
lorum,  quseBellarm.  adduxit,  non  convincunt 
intentum  (etsi  non  videam,  quis  alius  illis 
sensus  probabiliter  affingi  queat),  quidni  id 
praestabit  integer  libellus  a  Luthero  Witte- 
bergse  anno  1523.  cum  hac  inscriptione 
editus  :  De  jure  et  potestate  Christianae  Com¬ 
munitatis,  omnem  doctrinam  judicandi,  et 
Doctores  vocandi  ,  constituendi  ,  desti¬ 
tuendi  etc.  Numquid  inter  ceetera  portenta 
etiam  ha)c  ibidem  leguntur  :  «  Christus  ade¬ 
mit  Episcopis,  Doctoribus,  et .  conciliis,  jus 
et  potestatem  judicandi  doctrinam,  eamque 
omnibus  tribuit  et  universis  Christianis  in 
communi  ».  Et  ne  putaretur  loqui  de  omni¬ 
bus  copulative,  non  vero  etiam  de  singulis 
disjunctive  acceptis,  clare  se  alibi  explicat, 
et  in  lib.  de  Instit.  Ministris  Ecclesia)  tom.  2. 
lat.  Wittcb.  sic  apertissime  loquitur  :  «  Est 
Christianus  ;  ergo  habet  Spiritum  sanctum, 
ergo  est  judex  omnium.  Quivis  Christianus 
habet  Spiritum  S. ;  ergo  docetur  omnia  a  Spi¬ 
ritu  sancto;  ergo  omnia  judicare  potest. 
Unctio  docet  illum  omnia ;  ergo  judicis  of¬ 
ficio  rite  fungi  potest,  Christianus  est  certus, 
quid  credere  debeat,  et  quid  non  credere 


debeat  :  ergo  est  judex  omnium  ,).  Nimirum 
ita  adulari  oportebat  ignobili  vulgo,  ut  hac 
illecebra  arctius  sibi  illum  devinciret,  et 
contra  legitimos  pastores  et  doctores  exa¬ 
speraret?  Quidquid  autem  Amesius  relucte¬ 
tur  verbis,  reipsa  nihil  aliud  dicit,  quam  Lu- 
therus  docuit.  Nam  etsi  num.  2.  distinguat 
judicium  in  publicum  et  privatum  :  juxta 
ipsum  tamen  non  datur  inter  homines  :  «  ju¬ 
dicium  absolute  authenticum  et  definitivum, 
conscientias  hominum  ad  fidem  habendam 
adstringens  ;  limitatum  »  autem  illud,  quod 
vocat  «  ex  ministeriali  vocatione  »,  est*  no¬ 
men  sine  re.  Quid  enim  juvat  hoc,  si  aeque 
fallibile  est,  ac  privatorum  quorumcumque 
de  foecc  popelli  ?  Numquid  relinquit  unum¬ 
quemque  suo  in  sensu  abundare,  et  arbi¬ 
trari  ad  libitum  de  universo  illo  ministeriali 
judicio?  Quid  ergo  nisi  verba  dat,  cum  tan¬ 
dem  ipse  mutatis  phrasibus,  controversiae 
statum  ita  proponit.  I.  «  An  sit  inter  homi¬ 
nes  visibilis  judex  controversiarum  illarum, 
qua)  sunt  de  religione,  in  cujus  sententia 
omnium  conscientia)  acquiescere  debent?  » 
In  affirmativam  conveniunt  omnes  Catholici, 
sicut  haeretici  plerique  omnes  in  negativam. 
II.  «  Annon  singuli  privati  homines  debeant 
cum  judicio  discernere  illa,  qua)  publice  ip¬ 
sis  proponuntur,  utrum  sint  a  Deo,  necne  ?  » 
Hoc  affirmare  est  character  haereticorum, 
paulo  post  explodendus.  Interim  vestigiis 
Bellarmini  insistentes,  tractemus. 

§.  UNICO. 

De  sensibus  Scripturae  Sacrae. 

De  his  praenotavit  Bellarminus  1.  hoc  pro¬ 
prium  esse  sacrae  Scripturae,  quod  saepenu- 
mero  contineat  duos  sensus,  litteralem  et 
spiritualem,  secundum  illud  I  Corinth.  x. 
vers.  11.  Omnia  in  figura  contingebant  illis , 
ad  correptionem  nostram.  Negat  jhoc  Ame¬ 
sius,  et  ait :  «  Significatio  illa  locorum  Scri¬ 
pturae,  qua  respiciuntur  typi,  et  res  typis 
adumbratae,  non  continent  duplicem  sensum 
verborum,  sed  unum  sensum  verborum,  et 
alium  typorum,  qui  cum  ad  alias  res  signi¬ 
ficandas  accommodantur,  secum  ferunt  verba 
quibus  explicantur.  Pontificii  contendunt, 
unum  et  eumdem  cultum  in  imagine  et  exem¬ 
plari  terminari.  Quidni  igitur  etiam  unus 
idemque  Sensus  verborum  ad  typum  possit 
referri,  et  ad  rem  typo  adumbratam.  2. 
Quamvis  proprium/  sit  Dei ,  res  gerendas 


182 


VINDICIAE 


ordinare  ad  alias  res  certo  faturas  prccsigni- 
ficandas  :  ut  ipsa  tamen  significatio  quorum¬ 
dam  verborum,  et  ad  rem  repraesentantem 
et  ad  repraesentatam  simul  referatur,  tam 
vulgare  est,  ut  etiam  in  ludis  scenicis  quoti¬ 
die  fiat.  3.  Apostolus  I  Gorinth.  x.  vers.  11. 
nihil  agit  de  typicis  repraesentationibus,  sed* 
ut  Bannez  in  Thom.  part.  1.  quaest.  1. 
artic.  10.  recte  explicat  »,  dicit  in  figura  ip¬ 
sis  contigisse  supplicia,  id  est,  in  exemplum 
nostrum  :  «  Si  tamen  concedatur,  Aposto¬ 
lum  ibi  de  typica  ratione  rerum  gesta¬ 
rum  loqui,  quid  hoc  ad  typicum,  spiritua¬ 
lem  ac  mysticum  sensum  verborum,  praeci¬ 
pue  illorum ,  quae  habent  alium  sensum 
litteralem  ?  sed  quia  ut  Abulensis  observat 
in  ii  Matth.  quaest.  57.  et  in  xm  Matth. 
quaest.  38  »,  mystici  sensus  isti,  sunt  fictio¬ 
nes  concionatorum,  «  idcirco  fictae  etiam 
conveniunt  ipsis  probationes  » .  Respondeo  : 
Quod  du dum  observavit  P.  Gretserus  pag.  176. 
Calvinistam  Sibrandum,  «  dum  spiritualem 
sensum  oppugnat, cumdem  confirmare  ».Idem 
hic  Amesius  agit.  Si  enim  in  illis,  quae  prius 
Apostolus  de  «  Judaeis  ex  HSgypto  per  de¬ 
sertum  peregrinantibus  »  commemorat,  sunt 
veluti  typi  et  imagines,  unde  videamus,  quid 
fugere,  quid  sequi  debeamus  ;  ergo  res  illae 
prius  gestae,  et  postea  litteris  consignata!, 
significant  tropologice.  At' tropologia  perti¬ 
net  ad  sensum  spiritualem ;  ergo  etiam  juxta 
Calvinistas  datur  sensus  spiritualis.  Rursus 
significatio  per  ipsas  res  facta,  non  est  sen¬ 
sus  litteralis  ;  (cum  res  non  sint  litterae) ; 
ergo  illae  res  habent  sensum  seu  significa¬ 
tionem  spiritualem.  Praeter  hunc  autem  da¬ 
tur  ibidem  etiam  sensus  litteralis  in  illis  ver" 
bis  :  «  Scripta  sunt  autem  ad  correptionem 
nostram  » .  Ergo  habemus  ibi  duos  diversos 
sensus.  Nec  evadit  Amesius,  cum  ait :  «  Sen¬ 
sum  typorum  non  esse  sensum  verborum  »  : 
id  quippe  tantum  verum  est,  quatenus  res 
illae  gestae  significabant,  non  autem  quatenus 
eaedem  sunt  in  litteras  relatae.  Ut  sic  enim 
continent  illa  verba  sensum  spirituadem  tro¬ 
pologicum.  Nec  eum  juvat  doctrina  Catho¬ 
licorum  de  cultu,  qui  simul  tendit  in  exem¬ 
plar  (per  se,  absolute  et  directe)  ;  et  in  ima¬ 
ginem  (per  accidens  et  indirecte).  Hoc  enim 
optime  fieri  suo  loco  ostendetur  :  hinc  tamen 
non  sequitur,  unumeumdemque  sensum  ver¬ 
borum  posse  referri,  ad  typum  pariter  et 
rem  typo  adumbratam.  Disparitas  est,  quia 
cultus  unicils  est,  qui  diversimode  termina¬ 
tur  ad  utrumque,  sicut  cum  amo  proximum 


propter  Deum,  at  hic  significatio  distincta 
est,  una  litteralis,  quee  immediate  e  verbis, 
altera  spiritualis,  queo  e  rebus  gestis  per 
verba  expressis  indicatur.  Unde  corruunt 
etiam  ccetera.  Bannez  revera  idem  dicit  quod 
ibidem  Yasq.  et  alii,  qui  nobis  plane  consen¬ 
tiunt.  Ut  denique  verum  sit,  quod  cum  Abu- 
lense  etiam  dicit  P.  Arriaga  in  Promnr.  1. 
parte  de  nonnullis  mysticis  sensibus  a  Con- 
cionatoribus  excogitatis ;  quid  tamen  hoc 
facit  contra  allegorias  et  alios  mysticos  sen¬ 
sus,  ex  communi  SS.  Patrum  sensu  intentos 
a  Spiritu  sancto?  quales  sunt  illi,  qui  claris¬ 
sime  ab  Apostolo  indicantur.  Gal.  iv. 

2.  Ex  communi  sensu  SS.  Patrum  et  Ca¬ 
tholicorum  omnium  docet  Bellarm.  spiritua¬ 
lem  sensum  esse  triplicem;  Allegoricum , 
cum  aliquid  significatur  in  Nov.  Testam,  ad 
Christum  et  Ecclesiam  spectans ;  Tropologi¬ 
cum,  cum  aliquid  significatur,  quod  pertinet 
ad  mores ;  Anagogicum ,  cum  vita  aeterna 
significatur.  Ilaec  uno  flatu  disjicit  Amesius 
inquiens  :  «  Absurdum  plane  est,  triplicem 
facere  sensum  mysticum,  quia  tria  mysteria 
significentur  » .  Et  cur?  «  quia  sic  centuplex 
erit  sensus  litteralis,  quia  centum  res  variae 
per  litteram  significantur.  »  Nempe  cavilla¬ 
tor  iste  Calvinianus  plus  sapit,  quanl  Do- 
ctores  sanctissimi  Augustinus,  Chrysosto- 
mus,  Gregorius,  Thomas,  cum  universa  Ec¬ 
clesia  Christi.  Cur  enimvero  sit  absurdum 
plane ,  sicut,  quia  communiter  scripta  et  li¬ 
bri  (praesertim  historici)  in- hoc  conveniunt, 
quod  etsi  res  diversissimas  significent,  ta¬ 
men  quia  verba  ad  significandum  adhibita 
non  aliud,  quam  quod  immediate  prae  se  fe¬ 
runt  indicant,  sensus  ille  vocatur  generaliter 
historicus  ;  ita  quia  plurima  Yeteris  Testa¬ 
menti  Christum  et  Ecclesiam  significant, 
merito  sub  hac  universalitate  omnia  illa 
Scripturae  loca  dicuntur  continere  sensum 
allegoricum,  et  sic  de  caeteris.  Ipse  Aposto¬ 
lus  Gal.  iv.  v.  24.  satis  clare  pro  et  cum  Ca¬ 
tholica  doctrina  stat,  dum  illa,  «  quae  de 
Agar  et  Sara,  de  Ismael,  et  Isaac,  de  duobus 
Testamentis,  etc.,  »  aperte  alio  refert,  quam 
ad  id,  quod  verba  immediate  significant, 
imo  reflexe  ait,  ea  esse  per  allegoriam  dicta. 
Et  quid  verbis  opus  est?  numquid  continen¬ 
tur  in  eo  loco,  et  passim  alibi  allegoriae, 
tropologiae,  anagogice?  Quidni  ergo  in  tot 
classes  apte  dividantur  omnes  significatus 
mediati,  seu  sensus  mystici  ?  Sed  Amesius 
plus  credit  suo  Witakero,  quam  hic  Apo¬ 
stolo. 


/ 


DE  YERBO  DEI. 


183 


3.  Ait  Bellarmin.  non  esse  improbabile, 
interdum  plures  litterales  sensus  in  eadem 
sententia  reperiri.  Idem  olim  S.  Augustin. 
ssepius  docuit,  ac  praecipue  lib.  xn.  Gonfess. 
cap.  20.  27.  28.  ubi  inter  coeteros  sensus  ad- 
fert  tres  illius  loci  Geneseos  :  In  principio 
creavit  Deus  coelum  et  terram.  Sed  nimi¬ 
rum  impie  blasphemavit  S.  Doctor  (immo  et 
Apostolus  Act.  xm.  v.  33.  Hebr.  i.  v.  5.  et  v. 
v.  5),  si  Amesio  Galvinistee  credimus.  Sic 
enim  inquit  :  «  Si  varii  sunt  sensus  litterales 
unius  et  ejusdem  loci  Scripturae,  tum  aequi- 
vocatio  in  Scriptura  invenitur  ;  quod  quam¬ 
vis  non  possit  a  blasphemia  excusari,  a  Pon¬ 
tificiis  tamen  quibusdam»,  quos  inter  S. 
August.  primum  obtinet  locum,  «  affirma¬ 
tur  ».  Blasphemat  hic  Calvinista  quod  plane 
non  intelligit.  Non  enim  quia  nonnulla  Scri¬ 
pturae  verba  variis  sensibus  etiam  legitime 
et  genuine  possunt  exponi,  ideo  fallit  illa  aut 
fallitur  ;  sed  potius  tunc  vel  maxime  largiter 
nos  docet.  Longe  alia  ratio  oraculi  Delphici, 
similiumque  ambiguorum  Daemonis  respon¬ 
sorum,  qui  de  eventu  rerum  ancipites,  ejus¬ 
modi  amphibologias  quasi  necessario  capta¬ 
runt,  ut  quidquid  evenisset,  praedictum  fuisse 
videretur.  Porro  rectius  hanc  criminationem 
in  suos  gregales  contorsisset,  qui  in  quam 
varios  sensus  (eosque  erroneos,  aut  haereti¬ 
cos)  sacrae  paginae  verba  detorqueant,  illu¬ 
stri  paradigmate  constare  potest  ex  dictis  ad 
caput  praecedens.  Quamvis  et  solum  illud 
hoc  est  corpus  meum,  sufficere  queat. 

4.  Ait  Bellanninus  :  Gonvenit  inter  nos  et 
adversarios,  ex '  solo  litterali  sensu  peti  de¬ 
bere  argumenta  efficacia  ;  quia  ille  ex  verbis 
immediate  intelligitur,  et  certum  est  eum 
esse  sensum  Spiritus  sancti.  Sed  sensus  my¬ 
stici  varii  sunt  :  et  non  semper  constat,  an 
sint  a  Spiritu  S.  intenti.  Plura  hic  occurrunt 
notatu  digna. —  I.  Junium  Calvinistam,  acer¬ 
rimum  alias  Bellarmini  adversarium,  in  toto 
hoc  argumento,  de  variis  Scripturae  sensibus 
profiteri  summam  cum  Bellarmino  consen¬ 
sionem.  —  II.  Nihilominus  Amesium  queri, 
quod  Bellanninus  «  nimis  familiariter  secum 
agat,  cum  hic  dicat,  nos  cum  ipsis  in  eo  con¬ 
venire,  etc.  Quamvis  enim  (pergit  Amesius) 
nullam  vim  tribuimus  sensibus  mysticis,  ab 
hominibus  fictis,  si  tamen  certo  appareat, 
Spiritum  sanctum  mysticum  aliquid  intendis¬ 
se,  firmissima  argumenta  inde  ducuntur  : 
nulla  enim  est  vera  sententia,  ex  qua  aliae 
verse  non  sequantur.  Bene  Vasquez  in  1. 
quaestion.  disputat.  16  ».  Cum  mysticus  sen¬ 


sus  sit,  etiam  ex  intentione  Spiritus  sancti, 
cum  de  eo  nobis  constat,  absque  dubio  ita 
efficaciter  nobis  deservire  potest  ad  proba¬ 
tionem,  atque  litteralis.  «  Sensum  autem 
Scripturae  vocare,  quod  Spiritus  S.  non  sen¬ 
tit  aut  intendit,  hoc  alienum  est  ab  omni 
sensu. »  —  III.  Reipsa  tamen  Amesium  solo  ca¬ 
villandi  studio  reluctantem,  nobis  plane  in 
hoc  consentire.  Neque  enim  Bellarmini  pro¬ 
nuntiatum  intelligi  debet,  nisi  de  eo,  quod 
ordinarie,  et  ut  plurimum  contingit  ;  uti  ex 
Bellarmini  verbis  mox  adjunctis  colligitur  ; 
nempe,  non  semper  constare,  num  mystici 
sensus  sint  a  Spiritu  S.  intenti.  Ergo  impli¬ 
cite  profitetur,  si  constet  vel  ex  Scriptura, 
vel  ex  traditione  Ecclesiae,  aut  communi  SS. 
Patrum  doctrina,  illum  fuisse  a  Spiritu  S. 
intentum,  praebere  efficax  argumentum  aeque 
ac  litteralis.  —  IY.  Supersedere  potuisse  Ger- 
hardum  eo  labore,  quo  disput.  11.  th.  21. 
usque  ad  th.  28.  contendit  ostendere,  Bel- 
larminum  sibi  consentire.  Sub  illa  enim  dis¬ 
tinctione  a  Vasquio  relata,  non  videntur 
non  posse  consentire  omnes.  Perquam  in¬ 
sulse  Gerhardus  Innocentio  III  et  Bonifacio 
VIII  (seu  potius  S.  Bernardo)  affingit  illum 
probandi  modum  ex  sensibus  mysticis.  Aliud 
est  producere  simile,  vel  allusionem  aliquam 
illustrandi  gratia  ;  aliud,  velut  argumentum 
convincens.  Hoc,  non  illud,  intendunt  loci 
citati. 

Ad  CAPUT  IV. 

Mirum  est,  Gerhardum  in  hac  quaestione 
gravissima,  et  quasi  peremptoria  et  capitali 
(de  Judice  Controversiarum)  plane  silere,  et 
tacite  herbam  Bellarmino  porrigere.  Amesius 
conatur  elidere,  vel  potius  eludere  :  sed  fru¬ 
stra,  cum  pleraque  convincant  intentum , 
nempe  :  Cum  debeant  Scriptura)  exponi  eo 
Spiritu  quo  faetse  sunt,  hoc  est  Spiritu  san¬ 
cto  II  Petr.  i.  v.  20.  Spiritum  illum  Scriptu¬ 
ram  interpretantem  certo  inveniri  in  Ecclesia, 
id  est,  in  Concilio  Episcoporum  confirmato  a 
summo  Ecclesiae  totius  Pastore,  sive  in  sum¬ 
mo  Pastore  cum  Concilio  aliorum  Pastorum. 
Bellarminus  ad  hoc  evincendum,  hoc  cap. 
praecipue  argumentatur  ex  Exod.  xviii.  v.  13. 
Deut.  xvn.  v.  8.  et  seqq.  II  Paral.  v.  10.  cujus 
vis  sic  fere  explicatur  :  Deus  praecepit  He¬ 
braeorum  Synagogae  in  rebus  sacris  et  reli¬ 
gionis,  judicem  supremum  visibilem,  infalli¬ 
bilem.  Ergo  multo  magis  Christus  dilectae 
suae  Ecclesiae  in  terris  militanti.  Argumen- 


184 


YESDTCLE 


tum  hoc  tam  clarum,  quam  breve,  mirifice 
torquet  Novatores,  ut  quo  se  tuto  vertant, 
hactenus  non  invenerint.  Consecutionem  , 
cum  a  minori  ad  majus  validissime  proce¬ 
dat,  rejicere  vix  ausint,  nisi  frontem  omnem 
decoxisse  videri  velint.  Quomodo  enim  ne- 
gasset  Deus  veritati,  quod  umbree  indulse- 
rat?Anne  Christus  Ecclesia)  charitate  per¬ 
petua  sibi  desponsanda)  non  praestaret,  quod 
Synagogae  repudiandae  praestiterat?  cum 
praesertim  illi  per  totum  orbem  diffundendae, 
ubi  in  variis  linguis,  nationibus  et  institutis, 
plures  gravioresque  ori  turee  erant  de  fide  et 
religione  lites,  multo  magis  esset  necessa¬ 
rium.  Nec  verisimiliter  confugere  ad  invisi¬ 
bilem  judicem  et  caput  queunt,  cum  idem 
pari  facilitate  etfalsitate  de  Synagogae  prin¬ 
cipe  diceretur.  Unde  non  consequentiam, 
sed  antecedens,  vel  ex  toto,  vel  ex  parte 
saltem  negare  solent.  Summa  effugiorum 
futilium  Amesii  haec  est.  1.  ait  «  locum  Exod. 
xvm.  vers.  13.  ad  Scripturae  interpretationem 
nihil  omnino  spectare :  nam  Scripturae  nullae 
tum  temporis  exstabant,  teste  Bellarm.  cap. 
2.  hujus  libri  ».  Sed  quid  hoc  ad  rem?Num- 
quid  poterat  etiam  necdum  exstantibus  Scri¬ 
pturis  nihilominus  oriri  quaestio  de  fide  et 
religione  ?  2.  ait  :  «  Moses  tunc  extraordi¬ 
nario  munere  fungebaitur  ».  Sed  hoc  ait  tan¬ 
tum  ;  nec  potest  probari,  quod  fuerit  ratione 
muneris,  et  non  tantum  ratione  successionis 
extraordinarius.  Quod  de  «  consilio  Jethro- 
nis  »  mox  subjicit,  multo  minus  ad  rem  fa¬ 
cit,  cum  certissimum  sit,  etsi  Moses  partitus 
sit  laborem  cum  judicibus  inferioribus,  ta¬ 
men  reservasse  sibi  causas  graviores,  reli¬ 
gionis  praesertim,  quis  dubitet  ?  3.  ait  «Dcu- 
ter.  xvn.  vers.  8.  et  seqq.  non  agi  de  inter¬ 
pretatione  Scripturae,  sed  de  judicio  inter 
caedem  et  caedem,  id  est,  de  quaestionibus 
facti.  Item,  non  agi  ibi  de  sacerdotibus  tan¬ 
tum,  sed  et  de  judice  civili,  vers.  9.  et  12. 
Rursus,  agi  de  judicio  ex  loco  tabernaculi, 
ubi  fuit  Deus  consulendus.  II.  Paralip.  xix. 
vers.  10.  ait  recte  distingui  officium  Pontifi¬ 
cis  ab  officio  regis  :  id  vero  nihil  ad  Scri¬ 
pturae  interpretationem  spectare  ».  Sed  fu¬ 
tilia  haec  esse,  et  potius  corroborare  quam 
elidere  vim  argumenti  nostri,  patet  1.  quia 
si  Deus  constituit  summum  de  caede,  de 
plaga,  de  lepra,  etc.,  Judicem,  qui  audiendus 
simpliciter  esset,  poena  mortis  contumacibus 
proposita,  quanto  magis  ecclesiastica,  et  li¬ 
tes  de  religione  per  illum  dirimi  voluit,  gra¬ 
viores  utique  illis,  et  sine  comparatione  no- 


centiores?  2.  Immediate  illa  vcrbaDeut.  xvn. 
vers.  3.  praecesserat  sermo  de  idololatra  in¬ 
terficiendo.  Numquid  hic  poterat  oriri  am¬ 
biguum  difficileque  judicium,  an  reus  ille 
vere  commiserit  idololatriam,  haeresim,  bla- 
sphemiam  ?  nec  modo  de  ipso  facto,  sed 
sensu  verborum  legis.  Hoc  ergo  casu  vel 
potuit  Summus  Pontifex  de  eo  decernere,  et 
verum  legis  sensum,  cui  omnes  acquiesce¬ 
rent,  exponere,  et  sic  habetur  intentum.  Yel 
non  potuit  ?  ergo  frustra  fuit  tribunal  hoc 
supremum,  si  non  potuit  graviores  causas 
expedire,  cum  faciliores  pronum  esset,  de¬ 
cidi  a  pedaneis.  3.  Etsi  gratis  demus,  non 
fuisse  difficile  judicium,  nec  nisi  de  stillici¬ 
diis,  cloacis,  caede,  furtis  etc.  faciendis  aut 
omittendis  :  poterat  tamen  tota  lis  tandem 
devolvi  ad  veram  legis  intelligentiam,  quae 
subinde  non  erat  adeo  perspicua.  Ergo  vel 
hanc  potuit  dirimere  judex  supremus,  et  sic 
habetur  tribunal  de  «  credendis  »  ;  vel  non 
potuit  :  ergo  nec  potuit  ferri  sententia  de 
«  faciendis  »  juxta  legem.  Si  dicas,  potuisse 
ferri  sententiam,  quae  tantum  imperaret  ex- 
ecutionem  operis  externi,  licet  contumaciter 
reluctante  intellectu  de  vero  legis  sensu  :  at 
haec  evasio  manifeste  praecluditur  verbis 
Deuter.  vers.  40.  Facies  quodeurnque  di¬ 
xerint,  sequerisque  sententiam,  etc.  Quo¬ 
modo  enim  facit  omnia,  et  discit  a  Sacerdote 
non  facienda  superbiens,  qui  sensum  suum 
privatum  judicio  summi  Sacerdotis  antetu¬ 
lerit?  Ad  haec  quid  si  ille  proprii  cerebri 
homo  dixisset,  expositionem  legis  a  Summo 
Pontifice  profectam  manifeste  divinae  legi 
contraire,  et  se  quidem  indicata  praestiturum 
credere  tamen  firmiter,  se  contra  legis  prae¬ 
scriptum  damnari :  quis  hunc  auderet  dicere 
nec  superbum  nec  contumacem,  adeoque 
eximere  ab  illa  comminatione  vers.  12. 
Qui  autem  superbierit,  nolens  obedire  Sa¬ 
cerdotis  imperio ,  morietur  homo  ille  ?  4. 
Juxta  illud  II.  Paral.  xix.  vers.  11.  Summi 
Judaeorum  Pontifices  «  praesidebant  in  bis 
quae  ad  Deum  pertinebant  ».  Ergo  vel  prae¬ 
sidebant  in  judiciis  de  Fide  et  Religione,  vel 
haec  non  pertinebant  ad  Deum.  Hoc  posterius 
nemo  nisi  impius,  et  blasphemus  dixerit  ; 
ergo  admittendum  prius.  Nec  declinabis  hoc 
telum,  si  cum  Calixto,  Conringio,  etc.,  dixe¬ 
ris  :  «  Esto  fuerit  judex  in  illis  Summus 
Pontifex,  at  non  ideo  fuisse  hunc  erroris 
immunem,  cum  in  civilibus  quoque  contro¬ 
versiis  tenerentur  sententiae  supremi  judicis, 
etsi  is  revera  erraret,  acquiescere  ».'  Resp. 


DE  VERBO  DET. 


185 


enim,  longe  aliud  esse  in  quaestionibus  de 
justitia,  similibusque  agibilibus,  aliud,  vero 
in  quaestionibus  de  speculativa  veritate.  In 
prioribus  sufficit  ferre  sententiam,  quae  hic 
et  nunc 'omnibus  pensatis  censetur  formalitcr 
justa  et  honesta  > habet  enim  practicam 
veritatem  judicii)  ;  at  in  controversiis  fidei 
numquam  habetur  «  veritas  judicii»,  nisi 
hoc  etiam  materialiter  cum  re  ipsa  consen¬ 
tiat.  Fuit  ergo  Hebraeorum  Pontifex  in  ejus¬ 
modi  fidei  quaestionibus  etiam  indefectibilis; 
tum  quia  rationali  illo  vatidico  erat  instru¬ 
ctus,  cui  Urim.  et  Thumim,  h.  e.  «  Doctrina 
et  Veritas  »  inscripta  visebatur  (ut  etiam  in¬ 
dicat  Ames.  th.  (i.  num.  3).  Tum  quia  si 
fuisset  fallibilis,  postulantes  informationem 
de  veritate,  non  accepissent  tuto  ab  eo  ju¬ 
dicii  veritatem,  quod  tamen  promisisse  vi¬ 
detur  Deus  Dcuter.  xvn.  vers.  9.  Tum,  quia 
incredibile  videtur,  Deum  voluisse  sub  poena 
mortis  omnes  acquiescere  falsae  sententiae, 
(quod  esse  grande  inconveniens  agnoscit 
etiam  G.  Galixtus).  Nec  obstat,  quod  Matth. 
xxvi.  vers.  6G.  inique  pronuntiarit  Caiphas  de 
Christo,  quod  reus  sit  mortis.  Quid  enim  mi¬ 
rum  delirasse,  turio  Summum  Pontificem, 
cum  Synagoga  agonizaret,  mox  exspiratura 
cum  vivifica  morte  verissimi  Summi  Ponti¬ 
ficis  Jesu  Christi?  5.  Amesius,  etsi  in  omnem 
partem  quaesierit  effugia,  videtur  tandem 
th.  6.  num.  4.  agnoscere  «  legem  expressam 
in  Vet.  Test.  de  Sacerdotibus,  et  Judicibus 
Summis  in  certo  loco  :  sed  de  Itom.  Ponti¬ 
fice,  ait,  nullam  legem  habemus  ».  Verum 
haec  responsio  est  omnium  subditorum  per¬ 
duellium,  nec  tantillum  luxat  vim  argumenti 
nostri,  a  minori  ad  majus. 

Testimonium  ex  Eccl.  xir.  vers.  II.  12. 
petitum  bene  defenditur  a  P.  Gretsero  pag. 
12o0,  sed  non  urgeo,  quia  etiam  aliqui  Ca¬ 
tholici  per  «  unum  Pastorem  »  intelligunt 
Deum  vel  Christum. 

Ex  Aggaei  et  Malach.  cap.  2.  ait  Bellarmi- 
nus,  non  esse  privatorum  judicare  de  sen¬ 
tentia  legis  Domini,  sed  Sacerdotis,  qui  cum 
sit  Angelus,  h.  e.  «  nuntius  Dei  »,  Amesius 
th.  8.  ad  hoc  nil  aliud  respondet,  quam  : 
«  Quis  negat  ?  »  Bene  est  !  Vel  ergo  plane 
acquiescit  Bellarmino,  et  deserit  pessimam 
suam  causam  ;  vel  si  tantum  particulam,  et 
non  integram  sententiam  Bellarmini  profite¬ 
tur  se  non  negare,  numquid  cavillatur,  et 
impostorem  agit  ? 


Ad  CAPUT  V. 

Argumenta  ex  Nov.  Test.  desumpta,  qui¬ 
bus  Bellarminus,  visibilem  controversiarum 
judicem  adstruit,  et  quae  Amesius  inani  co¬ 
natu  enervare  conatur,,  strictim  sunt  sequen¬ 
tia  :  i.  Matth.  xvi.  vers.  19.  Tibi  dabo  cla¬ 
ves  regni  etc.  Per  «  claves  »  non  solum  in- 
telligitur  potestas  solvendi  a  peccatis,  sed 
etiam  ab  omnibus  aliis  impedimentis,  quae 
nisi  tollantur,  non  potest  intrari  in  regnum 
coelorum,  siquidem  promissio  generalis  est, 
etc.  Excipit  Amesius  1.  «  Nihil  hic  dici  de 
Concilio  Episcoporum  » .  Expresse,  esto !  ‘im¬ 
plicite,  negatur.  Quidni  enim  sub  Pastore 
Pastorum  etiam  intelligantur  Episcopi  tam¬ 
quam  ejus  assessores  et  consiliarii?  2.  «  Ni¬ 
hil  agitur  de  singulari  aliquo  successore  Pe¬ 
tri,  aut  summo  Pastore  ordinario.  »  Sed  quo¬ 
modo  hoc  probat?  Nos  facile  monstramus 
oppositum  illo  solemni  argumento,  quod  ha¬ 
ctenus  contra  Helmstadienses  stetit  incon¬ 
cussum  :  Quicumque  fidelis,  et  prudens 
propter  gregem  perpetuo  conservandum  pol¬ 
licetur  pastorem  unum,  visibilem,  ordina¬ 
rium  :  is  etiam  instituit  pastorem  perpe¬ 
tuum  ;  at  Christus  illis  verbis  Matth.  xvi. 
vers.  19.  Tibi  dabo  claves  etc.  Luc.  xxn. 
vers.  32.  Confirma  fratres  tuos ,  etc.  Jo- 
ann.  xxi.  vers.  17.  Pasce  oves  meas  : 
propter  ovile  suum  visibile  usque  ad  con¬ 
summationem  saeculi  conservandum,  instituit 
Pastorem  unum  visibilem,  ordinarium.  Ergo 
etiam  perpetuum.  3.  ait  :  «  nil  hic  proprio 
dici  de  Scripturis,  sed  de  peccatis,  ut  expli¬ 
catur  Matth.  xxviii.  18. 19.  Joann.xx.  21.22. » 
Itesp.  Ilaec  est  pura  puta  principii  petitio.  In 
his  duobus  locis  loquitur  Christus  omnibus 
Apostolis,  ac  per  eos  omnibus  sacerdotibus; 
in  primo,  soli  Petro.  4.  ait  :  «  Si  per  » 
quidquid  solveris,  intelligatur  interpretatio 
Scripturae,  tum  etiam  per,  quidquid  ligave¬ 
ris,  necessario  etiam  debet  intelligi  Scri¬ 
pturae  obscuratio,  ita  ut  haec  etiam  ad  offi¬ 
cium  Petri  spectaret.  Itesp.  Esto  !  nihil 
equidem  in  eo  consequente  absurdi  est,  si 
recte  intelligatur;  nempe,  ligatos  eos  omnes 
mansuros  ignorantiae  tenebris,  qui  Petri  mu¬ 
nus  non  agnoscunt  aut  spernunt.  Itaque  sic¬ 
ut  sol  nocte  abscessu  suo  obscurat  aerem 
cx  se  tenebrosum,  ita  qui  Sedi  Petri  non 
adhaerent,  aeternis  tenebris  capti  tenebun¬ 
tur. 

2.  Probat  Bellarm.  ex  Matth.  xvnr.  vers.  17. 


186 


VINDICIS 


haeretici  (uti  et  alii  graviter  peccantes)  si 
moniti  non  se  emendaverint,  sunt  ad  Eccle¬ 
siam,  id  est,  Pastores,  deferendi. Hos  autem 
qui  non  audit,  debet  esse  ut  ethnicus  et  pu¬ 
blicanus  ;  et  consequenter  Pastorum  debet 
esse  ultimum  judicium  et c.  Nimis  falsum  est 
petitque  denuo  principium, cum  ait  Amesius  : 
«  Per  Ecclesiam  ibi  non  intelligi  Pontificem 
Rom.  cum  concilio  ».  Cur  vero  non?  hi  enim 
repraesentant  Ecclesiam  ;  immo  et  supremus 
Pastor  solus  ;  sicut  totus  homo  dicitur  ratio¬ 
cinari,  et  loqui  per  caput  suum.  Et  omnis 
delatio  haereticorum  et  damnatio  auctorita- 
tiva  debet  tanclem  niti  potestate  infallibili 
Scripturas  interpretandi.  Ut  enim  recte  quoad 
hoc  dixit  G.  Calixtus  :  «  Si  sit  errori  obnoxia 
sententia,  nil  refert  a  quo  ea  procedat.  » 

3.  Prob.  exMatth.  xxm.  v.  2.  3.  Si  illi  au¬ 
diendi  sunt,  qui  sedent  super  cathedram 
Moysis,  quanto  magis  audiendi  sunt  qui  se¬ 
dent  in  Cathedra  Petri,  immo  Christi?  Obji¬ 
cit  Amesius  1 :  «  Dicent  igitur  Pontificii  Scri¬ 
bas  et  Pharisaeos  habuisse  infallibilem  po¬ 
testatem  Scripturas  interpretandi.  Consulant 
Matt.  xvi.  vers.  12.  et  xxm.  vers.  16.  et  seq.  » . 
ltesp.  :  Omnino  constanter  dicimus,  eos  non 
errasse  docentes  ex  Cathedra  :  universalis¬ 
sime  enim  loquitur  Christus  :  «  Quaecumque 
dixerint  vobis  in  cathedra  Mosis  sedentes, 
servate  et  facite  ».  Videatur  S.  Augustinus 
epist.  165.  ubi  dicit :  «  Etiam  de  malis  Prae¬ 
positis  cautum  nobis  esse  illa  Salvatoris  mo¬ 
nitione  »  :  Que  dicunt  facite ,  quia  ex  Ca¬ 
thedra  non  nisi  bona  et  salutaria  dicunt». 
Ait  2  :  «  Si  ipsi  Sacerdotes  agniti  fuissent 
judices  controversiarum,  Pharisaeorum  et 
Saduceeorum  sectae  inter  Judaeos  non  duras- 
sent  ».  Resp.  :  Neg.  sequelam,  quam  nec  le¬ 
viter  quidem  probare  Amesio  solemne  est. 
Erant  falsae  illae  et  pravae  persuasiones  pri¬ 
vatae,  neque  ex  Cathedra  unquam  traditae. 
Quomodo  enim  Christus,  saltem  non  minus 
ac  alias  improbitates  objecisset  Matth,  xxm. 
et  dixisset :  Vae  vobis  Scribae  etPharisaei,  qui 
falsam  doctrinam  ex  cathedra  Moysis  spar¬ 
gitis  !  Quia  potius  oppositum  haud  obscure 
Christus  insinuat ,  dum  ait  :  Quaecumque 
dixerint  vobis  servate  et  facite  :  Et,  dicunt 
enim  (bene  et  bona  ex  cathedra  scilicet),  sed 
non  faciunt.  Ubi  manifeste  Christus  indicat, 
se  reprehendere  illos ,  quod  non  facerent 
secundum  hoc  quod  publice  docerent  ex 
Cathedra.  3.  ait  Amesius  :  «  Errarunt  sal¬ 
tem  in  sententia,  quam  tulerunt  adversus 
Christum,  quamvis  sint  inter  Pontificios, 


qui  contrariam  blasphemiam  defendant » . 
Respondeo  :  Hoc  postremum  est  Calvini- 
stica  calumnia.  Nominetur  vel  unus  scriptor 
probatus.  Prius  est  verum,  sed  nihil  ad  rem 
facit.  Nam  privilegium  illud  dvauapT7)<7i'a;  in 
cathedra  Mosis  non  nisi  usque  ad  Christum 
durare  debebat.  Unde  ipso  Christo  jam  ex¬ 
hibito,  tamquam  unico,  vero  summo  Sacer¬ 
dote  totius  generis  humani,  cessavit  illa  in¬ 
fallibilis  assistentia  Spiritus  sancti,  et  qui¬ 
dem  paulatiro,  ut  bene  observat  Becanus  in 
Manual.  lib.  i.  cap.  5.  num.  47.  et  seqq. 
Quod  addit  deinceps  Amesius,  non  esse  no¬ 
tatu  dignum,  quod  cum  S.  Cypriano  Bellarm. 
dixerat  esse  notatu  dignum,  nempe  :  «  Do¬ 
minum  Jesum  et  s Apostolos,  numquam  in 
tota  S.  Scriptura  reprehendere  Pontifices  et 
Sacerdotes  Judseorum,  nominando  eos  Pon¬ 
tifices  et  Sacerdotes,  sed  solum  sub  nomine 
Scribarum  et  Pharisaeorum,  ne  videretur 
reprehendere  Cathedram  et  Sacerdotium,  et 
ut  intelligamus,  semper  deberi  honorem 
Sacerdotio,  etsi  forte  persona  sit  minus  bona 
etc.  »,  arguit,  inquam,  hoc  Amesii  et  libidi¬ 
nem  contradicendi,  et  arrogantiam,  qua 
S.  martyri  Cypriano  suum  praefert  judicium, 
ob  rationes  nullius  momenti.  Nam  1.  esto, 
Prophetae  Vet.  Testam,  id  non  observarint, 
numquid  ideo  non  majoris  faciendum  Chri¬ 
sti  et  Apostolorum  exemplum,  contra  quod 
ex  universo  Novo  Testam,  nullam  instantiam 
proferre  potest  ?  2.  Cujuscumque  fuerint 
perfectionis  et  honoris  nomina  Scribae  etPha¬ 
risaei,  nullam  hi  ut  tales  habuere  auctorita¬ 
tem  et  jurisdictionem,  qualem  habebant  in 
cathedra  Moysis  sedentes  ;  sicut  theologi 
et  religiosi  hodie,  quantumcumque  sapien¬ 
tes  et  sancti,  licet  ingenti  essent  numero, 
non  pollerent  ideo  auctoritate  irrefragabili, 
qualem  in  exponendis  Scripturis  Doctor  ma¬ 
ximus,  sanctus  Hieronymus,  in  S.  Damaso 
Papa  venerabatur.  3.  Sacerdotes  maxima  ex 
parte  fuisse  Pharisceos  dicit,  sed  non  probat 
Amesius,  et  quamvis  (ad  Calendas  grsecas) 
id  probaret,  nil  inde  conficeret. 

4.  Prob.  Joan.  ult.  vers.  17.  dixit  Jesus 
Petro  :  Pasce  oves  meas ,  doctrina  scili¬ 
cet  salutari,  quse  talis  esse  nequit,  nisi  sit 
infallibilis.  Amesius  ait,  hoc  modo  :  «  Om¬ 
nes  quorum  officium  est  pascere  oves,  fore 
infallibiles  judices  controversiarum  ».  Re¬ 
spondeo  :  Neg.,  sed  tantum  eos  quorum  est 
pascere  omnes  Christi  oves,  nempe  ipsos 
etiam  ovium  Pastores,  qui  et  ipsi  sunt  oves 
Christi,  ac  proinde  etiam  Petri. 


DE  YEUBO  DEI. 


187 


5.  Prob.  cx  Luc.  xxii.  vers.  32.  Rogavi  ut 
non  deficiat  fides  tua  :  «  Igitur  cujus  fides 
non  plane  deficit  in  tentatione,  is  est  infalli¬ 
bilis  Scripturae  interpres.  Sic  tot  judices 
controversiarum  habebimus,  quot  sunt  fide¬ 
les  perseverantes  ».  Ita  Amesius  impostor, 
qui  omisit  subdole  illa  verba  Christi  a  Bel- 
larmino  expresse  posita  :  Et  tu  aliquando 
conversus  confirma  fratres  tuos.  Tot  ergo 
sunt  judices  controversiarum,  quot  sunt  suc¬ 
cessores  ejus,  cui  verbis  citatis,  privilegium 
hoc  indefectibilitatis  pollicitus  est  Christus, 
juxta  interpretationem  S.  Bernardi,  alio¬ 
rumque  sanctorum. 

6.  Prob.  Actor,  xv.  vers.  28,  quaestio  gra¬ 
vis  et  controversa  de  fide,  defertur  ad  con¬ 
cilium  Hierosolymitanum,  non  ad  privatum 
cujusque  spiritum  ;  quaestionem  autem  sol¬ 
vunt  Apostoli  illis  verbis  :  Visum  est  Spiri¬ 
tui  sancto  et  nobis ,  etc.  Quibus  ostendunt, 
sententiam  concilii,  cui  praeest  Petrus,  sen¬ 
tentiam  esse  Spiritus  sancti.  Nec  evadit 
Amesius,  contendendo  :  «  Ab  extraordinariis 
illis  interpretibus  ad  ordinarios  nullam  esse 
consequentiam  in  iis,  quae  spectant  ad  cer¬ 
titudinem  directionis  ».  Nam  non  fuere  illi 
in  concilio  congregati  Apostoli,  judices  ex¬ 
traordinarii  ;  etsi  praeter  ordinariam  assi- 
stentiam  Spiritus  sancti  legitimis  conciliis 
promissam,  habuerint  alia  charismata  Spiri¬ 
tus  sancti  extraordinaria. 

7.  Prob.  Gal.  n.  vers.  1.  2.  Paulus  ascen¬ 
dit  Hicrosolymam,  ut  conferret  Evangelium 
cum  S.  Petro,  ne  forte  in  vacuum  curreret  ; 
unde  SS.  Hieron.,  August.,Tertull.,  etc.,  di¬ 
serte  affirmant  :  Ecclesiam  non  fuisse  cre¬ 
dituram,  nisi  ejus  Evangelium  a  Petro  con¬ 
firmatum  fuisset,  hoc  enim  fuisset  in  vacuum 
currere.  Non  autem  in  vacuum  cucurrisset, 
si  nihilominus  ei  Ecclesia  credidisset,  etiam¬ 
si  non  ostendisset  honorario  illo  congressu 
Apostolorum,  «  se  consensum  colere  cum 
caeteris  Apostolis»,  utvoluntarie  fingit  Ame¬ 
sius. 

8.  Prob.  ex  I.  Corinth.  xn.  vers.  8  et 
seqq.  habetur  :  Non  omnibus  fidelibus  dari 
spiritum  interpretandi  Scripturas.  Et  ex  II. 
Petr.  i.  vers.  20.  Omnis  prophetia  Scriptu¬ 
rae  propria  interpretatione  non  fit  etc.,  ergo 
nullus  homo  privatus  est  infallibilis  interpres 
veri  sensus  Scripturae.  Falsum  est,  quod 
Amesius  ait  :  «  Agi  iis  locis  tantum  de  inter¬ 
pretatione  linguarum.  »  2.  «  Non  sequitur, 
inquit,  Amesius,  non  datur  donum  inter¬ 
pretandi  omnibus  ;  ergo  datur  Rom.  Ponti¬ 


fici  ».  Resp.  :  Optime  sequitur  :  Privatis 
membris  Ecclesiae  non  datur  ;  ergo  capiti 
datur,  unde  participant  caeteri  omnes  immu¬ 
nitatem  ab  errore  pernicioso  in  fide.  3.  ait, 
«  in  textu  sequi  »  :  Spiritus  distribuit  pri- 
vatim  singulis  sicut  vult ;  «  non  ergo  » ,  infert 
Amesius,  «alligatur  Cathedrae  Romanae». 
Resp.  :  Etsi  gratias  gratis  datas  Spiritus  di- 
stribuait  singulis  sicut  vult  ,  assistentium 
tamen  infallibiliter  praestat  Capiti  in  bonum 
totius  corporis  ecclesiastici,  cui  id  pollicitus 
est. 

9.  Prob.  ex  I.  Joan.  iv.  vers.  1.  Nolite 
omni  spiritui  credere ,  sed  probate  spiritus 
si  ex  Deo  sunt  :  quoniam  multi  pseudo- 
prophetx  exierunt ,  etc.  Ergo  privatus  singu¬ 
lorum  spiritus  non  est  judex,  cum  de  ipso 
potius  adhuc  judicandum  sit.  Amesius  more 
suo  meram  principii  petitionem,  et  falsitates 
tamquaim  duroTncTa  objicit,  cum  1.  ait  : 
«  Omnes  fideles  debere  spiritus  probare  ex 
praecepto  Apostoli  »,  quod  tamen  hic  unice 
aut  saltem  principaliter  controvertitur.  2. 
iEque  falsum  est,  tradi  ibidem  vers.  2.  et  3. 
regulam  generalem  probandi  omnes  Spiri¬ 
tus.  Sic  enim  nullus  haereticus  reprobandus 
esset,  modo  SS.  Trinitatis  et  Incarnationis 
dogmata  admittat  ;  quod  ipsum  est  Spiri¬ 
tus  haeretici  etc.  3.  Illustre  paradigma 
dat  audacissimi  verborum  sacrorum  non  in¬ 
terpretis,  sed  perversoris,  dum  vult,  Apo¬ 
stoli  verba  ista  (Nolite  omni  spiritui  credere, 
sed  probate  spiritus,  si  ex  DEO  sunt  :  quo¬ 
niam  multi  pseudo-prophetae  exierunt  in 
mundum)  «  manifeste  indicare,  judicium 
hoc  a  singulis  pro  semetipsis  ferendum  esse, 
et  non  a  Pontifice  cum  ejus  concilio  expe- 
ctandum».  Peccarunt  proinde  juxta  hunc 
Galvinistam  fideles,  qui  controversiae  de 
abrogatione  legalium  decisionem  a  S.  Petro 
et  concilio  Actor,  xv.  expectarunt  :  pecca¬ 
runt  fideles  omnes,  qui  a  conciliis  generali¬ 
bus  decreta,  ut  infallibilia  secuti  sunt  :  de¬ 
bebant  enim  singuli  pro  se  ferre  judicium  de 
quaestionibus  gravissimis ,  quas  haeresiar¬ 
chae  moverant.  Numquid  hac  ratione  Ame¬ 
sius,  reipsa  interpretationem  Scripturae  (quae 
hic  cum  probatione  spirituum  plane  coinci- 
dit)  cujusvis  arbitrio  permittit  ?  quod  capi¬ 
tis  initio  conceptis  verbis  perquam  praefacte 
et  falso  negaverat. 


VINDICI, 'E 


188 

AI)  CAPUT  VIII. 

Prseter  argumenta  ex  Vet.  ctNov.  Testam, 
supra  cap.  4.  et  5.  allata,  Bellarminus,  ad 
demonstrandam  necessitatem  visibilis  con¬ 
troversiarum  judicis,  probationes  petiit 
cap.  G.  e  praxi  Ecclesiae  omnium  saeculo¬ 
rum  ;  cap.  7.  e  testimoniis  SS.  Pontificum 
Damasi,  Innocentii,  Leonis  M.,  Gregorii  M., 
etc.,  et  imperatorum  Constantini  M., Gratiani, 
Theodosii,  MaVciani,  Valentiniani  etc.;  cap.  8. 
c  testimoniis  SS.  Patrum  Graecorum  et  Lati¬ 
norum  etc.  Qu:e  omnia,  etiam  sine  argumen¬ 
tis,  e  S.  Scriptura  et  ratione  petitis,  cuivis 
cordato  sufficere  merito  debebant  ad  explo¬ 
dendum  illum  proprii  judicii  vertiginosum 
Spiritum,  et  acquiescendum  Pastorum  de¬ 
cretis.  At  Amesius  facile  se  ab  istis  omnibus 
expedit  partim  pervertendo,  partim  reji¬ 
ciendo  praedictorum  sententias.  Ait  enim  : 
«  Ostendi  per  haec  :  Judicia  publica  de  re¬ 
bus  ecclesiasticis,  ab  ecclesiasticis  homini¬ 
bus  ex  vocatione  publica  in  Synodis  esse 
tractanda».  Verum  cui  bono  serviet  labor 
et  sumptus  ille  omnis,  nisi  sententiae  Synodi 
tamquam  infallibili,  fidelium  mentes,  tam  in 
foro  poli,  quam  fori  teneantur  acquiescere.  2. 
ait  :  «  In  istis  magnam  olim  fuisse  auctori¬ 
tatem  Episcoporum  Ilomae,  propter  eorum 
et  Urbis  cui  praefuere  dignitatem  » ,  divini¬ 
tus  utique  a  Christo;  non  ab  Augusto  vel 
Urbe  collatam,  ut  infra  monstrabitur.  3. 
«  Quosdam,  ait,  inter  Episcopos  Rom.  plus 
nimio  sibi  arrogasse,  et  paulatim  obtinuisse  : 
quae  omnia  a  nobis  conceduntur».  Recte 
rlixisset  :  Quae  omnia  a  nobis  calumniatori¬ 
bus  finguntur  sine  ulla  probatione.  Denique 
ait  :  (i  Illa  omnia  revera  nihil  posse  de  jure 
probare  in  Theologia  absque  Scriptura  », 
nempe  juxta  phantasmata  Calvinistarum 
exposita.  Quasi  vero  non  sit  insolentissimse 
insaniae,  dicere,  universalis  Ecclesiai  perpe¬ 
tuam  praxim,  sanctissimos  Pontifices,  piissi- 
mos  imperatores,  sapientissimos  Patres  om¬ 
nes  simul  in  tenebris  ambulasse,  sacrae  Scri¬ 
pturae  repugnasse,  solos  Lutheri  et  Calvini 
catulos  esse  linceos  Scripturarum  interpre¬ 
tes  ! 

AD  CAPUT  IX. 

Quae  pro  visibili  controversiarum  judice 
Bellarminus  in  pra)ced.  cap.  attulerat,  ea¬ 
dem  hoc  cap.  tadi,  ex  ratione  deducto  Ju¬ 


gumento  confirmat  :  Non  ignorabat  Deus, 
multas  in  Ecclesia  exorituras  difficultates 
circa  fidem  ;  debuit  igitur  judicem  aliquem 
Ecclesiae"  providere ;  at  iste  judex  non  potest 
esse  Scriptura;  quia  haec  varios  sensus  reci¬ 
pit,  nec  potest  ipsa  dicere,  quis  sit  verus  : 
praeterquam  quod  in  omni  repub.  bene  or¬ 
dinata,  lex  et  judex  distinctae  res  sint.  Lex 
enim  docet,  quid  agendum  :  et  judex  legem 
interpretatur,  et  secundum  eam  homines  di¬ 
rigit.  Denique  de  Scripturae  interpretatione 
quaestio  est ;  haec  autem  non  seipsam  inter¬ 
pretari  potest.  2.  Neque  spiritus  revelans 
unicuique  privato  judex  esse  potest  ;  siqui¬ 
dem  ille  qui  est  in  te,  a  me  neque  videtur 
neque  auditur  ;  judex  autem  debet  videri  et 
audiri  ab  utraque  parte  litigante  etc.  Item 
judex  debet  habere  auctoritatem  coactivom, 
alioqui  nihil  prodesset  ejus  judicium  ;  at 
privati  nullam  talem  habent  auctoritatem  ; 
ergo.  Rursus,  si  spiritus  iste  privatus  reve¬ 
lans  esset  judex,  praecluderetur  via  conver¬ 
sioni  haereticorum,  nec  ullae  controversiae 
unquam  teraninari  possent.  Nam  nemo  est 
haereticorum,  qui  spiritum  non  jactet  ;  et 
qui  spiritum  .suum  non  praeponat  spiritibus 
‘aliorum.  3.  Nec  princeps  saecularis  potest 
esse  judex,  quia  nihil  potest  ultra  virtutem 
a  causis  suis  acceptam  ,  causae  autem  prin¬ 
cipalius  saccularis  humanae  et  naturales  sunt. 
Nam  efficiens  est  electio  populi  :  finis  est  pax 
temporalis  ;  ergo  princeps  qua  talis  non  ha¬ 
bet  nisi  humanam  auctoritatem.  Unde  tan¬ 
dem  infertur  ;  hoc  judicium  controversia¬ 
rum  esse  penes  principem  ecclesiasticum, 
vel  solum,  vel  certe  cum  consilio  et  consensu 
coepiscoporum.  Hoc  Bellarmini  argumentum 
est  sine  dubio  moralis  demonstratio  invicta, 
quam  Amesius  ita  in  compendium  coarcta- 
vit,  ut  ei  magnam  partem  nervorum  incide¬ 
rit  (in  hoc  quippe  sensu  facile  agnoscimusab 
eo  Bellarminum  fuisse  enervatum),  immo 
aperte  depravavit.  Nam  ubi  Bellarminus 
dixerat  :  Scriptura  tamquam  lex  seipsam 
interpretari  non  potest ;  Amesius  perverse 
ita  ponit  :  «  Iste  (judex)  ipsam  (legem)  in¬ 
terpretari  non  potest  ».  Videamus  nunc 
quam  viriliter  enervet  reipsa  vim  rationis 
Bellarminianse.  1.  ait  :  «  Neque  enim  ignora¬ 
bat  Deus  multas  exorituras  difficultates  circa 
principem  ipsum  et  judicem  ecclesiasticum  ; 
debuit  ergo  judicem  hujus  judicis  provi¬ 
dere».  Resp.  neg.  sequel.  Sicut  enim  su¬ 
premus  princeps  temporalis  potest  sua  jura 
tuori,  sibi  ipsi  jus  dicendo  :  ita  et  supremus 


DE  VERBO  DEE 


ISO 


in  Ecclesia  Princeps.  Neuter  in  hoc  cense¬ 
tur  propriam  causam  agere,  sed  publicam 
Regni  et  Ecclesiae,  ut  bene  observat  P.  Gret- 
seruo  tom.  2.  lib.  ii.  de  Pontif.  cap.  14.  2. 
ait  Amesius  :  «  Princeps  iste  ecclesiasticus, 

Pontifex  Rom.  non  tollit  omnes  difficultates, 

»  .  ' 

quae  circa  fidem  oriuntur,  ne  quidem  inter 
suos  subditos.  Fervent  enim  hodie  contro¬ 
versiae  inter  Jesuitas  et  Dominicanos  de  de¬ 
cretis  divinis,  praedestinatione,  gratia,  libero 
arbitrio,  et  inter  totas  fere  gentes  de  pote¬ 
state  Pontificis  Rom.,  tam  in  temporalibus 
supra  principes,  quam  in  spiritualibus  supra 
concilia  generalia,  atque  adeo  de  ipso  ju¬ 
dice  controversiarum  ».  Resp.  :  Prior  illa 
controversia  inter  Dominicanos  et  Jesuitas 
suspensa  hactenus  est  a  Pontificibus  Roma¬ 
nis,  quia  nihil  urgere  decisionem  hactenus 
videbatur,  cum  salva  fide  et  charitate  ven¬ 
tiletur  inter  partes.  Si  bonum  Ecclesiee  aliud 
postulare  quandoque  videretur,  maturabitur 
decisio;  sicut  ab  Innocentio  X,  factum  vidi¬ 
mus  circa  quinque  propositiones  Jansenista- 
rum,  Calvinistico  veneno  turgidas.  De  pote¬ 
state  Pontificis  quoad  substantiam,  tam  in 
temporalibus  quam  in  spiritualibus,  magnam 
esse  Catholicorum  concordiam,  ostendi  sae¬ 
pius  contra  G.  Calixtum,  et  H.  Coringium 
Helmstadienses  Lutheranos,  qui  cum  Ame- 
sio  somniant  discordias,  ubi  nullae  sunt. 
Certe  G.  Titius  Helmstadiensis  in  nupera 
sua  ostensione  cap.  et  §.  2.  haud  obscure 
agnoscit,  cessare  jam  controversias  istas, 
idque  factum  putat  ope  Jesuitarum.  3.  ait 
Amesius  :  «  Providit  Deus  per  Scripturas,  et 
Doctores  ac  Pastores,  quos  Ecclesiae  dedit, 
quantum  satis  est  ad  fidelium  ac  piorum  sa¬ 
lutem  :  aliorum  curiositati,  et  perversitati 
non  debuit  providere  ».  Resp.:  Iloc  quidem, 
quam  verum  est  de  veris  Doctoribus  et  Pa¬ 
storibus  verse  Ecclesiae,  et  nostram  senten¬ 
tiam  vel  maxime  confirmat,  tam  falsum  est 
de  ministris  haereticorum,  qui  controversia¬ 
rum  interminabili  agitatione,  confusioni  Ba¬ 
bylonicae,  et  atheismo  gnaviter  velificantur. 
4.  Ait  :  «  In  rebus  mundanis,  ubi  agitur  de 
rebus*externis,  quae  vi  eoactiva  ordinantur, 
opus  est  judice  externo  tali  vi  armato  :  sed 
fides  non  cogitur  ;  atque  adeo  Principatus 
judicis  externi  in  rebus  fidei  nullum  habet 
locum  ».  Resp.  1  :  Non  est  hic  sermo  de  vi 
eoactiva  externa  praecipue,  sed  de  vi  coa- 
ctiva  interna  per  censuras  ;  uti  patet  ex  praxi 
antiquissimorum  conciliorum,  quae  per  ana- 
thematismos  sanxere  Sgoousiov  Filium  Dei  et 


Spiritum  sanctum,  unam  personam,  et  duas 
naturas  Christi  inconfusas  ctc.  Unde  nihil  ad 
rem  hic  loquitur  Amesius.  Alter  error,  quem 
de  fide  non  cogenda  insinuat,  infra  suo  loco 
excutietur.  3.  ait  :  «  Etiam  in  rebus  huma¬ 
nis  bene  observat  Arist.  Rhet.  lib.  i.  cap.  3. 
leges  debere,  quantum  fieri  potest,  omnia 
diserte  declarare,  et  quam  paucissima  judi¬ 
cum  potestati  relinquere.  Et  Polit,  lib.  i. 
cap.  7.  leges  reipubl.  dominas  esse  opor¬ 
tere  :  principes  autem  yel  judices,  eorum 
moderatores  esse,  de  quibus  leges  cavere 
non  possunt.  Et  cap.  12.  Qum  lex  explicare 
non  poterit,  ne  homo  quidem  explicare  po¬ 
terit.  Qui  legem  dominari  jubet,  is  Deum  et 
leges  dominari  jubet  ;  qui  vero  hominem 
jubet  esse  principem,  is  hominem  et  bel- 
luam  principes  esse  jubet.  Non  est  igitur  co¬ 
gitandum  in  perfectissima  lege  Dei,  tantam 
potestatem  relinqui  Pontificibus,  aut,  ut  Ari¬ 
stotelis  phrasi  utamur,  belluis  Romanis. 
Quantum  detrahitur  Scriptura),  quee  est  lex 
Dei,  tantum  detrahitur  ipsi  Deo  Legislatori. 
Resp.  :  extra  oleas  vagatur  Amesius,  et  mi¬ 
rum  est,  quod  sui  adeo  immemor,  qui  Ari¬ 
stotelis  non  modo  «  metapbysicam  vclut  im¬ 
piam  »  severissime  «  profligavit'),  et  e  limi¬ 
tibus  Theologia)  proscripsit  proprio  opuscu¬ 
lo  :  sed  etiam  «  Ethicae  vulgaris  »  (Aristotc- 
lica))  «  imperfectionem  et  inutilitatem  »  se 
gloriatur  detexisse,  utpote,  a  qua)  felicita¬ 
tem  plumbeam  aut  ligneam  »  sectetur,  me¬ 
dia  autem  (virtutes)  proponat,  «  quae  nihil 
sunt  nisi  splendida  peccata  ».  Hic  tamen  ad) 
Aristotele  suppetias  emendicet,  malae  fidei 
multipliciter  reus.  Nam  et  textum  Aristote¬ 
lis  haud  fideliter  allegat,  et  eidem  in  tam 
paucis  verbis  dv-tXoy tav  affingit  (Quomodo 
enim  principes  sunt  moderatores  eorum, 
quae  leges  cavere  non  possunt  ;  si  quae  lex 
explicare  non  potest,  neque  homo  explicare 
potest  ?)  et  quod  Aristoteles  de  lege  naturali, 
seu  «  mente  »  pronuntiavit,  inepte  detor¬ 
quet  ad  leges  positivas.  Piget  pluribus  im¬ 
morari  in  re  ad  rem  prorsus  nihil  faciente. 
Quomodo  enim  et  quam  admiranda  syllogi¬ 
stice  e  verbis  Aristotelis  infertur,  nullam 
debere  in  Republica  esse  animatam  legem, 
seu  legum  interpretem,  conservatorem,  exe- 
cutorem  ?  cujus  oppositum  passim  in  eo 
opere  Aristoteles  inculcat. 


190 


VINDICIS 


Ad  CAPUT  X. 

Dixerat  Bell  armi  nus  supracap.  3  :  Haereti¬ 
ci  docent ,  Spirituum  sanctum  Scripturae 
interpretem  non  esse  alligatum  Episcopis, 
vel  ulli  hominum  generi,  et  ideo  unumquem¬ 
que  judicem  esse  debere,  sive  ipse  donum 
interpretationis  habeat,  sive  aliqui  alteri  ad¬ 
haerendo,  quem  eodem  dono  praeditum  vi¬ 
derit.  Ad  hoc  Amesius  litem  contestaturus 
dixit  :  1.  «  Non  adeo  grave  crimen  est  affir¬ 
mare,  Spiritum  sanctum  libere  sua  dona 
distribuere  quibus  vult  I  Cor.  xn.  vers.  11. 
et  non  alligari  Papae  cum  suis  conciliis.  2. 
Cum  unumquemque  judicem  esse  dicimus, 
intelligimus  judicium  discretionis,  etc.  » 
Videamus  ergo,  quam  praeclare  indiscretum 
hoc  judicium  discretionis  confirmet.  Jnte- 
rim  ex  supra  illatis  cap.  4.  satis  constat, 
quam  grave  crimen  sit,  privatum  suum 
(quantumcumque  vocetur  discretionis  tan¬ 
tum)  judicium  praeponere  publico  Sacerdo¬ 
tis,  quod  ex  Dei  lege  mortem  temporalem 
aeque  ac  aeternam  meretur.  Constat  etiam 
Apostolum  I  Cor.  xn,  non  loqui  de  rebus 
fidei,  ut  quisque  juxta  suam  indiscretionem 
e  verbo  Dei  scripto,  sibi  sensum  et  articulos 
fabricet,  sed  de  gratia  interpretandi  obscu¬ 
riora  Prophetarum  vaticinia  etc.  Et  quidquid 
sit  de  gratiis  gratis  datis  alicui  privato,  fa¬ 
tentur  utriumque  omnes  ordinarium  et  stabi¬ 
le  donum  infallibilitatis  in  controversiis  fi¬ 
dei  decidendis,  nulli  privato  esse  in  SS. 
Scripturis  promissum  ;  quod  nos  soli  Papae, 
et  concilio  e  SS.  litteris- suo  loco  vindica¬ 
bimus.  Ridiculum  denique  est,  quod  Ame¬ 
sius  in  patrocinium  sui  privati  spiritus,  et 
judicii  discretionis,  refert  ex  Summa  Sylve- 
strina,  voce  ,  «  scrupulus  ».  Quid  enim  ad 
rem  prasentem  facit,  quod  scrupulosis  li¬ 
ceat  benigne  secundum  £7ri£tx£iav  interpre¬ 
tari  leges  et  praecepta  prasertim  affirma¬ 
tiva  ? 

Th.  21.  et  22.  producit  Amesius  ex  Isa. 
liv.  vers.  13.  Ponam  universos  filios  tuos 
doctos  a  Domino.  Et  ex  Jerem.  xxxi.  vers.  33. 
Dabo  legem  meam  in  visceribus  eorum. 
Amesius  autem  cum  expresse  nullam  hinc 
inferat  conclusionem,  sentire  debet,  vel  eas 
sententias  aequivalere  suae  thesi,  vel  hanc 
ex  illis  inferri.  Utrum  horum  ineptius  sit, 
haud  facile  dixerim  :  utrumque  perquam 
ineptum,  imo  sacrilegae  temeritatis  esse, 
quis  rectae  rationis  dubitet  ?  Quid  enim  est 


violente  detorquere  verba  sacra  ad  suas 
phantasias  velandas,  si  hoc  non  est  ?  Et 
numquid  vaecors  haec  sive  interpretatio,  si¬ 
ve  illatio  evertit  ipsammet  Amesii  doctri¬ 
nam,  qua  admisit ;  «  Judicium  limitatum  ex 
ministeriali  vocatione  ?  »  Hoc  enim  ad  quid 
opus  est,  si  omnes  immediate  doceantur  a 
Deo  ?  Itaque  veritas  est,  quod  etsi  de  lege 
Dei  ordinaria,  nemo  credat  fide  divina,  et 
sicut  oportet  ad  salutem,  nisi  audiat  prae¬ 
dicantem  a  Deo  missum  :  tamen  neque  eum 
qui  plantat,  neque  qui  rigat  esse  aliquid, 
nisi  Deus  interius  quoque  simul  ita  congrue 
afficiat  sensum,  ut  accommodetur  consen¬ 
sus.  «  Cathedram  in  coelo  tenet,  qui  corda  » 
(ultimate  et  efficaciter)  «  docet»,  inquit 
sanctus  Augustinus,  qui  nihilominus  alibi 
passim  exterioris  Doctoris  infallibilitatem 
exigit.  Illa  autem  Hieremise  verba  :  a  Non 
docebit  ultra  vir  proximum  suum  :  omnes 
enim  cognoscent  me  a  minimo  eorum  usque 
ad  maximum  ;  »  optime  a  S.  August.  acci¬ 
piuntur  de  Beatis.  De  Viatoribus  certe  viri- 
ficari  universaliter  nequeunt;  cum  numquam 
in  Novo  Test.  etiam  defuerint  idololatra, 
unum  verum  Deum  non  agnoscentes.  Ut 
ergo  etiam  de  viatoribus  verificentur,  ne. 
cessario  accfpi  debent  cum  aliqua  restrictio¬ 
ne.  Jcnenses  Puritani  inter  tam  multas  sa¬ 
crilegas  glossas,  hunc  locum  Jeremiai  recte 
sic  interpretantur  :  Salvifica  cognitio  Dei  in 
Novo  Test.  multo  erit  clarior,  quam  in  Ve¬ 
teri,  dona  etiam  Spiritus  sancti  in  Novo 
Test.  multo  largius  distribuentur,  quam  fac¬ 
tum  in  Veteri  :  nec  opus  erit  tanto  labore 
in  explicandis  mysteriis  divinis  imo  et  multo 
plures  gentes  ad  agnitionem  veri  Dei  per¬ 
venient  :  prasertim  autem  in  ceterna  vita 
perfecte  implebitur  haec  promissio.  Ita 
illi. 

Matth.  xxiii.  vers.  8.  Vos  autem  nolite  vo- 
curi  Rabbi.  Quid  hinc  infertur  ?  Ergo  non 
debent  in  Ecclesia  Christi  esse  Pastores  et 
Doctores  infallibiles  usque  ad  consumma¬ 
tionem  Sanctorum  ?  Apage  impias  ineptias, 
apage  insulsam  calumniam,  quam  in  llom. 
Pontificem  tamquam  affectantem  Magisterii 
infallibilis  honorem  jaculatur. 

«  Joann.  v.  vers.  34.  Non  ab  homine  te¬ 
stimonium  accipio.  Ergo  nec  verbum  Dei 
eget  hominum  testimonio.  »Resp.  :  In  et  pro 
se,  concedo  :  propter  nos,  nego.  Replicat 
Amesius  :  «  Si  Scriptura  erga  nos  nullam 
habere  possit  efficaciam,  nisi  per  testimo¬ 
nium  hominum,  tum  ipsa  Scriptura  pro 


DE  VERBO  DEL 


191 


se,  id  est,  pro  suo  fine,  eget  hominum  te¬ 
stimonio.  Sed  prius  est  Pontificiorum  ;  er¬ 
go  et  posterius.  :Resp.  Verbum  Dei  illis  qui¬ 
bus  primo  dictum  est  immediate,  Prophetis 
et  Apostolis,  non  indigebat  ullius  hominis 
testimonio  ;  iis  vero,  quibus  'non  nisi  per 
praedicationem  Ministrorum  Ecclesiae  jam 
innotescit,  quis  sani  cerebri  neget,  innotes¬ 
cere  per  testificationem  hominum  ?  Non  vi¬ 
dent  stolidi  ministri  Synagogae  Calvi nisticae, 
se  suam  pestilentiae  Cathedram  hoc  modo 
ipsosmet  evertere  ?  Quintum  argumentum 
<(  ex  Joan.  vii.  vers.  17.  Si  quis  voluerit 
voluntatem  ejus  facere,  qui  misit  me,  co¬ 
gnoscet  de  doctrina  mea,  «  utrum  ex  Deo 
sit ;  ergo  praeter  dilectionem  Dei  requiritur 
aliud  Magisterium  ad  Scripturas  intelli- 
gendas. 

Sextum  «  ex  Joan.  x.  vers.  27.  Oves  meae 
vocem  meam  audiunt  ,  et  sequuntur  me. 
Ergo  non  egemus  alio  praeceptore.  »  Hun- 
nius  Lutheranus,  et  Junius  Calvinista,  no¬ 
lunt  hoc  argumentum  agnoscere  ut  suum, 
sed  Anabaptisticum,  uti  et  illud  infra  ex  I 
Joan.  ii.  vers.  27.  «  Unctio  docet  vos  de 
omnibus  etc.,  »  vocant  «  argumentum  lym¬ 
phaticorum  :  Quod  tamen  ut  suum  tuetur 
Amesius.  Certe  frivolum  est,  et  omne  Mini¬ 
sterium  etiam  verbi  Lutherani  et  Calvini- 
stici  e  medio  tollit,  si  ullam  vim  habet ; 
uti  et  priora.  Optime  dixerat  Beilarminus, 
Christum  loqui  suis  ovibus  per  Scripturam, 
per  inspirationem,  et  per  os  Vicariorum 
suorum  apertissimo ,  possetque  hic  apte 
addi  illud  Joannis  :  Et  hi  tres  unum  sunt. 
Explodit  hoc  Amesius,  et  ait  :  «  Qu,asi  Vica- 
cariorum  os  magis  aperte  mentem  Domini 
possit  explicare,  quam  os  ipsius  Domini 
sicut  ergo  oves  Christi,  quae  tum  praesenti 
adfuerunt,  intelligebant  ipsius  vocem  sine 
interprete,  sic  etiam  hodie  possunt  ex  Scri¬ 
pturis.  u  Resp.  :  Si  de  possibili  sermo  sit, 
verum  est,  quod  assumit  in  antecedente 
Amesius.  De  facto  autem  certum  est,  plura 
ex  ore  Christi  ad  Apostolos  dicta,  hos  non 
intellexisse,  quae  nunc  per  os  Vicariorum 
Christi  etiam  idiotae  capiunt.  Quam  caecus 
est  Amesius,  si  non  videt,  Ministerium  om¬ 
ne  sic  penitus  tolli  ! 

Septimum  argum.  apud  segreges  decanta - 
tissimum  est  ex  Actor,  xvn.  vers.  11.  de  Be- 
roensibus,  qui  quotidie  scrutabantur  Scri¬ 
pturas,  an  ita  se  haberent,  quae  Paulus  prae¬ 
dicabat  ;  «  Ergo  laicis  licet  examinare  ver¬ 
ba  Papse  et  Conciliorum.  Resp.  ;Vel  id  fece¬ 


runt  Beroenses  ante  fidei  susceptionem,  ut 
probabiliter  ponit  Bellarm.  et  sic  recte  fece¬ 
runt  illi,  recteque  adhuc  hodie  faciet  ante 
conversionem  infidelis,  si  examinet  ea,  quae 
a  Catechista  audit.  Si  vero  cum  aliis  dicatur  : 
eos  post  fidem  susceptam,  adhuc  quotidie 
fuisse  scrutatos,  an  ita  se  haberet  (cui  con¬ 
sentit  Glossa  Bibliorum  Genevensium,  cum 
loc.  cit.  vers.  11.  ait  :  Non  comme  pour 
juger  de  leur  sens,  et  authorite,  mais  pour 
se  conformer  et  esclaircir  tant  mieux  par  le 
rapport  de  1’Escritture  avec  la  Verite,  qu’ils 
avoient  entendiie)  exinde  plus  non  infertur, 
quam  quod  Beroenses,  cum  jam  crederent 
praedicationi  Apostoli  ob  miracula  ab  eo 
patrata,  studuerint  magis  apud  se  confirma¬ 
re,  viso,  quod  mors  et  resurrectio  Christi 
dudum  fuerit  a  Prophetis  praedicta.  Sicut 
etiam  Catholicis  jam  credentibus  licitum  et 
valde  laudabile  est,  studere  S.  Theologiae, 
ideoque  per  Scripturas  et  rationes  confirma¬ 
re  et  declarare  ea,  quae  nuda  fide  credide¬ 
rant.  Utraque  responsio  bona  est,  et  argu¬ 
mentum  solvit.  Insulsa  vero  cavillatio  est, 
cum  Amesius  ex  verbis  Bellarmini  infert : 
«  Ergo  dum  quis  dubitat  de  concilio  Triden- 
tino,  potest  veritatem  invenire  per  lectio¬ 
nem  Scripturae  ;  cum  fidem  illi  habet,  non 
potest.  Resp.  :  Potest  utique  invenire,  quod 
ante  non  habet;  quod  enim  antehabetur, 
non  invenitur  tamquam  non  habitum,  sed 
fortius  roborari  potest  ejus  possessio.  Octa¬ 
vum  argum.  ex  Roman.  xii.  vers.  6  omitto, 
quia  Amesius  ait  :  «  Illud  se  non  urgere,  » 
et  revera  nil  urget. 

Nonum  ex  I  Cor.  n.  vers.  15. :  «Spiritualis 
judicat  omnia,  et  ipse  a  nemine  judicatur  : 
Ergo  ad  spirituales  homines  pertinet  inter¬ 
pretatio  Scripturarum,  non  ad  Papam  aut 
Concilia.  »  Resp.  :  Iterum  hic  obtruncant 
ministerium  suum  Magistelli  cacodoxi.  Quid 
enim  dicent  nonnulli  idiotae  aut  mulierculm 
jactanti  se  esse  spiritualem,  repudiantique 
doctrinam  sacramentariam  ?  Cur  potius  cla¬ 
moso  Praedicanti,  dicenti  se  esse  spiritualem 
credere  oportebit,  quam  sibi  de  se  ?  Cum 
vero  ait  Amesius  :  «  Impudentia  sola  certat 
Beilarminus,  cum  certiores  nos  esse  vult, 
Papas  omnes  regi  a  Spiritu  S.,  quam  Pro¬ 
phetas  esse  Prophetas  »,  non  videtur  mente 
sobria  et  sana  hoc  effrons  convicium  potuis¬ 
se  evomere.  Qua  enim  via  perspicere  nos 
possumus  alicujus  privati  hominis  animum 
interiorem  ?  cum  plerumque  homo  ipse  se 
fallat,  putans  se  agi  charitate,  cum  rapitur 


m 


VIND1CLE 


vel  carnalitate,  vel  amore  proprio.  De  Pro¬ 
phetis  et  eorum  vaticiniis  cognitis  ut  divi¬ 
nis,  nulla  qmestio  est:  sed  tantum,  unde 
certitudine  fidei  scire  queam,  eum  qui  alias 
vere  vaticinatus  est,  nunc  quoque  a  proprio 
spiritu  non  deludi  ?  Si  Elisaei  exemplum  non 
sufficit,  aperte  pronuntiantis,  Deum  se  hoc 
celasse ;  addatur  alterum  de  Propheta  Na- 
tliam,  qui  spiritu  proprio  deceptus  denun¬ 
tiavit  contra  Domini  voluntatem,  ut  tem¬ 
plum  aedificaretur.  Ergo,  certiores  sumus 
de  Apostolicae  Sedis  Praesulibus  e  Cathedra 
de  fide  pronuntiantibus,  quam  cujusquam 
privati,  quantumvis  censeretur  vulgo  illu¬ 
minatissimus. 

Decimum  exi  Corinth.  xn.  vers.  II.  Unus 
atque  idem  spiritus  dividit  singulis  prout 
vult  :  Ergo  non  est  alligatum  hoc  donum 
Concilio  vel  Papae,  sed  datur  a  Deo,  cui  ip¬ 
se  voluerit,  uti  et  experientia  testatur.  » 
llcsp.  :  Loquitur  Apostolus  de  particularibus 
(seu  privatis)  hominibus:  sed  cilia  ratio 
Concilii  et  Pontificis.  Ridiculus  est  Ame- 
sius,  cum  replicat  :  «  Etiam  Pontifices  esse 
particulares  homines,  et  concilia  particula¬ 
ribus  hominibus  constare.  »  Utique  univer¬ 
sales  non  esse,  nemo  nisi  fatuus  ambigit  : 
privatos  autem  eos  esse,  et  non  personas 
publicas,  ac  Ecclesiae  Pastores  a  Deo  aucto¬ 
ratos,  quis  pius  dubitat  ? 

Undecimum  argum.  ex  I  Thessal.  v. 
vers.  21.  Omnia  probate ,  quod  bonum  est , 
lene.  Et  I  Joan.  iv.  vers.  i.  Nolite  omni 
spiritui  credere ,  sed  probate  spiritus ,  si  ex 
Deo  sint.  Ergo  etiam  Concilii  et  Papae  sen¬ 
tentia  probanda  et  examinanda  est.  »  Resp.  : 
Non  sequitur,  oportere  omnia  Ecclesiae  mem¬ 
bra  id  praestare,  et  circa  omnia  etiam  quai 
jam  communi  Ecclesiae  sensu  examinata,  et 
probata  sunt.  Ergo  soli  spiritus  privati  et  du¬ 
bii  sub  examen  cadunt,  nec  omnium,  sed  pe¬ 
ritorum.  Multi  enim,  immo  pleri  que  de  plebe, 
non  plus  de  ejusmodi  dubiis  spiritibus  et  doc¬ 
trinis  decernere  queunt,  quam  caecus  de  co¬ 
loribus.  Principium  vero  petit  Amcsius,  cum 
replicat  :  «  ad  omnes  eos  spectare  proba¬ 
tionem  spirituum,  ad  quos  pertinet  non  om¬ 
ni  spiritui  credere.  »  Respond.  :  Posterius 
omnium  ovium  est ;  prius  fere  proprium 
Pastorum,  a  quibus  oves  tuto  discunt,  quid 
credendum  sit.  Quam  patenter  autem  fal¬ 
sum  est,  quod  subjicit  Amesius  :  «  Per  se 
nulla  una  doctrina  magis  dubia  est  quam 
alia.  »  Sed  quid  certius,  quam  omnem  no¬ 
titiam  minus  probabilem,  esse  magis  dubiam 


per  se,  quam  quae  habet  indicia  summae 
probabilitatis  ?  Do  hoc  qui  dubitat,  modi¬ 
cum  aliis  dubium  relinquit,  an  habeat  sa¬ 
num  sinciput.  Anne  doctrina  de  Providentia 
Numinis  et  animae  immortalitate  dicenda  est 
dubia,  quia  nequissimi  Athei  proterve  eam 
in  dubium  vocant  ?  Nempe, vaecordibus  ejus¬ 
modi  cavillis  enervatur  Bellarminus  ! 

Duodecimum  argum. ‘est  ex  «  Ephes.  u. 
vers.  19.  Superaedificati  estis  super  funda¬ 
mentum  Apostolorum  et  Prophetarum  ;  Pa¬ 
pa  et  Concilium  non  sunt  fidei  fundamen¬ 
tum.  »  Quid  boc  !  enthymemane,  an  sylo- 
gismus  ?  Si  prius  ;  eodem  modo  licebit  in¬ 
ferre  :  Christus  est  fundamentum  supra 
quod  aedificari  debemus  ;  ergo  Apostoli  non 
sunt  fidei  fundamentum  ;  quod  repugnat 
Apostolo.  Si  est  syllogismus,  addenda  erit 
haic  conclusio  :  Ergo  non  estis  sedifieati 
supra  Papam  et  Concilium.  Resp.  :  Si  minor 
intelligatur  de  fundamento  primario,  ad¬ 
mittitur  totus  syllogismus,  qui  nihil  continet 
contra  nos.  Si  de  secundario  fundamento, 
applicante  nobis  infallibiliter  divinas  reve¬ 
lationes,  Prophetis  et  Apostolis  olim  factas, 
negatur  minor.  Quae  replicat  Amesius,  pc- 
.tunt  principium,  vel  aperte  falsum  assumunt, 
vel  putide  cavillantur,  ut  cum  in  fine  ait  : 
«  A  Lino  et  Clemente  non  expectabant  ho¬ 
mines  certitudinem  illius  doctrinae,  quam 
Joannes  Apostolus  ipsis  praedicabat.  »  Sic 
est.  Quid  hinc  conficitur?  Ergo  post  deces¬ 
sum  Apostolorum  (quorum  singuli  poterant 
suam  praedicationem  et  Scripturam  reddere 
evidenter  credibilem  sequentibus  signis)  et¬ 
iam  non  indigemus  infallibilibus  Pastoribus 
et  Doctoribus  usque  ad  (  consummationem 
saeculi  etc.  ?  oroyw;  ! 

Decimum  tertium  argum.  :  «  Si  Pontifex 
judicat  de  Scripturis,  sequitur,  Pontificem 
seu  Concilium  esse  supra  Scripturam  :  et  si 
Scripturae  sensus  sine  Pontifice  vel  Concilio 
non  est  authenticus,  sequitur  Verbum  Dei 
accipere  robur  a  verbo  hominum)).  Resp.  : 
Papa  non  judicat  de  veritate  Scripturae, 
quam  supponit,  sed  tantum  de  ejus  vera  in¬ 
terpretatione  ;  unde  non  magis  est  supra 
Scripturam  quam  'jurisconsultus  supra  le¬ 
ges  quas  Interpretatur,  hoc  solo  discrimine, 
quod  hic  non  sit  indefectibilis.  Verum  alioqui 
est,  «  si  Scriptura  aperte  diceret  aliquid 
(puta  Gsenam  Dominicam  communicantibus 
administrandam  esse  in  utraque  specie)  et 
Pontifex  judicaret  contrarium,  eum  ita  judi¬ 
caturum  de  Scripturis,  ut  sibimet  illas  sub- 


DE  VERBO  DEI. 


jiciat »  ;  hoc,  inquam,  quod  Amesius  hypo¬ 
thetice  affirmat,  verissimum  est,  sicut  vicis- 
sim  id  quod  tacite  supponit,  quam  verum 
est  de  Neo-Evangelicis,  tam  falsum  est  de 
Papa  et  Concilio.  Porro  «  interpretatio  Pon¬ 
tificis  »  non  est  «  absolute  ita  recipienda, 
quia  ab  illo  (ut  a  persona  privata  faliibili) 
proficiscitur»,  sed  quia perassistentiam Spi¬ 
ritus  S.  ab  errore  servatur;  et  ideo  «sensus 
Scripturae,  qui  non  est  ipse  cortex  littera) 
scriptae,  nec  quoad  hoc  proprie  et  princi¬ 
paliter  subjicitur  Pontificis,  sed  Spiritus  S. 
auctoritati.  Quod  denique  addit  «  Pighium, 
Cusanum,  Coclseum,  Hosium,  et  alios  ejus¬ 
dem  farinae  »  defendere  consequens  et  con¬ 
sequentiam.  videbitur  tom.  2.  in  fine  lib.  I. 

Decimum  quartum  argum.  «  Si  a  judicio 
Ecclesiae  pendet  fides  nostra,  ergo  pendet  a 
verbo  hominum  ».  Resp.  :  Verbum  Concilii 
vel  Pontificis  ex  Cathedra  docentis,  non  est 
omnino  verbum  hominis,  sed  aliquo  modo  ver¬ 
bum  Dei.  Non  autem  sic  est «  aliquo  modo  ver¬ 
bum  Dei,  quidquid  cum  verbo  Dei  consen¬ 
tit,  quamvis  ab  uno  aliquo  privato  propona¬ 
tur.  Unde  non  mirum,  a  tali  verbo,  non  pen¬ 
dere  fidem.  Quamvis  autem  infallibilis  inter¬ 
pretatio  verbi  Dei,  absolute  diceretur  verbum 
Dei,  tamen  non  nisi  faitue  (aut  certe  nimis 
imperite)  hinc  inferretur  :  «  nos  tot  volumina 
habere  verbi  Dei,  quot  sunt  tomi  Concilio¬ 
rum,  decretorum  ac  Decretalium  Epistola¬ 
rum,  et  ea  omnia  paris  esse  auctoritatis  cum 
Vetere  et  Novo  Testamento  »  ;  uti  cavillatur 
Amesius. 

Argum,  ultim. :  «  Patres  in  Scripturis  ex¬ 
ponendis  non  usurpant  praetoriam  judicandi 
potestatem,  sed  permittunt  explanationes 
suas  ab  aliis  judicari  ».  Quid  inde?  ergone 
Papa  et  Concilium  etiam  debent  liberam  re¬ 
linquere  definitionum  fidei  admissionem  aut 
rejectionem?  Ergo  Synodus  Nicsena,  Con- 
stantinop.  ,Ephesina  etc. ,  sub  anathemate  sua 
decreta  sancientes  peccarunt  ?  Qgganniat 
hoc  Puritanus  suis  Hierarchicis  Anglis,  Sta¬ 
tibus  Hollendiae  Dordraci  coeuntibus,  Se¬ 
renissimo  Electori  Saxonise,  aliisque  Prote- 
stantium  proceribus.  Videantur  quae  dixi  in 
2.  part.  Irenici  Anti-Calixt.  cap.  2.  et  in 
Exam.  Examinis  Conringiani  interrog.  4.  §. 
ult.  De  caetero  :  «  In  docendo  potuerunt 
Patres  et  Pontifices  errare  »,  ut  privati  Do- 
ctores  ;  sed  ex  Cathedra  definientes,  «  guber¬ 
nantur  a  Spiritu  S.  »,  quoad  infallibilitatem, 
non  minus  ac  «  Apostoli  gubernantur  ».  Co¬ 
ronidis  loco  hic  addere  et  discutere  libet 
Tom.  VII. 


393 

quaestionem  ,  quam  Amesius  ita  format. 

§•  I- 

Utrum  Fides  nostra  (Calvinistica)  an  Pontificia 
certior»* nitatur  fundamento? 

Quaestionem  hanc  movet  Amesius,  occa¬ 
sione  accepta  ex  argumento  15.  Bellarmini, 
pro  cujus  solutione  sic  aiebat  :  Sciendum 
est,  propositionem  fidei  concludi  tali  syllo¬ 
gismo  :  Quidquid  Deus  revelavit  in  Scriptu¬ 
ris,  est  verum  ;  hoc  autem  revelavit  in  Scri¬ 
pturis;  ergo  hoc  est  verum.  Ex  propositio¬ 
nibus  hujus  syllogismi  prima  certa  est  apud 
omnes;  secunda  etiam  apud  Catholicos  est 
firmissima  :  nititur  enim  testimonio  Ecclesiae, 
Concilii  vel  Pontificis,  de  quibus  habemus  in 
Scripturis  apertas  promissiones,  quod  errare 
non  possint.  Act.  xv.  vers.  28.  Visum  est 
Spiritui  S.  et  nobis.  Et  Luc.  xxn.  vers.  32. 
Rogavi  pro  te,  Petre,  ut  non  deficiat  fides 
tua.  At  apud  haereticos  nititur  solis  con¬ 
jecturis,  vel  judicio  proprii  spiritus.  Ita  Bel- 
larminus.  Ad  qua)  Amesius  ait  :  «  Pontificii 
hominis  fides  (secundum  hanc  Bellarmini 
analysin)  est  hujusmodi  ».T.  Quidquid  Deus 
revelavit  in  Scripturis,  illud  est  verum ;  «  ubi 
traditiones  omnes  non  scriptae  in  primo 
principio  fidei  excluduntur  ».  Resp.  :  Non 
magis  excluduntur  traditiones  per  illud  prin¬ 
cipium,  quam  reliqua  tria  Evangelia  per 
hanc  propositionem  :  Quidquid  S.  Joannes 
in  Evangelio  scripsit,  verum  est.  2.  Deus 
aperte  revelavit  in  Scripturis,  Ecclesiam, 
Concilium,  Pontificem  Roman.  non  posse 
errare  Actor,  xv.  vers.  28.  Luc.  xxn.  vers. 
32.  «  ubi  Ecclesiae  propter  Scripturam 
credendum  esse  docetur,  non  propter  Ec¬ 
clesiam  Scripturae  ».  Hoc  effatum  Amesii 
esse  aperte  falsum,  patet  cuivis,  cum  nec 
leviter  fiat  ullius  Scripturae  mentio  etc.  Per¬ 
git  Amesius,  et  ait  :  «  Nostra  autem  fides 
agnoscitur  esse  talis  :  Quidquid  Deus  in  Scri¬ 
pturis  revelavit,  illud  est  verum.  Sed  Deus 
in  Scripturis  revelavit  aperte,  Christum  esse 
mundi  Redemptorem  »  (et  in  coena  tantum 
esse  ejus  corporis  signum).  «  Nos  igitur  ea¬ 
dem  fidei  certitudine  credimus  Christum, 
et  omnia  quae  credimus  ut  necessaria,  quae 
Pontificii  dicunt  se  credere  principium  ip¬ 
sum  credendorum,  Ecclesiam  scilicet,  Conci¬ 
lium,  Pontificem  non  posse  errare.  Illam 
enim  fidem  non  reducit  Bellarm.  ad  auctori¬ 
tatem  Ecclesiae,  sed  immediate  ad  Scriptu- 

13 


194 


VINDICIAE 


ram.  Sic  autem  nos  credimus  omnia  cre¬ 
denda  .  Nostra  igitur  fides  ex  Bellarmini 
ipsius  confessione  est  certissima.  Non  negabit 
enim  quisquam  opinior  sanae  mentis,  quin 
seque  saltem  aperta  sint  Scripturae  testimo¬ 
nia  de  Christo,  ac  de  Pontifice  Romano  ? 
Neque  ullam  aliam  conjecturam,  aut  spiri¬ 
tum  privatum  sequimur,  cum  Christum  Re¬ 
demptorem  esse  credimus  immediate  propter 
testimonium  Scripturae,  quam  illos  sequi 
necesse  est,  cum  primum  credunt  Ecclesiam, 
Concilium,  Pontificem  non  posse  errare  ». 
Resp.  :  Scatent  profecto  hic  omnia  Amesii 
fraudibus  et  erroribus.  Fallit  enim  aut  falli¬ 
tur.  I.  Dum  putat,  aut  putare  se  simulat, 
Bellarminum  resolvere  fidem  praecise  et  adae¬ 
quate  in  auctoritatem  Ecclesiag  ut  in  prin¬ 
cipium  ;  et  huic  principio  unice  nos  niti,  quia 
continetur  in  SS.  Scripturis.  Hoc  etenim  si 
faceremus,  fateor  a  circulo  vitioso  excusari 
nequiremus.  Sed  longe  aliter  rem  se  habere 
mox  patebit.  II.  Fucum  facit  imperitis,  dum 
persuadere  satagit  in  syllogismi  sui  minore  : 
<(  Se  credere  omnia  eadem  certitudine,  qua 
nos  Catholici  credimus  ipsum  credendorum 
principium  ».  Nimis  hoc  falsum  est.  III.  Ut 
facilius  incautos  deciperet,  posuit  exemplum 
de  Christo  Redemptore  admissum  non  a 
Catholicis  tantum,  sed  etiam  a  plerisque  om¬ 
nibus  haereticis,  qui  quoquo  modo  nomine 
Christiano  gloriantur.  Quodsi  ejus  loco  po¬ 
natur  articulus  Sacramentariis  proprius  , 
mox  subsumpti  falsitas  elucescit.  IV.  Nequi- 
•  ter  etiam  fallit,  cum  Ecclesiae  visibilitatem, 
sub  nomine  Roin.  Pontificis,  cum  revelatione 
de  Christo  in  Scripturis  facta  comparando 
ait  :  «  Non  negabit  quisquam  sanse  mentis, 
quin  seque  saltem  aperta  sint  Scripturae  te¬ 
stimonia  de  Christo  »  .(et  praesentia  ejus  per 
figuram  panis  in  Ccena)  «  ac  de  Rom.  Pon¬ 
tifice  » ,  Ecclesia  Catholica.  Sanae  mentis 
profecto  fuit,  qui  in  verba  illa  psal.xxx.  vers. 
13.  Qui  videbant  me ,  fores  fugerunt ,  etc. 
sic  scripsit  :  «  Obscurius  dixerunt  Prophetse 
de  Christo  quam  de  Ecclesia;  puto  propter- 
ea,  quia  videbant  spiritu,  contra  Ecclesiam 
homines  facturos  particulas,  et  de  Christo 
non  tantam  litem  habituros  etc.  ».  Praeterea 
nimis  falsum  est,  quod  ait  Amesius  :  «  Se 
et  suos  nullam  aliam  conjecturam  aut  Spiri¬ 
tum  privatum  sequi,  cum  Christum  Redem¬ 
ptorem  »  (ejusque  corporis  tantum  figuram 
in  Carna)  esse  «  credunt  immediate  propter 
Scripturas  »  ;  contrarium  enim  uno  ore  te¬ 
stantur  omues  Christiani  non  Sacramentarii. 


V.  ^Eque  falsum  est  quod  addit  :  «  Necesse 
esse  nos  sequi  Scripturam,  cum  primo  cre¬ 
dimus  Ecclesiam,  Concilium,  Pontificem  non 
posse  errare  »,  ut  mox  patebit.  VI.  Decu¬ 
manus  error  omniumque  fere  haereticorum 
parens  est  ille,  quem  his  verbis  depraedicat  : 
a  Nostra  fides  nititur  illo  testimonio,  quod 
numquam  est  falsum  »  :  h.  e.  Fides  sacra- 
mentaria  nititur  illo  verborum  velamine,  quo 
haereticorum  quilibet  suae  imaginationis  idola 
convestit,  ut  quasi  ad  oculum  monstratur  in 
animadversione  Antikedd.  Musei  §.  10.  VII. 
Fraudulenter  ait  :  «  Fides  Pontificiorum 
testimonio  nititur  Pontificis  :  quem  in  multis 
errare  et  falli  posse  ipsi  fatentur  » .  Prior  pars 
hujus  asserti  universaliter  accepti  falsissima 
est,  ut  constabit  ex  infra  dicendis  :  posterior 
pars  est  ad  decipiendum  incautos  composita. 
Papam  ut  hominem  privatum  in  plurimis 
errare  et  falli  posse,  fatemur  :  in  judicio  ex 
Cathedra,  pernegamus.  VIII.  Iterum  syco- 
phantur,  cum  ait:  «Nostra  (Calvinistica)  fides 
illo  testimonio  nititur,  quo  primi  fideles  (hoc 
Thrasonismo  quis  haereticorum  non  gaudet?) 
qui  primam  Ecclesiam  Christianam  consti¬ 
tuebant,  adducebantur  ad  credendum,  qui 
nullum  Concilium,  Pontificem,  autEcclesiam, 
ut  fidei  suae  rationem  spectabant.  Pontificii 
autem  alio  testimonio  nituntur,  quod  illis 
(primis  fidelibus)  defuit  ».  Offuciae  sunt  hac 
fallendis  rudibus  idoneae,  quibus  aperta  men¬ 
dacia  velantur.  Quis  enim  primorum  fide¬ 
lium  ab  Apostolis  ad  Christum  conversus  non 
nitebatur  (tamquam  fidem  infallibiliter  pro¬ 
ponente)  testimonio  Ministri  Ecclesiae  Chri¬ 
stianae,  quemque  talem  esse  non  fieret  ei 
evidenter  credibile?  Nemo,  nemo  unus; 
Loquor  de  lege  ordinaria.  Quod  denique  IX. 
ait  :  «  Lucem  aliquam  huic  suae  considera¬ 
tioni  adferri  posse  ex  ista  confessione  Ale¬ 
xandri  Pezantii  in  2.  2  quaest.  1  art.  1  Disp. 
3  :  Fides  non  resolvitur,  tamquam  in  ratio¬ 
nem  formalem  assentiendi,  in  auctoritatem 
Ecclesiae,  seu  [Summi  Pontifici3,  vel  per  se, 
vel  una  cum  Concilio  :  quia  fides  Apostolo¬ 
rum,  quae  est  ejusdem  rationis  cum  nostra, 
non  nitebatur  tali  auctoritate  ;  ergo  nec  no¬ 
stra  n.Hoc  dictum  Pezantii  recte  intellectum 
est  verissimum,  nec  tantillum  communi  et 
verae  resolutioni  fidei  divinae  refragatur , 
quam  juvat  hic  breviter  explicare,  ad  dissi¬ 
pandas  Amesii  nebulas,  per  seqq.  assertio¬ 
nes.  I.  Principium  actuum  fidei  non  est 
aliud,  quam  ipsa  ratio  formalis  credendi 
mysteria  ,  nempe  ,  prima  veritas  revelans. 


DE  VERBO  DEI. 


19o 


Unde  II,  sive  dicatur  lides  esse  discursiva, 
sive  negetur  (quod  inter  Theologos  sub  opi¬ 
nione  pendet),  semper  verum  est  apud  omnes 
Catholicos,  quemvis  assensum  mysteriorum 
fidei  Ghristianee,  vel  formaliter,  vel  virtuali- 
ter  inniti ,  indispensahiliter  ,  istis  duobus 
principiis  :  Quidquid  Deus  revelavit  (sive  in 
Scriptura  expressum  sit,  sive  ore  tantum 
traditum  ad  alios  pervenerit),  infallibilitei; 
verum,  et  credendum  est  :  et,  hoc  N.  myste¬ 
rium  Deus  revelavit.  III.  Cum  revelatio  vel 
locutio  Dei  sit  varia,  variisque  innotescat  ; 
hinc  in  primis  omnes  ii,  quibus  immediate 
Deus  locutus  est  (uti  de  Apostolis  aiebat 
Pezantius,  idemque  de  Prophetis  etc.)  nullis 
aliis  adminiculis  ac  regulis  opus  habebant 
ad  credendum,  nisi  illis  ipsis  indiciis,  qui¬ 
bus  evidenter  iisdem  fiebat  credibile,  Deum 
esse,  qui  loquitur.  IV.  Ca?teri  autem  omnes 
deinceps,  pra?ter  motiva  cre  di  b  i  I  i  tatis ,  indi¬ 
gemus  aliquibus  regulis  infallibilibus ,  ne 
aberremus,  tum  in  ipso  numero  contextu 
verbali  credendorum,  tum  in  ipso  genuino 
verborum  sensu.  V.  Regula  ejusmodi  alia 
est  non  viva,  scilicet  Verbum  Dei,  sive  scri¬ 
ptum  sive  traditum;  vel  viva,  et  est  EcClesia 
loquens  per  caput  suum  Rom.  Pontificem, 
sive  hoc  fiat  in  concilio  generali,  sive  extra, 
dummodo  ex  Cathedra  et  cum  debitis  indu¬ 
striis  fiat.  Hinc  VI.  patet,  non  requiri  neces¬ 
sario  ad  omnem  fidei  assensum  etiam  nunc, 
ut  propositio  fiat  per  infallibilem  Ecclesia? 
auctoritatem.  Nam  ipsa  infallibilis  Ecclesia? 
auctoritas  creditur  fide  divina,  quse  docet 
in  Ecclesia  esse  talem  auctoritatem.  Sed 
ante  assensum  hujus  articuli  non  exigitur 
ipsa  auctoritas  infallibilis  proposita  fideli¬ 
bus,  tamquam  motivum  assensus  ;  ergo  non 
ad  omnem  assensum  fidei  opus  est,  proposi¬ 
tione  per  infallibilem  auctoritatem  Ecclesia?. 
Confirmatur  experientia,  qua  constat,  non 
modo  Actor,  m.  etiv.  S.  Petrum,  nulla  facta 
mentione  Ecclesia?  et  Pra?positorum  ejus, 
multa  millia  ad  fidem  Christi  perduxisse  ;  sed 
etiam  alios  plures  viso  miraculo,  aut  aliis 
illustrioribus  fidei  motivis  perspectis  credi¬ 
disse  in  Christum,  et  etiam  sic  martyrio  vel 
aliter  vita  functos,  antequam  de  Ecclesia  et 
posterioribus  Symboli  articulis  instrueren¬ 
tur.  Hinc  infertur  ulterius  VII.  necessariam 
esse  propositionem  dogmatum  fidei  per  in¬ 
fallibilem  Ecclesia?  auctoritatem  tunc  de¬ 
mum,  quoties  assensus  fidei  dependet  per  se 
ab  auctoritate  Ecclesia?,  uti  fit  in  dogmati¬ 
bus  quibus  ante  definitionem  Ecclesia?  inter 


Catholicos  controversis,  et  sola  Ecclesiae  de¬ 
finitione  communiter  credibilibus,  Catholice 
assensum  praebemus ;  ut  si  jam  definiretur 
immaculata  B.  Virginis  Deiparae  conceptio, 
aut  sicut  jam  definitum  est,  quinque  propo¬ 
sitiones  Jansenianas  esse  haereticas.  Infertur 
VIII  :  ut  nunc  corpus  doctrinae  Catholicae 
universum  discatur  siue  erroris  periculo, 
consueta  et  ordinaria  Dei  providentia  requiri 
talem  propositionem  dogmatum,  quae  con¬ 
juncta  sit  cum  publica  auctoritate  Ecclesiae  ; 
quod  patet  vel  exemplo  sancti  Augustini, 
cujus  est  tritum  illud  :  «Ego  autem  Evan- 
gelio  non  crederem ,  nisi  me  Ecclesia? 
commoveret  auctoritas  ».  Patet  denique  IX. 
quomodo  sine  ullo  circuli  vitio  fides  Catholi¬ 
ca  nihilominus  resolvi  etiam  possit  aliqua 
ratione  in  Ecclesia?  auctoritatem.  Nam  si 
quis  petat  a  me  :  Unde  scis,  Christum  esse 
mundi  Redemptorem,  ejus  corpus  realiter 
et  substantialiter  esse  sub  speciebus  panis 
etc.  ?  (idemque  est  de  omnibus  articulis) 
respondeo  ,  propter  auctoritatem  Dei  in 
divinis  litteris  ita  revelantem.  Unde  scis,  has 
litteras  esse  divinas?  Respondeo,  quia  Ec¬ 
clesia  a  Spiritu  S.  edocta  eas  infallibili  au¬ 
ctoritate  proponit.  Sed  unde  scis,  eam  in¬ 
fallibili  prseditam  auctoritate,  ac  veritatis 
magistram  a  Deo  constitutam  esse?  Respon¬ 
deo,  me  id  credere  propter  auctoritatem 
Dei  loquentis  per  eamdem  Ecclesiam.  At  un¬ 
de  scis  Deum  per  os  Ecclesia?  vere  loqui? 
Respondeo,  me  id  credere,  quia  volo,  seu, 
quia  voluntatis  imperio  flecto  et  captivo  in¬ 
tellectum  meum  in  obsequium  hoc  fidei  ob¬ 
scuras  (et  hic  jam  mutatur  raotivi  fidei  ge¬ 
nus  transeundo  ab  intellectu  ad  voluntatem, 
non  tamen  ideo  filum  resolutionis  abrum¬ 
pitur).  Unde  vero  tibi  ha?c  voluntas  capti¬ 
vandi  te,  acceptandi  hanc  Ecclesiam  ut  re¬ 
gulam  fidei  vivam  et  organum  Dei? Respon¬ 
deo,  quia  perspicue  video  id  adeo  honestatis 
etprudentise  legibus  congruere,  utmanifesta? 
sit  temeritatis,  impietatis  ac  insania?,  in  re 
tanti  momenti  id  non  facere.  Quod  si  demum 
instes  :  unde  clare  sciam,  quod  heee  sit  vera 
et  infallibilis  Dei  Ecclesia?  Respondeo,  quia 
evidenfissimum  est  huic  Ecclesia?  eas  notas 
inesse,  qua?  ca?tera  Dei  qua?cumque  organa 
reddidere  hominibus  credibilia,  qua?que  ad 
hoc  jure  desiderari  queunt.  Evidens  enim 
est.  hanc  Romano  Pontifici  ut  capiti  visibili 
junctam  congregationem  ah  Apostolis  plan¬ 
tatam  esse,  nemine  in  dubium  id  vocante. 
Evidens  est,  eam  hucusque  perstitisse  cum 


196  VINDICIAE 


perpetua  Pastorum  et  Doctorum  successione 
in  unius  Dei  et  Salvatoris  professione.  Evi¬ 
dens  est,  in  ea  semper  floruisse  plurimos 
sapientia,  vitee  innocentia,  seeculi  contem¬ 
ptu,  miraculorum  gloria,  ac  ipsa  sanguinis 
profusione  conspicuos  viros.  Evidens  est, 
vetera  Prophetarum  vaticinia  de  splendore 
et  amplitudine  verae  gentium  Ecclesiae  ei  soli 
mirifice  convenire.  Evidens  est,  in  ea  sum¬ 
mam  esse  doctrinae  consensionem,  nullas 
sectas  ;  ac  denique  nullam  in  ea  unquam  fa¬ 
ctam  esse  doctrinae  ad  fidem  pertinentis 
mutationem  etc.  Videantur  plura  huc  per¬ 
tinentia  in  Analysi  P.  Thomae  Baconi  disp. 
3.  per  totam,  ubi  etiam  circulum  illum  spi¬ 
ritus  privati  in  Amesio  etc.,  luculente  revin¬ 
cit.  Sed  hoc  relicto  videamus 

§.  II. 

Nonnulla  quee  ex  lib.  m.Bellarmini  carpit 
Joannes  Gerhardus. 

Gerhardus  gravissimam  illam  quaestio¬ 
nem,  de  judice  controversiarum,  fuse  aBel- 
larmino  lib.  iii.  pertractatam  obiter  et  je¬ 
june  tangit;  tres  vero  alias  quaestiones  ex 
eodem  libro  movet.  Prima,  et  ordine  apud 
Gerhardum  nona,  est  :  «  An  Scripturae  S. 
interpretatio  ex  ipsa  S.  Scriptura  peti  possit 
ac  debeat?  »  Producit  Bellarminum  cap.  9. 
§.  1.  dicentem  :  Scriptura  varios  sensus  re¬ 
cipit,  nec  potest  dicere,  quis  sit  verus.  Et 
postea  :  Scriptura  seipsam  interpretari  non 
potest.  Huic  asserto  opponit  Gerhardus  lo¬ 
cum  ex  cap.  3.  §.  Sed  quamquam,  ubi  dici¬ 
tur  :  Eum  sensum,  qui  ex  verbis  Scripturae 
immediate  colligitur,  certum  est  esse  sen¬ 
sum  Spiritus  S.  «jSi  ille  sensus,  inquit  Ger¬ 
hardus,  qui  ex  verbis  Scripturae  immediate 
colligitur,  est  sensus  Spiritus  S.;  ergo  sen¬ 
sus  Spiritus  S.  sive  Scripturae  sensus  ex 
verbis  Scripturae  colligi  potest » .  Sed,  quaeso, 
quaenam  hic  contradictio?  numquid  optime 
cohaeret,  ut  Scripturae  sensus  in  nonnullis 
sit  apertus,  certusque,  adeoque  ab  omnibus 
admissus  (E.  G .  Abraham  duos  filios  habuit 
Gallat.  iv.)  ,  alibi  in  plurimis  sit  valde 
controversus,  et  difficilis  sive  ex  natura  sua, 
sive  ob  voluntarias  lectorum  tenebrais  ?  (uti 
supra  vidimus  ex  Actor,  xix.)  De  obviis  et 
planis  locis  loquitur  Bellarm.  in  cap.  3.  de 
difficilibus  et  controversis  in  cap.  9. 

Th.  17.  adducit  ex  lib.  i.  de  Euchar.  cap. 
9.  verba  Bellarmini,  quibus  demonstrare 
voluit,  quod  verba  institutionis  Eucharisticae 


proprie,  non  figurate  accipi  debeant.  Hinc 
infert  Gerhardus  :  «  Idem  de  reliquis  arti¬ 
culis  fidei  dici  potest,  ac  debet;  est  enim 
eadem  ratio  etiam  reliquorum.  Proinde  in 
omnibus  ac  singulis  fidei  articulis  retinen¬ 
dus  sensus  litteralis,  qui  est  a  Spiritu  S.  in¬ 
tentus  i) .  Sit  ita,  quis  hoc  negat  ?  Addit : 
«  Et  per  consequens  ex  litterali  Scripturae 
sensu  colligi  potest  et  debet,  quae  de  singu¬ 
lis  fidei  articulis  sit  Spiritus  S.  sententia  ». 
Transeat  et  hoc  de  verbis,  vel  omnium  con¬ 
sensu  apertis,  vel  juxta  sensum  et  interpre¬ 
tationem  publicam  Ecclesiae. 

Th.  19.  ex  lib.  iv.  cap.  4.  e  verbis  istis 
Bellarmini  :  Nota  duo  esse  in  Scriptura, 
voces  scriptas,  et  sensum  eis  inclusum ;  vo¬ 
ces  sunt  quasi  vagina;  sensus  est  ipse  gla¬ 
dius  Spiritus.  Infert  Gerhardus  :  «  Ergo  si 
in  Scriptura  non  solum  sunt  voces  scriptae, 
sed  etiam  sensus  eis  inclusus,  utique  sensus 
ille  ex  Scriptura  erui  potest  et  debet».  Con¬ 
cedo  sequelam  de  Pastoribus  et  Doctoribus 
legitimis,  quibus  a  Deo  id  muneris  commis¬ 
sum  ;  nego  de  verbi  Lutherani  et  Calvini- 
stici  ministris,  qui  illa  satis  aperta  verba  : 
et  alia  similia  impie  ad  suorum  phantasma¬ 
tum  idola  detorquent.  Idem  dicendum  ad 
th.  20. 

Th.  21.  proponit  quaestionem  decimam  : 
«  An  ex  solo  sensu  litterali  firma  et  effica¬ 
cia  argumenta  ducantur  »  ?  Fingit  hic  Ger¬ 
hardus  magnam  inter  Doctores  Catholicos 
dissensionem ,  et  Bellarminum  constanter 
cum  Lutheranis  docere  affirmativam.  Sed 
revera  non  est  (immo  vix  esse  potest)  dis¬ 
sensio,  si  quod  res  est,  bene  exponatur, 
nempe  :  ordinarie  loquendo  ex  sensu  tantum 
litterali  petenda  esse  argumenta  firma,  quia 
ssepe  non  constat  de  sensu  mystico  a  Spiritu 
S.  intento;  si  tamen  (ut  subinde  fit)  de  hoc 
constet  ,  seque  firma  ex  eo ,  ac  litterali 
sensu  peti  poterunt  argumenta.  Nec  plus  hic 
mysterii. 

Th.  28.  proponit  quaestionem  undecimam: 
«  An  in  fidei  articulis  etiam  consequentiae 
ex  S.  Scriptura  deductse  sint  admittendae  »  ? 
Nulla  est  hic  quoad  rem  ipsam  difficultas, 
aut  articulus  controversus  nos  inter  et  Lu- 
theranos.  Fatentur  omnes  Catholici,  esse  ad 
minimum  probabile,  quamvis  conclusionem 
evidenter  ex  praemissis  fidei  deductam  esse 
saltem  objective  de  fide.  Unde  cum  Pintus, 
Gonterius,  et  Henrici,  a  Gerhardo  citati  vi¬ 
dentur  oppositum  sentire,  sine  dubio  non 
loquuntur  de  conclusionibus,  quae  vere  evi- 


DE  VERBO  DEI. 


197 


denter  ex  veris  fidei  praemissis  deducuntur  ; 
sed  loquuntur  ad  hominem  contra  heterodo- 
xos,  qui  cum  purum  putum  verbum  Dei  scri¬ 
ptum  identidem  jactent,  tamen  cum  ad  rem 
ventum  est,  sexcenties  eventus  docuit ,  eos 
quoties  contra  Catholicos  argutantur,  semper 
vel  in  praemissa  alterutra  aut  utraque  flagi¬ 
tiose,  juxta  suam  phantasiam  S.  Scripturae 


verba  torquere,  vel  saltem  pessime  ex  prin¬ 
cipiis  in  aliquo  sensu  veris  discurrere.  Idem 
Scripturae  verbis  faciunt  Lutherani  praecones 
omnes,  quod  in  Bellarmino  sexcenties  facit 
Gerhardus  in  praesenti  opere  quod  excuti¬ 
mus  ;  grandis  ideo  aut  ruditatis  aut  impo¬ 
sturae  r§us. 


VINDICIAE 

PRO  LIBRO  QUARTO 

DE  VERBO  DEI 


Ad  CAPUT  IT. 

Quia  Amesius  contra  divisiones  traditio¬ 
num,  a  Bellarmino  hoc  cap.  allatas,  nihil 
movet,  merito  creditur,  illas  ah  eo  ratas  ha¬ 
beri.  Prior  divisio  sumitur  penes  auctores 
traditionum,  et  ita  aliquae  sunt  «  divinae  », 
quae  acceptae  sunt  ab  ipso  Christo  Apostolos 
docente,  et  nusquam  in  divinis  litteris  inve¬ 
niuntur;  uti  sunt  materiae  et  formae  sacra¬ 
mentorum.  «  Apostolicae  »,  quae  ab  Apostolis 
institutae  sunt,  non  tamen  absque  Spiritus  S. 
assistentia,  et  nihilominus  non  exstant  scri¬ 
ptae  in  eorum  epistolis  ;  quale  est  quadrage- 
simale  jejunium.  Solent  tamen  subinde  divi¬ 
nae  etiam  dici  apostolicae,  eo  quod  ab  his 
primum  Ecclesiae  traditae  sint;  et  vice  versa 
apostolicae  interdum  dicuntur  divinae ,  eo 
quod  Apostoli  eas  non  sine  spiritu  Dei  insti¬ 
tuerint.  Et  hoc  modo  omnes  eorum  Episto¬ 
lae  ,  et  apostolica  scripta  ,  dicuntur  divina 
pariter  et  apostolica  scripta,  etiamsi  in  eis 
quaedam  sint  praecepta  divina,  quaedam  pro¬ 
prie  Apostolica ;  ut  patet  ex  illo  I  Corint.  vn. 
vers.  18.  Praecipio  non  ego ,  sed  Dominus. 
Et  postea  vers.  12.  Dico  ego ,  non  Domi¬ 
nus.  Praeter  divinas  et  Apostolicas  dantur 
etiam  «  ecclesiasticae  »  traditiones  ,  quae 
proprie  sunt  consuetudines  quaedam  anti¬ 
quae,  vel  a  Praelatis  vel  a  populis  inchoatae, 
quae  paulatim  tacito  consensu  populorum 
vim  legis  obtinuerunt.  Porro  traditiones 
divinae  eamdem  vim  habent,  quam  praecepta 
divina  scripta  in  Evangeliis  :  Apostolicae 
non  scriptae  eamdem  quae  scriptae:  idemque 
est  de  ecclesiasticis.  Datione  materiae,  ali¬ 
quae  traditiones  sunt  fidei,  aliae  ad  mores 
pertinent  :  rursus  aliae  sunt  perpetuae,  aliae 
temporales  :  aliquae  universales,  aliae  parti¬ 
culares  :  aliae  necessariae,  continentes  prae¬ 
ceptum,  aliae  liberae. 


Ad  CAPUT  III. 

Statum  controversiae  de  verbo  Dei  non 
scripto,  seu  ut  Amesius  vult :  De  sufficien¬ 
tia;  vel  ut  Gerhardo  placet  :  De  perfectione 
Scripturae,  Bellarminus  hoc  modo  proponit: 
I.  Nos  asserimus,  in  Scripturis  non  contineri 
expressam  ac  totam  doctrinam  necessariam, 
sive  de  fide,  sive  de  moribus ;  et  proinde 
praeter  verbum  Dei  scriptum,  requiri  etiam 
non  scriptum,  id  est,  divinas  et  apostolicas 
traditiones.  At  ipsi  (haeretici)  docent ,  in 
Scriptura  omnia  contineri  ad  fidem  et  mores 
necessaria,  et  proinde  non  esse  opus  afio 
verbo  non  scripto.  II.  Illi  existimant,  Apo¬ 
stolos  quaedam  instituisse  praeter  Scriptu¬ 
ram,  quae  ad  ritus  et  ordinem  Ecclesiae  per¬ 
tinent,  quae  tamen  non  sunt  necessaria  nec 
praecepta,  sed  libera  :  nihil  autem  tradidisse 
praeter  Scripturam  ad  fidem  aut  mores  ne¬ 
cessario  pertinens.  Nos  autem  agnoscimus 
traditiones  apostolicais  omnis  generis.  III. 
Illi  putant,  traditiones  apostolicas,  si  quae 
fuerunt,  nunc  non  exstare,  id  est,  non  certo 
posse  demonstrari  aliquam  apostolicam  tra¬ 
ditionem.  Nos  e  contra  asserimus  ,  non 
deesse  certas  vias  et  rationes,  quibus  aposto¬ 
licae  traditiones  ostendantur.  Amesius  ait  : 
a  Se  in  isthoc  statu  quaestionis  nihil  fere  de¬ 
siderare':  tantum  in  primo  membro  vocem, 
expresse,  ambigue  poni;  quia  non  quaeritur, 
an  totidem  verbis  omnia  necessaria  in  Scri¬ 
pturis  contineantur;  sed  vel  sententia  ex¬ 
pressa,  vel  per  necessariam  consequentiam 
inde  colligenda.  In  secundo  etiam  membro 
ait,  eos  qui  negant,  quaedam  ab  Apostolis 
instituta  necessaria,  intelligendos  esse  de 
necessitate  perpetua  et  universali :  quidquid 
enim  ab  Apostolis  institutum  fuit,  fuit  etiam 
necessarium  pro  illo  tempore,  et  pro  illis 
Ecclesiis,  pro  quibus  fuit  institutum.  Illud 


DE  VERBO  DEI. 


199 


quoque  quod  in  tertio  membro  dicitur  de 
certitudine,  intelligi  debere  de  certitudine 
fide  divinae,  non  alia.  »  Sed  1.  quoad  ly  «  ex¬ 
presse  »  nihil  mutandum  aut  explicandum 
est.  Neque  enim  hic  sermo  est  de  revelatione 
Dei  mediata.  Illationes  vero  Galvinistarum 
et  Lutheranorum  nec  pili  aestimandas  jam 
saepe  monuimus,  et  deinceps  innumeris  et 
luculentis  exemplis  constabit.  2.  Falsum  esse, 
instituta  omnia  appstolica  necessitatem  im¬ 
ponentia  fuisse  tantum  pro  eo  tempore  et 
loco  necessaria  servatu  ,  patet  exemplo 
Quadragesimae,  etc.?  3.  Certitudine  fidei 
constat  esse  nonnulla,  quae  ex  apostolica 
traditione  habentur,  ac  ad  fidem  pertinent, 
ut  non  rebaptizandos,  qui  ab  haereticis  ba- 
ptizati  sunt ;  haec  quatuor  Evangelia  quae 
habemus  esse  verbum  Dei,  etc.  Alia  quae 
liberae  sunt  observantiae  ab  Apostolis  insti¬ 
tuta  non  cognoscuntur  nisi  certitudine  mo¬ 
rali. 

Post  statum  quaestionis  expositum,  notan¬ 
dum  est,  quod  dum  Amesius  dissimulat  de¬ 
fendere  parentem  suum  Calvinum,  uteri- 
nosque  suos  Brentium  et  Kemnitium  a  cri¬ 
minatione  mendacii,  cujus  illos  Bellarminus 
convicit  (itemque  Cretserus  contra  illorum 
hyperaspistas  Witakerum  et  Junium)  hoc 
ipso  fatetur,  eos  reos,  cum  non  exiguo  prae¬ 
judicio  causae  sua1,  quae  tam  mendaces  pa¬ 
tronos  habet. 


Ad  CAPUT  IV. 

Multis  ineluctabilibus  argumentis  Bellarmi¬ 
nus  hoc  capite  sacrarum  traditionum  fidem 
contra  heterodoxos  adstruit,  quae  ut  ordine 
pertractentur,  in  seqq.  paragraphos  distri¬ 
buere  opportunum  erit,  et  in  primis. 


Defenditur  traditionum  a  Bellarmino  asserta 
necessitas. 


I.  Bis  mille  annis  usque  ad  Moysen  con¬ 
servata  est  religio  sola  traditione;  ergo  S. 
Scriptura  non  est  simpliciter  Ecclesiae  ne¬ 
cessaria.  Amesius  videns  Witakeri,  Junii  etc. 
sociorum  suorum  effugia  esse  a  P.  Gretsero 
praeclusa,  alia  molitur,  sed  infeliciter.  Ait 
1.  «  Simili  ratione  argutari  licet,  diu  conser¬ 
vatam  fuisse  religionem,  non  tantum  sine 
Pontifice  Romano,  sed  etiam  sine  baptismo 
et  Coena  Dominica,  cum  similibus  institutis; 
ergo  pon  sunt  simpliciter  necessaria)) .  Resp,: 


Concedo  totum.  Sunt  enim  haec  tantum  ne¬ 
cessaria  ex  hypothesi  liberae  institutionis 
divinae  cum  decreto  obligante.  Potuisset 
Christus  simpliciter  alia  media  et  praecepta 
suae  Ecclesiae  praescribere  ,  quis  dubitet? 
Ostendatur  vero  simile  decretum  Dei  obli¬ 
gans  ad  habendum  necessario  verbum  scri¬ 
ptum,  et  obtinebunt  intentum.  2.  Ait:  «Fal¬ 
sum  est ,  toto  illo  tempore  conservatam 
fuisse  religionem  sola  traditione  ordinaria, 
e  manu  quasi  unius  hominis  in  manum  alte¬ 
rius.  Viva  Dei  vox  perpetuo  fere  sonabat  in 
Ecclesia» .  Resp.:  Amesius  temere  pronuntiat 
falsum,  cujus  oppositum  nec  leviter  probare 
potest;  nam  posterius  effatum  non  est  pro¬ 
batio  prioris  ,  sed  illustrissima  dbfcdSoifo 
mendacissimae  audaciae ;  quam  2.  continuat 
etiam  in  th.  seqq.  ubi,  cum  Bellarminus  di¬ 
xisset,  quod  praeter  Judaeos,  Job  et  multi 
alii  ad  Ecclesiam  Dei  pertinuerint ,  et  in 
ipso  populo  Dei,  etsi  Scripturae  exstarent, 
tamen  magis  usi  fuerint  Judaei  traditione 
quam  Scriptura,  ut  patet,  tum  Exod.  xii. 
vers.  8.  Job.  vm.  vers.  8.  Judic.  vi.  vers. 
13.  Psalm.  xliii.  vers.  1.  etLxxvn.  vers.  3.  Ec- 
clesiast.  vm.  vers.  11,  tum  quia  ad  tempus 
Esdrae,  Scripturae  non  erant  redactae  ad  for¬ 
mam  librorum,  ut  facile  haberi  possent,  sed 
erant  dispersae,  ita  ut  interdum  ex  negli- 
gentia  Sacerdotum  longo  tempore  non  inve¬ 
nirentur,  ut  constat  ex  IV  Reg.  xxn.  ubi  ex 
illa  consternatione  et  trepidatione  totius 
Israelis  ob  inventionem  libri  legis,  perspicue 
elucescit,  aut  nulla  aut  pauca  exemplaria 
legis  tunc  Hierosolymis  superfuisse.  Hoc 
cum  e  Scripturis,  jubare  meridiano  sit  cla¬ 
rius,  audet  tamen  Amesius  «  manifeste  fal¬ 
sum  »  dicere,  quod  Judaei  magis  usi  fuerint 
traditione  quam  Scriptura.  Quomodo  autem 
probat  tam  audax  effatum  ?  «  Officium,  in¬ 
quit,  eorum  fuit,  verba  legis  perpetuo  ha¬ 
bere  in  oculis,  in  corde  et  in  ore.  Deut.  vi. 
vers.  6.  7.  8.  9.  »  Verba  loc.  cit.  haec 
sunt  :  Diliges  Dominum  Deum  tuum  ex  toto 
corde  tuo ,  et  ex  tota  anima  tua ,  et  ex 
tota  fortitudine  tua.  Haec  ergo  est  lex,  seu 
praeceptum  Dei ,  de  quo  mox  subditur  : 
Eruntque  verba  hxc,  quae  ego  praecipio  tibi 
hodie ,  in  corde  tuo  :  et  narrabis  ea  filiis 
tuis  :  et  meditaberis  in  eis  sedens  in  domo 
tua ,  et  ambulans  in  itinere ,  dormiens  atque 
consurgens.  Et  ligabis  ea  quasi  signum  in 
manu  tua ,  eruntque  et  movebuntur  inter 
oculos  tuos ,  scribesque  ea  in  limine  et  ostiis 
domus.  Ecce  :  cum  tanta  vehementia  ia- 


200 


VINDICLE 


culcetur  primum  et  maximum  Dei  manda¬ 
tum  in  lege,  nullo  verbo  fit  mentio  Scri¬ 
pturae  et  lectionis ;  totum  enim  quod  hic 
indicatur,  sine  ulla  Scriptura,  in  chartis  aut 
membranis  exacte  perfici  potuit;  nec  prorsus 
aliud,  omni  illa  locutionum  varietate  inten¬ 
dit  Deus,  quam  exstimulare  Judaeos,  ut 
curent,  ne  mandatorum  ejus  obliviscantur, 
sed  ssepe  animo  ea  revolvant,  ac  ita  prsesen- 
tem  omnium  memoriam  habeant,  ac  si  fron¬ 
talibus,  dextralibus,  et  liminaribus  inscripta 
haberent.  Legatur  S.  Hieronym.  in  illa  ver¬ 
ba  cap.  xxm.  S.  Matth.  «  Dilatant  phylacte¬ 
ria  sua,  etc.  »  et  patebit,  Amesium  verba 
citata  Deuteronomii  prorsus  pharisaice  in¬ 
terpretari.  Falsum  etiam  est,  quod  ait  :  «  Si 
qui  pii  vivebant  extra  Ecclesiam  »  (Synago¬ 
gam  Judaeorum  debebat  dicere)  «  visibilem, 
cum  illis  extra  ordinem  egit  Deus  ».  Sed 
quomodo  extra  ordinem,  cum  eumdem  or¬ 
dinem  servarit,  duobus  annorum  millibus 
ante  legem  Moysis ,  et  nulli  nisi  ex  gente 
hebrsea  tenerentur  legibus  illius  particularis 
Ecclesise?  Cseteri,  uti  Job  ejusque  amici, 
Ninivitse  etc.,  justificabantur  et  salvabantur 
per  observantiam  legis  naturae,  quee  per  ve¬ 
ras  traditiones  aNoe  ad  ipsos  pervenerat. 

II.  —  A  Christi  adventu,  inquit  Bellarm. 
per  annos  multos,  fuit  Ecclesia  sine  Scriptu¬ 
ris,  ita  ut  adhuc  suo  tempore  scribat  S. 
Irenaeus  lib.  m.  cap.  4.  fuisse  gentes  aliquas 
Christianas ,  quae  solis  traditionibus,  sine 
Scripturis,  optime  viverent.  Ex  qua  dedu¬ 
ctione  satis  apparet,  Scripturas  non  esse 
simpliciter  necessarias.  Amesius  cum  hic  nil 
habeat  quod  ad  rem  faciat,  confugit  1.  ad 
Vetus  Testamentum.  Sed  de  hoc  jam  non 
queritur.  2.  Ait  ex  eo  «  quod  sapientissimus 
Deus  voluit  Apostolos  Evangelium  viva 
voce  praedicatum,  quam  primum  scriptis  con¬ 
signare,  hoc  ipso  ostenditur  necessitas  Scri¬ 
pturae  y>.  At  quomodo,  quaeso,  ostenditur  haec 
necessitas?  Numquid  sicut  gentes  illae  apud  S. 
Irenaeum  .( optime  vivebant  sine  Scripturis  », 
ita  poterant  et  aliae,  ita  et  omnes  ?  Si  autem 
esset  necessitas,  sive  medii  sive  praecepti, 
habere  Scripturas  Novi  Testamenti,  *non  po¬ 
tuissent  illae  gentes  optime  vivere  vitam 
Christianam,  non  servando  praeceptum  hoc, 
quod  fingit  Amesius,  habendi  Scripturas. 

Hactenus  ostendit  Bellarminus,  Scripturas 
non  esse  simpliciter  necessarias  ;  jam  etiam 
probatur. 


§  II. 

Scripturas  non  esse  sufficientes  sine  traditionibus, 

quamvis  traditiones  sufficientes  fuerint  sine 

Scripturis. 

Si  Amesio  credimus  :  «  Hic  Bellarminus 
duplici  blasphemia  traditiones  extollit  supra 
Scripturas  ».  Hic  nimirum  mos  est  haeretico¬ 
rum,  cum  maxime  convincuntur  eorum  er¬ 
rores,  tunc  insolentissime  calumniari ,  ne 
victi  videantur.  Experiamur  porro  quam  vi¬ 
riliter  enervet  Bellarmini  argumenta. 

1.  Argumento.  —  Vel  totus  Canon  Scriptu¬ 
rarum  simul  sumptus  est  sufficiens,  vel  sin¬ 
guli  libri  per  se.  Non  singuli,  ut  ipsi  haere¬ 
tici  admittunt  :  neque  totus  Canon ;  quia 
multi  libri  vere  Canonici  perierunt.  Mirifice 
torquentur  hoc  argumento  novatores.  Ame¬ 
sius,  Witakeri,  Junii,  Sibrandi,  etc.,  nugis 
relictis,  respondet  1.  :  «Non  est  sufficiens 
enumeratio  in  disjunctione.  Illi  enim  libri 
Scripturae,  qui  exstant,  conjunctim  conside¬ 
rati,  neque  sunt  unus  liber,  neque  singula¬ 
ris,  »  ut  Bellarminus  judicat,  « totus  canon  : 
istos  tamen  sufficientes  affirmanus. »  Sed  con¬ 
tra  1.  Quomodo  sufficiunt,  si  non  sunt  totus 
Canon?  quomodo  non  sunt  totus  Canon, si  (ut 
Amesius  num.  3.  contendit)  nullus  liber  ca¬ 
nonicus  periit  ? Contra  2.  Si  Amesio  non  suf¬ 
ficit  ea  enumeratio  in  disjunctione,  sufficiet 
saltem  haec  :  Vel  totus  Canon  simul,  vel  sin¬ 
guli  libri,  vel  aliqua  pars  librorum  sufficiens 
est.  Non  1.  et  2.  ut  Amesius  fatetur  :  ergo  ali¬ 
qua  pars.  Et  quaenam  haec?  Determinetur, et 
erit  Canon.  2.  Respondet  :  «  Si  etiam  ex 
istis,  qui  exstant,  unus  aut  alter  liber  periis- 
set  (ut  Epistola  2  et  3.  Joan.)  reliqui  tamen 
essent  sufficientes  ad  Ecclesiae  salutem.  Deus 
enim  in  toto  Canone,  non  sufficienter  tan¬ 
tum,  sed  abundanter  saluti  nostrae  providit. 
Coincidit  haec  responsio  fere  cum  illa  Dan. 
Chamierii  in  Colloq.  Alanens.  act.  50.  qui 
tamen  addebat  etiam,  Epistola  ad  Philemo¬ 
nem.  At  cum  urgeretur, cur  non  etiam  detrahi 
posset  1.  Epistola  sancti  Joannis,  Jacobi, 
Judae  etc.,  nil  respondit,  nisi  «  argumentan- 
tem  esse  importunum.  »  Verum  enim  vero 
unde  sciunt,  alios  omnes  libros  esse  neces¬ 
sarios?  et  quanam  indubitata  regula  me¬ 
tiuntur  hanc  doctrinae  perfectionem  :  quse 
est  quasi  novus  Scripturee  canon  ?  Cur 
tres  illae  potius  Epistolae  quam  aliee  demi 
possent?  Quid  de  capitibus  et  versibus  sin- 


DE  VERBO  DEI. 


201 


gulis  statuent?  Numquid  tandem  eo  adigen¬ 
tur,  ut  vix  unum  Evangeliorum  librum  inte¬ 
grum  retineant?  Aut  saltem  semper  relin¬ 
quent  quaestionem  resolvendam  :  Quinam 
et  quot  libri  ex  Canone  possint  auferri  salva 
sufficientia.  3.  Negat  Amesius  ullum  e  cano¬ 
nicis  libris  periisse,  argumento  illo,  quo  Bel- 
larm.  supra  lib.  ii.  cap.  2.  et  7.  probavit  : 
Hebraeos  et  Graecos  codices  non  esse  in  uni¬ 
versum  corruptos.  At  certe  hic  paritatem  ra¬ 
tionum  probare  oportebat.  Maluit  tamen 
Sannionem  agere,  dicendo  :  «  Si  perierunt 
libri  canonici,  Pontificum  haec  culpa  fuit,  qui 
etiam  possunt  ac  debent  nobis  ex  plenitu¬ 
dine  scientiae  infallibilis,  quam  habere  dicun¬ 
tur,  eosdem  Ecclesiae  restituere.  »  Nempe 
sales  et  nugae  Bellarminum  enervant ! 

II.  Argum.  —  Si  Deus  totum  verbum  divi¬ 
num  adaequate  in  Scripturam  conjicere  vo¬ 
luisset,  rem  tanti  momenti  Apostolis  praece¬ 
pisset,  et  Apostoli  id  etiam  alicubi  aperte 
testatum  reliquissent.  At  hoc  nusquam  fa¬ 
ctum  legitur ;  immo  ad  scribendum  non  nisi 
necessitate  quadam  coacti  animum  applicue¬ 
runt.  Witakerus  et  Junius  negant  minorem. 
Amesius  autem  negat  sequelam  majoris  : 
«si  de  externo  aperto  mandato intelligatur.  » 
Verum  quid  est  opus  externo  mandato  ?  et 
quidnam  est  hoc  «  externum?  »  numquid 
tale ,  quale  verbis  istis  exprimitur  ?  Praedi¬ 
cate  Evangeliurn  omni  Creaturae.  Mare.  xvi. 
vers.  13.  2.  Dum  Amesius  ait :  «  Sequi  man¬ 
datum  ex  eo,  quodjuxta  Bellarm.  cap. 3. Apo¬ 
stoli  Deo  volente,  suggerente  et  inspirante  scri¬ 
pserint  »  ;  confundit  praecepta  cum  consi¬ 
liis  et  suggestionibus,  quod  est  perabsurdum, 
ut  tom.  2.  ex  instituto  probabitur.  Sed  ad¬ 
huc  lepidius  arguit.  3.  «  Joanni  duodecies  in 
Apocalypsi  mandatur,  ut  scribat  :  quot  au¬ 
tem  de  uno  exprimitur,  de  ceeteris  intelli- 
gitur.  »  Respon. :  Hoc  pariter  probaret :  Apo¬ 
stolos  omnes  jussos  esse,  «  devorare  suos 
libros,  quia  quod  de  uno  exprimitur,  de  cae- 
teris  intelligitur ;  »  scilicet  aut  fatue  aut  Cal- 
vinistice  sapienter.  4.  «  Non  magis,  »  ait 
«  coacti  fuerunt  Apostoli  scribere,  quam  prae¬ 
dicare».  Resp.:Non  coacti  sunt  Apostoli, 
sed  jussi  praedicare.  Scribere  autem  vel  coa¬ 
ctos  veljussos,non  probat  Amesius,  sedprinci- 
pium  petit.  Ast  necdum  ineptiarum  finis.  Ait 
enim  3.  Instantia  Ecclesiarum  quas  Bel- 
larmin.  dicit  quosdam  Apostolorum  obtesta¬ 
tas  esse,  ut  scriberent,  satis  ostendit  neces¬ 
sitatem  Scripturae  fuisse  tum  temporis  Eccle¬ 
siae  notam.  »  Rem  oppido  novam  adfert, 


nempe  «  novam  Ecclesiae  notam.  »  Hactenus 
«  enim  Neo-Evangelici  communiter  »  (et  ip- 
semet  Amesius  infra)  puram  Evangelii  prae¬ 
dicationem  posuere  :  quis  vero  unus  «  Scri¬ 
pturae  necessitatem»  ?  Quid  vero  factum  illis 
gentibus,  quae  usque  ad  S.  Ireneei  tempora 
optime  sine  Scripturis  vixerant?  Quomodo 
autem  optime  vixerunt  et  Christiane  credi¬ 
derunt,  et  tamen  caruerunt  nota  Ecclesiae  ? 
Quo  porro  syllogismo  ex  illa  «  instantia  » 
colligitur  haec  «  nota  ».  6.  Male  sic  colligit : 
«  Neque  propter  mandatum  Dei,  neque 
propter  »  intentionem  scribentis,  quae  in 
Mose  non  possunt  negari,  concedit  Bellar- 
minus  sufficientiam  Scripturae  ab  ipso  exa¬ 
ratae  :  Haec  igitur  tota  ratio  nihil  spectat  ad 
quaestionem.  »  Rectius  ita  intulisset  :  Ex 
mandato  scribendi  non  infertur  sufficientia 
Scripturae;  ergo  multo  minus  cogitanda  est, 
ubi  nullum  fuit  mandatum. 

Ad  illud  quod  addit  Bellarminus  :  «  Si 
Apostoli  doctrinam  suam  ex  professo  litteris 
consignare  voluissent,  certe  Catechismum 
aut  similem  librum  confecissent.  At  illi  vel 
historias  scripserunt,  ut  Evangelistae ;  vel 
epistolas  ex  occasione  aliqua,  et  in  iis  non 
nisi  obiter  disputationes  de  dogmatibus  tra¬ 
ctaverunt.  »  Nota,  Amesium  omisisse  ly 
«  ex  professo  »  ne  scilicet  cavillandi  argu¬ 
mentum  deficeret.  Unde  respondet  1. :  «  Quis 
hoc  sibi  arrogabit,  ut  Spiritui  sancto  sit  a 
consilio,  et  modum  agendi  praescribat?  Ve¬ 
rum  non  praescribimus  hic,  nisi  quod  ipsa 
intentio  finis,  et  mediorum  opportunorum 
electio  inde  secuta  praescribit  etiam  in  acti¬ 
bus  divinis  prudentissimis.  2.  Instat  exem¬ 
plo  «  Mosis,  qui  doctrinam  suam  litteris  con¬ 
signare  voluit,  et  tamen  historice  scripsit» 
sicut  Evangelistae.  »  Negatur  assumptum  de 
doctrinae  scriptione  ex  professo,  quam  ideo 
astute  omisit  Amesius.  3.  Ait  :  «  Tam  ab¬ 
surde  hic  loquitur  Bellarminus,  ac  si  com 
eludere  vellet,  Apostolos  nonyoluisse  doctri¬ 
nam  suam  litteris  consignare.  »  Sed  quid 
mirum,  quod  ex  truncato  per  malam  fidem  An¬ 
tecedente,  absurdum  inferatur  consequens? 
Rectene  sic  infertur?  Apostoli  ex  professo 
suam  doctrinam  (universam)  non  scripserunt ; 
ergo  plane  non  scripserunt.  4.  Ait  :  «  Inepte 
etiam,  si  non  blaspheme  agit  Bellarm.  dum 
innuit,  majorem  fuisse  sufficientiam  futuram 
in  uno  cathechismo,  quam  jam  reperitur  in 
omnibus  scriptis  Apostolorum.»  Verum  quis 
dubitet  in  ordine  ad  nudam  instructionem 
de  dogmatibus  fidei,  potuisse  Spiritum  sati- 


202 


VINDICIS 


ctum  facillime  per  Apostolos  (vel  omnes  vel 
singulos)  unumaliquem  alibrum  conscribere, 
qui  omnia  fidei  dogmata  usque  ad  hanc  diem 
controversa,  verbis  apertissimis  decidisset  ? 
Quis  etiam  dubitet,  talem  librum  in  ordine 
ad  hunc  finem  praecise,  longe  maximam  ha¬ 
biturum  sufficientiam?  Inepte  igitur  convi¬ 
ciatur  Amesius  id  quod  verum  est,  aut  certe 
id  quod  non  intelligit. 

§  III. 

Probatur  idem  Exemplis. 

111.  Argument.  Bellarmini  tale  fcst :  Multa 
sunt  quae  ignorari  non  possunt,  et  tamen  in 
Scripturis  non  continentur.  Nam  1.  tempore 
Vet.  Test.  fceminse  remedium  aliquot  habe¬ 
bant,  quo  a  peccato  originali  purgarentur, 
sicut  pro  masculis  instituta  erat  circumcisio, 
secundum  multorum  opinionem  :  quid  autem 
esset  pro  fceminis,  nusquam  habet  Scriptura. 
Prima  evasio  Amesii  est  plane  nugatoria  et 
ridicula.  «  Ex  confessione  »,  ait  «Bellarmini 
cap.  1.  omnia  scripta  sunt,  quae  sunt  omni¬ 
bus  necessaria.  Remedium  fceminis  necessa¬ 
rium  ,  mque  est  omnibus  necessarium  , 
ac  illud  necessarium  est  masculis  :  ergo 
remedium  fceminis  necessarium  est  in 
Scripturis.  »  Resp.  cum  Bellarmini  effatum 
loquatur  de  iis,  quae  scitu  sunt  omnibus  ne¬ 
cessaria,  nimis  inepte  subsumptum  Amesii, 
de  applicandi  medii  necessitate  loquitur.  Ba¬ 
ptismus  in  re  vel  in  voto  susceptus,  est  om¬ 
nibus  indispensabiliter  in  Novo  Testamento 
necessarius,  ut  tom.  3.  probabitur  :  notitia 
tamen  ejus  necessitatis  non  est  omnibus 
etiam  adultis  necessitate  medii  necessaria; 
posset  enim  in  infantia  baptizatus,  ignorans 
postea  Baptismi  necessitatem,  et  credens  de 
Trinitate  et  Christo  praecise  quae  in  Symbolo 
Apostolico  continentur,  posset,  inquam,  talis 
salvari.  Adde,  minorem  esse  plane  falsam  et 
absurdam  multipliciter,  ut  consideranti  pate¬ 
bit.  Secunda  evasio  Amesii  est  mera  petitio 
principii.  Tertia  est  contumeliosa,  cum  ait : 
«  Non  est  ferenda  sophistica  Bellarmini  im¬ 
pudentia,  cum  hic  dicat  :  sine  dubio  tale 
remedium  purgans  a  peccato  necessarium 
fuisse  fceminis  ;  et  tamen  viris  circumcisio¬ 
nem  in  illum  finem  institutam  affirmat,  lib.  ii. 
de  Sacram,  cap.  13.  solummodo  secundum 
multorum  opinionem  ;  praesertim  cum  ipse 
fateatur ,  multos  veterum  contra  sentire 
lib.  i.  cap.  4.  de  Sacram.  Baptis.  »  Resp.  : 
Non  est  ferenda  contumeliosa  impostura 


Amesii,  aut  certe  stupida  imperitia,  dum 
Bellarmino  affingit  sive  antilogiam  sive  am- 
phibologiam.  Bellarm.  ubique  agnoscit  ne¬ 
cessitatem  remedii  purgantis  a  peccato,  (n 
lib.  n.  de  Sacram,  cap.  3.  tantum  docet) 
Scotum  cum  aliis  dicere  :  Circumcisionem 
justificasse  ex  opere  operato,  uti  sacramenta 
novae  legis.  Sanctum  Thomam  vero  cum 
aliis  probabilius  dicere  :  Hebraeis  meritum 
Christi  in  veteri  lege  fuisse  applicatum  per 
solam  fidem,  quae  tamen  fides  requirebat  ut 
conditionem,  sine  qua  non  operabatur,  sa¬ 
cramentum  circumcisionis.  Numquid  ergo 
hoc  loco  juxta  Bellarm.  et  omnes  Catholicos, 
necessaria  ad  justificationem  erat  circum¬ 
cisio?  sive  deinde  necessaria  fuerit  ut  causa, 
sive  ut  conditio  sine  qua  non,  quod  ad  rem 
praesentem  non  facit.  4.  Evasio  Amesii,  cum 
ait  :  «  Circumcisionem,  quamvis  facta  fuerit 
tantum  in  masculis, tamen  institutam  etiam  pro 
fceminis,  quia  scilicet  pro  toto  semine  Abra- 
hae,  Gen.  xvn.  vers.  9.  10.  concidit  fere  cum 
Witakeri,  Junii,  et  Sibrandi  delirio,  aien¬ 
tium  :  «  Vim  circumcisionis  ad  fceminas  per- 
tigissc ,  et  illas  in  circumcisione  virorum 
fuisse  consecratas.  Nam  foemina  tamquam 
pars  viri  habita  est».  Fatuitatem  hanc  reci¬ 
tasse,  refutasse  est.  Intolerabilior  tamen  in 
Amesio  quam  Witakero  et  sociis,  cum  hanc 
a  Cretsero  castigatam  facile  videre  potuerit. 

IV.  —  Inquit  Bellarm.  :  Non  est  ullo  modo 
credibile,  non  fuisse  remedium  ullum  pro 
masculis  morientibus  ante  diem  octavam  ; 
et  tamen  nil  hac  de  re  exstat  in  Scriptura. 
Ait  Amesius  1.  « yEquo  est  credibile,  nullum 
fuisse  remedium  pro  infantibus  Judaeorum 
ante  octavam  diem  morientibus,  ec  illud 
quod  a  pontificiis  creditur,  nullum  esse  re¬ 
medium  pro  infantibus  et  Christianorum 
morientibus  antequam  possint  baptizari  ». 
Resp.  :  Nego  assumptum.  Disparitas  est, 
quia  pro  nobis  stat  illa  Salvatoris  hypothe¬ 
tica  universaliter  peremptoria.  Nisi  quis 
renatus  fuerit  ex  aqua ,  etc.  Nil  tale  pro  sua 
credulitate  habet  Amesius.  2.  Ait  «  Bellar- 
minus  alibi  incertum  esse  dicit,  quod  hic 
nullo  modo  credibile  esse  affirmat.  »  Et  mox 
verba  Bellarmini  lib.  de  Bapt.  cap.  4.  reci¬ 
tans,  rursus  impostorem  agit,  dum  truncat 
de  sentehtia  haec  verba  prorsus  necessaria  : 
«  et  quod  illud  esset  ».  Haec  verba  prioribus, 
non  disjunctive,  sed  omnino  copulative  jun¬ 
genda  sunt,  uti  conjunctio  :  «  Et  »,  ipsaque 
auctoris  intentio  exigunt.  Quos  mox  laudat, 
Alex.  Alensis,  etS,  Thomas,  nil  eum  juvant : 


DE  VERBO  DEL 


203 


uterque  enim  fidei  internae  jungit  actus  ex¬ 
ternos,  etsi  hos  omittat  Amesius  in  testimo¬ 
nio  sancti  Thomse.  Quidquid  vero  de  his 
sit ,  semper  manet  principale  Bellarmini 
intentum  :  Nusquam  in  sacra  Scriptura 
exstare  testimonium,  parvulos  sola  fide  aliena 
absque  ullo  externo  actu  fuisse  salvatos. 

V.  —  AsseritBellarm. :  Gentiles  multi  salvati 
sunt  tempore  Veter.  Testam,  et  tamen  nihil 
pro  eorum  justificatione  ab  originali  aliisque 
peccatis  in  Scriptura  habetur.  Amesius  ait  : 
«  Quasi  non  diserte  scriberetur,  benedicen¬ 
das  omnes  familias  terree  in  Abrahamo, 
Genes,  xn.  vers.  3.  quod  promissum  acci¬ 
piendum  fuit  per  fidem  ,  et  accipienti¬ 
bus  valebat  ad  justificationem,  Rom.  iv. 
vers.  3.  »  Demus  hoc;  at  ex  quo  loco  Scri¬ 
pturae  ostenditur,  gentium  quarumvis  infan¬ 
tibus  per  solam  fidem  parentum  fuisse  ap¬ 
plicatam  illam  benedictionem  promissam? 

§•  iv. 

Traditio  est  necessaria  pro  ipsa  Scriptura. 

VI.  — Arguit  Bellarminus  :  Necesse  est 
nosse  exstare  libros  aliquos  vere  divinos;  et 
tamen  hoc,  nullo  modo  ex  Scriptura  haberi 
potest.  Nam  etiamsi  Scriptura  dicat,  libros 
Prophetarum  et  Apostolorum  esse  divinos, 
tamen  non  certo  id  credam,  nisi  prius  cre¬ 
didero,  Scripturam  qua?  hoc  dicit,  esso  di¬ 
vinam.  Nam  etiam  in  Alcorano  Mahumeti 
passim  legimus,  ipsum  Alcoranum  de  ccelo  a 
Deo  missum  ,  et  tamen  ei  non  credimus. 
Ergo  hoc  dogma  tam  necessarium,  quod 
scilicet  sit  aliqua  Scriptura  divina,  non  potest 
sufficienter  sciri  ex  sofa  Scriptura  :  proinde 
cum  fides  nitatur  Verbo  Dei,  nisi  habeamus 
Verbum  Dei  non  scriptum,  nulla  in  nobis 
erit  fides.  Integre  visum  est  repetere  hcec 
Bellarmini  verba,  quse  Amesius  suo  more 
truncando  enervavit,  ut  haberet  campum 
maledicendi,  et  comparandi  Pontificios  Ma- 
bumetanis.  Statim  enim  ex  ipsis  Bellarmini 
verbis  liquet,  non  comparari  Scriptura?  libros 
cum  Alcorano  (ut  Calvinistse  calumniantur), 
sed  vult  tantum  Bellarm.  respectu  nostri  ad 
eliciendum  assensum  non  satis  esse,  si  Scri¬ 
ptura  dicat :  hanc  vel  illam  epistolam  esse 
divinam  et  canonicam.  Sed  aliud  quid  prce- 
terea  requiri  :  cum  quivis  liber,  quantumvis 
ab  impostore  scriptus,  affirmare  possit,  se 
divinum  esse,  ut  patet  exemplo  Alcorani. 
Quid  hic  non  rationabile  et  sanctum  ?  impie 
ergo  cavillantur  Calvinistse.  Nec  mirum  ;  hoc 


enim  iis peffacile;  difficillimum  autem,  immo 
impossibile  est  ipsis,  enervare  hoc  Catholi- 
eorum  argumentum,  cujus  vi  Lutherani  in 
Colloq.  Itatisbonensi  adacti  sunt  ad  haec 
ipsissima  verba  :  «  Multoties  responsum  est, 
esse  aliquid  necessario  credendum  extra 
Scripturam,  tamquam  historia  a  Spiritu  san¬ 
cto  tradita;  et  quidem  fide  infallibili,  scilicet, 
qui  sint  libri  canonici,  seu  Verbum  Dei  scri¬ 
ptum  e.  Huic  Hunniano  asserto  plane  repug¬ 
nant  cum  Parco  Amesius  et  alii  Calvinista?. 
Videamus  quomodo  Amesius  probet  inten¬ 
tum  :  «  Sacras  »,  inquit,  «  Scripturas  vere 
et  certe  divinas  esse,  multis  argumentis 
probat  ipso  Bellarm.  lib.  i.  cap.  2.  qute  ex 
ipsis  Scripturis  petit,  nulla  mentione  facta 
traditionum.  Neque  hic  negat,  hanc  doctri¬ 
nam  in  Scripturis  contineri.  Nihil  igitur  hoc 
argumento  continetur  de  doctrina  non  scri¬ 
pta  ».  Resp.  :  lalso  imponit  Amesius  Bellar- 
mino,  quod  huic  nec  in  mentem,  nec  in  sty¬ 
lum  unquam  venit.  Numquamin  illo  cap.  2. 
lib.  i.  vel  leviter  probare  intendit  ex  ipsis 
Scripturae  libris,  esse  hos  vel  illos  vere  di¬ 
vinos  aut  canonicos.  Quod  autem  ex  com¬ 
muni  Christianorum  consensione  ibidem  sup¬ 
ponat,  esse  aliquod  Verbum  Dei  scriptum, 
cujus  authentiam,  canonem,  editionem  infra 
suis  locis  examinanda  reliquit,  nihil  ad  rem 
hic  facit.  Si  Bellarminum  loc.  cit.  putavit 
Amesius  probasse  libros  sacros  esse  cano¬ 
nicos  ex  ipsis  Scripturis,  cur  non  paucis 
verbis  argumentum  tam  palmare  inclusit,  et 
hic  conspiciendum  omnibus  proposuit  ?  Sed 
nimirum  a  more  suo  hic  non  debebat  rece¬ 
dere,  enervare  Bellarminum  mentiendo  et 
cavillando  ! 

VII.  —  Dixit  Bellarmino  :  Non  satis  est 
scire,  esse  Scripturam  divinam;  sed  oportet 
scire,  qua?  sit  illa  :  immo  in  particulari  etiam 
scire  oportet,  istos  qui  sunt  in  manibus,  esse 
illos.  Hoc  autem  ex  ipsa  Scriptura  scire  est 
impossibile.  Respondet  Amesius,  cum  pa¬ 
rente  suo  Calvino  :  «  Iisdem  argumentis, 
quibus  ostenditur  aliquos  libros  esse  Scriptu¬ 
ram  divinam,  simul  etiam  ostenditur  (maxi¬ 
ma  saltem  ex  parte)  quinam  sint  illi.  Neque 
est  ha?c  doctrina  non  scripta,  saltem  de  toto 
Veteri  Testamento,  et  magna  parte  Novi  ». 
Qusenam  vero  sunt  illa  eadem  argumenta  ? 
Numquid  inclyta  illa  criteria  tantopere  jacta¬ 
ta  a  vobis  ?  at  cur  illa  non  probant  Luthero, 
quod  vobis  cum  Calvino  probant  :  Epistolas 
sancti  Jacobi,  Juda?,  I.  et  II.  Joannis  etc. 
esse  libros  divinos  ?  numquid  ideo,  quia  (ut 


204 


YINDICLE 


loquitur  Calvinus)  illi  «  spiritum  »  (Calvini- 
sticum) «  non  habent  »?  Nempe  hucad  illum 
privatum  vertiginis  spiritum  tandem  omnis 
probationis  pondus  relabitur,  quod  idem  mox 
asserit  etiam  de  ipsa  Scripturam  intelligentia. 
Hic  spiritus  est  ille  oculus,  qui  solus  videt 
res  illas  tam  evidentes.  Per  oculum  Calvini- 
sticum  clarissime  apparet  divinitas  Epistolae 
sancti  Jacobi,  quae  oculis  Lutheranis  apparet 
straminea,  aut  saltem  non  Apostolica.  Huc 
nempe  adiguntur  omnes,  qui  negant  etiam 
hanc  traditionem  de  libris  sacris.  Lutherani 
autem,  qui  hanc  traditionem  cum  Catholicis 
admittunt,  deberent  quoque  consequenter 
admittere,  ex  traditione  ecclesiastica  saltem 
non  minus  haberi  genuinum  illorum  libro¬ 
rum  sensum.  Quid  enim  prodest,  scire  in- 
fallibiliter,  quasnam  verba  sint  vere  divinitus 
revelata ,  nisi  quoque  sciam  infallibilem 
eorum  sensum  in  rebus  ad  fidei  articulos 
pertinentibus  ?  Quam  infeliciter  in  hoc  pun¬ 
cto  claudicaverit  in  utramque  partem  (Lu- 
theranorum  etCalvinistarum)H.  Conringius, 
videatur  in  Exam.  Examin.  Conring.  Inter¬ 
rogat.  5.  §.  4.  qui  ab  Amesio  videtur'  hau¬ 
sisse  illam  evidentiam  omnium  veterum 
Scriptorum  communem  pro  auctario  spiritus 
privati. 

§•  v. 

Probatur  traditionum  necessitas  ulterius. 

VIII.  —  Ait  Bellarmino*  :  Credendum  est, 
beatam  Mariam  semper  fuisse  virginem , 
contra  errorem  Helvidii,  ut  Ecclesia  semper 
credidit ;  et  tamen  nullum  est  de  hac  re  in 
Scripturis  testimonium.  Amesius  quod  hic 
reponeret  non  habuit,  nisi  ex  Witakero  male 
adducta  verba  sancti  Basili  homil.  de  Nativi¬ 
tate  Domini ;  ubi  tamen  solum  docet  :  nihil 
ad  Incarnationis  et  Nativitatis  Dominicae 
mysterium  pertinere,  utrum  B.  Yirgo  postea 
cum  Josepho,  conjugalem  consuetudinem 
habuerit  :  ad  mysterii  majestatem  sufficere, 
virginitatem  eo  usque  illibatam  fuisse  custo¬ 
ditam.  Yerbis  tamen  mox  sequentibus  vult, 
ne  quis  unquam  Christi  amantium  ad  aures 
admittat  illud  :  Deiparam  non  semper  man¬ 
sisse  virginem  illibatam.  Unde  liquet,  Ame- 
sium  et  mala  fide  laudasse  sanctum  Basilium 
sibi  assentientem,  et  juxta  hunc  sanctum, 
non  censeri  debere  Amesium  in  numero 
Deum  amantium. 

IX.  —  Credendum  est,  in  Nov.  Testam. 
Pascha  celebrandum  esse  die  Dominica,  ut 


contra  hseresim  Quartadecimanorum  tenuit 
antiqua  Ecclesia.  Ad  hoc  Amesius  :  « De 
Paschatis  »,  inquit,  «  necessitate-  nihil  om¬ 
nino  credendum  est;  humana  instituta  non 
sunt  objecta  fidei  divinae  ».  Resp.  :  illustre 
hoc  est  exemplum  reverentiae  et  obedientiee 
erga  magnam  synodum  Nicaenam,  quam 
alias  solent  jactare  Protestantes,  hic  tamen 
ejus  decretum  explodunt,  maluntque  asso¬ 
ciari  haereticis  illis  Quartadecimanis  dam¬ 
natis,  quam  SS.  Patribus  illos  damnantibus. 
«  At  »,  inquit,  «  humana  instituta  non  sunt 
objecta  fidei  divinae  » .  Resp. :  Si,  ut  verba  hic 
sonant ,  accipiantur,  manifestum  errorem 
continent.  Numquid  enim  Actor,  xv.  vers.28. 
decretum  Apostolorum  de  abstinentia  a  san¬ 
guine  et  suffocato  erat  institutum  humanum? 
et  tamen  quisquis  illud  vel  negaret  jam,  vel 
etiam  tunc  cum  obligabat  recusasset  obser¬ 
vare,  sine  dubio  haereseos  aut  schismatis 
crimen  admisisset.  Nemo  auctoritatem  Ec¬ 
clesiae  aut  concilii  cecumenici,  aliquid  Dei 
nomine  sub  anathemate  praecipientis  aut  ve¬ 
tantis  spernit,  quin  spernat  Deum ,  (juxta 
illud  :  Qui  vos  spernit  me  spernit ),  et  con¬ 
sequenter  semper  dum  discredit,  derogat 
ei  illam  auctoritatem  a  Deo  concessam,  et 
crimen  haeresis  committit.  Instituta  ergo  hu¬ 
mana  Ecclesiae  semper  auctoritatem  a  Deo 
concessam  involvunt,  quae  sine  dubio  est 
objectum  fidei  divinae. 

X.  —  Bellarm.  :  Oportet  credere,  bapti¬ 
smum  parvulorum  esse  ratum.  Amesius  :  «  Ex 
Scripturis  hoc  probat  ipse  Bellarm.  lib.  i.  de 
Sacram  cap.  8».  Resp.  :  suadet  id  exinde 
probabiliter,  non  vero  convincit  :  hoc  enim 
ex  sola  traditione  fieri  potest,  qua  exclusa 
facile  eluditur  quodvis  Scripturae  pro  Paedo- 
baptismo  testimonium,  ut  experti  sunt  Lu¬ 
therani  in  congressu  cum  Anabaptistis.  A- 
mesius  2.  : «  Omnia  scripta  esse  ab  Apostolis, 
quae  sunt  simpliciter  omnibus  necessaria, 
fatetur  etiam  Bellarm.  hujus  libri  cap.  11.  » 
Responsio  patet  ex  dictis  §.  3.  ad  1.  Eva¬ 
sionem. 

Omittit  hic  Amesius  duo  postrema  Bellar- 
mini  argumenta;  prius  de  Purgatorio,  quod 
Bellarminus  ait  Lutherum  credidisse,  etsi 
fateretur  non  posse  probari  ex  sacris  litteris. 
Posterius  (minime  dissimulandum,  etsi  prius 
a  Galviniano  facile  contemnatur)  est  hoc  : 
Credunt  omnes  haeretici  hujus  temporis, 
nullum  esse  verbum  Dei  nisi  scriptum.  At 
hoc  certe  in  tota  Scriptura,  nusquam  inve¬ 
nitur;  ergo  omnes  haeretici  credunt  aliquid 


DE  VERBO  DEI. 


205 


non  scriptum  tamquam  Dei  verbum.  Hoc 
argumentum,  quantumvis  dissimularit  Ame- 
sius,  plane  jugulat  efficacissime  omnes  Tra¬ 
ditionum  hostes;  et  forte  ideo  suaviter  illud 
dissimulare  omittereque  voluit  Amesius.  Sed 
non  tantum  in  praesenti  efficaciter  sternit 
hostes  traditionum,  sed  etiam-omnem  eorum 
qualemcumque  fidem  penitus  convellit  ac 
dissipat.  Numquam  hactenus  vidimus,  vel 
audivimus  ullum,  qui  se  ab  isto  monstro 
dialectico,  ex  ipsorum  principiis  legitime 
nato  expedire  potuerit,  nempe  :  Si  nihil 
credendum  est,  nisi  quod  in  sacris  Scriptu¬ 
ris  positum  est,  nihil  omnino  credendum, 
quod  in  sacris  Scripturis  ponitur.  Eas  enim 
esse  sacras  Scripturas  nusquam  legitur  in 
sacris  Scripturis,  ut  per  se  patet;  aut  legant 
nobis  inde.  Sed  juxta  Novatores  nihil  nisi 
verbum  Dei  scriptum  credendum  est;  ergo 
neque  omnia,  quae  in  sacris  codicibus  posita 
sunt,  nec  quidquam  eorum  credendum  est ; 
quia  nihil  horum  tamquam  verbum  Dei 
scriptum  in  sacris  litteris  ponitur.  Ergo  suo 
dogmate  falsificante  seipsum,  funditus  ever¬ 
tunt  omnem  suam  fidem,  quam  jactant  di¬ 
vinam,  ostenduntqne  esse  persuasionem 
mere  humanam.  Et  quamvis  scriptum  inve¬ 
niretur,  adhuc  sine  traditione  non  scripta 
vim  non  haberet.  Adeo  essentialiter  neces¬ 
saria  est  traditio  ad  totum  corpus  doctrina? 
di  vinee  scriptum  infallibiliter  servandum. 
Nec  evadunt  hic  illi  Lutherani,  qui  admit- 
'tunt  quidem  hanc  traditionem  de  libris  ca¬ 
nonicis,  sed  non  ut  verbum  Dei. 

Sic  enim  et  hi  omnem  suam  fidem  fundant 
super  re  fallibili,  ac  proinde  etiam  ipsam 
suam  fidem  ostendunt  esse  fallibilein,  immo 
falsam.  Sane  absque  his  tribus  principiis 
plane  certis,  quse  ex  sola  traditione  Ecclesiae 
habentur,  omnis  fides,  humana  et  fluxa  est, 
nempe  :  1.  quod  tota  Scriptura  Veteris  et 
Novi  Testamenti  sit  verbum  Dei  ;  2.  quod 
ipsa  sit  incorrupta  (ad  eum  modum,  quo 
supra  de  Vulgata  diximus);  3. quod  habeamus 
verum  et  legitimum  ejus  sensum.  Intelligo 
autem  haec  de  toto  corpore  doctrina?  Chri¬ 
stianae  juxta  ea  qua;  dixi  supra  ad  disput.  de 
Jud.  Controv.  §.  1.  num.  6,  8. 

Ad  CAPUT  Y. 

Aliquas  veras  traditiones  dari,  Bellarm. 
hoc  cap.  ex  Novo  Testamento  probat. 

I.  —  Ex  Joan  xvi.  vers.  12.  Multa  habeo 
vobis  dicere,  qua:  non  potestis  portare  modo. 


Et  Joan.  ult.  vers.  25.  Sunt  autem  et  alia 
multa,  qua?  fecit  Jesus.  Et  illa  qua;  pro¬ 
mittebat  Dominus  Joan.  xvi.  vers.  12.  se 
dicturum,  dixit  haud  dubie  post  resurrectio¬ 
nem  suam,  ut  Lucas  testatur  Actor,  i.  vers. 
3.,  per  dies  40.  apparens  eis, [et  loquens  de 
regno  Dei.  At  de  gestis  et  verbis  Domini 
post  resurrectionem  paucissima  scribunt 
Evangelistee  ;  Non  est  autem  ullo  modo  cre¬ 
dibile,  Apostolos,  qui  illa  viderant,  et  au¬ 
dierant,  non  tradidisse  Ecclesise.  Amesius, 
cum  omissis  ca?teris,  solum  verba  sancti 
Joannis  rccitasset,  nec  vim  argumenti  Bel- 
larminiani  ullatenus  expressisset,  mox  in¬ 
cipit  cum  suo  Witakero  calumniari,  dicendo  : 
«  Non  magis  ea  dicta  facere  pro  Pontificiis, 
ac  pro  antiquis  haereticis  ;  quia  non  magis 
isti  quam  illi  possunt  ostendere,  illa  qua? 
praeter  Scripturas  tradunt,  ea  esse,  quae  tunc 
Dominus  docere  differebat  :  Neque  possunt 
ullo  modo  probare,  illa  eadem  non  esse  ab 
Apostolis  scripta  ».  Praeterea  :  «  Nullam 
speciem  consequentiae  habet  ista  ratio  :  Ante 
Resurrectionem  Apostoli  quaedam  non  po¬ 
tuerunt  portare,  ergo  postea  illa  non  scri¬ 
pserunt  ».  Resp.  1.  Disparitas  inter  antiquos 
illos  haereticos,  qui  verbo  Christi  {Multa 
habeo  vobis  dicere )  abutebantur,  et  nos, 
luculenta  est,  quia  traditiones,  quas  habet 
Ecclesia  Catholica,  eo  ipso,  quod  illas  habet 
ut  divinitus  per  Apostolos  acceptas,  sancta? 
pia?que  sunt,  quaeque  illustrissima  habent 
suffragia  a  SS.  Patribus  et  conciliis  :  secus 
illae  haereticorum.  2.  Numquid  etiam  istis 
verbis  ;  Hoc  corpus  meum ,  utuntur  Catho¬ 
lici  ad  transubstantiationein ,  Lutherani 
ad  impanationem,  Sacramentarii  ad  figu¬ 
ram  corporis  Christi  probandam  ?  An  ideo, 
quia  duae  istarum  sententiarum  sine  dubio 
falsa?  et  haereticae  sunt,  ideo  tertia  vera  sen¬ 
tentia,  ex  iis  Christi  verbis  non  debebit  pro¬ 
bari  ?  3.  Nullo  jure  tenemur  nos  Calvinistis 
probare,  ea  quae  «  Christus  Apostolis  de  re¬ 
gno  Dei  »  (seu  Ecclesiae  regimine)  «  post 
resurrectionem  locutus  est » ,  non  esse  eadem 
cum  iis  quae  Apostoli  scripsere.  Ipsi  potius 
oppositum  ostendere  tenentur,  cum  nil  nisi 
scriptum  verbum  admittant.  Ubi  vero  vel 
leviter 'simile  aliquid  scriptum?  Praesumptio 
stat  pro  nobis,  ut  argumentum  Bcllarmini 
plane  evincit. 

II.  —  Ex  I  Corinth.  xi.  v.  2.  Sicut  tra¬ 
didi  vobis ,  praecepta  meci  tenetis.  Et  vers. 
23.  Accepi  a  Domino ,  quod  et  tradidi  vobis. 
Et  infra  vers.  34.  Csetera  cum  venero  dis- 


206 


VINDICIAE 


ponam.  Certe  praecepta  hiec  de  modo  oran¬ 
di  et  sumendi  Eucharistiam,  et  «  caetcra 
disponenda  a  se  »,  non  inveniuntur  scripta; 
aut  assignent  nobis  loca  Protestantes.  San¬ 
ctus  Chrysost.  et  Theophyl.  in  eum  Pauli 
locum  aperte  notant  :  Apostolum  loqui  de 
praeceptis  non  scriptis.  Amesius  videns  Wi- 
takerum  et  Junium  infeliciter  effugia  qute- 
sisse,  volendo  positive  ostendere,  eade:n  quae 
Apostolus  dixit,  tradita  postea  scripto  con¬ 
signasse  etc.,  cautius  ipse  acturus,  onus  pro¬ 
bandi  in  nos  Catholicos  confert  :  «  Nisi  », 
inquit,  ((Pontificii  possint  demonstrare.  1. 
Omnia  quae  Apostolus  praecepit  Corinthiis, 
esse  universaliter  necessaria  ad  salutem.  2. 
Illa  quae  praecepit,  et  tradidit,  nusquam  esse 
scripta.  3.  Se  jam  certo  scire,  quaenam  illa 
sint,  quae  Apostolus  tradidit,  et  non  scripsit; 
nihil  possunt  ex  illis  verbis  extorquere  in 
patrocinium  suarum  traditionum ».  Sed  cur, 
quaeso  ?  an  quia  ita  placet  AmesioVSed  quo 
jure  exigit  a  nobis  probationem,  quibus  est 
abunde  satis,  quod  constet  ex  verbis  Apo¬ 
stoli  :  Eum  oretenus  tradidisse  Corinthiis, 
quae  nusquam  legimus  ?  Asserenti  incumbit 
probatio.  In  aeternum  autem  illi  non  osten¬ 
dent,  per  illa  «  ceetera  disponenda  »  intelligi 
tantum  leviora  de*ritibus,  et  non  de  Sacra¬ 
mentis,  Sacrificio,  Ministrorum  ordinatione 
etc.  Quam  vero  Amesius  sui  immemor  est, 
cum  supra  tb.  6.  num.  3.  asserebat  : 
«  Joanni  duodecies  mandatum  ut  scribat. 
Quod  autem  de  uno  exprimitur,  de  caetcris 
intelligitur  etc.  »  Hic  tamen  praecepta  Apo- 
stolica  Corinthiis  data  nolit  ad  alios  perti¬ 
nere. 

III.  —  Tenete  traditiones ,  quas  didicistis , 
sive  per  sermonem ,  sive  per  epistolam  no¬ 
stram.  II  Thessal.  ii.  vers.  14.  Unde  sic 
arguit  Bellarm.  Apostolus  mandat,  ut  tradi¬ 
tiones  etiam  non  scriptae  observentur  ;  ergo 
revera  observandae  sunt.  Amesius  :  a  Nulla 
species  consequentiae  est  in  hac  ratione  : 
Apostolus  Thessalonicenses  quaedam  docuit 
per  sermonem,  et  quaedam  per  epistolam  ; 
ergo  quaedam  docuit  necessaria,  quae  in  nulla 
parte  Scripturae  continentur».  Sitita.  Sed 
haec  consequentia  Amesii  ;  illa  prior  Bellar- 
mini  est,  quae  hactenus  stat  infracta.  Ex  di¬ 
ctis  ad  cap.  antec.  constat,  ne  fieri  quidem 
posse,  ut  omnia  sine  traditione  in  scripto 
habeantur,  quae  ad  fidei  doctrinam  universe 
pertinent.  Miser  Amesius  viderat,  tot  tamque 
multiplicia  suorum  effugia  a  Gretsero  valide 
praeclusa,  et  SS.  Basilium,  Chrysost.,  Hier., 


ac  praecipue  Vincent.  Latinens.,  etc.,  apertis¬ 
sime  stare  pro  nobis,  dum  ex  hoc  loco  Apo¬ 
stoli  universe  pronuntiant  :  «  Eadem  fide 
digna  esse  tam  non  scripta  quam  scripta  ; 
Utraque  parem  vim  ad  pietatem  habere,  et 
eum  qui  non  scriptis  contradicit,  impruden¬ 
tem  ea  damnare,  quae  in  Evangelio  necessa¬ 
ria  ad  salutem  habentur  etc.  ».  Nihilominus 
maluit  quoquo  modo  contradicere  ,  quam 
apertae  veritati  manus  dare. 

IV.  —  Timoth.  ultim.  vers.  20.  0  Timothee 
depositum  custodi;  ubi  nomine  depositi  non 
Scriptura  sed  traditio  intelligitur,  ut  facile  ex 
verbis  Apostoli  colligitur.  Nam  si  loqueretur 
de  verbis  scriptis,  non  tam  anxie  commen¬ 
daret  depositum.  Scriptura  enim  facile  con¬ 
servaretur  in  thecis,  et  a  librariis  :  Aposto¬ 
lus  autem  vult  servari  per  Spiritum  S.  in  pec¬ 
tore  Timothei.  Et  deinde  non  adderet  :  Haec 
commenda  fidelibus,  qui  idonei  erunt  alios 
docere  ;  sed  diceret :  Commenda  librariis,  ut 
multa  exemplaria  transcribant.  Nec  diceret: 
Quae  audisti  a  me  per  multos  testes  ;sed  quae 
scripsi  tibi.  Videatur  de  hoc  loco  Commoni¬ 
torium  Vincentii  Lirin.  Amesius  haec  more 
suo  facile  enervavit,  truncando  et  omittendo 
omnes  probationes,  ac  loco  responsi  calum¬ 
nias  in  Rom.  Pontificem  vibrando  ;  addendo 
denique  glossas  textui  Apostoli  directe  con¬ 
trarias. 

V.  —  Plura  habens  vobis  scribere ,  nolui 
per  chartam  et  utr amentum ,  Epistol.  ii. 
Joan.  vers.  12.  etmvers.  13.  Hinc  colligitur  : 
Multa  a  Joanne  Apostolo  dicta  esse  discipu¬ 
lis,  et  per  discipulos  Ecclesiae  universae,  quae 
tamen  scripta  non  sunt.  Amesius  :  «  Hac  con¬ 
sequentiae  ratione  concludere  licet :  nullam 
doctrinam  in  tota  Scriptura  contineri,  quam 
Joannes  in  duabus  illis  Epistolis  posteriori¬ 
bus  non  exaravit.  Non  Scripturae  tantum, 
sed  et  rationi  vim  faciunt,  qui  hunc  in  mo¬ 
dum  argumentantur  ».  Sed  certe  Bellarmini 
collectio  firma  est.  Si  enim  Apostolus  multa 
dixit  discipulis,  quae  non  scripsit  ;  ergo  per 
oralem  traditionem  eos  docuit,  et  nos  per 
ipsos.  Quomodo  vero  hinc  pari  ratione  con¬ 
cludatur  effatum  Amesii,  qui  potest  capere 
capiat.  Ego  sane  facilius  hinc  colligerem , 
eum  somniasse,  aut  quovis  modo  delirasse. 

AdCAHUTVII. 

Cum  Bellarminus  sacras  traditiones,  su¬ 
pra,  ex  Veteri  et  Novo  Testamento  abunde 
firmari t,  easdem  testimonii  Patrum  et  Con- 


DE  VERBO  DEI. 


207 


ciliorum,  hisce  duobus  proximis,  et  infra 
cap.  11.  denuo  roborat.  Ubi  cum  respon¬ 
disset  objectionibus  quas  haeretici  e  Patribus 
petunt,  tria  posuit  notatu  digna,  qum  hoc 
loco  referre  opportunum  erit.  Unum  :  duplo 
esse  plura  ea  testimonia,  qu®  nos  e  Patribus 
pro  traditionibus  citavimus  in  contrarium. 
Alterum  :  nostra  testimonia  expresse  docere 
de  traditionibus  non  scriptis  recipiendis  ; 
adeo  ut  haeretici,  cum  id  negare  non  pos¬ 
sent  ,  passim  verterentur  in  blasphemias  : 
Testimonia  autem  ab  eis  adducta  non  proprie 
ad  traditiones  pertinere,  sed  per  malas  con¬ 
sequentias  eo  tandem  ab  adversariis  detor¬ 
queri.  Postremum  est  :  adversarios  eviden¬ 
tia  testimoniorum  convictos,  aliquando  fate¬ 
ri,  a  quibusdam  Patribus  traditiones  esse 
defensas  ;  nos  autem  adigi  non  posse,  ut  ad¬ 
mittamus,  ab  ullo  Patrum  oppugnatas  esse 
traditiones.  Amesius  his  notationibus  suavi¬ 
ter  dissimulatis. 

Th.  10.  ait  :  1.  «  Illud  idem  quod  fuit  pro¬ 
bandum,  est  :  Doctrinam  aliquam  neces¬ 
sariam  esse,  quae  in  Scripturis  non  contine¬ 
tur.  Hoc  autem  testimoniis  (Patrum  et  con¬ 
ciliorum)  non  probatur,  nec  probari  potest  ». 
Itesp.  :  Amesius  hic  infra  th.  19.  20.  et 
alibi  passim  in  hoc  cap.  fraudulenter  ludit 
aequivocatione  vocis  «  necessaria  doctrina». 
Cum  enim  Bellarmin.  cap.  11.  dixerit  :  (Ea 
quae  sunt  omnibus  simpliciter  scitu  necessa¬ 
ria  ad  salutem,  praedicasse  Apostolos  omni¬ 
bus,  et  eadem  quoque  ab  illis  esse  scripta) 
Amesius  arripit  ea  verba,  quasi  de  omnibus 
creditu  necessariis  pronuntiarentur.  Est  au¬ 
tem  longa  lataque  disparitas  inter  haec  et 
illa  «  necessaria  ».  Nam  priora  sunt  paucis¬ 
sima,  et  Symboli  Apostolici,et  Decalogi  limi¬ 
tes  vix  egrediuntur.  Posteriora  autem  sunt 
plurima,  omnia  scilicet  revelata,  sive  scripto, 
traditione  ad  nos  transmissa,  quae  Catholici 
omnes  implicite  credunt  ,  cum  paucis  illis 
explicite  cognitis  simul  cum  his  assentiun- 
tur.  Et  sic  inter  necessario  (saltem  implicite) 
credenda,  sine  dubio  sunt  etiam  illa,  quae 
aperte  SS.  Patres  dicunt  ex  traditione  reci¬ 
pienda  esse. 

2.  Ait  Amesius  :  «  Veteres  saepe  traditio¬ 
nes  approbant,  quae  in  Scripturis  continen¬ 
tur  ;  praesertim  si  totidem  verbis  in  Scriptu¬ 
ris  non  exprimantur.  Formulas  quasdam  ver¬ 
borum  traditioni  tribuunt,  quorum  sensum 
ex  Scripturis  ipsimet  ostendunt.  Maxima  ta¬ 
men  ex  parte  ritus  et  caeremonias  sine  Scri¬ 
ptulis  receptas  (de  quibus  non  disputatur) 


per  traditiones  designant.  In  iis  autem  plus 
satis  fuerunt  faciles  et  liberales  :  secundum 
illud  Hieronymi  ad  Lucifer  :  Unaquaeque 
provincia  abundet  in  sensu  suo,  et  praecepta 
majorum,  leges  Apostolicas  arbitretur.  Cum 
tamen  ex  Scripturis  judicium  ferunt,  tradi¬ 
tiones  non  scriptas  plane  damnant  :  sicut 
idem  Hier,  in  Hagg.  cap.  1.  »  Quae  absque 
auctoritate  et  testimoniis  Scripturae  quasi 
traditione  Apostolica  reperiunt  et  confin¬ 
gunt,  percutit  gladius  Dei.  Resp.  :  Haeceffu- 
giola  sunt  perquam  futilia,  et  vim  testimo¬ 
niorum  e  SS.  Patribus,  et  Conciliis  a Bellarm . 
allatorum  nec  tantillum  laedunt.  Nam  esto, 
nomine  traditionum  apud  Patres  censeatur 
etiam  Scripturae  sensus  ex  traditione  eccle¬ 
siastica  habitus  (quod  vel  maxime  novis 
Evangelii  interpretibus  adversatur)  itemque 
certae  formulae  verborum,  ut  6u.oou<no;,  Ocoto- 
xo;  etc.  Denique  nonnulla,  quae  ad  ritus  po¬ 
tius,  quam  ad  dogmata  pertinere  videntur  : 
clarissimum  tamen  est,  ex  verbis  sanctorum 
Basilii,  Chrysostomi, Augustini  etc.,  eos  etiam 
loqui  expresse,  et  quasi  in  actu  signato  dc 
dogmatibus  (ut  patet  vel  exemplo  Symboli 
Apostolici).  Et  quamvis  de  solis  ritibus,  ver 
borum  formulis,  et  sensu  Scripturarum  lo¬ 
querentur  ,  [adhuc  probaretur  traditionum 
necessitas.  Quisquis  enim  vel  minimi  ejusmo¬ 
di  ritus  institutionem  non  niti  auctoritate  a 
Deo  in  Scripturis  concessa  contenderet,  hae- 
resis  labe  sine  dubio  sorderet. 

Ad  CAPUT  VIII. 

Allata  in  prioribus  capp.  argumenta  pro 
traditionibus,  plane  convincunt  intentum, 
etiam  pleraque  seorsim.  Quse  vero  hic  se¬ 
quuntur,  sunt  perquam  probabiles  rationes 
et  conjecturae  suasivee,  non  apodicticae  ;  cum 
haec  res  a  libero  Dei  decreto  dependeat,  qui 
si  voluisset,  sine  dubio  potuisset  omnia  reve¬ 
lata  in  scripto  tradere  ita  perspicue,  distin¬ 
cte  et  determinate,  ut  nulla  posset  oriri  lis 
de  vero  verborum  sensu.  Excipimus  tamen 
unicam  et  solam  traditionem  de  ipsa  tali  ca¬ 
nonica  Scriptura.  Illam  enim  ad  hanc  mani¬ 
festandam  necessario  requiri  ,  jam  supra 
ostensum  est  ;  nisi  quis  vellet  loco  traditio¬ 
nis  infallibilis  fingere  continua  miracula,  quae 
Scripturam  illam  redderent  evidenter  credi¬ 
bilem,  ut  dictam  a  Deo. 

I.  —  Argumentum  Bellarminus  petit  a 
consensu  haereticorum  in  contemnendis  tra¬ 
ditionibus.  Ut  enim  ex  communi  consensu 


208 


VINDICLE 


SS.  Patrum  omnium  setatum,  recipientium 
traditiones,  colligimus,  eas  esse  recipiendas  : 
ita  ex  communi  consensu  hsere'ticorum  om¬ 
nium  setatum  rejicientium  traditiones,  colli¬ 
gimus,  eas  non  esse  rejiciendas.  Perquam 
sane  rationabilis  conjectura,  quam  tamen 
explodit  Amesius,  1.  cum  ait :  «  Perpendatur 
similis  ratio  :  Hseretici  omnium  setatum  reje¬ 
cerunt  gentium  idololatriam  ;  ergo  non  est 
rejicienda  » . 

Responsio  :  Non  est  hsec  similis,  sed  valde 
dispar  ratio  ;  quse  non  debet  sumi  a  re  in 
qua  conveniunt  haeretici  cum  Catholicis,  sed 
in  qua  dissident.  Deinde  Amesius  iterum 
truncavit  Bellarmini  verba,  omittendo  illud  : 
Ex  consensu  Patrum  in  traditionibus  recipi¬ 
endis  ;  alioquin  statim  patuisset  sophisma. 
2.  ait  Amesius  :  «  Manifeste  falsum  est,  om¬ 
nes  haereticos  omnes  traditiones  rejecisse  ». 
Resp. :  Neque  hoc  affirmavit  Bellarminus,sed 
loquitur  de  omnium  aetatum  haereticis  inde¬ 
finite.  Imo  si  sermo  sit  de  traditionibus  Ca¬ 
tholicae  Ecclesiae,  et  non  de  fanaticis  et  ficti- 
tiis  nec  unus  quidem  forte  nominabitur  hae¬ 
reticus,  qui  illas  omnes  admiserit.  Certe  ipse 
S.  Cyprianus,  ut  suum  Anabaptismum  tuere¬ 
tur,  aliter  id  praestare  nequivit,  nisi  a  tradi¬ 
tione  ecclesiastica  ad  Scripturam  provocan¬ 
do  ;  ut  recte  observat  Bellarm.,  frustra  re¬ 
clamante  Witakero. 

II.  —  Bellarm.  argument.  petitur  ex  more 
omnium  gentium,  Judaeorum,  Atheniensium, 
Spartanorum,  Romanorum,  etc.  In  jure  civili 
et  canonico  vis  eadem  tribuitur  legi  scriptae, 
et  consuetudini  non  scriptae.  Ergo  natura 
ipsa  quasi  clamare  videtur,  traditiones  non 
scriptas  vel  necessarias,  vel  certe  utilissimas 
esse,  Quse  Amesius  de  legibus  antiquissimis 
Romanorum  ,  et  definitione  legis  ex  jure 
canonico,  etc.,  affert,  disparata  sunt,  non  no¬ 
bis  contraria.  Etsi  autem  «  mores  gentium 
et  profanorum  hominum  non  semper  conso¬ 
nent  viis  Dei  »  :  in  hoc  tamen  aperte  conve¬ 
niunt  Gentes  illae  cum  Ecclesia  Dei,  quod  jure 
non  scripto  etiam  gubernari  queant,  ut  de 
facto  contigisse  patet  supra  ex  dictis  ad  cap. 
4.  Certe  gentes  illae  barbarae,  quae  apud  Ire- 
nceum  dicuntur  «  vixisse  sine  Scriptura  opti¬ 
me  in  omni  justitia,  castitate  et  sapientia 
etc.  »,  omnibus  Biblistis  sine  dubio  longissi¬ 
me  antecellebant  ;  nec  periclitabantur  de 
scientia  voluntatis  divinae,  ut  Amesius  suspi- 
cari  videtur. 

III.  —  Argument.  Bellarminus  petit  ab 
Ecclesiae  dignitate.  Congruit  enim  ipsi  ut 


sponsae  Christi,  ut  habeat  nonnulla  sibi  con¬ 
credita,  quorum  cognitio  non  sit  apud  omnes 
pervulgata.  Amesius  :  «  Objectio  ,  inquit  , 
ridicula  simul  et  profana  !  Scriptura  enim 
longe  alia  ratione  est  in  Ecclesia,  quam  apud 
alios.  Ecclesia  est  lex  vitae,  et  ipsa  vita  Deu- 
teron.  xxxv.  vers.  47.  Praeterea  Moyses  ex¬ 
presse  dicit :  Legem  scriptam  fuisse  sapien¬ 
tiam  ,  prudentiam  ,  et  dignitatem  Ecclesiae, 
supra  omnes  gentes  ante  oculos  populorum, 
qui  audirent  ejus  statuta,  Deuteronom.  iv. 
vers.  6.  »  Resp.  :  Non  objectio  Bellarmini, 
sed  responsio  Amesii  perquam  ridicula  est, 
quae  praeter  aequivo catio nem  «  Scripturae  » 
nihil  in  recessu  virium  habet.  Scriptura  .sa¬ 
cra,  quoad  characteres  manu  pictos  eadem 
ratione  est  in  Ecclesia,  qua  est  apud  quem¬ 
vis  Judaeum,  tuream,  gentilem,  haereticum, 
atheum  :  quoad  interiorem  autem  medul¬ 
lam  veri  sensus,  sine  dubio  est  longe  aliter 
in  Ecclesia  ac  alibi  ,  quia  alibi  nullo  modo 
est.  Iste  autem  longe  alius  modusquoad  ma¬ 
ximam  partem  habetur  ex  traditione  ecclesi¬ 
astica  ;extra  quam  jactari  quidem  potest,  sed 
haberi  universim  et  infallibiliter  non  potest. 
Nota  etiam  ,  Amesium,  violente  et  contra 
sensum  Moysis  ex  Deuter  xxxii.  vers.  47  dice¬ 
re  :  Ecclesiam  esse  legem  vitee  et  ipsam  vitam. 

IV.—  Bellarm.  argument.  :  Dignitas  mul¬ 
torum  mysteriorum  silentium  requirit,  nec 
decet,  ut  in  Scripturis  quse  toti  mundo  le¬ 
guntur,  explicentur.  Quse  hic  occinit  Ame¬ 
sius,  depulsa  invenies  infra  ad  cap.  ii.  Resp. : 
ad  5.  argumen.  Gontumelise  blasphemse , 
quas  hic  evomit  in  S.  mysterium  Missse,  re¬ 
futationem  aliam  non  merentur,  quam  dete¬ 
stationem  Sacramentarise  hseresi  debitam. 

Ad  CAPUT  IX. 

Regulas  ex  antiquitate  desumptas,  pro  dis¬ 
cernendis  veris  traditionibus  Bellarminus 
dat  sequentes  : 

I.  —  Quando  universa  Ecclesia  aliquid 
tamquam  fidei  dogma  amplectitur,  et  non 
invenitur  in  divinis  litteris,  necesse  est  di¬ 
cere  ex  Apostolorum  traditione  id  haberi. 
Ratio  quia  cum  Ecclesia  universa  non  possit 
errare,  id  quod  Ecclesia  de  fide  esse  credit, 
sine  dubio  est  de  fide.  At  nihil  est  de  fide 
nisi  quod  ;Deus  per  Prophetas  et  Apostolos 
revelavit,  aut  quod  evidenter  inde  deduci¬ 
tur. 

II.  —  Cum  universa  Ecclesia  aliquid  ser¬ 
vat,  quod  nemo  constituei’e  potuit,  nisi  Deus, 


DE  VERBO  DEI. 


20!) 


quod  tamen  nusquam  invenitur  scriptum  : 
necesse  est  dicere,  ah  ipso  Christo  et  Apo¬ 
stolis  ejus  traditum.  Ratio  est  similis  supe¬ 
riori,  quia  Ecclesia  nequit  errare  etiam  in 
operando,  ac  praesertim  in  ritu  et  cultu  di¬ 
vino  ;  recteque  S.  August.  epistol.  118.  do¬ 
cet,  insolentissimac  esse  insaniae,  existimare, 
non  recte  tieri,  quod  ab  uuiversa  Ecclesia 
fit  ;  ergo.  Tale  est  baptisma  parvulorum, 
item,  non  rebaptizatio  ab  haereticis  bapti¬ 
zato  rum  etc. 

III.  —  Id  quod  in  Ecclesia  universa,  et 
omnibus  retro  temporibus  servatum  est,  me¬ 
rito  ab  Apostolis  creditur  institutum,  etiamsi 
illud  tale  sit,  ut  potuerit  ab  Ecclesia  institui. 
Tale  est  jejunium  quadragesimale  etc.  ,  se¬ 
cundum  regulam  S.  August.  lib.  iv.  contra 
Do  nat  i  st.  cap.  21. 

IV.  —  Cum  omnes  Doctores  Ecclesia) 
communi  consensu  dicunt,  aliquid  ex  Apo- 
stolica  traditione  descendere,  illud  creden¬ 
dum  est,  Apostolicam  esse  traditionem.  Ra¬ 
tio,  quia  si  Ecclesia)  Doctores  omnes,  cum  in 
aliqua  sententia  conveniunt,  errare  possent, 
tota  Ecclesia  erraret  :  quippe  qua)  omnes 
Doctores  sequi  tenetur  et  sequitur,  ldemque 
est,  si  aliquot  affirment  expresse,  et  eseteri 
non  contradicant,  cum  tamen  ejus  rei  memi¬ 
nerint. 

V.  —  Id  sine  dubio  credendum  est  ex  A- 
postolica  traditione  descendere,  quod  pro 
tuli  habetur  in  iis  Ecclesiis,  ubi  est  integra 
et  continuata  successio  ab  /\postolis.  ita 
S.  lren.  lib.  m.  cap.  3.  et  Tertull.  lib.  de 
praescript.  Amesius  his  regulis  fere  non  ha¬ 
buit  quod  objiceret  nisi  convicia,  et  quod 
«  incertum  probaret  per  incertius  ».  Quas 
vero  non  certissimum  sit,  Ecclesiam  univer¬ 
sam  non  posse  errare,  ut  suo  loco  demon¬ 
strabitur.  Ipse  Amesius  revera  petit  princi¬ 
pium,  cum  ait  nu.  4  :  «  Nihil  omnino  est, 
quocl  ab  universa  Ecclesia  per  omnia  saecula 
fuit  receptum,  ut  necessarium  creditu  aut 
observatu,  quod  in  SS.  litteris  non  contine¬ 
tur  ».  Falsum  etiam  est,  quod  ait  num.  3. 

«  Nullam  illarum  regularum  potuisse  olim  lo¬ 
cum  habere,  cum  Ecclesiae  variae  contraria 
plane  sibi  ab  Apostolis  tradita  fuisse  conten¬ 
debant».  Id  enim*verum  est  tantum  in  dog¬ 
matibus  ;  ritus  enim  et  observantiae  potue¬ 
re  varia)  in  variis  Ecclesiis  etiam  ab  Aposto¬ 
lis  institui.  Cum  denique  ait  num.  5  :  «Si 
traditiones  eadem  fide  sint  recipienda)  cum 
iis,  quae  in  Scripturis  continentur,  propter 
Ecclesiae  testimonium  et  Patrum  consensum; 

To)i.  VII. 


tum  haec  testimonia  Ecclesiae  et  Patrum  eam- 
dem  certitudinem  et  auctoritatem  habent 
cum  Sacra  Scriptura  ;  tum  credendum  est 
scriptis  Patrum  eadem  fide  qua  scriptis 
Propheticis  et  Apostolicis  credimus  ;  tum 
sive  Patres  loquantur  ex  Scriptura  sive  abs¬ 
que  Scriptura,  nulla  est  differentia  quod 
fidem  ipsis  habendam;  quae  omnia  sunt  pla¬ 
ne  absurda,  et  a  pietate  prorsus  aliena». 
Respondeo  :  In  tribus  istis  illationibus  nihil 
esse  absurdi,  nihil  non  pium,  dummodo 
omnia  recte  accipiantur.  Nam  revera  testi¬ 
monium  Ecclesia)  et  Patrum  aequaliter  se 
habet  respectu  Verbi  Divini,  sive  id  scripto, 
sive  orali  traditione  ad  nos  derivetur.  Tam 
parum  in  uno  quam  in  altero  decipi  ab  Ec¬ 
clesia  possumus.  Id  quod  de  Patribus  dici¬ 
tur,  intelJigendum  est  tantum  de  eorum  scri¬ 
ptis,  quatenus  concorditer  testantur  de  tra¬ 
ditionibus.  Nec  hilum  contra  probat  Ame¬ 
sius. 

Ad  CAPUT  X. 

Argumenta  quae  Amesius  et  haeretici  pas- 
sim,  ex  sacra  Scriptura  contra  traditiones 
detorquent,  sunt  fere  sequentia. 

1.  —  Deuteron.  iv.  vers.  2.  «  Non  addetis 
ad  verbum  quod  vobis  loquor,  nec  auferetis 
ex  eo.  »  Apocalyp.  ult.  vers.  18.  «  Si  quis 
apposuerit  ad  haec  etc.  »  Nec  potest  dici, 
hoc  tantum  inteliigi  de  verbo  tradito.  «  Nam 
Decailogus,  inquit  Amesius,  descriptus  fuit  a 
Deo  ipso  :  et  alicis  leges  ex  ore  Domini  ac- 
ceptais  Moses  scripsit;  atque  in  libro  foederis 
populo  audiente  legit.  Exod.  xxiv.  vers.  7. 
«  Et  Moses  eadem  verba  legis  qua)  viva  voce 
tradidit,  absolvit  scribere  in  libro,  usque  ad 
finem  eorum,  »  Deuter.  xxxi.  vers.  24.  Resp.: 
Plus  illis  verbis  non  vetairi,  quam  ut  ne  ad¬ 
dant,  aut  diminuant  praecepta  Dei,  commit¬ 
tendo  scilicet  aliquid  contrarium  praeceptis 
affirmativis,  aut  omittendo  aliquid  ex  iis, 
quae  praeceptis  affirmativis  jubebantur.  Ne¬ 
que  est  hic  ulla  disparitas  praeceptorum  ex 
scripto  et  non  scripto.  Quid  enim  certius, 
quam  non  totam  legem  naturalem  quoad 
omnia  praecepta  affirmativa  et  negativa, 
fuisse  in  Deuteronomio  distincte  et  cxplicitc 
traditam;  et  tamen  indubitabile  est,  ea  om¬ 
nia  debuisse  servari  ab  Israelitis  non  minus 
ac  reliqua  praecepta  Mosaica.  Adhaec,  addi¬ 
tionem  quarneumque  non  fuisse  hic  prohi¬ 
bitam,  multa  exempla  evincunt.  Ubi  enim 
in  Pentateucho  praecepit  Deus,  ut  Judau 

ii 


210 


VINDICLE 


Arcam  foederis  in  solemni  supplicatione  pro¬ 
ducerent,  et  prosternendo  se,  illam  adora¬ 
rent  ?  ut  postea  fecit  Josue  cap.  vi  vers.  6. 
et  seqq.  et  David  Psal.  xcxvm.  vers.  5.  man¬ 
davit  his  verbis  :  «  Adorate  scabellum  pe¬ 
dum  ejus  ?  »  (quod  de  arca  interpretantur 
etiam  Genevenses).  Ubi  in  lege  Mosis  praeci¬ 
pitur,  ut,  cum  arca  cum  tabernaculo  posita 
fuerint  in  terra  promissionis,  in  loco  quem 
Deus  elegerit,  hoc  est,  in  civitate  Silo,  po¬ 
stea  transferatur  de  loco  in  locum,  ac  deni¬ 
que  ponatur  in  Hierusalem  ?  Ubi  praecepta 
legitur  aedificatio  templi  ex  ligno,  et  lapide  ? 
altare  aeneum  duplex,  mare  aeneum  cum  bo¬ 
bus,  leones  et  Cherubini  incisi,  columnae  in 
porticu  templi,  Jakim  et  Booz  ?  etc.  Neque 
salvabit  Amesius  has  et  similes  additiones 
«  per  explicationes  et  accommodationes  tan¬ 
tum»,  ut  ipse  loquitur.  Si  enim  jam  recensi¬ 
tae  sint  tantum  «  Explicationes  et  accommo¬ 
dationes  »,  nulla  facile  excogitabitur  additio 
(dummodo  non  contraria  cultui  divino)  quae 
non  sub  praecepto  adorationis  et  cultus  Dei 
possit  comprehendi.  Nec  vero  tam  quaeritur : 
an  Prophetae  addiderint  praecepta  nova  anti¬ 
quis  Mosaicis,  quam  :  Annon  plurimos  actus 
religiosos  exercuerint,  quorum  nulla  mentio 
in  Deuteronomio  exstet  ?  Locus  Apocalyp. 
ult.  tantum  loquitur  contra  falsificatores 
Scripturae ,  ut  ibidem  fatetur  Marloratus 
Calvinista. 

II.  —  Amesius  :  «  Si  Angelus  de  coelo 
evangelizet  vobis,  praeterquam  quod  evan- 
gelizavimus  vobis,  anathema  sit».Bellarm. : 
Apostolus  loquitur  de  omni  verbo  sive  scri¬ 
pto,  sive  non  scripto,  immo  de  hoc  potius, 
si  non  unice.  Nam  cum  hanc  Epistolam  ad 
Galatas  daret  Apostolus,  aut  nihil,  aut  pa¬ 
rum  exstabat  de  libris  Novi  Testamenti  (ut 
etiam  fatentur  Zwinglius,  Petrus  Martyr, 
Gualter.  apud  cap.  Perron.  in  Repliqu.  pag. 
693).  Principium  ergo  petit,  cum  replicat 
Amesius  dicens  :  Paulus  «  nihil  praedicabat, 
quod  in  Scripturis  non  continebatur  »  Actor, 
xxvi.  vers.  22.  Notetur  hic  fraus  hujus  Pu- 
ritani ;  Apostolus  coram  Agrippa  loco  cit. 
aiebat  :  «  Se  nihil  extra  dicere,  quam  ea, 
quae  Prophetae  et  Moses  locuti  fuerant,  quod 
Christus  passurus,  moriturus  et  resurrectu¬ 
rus,  atque  gentibus  lumen  annuntiaturus  es¬ 
set,  etc.  »  Amesius  hinc  infert  :  Eum  nihil 
praedicasse,  quod  non  in  Vet.  Testam,  con¬ 
tineretur;  quae  est  aperta  falsitas  ;  uti  et 
quod  mox  addit  :  «  Neque  Christianus  (re¬ 
ctius  dixisset,  Calvinista)  quisquam  negabit, 


Evangelium  illud  totum,  quod  Paulus  Gala¬ 
tis  praedicaverat,  in  Nov.  Testam,  scriptum 
exstare».  Verum  etsi  hoc  gratis  daremus, 
non  exinde  magis  fulciretur  ejus  intentum, 
cum  valde  certum  sit,  non  exstitisse  tunc, 
cum  ad  Galatas  scriberet  Paulus,  Novi  Te¬ 
stamenti  libros  saltem  plerosque,  multo  mi¬ 
nus  apud  Galatas.  Altera  responsio  commu¬ 
nis  ad  hunc  Apostoli  locum  est,  ly  praeter¬ 
quam  idem  esse  quod  contra,  uti  plane  in 
simili  argumento  accipit  idem  Apostolus 
Rom.  ult.  vers.  17.  «  Observate  eos  qui  fa¬ 
ciunt  scandala  et  dissensiones  praeter  doctri¬ 
nam  quam  didicistis  etc.  »  Ubi  certum  estly 
praeter  (rrapa)  idem  esse,  quod  contra ;  ut 
non  solum  Erasmus,  Calvinus  Martyr,  Bul- 
linger,  sed  etiam  Biblia  Genevensia  vertunt : 
immo  Beza  addit  rationem  translationis  , 
scilicet  «  ad  tollendam  ambiguitatem  vocu¬ 
lae,  praeter  ».  Amesius  hic  contendendo,  ly 
praeter  accipi  hic  generalius,  ita  ut  etiam  ly 
contra  includat,  petit  principium  pariter,  et 
suis  Symmistis  contradicit.  Denique  mera 
principii  petitio  est,  cum  ait  :  «In  Theologia 
verum  est,  praeter  Scripturas,  esse  contra 
Scripturas.  »  At  numquid  de  hoc  ipso  tota 
hic  lis  est  ?  Vide  Sanctum  Augustinum  tract. 
98.  in  Joan.  et  lib.  xvn.  contra  Faustum 
cap.  3. 

III.  —  Amesius  :  «  Haec  scripta  sunt  ut 
credatis,  et  credentes  vitam  habeatis,  Joan. 
xx.  vers.  31.  Sed  quid  tum  postea  ?  Anne 
ideo  superfluae  sunt  traditiones,  quia  ista 
scripta  sunt  ut  credamus  ?  Ergo  etiam  reli¬ 
qui  libri  tollendi  erunt,  ut  superflui,  quia 
Evangelium  Joannis  sufficit.  Immo  Symbo¬ 
lum  Apostolorum  traditione  ad  nos  divinitus 
pervenit,  non  alio  certe  fine,  nisi  ut  creda¬ 
mus  et  credentes  vitam  habeamus  ;  tollantur 
ergo  vel  omnes  Scripturae  vel  Symbolum. 
Non  est  sane  hoc  argumentari,  sed  nugari  ; 
non  enervare  Bellarminum,  sed  ludere  Scri¬ 
pturae  verbis,  utilitatem  pervertendo  in  suf¬ 
ficientiam.  Particula  enim  illa,  ut,  indicat  re¬ 
lationem,  aptitudinem  et  utilitatem  ad  finem, 
minime  vero  sufficientiam,  et  exclusionem 
aliorum  mediorum  utilium. 

IV.  —  Amesius  :  «  SS.  litterae  possunt  te 
sapientem  reddere  ad  salutem  etc.  tota  Scri¬ 
ptura  est  utilis  etc.  ut  perfectus  sit  homo 
Dei,  ad  omne  bonum  opus  perfecte  instru¬ 
ctus.  II.  Timot.  ni.  vers.  13.  16.  17.  »  Hic 
est  Achilles  novatorum,  in  quo  propugnando 
totus  est  Amesius,  et  verbosus  ut  vix  alibi 
magis.  Sed  res  non  est  tam  abstrusa,  si  sin- 


DE  VERBO  DEI. 


211 


cere  veritas  quaeratur.  Nam  cum  immediate 
ante  dixerit  Apostolus  Timotheo,  quod  «  ab 
infantia  didicerit  litteras  sacras  :  et  mox  sub¬ 
jungat  :  Quae  te  possunt  instruere  ad  salutem 
per  fidem  quae  est  in  Christo  Jesu  »  ;  mani¬ 
festum  est,  ut  agnoscit  quoque  Calvin.,  Beza, 
et  Biblia  Genevensia,  solum  de  Vet.  Testam, 
hic  loqui  Apostolum.  Quia  vero  non  minus 
manifestum  est,  in  infantia  Timothei  nullos 
adhuc  libros  Novi  Test.  scriptos^fuisse,  ac 
proinde  hos  non  potuisse  tunc  instruere  Ti¬ 
motheum  ad  salutem,  sed  solas  Scripturas 
Vet.  Test.  tunc  exstantes ;  clare  hinc  infer¬ 
tur,  non  velle  Apostolum,  quod  SS.  litterae, 
quas  ab  infantia  didicerat  Timotheus,  pos¬ 
sint  immediate  docere  omnia,  quae  faciunt 
perfectum  Christianum,  e.  g.  Institutionem 
baptisimi  in  nomine  Patris,  et  Filii,  et  Spi¬ 
ritus  sancti ;  consecrationem  et  distributio¬ 
nem  Corporis  et  Sanguinis  Christi  etc.  Quid¬ 
quid  autem  sit  de  tricis  quas  movet  Amesius 
circa  ly  :  «  Omnis  Scriptura  etc.  »,  illud  ni¬ 
mis  clarum  est,  non  esse  idem  :  «  utilem  es¬ 
se  Scripturam,  ut  perfectus  sit  homo  ad  om¬ 
ne  bonum  »  ;  quod,  sufficientem  esse,  exclu¬ 
so  omni  alio  medio  ad  eum  finem.  Omnis 
panis  utilis  est  ad  nutrimentum  et  sustenta¬ 
tionem  corporis;  an  ideo  sufficiens  sine  po¬ 
tu,  sine  aliis  mediis  sanitati  tuendae  idoneis? 
Sol  utilis  est,  ut  omne  vivens  producatur,  an 
ideo  sufficiens  sine  causis  particularibus  se¬ 
cundis,  et  universali  prima?  Nec  evadit  A- 
mesius,  xmm  ait  :  «  Quamvis,  utilis  est,  non 
significet,  sufficiens  est;  tamen,  utilis  est  ad 
omnia  necessaria,  et  perfecte  instruit  ad  om¬ 
nia  bona,  tantum  saltem  significat,  quan¬ 
tum,  sufficiens  est.  Haec  autem  utilitatis  ma¬ 
gnitudo,  quam  PauluS  in  summo  gradu  tri¬ 
buit  Scripturae,  haec,  inquam,  utilitas  illud 
est,  quod  a  nobis  urgetur.  2.  Si  Scriptura 
sit  a  Deo  in  illum  finem  ordinata,  ut  perfe¬ 
cte  instruat  ad  omne  opus  bonum,  et  ut  pos¬ 
sit  quemlibet  sapientem  reddere  ad  salutem 
(quod  Bellarm.  concedit)  tum  certe  quilibet 
contentus  esse  potest  Scriptura  tamquam 
sufficiente  regula  fidei  et  morum  ».  Re- 
spond.  :  fraudulenter  affingit  et  Apostolo  et 
Bellarmino,  quasi  dixerint  :  Scripturam  se 
sola,  omnibus  aliis  mediis  exclusis,  utilem 
esse  ad  omnia  necessaria,  et  perfecte  instru¬ 
ere  ad  omne  bonum.  Id  enim  manifeste  fal¬ 
sum  esset,  cum  ad  hoc,  etiam  praeter  tradi¬ 
tiones  non  scriptas,  conducant  vel  maxime 
usus  Sacramentorum  ,  exercitia  virtutum 
etc. 


V.  —  Amesius  :  «  Traditiones  in  Scriptu¬ 
ris  ubique  damnantur,  ut  Isai.  xxix.  vers. 
13.  Matth.  xv.  vers.  6.  Galat.  i.  vers.  14. 
Colossenses  ii.  vers.  8.  I.  Timoth.  i.  vers. 
4.  I.  Petr.  i.  vers.  18.  Ergone  in  his  sex  Ca¬ 
pitibus  damnari,  est  ubique  in  sacra  Scri¬ 
ptura  damnari  ?  Annon  etiam  II.  Thessalo- 
nic.  ii.  est  Scriptura,  quae  tamen  conceptis 
verbis  commendat  traditiones  non  scriptas 
seque  ac  scriptas  ?  Optime  Bellarm.  ostendit, 
citatis  locis  non  reprehendi  genuinas  tradi¬ 
tiones  (quales  necessario  admittendae  sunt 
saltem  de  canone  et  sensu  librorum  Vet. 
Test.),  sed  tantum  eas,  quas  acceperant  a 
recentioribus  aliquibus  senioribus,  quarum 
aliquse  inanes,  aliquse  perniciosae  erant  et 
contra  Scripturam  ,  ipsis  dietse  SsuTepoiffei? 
ut  aperte  docent  SS.  Iren.  lib.  iv.  cap.  25. 
et  26.  ac  S.  Hieronym.  in  cap.  vm.  Isai.  et 
in  cap.  m.  Epistolae  ad  Tit.  necnon  Epist. 
ad  Algasiam  qu.  10.  Imo  et  Justinian.  Imper. 
in  Nov.  146.  His  non  habuit  quod  opponeret 
Amesius  praeter  miserrimas  principii  petitio¬ 
nes  et  convicia. 

Ad  CAPUT  XI. 

Etsi  Amesius  post  suos  gregales  Witake- 
rum,  Junium,  Sibrandum,  Danaeum  etc. 
testimonia  Parum,  pro  sua  Biblistica  haeresi 
militare,  nec  minimum  probare  potuerit  ; 
thrasonice  tamen  Bellarminum  a  suis  devi¬ 
ctum  gloriatur ,  videamus  hominis  trium¬ 
phum  th.  19.  et  20.  «  Testimonia,  inquit, 
illa,  quae  ex  Patribus  adferri  solenta  nostris, 
adeo  sunt  luculenta,  ut  ad  illa  dum  nonnihi- 
Bellarm.  fuerit  coactus  respondere,  necesse 
habuerit,  totam  causam  nobis  tradere.  Nam 
praeter  multa  turpissima  subterfugia  quibus 
'utitur,  haec  est  ejus  confessio  cap.  H.  » 
Primo  :  Illa  quae  sunt  omnibus  simpliciter 
necessaria,  Apostoli  consueverunt  omnibus 
praedicare,  et  aliorum  quae  sunt  omnibus 
utilia.  Ita  mutile  et  sine  sensu  recitat  Ame¬ 
sius,  cum  aliter  habeat  Bellarminus,  scilicet : 
Aliorum  autem  non  omnia  omnibus,  sed 
quaedam  omnibus,  quae  nimirum  omnibus 
utilia  erant,  quaedam  solis  Praelatis,  Episco¬ 
pis  et  Presbyteris,  ut  de  ratione  gubernan¬ 
dae  Ecclesiae,  de  sacramentis  administrandis, 
de  refellendis  haereticis,  etc.  2.  Omnia  illa 
sunt  scripta  ab  Apostolis,  quae  sunt  omnibus 
necessaria,  et  quae  ipsi  palam  omnibus  prae¬ 
dicaverunt.  3.  Non  sunt  ut  plurimum  quae¬ 
stiones  illae,  quae  testimonium  habent  Tradi- 


212 


VINDICIAE 


tionis  in  tota  Ecclesia  receptio,  4.  Exstant  in 
Scripturis  testimonia  eorum  omnium,  quse 
ad  naturam  Dei  pertinent,  vel  unionem  na¬ 
turarum  in  Christo  indicandam  :  et  possu¬ 
mus  nos  circa  ea  dogmata  plane  et  plene  in¬ 
strui  ex  Scripturis,  si  eas  recte  iutelligamus. 
o.  Nullum  est  vitium,  ad  quod  frsenandum 
non  invenitur  in  Scripturis  aliquod  reme¬ 
dium.  6.  Qiue  habentur  in  Symbolo  Aposto- 
lico  et  Decalogo,  aperte  posita  sunt  in  Scri¬ 
ptura.  7.  Professio  viduitatis,  quale^  bonum 
sit,  exposuit  satis  Apostolus.  8.  Clarissima 
Scripturarum  testimonia,  sine  dubio  ante¬ 
ponenda  sunt  omnibus  conciliorum  testimo¬ 
niis.  Ex  his  octo  effatis  Bellarmini,  novem 
argumenta  format  Amesius  plane  homine 
Puritano  digna.  Ex  prima,  inquit,  et  secun¬ 
da  confessione  sic  argumentamur.  Si  illa 
omnia,  qure  Apostoli  palam  omnibus  praedi¬ 
caverunt,  sunt  scripta,  tum  sermones  Apo¬ 
stoli,  de  quibus  loquitur  II  Thess.  ii.  v.  15. 
sunt  scripti  :  fuerunt  enim  toti  Ecclesim  prae¬ 
dicati,  sicut  Epistola  fuit  ad  omnes  scripta. 
Nequiter  igitur  facitBcllarminus,  cum  illam 
voculam  toties  urget  ad  traditiones  non  scri¬ 
ptas  urgendas.  Resp.  :  Negatur  assumptum. 
Unde  enim  Amesius  probabit,  istos  sermo¬ 
nes  omnes  omnino  quos  Thessalonicensibus 
praedicavit,  fuisse  omnibus  aliis  etiam  prae¬ 
dicatos  et  scriptos,  directe  scilicet  et  prima¬ 
ria  intentione  ?  Certe  nemo  sanae  mentis  di¬ 
xerit,  eas  reprehensiones  quas  in  Corinthios, 
Galatas,  et  Thessalonicenses  vibravit,  fuisse 
scriptas  aut  praedicatas  omnibus,  etiam  mo¬ 
destissimis  et  obsequentissimis  Philippensi¬ 
bus.  Non  ergo  nequiter  Bellarm.  facit,  sed 
calvinistice  Amesius  sycophantatur.  2.  Ar¬ 
guit  :  «  Si  omnia  omnibus  necessaria,  vel 
utilia  sunt  scripta,  tunc  tota  Dei  voluntas  ad 
salutem  hominum  revelata,  est  scripta.  Est 
enim  tota  omnibus  utilis,  quia  facit  ad  om¬ 
nium  salutem  » .  Iterum  falsum  assumit,  et 
supponit  fraudulenter  a  Bellarmino  dictum, 
omnia  omnibus  utilia  esse  ab  Apostolis  scri¬ 
pta.  Tantum  de  simpliciter  scitu  explicite 
necessariis  aperte  loquitur  Bellarmin.  cui 
annon  nequiter  affingitur  contrarium  ab  A- 
mesio  ?  3.  Arguit  :  «  Si  illa  quse  sunt  omni¬ 
bus  utilia,  sunt  scripta  (quod  iterum  falso 
supponitur  a  Bellarmino  dictum),  tum  illa  et¬ 
iam  quae  Episcopis  et  Presbyteris  sunt  ne¬ 
cessaria.  »  Responsio  est  eadem,  quia  flagi- 
tium  argumenti  idem. 

Ex  2.  et  3.  sic  arguit  :  «  Si  traditiones  non 
sint  de  rebus  generaliter  necessariis  aut  uti¬ 


libus,  neque  de  quaestionibus  obscurissimis, 
tum  certe  nullae  sunt.  Nulla  enim  excogitari 
potest  ratio,  quare  et  res  illae,  quae  sunt  om¬ 
nibus  vel  necessariae  vel  utiles,  et  quaestiones 
obscurissimae  scripto  ab  Apostolis  consigna¬ 
rentur,  et  aliae  nescio  quales  omitterentur  ? 
nisi  forsitan  cum  blasphemia  dicent,  Scri¬ 
pturam  temere  fuisse  exaratam,  et  non  sum¬ 
ma  Dei  providentia  ».  Amesius  iterum  ludit 
ludum  suum  sophisticum,  acquivocando,  in 
necessariis,  jam  supra  evolutis  ;  et  falso  sup¬ 
ponendo  de  utilibus  generaliter,  de  quibus 
nihil  hic  pronunciat  Bellarm.  Certe  ea  quae 
ad  sacrificium,  et  sacramentorum  .  admini- 
strationem,  ad  Ecclesiae  gubernationem,  ad 
hmresum  confutationem  pertinent,  non  sunt 
omnibus  generaliter  scitu  utilia,  nedum  ne¬ 
cessaria  ad  salutem,  rudibus  scilicet  et  in¬ 
capacibus  peritiae  non  simpliciter  necessa¬ 
riae  ;  quae  orali  traditione  sine  scripto  propa¬ 
gari  ad  posteros  quid  vetat  ?  nulla  ergo  pe¬ 
nitus  connexio  est  illius  hypotheticae  Ame- 
sianse. 

Ex  4.  sic  arguit :  «  Si  omnia  quae  ad  natu¬ 
ram  Dei  pertinent,  in  Scripturis  continean 
tur,  tum  falso  ante  cap.  8.  pro  fundamento 
Traditionum  posuit,  quaedam  esse  mysteria, 
quae  digniora  sint,  quam  ut  in  Scripturis 
explicentur  :  non  sunt  enim  majora  myste¬ 
ria,  quam  de  natura  Dei  et  unione  natura¬ 
rum  in  Christo  ».  Respondeo,  Bellarm.  cap. 
8.  loquitur  cum  SS.  Dionysio,  Basii.,  Chry- 
sostom.,  Origen.,  Gregor,  etc.  de  mysteriis 
sacrificii  et  sacramentorum,  quae  a  mini¬ 
stris  Ecclesiae  solent  peragi,  et  ab  illis  anti¬ 
quissimis  et  Sanctissimis  Patribus  putaban¬ 
tur  non  esse  prostituenda  catechumenis  (ne¬ 
dum  infidelibus)  aut  rudibus.  Mysterium 
Trinitatis  et  Incarnationis  huc  non  pertinet, 
nec  valet  argumentum  ab  illis  agibilibus 
mysteriis  ad  dogmata  speculabilia  omnibus 
creditu  necessaria  ad  salutem  ac  proinde  a 
Christo  mandatum,  ut  de  iis  «edoceantur 
omnes  gentes».  Iterum  hinc  patet,  quam 
longe  aliter  sapiant  Calvinistce,  quam  illi 
antiquissimi  Ecclesiarum  Pastores  et  Du¬ 
ctores. 

Ex  5.  sic  arguit  :  «  Si  in  Scripturis  de¬ 
scribantur  remedia  adversus  omnia  vitia, 
tum  etiam  media  ibi  habentur  ad  omnes 
virtutes  comparandas.  Nihil  igitur  deest, 
quod  spectet  vel  ad  fidem  vel  ad  mores.  Ista 
enim  omnia  ad  alterutrum  horum  debent  re¬ 
ferri».  Respondeo:  Nec  hypothetici  illius 
assumpti  necessaria  est  connexio  ;  nec  Bel- 


DE  VERBO  DEL 


213 


Iarminus  dixit  de  omnibus  vitiorum  reme¬ 
diis  in  Scriptura  exstantibus.  Illatum  vero 
nihil  nobis  adversatur.  Libenter  enim  fate¬ 
mur,  ea  quae  sunt  omnibus  simpliciter  ad 
fidem  et  bonos  mores  scitu  necessaria,  con¬ 
tineri  in  Scriptura.  Sed  quam  multa  sunt 
praeter  haec,  quae  non  omnibus  et  singulis, 
sed  quibusdam  tantum  ob  certum  munus 
sunt  necessaria,  nec  tamen  in  Scripturis  ne¬ 
cessario  consignari  debent? 

Ex  6.  sic  arguit  :  «  Si  omnia  quce  sunt  in 
Symbolo  et  Decalogo,  aperte  posita  sunt  in 
Scriptura,  tum  ibi  habemus  perfectam  regu¬ 
lam  fidei  ct  morum  » .  Respondeo  :  de  con¬ 
fusa  et  sufficiente  pro  quibuscumque  rudi¬ 
bus,  concedo  :  de  distincta  notitia  pro  om¬ 
nibus,  nego  et  pernego.  Hoc  argumentum 
si  valeret,  facile  totam  Scripturam  ut  plane 
superfluam  negligere  liceret,  cum  perfectam 
fidei  et  morum  regulam  haberent  omnes 
idiotae  in  Symbolo  et  Decalogo,  si  Amesio 
credimus.  Ad  quid  etiam  opus  erit  Ecclesiae 
ministris,  cum  Symbolum  et  Decalogum  fa¬ 
cile  discant  pueri  a  parentibus  et  didascalis  ? 

Ex  7.  sic  arguit  :  «  Si  talia  minjuta,  qualis 
est  professio  viduitatis,  in  Scripturis  expo¬ 
nantur,  nihil  certe  necessarium  omittitur  ». 
Huic  asserto  nihil  de  est  nisi  veritas  et  pro¬ 
batio.  In  Epistolis  scribebant  Apostoli  de 
iis,  de  quibus  ipsis  offerebatur  scribendi  oc¬ 
casio  vel  necessitas. 

Ex  8.  demum  sic  arguit  :  «  Si  testimonia 
Scripturae  sine  dubio  sunt  anteponenda  te¬ 
stimoniis  conciliorum,  tum  falsum  est,  quod 
Bellarminus  antea  posuit.  Verbum  Ecclesia} 
esse  semper  Verbum  Dei.  Nam  omne  verbum 
Dei  est  unius  et  ejusdem  auctoritatis.  Neque 
certe  habent  concilia  talem  directionem  Spi¬ 
ritus  in  decernendo,  qualem  Prophetae  et 
Apostoli  habuerunt  inscribendo.  Tum  etiam 
certior  est  fides,  quce  nititur  claris  Scripturae 
testimoniis,  quam  quae  nititur  auctoritate 
conciliorum.  Resp.  neg.  sequelam  assum¬ 
pti.  Etsi  enim  verbum  Dei  sit  unius  ejus- 
demque  veritatis  infallibilis,  et  auctoritatis 
irrefragabilis,  sive  immediate,  sive  per  le¬ 
gatum  aut  interpretem  loquatur  :  nemo  ta¬ 
men  negaverit,  si  (per  impossibile)  discre¬ 
pare  posset  verbum  interpretis  a  verbo, 
quod  Deus  ipse  per  se  proferre  dignatus  est, 
anteponendum  hoc  sine  dubio  illi.  Ex  hypo- 
thesi  impossibili  male  infertur  consequens 
absolutum.  Simile  est  dictum  Bellarmini, 
illi  Apostolico  Galat.  r.  vers.  8  :  Licet,  nos 
qut  Angelus  de  ccelo  evemgelizet  vobis  prae¬ 


terquam  quod  evangelizammus  vobis,  ana¬ 
thema  sit.  Subdole  etiam  Amesius  truncavit 
dictum  Bellarmini,  qui  non  simpliciter  dixit: 
Verbum  ecclcsire  esset  verbum  Dei,  sed  addi¬ 
dit  :  «  aliquo  modo  »,  hoc  est  :  est  Verbum 
interpretis  explicans  infallibiter  verbum  a 
Deo  dictum. 

Ad  CAPUT  XII. 

Argumenta  haereticorum  contra  traditio¬ 
nes,  a  ratione  petita,  sunt  : 

I. —  a  Impossibile  videtur,  potuisse  tamdiu 
conservari  puras  traditiones  non  scriptas, 
propter  hominum  oblivionem,  imperitiam, 
negligentiam  et  perversitatem.  »  Respondeo : 
quod  Calvinistis  videtur  impossibile,  facilli¬ 
mum  est  Deo,  cujus  praecipuo  Providentia 
sit,,  ut  nec  irrepat  in  omnes  S.  Scripturae 
codices  error  fidei  moribusve  noxius,  nec 
inter  traditiones  ecclesiasticas  genuinas  mi¬ 
sceantur  adulterinae.  Huc  quippe  spectant 
amplissimae  illae  Christi  pollicitationes:  Ego 
vobiscum  sum  usque  ad  consummationem  saeculi: 
Qui  vos  audit  me  audit  :  Qui  Ecclesiam  non 
audierit,  etc.  ».  Qui  traditiones  sine  ullis 
Scripturis  per  bis  mille  annos  ante  Moysen 
conservavit  in  Ecclesia,  et  per  illas  Eccle¬ 
siam,  quidni  etiam  nunc  in  Nov.  Testam, 
una  cum  Scripturis  conservarit  traditiones? 
Iterum  merae  principii  petitiones  sunt,  quas 
obtendit  Amesius,  quae  pari  quidem  facili¬ 
tate,  certiori  autem  veritate  negantur,  quam 
ab  illo  asseverantur,  et  pleraque  etiam  su¬ 
pra  rejecta  sunt.  Sane  ex  omnibus  ejus  Re- 
plicis,  quae  ad  decem  excurrunt,  nec  unicum 
quidem  argumentum  posset  extundi  quod 
aliquam  probabilitatem  prae  se  ferat.  Qualis 
enim  quaeso  est  haec  colligendi  ratio  cum  e. 
g.  ait :  «  Si  Dei  voluntas  fuisset,  ut  doctrinae 
jstae  non  scriptae  aeque  sancte  conservarentur, 
ac  illae  quae  sunt  in  Scripturis,  a  SS.  procul 
dubio  Apostolis  curasset  illas  conscribi,  et 
non  reliquisset  eas  ab  hominibus  mendacibus 
pro  suo  arbitrio  scribendas  ».  Enimvero 
quis  hic  non  sciscitetur  :  An  Amesius  consi¬ 
liarius  Dei  fuerit  ?  Unde  illa  impossibilitas, 
quam  ipse  tam  asseveranter  fingit?  Quid 
coegisset  Deum,  ut  « procul  dubio  »  per 
Apostolos  curasset  illas  traditiones  conscri¬ 
bi  et  non  ab  hominibus  mendacibus,  si  om¬ 
nino  decrevisset  primum  sine  scripto  tradi 
posteris  per  Apostolos?  Quae  vel  umbra 
repugnantiae,  cur  Deus  non  ita  potuisset  de¬ 
cernere?  An  si  tara  certum  periculum  (ut 


21 4 


VINDICI  zE 


somniat  Amesius)  imminet  traditionibus  non 
scriptis  per  homines  mendaces,  qui  illas 
post  Apostolorum  tempora  in  scriptum  red¬ 
egerunt  ,  cur  non  simile  periculum  immi¬ 
neat  omnibus  codicibus  sacris,  cum  praeter 
unum  autographum  Apostolicum  interim 
reliqua  omnia  exemplaria  descripta  fuerint 
ab  hominibus  (ut  ipse  ait)  mendacibus  ? 
Hocne  est  enervare  Bellarminum?  aut  po¬ 
tius  gnaviter  ineptire?  Sane  nec  tantillum 
laesit  Amesius  omnibus  suis  cavillis,  quatuor 
illas  causas  adjuvantes  traditionum  conser¬ 
vandum,  quae  sunt,  1.  libri  Ecclesiastici,  in 
quibus  traditiones  scriptae  reperiuntur.  2. 
Usus  earum  continuus.  3.  Monumenta  ex¬ 
terna,  ut  templa,  etc.  4.  Haereses,  quae  exci¬ 
tarunt  doctos  ad  investigandas  traditiones 
antiquas,  et  easdem  aliis  commendandas. 

II.  —  Amesius  :  «  Litterae  divinae  scriptae 
sunt,  ut  habeamur  regulam  et  normam  per¬ 
fectam  fidei  et  morum».  Ergo  nullae  sunt 
traditiones  non  scriptae.  Respondeo  :  Idem 
ac  si  dicerem  :  Symbolum  Apostolorum  et 
Decalogus  data  sunt,  ut  habeamus  regulam 
perfectam  fidei  et  morum  ;  ergo  Scri¬ 
ptura  Novi  Test.  non  est  Verbum  Dei,  aut 
saltem  superflua  est.  Illatio  perquam  inepta! 
Sed  nec  antecedens  verum  est,  si  intelliga- 
tur  de  regula  adaequata,  et  usquequaque 
perfecta,  sine  ullius  alterius  accessu.  Scripta 
enim  littera  sine  accessu  genuini  sensus  (de 
quo  sine  traditione  Ecclesiastica  plerumque 
non  constat,  ut  optime  notavit  Vincent.  Li- 
rin.)  non  est  plus  quam  corpus  absque  ani¬ 
ma.  Sed  replicat  :  «  Finis  legis  est,  ut  sit  re-- 
gula».  Esto,  «  Scripturam  autem  esse  legem 
pontificii  concedunt  »  pro  aliqua  ejus  parte 
et  partialem,  concedo ;  totam,  et  totalem, 
nego.  Post  haec  in  vanum  multiplicat  peti¬ 
tionis  principii  et  aequi  vocationes.  Non  enim 
opus  est  «fingere  rationem,  »  quse  se  ultro 
ingerit,  «  cur  quaedam  doctrinae  necessariae 
habeant  regulam  scriptam,  et  aliae  aeque  ne¬ 
cessariae  non  habeant?  »  Siquidem  ratio  a 
priori  de  singulis  inter  se  collatis  est  purum 
Dei  arbitrium,  qui  noluit  in  Scriptura  exprimi 
dogmata  de  infantibus  baptizandis,  haereticis 
non  rebaptizandis,  Virginitatem  Deiparae  per¬ 
petuam  etc.,  voluit  vero  exprimi  alia  etiam 
minoris  momenti.  Quodsi  Amesius  loquatur 
de  iis  solis,  quae  omnibus  sunt  scitu  neces¬ 
saria  ad  salutem,  facile  damus,  exstare  re¬ 
gulam  tam  scriptam  quam  non  scriptam, 
eamque  utrimque  adaequatam  et  sufficientem. 
At  quid  hoc  ad  rem?  2.  Qui  «  perfecte  fa¬ 


ceret  voluntatem  Dei  Scripturis  revelatam» , 
sequeretur  etiam  traditiones,  quas  Scriptura 
commendat ;  immo  ne  credere  quidem  (de 
lege  ordinaria)  poterit  sicut  oportet,  nisi 
per  traditionem  necessariam  fuerit  adjutus, 
ut  credat  has  Scripturas  esse  Verbum  Dei. 
Nec  sequitur  quod  ait  Amesius.  3.  «Si  Scri¬ 
ptura  sit  partialis  regula,  tum  tenentur  ho¬ 
mines  supra  id  quod  scriptum  est  sapere, 
id  est,  supra  legem  et  Evangelium  ».  Non, 
inquam,  sequitur  :  Si  enim  sapiant  secundum 
legem  et  Evangelium,  obedient  his  praeci¬ 
pientibus  :  Audire  Ecclesiam,  tenere  tradi¬ 
tiones  etc. 

III.  —  Amesius  :  «  Si  recipienda  sint  dog¬ 
mata  non  scripta,  dabitur  occasio  multis 
fingendi  et  introducendi  in  Ecclesiam  multa 
falsa  sub  nomine  traditionis  ».  Respondeo  : 
Hoc  argumentum  aeque,  immo  multo  fortius, 
valet  etiam  contra  Scripturam,  non  tam, 
quod  olim  fuerint  multi  falsi  libri  ornati  ti¬ 
tulo  librorum  canonicorum,  quam  quod  innu¬ 
meri  haeretici  verbis  SS.  Scripturarum  sua 
venena  involvere  hactenus  studuerint.  Quod 
ergo  de  «.paucis  Symboli  verbis  »  pronun- 
ciavit  S.  August.  de  fide  et  Symbol,  cap.  1  : 
«  Plerosque  haereticos  venena  sua  occultare 
conatos  esse ;  quibus  restitit  et  resistit  di¬ 
vina  misericordia  per  spirituales  viros  etc.  ». 
Idem  de  omni  verbo  tradito  sentire  par  est. 
At  replicat  Amesius.  1.  «  Experientia  ipsa 
docet,  inter  Judaeos  varias  traditiones  falsas 
introductas  fuisse,  nullam  tamen  Scripturam 
falsam  fuisse  in  Canonem  admissam.  »  Re¬ 
spondeo,  sicut  publica  doctrina  Judaeorum 
nullam  falsam  Scripturam,  ita  et  nullam  tra¬ 
ditionem  falsam  ut  canonicam  recepit  :  nam 
superstitiones  illa)  Pharisaeorum,  quas  Chri¬ 
stus  merito  reprehendit,  non  tradebantur  ex 
Cathedra,  sed  a  privatis  Doctoribus.  Ridi¬ 
culum  vero  est  quod  subjungit  2.  :  «  Neque 
postea  in  Ecclesia  Christiana  fuisset  ullus 
apocryphus  liber  pro  S.  Scriptura  admissus 
nisi  traditionum  auctoritas  viam  illi  fecis¬ 
set».  Ridiculum,  inquam,  est  hoc  :  quia 
absque  traditione  Ecclesiastica  nullus  plane 
liber  canonicus  potest  ad  posteritatem  pro¬ 
pagari  ;  ut  supra  probatum  est ;  et  per  eam- 
dem  traditionem  impossibile  est  apocrypha 
probari,  cum  ex  ea  praecipue  discernantur 
apocrypha  a  canonicis. 

IV.  —  «  Proprium  est  haereticorum  ab¬ 
scondere  sua  dogmata,  .ac  dicere  :  Apostolos 
quaedam  palam  omnibus  praedicasse,  quae¬ 
dam  occulte  tantum  quibusdam  tradidisse  ». 


DE  VERBO  DEI. 


215 


Respondeo,  neg.  assumptuum.  Quia  multo 
magis  proprium  est,  aut  potius  commune 
pluribus  haereticis,  venena  sua  palam  spar¬ 
gere  specioso  verbi  Dei  velamine  obducta. 
Absurditas  illa  mysteriorum  turpissimorum 
inter  Gnosticos,  Manichaeos  etc.,apud  SS. 
Iren.,  Tertull.,  Epiph.,  August.,  respective 
est  paucorum.  Nihil  tale  Ariani,  Nestoriani, 
Eutychiani,  Monothelilae,  Sacramentarii,  et 
alii.  Mysteria  autem  apud  Catholicos  castis¬ 
sima  sunt,  et  possent  omnibus  propalari,  si 
omnes  eorum  protinus  capaces  essent,  ut  ex 
SS.  Dionys.,  Chrysost.,  Basii.,  etc.,  supra 
dictum.  Jam  pro  coronide  hujus  libri. 

§.  UNICO. 

Discutiuntur  ea,  quse  Gerhardus  contra  traditio¬ 
num  necessitatem  ex  Bellarmino  collegit. 

Plura  ex  iis  coincidunt  cum  Amesianis 
jam  excussis,  uti  sunt,  quse  Gerhardus  affert 
hisp.  2.  th.  37.  38.  et  42.  54.  55.  56. 
57.  etc.  Lustremus  ergo  reliqua.  Th.  34.  35. 
et  43.  producit  varia  lo-ca  Bellarmini,  quibus 
ipse  argumentatur  negative  ex  solo  Scriptu¬ 
rae  silentio  :  Hinc  infert  th.  36.  hoc  modo 
Gerhardus;  «  si  in  quaestionibus  Theologicis 
negative  exScripturis  argumentari  possumus 
utique  Scriptura  in  rebus  fidei  sufficienter 
nos  instruit/Sed  illud;  ergo  hoc.  Connexio 
majoris  probatur  :  Quia  enthymema  istud 
(Hoc  non  est  scriptum  ;  ergo  non  est  creden¬ 
dum)  deducitur  ex  ejusmodi  propositione. 
Nihil  est  credendum,  nisi  quod  est  scriptum. 
To  aypc<cpov  ecm  a7acrxov,  vel  omne  credendum 
est  etiarn  scriptum  ».  Respondeo  :  Quid  mi¬ 
rum  est,  quod  contra  haereticos  Scriptura¬ 
rios  agens  Bellarminus,  juxta  illorum  suppo¬ 
sitionem  ita  argumentetur  ■  ad  hominem  : 
Hoc  N.  non  legitur ;  ergo  non  est  creden¬ 
dum?  quod  etiam  idem  absolute  concludat, 
quando  et  nulla  Scriptura  et  nulla  traditio 
oppositum  aut  diversum  affirmat.  Certe  in 
locis  allegatis  pro  S.  Petri  primatu,  idem 
prorsus  quod  Scriptura,  etiam  traditio  vul¬ 
gatissima  docet. 

Th.  39.  et  40.  ait  :  «  Largiri  Bellarminum 
Lutheranis  suffragiem  Constantini  M.  quo 
dixit  :  Scripturas  plane  nos  instruere,  quid 
de  rebus  divinis  sentiendum  sit.  Excipere 
quidem  Bellarminum  :  Quod  Constantinus 
loquatur  de  dogmatibus  quae  ad  naturam  di¬ 
vinam  pertinent  :  «  Atqui,  inquit  Gerhardus, 
eadem  est  omnium  fidei  Christianae  dogma¬ 
tum  hac  in  parte  ratio  :  omnia  enim  vel  de 


Dei  essentia,  vel  de  ejusdem  voluntate  nos 
informant;  proinde  omnia  sunt  dogmata  di¬ 
vina  )).  Sed  hoc  est  logomachiam  ventilare. 
Nemo  unquam  Theologorum,  modo  proprie 
locutus,  dixit  se  tractare  de  natura  divina, 
cum  de  rebus  quoquo  modo  ex  libero  Dei 
decreto  pendentibus  et  revelatis  agit.  Veris¬ 
simum  ergo  est,  de  Dei  natura  nobis  con¬ 
stare  ex  Scripturis  juxta  traditionem  eccle¬ 
siasticam  intellectis.  Quinam  autem  sint  libri 
canonici,  ex  ipsis  libris  canonicis  nullattnus 
constare  potest ;  quantumvis  hsec  quaestio 
etiam  aliquo  modo  referri  possit  inter  res 
divinas. 

Th.  41.  Ex  eo  quod  juxta  S.  Chrysost. 
Bellarm.  cap.  11  affirmavit :  Nullum  esse  vi¬ 
tium,  ad  quod  sanandum,  non  inveniatur 
in  Scriptura  aliquod  remedium,  hinc  infert 
Gerhardus:  «  Ergo  nullse  sunt  traditiones.  » 
'Sed  quomodo  hoc  sequitur?  «  Quia,  inquit, 
hac  ratione  aqua  benedicta,  chrisma,  ex¬ 
trema  unctio,  votivae  peregrinationes,  etc., 
quse  in  Spirituali  Scripturae  pharmacopolio 
non  habentur,  nullius  erunt  pretii  in  cura 
vitiorum.  Praeterea,  si  nullum  est  vitium,  ad 
quod  sanandum  non  inveniatur  in  Scripturis 
aliquod  remedium,  consequens  erit,  nullum 
esse  errorem,  ad  quem  refellendum  non  in¬ 
veniatur  aliquod  telum  ;  cum  errorum  et  vi¬ 
tiorum  hac  in  parte  par  sit  ratio,  et  Scri¬ 
ptura  eo  fine  tradita  sit,  ut  non  solum  re¬ 
media  contra  vitia,  sed  etiam  contra  errores 
nobis  suppeditet,  adeoque  ad  salutem  per¬ 
fecte  nos  informet».  Respondeo,  jam  supra 
contra  Amesium  ostendi,  nec  S.  Chrysosto- 
mum,  nec  ex  eo  Bellarminum  loqui  de  om¬ 
nibus  remediis  omnium  vitiorum.  2.  Falsum 
est,  extremam  unctionem,  aquam  benedi¬ 
ctam  etc.,  non  haberi  etiam  ex  S.  Scriptura, 
ut  suis  locis  patebit.  3.  Nec  S.  Chrysostomi 
nec  Bellarmini  verba  vel  sensus  de  qualibet 
ignorantia,  sed  de  vitiis  voluntariis  agunt. 
Quamquam  etiam  facile  largiri  possumus  : 
Scripturam  optima  remedia  prsescribere  pel¬ 
lendae  noxiae  ignorantiae.  Qui  enim  semel 
admiserit  illa  docta  :  Omnia  quae  dixerunt 
vobis ,  servate  et  facite.  Matth.  xxin.  vers.  3. 
Qui  vos  audit,  me  audit.  Luc.  x.  vers. 
16.  Obedite  praepositis  vestris.  Hebr.  xiii. 
vers.  17.  Tenete  traditiones  quas  didicistis , 
etc.  II  Thes.  _n.  vers.  14,  his  et  similibus 
pharmacis  facile  quib  sanabitur  a  pestifero 
tumore  haeresis,  ac  traditionesEcclesiasticas 
admittet. 

Argumentum  Gerhardi  th.  44.  est  pror- 


216 


V1ND1CLE 


sus  puerile,  et  indignum  relatu,  patetque 
ejus  ineptia  ex  dictis  ad  th.  35. 

Th.  48.  Quod  Bellarm.  cap.  4.  pro  tradi¬ 
tionibus  urget  1.  Multos  libros  Veter.  Test. 
periisse,  opponit  Gerhardus  th.  49  :  «  Ple¬ 
raque  argumenta,  quse  probant  libros  cano¬ 
nicos  non  interiisse  in  conflagratione  tem¬ 
pli  et  urbis,  probare  etiam,  nullos  libros  Vet. 
Test.  esse  deperditos,  ut  enim  divina  Provi¬ 
dentia  non  permisit  omnes  libros  canonicos 
in  Babylonico  incendio  perire,  ita  nec  per¬ 
misit  quosdam  incuria  hominum,  vel  tempo¬ 
rum  injuria  perire.  »  Respondeo  :  Valde 
magna  cernitur  hic  disparitas  ;  sicut  enim 
pessime  colligeres  :  ex  eo  quod  divina  pro¬ 
videntia  non  permittat,  ut  error  noxius  irre¬ 
pat  in  omnes  codices  sacros,  ita  nec  in  ali¬ 
quos.  Ratio  :  Quia  in  omnibus  foret  damnum 
gravissimum  humanitus  irreparabile ;  non 
sic  in  aliquibus  tantum  ;  ita  et  in  casu 
relato. 

Th.  50.  idem  probare  conatur  ex  illo 
Bellarmini  concesso  lib.  ii.  de  Verbo  Dei 
cap.  2.  «  Quod  Israelitica  Ecclesia  ante 
Christi  adventum  eloquia  divina  in  Scrip¬ 
turis  canonicis  sibi  concredita  fideliter  cu¬ 
stodierit.  Atqui  ex  hac  fideli  custodia  evinci 
potest,  nullos  libros  Canonicos  proprie 
sic  dictos  interiisse.  »  Quod  probare  co¬ 
natur  ex  Salmeron.  tom.  1.  pag.  93.  Sed 
i  esp  :  Opinio  utraque  probabiliter  a  Docto- 
ribus  Catholicis  sustinetur;  nec  P.  Salme¬ 
ron  aliud  dicit,  quam  «  sibi  probabilius  vi¬ 
deri,  libros  perditos  numquam  fuisse  cano¬ 
nicos  ».  (Unicuique  sua  opinio  videtur  pro¬ 
babilior.)  Facile  responderetur  pro  opposita 
opinione,  distinguendo  inter  libros  canoni¬ 
cos,  absolute  pro  regula  credendi  necessa¬ 
rios,  quales  sunt  Pentateuchus,  Evangclia 
etc.  et  alios,  quorum  non  adeo  magna  est 
necessitas  ;  cum  eadem  ad  articulum  fidei 
spectantia  abunde  etiam  ex  aliis  habeantur. 
Responderi  posset  :  Fidelem  illam  custo¬ 
diam  potissimum  consistere  in  eo,  ut  incor¬ 
rupte  servetur  textus  sacer  ;  et  ne  per  culpa¬ 
bilem  negligentiam  deperdantur  omnia  vo¬ 
lumina  sacra  ;  uti  circa  ipsum  Deuteronomii 
librum  maxime  necessarium,  fere  contige¬ 
rat  tempore  Josiee  regis. 

Quod  ait  Gerhardus  th.  51.  «  Si  ex  eo 
quod  libri  quidam  sacri  sunt  deperditi,  Scri¬ 
pturae  imperfectio  probari  posset,  conse¬ 
quens  foret,  nec  ipsum  Bellarminum  perfe¬ 
ctionem  canonis  in  Rom.  Ecclesia  probare 
posse  ;  siquidem  ex  Myrothecio  traditidnum 


deperditos  illos  libros  restituere  nequit». 
Respondeo,  Gerhardus  fucum  facit  lectori. 
Bellarminus  argumentatur  ad  hominem,  ex 
Luthcranorum  sensu,  qui  aperte  dicunt  : 
Totum  canonem  esse  necessarium  ad  hoc, 
ut  sufficiens  doctrina  habeatur.  Ex  horum 
suppositione  optime  Bellarminus  infert  :  a 
1500.  annis,  non  habuisse  nos  sufficientem 
doctrinam,  si  (juxta  adversarios)  tota  sit  in 
Scriptura,  haec  autem,  libris  aliquibus  per¬ 
ditis,  tota  non  habeatur. 

Quse  sequuntur  usque  ad  finem  secundse 
disputat,  excussa  sunt  inter  Amesianos  ca¬ 
villos.  Tantum  notetur  specialis  cavillatio 
Gerhardi.  1.  Quod  th.  59.  et  seqq.  vel  ex 
crassa  ignorantia  vel  ex  malitia  supponit 
Bellarminum  dicere,  remedium  legis  natu¬ 
rae  pro  originali  infantium,  itemque  fcemina- 
rum  et  masculorum  ante  octavum  diem  de¬ 
cedentium,  esse  nobis  jam  ip  Nov.  Test. 
scitu  necessarium  ;  quod  nulli  Catholicorum 
in  mentem  venit.  Sed  tota  vis  argumenti 
Bellarminiani  haec  est :  Remedium  illud  non 
exstat  in  Scriptura,  et  tamen  necessarium 
erat  ad  salutem  :  ergo  habebatur  per  tradi¬ 
tionem. 

2.  Th.  65.  postquam  iterasset  strophas, 
ex  Bellarm.  lib.  i.  de  Verbo  Dei  cap.  2. 
jam  contra  Amesium  excussas  (quod.  «  SS. 
Scripturis  nihil  sit  notius ;  nempe  inter  Chri¬ 
stianismum  qualitercumque  professos  »)  sic 
tandem  finit :  Quod  si,  ergo  Scripturae  de  se 
ipsa  testificanti  fidem  haberi  posse  ac  debe¬ 
re,  negatum  ire  pergant,  stultitiae  merito 
insimulabuntur.  Nam  si  ad  id,  ut  Scriptura 
habeatur  pro  libro  divino,  necessarium  est 
verbum  non  scriptum,  quod  de  Scriptura 
hoc  ipsum  testetur  ;  tum  verbo  illi  non 
scripto  fides  habetur,  vel  propter  se,  vel 
propter  aliud  aliquod  verbum  non  scriptum. 
Non  propter  aliud  verbum  aypacpov,  quia 
alias  esset  processus  in  infinitum.  Remanet 
ergo,  quod  verbo  isti  aypacpw  fides  habea¬ 
tur  propter  seipsum.  Jam  vero  in  conc. 
Trid.  sess.  4.  statuitur  :  aequalem  esse  verbi 
scripti  et  non  scripti  auctoritatem.  Ergo 
concedere  coguntur,  si  verbo  non  scripto, 
quod  de  canonica  et  infallibili  Scripturae 
auctoritate,  ac  majestate  testatur,  fides 
propter  seipsam  adhibenda;  etiam  Scriptu¬ 
rae,  de  sua  auctoritate,  majestate  ac  divini¬ 
tate  testificanti,  fidem  propter  seipsam  ad¬ 
hiberi  posse  ac  debere  ;  aut  admittere  co¬ 
gentur,  non  esse  aequalem  verbi  scripti  et 
non  scripti  auctoritatem».  Resp.  1.  Hocargu- 


DE  VERBO  DEL 


mentum  directe  petit  toque  Lutheranos  il¬ 
los,  qui  in  Colloquio  Ratisbonensi  solemni- 
ter  pluries  fassi  sunt  :  Admittendam  esse 
traditionem  de  libris  canonicis,  et  fide  divi¬ 
na  credendum,  a  Spiritu  sancto  profectos 
esse.  Resp.  2.  juxta  ca  qua5  supra  ex  Exa¬ 
mine  Exam.  Conring.  retulimus  :  Ordina¬ 
rius  modus  discendi  sine  periculo  erroris, 
doctrinam  fidei  integre,  est,  ut  per  motiva 
eredibilitatis  et  signa  sufficientia  addiscat 
homo,  qucenam  sit  vera  Christi  Ecclesia, 
Mater  et  Magistra  fidelium  infallibilis,  a  qua 
hauriat  pari  veneratione  credenda  verba 
Dei  et  scripta  et  non  scripta.  Utraque  cre¬ 
dit  immediate  propter  auctoritatem  Dei  di¬ 
centis  id  sibi  per  Ecclesiam.  Unde  evane¬ 
scunt  sophistica5  nebula5  Gerhardina5.  Dis- 
paritas  enim  inter  verbum  scriptum  et  tra¬ 
ditum  hic  valde  luculentum  est  :  Quod  de 
lege  ordinaria  libros  canonicos  a  non  cano¬ 
nicis,  nemo  per  eriteria  illa  tantopere  jacta¬ 
ta  infallibiliter  proprio  Marte  discernere 
possit  (ut  patet  vel  in  Epistola  S.  Jacobi, 
qua?  juxta  eriteria  Calvini  est'  «  canonica 
et  Apostolica  »,  sed  juxta  Lutheri  eriteria 
est  «  Straminea  >5,  ac  demum  juxta  Jenenses 
aliosque  juniores  Lutheranos  videtur  esse 
(>  neutra  »)  per  motiva  autem  evidentis  cre- 
dibilitatis  innotescit  avautxptrjov  Eeclesire 
magisterium,  et  oonsequenter  oralis  ejus 
traditio  divinitus  profecta;  qua  mediante, 
et  eanonem,  et  versionem,  et  sensum  Scri¬ 
ptura5  authenticum  obtinemus. 

In  th.  ult.  hujus  disp.  2.  affingit  Gerhar- 
dus  Rellarmino,  quod  lib.  I,  de  Rapt.  cap. 9. 
dixerit  :  «  Ihedobnptismum  evidenter  ex 
Scripturis  deduci  t .  At  non  dixit :  « (>  solis  .>  ; 
ininio  paulo  ante  indicavit,  illum  e  traditione 
haberi.  Certo  ignorare  non  potuit  Gerhar- 
dus,  Rellarminum  in  toto  opere  controver¬ 
siarum  sexcenties  dicere,  hoc  N.  probari  ex 
Scriptura,  nempe  juxta  ti aditionem  Eccle¬ 
sia5  intellecta. 

Qiue  in  disput.  3.  tractat,  vix  aliud  sunt, 
quam  crambe  biseocto.  A  th.  i.  usque  ad  33. 
alfert  oxempla  eorum  qua)  Bellarm.  vocat 
traditiones,  et  tamen  vel  ipse  vel  alii  Catho¬ 
lici  eadem  probant  e  Scriptura.  Utrumque 
bene  fit.  Plurima  enim  habentur  ex  Scri¬ 
ptura,  licet  non  ita  aperte,  quin  sine  tradi¬ 
tione  Ecclesiastica  facile  in  parvos  sensus,  a 
Neo-Evnngelieissibi  sapientibus  detorquean¬ 
tur.  Plerteque  instantia)  a  Gerhardo  adducta) 
tam  futiles  el  pueriles  sunt,  ut  pigeat  illis 
immorari. 


Idem  th.  33.  proponit  ii.  Controversiam 
de  norma  fidei  et  morum,  quam  unicam  sta¬ 
tuit.  Scripturam,  aitque  Rellarminum  quan¬ 
doque  sic  disserere,  ut  plane  negare  videa¬ 
tur  Scripturam  esse  fidei  regulam  ».  Idque 
probare  conatur  ex  lib.  iv.  de  Verbo  Dei 
cap.  4.§.  ex  quo  ete.  cap.  12,  resp.  ad  2. 
argum.  Et  ex  lib.  m.  cap.  9.  §.  1.  Ex  quibus 
omnibus  ita  concludit :  «  Juxta  Rellarminum 
locis  citatis,  Apostolis  et  Evangelistis  non 
fuit  propositum  ex  professo  tradere  Gate- 
ohismum  etc.  opus  continuum  dogmaticum 
etc.  Et  Scriptura  non  potest  dicere,  quis 
sit  verus  sensus  etc.  Ergo  juxta  eumdem 
non  est  fidei  regula».  Respondeo  :  simile 
est  illi  quo  dicerem  :  Quinquaginta  libro  ¬ 
rum  Digestorum  juris  collectoribus  non 
fuit  propositum  ex  professo  tradere  Institu¬ 
tiones  Juris  methodo  scientifica,  nec  est 
opus  continuum,  nec  omnis  illa  legum  far¬ 
rago  potest  dicere,  quis  sit  verus  sensus, 
etc.  ergo  libri  Digestorum  non  sunt  norma 
part  ialis  judiciorum.  Sicut  autem  hoc  *  pue¬ 
rili5  »  enthymema  sibilos  meretur  Juriscon¬ 
sultorum,  ita  illud  Gerhardi  Theologorum. 
Unde  prorsus  otiosa  verba  coacervat  sex 
i-tis  thesibus,  et  «  pueriles  »  antilogias. 
Sequentes  quatuor  theses  adhuc  sunt  in¬ 
sulsiores  ;  quam  va)cordem  methodum  qui 
vellet  imitari,  multo  facilius  ex  ipsis  SS.  Ri- 
bliis  posset  farraginem  corradere  apparen¬ 
tium  contradictionum,  qua)  Calepini  Dictio- 
narium  exsequaret.  Th.  43.  obiter  tangit 
queest.  13.  controversiam  do  judice  controv. 
ubi  ait  :  «  Scripturam  esse  judicem  praecise 
negat  Bellarm.  At  si  concedatur  Scripturam 
osse  normam,  negari  non  potest,  Scripturam 
esse  judicem  controversiarum.  Eo  enim  sen¬ 
su  Scripturam  vocamus  judicem,  quia  est 
vox  supremi  Spiritus  sancti  qui  in  Scriptu¬ 
ris,  et.  per  Scripturas  ad  nos  loquitur  etc.  » 
Dcnuo  remittendus  est  Gerhardus  ad  sibilos 
jurisconsultorum,  a  quibus  sine  dubio  ample 
excipietur,  si  corpus  juris  contendat  esse 
judicem  proprio  dictum  ;  immo  forte  dubi¬ 
tabunt  iidem,  an  sobrius  ha5c  scripserit 
Gerhardus  ?  Noc  melioris  nota)  sunt  qua) 
addit.  Certo  talia,  ut  dissolutas  scopas,  pro 
argumentis  stringentibus  adducta,  merito 
ridere  queant  logica)  tirones.  Mihi  equidem 
imperaro  nequeo,  ut  bonas  chartas  ejusmo¬ 
di  ratiocinationum  quisquiliis  impleam.  Au¬ 
deat  Titius  dicere,  esse  argumenta  virilia 
Theologo  digna  ? 

Th.  32.  quierit  :  «  An  S.  Scriptum)  au- 


218 


VIND1CLE 


ctoritas  pendeat  ab  auctoritate  Ecclesise  ?  » 
Facilis  est  conciliatio  omnium  in  speciem 
contrariorum  dictorum,  si  observetur  illa 
Aristotelis  et  sancti  Thomee  usitata  distinctio, 
inter  ea  quse  sunt  notiora  natura,  et  quse 
sunt  notiora  nobis.  Item  si  notes,  Ecclesiam 


absolute  esse  sine  verbo  scripto,  Scriptu¬ 
ram  autem  (seclusis  continuis  miraculis)  non 
posse  esse  sine  traditione  ecclesiastica,  ut 
multis  ostensum  est  in  prioribus  contra 
Amesium. 


VINDICIAE 


PRO  LIBRO  TERTIO 

DE  CHRISTO 

« 


Ad  CAPUT  II. 

Libet  in  hoc  libro  tertio,  Gerhardum  (prae- 
ter  methodum  alias  praefixam)  Amesio  prae¬ 
ponere,  ejusque  errorem  ubiquisticum,  quem 
ridicule  etiam  Bellarmino  imputare  satagit, 
suis  in  locis  discutere. 

I.  —  Format  is  disp.  4.  duplicem  hac  de 
re  quaestionem ;  priorem  sic  generaliter  : 
u  An  Christo  secundum  humanam  naturam 
vi  unionis  personalis,  et  exaltationis  ad  Dei 
dexteram  dona  vere  divina  et  infinita,  vere 
ac  realiter  sint  communicata  »  ?  Posterio¬ 
rem  vero  th.  26.  ita  :  «  An  inter  alia  divina 
idiomata  etiam  omnipraesentia  assumptae  hu¬ 
manitati  Christi  sit  communicata  »  ?  Non 
solum  Bellarminus  cum  omnibus  Catholicis, 
itemque  Calvinistae,  sed  etiam  ex  Luthera- 
nis  Helmstadienses,  Norimbergenses,  et 
quotquot  libro  Concordiae  nomen  dare  re¬ 
cusarunt,  acriter  hoc  negant,  quibus  id 
dogma  portentosum  et  cyclopicum  non  tam 
haeresis,  quam  fatuitas  videtur,  ut  vel  maxi¬ 
me  hic  verum  sit  illud  :  Nulla  foeditas  sine 
amore,  nulla  fatuitas  sine  patrono.  Certe 
D.  Calixtus,  licet  alioquin  Lutheranus,  aperte 
pronunciat  :  «  Qui  dicit  Christum  esse  se¬ 
cundum  humanam  naturam  suam,  vi  per¬ 
sonalis  unionis,  omnipotentem,  omniprae- 
sentem  etc.  ille  est  Eutychianus  ».  Item  : 
«  Nec  error  Papistarum  de  transsubstantia- 
tione,  neque  Calvinianorum  de  reali  prae¬ 
sentia,  tam  abominabilis  est,  quam  est  Lu- 
theranorum  de  ubiquitate  Christi,  qua  ho¬ 
minis  etc.  »  Quid  hic  Titius. 

II.  —  Ilis  tamen  non  obstantibus,  Gerhar- 
dus  ex  eo,  quod  Bellarminus  hoc  capite  fa¬ 
tetur,  Jacobum  Fabrum  Stapulensem  dogma 
ubiquisticum  propugnasse,  quem  secutus  sit 
Lutherus  etc.  infert  :  «  Jam  tum  in  Ecclesia 


I 

notam  et  propugnatam  fuisse  eam  doctrinam, 
tempore  Augustanae  Confessionis  exhibitae, 
et  nihilominus  Caesarem  cum  Principibus 
Romano-Catholicis  approbasse  articulum  3. 
in  responsione  ad  illum  ».  Resp.  1.  Verum 
est,  monstrosam  illam  ubiquitatem  Parisiis 
enixum  esse  Stapulensem  ;  sed  mox  in  cu¬ 
nis  suffocatum  fuisse  infernalem  partum  15. 
Februarii,  anno  Christi  1526.  in  Collegio 
Sorbonee  ;  ut  ex  authentico  Instrumento  il¬ 
lius  Facultatis  Theologicae  dato  29.  Janua¬ 
rii,  anno  1631.  ad  Illustrissimum  et  Reve¬ 
rendissimum  Episcopum  Augustanum,  refert 
P.  Laurentius  Forerus,  in  libello  anno  1658, 
evulgato,  qui  inscribitur  :  Testificatio  Orbi3 
contra  Christi  Ubiquitatem.  Resp.  2.  Dixit 
quidem  Caesar,  in  3.  articulo  «  nihil  esse, 
quod  offendat»,  nempe  si  verba  spectes, 
prout  jacent,  quae  adhuc  hodie  omnes  Ca¬ 
tholici  eatenus  approbamus ,  quatenus  in 
simplici  et  obvio  sensu  Catholicam  verita¬ 
tem  profitentur .  Verum  recte  notavit  in 
Harmonia  Confessionis  Andreas  Fabricius 
mox  post  responsionem  Caesaris  et  Catho¬ 
licorum  Principum  :  «  Tametsi  tertius  Arti¬ 
culus,  doctrinae  Catholicae  (si  verba  spectes) 
conformis  esse  videatur  ;  tamen  si  quae  mon¬ 
stra  Lutherus  et  Melanchton  hic  alant,  quis 
proprius  expendat,  facile  deprehensurum 
impietatem  etc.  «  Similia  indicat  ibidem 
Joan.  Hofmeisterus .  Plus  vero  hinc  non 
infertur,  quam  quod  Ubiquetarii  sub  verbis 
ex  se  nil  falsi  prae  se  ferentibus,  et  Catholi¬ 
cum  sensum  facile  admittentibus,  venenum 
suum  occultarint,  sicut  etiam  occultant  sub 
illis  Symboli  verbis  ;  Sedet  ad  dexteram  Da 
Patris.  Certe  idem,  quod  nos,  sensit  in  hac 
parte  D.  Calixtus,  quantumvis  et  ipse  Luthe¬ 
ranus,  et  Augustanae  Confessioni,  religione 
Sacramenti  adstrictus. 

111.  — Bellarminus  hoc  cap.  :  Lutherani, 


220 


VlNDiCLE 


inquit,  docent,  Christi  carnem  habere  attri¬ 
buta  Divinitatis ;  ex  quo  sequitur,  dos  vel 
esse  Nestorlanos,  vel  Euthychianos,  vel  mon¬ 
strum  ex  utraque  hseresi  compositum.  Si 
enim  dixerint,  ea  esse  communicata  «  es¬ 
sentialiter  i),  erunt Eutychiani  ;  si  «  acciden- 
taliter  »,  Nestoriani.  Ad  hoc  ait  Gerhardus, 
a  dari  tertium,  juxta  ipsum  Bellarm.  lib.  iit. 
cap.  8.  §.  Vera,  nempe  :  personaliter.  Quod 
enim  ipse  de  unione  asserit,  idem  nos  dicimus 
de  communicatione, qti£C  ex  unione  Oritur,  et 
naturam  unionis  sequitur  ».  Sed  Gerhardus  vi¬ 
detur  nescire  quid  loquatur.  Quid  enim  est,  » 
communicari  personaliter  »?an  communica¬ 
ri  personae  ?  Hoc  quidem  verissimum  est,  quod 
personalitati  Verbi  communicentur  attributa 
identice,  adeoque  essentialiter,  nil  vero  hic 
ad  rem  facit.  An  quod  humanitati  commu¬ 
nicentur  realiter  et  intrinsece,  ita  ut  jam 
vera  et  realiter  ct  intrinsece  sit  aeterna,  ubi¬ 
que,  omnipotens  humanitas,  non  minus  ac 
divinitas  ?  Hoc  vero  nec  essentialiter,  nec 
accidentaliter,  sed  tantum  chimserice  illi 
affingi  potest,  ut  patet  ex  dictis.  An  denique 
quod  vi  personalis  unionis  illa  attributa  in¬ 
trinsece  communicentur  humanitati  ?  Sed 
hoc  quidem  verum  est,  quatenus  vere  in 
concreto  de  se  invicem  possunt  praedicari  ; 
valde  autem  falsum  et  absurdum  est,  quod 
realiter,  intrinsece,  sive  essentialiter,  sive 
accidentaliter  possint  communicari ,  non 
certe  magis,  quam  ipsa  divinitas  communi¬ 
cari  potest  humanitati,  ct  haec  illi,  ita  ut  di¬ 
ci  queat :  Divinitas  est  humanitas,  et  vice 
versa.  Anne  admittent  ipsi  hanc  similesque 
propositiones  ?  Verbum  est  humanitas  : 
Humanitas  est  filia  consubstantialis  Patri 
etc.  Non  reor  equidem.  At  si  Verbum  imme¬ 
diate  per  physicam  unionem  communica¬ 
tum  humanitati  non  facit  hanc  filiam  Dei 
consubstantialem,  quomodo  attributa,  quse 
non  nisi  mediante  Verbo  communicantur, 
Immanitatem  ut  sic  reddent  aeternam,  om¬ 
nisciam  etc.  ? 

Ad  CAPUT  VIII. 

Quia  Bella rminus  hoc  cap.  statuit  :  Uni¬ 
onem  hypostaticam  consistere  in  communica¬ 
tione  subsistentiae  Verbi;  hinc  Gerhardus  in¬ 
fert  :  «  Si  ipsa  Verbi  subsistentia,  quse  est 
idioma  Filio  Dei  maxime  proprium,  utpote 
per  quam  intima  deitatis  unitate  a  Patre  et 
Spiritu  S.  distinguitur,  est  assumptse  huma¬ 
nitati  communicata  ;  utique  idioma  aliquod 


divinum  est  assumptse  humanitati  communi¬ 
catum  ;  sed  verum  prius  ;  ergo  et  posterius. 
2.  Si  ipsa  communicatio  subsistentiae  assum¬ 
ptse  humanitati  fieri  potuit,  et  vere  facta  est 
absque  naturarum  confusione  et  exsequa- 
tione,  utique  etiam  reliquorum  divinorum 
attributorum  communicatio  non  statim  in¬ 
troducit  naturarum  confusionem  et  exaequa¬ 
tionem,  quod  Bellarminus  metuit  ;  sed  ve¬ 
rum  prius;  ergo  et  posterius.  3.  Si  ipsa  Verbi 
subsistentia  sive  tou  Aoyou  est 

assumptae  humanitati  communicata,  quo¬ 
modo  essentialia  attributa  tou  Aoyou  non 
erunt  assumptse  humanitati  communicata? 
cum  hypostasis  tou  Aoyou  non  sit  aliquid  re¬ 
aliter  distinctum  ab  attributis  essentialibus, 
et  natura  divina  cum  xpomo  u-xdpiUw;  in 
Filio  Dei  considerata  ;  alias  persona  Filii  ex 
duobus  realiter  distinctis  esset  composita  ; 
sed  illud  verum,  ergo  et  hoc.  Ubi  tamen  no¬ 
tandum,  quod  in  connexione  majoris  a 
communicatione  urroaxacr ew;  ad  communica¬ 
tionem  essentialium  in  hoc  mysterio  ideo 
progrediamur,  quia  Scripturam  habemus 
praeviam  et  ducem;  proinde  non  hic  nitimur 
humanis  Xoytffgois,  sed  Spiritus  sancti  ora¬ 
culis.  »  Libuit  ad  verbum  hic  adseribere, 
Gerhardinos  discursus,  Ubiquetario  et  Quod- 
libctario  dignissimos.  Triplex  major  hypo¬ 
thetica,  in  quibus  pendet  tota  lis,  nec  leviter 
probatur,  cumque  adverterit  ipse  argumen¬ 
tator,  sc  ubique  principium  petere,  satis  ha¬ 
buit  dicere  :  «  Se  hic  non  niti  humanis  Xoyia- 
gol?  (quod  profecto  nimis  verum  est  :  nam 
Arcadicae  pecudes  vix  aliter  ratiocinarentur, 
si  possent  ullius  discursus  esse  capaces)  «  sed 
Spiritus  sancti  oraculis  »  ;  quod  nimis  falsum 
est ;  nisi  impia  aequivocatione,  «  oracula 
Spiritus  S.  »  dicantur  verborum  Scripturae 
cortex,  portentosam  phantasiationem  Ubi- 
quetariorum  operiens.  Mirum  est,  tam  pue¬ 
rili  ineptia  ausum  esse  «  Summum  »  Luthe- 
ranorum  Theologum,  orbi  se  deridendum 
exponere  ?  Quid  quaeso  hic  Titius  ? 

• 

Ad  CAPUT  IX. 

Quia  Bellarminus  hoc  cap.  concedit  :  Ex 
unione  hypostatica  sequi  communicationem 
idiomatum,  inde  Gerhardus  th.  9.  et  seqq. 
ait  :  «  recte  inferri  hypostaticam  idiomatum 
communicationem,  frustraque  dicere  Bellar- 
minum  »  ;  Illam  communicationem  non  esse 
realera,  respectu  ipsarum  naturarum,  ut  vo¬ 
lunt  Lutherani;  neque  esse  plane  verbalem, 


DE  CHRISTO. 


221 


•\ 


ut  volunt  Calvinista?  ;  sed  esse  realem  respectu 
hypostaseos  utriusque  naturse,  non  autem  res¬ 
pectu  ipsarum  naturarum. Contra  enim,  inquit 
Gerhardus  th.li.  «Ex concessa  aBellarmino 
hypothesi  firmiter  sic  possumus  colligere  : 
Cui  realiter  communicata  est  divina  Verbi 
subsistentia,  illi  etiam  dona  vere  divina  re¬ 
aliter  sunt  communicata.  Assumpta?  humana? 
Christi  natura?  realiter  communicata  est  di¬ 
vina  Verbi  subsistentia  ;  Ergo  etiam  assum¬ 
ptae  natura?  dona  vere  divina  realiter  sunt 
communicata».  Sed  quis  non  videt  majorem 
nullo  prorsus  fulcro  nixam,  sed  velut  iuTOrttc- 
Tov  aaWa  prolatam,  indigere  vel  maxime  ro¬ 
busta  probatione?  quia  de  hoc  ipso  pra?cipua- 
lis  est,  nec  in  sequentibus  quidquam  nisi 
phrasium  variationem  Gerhardus  affert. 

Ad  CAPUT  X 

Recte  in  hoc  cap.  Bellarminus  :  Ex  com¬ 
municatione,  inquit,  idiomatum,  vera  etreali 
sequitur,  duo  esse  in  mundo  omnipotentia, 
immensa,  infinita,  nempe  deitatem  et  huma¬ 
nitatem.  Reponit  Gerhardus :  «Eodem modo 
contra  communicationem  subsistentia?  Verbi 
a  Bellarmino  concessam  aliquis  posset  argu¬ 
tari  :  Ex  communicatione  hypostaseos  se¬ 
quitur,  duas  esse  hypostases  in  Christo,  sci¬ 
licet  deitatis  et  humanitatis.  »  Eodem  plane 
recidit  argumentum  et  respons.  3.  in  §.  seq. 
quod  scilicet  idiomata  illa  non  essent  pro¬ 
prietates  sed  communitates  :  retorquet  Ger¬ 
hardus,  quod  «  idem  dicendum  esset  de 
subsistentia  Verbi  communicata  humani¬ 
tati.  »  Verum  disparitas  est  utrobique  lucu¬ 
lenta  inter  subsistentiam  relativam  et  attri¬ 
buta  absoluta.  Nam  impossibile  est  Deum 
uniri  intrinsece  creatura;,  quin  perficiat  1'or- 
maliter  creaturam,  non  quidem  dando  illi 
hanc  vel  illam  denominationem  peculiarem, 
E.  G.  «  Ubicati  cognoscentis  etc.,  »  nam  si' 
daret  unam  ex  his,  daret  etiam  alias  omnes  ; 
cum  non  sit  major  ratio  unius  quam  alterius  ; 
adeoque  faceret  Deum  «  per  essentiam,  hoc 
est,  Ens  habens  omnes  perfectiones  ».  Nul¬ 
lam  ergo  talem  denominationem  dat,  quia 
entitas  Dei  non  est  duratio,  ubicatio,  cogni¬ 
tio  etc.  alterius,  sed  sui  ipsius;  tribuit 
proinde  tantum  hunc  effectum  formalem, 
qui  est  c<  esse  unitum  intrinsece  Deo  infinite 
perfecto  ».  E,t  quia  in  ratione  perfectis  sub¬ 
stantialis,  in  actu  primo  et  contingenter  com¬ 
municata?,  ha?c  perfectio  est  infinita,  utique 
non  potest  augeri  ;  et  ideo  creatura  «  sub¬ 


sistit  »  in  ea  perfectione.  Nihil  ergo  mirum, 
si  recipiat  a  Deo  unito  effectum  formalem 
«  subsistentis  ».  2.  Si  attributa  absoluta  Dei, 
ut  immensitas,  omnipotentia,  omniscientia, 
communicarentur  realiter  et  intrinsece  ac 
subjective  humanitati,  tunc  ha?c  fieret  im¬ 
mensa,  omnipotens,  aeterna  (aut  potius  in 
abstracto,  immensitas,  omniscientia  etc.)  et 
sic  revera  essent  duo  immensa,  aeterna,  ut 
argumentum  Bellarmini  probat.  At  hyposta¬ 
sis  Verbi,  ita  communicatur  humanitati,  ut 
haec  ipsamet  non  'flat  hypostasis  Verbi  , 
sed  tantum  ut  per  illam  subsistat  .  ulti¬ 
mumque  complementum  in  his  ratione  sub¬ 
stantia?  ab  illa  accipiat,  et  ideo  manife¬ 
stum  est,  non  duplicari  hac  communicatione 
hypostasim.  Conatur  quidem  Gerhardus  id 
quod  de  hac  posteriori  communicatione  di¬ 
ximus,  etiam  priori  tribuere,  cum  ait :  «  Per 
realem  idiomatum  communicationem  non 
introduci  duplicem  omnipotentiam,  omni- 
scientiam  etc.,  sed  illam  ipsam  vou  Adyou  om¬ 
nipotentiam,  qua?  est  et  manet  in  aeternum 
ipsi  essentialiter  propria  in  natura  humana  ; 
et  per  humanam  naturam,  cui  est  personali¬ 
ter  communicata,  sese  exercere,  sine  ulla 
sui  multiplicatione,  vel  physica  transfusione, 
vel  alterius  omnipotentia?,  etc.  productione  » . 
Sed  disparitas  a  nobis  assignata  hoc  effugio 
non  tollitur.  Nam  vel  illa  aeternitas  E.  G.  di¬ 
vinitatis  communicatur  humanitati  realiter 
et  intrinsece,  ita,  ut  vere  et  proprie  sit  a?ter- 
na  sicut  divinitas,  hoc  est,  initio  et  fine  ca- 
reat  ex  se  ;  vel  tantummodo  communicat  ei 
denominationem  aeterni  ab  aeterno  Verbo, 
cui  immediate,  et  divinitati  mediate  unita 
est?  Si  hoc  posterius  dicatur,  tunc  dat  manus 
catholica?  sententia?  ;  si  prius,  evidenter  sta¬ 
tuuntur  duo  aeterna,  humanitas  scilicet  et 
divinitas,  et  prior  simul  etiam  temporalis, 
quod  est  sine  dubio  chima?ricum,  ac  totum 
Incarnationis  mysterium  evertens. 

Ad  CAPUT  XV. 

Gerhardus  th.  27.  ex  hoc  cap.  g.  2.  cavil¬ 
landi  occasionem  captans  :  «  Utut  Bellarmi¬ 
nus»,  inquit,  «  omnipraesentia?,  quam  odi¬ 
ose  Uuiquilcitis  nomine  traducit,  sit  adver¬ 
sus,  eamdem  tamen  suis  hypothesibus  sta¬ 
tuminat.  Nam  i.  concedit,  Christum  secun¬ 
dum  humanam  naturam  esse  ad  Dei  dextram 
evectum,  et  hanc  Dei  dextram,  per  potentiam 
et  dominium  super  omnia  definit.  En  ergo 
disertam  Bellarmini  confessionem,  per  dex- 


222 


VINDICIAE 


tram  Dei,  ad  quam  Christus  sedet,  intelligi 
debere  gloriam,  potentiam,  et  majestatem 
divinam.  Item  Christum  secundum  eam  na¬ 
turam,  juxta  quam  sedet  ad  Dei  dextram, 
pari  potentia  et  honore  regnare  et  judicare 
omnia  cum  ipso  Patre.  Quid  ergo  restat, ,  nisi 
ut  firmiter  hoc  modo  concludamus.  Secun¬ 
dum  quam  naturam  Christus  sedet  ad  Dei 
dextram,  secundum  eam  pari  potentia  et 
honore  cum  Patre  regnat,  ac  proinde  non 
absens,  sed  praesens  in  coelo  ac  terra  domi¬ 
natur  ;  atqui  Christus  secundum  humanam 
naturam  sedet  ad  Dei  dextram  ;  ergo.  Yidit 
Bellarminus  nexum  et  nervum  argumenti 
hujus  esse  aSiaXurov.  Nihilo  tamen  minus 
respondere  et  eluctari  conatur  dicendo  : 
Datam  esse  humanitati  istam  sessionem  non 
ipsi  in  se,  sed  in  supposito.  Miserum  pro¬ 
fecto  effugium,  cui  jam  ante  viam  praeclusi- 
mus  §.  11.  Concedit  Bellarm.  lib.  m.  de 
Christo  cap.  8.  §.  His  igitur  :  Unionem  hy¬ 
postaticam  consistere  in  communicatione 
subsistentiae  Verbi  :  Quia  ergo  per  unionem 
ipsa  Filii  hypostasis  facta  est  etiam  carnis 
hypostasis,  ideo  etiam  per  illam  ipsam  hy- 
postaseos  humanae  Christi  naturae  factam 
communicationem,  eamdemque  secutam  hu¬ 
manae  Christi  naturae  ad  dextram  Patris  ex¬ 
altationem,  caro  illius  sessionis  ad  dextram 
Dei  vere  et  realiter  particeps  est  facta.  » 
Resp.  Imaginarius  Gerhardi  de  Bellarmino 
constricto  triumphus  facile  dissipatur  ex 
dictis.  Vim  utique  haberet  hic  Lutheranus 
Achilles,  si  hypostasis  Verbi  communicaretur 
identicc  humanitati,  sicut  Verbo  communi¬ 
catur  per  unionem  physicam  ;  quia  vero 
prius  non  factum  est,  ideo  caro  seu  humani¬ 
tas  ipsa  in  se  realiter  et  intrinsece  non  rece¬ 
pit  in  se  omnipotentiam,  et  reliqua  attributa 
increata.  Nec  melius  th.  33.  refellit  similitu¬ 
dinem  inter  humanitatem  Christi  et  purpu¬ 
ram  regis :  Etsi  enim  non  in  omnibus  simili¬ 
tudo  haec  valeat  (ut  ipse  Bellarm.  cap.  7. 
recte  ait)  tamen  apte  rem  explicat,  de  qua 
hic  disputatur.  Similitudines  unionis  hypo¬ 
staticae  cum  unione  corporis  et  animae,  cum 
ferro  ignito,  utcumque  unionem  personalem 
declarant,  inquit  Bellarminus. Gerhardus  vero 
th.  37.  38.  39.  omnimodam  paritatem  etiam 
jn  maxime  dissimilibus  exinde  male  infert. 

Th.  42.  Gerhardus  vult  notfiri  ex  art.  3. 
Confessionis  Augustanae  :  «  Quod  sessio 

Christi  ad  dextram  Patris  per 

dominium  in  omnes  creaturas  declaretur,  et 
quod  eadem  sessio  ad  dextraim  Patris,  Christo 


secundum  humanam  naturam  contigisse  ibi¬ 
dem  asseratur.  Ex  quo  »,  inquit  Gerhardus, 
«  nascitur  immotum  hoc  argumentum  :  se¬ 
cundum  quam  naturam  Christus  ad  dextram 
Patris  est  collocatus,  ac  per  eamdem  colloca¬ 
tionem  dominium  in  omnes  creaturas  acce¬ 
pit,  secundum  eamdem  est  etiam  omniprae- 
sens.  Ratio  connexionis  est,  quia  ut  dextera 
illa  Patris,  ad  quam  Christus  est  evectus,  di¬ 
vina  est  et  infinita,  nulli  loco  inclusa,  a  nullo 
loco  exclusa  :  ita  quoque  Dominium,  quod 
Christus  per  collocationem  ad  illam  dextram 
accepit,  est  divinum  atque  infinitum,  nulli 
loco  inclusum,  a  nullo  loco  exclusum,  proinde 
non  est  dominium  absentis,  sed  praesentis  ; 
cum  Christus  non  regnet  more  hujus  saeculi, 
sed  per  modum  dextrae  Dei,  nec  vicaria  ali¬ 
orum  opera  in  regimine  absens  utatur,  sed 
creaturis  omnibus  praesentissimus,  modo  di¬ 
vino  et  incomprehensibili  dominium  suum 
exerceat.  Jam  vero  Christus  secundum  hu¬ 
manam  naturam  est  ad  dextram  Dei  colloca¬ 
tus,  ac  per  eamdem  collocationem  accepit 
dominium  in  omnes  creaturas.  Dicitur  enim 
in  August.  Confess.  art.  3.  Ideo  ascendisse 
ad  coelos,  ut  sedeat  ad  Dei  dextram,  et  per¬ 
petuo  regnet  ac  dominetur  omnibus  creatu¬ 
ris.  Ex  quo  inferimus  :  Secundum  quam 
naturam  Christus  ad  coelos  adscendit,  secun¬ 
dum  eamdem  etiam  ad  dextram  Dei  consedit; 
atqui  Christus  secundum  humanam  naturam 
ad  coelos  ascendit,  ut  constat  ;  ergo  etiam 
secundum  humanam  naturam  est  omniprEe- 
sens.  »  Respondeo  :  major  principalis  syllo¬ 
gismi  non  modo  non  est  firma,  ut  possit 
conferre  vires  ad  immotum  argumentum, 
sed  est  plane  flabilis,  immo  satis  aperte  falsa. 
Nec  eam  confirmat  ratio  connexionis  allata. 
Nam  etsi  dextera  Dei  sit  infinita,  immensa 
etc.,  non  propterea  dominium  creatum,  hu¬ 
manae  Christi  naturae  collatum,  etiam  est  in 
se  infinitum,  immensum,  inereatum  etc.  Sic¬ 
ut  enim  creatura  nec  per  absolutam  Dei  po¬ 
tentiam  omnipotentiae  divinae  capax  fieri 
potest  (cum  saltem  seipsam  producere,  aut 
in  nihilum  redigere  non  valeat),  ita  nec  om- 
niprcesentiae  nec  absolutae  aeternitatis  capax 
fieri  potest.  Quod  autem  fingitur  gubernationi 
Christi  ut  hominis  necessaria  omnipraesentia 
localis,  plane  ineptum  est.  Quidni  enim  ex- 
istens  in  uno  coeli  loco,  possit  cognoscere  et 
decernere  de  omnibus,  quae  fiunt  bene  vel 
male  in  coelo,  in  terra,  et  infra  terram  ? 
Resp.  2.  Tota  fere  hallucinatio  contigit  Ubi- 
quistis  in  hac  materia,  quod  1.  non  discer- 


DE  CHRISTO. 


223 


nant  Dominium  creatum  ab  increato  :  illud 
datum  est  humanitati ;  posterius  vero  nec 
quidem  per  absolutam  potentiam  alteri  con¬ 
ferri  potest.  2.  Quod  putent  :  a  Sedere  ad 
dextram  Patris,  »  nihil  aliud  formaliter  esse, 
quam  esse  consubstantialis  excellentiae,  ad- 
eoque  esse  intrinsece  et  subjective  Deum, 
etiam  quoad  naturam  humanam  ;  quod 
prorsus  chimericum  esse  patet  ex  dictis. 
Resp.  3.  Quam  ambigua  sint  verba  articuli 
3.  August.  Confess.  jam  supra  indicatum  est 
in  not.  ad  cap.  1.  Resp.  4.  Posterior  syllogi¬ 
smus  non  vacat  vitio  quarti  termini.  Nam  in 
conclusione  ponitur  «  omnipraesens  »,  quod 
in  neutra  praemissarum  apparet.  Porro  si  di¬ 
cas  :  «  Omnipraesentem  esse,  et  ad  dextram 
Dei  consedere  i) ,  esse  unum  et  idem,  resp. 
hoc  ipsum  vel  maxime  est  in  quaestione,  et 
a  nobis  censetur  indubie  haereticum  et  ab¬ 
surdum.  Tantum  ergo  abest,  ut  Gerhardi 
argumenta  sint  immota,  ut  potius  deprehen¬ 
dantur  pleraeque  propositiones  vel  aperte 
falsae,  vel  saltem  ambiguae  et  fallaces.  Imrno 
unica  illa  minor  posterioris  syllogismi,  quae 
videtur  prae  caeteris  esse  minus  vitiosa,  ab 
ipso  illaudabili  dogmate  ubiquitatis  reipsa 
tollitur  :  quomodo  enim  si  ubique  est,  ascen¬ 
dit  ? 

Ad  CAPUT  XVI . 

I.  —  Ex  eo,  quod  Bellarm.  hoc  cap.  §. 

«  Respondeo,  priora  etc.  »  concedit  Christi 
humanitati  collatam  potentiam  in  omnes  cre¬ 
aturas  etc.  Gerhardus  infert :  «  Atqui  poten¬ 
tia  haec  in  omnes  creaturas,  non  potest  esse 
alia,  quam  divina,  infinita  ».  Sed  hoc  dicit, 
et  non  probat :  nec  probari  potuit,  cum  re¬ 
pugnet  omnipotentia  creaturae.  Deberet  enim 
existere  antequam  existat,  aut  operari  simul, 
et  non  esse  etc.  quae  sunt  subtilitates  solis 
ubiquistarum  ingeniis  perviae. 

II.  —  Ex  eo,  quod  Bellarm.  lib.  iv.  de 
Christo  cap.  2.  §.  Paucis ,  affirmat  :  Christi 
animam  ab  ipsa  sua  creatione,  sapientia  et 
gratia  plenissimam  fuisse,  idque  probat  ex 
Isai.  cap.  xi.  vers.  2.  cap.  lxi.  vers.  1.  Psal. 
xliv.  vers.  8.  Actor,  iv.  vers.  27  et  x.  vers. 
38.  Gerhardus  th.  13.  sic  infert :  «  Si  Christo 
secundum  assumptam  humanam  naturam  in 
ipsa  conceptione,  gloria  et  Spiritus  S.  datur 
sine  mensura,  ut  ex  plenitudine  ejus  omnes 
accipere  potuerint  et  adhuc  possint,  utique 
etiam  Christo,  secundum  humanam  naturam 
assumptam  in  ipsa  conceptione,  dona  vere 


divina  et  infinita  sunt  communicata.  Ratio 
connexionis  est,  quia  gratiam  et  Spiritum 
dari  sine  mensura,  ac  finith  tantum  et  men¬ 
surata  dona  Christo  esse  xlata,  avTt^artxto^ 
sibi  invicem  opponatur.  Sed  verum  prius  ; 
ergo  et  posterius  ».  Respondeo,  ratio  con¬ 
nexionis  infirma,  immo  nulla  est.  Nam  ver¬ 
borum  illorum  Joan.  iii.  v.  34.  «  Non  enim 
ad  mensuram  dat  Deus  Spiritum»,  sensus 
non  est,  quod  Deus  humanitati  Christi  ita 
communicarit  attributa  divinitatis  infinita, 
ut  humanitas  vere  esset  aeterna,  omnipotens, 
omnipraesens  etc.  (haec  enim  manifeste  invol¬ 
vunt  contradictionem.  Quomodo  enim  omni¬ 
potens  ex  natura,  quae  seipsam  producere 
non  potest?  Ubique,  quae  incipit  et  desinit 
esse  nunc  in  hoc,  nunc  in  illo  loco  ?  iEterna, 
quae  determinatio  tempore  coepit  existere? 
etc.)  Sensus  ergo  est,  Deum  sanctificare  na¬ 
turam  Christi  humanam  per  infinitam  et  in- 
creatam  Verbi  sanctitatem;  non  quidem  per 
tantam,  quantam  ipsi  personalitati  Verbi 
communicat,  nempe  per  identitatem ;  sed 
tantam  quantae  est  capax,  videlicet  per  uni¬ 
onem  physicam,  quae  sine  duLio  est  minor 
communicatio  quam  identitas.  Quoad  dona 
vero  creata,  ut  sunt  lumen  gloriae,  gratia 
sanctificans,  etc.  ea  communicata  sunt  ani¬ 
mae  Christi  in  tanta  intensione,  ut  moraliter 
infinita  censeri  debeant  :  immo  si  infinitum 
categorematicum  creatum  esset  possibile, 
indubie  haec  dona  creata  infinitae  intensionis 
in  anima  Christi  admittenda  essent.  Sed  ex 
his  omnibus  nihil  infertur  de  reali  commu¬ 
nicatione  divinarum  proprietatum  in  natura 
humana,  utpote  quae  simpliciter  chimaerica 
est.  Unde  etiam  ruit. 

III.  —  Illatio  Gerhardi,  qua  th.  14.  ex  eo, 
quod  Bellarm.  lib.  iv.  de  Christo  cap.  4.  §  1. 
dixit  (Non  esse  credibile,  quod  Verbum  per¬ 
sonaliter  factum  sit  homo,  et  non  simul  eflu- 
derit  in  ipsa  Incarnatione  in  illam  humani¬ 
tatem  omnia  dona,  quorum  capax  erat)  as¬ 
sumit  :  «  Atqui  si  capax  fuit  infinitae  Verbi 
subsistentiae  (quod  concedit  Bellarminus) 
utique  etiam  capax  erat  aliorum  idiomatum 
et  donorum  ».  Negatur  plane  sequela  et  pa¬ 
ritas.  Disparitatem  inter  ista  multiplicem 
assignare  solent  scholastici  in  3.  part.  S. 
Thom.  quas  hic  omitto. 

IV.  —  Ex  plenitudine  scientiae  quam  Bel¬ 
larm.  lib.  iv.  cap.  1.  §.  At  Catholicorum 
tribuit  animae  Christi,  infert  Gerhardus  th. 
19.  repletum  esse  scientia  tanta,  ut  nihil 
postea  discas,  quod  ante  nescieris,  nosse 


‘221 


VINDICLE 


omnia,  et  omnes  thesauros  sapientiae  et  sci¬ 
entiae  Dei  in  se  reconditos  habere,  est  esse 
omniscium  ;  sed  juxta  Bellarm.  ut  homo 
tanta  scientia  ab  ipsa  Incarnatione  pollebat; 
ergo  Christus  ut  homo  fuit  omniscius.  »  Re¬ 
spondeo  :  Major  est  nimis  falsa.  Etsi  enim 
Christi  anima  cognoverit  omnia  quae  cogno¬ 
scit  Deus  scientia  visionis  (ut  cum  sancto 
Thoma  docent  multi;  non  paucis  tamen  id 
etiam  negantibus),  tamen  non  ideo  cognovis¬ 
set  omnia  possibilia,  omnia  Dei  decreta  con- 
ditionata,  et  alia  complura,  quae  ad  compre¬ 
hensivam  et  divinam  notitiam  requiruntur. 

V.  —  Th.  46.  ex  hypothesi  Bellarm.  ex 
lib.  iii.  de  Eucharistia  a  cap.  1.  ad  9.  de  reali 
praesentia  corporis  Christi  in  S.  Eucharistia 
simul  et  semel  in  pluribus  locis  administrata, 
sic  arguit  Gerhardus  :  «  .Si  in  locis  omnibus, 
ubi  Eucharistia  celebratur,  corpus  Christi 
vere  et  realiter  praesens  est,  nec  tamen  vel 
extenditur,  vel  multiplicatur,  vel  substantia 
ejus  destruitur  etc.,  utique  etiam  vi  unionis 
personalis,  et  sessionis  ad  dextram  Dei  in 
omnibus  locis,  citra  expansionem,  multipli¬ 
cationem  etc.,  praesens  esse  potest.  Sed  ve¬ 
rum  prius  ;  ergo.  »  Resp.  Major  hypothe¬ 
tica  caret  glutine  ,  adeoque  sine  impulsu 
alieno  corruit.  Posse  divinitus  unum  idem- 
que  corpus  (sive  per  actionem  reproducti- 
vam,  sive  adductivam)  poni  in  plurimis  locis, 
infra  tom.  3.  ex  Catholicorum  sensu  consta¬ 
bit  :  ubiquitatem  divinam  humanitati  intrin¬ 
sece  et  subjective  communicari  est  chimae- 
ricum,  ut  patet  ex  dictis.  Difficultates,  quas 
post  Hunnium  Th.  47.  contra  replicationes 
corporis  Christi  exaggerat  Gerhardus,  facile 
expediunt  Catholici  in  Tract.  de  Eucharist. 
Videatur  hic  P.  Gretserus  tom.  2.  pag.  469. 


nec  tanta;  sunt,  ut  ad  portentosam  ubiquita- 
tem,  totius  mysterii  devastatricem,  velut  ad 
asylum  confugere  oporteat.  An  denique  in 
immensum  replicari  queat  corpus  sive  Chri¬ 
sti,  sive  quodeumque  aliud?  salva  fide  et 
charitate  disceptatur  in  scholis.  Mihi  multo 
probabilior  est  negativa.  Et  quamvis  affir¬ 
maretur,  nihil  tamen  hinc  praesidii  Ubiqui- 
tati ;  cum  haec  fingatur  a  suis  patronis  esse 
attributum  divinum ;  illa  autem  replicatio 
immensa  non  item.  A  fortiori  hinc  patet, 
argumentum  quintum  et  ultimum  ( quod 
Gerhardus  accersit  a  spiritibus  sanctis  Pa¬ 
trum  defunctorum ,  itemque  ab  Angelis , 
quos  cum  S.  Basilio  dicit  Bellarm.  lib.  i.  de 
Beatit.  Sanet,  cap.  20.  omnia  ubique  videre  ; 
Gerhardus  vero  hinc,  licet  perquam  inepte, 
infert  :  ideo  etiam  ubique  esse  praiseutes, 
etc.),  esse  multo  debilius.  Nil  hic  videlicet 
nisi  scopae  dissolutae. 

VI.  —  Proponit  Gerhardus  th.  52.  tertiam 
controversiam,  prorsus  impertinentem,  an 
Christo  hominbcompetat  cultus  latriae  ;  ci- 
tatque  primo  Bellarminum  lib.  i.  de  Beat. 
Sanet,  cap.  12.  ubi  asserat :  Christi  huma¬ 
nitati  non  latriam,  sed  ua?pSou)aav  competere. 
Sed  notetur  fraus  Gerhardi.  Bellarminus 
loco  cit.  expresse  loquitur  de  humanitate 
Christi  a  Verbo  praecisa  :  Et  de  hac  est  con¬ 
troversia  mere  scholastica  ;  plurimis  acriter 
negantibus,  ei  competere  cultum  latrhe  ; 
quos  citat  et  sequitur  Vasquez  ;  et  vicissim 
non  paucioribus  forte,  affirmantibus,  cum 
Suarecio  in  3.  par.  Sed  ad  fidei  controver¬ 
sias  hoc  penitus  non  spectat.  Nam  quod 
alioquin  homo  Christus  latria  coli  debeat 
et  cum  Verbo  coadorari,  est  apud  omnes 
Catholicos  extra  omnem  controversiam. 


VINDICIiE 

PRO  LIBRO  QUARTO 

DE  CHRISTO 


Aci  CAPUT  II. 

Tandem  silentium  abrumpit  Amesius.  Fa¬ 
tetur  autem,  iu  tribus  prioribus  de  Christo 
libris  nihil  occurrere  impugnandum,  nisi 
quod  Bellarm.  lib.  ii.  cap.  19.  errorem 
eorum,  qui  dicunt  Christum  esse  Deum  a 
seipso,  novam  hseresim  vocet,  a  qua  quidem 
ipse  Calvinum  pronuntiet  quoad  rem  esse 
immunem ,  sed  tamen  quoad  modum  lo¬ 
quendi  sine  dubio  errasse,  et  dedisse  occa¬ 
sionem,  ut  de  illo  scriberentur,  qum  scripta 
'Sunt  a  Catholicis.  Ab  hac  criminatione  cona¬ 
tur  magistrum  suum  liberare  Amesius,  pro¬ 
ductis  Calviui  testimoniis.  Sed  cum  nihilo¬ 
minus  dissimulet  alteram  accusationem , 
quam  mox  Bellarm.  subjungit  :  Calvinum 
in  epistol.  ad  Polonos,  et  in  lib.  contra  Gen¬ 
tilem,  non  tantum  passim  asserere,  Chri¬ 
stum  esse  dupoQsov ,  sed  etiam  asserere  : 
improprie  et  dure  esse  dictum  in  Symbolo 
Patrum :  Deum  de  Deo,  « lumen  de  lumine  ». 
Intolerabilem  hanc  Calvini  arrogantiam  , 
quaNicamos  Patres  notare  non  erubuit,  sua¬ 
viter  dissimulat  Amesius  ;  et  recta  progredi¬ 
tur  ad  lib.  iv.  ubi  primo  ait  :  «  Occurrere 
quaestionem,  non  maxime  necessariam,  de 
scientia  animse  Christi  breviter  expedien¬ 
dam  »  :  scilicet, 

An  Christi  anima- ita  repleta  fuerit  scientia  ab  ip¬ 
sa  sua  creatione,  ut  nullo  modo  in  scientia 
profecerit?  Pontificii  affirmant ,  nos  negamus , 
ait  Amesius. 

Catholicam  sententiam  Bellarm.  probat.  1. 
lsa.  xi.  vers.  2.  Egredietur  virga  de  radice 
Jesse  —  et  requiescet  super  eum  Spiritus 
Domini ,  etc.  Idcmque  indicatur  omnibus 
illis  locis,  quibus  Christus  dicitur  unctus  a 
Deo,  Spiritu  S.  ut  Psalm.  xliv.  vers.  8.  Isai. 
lxi.  vers.  i.  Actor,  iv.  vers.  27.  et  x.  vers. 
38.  Ubi  necessario  iutelligenda  est  hsec  un¬ 
ctio  facta  in  ipsa  conceptione ;  tum  quia 
eam  conjungit  Isaias  cum  ipsa  Incarnatione  ; 
tum  quia  alias  Angelus  non  dixisset  Luc.  ii. 
vers.  11.  Natus  est  vobis  hodie  Salvator 
Tom.  VII. 


mundi,  qui  est  Christus  Dominus,  hoc  est 
unctus ;  tum  quia  Joan.  i.  vers.  14.  Ver¬ 
bum  caro  factum  est ,  plenum  gratias  et  ve¬ 
ritatis  :  tum  quia,  ut  S.  August.  lib.  xv.  de 
Trinit.  cap.  26.  ait  :  absurdissimum  esset 
dicere,  Christum  anno  30.  accepisse  Spiri¬ 
tum  S.  cum  ejus  Praecursor  acceperit  in 
utero  Matris  suie.  Amesius  non  negat,  uctio- 
nem  hanc  in  instanti  Incarnationis  factam: 
«  Sed,  inquit,  sicut  divina  natura  in  ipso  oc¬ 
cultabat  aliquo  modo  suam  Majestatem  in 
humiliatione  Christi,  ne  exerceret  illam  digni¬ 
tatem,  quae  postea  apparuit  in  exaltatione  : 
sic  cohibebatur  etiam  spiritus  ille  sapientiae, 
ne  statim  in  perfectione,  sed  paulatim  pro 
ratione  status  Christi  exerceretur  » .  Besp. : 
Disparitas  magna  est  inter  utrumque.  Oc¬ 
cultatio  enim  illa  serviebat  tantum  ad  appa¬ 
rentiam  externam,  et  quantum  ad  myste¬ 
rium  Redemptionis,  per  corpus  visibile  et 
passibile  peragendum,  utile  erat,  ad  quod 
nihil  prorsus  conferebat  interior  omnibus 
ignotus  scientim  defectus. 

Ad  CAPUT  III. 

II.  Bellarm.  Christus  accepit  gratiam 
sine  mensura,  Joan.  i.  vers.  16.  Ephes.  iv. 
vers.  7.  Joan.  ult.  vers.  17.  Coloss.  n.  vers. 
3.  Respondet  Amesius  ex  Medina  in  S. 
Thom.  par.  3.  queest.  7.  art.  12.  «  In  Chri- 
slo  esse  gratiam  infinitam  ;  sed  scientiam 
creatam  esse  finitam  ».  At  Bellarminus  nec 
dixit,  scientiam  Christi  esse  infinitam ;  nec 
illis  locis  citatis  hoc  voluit  probare ;  sed 
tantum,  quod  non  potuerit  proficere,  eo 
quod  acceperit  sine  mesura,  alii  autem  de 
plenitudine  ejus  accipiant  cum  mensura.  Ita¬ 
que  nil  hic  ad  rem  facit  tota  thesis  4.  Amesii. 

Ad  probationem  e  testimoniis  SS.  Patrum 
hoc  cap.  adductam  respondet  Amesius  1. 
«  Fatetur -Medina  in  th.  part.  3.  quaist.  10. 
art.  2.  Ambrosium,  Dionysium  Carthus., 
Ephiphanium,  Euthymium,  et  Bedam  aliter 
docuisse  ».  At  in  tota  quaest.  10.  (et  ut  puto, 
etiam  in  toto  illo  opere)  Medina  quatuor 

13 


226 


VINDICLE 


posteriores  Doctores  ne  nominat  quidem, 
neque  vel  leviter  tale  quid  insinuat,  quod  ei 
affingitur.  Ait.  2.  Amesius  :  «  Plerique  eo¬ 
rum  quos  Bellarminus  citat,  vel  de  persona 
Christi  loquuntur,  vel  illa  testantur  quse  nos 
negamus  ».  Resp. :  Non  hic  opus  nisi  candido 
et  inteliigente  lectore,  et  facile  patebit  vani¬ 
tas  effugii. 

Ad  CAPUT  IV. 

Assertum  suum,  ex  ratione,  hic  probat 
Bellarm. 

I.  —  Quia  non  est  credibile,  quod.  Ver¬ 
bum  personaliter  factum  sit  homo,  et 
non  simul  effuderit  in  humanitatem  omnia 
dona,  quorum  erat  capax  illa  anima,  quse 
revera  erat  anima  Dei.  Unde  S.  Damascenus 
dixit  :  Eos  non  credere  Incarnationem,  qui 
credunt  illam  animam  paulatim  profecisse. 
Respondet  Amesius  :  «  Cum  dona  illa  non 
naturaliter  et  necessario  sequantur  unionem, 
credibile  esse,  potuisse  certo  consilio  paula¬ 
tim  communicari  ».  Sed  nullo  modo  credi¬ 
bile  est,  voluisse  Deum  humanitati  summe 
sibi  dilectae  non  mox  cum  gratia  unionrs 
conferre  omnia  dona,  quorum  et  capax  erat, 
et  quorum  carentia  non  conduceret  ad  Red¬ 
emptionem  in  carne  passibili  prsestandam; 
ob  hoc  enim  tantum  suspensa  fuit  gloria  cor¬ 
poris  ,  non  sine  miraculo  ,  quse  alioqulh 
Eeque  illi  debita  erat. 

II.  —  Bellarm.  :  Sapientia  et  gratia  Chre¬ 
sto  homini  fuit  naturalis,  ut  docet  S.  Au- 
gust.,  hoc  est,  fuit  ei  connaturaliter  debita, 
posita  semel  unione  hypostatica ;  ergo  sine 
miraculo  non  potuit  illis  carere.  Nulla  autem 
rationabilis  causa  fingi  potest,  cur  suspen¬ 
deretur  illud  debitum  connaturale.  Unde 
evanescit  replica  Amesii. 

III.  — Bellarm.  :  Christus  fuit  Filius  Dei  ab 
Incarnatione,  et  haeres  omnium  paternorum 
bonorum,  neque  debuit  expectare  successio¬ 
nem  ex  morte  Patris;  ergo  tunc  debuit  re¬ 
pleri  omnibus  donis.  Replicat  Amesius  : 

(t  Debuit  igitur  ab  initio  Incarnationis  tam 
corpore,  quam  anima  glorificari  ».  Resp. : 
Non  sequitur.  In  hoc  quippe  dispensationem 
exigebat  nostra  Redemptio.  Nec  jus  tantum, 
quod  vult  Amesius,  sed  etiam  possessio  do¬ 
norum  intei iorum  ei  vel  maxime  congrue¬ 
bat;  nec  proderat  eorum  car^ptia  nostrae 
liberationi. 

IV.  —  Bellarm.  :  Christus  homo  in  ipsa 
Incarnatione  factus  est  hominum  et  Angelo¬ 
rum  caput.  Caput  autem  non  debet  esse  mi¬ 


nus  ornatum,  aut  minus  sapiens,  quam  sint 
membra.  Neque  plus  hic  valet  instantia 
Amesiana  de-gloria  corporis  suspensa,  quam 
valebat  in  prioribus.  Excellere  autem  hoc 
caput  debuit,  non  solum  qua  Deus,  sed 
etiam  qua  homo,  quod  non  fieret,  si  paula¬ 
tim  profecisset,  ut  vult  Amesius. 

V.  —  Bellarm.  Adam  creatus  est  sapien- 
tissimus  :  multo  ergo  magis  secundus  Adam 
in  conceptione.  Replicat  Amesius  :  Si  ita 
«  Quidni  igitur  et  in  perfecta  statura  viri 
nascebatur  Christus ,  quia  Adam  ita  fuit 
creatus?»  Resp.  :  Nonsequitur.  Staturaenim 
infantilis  conveniebat  nato  ex  Virgine,  et 
qui  carnem  suscipiebat  passibilem.  Quod 
subjungit  Amesius  :  a  Secundus  Adam,  ut 
erigeret  nos  ab  illa  ruina,  qua;  per  primum 
Adamum  nos  oppressit,  descendere  voluit  in 
eumdem  statum  (excepto  peccato)  in  quo 
nos  ille  reliquerat,  etc.,  discutietur  in  not. 
ad  cap.  seqq.  Responsione  ad  argumentum 
primum  Agnoitarum  et  Calvinistarum. 

Ad  CAPUT  V. 

Argumenta  Calvinistarum  a  Bellarmino 
hoc  cap.  soluta  sunt  potissimum  sequentia. 

I.  —  Christus  ex  Hebr.  ii.  vers.  17  :  Debuit 
per  omnia  fratribus  similis  feri.  Et  cap.  iv. 
vers.  15.  dicitur  :  Tentatus  in  omnibus 
similiter ,  absque  peccato.  Respondet  Bel¬ 
larminus  :  Cum  excipitur  peccatum,  intelli- 
guntur  excepta  non  solum  peccata ,  sed 
etiam  omnes  illi  defectus,  qui  non  erant 
utiles  Redemptioni.  Et  cum  dicitur,  per  om¬ 
nia  assimilari,  nomine  omnium  intelliguntur 
omnia  quse  ad  perfectionem  naturae  perti¬ 
nent,  vel  ad  redemptionem  conducunt.  Quse 
replicat  Amesius,  sunt  merissima  petitio 
principii.  Falsum  enim  est,  et  nec  minima 
ratione  vel  auctoritate  probari  potest.  1. 

»  Ad  Redemptionem,  tamquam  partes  humi¬ 
liationis,  conduxisse  etiam  eos  defectus  in¬ 
ternos,  quorum  singularem  utilitatem  non 
percepimus.  2.  Ad  redemptionis  applicatio¬ 
nem  conducere,  quod,  sciamus  Christum  eas 
infirmitates  nostras  expertum  esse  ».  Verum 
si  sic  esset,  cur  non  etiam  pari, imrao potiori 
jure,  podagram,  febres,  etc.,  morbos  acutis¬ 
simos  Christo  attribuere  oportebit?  ut  nihil  di¬ 
cam  de  in  voluntariis  concupiscentiae  motibus. 

II.  —  Argum  Calvin. :  Luc.  n.  vers.  40. 
Crescebat  et  corroborabatur  spiritu ,  im- 
plebaturque  sapientia ,  et  Dei  gratia  erat  su¬ 
per  eum.  Et  vers.  52.  Proficiebat  sapientia , 
et  statura,  ac  gratia  apud  Deum  et  homines. 


DE  CHRISTO. 


227 


Bellarm.  :4.Vox7tXvipiujAEvoi;  vers.40aliquando 
significat  idem  quod,  redundans,  plenus  : 
uti  a  nostro  interprete  accipitur.  Amesius 
hanc  interpretationem  rejicit,  quasi  «  non 
propriam,  et  germanam  ,  nec  convenienlem 
huic  loco,  propter  sequentem  vers.  52.  et 
plus  significari  ea  voce  quam  esse  repletum. » 
Haec  Amesius  ait,  sed  nil  horum  probat.  Sit 
tamen  ita  ut  vult.  Tunc.  2.  sensus  est  hic  : 
quod  sapientia  tam  increata  quam  creata, 
quae  in  ipso  erat,  replebantur  in  dies  magis 
organa  corporea,  et  movebantur  atque  apta¬ 
bantur  ad  opera  excellentiora.  Amesius  : 

«  Hoc  aliquid  est,  inquit,  sed  non  totum. 
Evangelista  enim  affirmat,  eum  corrobora¬ 
tum  fuisse  Spiritu,  non  corpore  solo,  quate¬ 
nus  implebatur  sapientia  sxxparaiouTo  ito 
■jrvEuaaTi,  TrXvjpou {AEVO?  coeptas.  His  vero  plus  non 
evincitur,  quam  dictum  est.  Sit  tamen  etiam 
hoc,  ut  vult  Amesius.  Tunc  3.  dicendum  est : 
repletum  fuisse  Christum  sapientia  acquisita 
per  experimentum  proprium  practice  earum 
rerum,  quas  non  ignorabat  theorice.  Hanc 
interpretationeirf  etsi  probet  Junius  Galviui- 
sta,  dicens  :  «  Hoc  illud  est  quod  nos,  Cal- 
vinistae,  affirmamus.  »  Amesius  tamen  re¬ 
plicat  contra  hoc.  4.  quod  «  nusquam  alias 
reperiatur  haec  phrasis,  tali  sensu,  ut  quis 
dicatur  sapientia  impleri,  eo  quod  experitur 
illa,  quae  antea  perfecte  sciebat.  At  merito 
sufficere  debet  locus  Apostoli ,  Hebr.  v. 
vers.  8.  ubi  dicitur  Christus  didicisse  obe- 
dientam  per  ea  quee  passus  est.  »  Itemque 
S.  Ambrosii  lib.  de  Incarn.  Dom.  Sacram, 
sap.  7.  ubi  dicit  :  «  Christum  habuisse  na¬ 
turam  humanam  initio  perfectam,  et  tamen 
sensu  humano  profecisse.  »  2.  ait  Amesius  : 
«  Hac  ratione  crescebat  in  sapientia,  etiam 
post  resurrectionem,  non  minus  quam  in 
pueritia  :  tunc  enim  primum  expertus  est, 
quid  sit  in  coelum  ascendere,  sedere  ad  dex¬ 
tram  Patris  etc.  »  Resp. :  Transeat :  nihil  hic 
absurdi,  nec  contra  nos,  aut  veritatem  ip¬ 
sam.  Solutionem  4.  dat  Beliarminus  :  profi¬ 
ciebat  Christus  sapientia  et  gratia,  opinione 
hominum,  quibus  in  dies  magis  aperiebat  sa¬ 
pientiam  suam.  Amesius  4.  :  «  Verum  hoc 
est  de  persona  Christi,  sed  humana  natura 
etiam  humano  modo  proficiebat.  »  Resp.  : 
Verum  est  id  de  utraque,  ut  aperte  docent 
SS.  Greg.,  Nazianz.,  Cyrill.,  Danmsc.,  Beda, 
Bernard.,  a  Bellarmino  citati.  Exemplo  solis, 
qui  quo  magis  ascendit  versus  medium  coe¬ 
lum.  tanto  magis  dicitur  proficere  in  lumine 
et  calore  ;  non  quod  in  se  fiat  lucidior  et  ca¬ 


lidior,  sed  quia  magis  apparet  ejus  virtus. 
Item  sicut  Doctor  dicitur  proficere  in  Schola, 
cum  doctos  reddit  auditores  :  ita  Christus 
dicitur  profecisse,  quia  fecit  proficere.  Ame¬ 
sius  2.  :  «  Eodem  sensu  dicitur  profecisse  sa¬ 
pientia,  quo  proficiebat  statura  :  conjungun¬ 
tur  enim  a  Luca  vers.  52.  Sed  reipsa  cresce¬ 
bat  statura,  non  opinione  solum;  »  ergo  et 
sapientia.  Resp.  :  Haec  est  voluntaria  inter¬ 
pretatio  Amesii,  quae  eadem  facilitate,  et 
jure  potiori  rejicitur,  quam  profertur.  Cur 
enim  hac  in  re  non  potius  stemus  interpre¬ 
tationi  SS.  Patrum,  quam  unius  Amesii. 
Quod  3.  ex  S.  Thom.  3.  part.  quaest.  42. 
art.  2.  «  de  habitus  scientiae  acquisita;  in¬ 
cremento,  )>  adfert,  nec  contra  nos  est,  nec 
quidquam  Calvinistarum  vel  Agrioitarum 
errori  favet,  si  de  scientia  acquisita  experi- 
mentali,  uti  debet,  accipiatur. 

III. — Argum.  Calvin,  exMarc.xm.vers.32, 
De  die  illo  et  hona ,  neque  ipse  Filius  scit. 
Resp.  Bellarm.  :  Filius  dicit  se  nescire  diem 
judicii,  quia  non  sciebat  ad  dicendum  aliis. 
Amesius  replicat  :  «  Hac  ratione  licebit 
etiam  dicere,  Deum  ipsum  nescire  diem  ju¬ 
dicii.  Neque  potuit  Christus  dicere,  Patrem 
solum  scire,  qui  ficto  hoc  sensu  magis  igna¬ 
rus  est  illius  diei,  quam  homines  varii,  qui 
omni  modo  satagunt,  ut  aliis  eum  demon¬ 
strent.  »  Resp.:  N011  est  hic  ullus  fictus  sen¬ 
sus,  sed  Christus  quemadmodum  vere  erat, 
ita  loquebatur  ut  legatus  Dei ;  sicut  autem 
verba  illa  apud  Joannein,  quibus  Christus 
asserit,  se  omnia  quae  viderat  in  Patre,  ma¬ 
nifestasse  Apostolis,  sine  dubio  restringenda 
sunt  ad  omnia,  quse  Deus  per  Christum  le¬ 
gatum  suum  revelare  voluit;  ita  et  hic  ex 
ipsa  circumstantia  Apostolis  notissima  (qui¬ 
bus  Christus  saepissime  dixerat,  se  a  Patre 
missum  esse)  restrigenda  est  verborum  am¬ 
plitudo.  Porro  egregium  calumniatorem  agit 
Amesius,  cum  ait  2. :  «Hac  expositione,  tur- 
pussimse  et  fallacissimae illius  aequivocationis, 
quae  Jesuitis  est  in  usu,  auctor  et  approba¬ 
tor  constituitur  Christus.  Sic  enim  quod  quis 
certissimum  esse  novit,  potest  rogatus  ne¬ 
gare,  se  scire  simpliciter  et  absolute  quoad 
verba,  modo  inlelligat  mente,  negare  se  tan¬ 
tum  quod  sciat  ut  dicat.  Sic  omne  fere  dis¬ 
crimen  tollitur  inter  verum  testimonium  et 
mendacium  falsum.  »  Resp.  :  Amesius  more 
reliquorum  Calvinistarum,  praecipue  Anglo- 
rum,  prorsus  mendaciter,  et  per  calumniam 
Jesuitis  imponit,  ipsismet  Calvinistis  usita¬ 
tissimum  mentiendi  et  decipiendi  morem; 


VINDICLE 


de  quo  videatur  P.  Andreas  Eudaemon- 
Joannes  in  Apologia  pro  P.  Garneto.  Nihil 
in  praesenti  dicimus,  quod  non  omnes  Catho¬ 
lici  communiter  docent;  scilicet  :  Quoties 
ipsa?  circumstantiae  restringunt  sermonem, 
fas  esse  in  eo  sensu  proferre  verba,  ad  quem 
circumstantiae  ea  restrigunt;  aut  si  perin¬ 
juriam  extorquetur  secreti  veri  revelatio,  li¬ 
cere  verba  pro  libitu  vel  materialiter  et  re- 
citative,  vel  formaliter  et  significative,  pro¬ 
ferre;  cum  in  hoc  posteriori  casu  lex  natu¬ 
ralis  non  velit  imponere  obligationem , 
adeoque  nec  significationem  respectu  coacti 
ad  revelandum  secretum,  ubi  et  ipsum  quo¬ 
que  silentium  posset  esse  revelatio  secreti. 
Videatur  Card.  Pallavicinus  lib.  de  fide 
cap.  2.  Quod  ait  Amesius  3.  :  «  Multi  Patres 
veteres  (ut  fatetur  Maldonatus  in  haec  verba) 
Athao.,  Greg.,  Nazianz.,  Theodoret.,  Gyril., 
auctor.  Op.  iraperf.,  docuerunt,  Christum 
quatenus  hominem,  diem  judicii  ignorasse.  » 
Resp.  :  Amesius  subdole  omittit,  quae  mox 
subjicit  Maldonatus  :  IIoc  etsi  prima  audi¬ 
tione  horrendum  videatur,  potest  tamen  ha¬ 
bere  bonum  sensum;  quem  ibidem  explicat 
Maldonatus. 

Coronidis  loco  addit  Amesius  :  «  Quod  a 
Bellarmino  huic  quaestioni  admiscetur  de 
ratione  Christi  corrigenda  et  correcta,  futi¬ 
lis  est  et  invidiosa  calumnia  Calvino  illata, 
non  controversia  serio  tractanda.  »  Sed  au¬ 
diamus  ipsum  Calvinum  blasphemias  vo¬ 
mentem  in  cap.  xxvi.  Matth.  Et  deinde  ju¬ 
dicium  permittamus  cuivis  bono  viro.  Sic 
vero  ille  :  «  Christi  in  horto  abruptum  fuit 
votum.  Metu  perculsus,  et  anxietate  con¬ 
strictus  fuit,  ut  necesse  foret  inter  violentos 
tentationum  fluctus  alternis  votis  quasi  va¬ 
cillare.  Haec  ratio  est,  cur  mortem  depreca¬ 
tus  mox  sibi  franum  injiciat,  Patrisque  im¬ 
perio  subjiciens,  votum  illud  subito  elapsum 
castiget  ac  revocet».  Et  infra :  «  Non  fuit  ha?c 
meditata  Christi  oratio,  sed  vis  et  impetus 
doloris  subitam  ei  vocem  extorsit,  cui  statim 
addita  fuit  correctio.  Eadem  vehementia, 
coelestis  decreti  memoriam  ei  abstulit».  Huc¬ 
usque  Calvini  verba  tam  impia  quam  clara, 
glossa  aut  interprete  non  indigent.  Agtio- 
scuntne  jam  Amesii  complices  et  preeeones, 
Calvinum  turpiter  lapsum,  quod  nedum 
ignorantiam,  sed  oblivionem  et  peccatum 
Christo  tribuere  non  sit  veritus?  Clarum 
praeterea  est ,  calumniam  manifestam  ab 
Amesio  in  Bellarminum  contorqueri  :  Aut  si 
Amesius,  et  complices,  doctrinae  illi  sui  pra?- 


ceptoris  consentiant  ?  fateri  cogentur,  men¬ 
tiri  Amesium,  dum  negat,  hanc  esse  contro¬ 
versiam  serio  tractandam.  Alterutram  no¬ 
tam  hic  non  evadit  Amesius. 

Ad  CAPUT  VII. 

Bellarminus  hoc  cap.  exposita  prima  sen¬ 
tentia  Brentii  et  Calvini,  dicentium,  quod  : 
Descendere  ad  inferos  sit  penitus  interire  et 
extingui,  subdit  :  Haec  non  eget  refutatione, 
cum  sit  fundamentum  atheismi.  Si  enim 
<«  Christus,  quia  divinitate  suffultus  erat»  (ut 
dicit  Calvinus)  animam  immortalem  retinuit 
in  morte  corporis  ;  ergo  caeteri  homines,  qui 
non  sunt  suffulti  divinitate  in  morte  penitus 
extinguuntur.  Ergo  anima  non  est  immorta¬ 
lis.  Amesius  clamat  hic,  Bellarminum  im¬ 
piam  quamdam  sententiam  nonnullis  suo¬ 
rum  (Calvino  et  Brentio)  affingere,  sed  ca¬ 
lumnia  manifesta  et  plane  infernali.  Sed  id 
nimis  verum  esse  dudum  contra  effugia  Da- 
nsei  et  Junii  Calvinistarum  evicit  P.  Gretse- 
rus  in  hoc  cap.  7.  Nec  Amesius  id  ignorare 
potuit,  cum  hujus  defensionem  saepius  osten¬ 
derit  se  vidisse.  Cur  ergo  hic  pro  suo  ma¬ 
gistro  et  condiscipulis  non  replicavit  adver¬ 
sus  Gretserum?  Verum  relicta  hac  impia 
sententia,  proponit  Amesius  aliam  principa¬ 
lem  controversiam  de  reali  descensu  Christi 
ad  inferos  :  «  Pontificii,  inquit,  inferna  qua- 
tuor  esse  statuunt.  1.  Carcerem  damnato¬ 
rum.  2.  Purgatorium.  3.  Limbum  Patrum. 
4.  Limbum  puerorum  cum  peccato  originali 
decedentium.  Christi  autem  animam  vere, 
proprie,  ac  per  realem  praisentiam  descen¬ 
disse  ad  limbum  Patrum  contendit  Bellarm., 
et  addit,  etiam  probabile  esse,  eam  etiam 
ad  omnia  loca  inferni  descendisse,  quamvis 
nullos  liberaverit  vel  ex  inferno  damnatorum, 
vel  ex  limbo  puerorum,  sed  tantum  ex  limbo 
Patrum,  et  forsan  etiam  quosdam  ex  purga¬ 
torio.  Nos  autem  (pergit  Calvinista,  et  litem 
contestatur)  unicum  infernum  (et  ne  hunc 
quidem  nisi  metaphoricum)  agnoscentes,  di¬ 
cimus,  descensum  istum  localem  ad  inferos, 
otiosum  esse  figmentum.  Christum  tamen 
vere  dici  ad  inferos  descendisse  secundum 
Scripturas  duplici  modo.  i.  Ante  mortem, 
dum  cruciatus  infernales  in  anima  sustinuit, 
quod  est  metaphorice  descendere  ad  inferos. 
2.  Post  mortem,  dum  in  statu  mortis  deti¬ 
nebatur,  corpore  in  sepulcro  manente,  et 
anima  ab  illo  separata ,  quod  est  proprie 
generali  sensu  ad  inferos  descendere.  »  Sunt 


DE  CHRISTO. 


22<T 


igitur  hic  duas  diversae  'quaestiones  agitandae. 
I.  An  Christi  anima  dolores  inferni  sustinue¬ 
rit?  II.  An  eadem  realiter  ad  loca  inferna 
descenderit?  Prius  Calvinistae  (cum  Luthe- 
ranis  Melanchth.,  Brentio,  et  Gerhardo  hic) 
posterius  nos  Catholici  affirmamus. 

Ad  CAPUT  VITI. 

Doctrina  Calvini  de  controversia  in  hoc 
cap.  agitata  summatim  haec  est.  1.  Quod 
poena!  damnatorum  non  sint  aliud,  quam 
terror  et  anxietas  conscientiae  cogitantis. 
Deum  sibi  esse  iratum.  2.  Quod  Christus 
descenderit  ad  inferos ,  quia  apprehendit 
Deum  tamquam  sibi  iratum  propter  nos; 
et  ex  metu  salutis  propriae  amittendae  incre¬ 
dibilem  anxietatem  animi  passus  sit,  qua¬ 
lem  pateretur,  qui  sciret  se  in  aeternum  esse 
periturum;  unde  etiam  verba  desperationis 
eum  protulisse  affirmat  lib.  n.  Instit.  cap.  16. 
§.  lOetseq.  et  in  Harmonia  cap.  xxvii.  Matth. 
Christum  crepisse  versari  in  interno  illa  hora, 
qua  in  horto  ccepit  contristari  et  orare  ; 
deinde  profundius  descendisse  ,  cum  in 
cruce  clamavit  :  Deus,  Deus  meus  etc.  Deni¬ 
que  profundissime,  quando  coram  Dei  tri¬ 
bunali  comparuit  tamquam  reus  aeternae 
mortis  etc.  ibi.  §.  12.  4.  Huic  pcenae  tribuit 
Calvinus  totam  fere  nostram  Redemptionem, 
ita  ut  sine  hoc  descensu  ad  inferos,  mors  in 
cruce  non  fuerit  futura  ullius  pretii,  ibid. 
§.  10.  Hanc  Calvini  blasphemam  impieta¬ 
tem  Junius  et  Daneeus  amoliri  a  suo  magi¬ 
stro  conati  sunt;  sed  quia  forte  ex  Gretsero 
convictus  fuit  Amesius,  ea  impudenter  ne¬ 
gari,  ideo  sine  ulteriori  tergiversatione  sus¬ 
cipit  contra  Bellarminum  sui  magistri  Cal¬ 
vini  defensionem. 

f  I.  — -  Argum.  Bellarm.  :  Scripturae  totam 
salutem  nostram  tribuunt  sanguini  et  morti 
corporali  ipsius  Christi,  et  post  mortem  cor¬ 
poralem  nullam  ulterius  poenam  agnoscunt. 
Philip,  ii.  vers.  8.  Humiliavit  semetipsum  etc. 
Item  Psal.  xxi.  vers.  7.  et  seqq.  Isa.  liii, 
vers.  2.  et  seqq.  describuntur  sigillatim  om¬ 
nes  Christi  afflictiones,  nulla  autem  fit  men¬ 
tio  inferni.  Matth.  xx.  vers.  19.  Mare.  x. 
vers.  33.  Luc.  xvm.  vers.  32.  praedicit  Chri¬ 
stus  passiones  suas,  nulla  mentione  facta 
dolorum  gehennae  etc.  Ad  haec  Amesius. 
«  Scripturae  salutem  nostram  tribuunt  morti 
Christi  non  simpliciter  et  singulariter  quae 
fuit  corporalis ;  sed  quae  habuit  spiritualem 
maledictionem  Dei  et  legis  conjunctam,  Ga- 


lat.  m.  vers.  13.  et  quatenus  consummatio 
fuit  obedientiae  ejus  et  humiliationis  totius, 
quai  partim  corporalis  fuit,  et  partim  spiri¬ 
tualis.  Philip,  ii.  vers.  8.  Mortem  enim  illam 
subivit  Christus  tamquam  sponsor  noster, 
quae  Adamo  fuit  denuntiata  et  nobis  debita  : 
illa  autem  non  fuit  sola  corporalis.  Expresse 
denique  dicitur  dolores  nostros  bajulasse 
Isa.  liii,  vers.  4.  et  seqq.  Nostri' autem  do¬ 
lores,  id  est,  nostris  defectionibus  debiti,  non 
sunt  corporales  tantum,  sed  et  spirituales ; 
eosque  in  anima  sua  tulisse  Christum,  ut 
partem  illius  mortis,  quam  pro  nobis  passus 
est,  testatur  ipse  Matth.  xxvi.  vers.  38. 
Undequaque  tristis  est  anima  mea  usque  ad 
mortem.  »  Resp. :  Hanc  evasionem  compilavit 
Amesius  ex  Junio  et  Danseo  ;  in  hoc  tamen 
istis  duobus  cautior,  quod  cum  videret,  eos 
merito  acriter  a  P.  Gretsero  reprehensos, 
quod  expresse  dicerent :  «  Christum  debuisse 
mortem  anima!  subire,  ut  nos  a  morte  anima! 
immunes  prmstaret ;  »  Amesius  aliis  phra¬ 
sibus  rem eamdem  involvit;  sed  nil  proficit. 
Nam  etsi  Galat.  m,  vers.  .13.  Christus  pro 
nobis  dicatur  factus  esse  maledictio,  seu 
maledictum,  non  inde  tamen  ulla  tormenta 
inferni  conficiuntur.  Maledictio  enim  crucis 
non  est  maledictio  inferni,  ut  maledictum 
Calvin  istarum  somnium  sibi  fingit.  Multo 
minus  colligitur  mors  animae  et  infernalis 
maledictio  ex  illa  consummata  humiliatione 
per  mortem  crucis.  Quaenam  enim  inter  ista 
connexio,  et  non  potius  aperta  contrarietas? 
Aut  quae  necessitas  est  ad  hoc  ut  quis  alte¬ 
rum  a  dolore  quopiam  liberet,  eosdem  spe¬ 
cie  dolores  in  se  recipere?  Verbo,  nil  in  om¬ 
nibus  allegatis  locis  infernale  invenitur  ;  id 
enim  primum  ex  infernali  magisterio  Calvi- 
nistarum  prodiit. 

II. — Bellarm.  :  Si  ab  oratione  illa  in  horto, 
usque  ad  resurrectionem  Christus  fuit  in 
inferno,  et  Deum  ut  sibi  adversum  et  iratum 
apprehendebat,  tum  non  dedisset  tot  signa 
confidentiai,  fidei  et  fiduciae,  dum  ait  Cai- 
phae  :  Amodo  videbitis  Filium  hominis  ve-« 
nientem  in  nubibus ;  dum  orat  pro  cruci¬ 
fixoribus  ;  promittit  latroni  paradisum  ;  Patri 
animam  suam  commendat.  Replicat  Ame¬ 
sius  :  «  Quod  Christus  dolores  istos  usque 
ad  resurrectionem  sustinuerit,  nos  negamus. 
Alteram  etiam  phrasim  (fuit  in  inferno)  re¬ 
pudiamus.  Suam  igitur  imaginationem,  non 
nostram  sententiam  refutat  hic  Bellarminus. 
Quod  vero  ad  alteram  illam  phrasim  attinet 
(Deum  ut  sibi  adversum  et  iratum  apprehen- 


YINDICLE 


230 

debat)  nos  eo  sensu  non  admittimus,  quasi 
fidem  et  fiduciae  apprehensionem  Christus 
amisisset  (sicut  Bellarm.  ipse  paulo  post 
agnoscit)  sed  quod  gaudium  illud  non  sen¬ 
tiebat,  quod  ex  fide  et  fiducia  solet  ema¬ 
nare,  sed  loco  ejus  pressuram  et  vexationem 
proficiscentem  ab  ira  Dei,  non  adversus  ip¬ 
sum  absolute,  sed  quatenus  sponsor  noster 
fuit.  »  Besp.  1.  :  Amesius  haud  juxta  sui  Ma¬ 
gistri  mentem  ,  nec  consequenter  negat , 
Christum  fuisse  in  inferno,  ejusquc  dolores 
sustinuisse  usque  ad  Resurrectionem.  Si 
enim  (juxta  mentem  Calvinistarum)  Christus 
debuit  pro  nobis  inferni  supplicia  degustare, 
quando  id  magis  fieri  convenienter  poterat 
ac  debebat,  quam  post  animae  a  corpore  dis¬ 
solutionem,  uti  communiter  fit  in  damnatis, 
quorum  vices  Christus  sustinuit?  Quod  sub¬ 
jungit  :  «  Bellarminum  paulo  post  agnoscere, 
quod  Christus  fiduciae  apprehensionem  (ex 
Calvini  mente)  non  amiserit,  sed  tantum 
quod  gaudium  non  sentiebat  ex  fiducia  ema¬ 
nare  solitum;  »  hoc,  inquam,  in  Bellarmino 
non  reperitur,  sed  potius  directe  contra¬ 
rium,  ut  legenti  patebit.  Nam  etsi  post  pro¬ 
posita  sex  argumenta  Catholicorum,  Bellar- 
minus  illam  Calvini  evasionem  ejusdem  Cal¬ 
vini  verbis  proponat  :  tamen  mox  in  §.  At 
poena,  ostendit  verba  haec  aliis  verbis  Cal¬ 
vini,  ejusque  principali  intento  repugnare. 
Nihil  etiam  ad  rem  faciunt  intervalla  illa, 
quae  Amesius  fingit,  «  ut  locus  interim  esset 
officiis  illis,  quae  ante  mortem  ejus  essent 
peragenda  ».  Ad  quid  enim  intervalla  haec, 
si  ut  supra  ex  Calvino  vidimus,  Christus 
semper  magis  et  magis  mergebatur  in  eos 
inferni  dolores,  adeoque  in  desperationis 
abyssum  ? 

III.  —  Bellarm.  :  Si  redempti  essemus  per 
infernales  poenas  Christi ,  deberent  signa 
praecessisse  :  deberet  aliquod  sacramentum 
exstare  in  memoriam  tanti  beneficii,  ut  est 
Eucharistia  in  memoriam  Passionis  :  deberet 
Ecclesia  celebrare  memoriam  hujus  benefi- 
eii,  ut  facit  in  caeteris  Nativitatis,  Passionis, 
Resurrectionis  ;  deberet  denique  Christus  de¬ 
pingi  in  igne  gehennae  in  medio  damnatorum, 
uti  pingi  solet  in  cruce.  At  nihil  horum  un¬ 
quam  factum  legitur.  Amesihs  1.  retorquet  ar¬ 
gumentum,  et  petit :  «  quibus  figuris,  sacra¬ 
mentis,  festis  aut  picturis  agonia  Christi  de¬ 
claretur»?  Resp.  :  Non  opus  esse,  ut  osten¬ 
dantur  figurae,  sacramenta,  festa,  pro  singulis 
partibus  dolorum  Christi,  sed  pro  praecipuis, 
aut  in  genere  pro  omnibus  simul  :  nihil  au¬ 


tem  horum  apparet  de  illa  plane  singularis¬ 
sima  poena  infernali,  ac  omnium  teterrima. 
Ait  2  :  «  Nullam  expressam  figuram  exstare 
(nisi  apud  idololatras)  sive  divinitatis,  sive 
animae,  sive  eorum,  quae  ad  animam  pro¬ 
prie  spectant ;  nec  posse  activam  Christi  obe- 
dieniiam  in  re  bruta  commode  repraesen¬ 
tari  ».  Resp.  :  hujus  effugii  vanitas  patebit 
infra,  cum  tom.  it.  agetur  de  imaginibus. 
Interim  quaero  solum,  annon  ipsi  quoque 
Calvinistae  in  suo  cerebro  sibi  depingant 
imagines  per  alienas  species  corporeas  eenig- 
maticas?  Yideturque  Amisius  id  mox  agno¬ 
scere,  cum  subdit  :  «  Significabantur  tamen 
aliquo  modo  spirituales  passiones  Christi 
olim  per  combustionem  holocausti  igne  coe¬ 
lesti,  et  nunc  eodem  sacramento,  quo  tota 
Passio  Christi  declaratur».  Resp.:  Hoc  figmen¬ 
tum  voluntarium  non  modo  caret  funda¬ 
mento,  sed  adversatur  quoque  ipsi  Amesio, 
qui  lib.  i.  cap.  5.  th.  2.  sensus  Scripturae 
mysticos  rejicit,  nisi  certo  appareat,  Spiri¬ 
tum  S.  eos  intendisse.  Unde  vero  certum 
faciet,  per  combustionem  holocausti  igne 
coelesti,  figurari  ignem  seu  cruciatus  infer¬ 
nales?  quis  unquam  Patrum  et  Theologorum, 
(extra  Calvini  scholam)  hoc  sensit,  aut  tra¬ 
didit?  De  his  ergo  figmentis  viderint  infer¬ 
nalium  traditionum  et  novorum  idolorum 
Calvinisticorum  formatores.  • 

IY.  Bellarm. :  Patres  describunt  descen¬ 
sum  Christi  ad  inferos,  ut  descensum  victo¬ 
ris,  et  triumphatoris,  non  ut  rei.  Amesius 
ut  rima  elabatur,  ait  :  «.  Triumphus  est  du¬ 
plex.  virtualis  in  campo.  Coi.  ii.  vers.  14. 
et  actualis  in  curru  vel  sella  gloriosa.  Ephes. 
iv.  vers.  8.  Priore  sensu  Christus  simul  reus 
fuit,  et  triumphator,  posteriore  autem  des¬ 
census  Christi  opponitur  plane  ascensui,  ut 
humiliatio  exaltationi.  Rom.  x.  vers.  6.  7. 
Ephes.  iv.  vers.  9.  Philip,  ii.  vers.  8.  ita  ut 
descensum  triumphatoris  eo  sensu  descri¬ 
bere,  nihil  aliud  sit,  quam  descensum  ascen¬ 
dentis,  aut  humiliationem  exaltati  definire.  » 
Resp.  :  Mirum  estAmesium  tam  curta?  fuisse 
memorire,  ut  cum  dixerit  th.  proxima  :  se 
negare,  Christum  infernales  dolores  susti¬ 
nuisse  usque  ad  Resurrectionem,  ac  repu¬ 
diare  hanc  phrasim  (fuit  in  inferno),  hic  ta¬ 
men,  dum  sub  data  distinctione  agnoscit 
descensum  Christi  ad  inferos,  supponat  id, 
quod  ante  rejecerat.  Resp.  2.  :«  De  triompho 
virtuali  in  campo  tamquam  rei  »,  nulla  vel 
apparens  mentio  fit  in  Scripturis  ab  Amesio 
more  Calvinistico  laudatis,  et  tota  distinctio 


DE  CHRISTO. 


231 


illa  commentura  est  chimaericum.  Quomodo 
enim  reus,  actu  pugnans  et  confligens,  po¬ 
test  esse  et  dici  victor  et  triumphator  ? 
Quod  porro  num.  3.  conatur  SS.  Irenamm, 
Basii.,  Hieron.,  Euseb.,  in  partes  Calvini  tra¬ 
here,  cum  videret  id  difficulter  persuasum 
iri,  subdit:  «Qui  ita  describunt  descensum 
Christi,  ut  vel  virtualem  triumphum,  vel 
victualem  descensum  intelligant,  certe  non 
tantum  sine  Scriptura,  sed  etiam  contra 
Scripturas  loquuntur.  Hcec  enim  diserte  do¬ 
cet,  liberatum  fuisse  Christum  ab  illis  infe¬ 
ris,  ad  quos  descendit  Actor,  ii.  vers.  24. 
Ab  actu  autem  victoriae  aut  triumphi  nemo 
dicitur  liberari.  Resp. :  Maluit  Amesiusmore 
suo  verba  illa  sacra  in  perversum  Calvini 
sensum  detorquere,  quam  S.  Augustini  du¬ 
plicem  bonam  sequi  interpretationem.  Prior 
est, «  solutis  doloribus  inferni  etc.,  »  hoc  est, 
irritis  effectis.  Solvit  enim  Christus  dolores 
•nferni,  non  quibus  tenebatur,  sed  ne  tene¬ 
retur.  Posterior,  solutis  doloribus  inferni, 
quibus  teneri  ipse  non  poterat,  sed  quibus 
tenebantur  alii,  quos  ipse  noverat  liberandos. 

V.  —  Bellarm.  Fundamentum  Calvini  est 
falsum,  quod  scilicet  esse,  in  inferno  nihil  sit 
aliud,  quam  timere  Deum  iratum.  Ista  enim 
est  haeresis  damnata  in  Origene  ;  et  quid  hoc 
est  aliud  quam  inferos  omnino  negare,  et 
atheismo  viam  munire  !  Nec  evadit  Amesius, 
cum  dicit  «  Christum  non  timuisse  tantum, 
sed  etiam  sensisse  iram  Dei  ».  At  hoc  ipsum 
«  timere  de  animae  suae  salute  cum  verbis 
desperationis  »  (uti  Calvinus  haec  Christo 
affingit)  quid  aliud  est,  quam  sentire  vel 
maxime  Deum  iratum  ? 

VI.  —  Bellarm.  :  Si  Christus  emisit  verba 
desperationis,  videtur  gravissime  peccasse. 
Quomodo  autem  per  peccatum  nos  a  pec¬ 
cato  redimere  potuit?  Amesius  :  «  Conce¬ 
dimus  consequentiam,  si  proprie  despera¬ 
tionis  verba  fuerunt,  prout  a  Christo  emitte¬ 
bantur  ;  si  vero  eadem  illa  verba,  quae  in 
hominibus  saepe  a  desperatione  proficiscun¬ 
tur,  et  ideo  desperationis  verba  vocantur,  in 
Christo  ab  angore  proveniebant,  in  eo  nihil 
est  peccati  ».  Sed  contra  1.  Quia  poena  dam¬ 
natorum  (quam  Calvinus  ait  temporariam 
Christum  sustinuisse)  essentialiter  includit 
desperationem,  sicut  beatitudo  essentialiter 
perpetuitatem.  Replicat  Amesius  negando 
assumptum  :  «  Poenae,  inquit,  auctor,  est 
Deus,  Diabolus  et  peccator,  desperationis. 
Pcena  est  hominis  pa"ssio,  desperatio  est  ho¬ 
minis  actio».  Resp. :  Etsi  damnatus  sit  causa 


physice  eliciens  desperationem,  et  meritoria 
ejusdem,  ut  hcec  est  objectum  necessitans 
ad  desperandum  :  tamen  decretum  divinum 
perpetuitatem  (et  consequenter  desperatio¬ 
nem  objectivam)  inseparabiliter  annectit 
damnationi  aeterna},  juxta  illa  Christi  verba  : 
Ile  tn  ignem  seu  combustionem  aeternam. 
Amesius  2.  :  «  Desperatio  non  respicit 
propie  poenam  ipsam ,  sed  continuationem 
ejus  in  aeternum.  Nullum  igitur  locum  habet 
in  eo,  qui  eamdem  poenam  subit  ad  tempus 
breve  constitutum,  et  ipsi  notum,  cum  certa 
spe  liberationis  ;  immo  cum  potestate  illam 
removendi,  cum  ipsi  placet.  Similis  est  ca¬ 
lumnia,  quae  sequitur  apud  Bellarm.  de  du¬ 
bitatione  Christi.  »  Resp.  :  Neg.  assumpt. 
Sola  enim  beatitudinis  aeternae  amissio,  sine 
dubio  majus  supplicium  est,  quam  quicum¬ 
que  cruciatus  temporarius.  iEternitatem  au¬ 
tem  illam,  quae  desperationem  necessario 
infert,  evidenter  norunt  damnati  esse  inse¬ 
parabiliter  tam  poenae  damni  quam  sensus 
annexam.  Unde  plusquam  specie  morali  dif¬ 
fert  poena  damnatorum  (hostium  Dei)  etiam 
levissima,  a  quavis  acerbissima  purgatorii 
poena,  amicorum  Dei,  praecise  quia  hi  spem, 
illi  desperationem  inseparabiliter  norunt  an¬ 
nexam.  His  praemissis, 

§.  UNICO. 

Solvuntur  argumenta  Calvinistarum. 

I.  —  «  Christus  dicitur  a  Deo  percussus  et 
contritus  ».  Isa.  liii.  vers.  4.  et  10.  Quid 
hinc  sequitur?  An  ideo  poenas  inferni  susti¬ 
nuit?  o  specimen  argumentationis  Calvini- 
sticae  !  Aut  inferent  forte  :  Ergo  saltem  Deum 
iratum  et  infensum  sensit.  Sed  neque  hoc 
sequitur  :  Quidni  enim  possit  Deus  non  mo¬ 
do  permittere,  sed  etiaim  infligere  cruciatus 
et  mortem  corporalem,  simulque  eumdem 
eximie  diligere  ?  Quam  etiam  paradoxe  pro- 
nunciat  Calvinus  «  omnes  qui  percutiuntur 
a  Deo,  pati  poenas  infernales  »  idemque 
asserit  Amesius  ;  quod  nulli  Christianorum 
ante  novum  hoc  Calvini  evangelium  in  men¬ 
tem  venit.  Nec  juvat,  quod  ex  recepta  S. 
Thomae  et  scholasticorum  sententia  refert 
Amesius  :  «  graviorem  fuisse  dolorem  Chri¬ 
sti  omnibus  doloribus,  sine  omni  solatii 
sensu  etc.  ».  Loquuntur  enim  tantum  com¬ 
parate  ad  dolores  corporales  hujus  vitae. 
Quid  vero  hoc  ad  rem  ? 

TI.  —  Calvin.  :  «  Castigatio  pacis  nostra; 
imponitur  ei,  Isa.  lxiii.  vers.  o.  Omne  igitur 


232 


Y1ND1CLE 


poenae  genus  luebat,  quod  nostra  peccata 
merebantur,  atque  adeo  poenas  gehenna;  ». 
Respondet  Bellarm.  :  Sic  etiam  sequeretur, 
debuisse  Christi  passionem  esse  aeternam. 
Sicut  autem  poena  temporali  satisfecit  Chri¬ 
stus  pro  aeterna,  sic  etiam  morte  corporis 
satiofacere  potuit  pro  morte  animarum ;  quia 
pretium  redemptionis  pensatur  ex  dignitate 
personae,  qua;  patitur,  et  ex  charitate,  qua 
patiebatur.  Amesius  1.  recurrit  ad  suum 
effugium  supra  excussum,  de  «  duratione  non 
essentiali  poena;  infernali.  »  2.  ait :  «  Curio¬ 
sa;  praesumptionis  esse  inquirere  quid  per 
absolutam  potentiam  fieri  potuerit  per  mor¬ 
tem  Christi  etc.  ».  Verum  nec  hoc  faciunt 
hic  Catholici ;  sed  quid  praecise  ex  Scriptura 
de  doloribus  Christi  tenendum  sit,  statuunt. 
3.  ait  :  «  Posita  saltem  voluntate  Dei,  de 
Christi  ut  sponsoris  ac  mediatoris  nostri 
passione,  fieri  non  potuit,  ut  satisfaceret 
justitiae  Dei  dimidiqta  humanae  naturae  pas¬ 
sione.  »  Resp.:  Haec  est  mera  petitio  principii. 
yEque  enim  hinc  inferretur,  non  potuisse 
(posito  decreto  Dei  de  satisfactione  ex  rigore 
justitiae  praestanda  per  Christum)  tunc  sa¬ 
tisfacere  nisi  per  poenam  aeternam,  aequi  va¬ 
lentem  omnibus  omnino  poenis  damnatorum 
omnium  simul  sumptorum.  Nimis  ergo  fal¬ 
sum  est  (quod  semper  supponunt,  nec  un¬ 
quam  probant  Calvinistae)  debuisse  Chri¬ 
stum  sustinere  poenas  nobis  debitas  secun¬ 
dum  determinatam  et  specificam  suam  ra¬ 
tionem. 

III.  —  Calvin.  :  «  Christus  in  horto  agone 
et  horrore  ad  sanguineum  usque  sudorem 
perculsus  non  fuit  ex  metu  mortis  corpora¬ 
lis,  quam  Martyres  multi  et  alii  etiam  cum 
exultatione  subierunt.  Aut  ergo  infirmior 
omnibus  hominibus  fuit,  aut  non  solum  cor¬ 
poris  mortem,  sicut  ceeteri,  sed  etiam  ani¬ 
mae  periculum  metuebat  ».  Resp.  :  Neg.  se- 
quel.,  nam  Christus  timuit,  quia  voluit; 
caeteri  si  non  timent,  est,  vel  quia  Deus  in¬ 
fundit  consolationem  majorem,  quam  sit  illa 
poena;  vel  quia  diabolus  obstupefacit  sensum 
aliquorum  sibi  addictorum  ;  vel  quia  aver¬ 
tunt  animum  a  cogitatione  poenarum.  Nihil 
horum  in  Christo,  qui  non  permisit,  ut  re¬ 
dundaret  gaudium  ex  parte  superiore  in  in¬ 
feriorem,  sed  defixit  mentem  in  omnia  tor¬ 
menta  impendentia.  Amesius  multa  hic 
verbis  replicat,  sed  parum  ad  lvm.  Quod 
enim  quaerit  «  de  objectiva  causa  hujus  hor¬ 
roris  unde  fuerit?  facilis  responsio  est  : 
Quia  Christus  voluit  sibi  etiam  in  imagina¬ 


tione  repraesentari  omnes  reipsa  post  infe¬ 
rendos  cruciatus,  ignominiam,  peccatorum 
gravitatem  etc. ,  quibus  quantum  Deus  offen¬ 
sus  esset,  intime  perspiciebat ;  et  hinc  solu¬ 
tio  in  sanguinis  grumos.  Sed  inquit,  «  poena 
gehennalis,  secundum  Medinam,  est  priva¬ 
tio  omnis  omnino  consolationis  ».  Resp.  : 
Recte  Medina  citatus,  nemine  Catholicorum 
abnuente  :  at  minime  hinc  sequitur,  quod 
ubicumque  invenitur  privatio  consolationis, 
ibi  quoque  sit  poena  infernalis.  Quoties  enim 
contingit  homines  non  modo  flagitiosos,  sed 
etiam  valde  sanctos  et  perfectos  ita  moerore 
obrui,  ut  nullam  guttam  consolationis  su¬ 
perna;  vel  infernae  percipere  sibi  videantur, 
ut  S.  Theresia  de  se  testatur,  quod  cum  ple¬ 
rumque  coelestibus  deliciis  abundaret,  sub¬ 
inde  tamen  per  breve  tempus  tanta  fuerit 
desolatione  obruta,  ut  videretur  sibi  nec 
unam  muscam  posse  necare  propter  Deum 
etc.  Quis  autem  nisi  fatue  dixerit,  S.  There- 
siam  tunc  gehenna;  poenas  degustasse?  Quod 
num.  4.  ait  Amesius  :  «  Distinctio  illa  ficta 
inter  superiorem  et  inferiorem  partem  ani¬ 
mae  rationalis  nullum  fundamentum  habet 
vel  in  Scripturis  vel  in  sana  Philosophia,  et 
a  Maldonato  Jesuita,  quoad  istud  negotium 
rejicitur  et  refutatur  in  cap.  xxvi,  Matth.  ex 
illis  verbis  :  Non  sicut  ego  volo.  »  Resp.  : 
Maldonatus  nec  tantillum  loco  cit.  favet  Cal- 
vinistis.  Tantum  ait  Christum  gessisse  se 
tunc  in  illa  agonia,  ac  si  pure  esset  homo  cui 
nihil  constaret  de  decreto  divino  etc.  Distin¬ 
ctio  illa  «  partis  superioris  et  inferioris  ani¬ 
ma;  rationalis  »,  hactenus  in  omni  sana 
Theologia  et  Philosophia  recepta,  nihil  laedi¬ 
tur  a  Novatorum  morsibus ;  qui  cum  nihil 
secundum  superiorem  rationem,  seu,  ut  vo¬ 
cat  S.  Thorn.  rationes  aeternas,  sed  omnia, 
secundum  rationes  humanas,  temporales, 
inferiores  agere  videntur,  non  ideo  com¬ 
muni  nostrae  naturae  praejudicare  queunt. 
Videatur  P.  Cornelius  in  c.  vi.  ad  Rom. 
vers.  22.  ubi  inter  caetera  etiam  Calvini  hae- 
resim  revincit,  qui  superiorem  rationem,  seu 
interiorem  hominem  una  cum  libero  arbitrio 
e  medio  tollere  conatur;  et  plane  aouvaxa. 
statuit,  dum  putat,  in  eadem  omnino  animae 
portione  et  facultate  esse  hanc  pugnam, 
quam  Paulus  eo  cap.  in  seipso  depingit,  con¬ 
sequenter  hominem  etiam  justum  simp  iciter 
tam  esse  peccatorem  quam  justum,  quod 
implicat.  Quod  n.  5.  addit,  nihil  prorsus  fa¬ 
cit  ad  rem,  aut  contra  nos.  Quod  num.  6. 
negat,  «  Christum  sua  sponte,  nulla  cogente 


DE  CHRISTO. 


233 


pressura  defixisse  mentem  in  omnia  tormenta 
impendentia  »;  non  probat  intentum  ex 
Hebr.  xii.  vers.  2.  Plus  enim  inde  non  ha¬ 
betur,  quam  quod  «  pro  gaudio  sibi  propo¬ 
sito  »,  hoc  est,  loco  gaudii  quo  frui  poterat, 
praeelegit  crucis  passionem.  7.  «  Debent 
quidem  Martyres  omnes  imitari  Christum  in 
morte  ferenda  »,  (quod  inquit  Amesius  ;)  sed 
quomodo  sequitur  quod  infert  :  «  eos  non 
magis  avertere  debere  cogitationes  suas  a 
morte  imminente,  quam  Christus'  deliberato 
consilio  avertebat  »?  Sane  hoc  neque  veri¬ 
tati  ,  neque  Amesii  intento  videtur  con¬ 
gruere. 

IV.  —  Calvin.  :  «  Christus  exclamans,  Deus 
meus,  Deus  meus,  quare  me  dereliquisti? 
iram  Dei  aliquo  modo  sensisse  se  ostendit  ». 
Resp.  :  Nulla  hic  fit  mentio  irae  Dei  erga  Fi¬ 
lium,  sed  solius  derelictionis.  Dereliquit  enim 
deitas  humanitatem  in  pcenis,  nolluitque  eri¬ 
pere  ;  ut  sacrificium  perficeretur,  quo  mun¬ 
dus  redimendus  erat.  Respondet  Amesius, 
non  quidem  «  ullam  expresse  fieri  mentio¬ 
nem  irae  sed  tamen  fieri.  Sed  unde  nobis 
hoc  persuadetur?  2.  ait  Amesius:  «  Pessime 
sonat  illa  forma  loquendi :  Deitas  reliquit  hu¬ 
manitatem)).  Sed  cum  Bellarminus  expresse 
addiderit :  in  pcenis  ;  et  «  hanc  derelictionem 
in  pcenis  »  probet  ipse  Amesius,  ut  quid  er¬ 
go  sycophantatur  in  Bellarminum?  3.  ait  : 
«  Non  omnis  quisquis  patitur  persecutionem, 
dicendus  est  derelictus  a  Deo  ».  Ita  plane 
est.  At  cur  non  optime  dicatur  humanitas 
Christi  derelicta  in  poenis,  cum  divinitas  re¬ 
liquerit  illam  pati  diros  cruciatus  sine  ulla 
perfusione  solatii  ex  parte  superiori  in  infe¬ 
riorem?  Denuo  principium  petit  Amesius  ut 
antehac,  cum  sine  ulla  probatione  contendit, 
derelictionem  illam  debere  esse  iram  Dei  in 
Filium ,  quae  est  mere  voiuntaria  blasphe- 
mia. 

V.  —  Calvin.  :  «  Quem  Deus  suscitavit  so¬ 
lutis  doloribus  inferni.  Act.  ii.  v.  24.  Nam  si 
non  pertulit  Christus  dolores  inferni,  quo¬ 
modo  potuit  ab  iis  absolvi?  »  Responsio  du¬ 
plex  S.  Augustini  jam  supra  relata  est  a  Bel- 
larm.  in  respons.  ad  5.  argum:  Nec  praeter 
inania  verba  quidquam  replicat  Amesius ; 
unde  calvinistica  interpretatio,  ante  Calvi¬ 
num  Christianis  penitus  ignota,  nec  tolera- 
rabilis  evadit. 

VI.  —  Calvin.  :  «  Christus  ex  Hebr.  v. 
vers.  7.  in  diebus  carnis  suae,  preces  sup¬ 
plicationesque  etc.  offerens,  exauditus  est 
a  metu  »,Resp.  :  Etiamsi  concedetur  iyAaSsiav 


hic  non  significare  reverentiam,  sed  metum, 
ut  contendunt  soli  Calvinistae  contra  Graeco¬ 
rum  Ghrysostomi ;  Theophyl.  et  OEcumenii 
interpretationem;  adhuc  nec  minimum  pro¬ 
batur,  «metum»  illum  fuisse  ob  iram  divinam 
in  Filium  charissimum;  certe  nec  auctori¬ 
tate,  nec  ratione  ulla  probabili  id  suadere 
queunt  Calvinistae  :  et  cum  in  caeteris  omni¬ 
bus,  tum  in  hoc  maxime  mend  eant  turpiter 
principium.  Plura  de  verbis  illis  Apostoli 
videantur  apud  Cornelium  ibidem. 

Ultimum  argumentum  Calvini  omittit  A- 
mesius,  quia  non  vidit  modum  liberandi 
suum  Magistrum  a  mira  impudentia  in  S. 
Hilario  citando  :  cum  Junius  Calvinista  id 
irrito  conatu  apud  Gretserum  tentarit. 

Ad  CAPUT  X. 

Cum  Calvinistae  negent,  Christum  revera 
post  mortem  descendisse  ad  inferos  ;  sed  tan¬ 
tum  animam,  in  passione  iram  Dei  sustinen¬ 
do,  et  damnatorum  poenas  subeundo;  cor¬ 
pus  vero  in  sepulcro  relinquendo,  dici  de¬ 
scendisse  ad  inferos  ;  veritas  Catholica  jam 
per  partes  probanda  est  :  ac  primo,  quod 
inferorum  nomine  non  sepulcra,  sed  loca 
subterranea  intelligenda  sint.  2.  Quod  ani¬ 
mae  justorum  ante  Christi  mortem  fuerint 
in  illis  inferis.  3.  Ad  illos  etiam  Christi  ani¬ 
mam  descendisse.  Primum  ergo  hic  facile 
probatur. 

I.  —  Quia  ex  nomine  inferorum,  quo  utun¬ 
tur  SS.  Scripturae  Hebraicae,  Graecae,  et  La¬ 
tinae,  cognosci  potest,  ubi  sint  inferi.  No¬ 
men  inferni  Latinum,  non  est  dubium,  quin 
sit  distinctum  a  nomine  sepulcri.  Invenit 
Amesius  unicam  instantiam  ex  «  Ambrosio 
qui  ser.  57.  et  38.  verba  illa  Angelorum 
Lue.  cap.  iv.  vers.  5.  quibus  arguunt  Ma¬ 
riam  quaerentem  Christum  in  sepulcro,  ita 
reddit  :  Quid  quaeris  apud  inferos  :  Sed 
quid  hoc  ad  rem?  Numquid  Bellarminus 
aperte  de  Scripturis  sacris  loquitur  ?  » 

II.  —  Bellarmln.  :  Nomen  Graecum  «Sr,' 
Matth.  xi.  vers  23.  ubi  urbs  Capharnaum 
descensura  dicitur  ad  infernum,  non  potest 
accipi  pro  sepulcro,  quia  ridicula  esse  anti- 
tliesis  inter  in  ecelum  et  sepulcrum.  Neque 
Luc.  xvi.  vers.  23.  ubi  dives  dicitur  in  in¬ 
ferno  fuisse  in  tormentis.  Amesius  cum  rei- 
psa  nil  solidi  haberet,  quod  his  opponeret, 
maluit  tamen  aliquidin  rem  suam  nil  faciens 
proferre,  quam  omnino  tacendo  acquiescere. 

III.  —  Nomen  Hebraeum  na»  scheol,  sig- 


234 


VINDICMB 


nificat  voraginem,  et  ordinarie  accipitur 
pro  loco  animarum  subterraneo,  et  vel  raro 
vel  numquam  pro  sepulcro.  Amesius  vult 
Bellarminum  hic  manifeste  hallucinari  1.  in 
eo  :  «  Quod  locum  animarum  tantum  hac 
voce  notare  vult,  cum  in  Scripturis  ad  cor-, 
pus  etiam  expresse  applicetur».  Genes,  xlii. 
vers.  38.  Deducetis  canos  meos  ad  inferos. 
Resp.:  Errat  Amesius.  Nam  phrasi  Scripturae 
Yet.  Testam,  deducere  ad  inferos,  est,  ali¬ 
quem  occidere  ;  clauso  enim  adhuc  ante 
Christi  ascensionem  coelo,  quotquot  morie¬ 
bantur,  censebantur  pergere  ad  inferos,  sive 
essent  justi  (ad  limbum  et  purgatorium)  ; 
sive  scelerati  (ad  locum  damnatorum).  2. 

«  Quod  pro  loco  tantum  accipit,  et  non  pro 
statu,  cum  in  Scriptura  confundi  soleat  cum 
morte,  et  opponi  vitae.  Isa.xxxvm.  vers.  18.» 
Resp.  :  Non  excludit  Bcllarm.  statum,  dum¬ 
modo  hic  a  loco  non  separetur.  3.  «  Quod 
tam  certo  pronuntiat  locum  animarum  esse 
subterraneum,  cum  diserte  innuitur  Eccles. 
m.  vers.  21.  sententiam  in  Ecclesia  (Calvi- 
nistica)  receptam  etiam  ante  adventum 
Christi  fuisse,  quod  spiritus  hominis  ascen¬ 
dat  sursum  ».  Resp.:  Sententia  illa  in  Eccle¬ 
sia  Dei  usque  ad  Calvinum  fuit  inaudita ; 
quam  gratis  fingit  loc.  cit.  diserte  innui,  nisi 
idem  pariter  £e  spiritu  hominum  scelestissi¬ 
morum  audeat  affirmare  ;  locutio  enim  ibi 
est  indefinita.  4.  ait  :  «  Falsum  esse,  hanc 
vocem  ordinarie  in  Scripturis  locum  talem 
designare  ».  Et  deinceps  conatur  verbose 
loca  Scripturse  a  Bellarm.  adducta  (nempe 
Genes,  xxxvn.  vers.  33.  Num.  xvi.  vers.  33. 
Psalm.  cxxxviii.  vers.  8.  Isai.  xiv.  vers.  13.) 
in  oppositum  sensum  detorquere  ;  uti  et  in-  . 
stantias  nonnullas  ex  interpretatione  LXX. 
et  S.  Hieronymi  etc.  Licet  vero  omnia  quae 
profert,  verissima  essent,  ad  rem  ipsam  ta¬ 
men  nil  facerent ;  cum  non  modo  ipse  Ame¬ 
sius  th.  28.  haud  obscure  consensum  anti¬ 
qua?  Ecclesiae  nobis  addicat,  dum,  pro  sua 
calvinistica  in  SS.  Patres  reverentia  ait  : 

«  Paties  multi  dum  in  re  incerta,  certi  ali¬ 
quid  statuere  voluerunt,  vani  plane  in  con¬ 
jecturis  suis  circa  locum  inferni  evaserunt. 
Nihil  ergo  certi  ex  eorum  communi  et  con¬ 
stanti  consensu  potest  hac  de  re  probari  ». 
Sed  et  Calvinus,  etiam  juxta  citationem 
Amesii,  et  multo  maxime  Beza  Calvini  di-  • 
scipulus,  dum  agit  contra  Brentium  Ubiqui- 
stain,  asserit  :  eos  in  meridie  caecutire,  qui  ex 
historia  Lazari  et  divitis  non  deducunt  ve¬ 
rum  locum  inferorum,  ubi  damnati  torquen¬ 


tur  :  adeoque  non  minus  circiter  pugnat  pro 
inferis  veris  corporalibus,  localibus  ac  sub¬ 
terraneis,  ut  Brentio  contradicat,  quam  in 
alio  Tract.  contra  Castalionem  ex  odio  Ca¬ 
tholicorum  pugnet,  ut  veros  et  locales  infe¬ 
ros  destruat,  vel  in  sepulcra  convertat.  Est 
sane  hoc  Calvinistae  facinus  observatu  dig¬ 
nissimum,  quod  pro  merito  examinat  P. 
Cornelius  a  Lapide  in  illa  verba  Act.  n. 
vers.  27.  Non  derelinquens  animam  meam 
in  inferno  ;  quse  verba  Beza  sic  pervertit  : 
«  Non  relinques  cadaver  meum  in  sepulcro.  » 
Causam  vero  reddens,  cur  mutaverit  «  ani¬ 
mam  in  corpus,  et  infernum  in  sepulcrum  », 
respondit  :  Non  temere  feci;  cum  hunc  prm- 
cipue  locum  aPapistis  torqueri  in  suum  lim¬ 
bum  constituendum  videamus,  et  «  veteres 
etiam  inde  descensum  illum  animae  Christi 
ad  infernum  excogitaverint».  Sed  de  hoc 
Patrum  consensu  infra  ad  cap.  12.  denuo 
agemus.  Amesius  ut  Bezse  honori  consuleret, 
de  illustri  isto  ejus  facinore  (satis  clare  a 
Bellarm.  exposito)  magis  mutus  fuit  pisce. 
E  contrario  autem  th.  24.  num.  7.  Bellar- 
mino  « Jesuiticam  impudentiam»  affingit, 
quod  jactarit  consensum  omnium  fere,  qui 
de  hac  translatione  scilicet  LXX.  S.  Hiero¬ 
nymi,  Chaldaea  etc. Judicare  poterant;  cum 
tamen  Pererius  Jesuita  in  eumdem  locum 
dixerit  :  «  Opinio  est  Hebraeorum,  et  de 
Christianis  multorum,  verbum  “nsWU  scheol 
nil  aliud  significare  quam  sepulcrum  ».  At 
fide  Graeca  procedit  Amesius  :  addit  enim' 
Pererius,  multos  illos  de  Christianis  esse  : 

« ipaxime  haereticos  »,  et  iis  jungit  etiam 
pauculos  e  Catholicis,  quos  hac  de  causa 
merito  vocat  :  «  male  hebraizantes,  etc.  » . 

Ad  CAPUT  XI. 

I.  —  Animas  justorum  ante  Christi  a- 
scensum  fuisse  in  limbo,  coeperunt  negare 
primi  omnium  (quod  constet)  Calvinistae, 
ita  ut  opposita  sententia,  quae  eos  in  coelo 
collocat,  ante  Calvinum'  prorsus  inaudita 
fuerit  in  Ecclesia  Dei.  Neque  hoc  negare 
omnino  audet  Amesius,  sed  opponit  ementi¬ 
tam  «  novitatem  Pontificiorum  in  27.  Arti¬ 
culis  ab  Ivello  (Calvinista)  contra  Hardin- 
gum  luculenter  demonstratam  »  :  de  quo 
nos  alibi.  Deinde  ait  :  «  Non  est  tamen  inau¬ 
ditum,  neque  in  Scripturis,  neque  in  Patri¬ 
bus  animas  piorum  ante  Christi  adventum 
fuisse  in  paradiso,  aut  sinu  Abrahami,  in 
regno  coelorum,  in  statu  beato  ».  Verum  cur 


DE  CHRISTO. 


235 


non  paucis,  vel  unico  saltem  expresso  te¬ 
stimonio  id  probavit?  Sane  quod  ante  Chri¬ 
sti  adventum  in  Yet.  Test.  vel  unius  fiat 
mentio,  qui  in  statu  usquequaque  beato,  in 
regno  coelorum,  in  paradiso,  immo  etiam  in 
sinu  Abrahae  (hic  enim  solum  ex  historia 
Lazari  a  Christo,  Luc.  xvi.  vers.  23.  relata 
innotuit)  mox  post  pium  ex  hac  vita  deces¬ 
sum  fuerit  collocatus,  non  reor  posse  vel 
probabiliter  suaderi,  nedum  aperto  et  certo 
Scriptur;e  contextu  evinci,  quod  tamen  in 
praesenti  prorsus  necesse  foret  praestare,  ut 
dogma  tam  inauditum  invehatur.  Porro  no¬ 
bis  Catholicis  sufficere  posset,  quod  adver¬ 
sarii  pro  sua  novitate  nec  unicam  vel  appa¬ 
rentem  rationem  vel  auctoritatem  produ¬ 
cant,  pro  nobis  vero  stet  sensus  universalis 
Ecclesiae  per  16.  saecula,  et  complura  SS. 
Patrum  expressa  testimonia  a  Bellarmino 
relata.  Videamus  tamen,  quomodo  etiam 
SS.  Scripturarum  testimonia  eludere  cone- 
tur  Amesius.  1.  ad  illud  Gen.  xxxvn.  vers. 
35.  Jacob  et  Joseph  descendebant  ad  infe¬ 
ros,  ait :  «  Hoc  est  moriebantur,  sicut  antea 
fuit  probatum  ».  A  st  ubi  frigida  nonnulla 
effugia  Amesii  vidimus  in  not.  ad  praece¬ 
dens  cap.,  sed  nec  vel  unam  apparentem 
probationem  hujus  theseos. 

II.  —  Bellarm.r  Luc.  xvi.  vers.  26.  Hiatus 
tantum  fuit,  nihil  solidi  inter  locum  damna¬ 
torum  et  sinum  Abrahae  ;  utrseque  igitur 
animae  fuerunt  in  eadem  voragine,  licet 
multum  inter  se  distantes.  Plura  hic  Ame¬ 
sius  regerit,  quae  etsi  liberaliter  darentur,  ad 
rem  parum  aut  nihil  facerent,  cum  quidquid 
tandem  fit  de  hiatu  seu  chasmate,  certum 
habeamus,  designari  distantiam  talem,  quae 
ex  Dei  decreto  non  permittat  permutationem 
inter  statum  utriusque  partis,  nec  transmi¬ 
grationem  ultro  citroque  permissam  esse. 
Et  per  hoc  Dei  decretum  more  humano  me¬ 
taphorice  describitur  ipsum  locale  interval¬ 
lum,  quod  tunc  adhuc  inter  damnatos  et  in 
sinu  Abrahae  quiescentes  intercipiebatur. 
Quae  ex  Jansenio,  Cajetano,  Emman.  Sa, 
Maldonato,  et  Patribus  ab  hoc  citatis  adfe- 
runtur,  nil  nostra  laedunt,  sed  potius  confir¬ 
mant. 

III.  —  Bellarm.  I  Reg.  xxvm.  vers.  13. 
Anima  Samuelis  de  terra  ascendere  visa. 
Amesius  :  «  Non  fuit,  inquit,  anima  Samue¬ 
lis,  quae  Magicis  artibus  non  potuit  evocari, 
sicut  haec  umbra  de  se  fatetur  vers.  15.  sed 
illusio  Satanae.  Ast  falsum  est,  fateri  Samue- 
lem,  se  magicis  artibus  evocatum ;  imperio 


enim  Dei  id  factum,  praeveniente  Deo  cona¬ 
tus  Pythonissae.  Verum  si  Calvinistae  librum 
Ecclesiastici  inter  canonicos  haberent,  non 
facile  dubitare  possent,  vere  Samuelem 
tunc  ab  inferis  reversum  prophetasse,  hoc 
enim  loc.  cit.  satis  aperte  indicatur. 

IV.  —  Bellarm.  :  1  Petr.-m.  vers.  19.  20. 
Spiritus  justorum  in  carcero  fuisse  dicuntur. 
Fatetur  id  Calvinus  cum  Catholicis.  Amesius 
tamen  supra  Magistrum  sapiens,  ait  ibi  de¬ 
signari  «  Spiritus  rebelles  ».  At  si  de  tem¬ 
pore  praedicationis  Noe  id  accipiatur,  verum 
quidem  est ;  sed  nihil  obstat,  quo  minus  post 
ea  superveniente  diluvio,  antequam  mer¬ 
gerentur,  egerint  poenitentiam. 

V.  —  Bellarm.  profert  locum  Zachar.  ix. 
vers.  11.  Tu  autem  in  sanguine  Testamenti 
eduxisti  vinctos  de  lacu,  in  quo  non  erat 
aqua.  Amesius  mavult  cum  perfidis  Rabbi- 
nis,  et  novellis  Rabbinizantibus,  hunc  tex¬ 
tum  detorquere  ad  nescio  quam  Ecclesiam 
tantum,  quia  per  errorem  librariorum  in 
hebraeo  textu,  masculinum  reperitur  muta¬ 
tum  in  fcemininum,  refragante  sensu  et  sco¬ 
po  totius  contextus  ;  ut  bene  ostendit  in  eum 
locum  Cornelius  a  Lapide  post  Riberam  ibi¬ 
dem.  Certe  S.  Hieronymus  hebraicae  linguae 
peritissimus  communem  Catholicorum  sen¬ 
tentiam,  ex  eo  loco,  hisce  conceptis  ver¬ 
bis  confirmat  :  «  In  sanguine  passionis  tuae, 
eos  qui  vincti  in  carcere  tenebantur  inferni, 
in  quo  non  est  ulla  misericordia  liberasti  ». 

Ad  CAPUT  XII. 

Omissis  duabus  primis  probationibus, 
quibus  realem  Christi  descensum  ad  inferos 
non  evinci  ipse  Bellarminus  fatetur. 

Probatur  id  I.  ex  Matth.  xii.  vers.  40.  Sic¬ 
ut  fuit  Jonas  in  ventre  ceti  tribus  diebus 
et  tribus  noctibus  :  sic  erit  Filius  hominis 
in  corde  terrae;  hoc  est,  secundum  corpus 
in  sepulcro,  secundum  animam  in  limbo.  Ita 
Catholici  communiter  post  Tertull.,  Iren., 
Hieron.,  Chrysost.  etc.  Quae  oggerit  Amesius 
ex  Catholicis  nonnullis,  non  adversantur 
communi  sententiae.  Neque  enim  qui  semel 
de  una  parte  loquitur,  excludit  alteram. 

II.  —  Principale  testimonium,  quo  plane 
convincitur  intentum,  est  Act.  ii.  vers.  27. 
Non  derelinques  animam  meam  in  inferno. 
Non  immerito  miratur  Junium  Gretserus,  et 
nos  hic  Amesium,  cur  malint  Bezae  sibi  pror¬ 
sus  non  constantis  perversionem  sequi, 
quam  fnon  dico  tritam  antiquorum  et  rfi~ 


236 


V1NDICLE 


centiorum  Doctorum  Catholicorum,  sed  sal¬ 
tem)  Calvini  viam  tenere.  Hic  enim  Christi 
descensum  ad  inferos  metaphoricum,  hoc 
est,  perpessionem  pcenarum  infernalium, 
et  inde  factam  liberationem,  ex  hoc  loco  vel 
maxime  stabilire  solebat,  quod  tamen  a  Be- 
zana  et  Amesiana  perversione  penitus  eli¬ 
ditur.  Sane  cuivis  prima  mox  fronte  apparet 
perquam  dura  et  violenta  mutatio  «  animse  » 
in  «cadaver»,  et  «inferni  »  in  «  sepulcrum». 
Nechabetprose  Amesius  positivum  argumen¬ 
tum, utaperte  fatetur,  quo  suam  perversionem 
probaret ;  sed  solum  ex  libidine  contradi¬ 
cendi  elidere,  vel  potius  eludere  conatur 
genuinum  sensum.  Ait  ergo  1.  «  Respondere 
se  expressis  verbis  Petri  ipsius  vers.  31.  Lo¬ 
cutus  est  David  de  resurrectione  Christi  » . 
Christus  autem  resurrexit  a  morte  vers.  24. 
et  quoad  corpus  (quod  proprie  suscitatur) 
a  sepulcro.  Respondeo  :  Omnino  locutus  est 
et  David  et  Petrus  de  resurrectione  Christi, 
quod  hic  «  non  derelictus  sit  in  inferno,  ne¬ 
que  caro  ejus  viderit  corruptionem  ».  Quid 
vero  poterat  apertius  dici  pro  nobis.  Nam 
cum  dicitur,  ipsum  Christum  non  dereli¬ 
ctum,  intelligitur  potior  ejus  portio,  scilicet 
anima  :  et  cum  mox  subditur  :  «  nec  caro 
ejus  »,  sine  dubio  intelligitur  caro  Christi 
vel  animae.  Esset  enim  fatua  battologia,  si 
hic  esset  sensus  :  Caro  Christi  non  derelicta 
est  in  sepulcro,  nec  caro  ejus  vidit  corru¬ 
ptionem  ;  qualem  tamen  battologiam  Calvi- 
nistse,  articulis  Symboli  de  sepultura  et 
descensu  Christi  ad  inferos,  ineptissime  af¬ 
fingunt.  2.  ait  :  «  Per  manifestam  conse¬ 
quentiam  ex  Act.  ii.  vers.  29.  Locus  ac  sta¬ 
tus  in  quo  Christus  non  fuit  relictus,  unus 
et  idem  fuit  cum  illo,  in  quo  David  dicitur 
relictus;  (essent  alias  quatuor  termini,  ut 
aiunt,  in  Apostoli  syllogismo  ;)  sed  ille  sta¬ 
tus,  in  quo  David  fuit  relictus,  non  alius 
fuit,  quam  mors  ;  neque  locus  alius,  quam 
sepulcrum  ;  ex  vers.  19.  Ergo  ».  Resp  :  Syl¬ 
logismus  hic  Puritano  dignus  est,  cujus  nec 
major,  nec  minor  in  Scriptura  reperitur;  et 
haec  aperte  falsa  est,  ut  ex  ipsis  verbis  Apo¬ 
stoli  patet.  Clarissime  enim  pronuntiat  vers. 
34.  «  Davidem  non  ascendisse  in  cadum  »,  et 
vers.  29.  «Sepulcrum  ejus  adhuc  superesse  ». 
Loquitur  ergo  tam  quoad  Christum,  quam 
quoad  Davidem,  de  utraque  parte,  anima  et 
corpore.  Et  numquid  resurrectio  necessario 
utrumque  includit?  3.  ait  :  «Argumentum 
etiam  desumi  ex  vi  ipsius  phraseos,  et  scopo 
psalmi,  unde  citatur.  Non  relinquere,  est  li¬ 


berare  :  liberare,  est  eripere  a  malo  et  mi¬ 
seria.  Miseriam  autem  nullam  patiebatur 
Christus  in  limbo  Patrum,  sed  in  morte  et  se¬ 
pulcro  ».  Resp.:  Aqualis  miseria  est  respectu 
cadaveris,  reunionem  cum  anima  desideran¬ 
tis.  In  utroque  sane  defectus  et  miseria  fuit, 
dum  non  erant  conjuncta  quae  conjuncta 
esse  debebant.  Deinde  non  oportet  sejun¬ 
gere,  quae  SS.  David  et  Petrus  conjunxere, 
nempe  :  Non  derelinques  animam  in  infer¬ 
no,  nec  carnem  in  sepulcri  corruptione,  sed 
suscitabis  et  reunies  utramque.  Deinceps 
confirmationem  et  declarationem  Bellarmini 
Amesius  aggreditur. 

-Dixit  Bellarm.  1.  non  nisi  animam 
proprie  significat,  et  aor,?  non  nisi  infernum. 
Contra  Amesius  :  «  Si  ista  concedantur,  in¬ 
quit,  nil  inde  sequetur,  nisi  etiam  voces,  in 
Scripturis,  non  nisi  proprie  usurpari  osten¬ 
dat  » .Resp. :  Regula  Tychonii  apud  S.  Augu¬ 
stinum,  ab  omnibus  recepta,  jubet  verba  S. 
Scripturae  in  proprio  sensu  interpretari, 
quoties  id  sine  absurdo  fieri  potest.  Quae  vero, 
hic  vel  umbra  absurditatis,  si  proprie  acci¬ 
piantur,  anima  et  infernus?  immo  figurata 
acceptio  hic  perabsurda  est,  quae  integrum 
Symboli  articulum  (de  descensu  Christi  ad 
inferos)  destruit,  ab  omnibus  veris,  et  non 
acquivoce  Christianis  semper  ita  intellectum. 
Unde  instantia  unica  ex  Psalm.  cxlvii.  vers. 
6.  nihil  hanc  Bezo-Amesianam  absurditatem 
tuetur  aut  excusat. 

Dixit  Bellarm.  :  2.  Actor,  ir.  vers.  31.  ani¬ 
ma  distinguitur  a  carne  cum  dicitur  :  Nec 
derelictus  est  in  inferno,  neque  caro  ejus 
vidit  corruptionem.  Amesius  :  «  Anima  non 
magis  distinguitur  a  carne  vers.  31.  quam 
a  sancto  Dei  vers.  27.  et  Psalm.  xvi.  vers. 
10.  Quod  autem  unum  et  idem  quoad  rem 
ipsam  designant,  apparet  ex  Actor,  xin, 
vers.  35.  ubi  unum  ponitur  loco  amborum. 
Et  ex  Actor,  ii.  vers.  29.  ubi  unum  tantum 
de  Davide  affirmatur,  ut  possit  de  Christo 
vers.  31.  sub  illis  phrasibus  affirmari.  »  Resp. 
Neg.  Assumpt.,  quod  nec  leviter  Amesius 
probat,  cum  potius  oporteret  contrarium  in¬ 
ferre,  nempe  :  utrobique  animam  a  corpore 
distingui ;  ut  proinde  sensus  verborum  illo¬ 
rum  ( nec  dabis  sanctum  tuum  videre  corru¬ 
ptionem)  clarus  sit  iste  :  non  permittes  ut 
sanctus  tuus  (Unigenitus)  videat  corruptio¬ 
nem  corporis  sui  in  sepulcro.  Omnibus  au¬ 
tem  locutionibus  illis  et  versiculis  unum 
idemque  intendi  ( scilicet  resurrectionem 
Christi  a  mortuis)  verissimum  quidem  est. 


DE  CHRISTO. 


237 


sed  minime  obstat,  quo  minus  explicite  alic¬ 
ubi  pars  compositi  disjunctim,  alicubi  tan¬ 
tum  una  ponatur. 

Dixit  Bellarm.:3.  Anima  numquam  accipitur 
pro  cadavere,  cum  in  cadavere  sit  privatio  vi- 
tse ;  nec  possumus  dicere,  vitam  esse  in  se¬ 
pulcro,  cum  ibi  sit corpussine  vita.  Amesius: 
«1.  Fatetur  ipse  Bellarm.  paulo  post  disertis 
verbis,  Genes,  xxxvn.vers.  22.  et  nu.xix.vers. 
13.  animam  significare  corpus  et  carnem  : 
corpus  absque  vita,  quale  notatur  Levit,  xxi. 
vers.  11.  Num.  xix.  vers.  11.  id  est,  cadaver. 
2.  Vita  dici  potest  esse  in  sepulcro,  eo  mo¬ 
do  quo  loria dicitur  habitare  in  pulvere»,  et 
vita  in  terra  conculcari,  Psalm.  vn.  vers.  G. 
ttesp.  1.  Falsum  est,  Bellarminum  paulo  post 
(in  responsione  ad  3.  rationem  Bezae)  fateri 
animam  significare  cavader  in  locis  cit.  Etsi 
enim  corpus  absque  vita,  reipsa  sit  cavader, 
tamen  iis  locis  ponitur  EJS}  nephesch,  quod, 
ut  ibid.  dicit  Bellarm.  significat  tam  ani¬ 
mam,  quam  animal,  immo  et  corpus;  ideo- 
que  solet  plerumque  illi  nephesch  tam¬ 
quam  indeterminato  substantivo  addi  adje¬ 
ctivum  vivens  etc.  utinox  dicitur.  Resp.  2.  : 
Etsi  alioquin  valde  impropria  locutione  dici 
posset  vita  esse  in  sepulcro  ;  nulla  tamen 
hic  prorsus  est  ratio,  sed  merissima  Besse 
et  Arnesii  libido,  contra  sensum  totius  Ec¬ 
clesiae,  uovandi  et  versandi  omnia  sursum 
deorsum.  Causam  tam  insolentis  facti  audi¬ 
vimus  supra  in  not.  ad  cap.  10.  ipsum  Be- 
zam  reddentem,  quae  merito  cuivis  sufficiat, 
sine  ulla  alia  ratione,  ad  explodendum  im¬ 
pium  commentum. 

Dixit  Bellarm.  i. :  Usus  non  admittit  synec¬ 
dochen  partis  pro  parte.  Amesius  :  «  Satis 
nobis  est,  inquit,  si  anima  ut  pars  hic  pona¬ 
tur  pro  toto,  id  est,  pro  Christo,  qui  fuit 
quoad  corpus  in  sepulcro  » .  Resp.  :  Aliud 
intendebat  Beza  suis  argutiis  ;  quem  illis  ver¬ 
bis,  etiam  Amesio  fatente,  recte  Bellarminus 
refutavit. 

Bellarm.  :  Multum  interest  inter  ne¬ 
phesch  et^yjiv-  Nephesch  enim  sine  ullo  tro¬ 
po,  non  tantum  animam,  sed  et  animal,  immo 
etiam  corpus  significat;  unde  etiam  fere  sem- 
per  adjectivum  :  «Vivens  »,  habet  adjunc¬ 
tum  :  quia  significat  aliquid  indifferens  ad  vi¬ 
vum  et  non  vivum.  At  Graea  vox  et  la¬ 
tina,  «anima»,  non  est  tam  generalis  signifi¬ 
cationis.  Praterea  anima  Actor,  ti.  opponitur 
carni,  cum  dicitur  :  Neque  anima  relicta  est 
in  inferno,  neque  caro,  vidit  corruptionem. 
Amesius  hic  triumphat,  inquiens  :  «  Bellar¬ 


minus  ad  incitas  plane  redactum  se  ostendit, 
dum  ut  perrumpere  possit,  nihil  pensi  habet, 
quod  aut  quale  sit  quod  dicit  ».  Sed  est 
triumphus  iste  prorsus  imaginarius,  cum 
et  Bellarmini  verba  ita  truncarit,  ut  sensum 
prorsus  non  fecerit,  et  pro  re  ipsa  nec  ha¬ 
beat  unicum  vel  probabile  argumentum,  quo 
musteum  Bezae  errorem  tueatur.  Hoc  tamen 
non  obstante,  hic  illustrem  sibi  fingit  trium¬ 
phum,  quod  circa  usum  et  significationem 
unius  voculae  possit  captare  effugia.  Sane 
etsi  totum  hoc  largiremur,  quod  nempe  Ne¬ 
phesch  plane  idem  significet  quod  et  ani¬ 
ma,  quid  hinc  probationis  pro  causa  Bezai- 
na  ?  Si  quidquam  in  rem  suam  probare  vole¬ 
bant,  ostendendum  iis  erat,  quod  <j/uyv)  ve} 
anima  absolute  posita,  sumatur  pro  cadave¬ 
re.  Cum  vero  ipsemet  Amesius  negare  non 
possit.,  EJS5,  in  Ilebrao  latius  patere  quam 
'fuyr'  et  illud  legatur  sumptum  pro  cadavere, 
anima  vero  absolute  sumpta  numquam  pro 
cadavere  accipiatur,  evidens  est,  pessime 
Bezam  illud  Levit,  xxi.  vers.  11.  Super 
mortuo  non  contaminetur,  ly  «mortuum»  mu¬ 
tare  in  «  animam  » ,  tantum  ut  Actor,  n.  pari 
licentia  possit  mutare  animam  Christi  in  in¬ 
ferno  existentem,  in  cadaver  ejusdem,  se¬ 
pulcro  inclusum.  Sed  videamus,  quomodo 
sus  Minervam.  Ait  Amesius  num.  4.  «  Som¬ 
niat  Bellarm.  de  nephesch,  quod  omnis  lo¬ 
gica  negat,  significare  scilicet  aliud  indiffe¬ 
rens  ad  vivum  et  non  vivum  :  cum  vivum  et 
non  vivum  sint  contradicentia,  atque  adeo 
cuncta  entia,  et  non  entia  suo  ambitu  com¬ 
plectantur,  neque  possint  quidquam  indiffe¬ 
rens  aut  tertium  habere  ».  Resp.  :  Hoc 
arguit ,  logicam  Amesianam  negare,  quod 
omnis  logica  non  insana  affirmat,  nempe  : 
etsi  necessario  uni  e  contradictoriis  duabus 
aliquid  conveniat  a  parte  rei,  tamen  dari 
voces  et  conceptus  mentales  universales,  qui 
abstrahant  ab  inferioribus.  Sic  apud  Theo¬ 
logos  datur  conceptus  sapientiae,  Filii  etc., 
pracisus  a  creato  et  increato  ;  apud  Philo¬ 
sophos,  conceptus  substantiae,  corporis  etc., 
abstractus  a  vivente  et  non  vivente,  licet  a 
parte  rei  non  detur  substantia,  nisi  vel  vi¬ 
vens  vel  non  vivens.  Haec  neque  logicae  Ty- 
rones  nesciunt.  Unde  cum  in  re  tam  plana 
et  obvia  non  modo  deliret  pro  se  Amesius, 
sed  insuper  virum  sine  comparatione  do¬ 
ctiorem  se,  «  somniare  »  dixerit,  merito  quis 
dubitet,  an  ista  sobrius  et  mentis  compos 
scripserit,  aut  an  potius  ad  «  incitas  »  ejus 
logica  naturalis  «  redacta  »  non  fuerit?  Hoc 


238 


VINDICLE. 


perspicuum  sane  est,  et  notatu  dignissimum 
specimen  ingenii  heterodoxi.  Musteum  est 
commentum  Calvini,  Bczse,  et  Amesii,  non 
modo  incognitum  Christianae  Ecclesiae  usque 
ad  Calvinum,  sed  etiam  reprobatum  ab  ip¬ 
sorum  fratribus  Lutheranis,  qui  et  ipsi  ob 
distinctum  Symboli  Apostolici  articulum,  et 
aperta  SS.  Scripturarum  Patrumque  testi¬ 
monia,  realem  Christi  ad  inferos  descensum 
profitentur.  Ipse  Amesius  nec  unicum  (uti 
alias  fere  semper  in  coeteris  controversiis) 
habuit  vel  ex  Scriptura,  vel  Patribus,  vel  ra¬ 
tione  petitum  novi  dogmatis  fundamentum  : 
sed  id  unum  operose,  et  praeter  morem, 
verbose  satagit,  ut  solida  veritatis  Catholicae 
firmamenta  a  Bellarmino  exhibita,  quovis 
modo  cavillis,  argutiolis,  aequivocationibus, 
aliisque  illaudatis  artibus  eludat,  et  ubi  vel 
maxime  sentit  se  vi  veritatis  oppressum,  ibi 
eo  majori  contentione,  et  verborum  etiam 
contumeliosorum  strepitu  in  sapientissimum 
Cardinalem  invehatur,  qi  ibus  semidocta 
turba  Calvinistarum  applaudat.  Sed  perlu¬ 
stremus  brevissime  ceetera. 

III.  —  Argum.  Bellarm.  ex  Roman.  x. 
vers.  7.  Quis  descendet  in  abyssum ,  hoc 
est ,  Christum  a  mortuis  revocare.  Hic  o- 
stenditur  Christus  post  mortem  fuisse  in 
abysso,  quse  longissime  abest  a  coelo,  id  est, 
in  profundissimis  terree  partibus.  Amesius 
aliud  effugium  non  habet,  nisi  ut  persua¬ 
deat,  idem  esse  hic,  descendere  in  abyssum, 
quod  Deut.  xxx.  vers.  13.  «  trans  mare  ».  At 
unde  hoc  probat  ?  Certe  Apostolus  non  de 
mandato  Dei,  ut  Moyses  eo  loco,  sed  de  ipso 
Christo  interpretatus  est,  cum  dixit  :  «  Quis 
ascendet  in  coelum  »  ?  et  de  suo  (vel  potius 
Spiritus  sancti)  instinctu  mox  subjunxit  : 
Quis  descendet  in  abyssum  ?  Unde  cla¬ 
rum  est,  quod  quis  in  triduo  mortis  eum  in¬ 
venturus,  in  abyssum  descendere,  non  au¬ 
tem  trans  mare  peregrinari  debuisset. 

IV.  —  Arg.  Bellarm.  Eph.  iv.  vers.  9. 
Christus  descendit  in  inferiores  partes  terrx. 
Amesius  praeclaram  glossam  verbis  Apostoli 
addit,  hoc  est,  inquiens  :  «  In  inferiorem 
partem  mundi,  quae  est  terra  ».  At  verba 
Apostoli  sunt  per  se  clara,  et  glossae  satis 
aperte  adversantur.  Quis  enim  Philosopho¬ 
rum  aut  Grammaticorum  unquam  dixerit, 
idem  esse  :  «inferiorem  partem  mundi  ac  in¬ 
feriorem  partem  terrae  »  ?  Verba  Apostoli  tam 
perspicua  sunt,  ut  nec  Puritanorum  Jenen- 
sium  glossa  a  Catholico  sensu  discedat.  Mi¬ 
rum  est  autem,  quod  Calvinistae  hic  non  no¬ 


tent  suam  cavillandi  libidinem.  Cum  enim 
alias  toties  clament  :  Articulos  fidei  creditu 
vel  intellectu  necessarios  (quales  si  non  sint 
ii,  qui  continentur  in  Symbolo  Apost.,  qui¬ 
nam  erunt?)  apertissime  in  Scripturis  pro¬ 
poni;  hic  tamen  in  articulo  Symboli  neces¬ 
sario  tam  misere  tergiversantur,  et  omnes 
nervos  intendunt,  ut  apertissima  verba,  in 
alia  verba  et  sensum  illegitimum  detorqueant. 
Et  hsec  testimonia  e  SS.  Scripturis  sine  du¬ 
bio  convincunt,  juxta  interpretationem  vel 
intelligentiam,  uti  per  se  plenam,  et  expedi¬ 
tam,  ita  prorsus  communem,  et  catholicam. 

Ad  CAPUT  XIII. 

Ad  controversiam,  de  descensu'  Christi, 
plene  pertractandam,  Bellarminus  hoc  cap. 
junxit,  et  dilucidavit  locum  obscurissimum 
ex  I.  Petr.  m.  et  iv.  Quem  sine  dubio  non 
attigisset,  aut  saltem  non  ita  fuse  pertra- 
ctasset  Amesius,  si  ut  alioquin  vult  videri, 
brevitatis,  ita  et  hic  fuisset  veritatis  studio¬ 
sus.  Sed  omisso  etiam  hoc  obscuro  testimo¬ 
nio  (pro  quo  elucidando,  sive  magis  obtene¬ 
brando  multa  fusissime  commentatur  Ame¬ 
sius)  adhuc  veritas  Catholico  sibi  constat.  E 
contra,  licet  quamcumque  ejus  loci  interpre¬ 
tationem  sequaris,  nec  quidem  apparens  ex¬ 
inde  argumentum  pro  Calvinistica  sententia 
extundi  potest.  Non  libet  itaque  in  tenebris 
istis  discutiendis  immorari ,  sed  remittere 
lectorem  ad  ejus  loci  interpretes.  Nihil  equi¬ 
dem  facilius,  sed  et  nihil  ad  controversias 
fidei  expediendasinutiliusest,quamlocaScri- 
pturae  maxime  obscura  et  controversa  in 
in  omnem  partem  versare ;  cum  alioquin 
in  talibus  cuique  jus  fasque  sit  abundare  in 
suo  sensu. 

Ad  CAPUT  XIV. 

Dogma  Catholicum  de  descensu  Christi, 
Bellarm.  hoc  cap.  confirmat  ex  traditione 
SS.  Patrum,  quae  cum  sit  luculentissima,  ut 
nisi  aperta  Patrum  verba  violente  alio  tor¬ 
queantur,  rem  plane  convincant :  non  desunt 
tamen  et  hic  effugiola  et  cavilli  Amesio.  Ait 
1.  «  Patres  varii  nihil  aliud  intelligunt  per 
descensum  ad  inferos ,  quam  communem 
mortis  statum.  2.  Descensum  describunt 
poenalem  ,  et  humiliationis  partem.  3.  Li¬ 
berationis  hominum  ex  inferno  appellant 
saepe  liberationem  a  reatu  et  judicio  dam¬ 
nationis  imminentis.  4.  Hanc  liberationem 


DE  CHRISTO. 


239 


tribuunt  non  locali  descensui  animae,  sed 
mortis  passioni.  5.  Ex  iis,  qui  localem  animi 
descensum  tradunt,  nihil  certi  colligi  potest, 
vel  quoad  terminum  ad  quem,  vel  quoad  fi¬ 
nem  et  usum  talis  descensus  ».  Verum  unde 
hariolatur  Amesius,  Patres  aliud  intelligere, 
quam  apertissima  eorum  verba  prae  se  fe¬ 
runt?  numquid  plerique  aiunt  :  «  Descendit 
ad  infernum  solus,  regressus  autem  cum 
multitudine  :  abiit,  ubi  erant  animae  mortuo¬ 
rum  :  praedicavit  iis,  quierant  apud  inferos  : 
pro  omnibus  sanctis  ad  inferna  descendit  : 
inde  protoplastum  revocavit  :  descendit  ad 
inferos,  ut  inde  justos  liberaret  :  descendit 
ad  infernum  anima  Deificata,  ut  iis,  qui  sub 
terra  in  tenebris  et  umbra  mortis  sedebant, 
lux  refulgeret.  »  Verba  S.  Augustini  vel  sola 
sufficere  debebant  etsi  paucissima.  Sic  enim 
ille  epistol.57.  :  «  Neque  ipso  die  in  coelo  fu¬ 
turus  erat  homo  »  Christus  Jesus,  <c  sed  in 
inferno  secundum  animam,  in  sepulci'o  au- 
tem secundum  corpus ».  Et epist.  99.  :  «Quis 
ergo  nisi  infidelis  negaverit  fuisse  apud  infe¬ 
ros  Christum  ?  Secundum  animam  eum  fuisse 
apud  inferos  aperte  Scriptura  declarat » .Qui¬ 
bus  similibusque  velut  radiis  solis  limpidissi¬ 
mis  plane  dissipantur  tenebrosa  effugi  ola  A- 
mesii.Quod  autem  in  fine  subjungit  :  «  Ex  Pa¬ 
tribus  descensum  animae  localem  tradentibus 
nil  certi  colligi  potest,  vel  quoad  terminum 
ad  quem,  vel  quoad  finem  et  usum  talis  de¬ 
scensus  et  in  istis  definiendis  haesitat  Beilar- 
minus,  ut  totam  suam  defensionem  (ne  dicam 
conscientiam)  merito  reddat  in  ista  causa 
suspectam  »,  ostendit  denuo  insignem  syco¬ 
phantiam  et  studium  fallendi  indoctos.  Usu- 
venit  in  plerisque  fidei  dogmatibus,  ut  ipsa 
articulorum  substantia  sit  apud  omnes  fideles 
certa,  expressa  et  uniformis  confessio  ;  de 
circumstantiis  vero,  modis,  finibus  etc.,  salva 
fide  et  charitate  locus  sit  disputationi  inter 
Theologos.  Quisquis  ergo  ex  horum  ineerti- 
tudine  quati  aut  everti  ipsam  articulorum 
substantiam  existimat ,  vel  est  miserabilis 
vecordiae,  vel  intolerabilis  fraudulentiae.  Al¬ 
terutra  laborare  hic  Amesium  in  septemplici 
cavillo,  verbose  usque  ad  finem  deducto, 
quivis  non  incautus  et  rudis  observabit.  Nec 
aliam  porro  ista  merentur  refutationem.  Sed 
jam  Amesio  dimisso,  videndum. 


'  §.  UNICO. 

Quid  Gerhardus  in  praesenti  controversia 
objectet  ? 

In  disput.  IV.  controv.  III.  quaerit  :  «  An 
Christo  homini  competat  cultus  religiosae 
adorationis  sive  Xavpsia;?  »  Sed  de  hoc 
agemus  tom.  2.  sub  finem.  Controv.  4.  quae¬ 
rit  :  «  An  Christus  tempore  passionis  suae 
dolores  infernales  in  sanctissima  sua  anima 
senserit  »  ?  Conaturque  ex  Bellarmino  non¬ 
nulla  adferre  pro  ea  perpessione  infernalium 
dolorum.  Sed  nihil  continent,  quae  non  abun¬ 
de  jam  discussa  sint  in  errore  Calvinistarum, 
cui  Gerhardus  fere  suffragatur. 

Controversia  V.  Gerhardi  th.  61.  sic  for¬ 
matur:  «AnChristuseofineadinferos  descen¬ 
derit,  ut  Patrum  sanctorum  animas  ex  limbo 
liberaret  »  ?  Consentit  Catholicis  contra  Cal- 
vinistas  in  substantia  descensus  illius  realis 
ad  inferos  ;  dissentit  vero  in  fine  isto,  quem 
Catholici  omnes  cum  communi  SS.  Patrum 
sententia  tuentur.  Videamus  igitur,  quosnam 
arietes  ex  Bellarmino  in  Bellarminum  detor¬ 
queat. 

Objicit  i.  Quod  Bellar,  lib.  i.  de  Beat.  SS. 
c.  3.  §.  i.  ex  Eccles.  xi.  vers.  27.  probet  : 
Sanctos  statim  a  morte  frui  beatifica  Dei  vi¬ 
sione  :  «  Atqui,  inquit,  si  anima?  justorum, 
etiam  in  Vet.  Test.  statim  a  morte  ad  Deum 
veniunt,  utique  non  detruduntur  prius  in 
limbum,  inferni  superius  conclave  ».  Resp.  : 
Suam  assertionem,  et  simul  elumbis  obje¬ 
ctionis  solutionem  Bellarminus  eo  ipso  loco 
adjunxit,  nempe  :  id  verum  esse  post  coelum 
per  Christi  ascensionem  apertum.  Sed  quid 
multis,  annon  et  Lutheranum  vulgus  in  can¬ 
tico  ejus  festi  publice  plenis  buccis  idipsum 
concrepat?  Objicit  2.  :  «  Juxta  Bellarm.  lib. 
iv.  de  Christo  cap.  16.  §.  penult.  Christi  pas¬ 
sio  semper  est  teque  efficax.  Atqui  si  passio 
Christi  semper  est  seque  efficax  ;  in  Vet.  Te¬ 
stam.  seque  ac  in  Nov.  Test.  efficax  erit  :  et 
per  consequens  sicut  pii  Nov.  Test.  virtute 
passionis  Christi,  recta  in  coelum  subvehun¬ 
tur,  neque  opus  est  ullo  in  limbum  descensu  : 
ita  quoque  de  piis  Vet.  Test.  idem  statuen¬ 
dum  erit  ».Resp. :  Merita  Christi  sine  dubio 
sunt  ejusdem  efficacise  in  omnibus  salvandis, 
si  de  esetero  omnia  paria  ponantur.  Verum 
hoc  deficiente,  quid  mirum  est,  quod  diver¬ 
sis  aliter  et  aliter  in  actu  secundo  applicen¬ 
tur  :  ac  in  specie,  quod  ante  Christi  ascen- 


240 


VINDICLE  DE  CHRISTO. 


sionem  ,  porta  coeli  per  sanguinem  Agni 
nondum  referata,  nemo  posterorum  Adami 
ingredi  potuerit  ? 

Objicit  3.  probationi  limbi  Patrum  ex 
Zachar.  ix.  vers.  11.  «  Quod  idem  Bellarm. 
lib.  i.  de  purgator,  cap.  3.  de  eodem  loco 
Prophetico  sic  disserat  »  :  Etsi  hunc  locum 
adducant  passim  pro  liberatione  ex  limbo  ; 
tamen  melius  convenit  liberationi  animarum 
ex  purgatorio,  quas  Christus  eduxit.  Mira¬ 
bilis  est  haec  collectio  Gerbardi  contra  lim¬ 
bum.  Cur  non  potius  sic  infert  :  Locus  cita¬ 
tus  melius  convenit  purgatorio  ;  ergo  bene 
convenit  limbo.  Quid  enim  vetat  rem  vel 
dictum  unicum  convenire  duobus;  uni  bene, 
alteri  melius? 

Objicit  4.  «  Quod  Bellarmin.  limbum  pro¬ 
bet  ex  Luc.  xvi.  vers.  20.  Chasma  magnum 
inter  nos  firmatum  est.  Et  tamen  idem  Bel- 
larm.  lib.  n.  de  Verbo  Dei  cap.  10.  et  seqq. 
magno  conatu  disputet  »  :  Versionem  vulga¬ 
tam  latinam  esse  authenticam,  «  a  qua  juxta 
Cone.  Trident ,  non  liceat  ad  fontes  pro¬ 
vocare.  Vulgata  vero  dau.a  reddidit  per 
chaos,  quod  est  rudis  indigestaque  moles. 
Quomodo  ergo  nihil  solidi  inter  Soxelov 
Lazari  et  divitis  Epulonis  interjectum  fuit?  » 
Resp.  :  Hic  cavillus  evanescit  ex  dictis  lib.  i, 
de  Verbo  Dei  cap.  10. 


Objicit  5.  Quod  Bellarm.  lib.  i.  de  Beat. 
SS.  cap.  3.  «  ita  locum  Apostoli  Hebr.  xi. 
vers.  39  exponat,  ut  fundamentum  limbi, 
quod  in  eo  quaerunt  Becanus  et  Cornei,  a 
Lapide,  destruat.  »  Resp.  :  Bellarminus  ibi 
dat  tres  expositiones  ;  et  secundam,  quse  est 
illa  ipsa  Becani  et  Cornelii,  non  modo  non 
reprobat,  sed  eamdem  a  textu  graeco  satis 
firmari  asserit,  quantumvis  tertiam,  utpote 
SS.  Patribus  frequentiorem  praeferat.  Neque 
per  hoc  Bellarminus  fundamentum  limbi 
destruit,  quod  ex  Hebr.  xi.  illud  firmari 
posse  neget,  cum  caeteroquin  ipsemet  hic 
cap.  21.  pluribus  aliis  S.  Scripturae  textibus 
illud  abunde  confirmarit.  Anne  vero  funda¬ 
mentum  dogmatis  alicujus  subvertit  doctor, 
si  putet,  non  ex  hoc  uno,  sed  ex  aliis  multis 
efficaciter  convinci?  Imperitus  profecto  sit 
doctor,  cujuscumque  etiam  sectai,  qui  ita  sa¬ 
piat;  cum  apud  omnes  nihil  frequentius  sit, 
quam  ut  praeter  testimonia  Scripturae,  juxta 
quamque  partem  convincentia,  etiam  pro¬ 
duci  soleant,  quae  quidem  aliis  probabiliter 
persuadere  videntur,  aliis  vero  prorsus  non. 
Et  hi  sunt  Gerhardini  illi,  dicamne  arietes 
valentissimi,  an  parvulorum  imbelles  sa¬ 
gittae  ? 


%■ 


VINDICIS 

PISO  LIBRO  QUA  i  ITO 

DE  CHRISTO 


Ad  CAPUT  i. 

Doctrina  Bellamini  dc  Christo  mediatore 
in  hoocap.  summatim  hrec  est. 

I.  —  Yocamus  mediatorem  eum,  qui  inter 
aliquos  dissidentes,  aut  certe  non  conjunctos 
medium  se  interponit,  ut  eos  redigat  ad 
concordiam,  vel  novo  foedere  conjungat. 
Contingit  autem  hoc  dupliciter  :  i.  Per  sub¬ 
stantialem  aliquam  mediationem,  2.  Per  ope¬ 
rationem.  Primo  modo  dici  potest  Christus 
mediator  secundum  personalitatem ,  qua) 
connectit  duas  naturas,  sed  non  dissidentes  ; 
quia  humanitas  Christi  numquain  fuit  con¬ 
traria  divinitati.  De  hac  vero  mediatione' 
non  quaeritur,  sed:  qua  Christus  innocens  Pa¬ 
tri  reconciliavit  peccatores.  Amesius  :  1.  re¬ 
pudiat  plane  substantialem  mediationem  ade- 
oque  facit  litem  pure  de  nomine,  quod  nihil 
facit  ad  controversiam  praesentem.  2.  ait  : 
«  Assumptio  ipsa  natura)  humana)  sub  forma 
servi,  pars  fuit  humiliationis  Christi,  ade- 
oque  operationis  illius,  qua  mediationis  mu¬ 
nus  peragebat.  Pliil.  ii.  vers.  7.  UPiOSp.:  Hoc 
dici  non  potest,  quia  assumptio  illa  est  actio 
solius  Dei;  ergo  non  pars  humiliationis 
Christi,  cum  hanc  necessario  praecedat,  et 
hmc  illam  supponat;  atque  ipsi  anima)  ChQ- 
„  sti  jam  (in  priori  natura))  Verbo  hypostatice 
unitae  liberum  erat,  deligere  sibi  corpus  vel 
gloriosum  vel  passibile  :  ut  cum  aliis  schola¬ 
sticis  erudite  tradit  Aldretus  in  3.  part.  S. 
Thom.  ex  illo  Heb.  x.  vers.  o.  «  lfostianl  et 
oblationem  noluisti,  corpus  autem  aptasti 
mihi  etc.  »  3.  Nihil  ad  rem  facit,  quod  «  na¬ 
tura  humana,  prout  in  nobis  existifc  (cujus 
causam  Christus  agebat),  Deo  fuerit  inimicis¬ 
sima.  Quomodo  enim  infertur  (ut  absurde 
intendit  Amesius)  humanitatem  Christi  fuisse 
dissidentem  aut  contrariam  divina)?  4.  Po¬ 
test  omnino,  imo  debet  in  lu\e  controversia 
«  substantialis  mediatio  Christi  ab  eius  ope- 
Tom.  VII. 


ratione  sejungi.  »  Habet  enim  se  hic  mere 
materialiter,  ac  ut  principium  quod,  non 
vero  ut  in  principium  formale,  eliciens  ope¬ 
rationes  ad  munus  meditionis  pertinentes  : 
nec  de  operante  supposito  quidquam  hic  qure- 
ritur,  sed  utrinque  supponitur.  Et  quamvis 
«  nullum  alium  in  finem  haberet  talem  sub¬ 
stantiam  mediator  noster,  quam  ut  per  illam 
perageret  partes  mediatoris  »  (quod  Amesius 
quidem  ait,  sed  non  probat;  alii  vero  perquam 
probabiliter,  si  non  omnino  certo,  negant), 
adhuc  tamen  substantialis  mediatio  in  qu re¬ 
stionem  non  venit  directe  et  formali  ter. 

II.  — Bellarm. :  Mediatio  in  opere,  quatuor 
modis  fieri  potest  :  i.  Discernendo  et -judi¬ 
cando  causam,  ut  arbitri  faciunt.  2.  Refe¬ 
rendo  hinc  inde  pacta,  conditiones,  ut  inter¬ 
nuntii  solent.  3.  Orando  et  supplicando.  4. 
Solvendo  et  satisfaciendo.  De  istis  omnibus 
modis  potest  intemgi  hrec  qurestio  :  secun¬ 
dum  .quam  naturam  Christo  conveniat  me¬ 
diaturis  officium?  Amesius  :  « Intelligitur 
qurestio  de  omnibus  iis,  qure  Christus  vel 
nostro  nomine  apud  Deum,  vel  Dei  nomine 
apud  nos  egit  vel  agit,  ad  Deum  nobis,  et 
nos  Deo  reconciliandos.  Ilrec  omnia  etiam 
pertinent  ad  mediationem  Christi  :  quorum 
tamem  non  minimam  partem,  qure  in  regno 
Christi  collocatur,  BelJarminus  omisit.  »  At 
qureuam  illa  omissa?  Forsan  in  decursu 
disputationis  nuncupabuntur. 

III.  Bellarm. :  Sententia  communis  Catho¬ 
licorum  est  :  Principium  quod  operaba¬ 
tur  opera  mediatoris,  fuisse  Deum  et  ho¬ 
minem  simul  :  sed  principium  quo  ilia 
opera  fiebant,  aut  formale  eorum  princi¬ 
pium,  fuisse  naturam  humanam,  non  divi¬ 
nam.  Calvinistre  et  Luthcrani  contendunt  : 
Christum  exercere  officium  mediatoris  se¬ 
cundum  ufcyamque  naturam  ut  principium 
formale.  Amesius  1.  :  «  Principium  quo , 
et.  formah',  quo  effectum  aliquod  produci- 

1U 


242 


VINDICIS 


tur,  nihil  aliud  est,  quam  vis  illa  causae,  quae 
facit  ut  tale  effectum  existat.  Si  igitur  Ponti¬ 
ficii  negent,  naturam  divinam  fuisse  hujus 
generis  principium  in  mediatione  Christi 
salutem  nostram  procurante,  tum  otiosam 
statuunt  divinam  naturam  nullam  virtutem 
in  toto  hoc  negotio  exercentem  ;  tum  princi¬ 
pium  illud  apud  ipsos  etiam  scholasticos  rece¬ 
ptum  negant  :  Per  Deum  hominem,  repara¬ 
tionem  humani  generis  factam  esse,  utpote 
qui  utDeus  potuit;  ut  vero  homo,  debuit  satis¬ 
facere  ;  tum  valore  et  dignitate  divina  spo¬ 
liant  totam  Christi  mediationem  :  tum  deni- 
% 

que  aperte  Scripturae  contradicunt,  diserte 
affirmanti  :  Christum  per  Spiritum  aeter¬ 
num  seipsum  obtulisse  Deo,  Hebr.  ix.  vers. 
14.  »  Resp.  :  Negamus  omnino,  naturam  divi¬ 
nam  fuisse  principium  influens  physice  in 
operationes  ad  mediatoris  munus  requisitas. 
Nec  est  ullum  incommodum  in  hoc ,  quod 
divinitas  solum  conferat  dignificationem 
moralem  actionibus  theandricis  ab  humani¬ 
tate  elicitis  :  neque  etiam  vel  in  minimo 
labefactatur  receptum  illud  inter  scholasti¬ 
cos  effatum  ;  nam,  qua  Deus,  contulit  sine 
physico  influxu  operationibus  humanis  valo- 
rem  infinitum  ;  ac  proinde  non  spoliamus 
totam  Christi  mediationem  valore  et  digni¬ 
tate.  Scripturae  denique  multo  minus  conti  a- 
dicimus;  haec  enim  verbis  cit.  plus  non  vult, 
quam  Spiritum  Dei  excitasse  Christi  huma¬ 
nitatem  ad  praedictas  actiones.  Excitatio  au¬ 
tem,  suasio  elc.  non  physice  influunt  in 
opera  ejus  qui  excitatur,  sed  solum  morali- 
ter,  ut  per  se  notum  est. 

Amesius  2.  «  Nos  autem  ita  contendimus 
Christum  exercere  officium  mediatoris  se¬ 
cundum  utramque  naturam,  ut  communi¬ 
onem  statuamus  in  opere,  sed  distinctionem 
virtutis,  et  modi  in  naturis  operantibus.  Sic 
dicimus  Christum  passum  esso  secundum 
liumannm  naturam,  sed  sustinuisse  et  vicisse 
ca  quae  passus  est,  vi  et  virtute  divinae  na¬ 
turae.  In  humana  natura  satisfecisse  :  sed 
pretium,  dignitatem,  efficaciam,  et  applica¬ 
tionem  illius  satisfactionis,  a  natura  divina 
proveniie  :  omnes  denique  mediatoris  ope¬ 
rationes  humanas  a  Christo  exerceri  secun¬ 
dum  humanum  naturum,  et  divinas  secun¬ 
dum  divinam,  (duae  seut  uitia  magna  ex  parte 
confirmatur  ex  illa  concessione  Vasquezii  in 
3.  part.  disp.  85.  cap.  3  :  Per  se  et  redu- 
plicativenon  potest  dici :  Ilie  homo, in  quan¬ 
tum  homo,  est  mediator:  aut  Deus,  in  quan¬ 
tum  Deus;  sed  Deus  homo,  in  quantum  Deus 


homo,  est  mediator.  »  Resp.  :  Ergo  bene,  sed 
brevissime Galvinistarum  sententiam  expres¬ 
sit  Rellarminus,  quid  proinde  opus  fuit  lon¬ 
giori  illa  paraphrasi?  Vasquez  non  favet 
Amesio.  Item  enim  quod  Bellarminus  dicit, 
et  nos  omnes  fatemur,  nempe  :  Christum,  qua 
Deus  homo  est,  esse  mediatorem.  Hinc  vero 
non  sequitur  non  esse  aliud  principium  eli¬ 
ciens,  et  aliud  dignificans. 

Ad  CAPUT  II. 

Pro  roborando  dogmate  Catholico  de 
de  Christo  mediatore  Bellarminus  argumen¬ 
tum  I.  desumit  ex  I  Tim.  ii.  vers.  5.  Unus 
mediator  Dei  et  hominum  homo  Christus  Je- 
sus.  Replicat  Amesius  :  «  Plus  hinc  non  se¬ 
qui,  quam  Christum  mediatorem  esse  homi¬ 
nem  » .  Sed  hoc  falsum  est.  Ad  quid  enim  ad¬ 
deretur  ly  «Homo»,  nisi  ad  exprimendam 
naturam,  secundum  quam  Christus  est  me¬ 
diator  ;  ut  optime  notat  S.  August.  2.  Ait 
Amesius:  «  Expressit  Apostolus  naturam, 
secundum  quam  est  mediator,  sed  non,  se¬ 
cundum  quam  solam  ».  Sed  cui-,  quaeso,  non 
exprimeret  utramque,  si  secundum  utram - 
que  sit  mediator?  3.  Amesius  :  «  Ratio  fuit, 
ut  moneret  fideles,  ne  de  ullo  hominum  ge¬ 
nere  desperarent,  sed  pro  iis  orarent,  quia 
Christus  homo  factus  co  nm  mem  personam 
sustinuit,  non  hujus  aut  illius  genaris  homi¬ 
num,  sed  hominum  ».  Resp.  :  Ratio  haec  in 
cerebello  Amesii  nata  ah  Apostolo  nec  levi¬ 
ter  insinuatur.  Numquid  vero  pari,  si  non 
excellentiori  modo  Apostolus  ad  id  praestan¬ 
dum  moneret,  si  addidisset  :  Christum  non 
tmtum  qua  homo,  sed  etiam  qua  Deus  est, 
esse  no-trum  mediatorem.  Sed  insint  adhuc 
Amesius  :  «  Simili  ratione  concludere  quis 
posset,  Christum  tantum  secundum  huma¬ 
nam  naturam  habere  potestatem  remittendi 
peccatu,  quia  Matth.  ix.  vers.  (}.  dicitur  : 
Filium  hominis  habere  potestatem  remitten¬ 
di  peccata.»  Resp.  :  disparitas  est  luculenta, 
quia  satis  constat,  divinae  naturte  principa¬ 
liter  convenire  potestatem  remittendi  pecca¬ 
ta,  quod  nec  Phaiisuei  quidem  in  dubium 
vocabant.  Hic  autem  expia  .ni  debuit  quis 
sit  noster  mediator. 

II. --Bellar. :  Apostolus  distinguit  mediato¬ 
rem  a  Deo  :  «  unus  » ,  inquit,  «  Deus,  et 
unus  mediator».  Ergo  secundum  humanam 
naturam  tantum  Christus  c  t  mediator. 
Contra  Amesius  :  '<  Distinguit  idem  Aposto¬ 
lus  Christum  ah  homine  Galat.  i.  veis.  1» 


DE  CHRISTO. 


243 


Non  per  hominem,  sed  per  Jesurn  Ghrist  um 
non  sequitur  tamen  inde,  Christum,  tantum 
secundum  divinam  naturam  vocasse  Pau¬ 
lum.  Christus  autem  recte  distinguitur  a 
nudo  Deo ,  et  a  nudo  homine  prout  est 
OsavepoTToc.  i)  Resp,  :  Iterum  arguitur  a  dis- 
pari,  et. ideo  nil  inde  sequitur.  Apostolus 
tantum  indicare  vult,  se  non  vocatum  per, 
et  a  puro  homine  :  hinc  autem  minime  in¬ 
fertur,  a  puro  Deo,  et  non  a  Christo  Deo  ho¬ 
mine  vocatum  esse  Apostolum.  In  proposito 
autem  cum  Apostolus  exprimat,  mediatorem 
esse  hominem,  et  eunr  expresse  a  Deo  sepa¬ 
ret,  manifeste  soli  homini,  tribuit  mediatoris 
officium. 

Ad  CAPUT  IV. 

Profert  Bellarm.  hoc  cap.  SS.  Patres , 
qui  luculenter  negant  :  Christum  esse  me¬ 
diatorem,  quatenus  est  Deus.  Amesius  putat 
se  melius  scire,  quid  voluerint  Patres,  quam 
ipsimet  Patres.  Ait  enim  :  «  Patres  nihil 
aliud  volunt,  quam  necessitatem  unionis 
personalis  indicare  in  Christo  mediatore. 
Negant  igitur,  qua  simpliciter  Deus  est, 
esse  mediatorem,  ut  ostendant  eum  esse 
mediatorem,  quatenus  est  Deus  in  carne 
manifestatus.  »  Resp.  :  Haec  glossa  calvini- 
stica  textui  SS.  Patrum  aperte  repugnat. 
Quomodo  enim  hodieque  vel  Theologi  in 
scholis,  vel  Episcopi  in  concidis  dogma 
nostrum  clarioribus  verbis  exprimere  po¬ 
tuissent,  quam  se  expressit  S.  August.  (cum 
aliis  PP.)  dum  in  omnibus  operum  suorum 
tomis  toties  affirmat  :  «  In  quantum  homo, 
in  tantum  med.ator  ;  in  quantum  autem  Ver¬ 
bum,  non  medius,  q  ;i:i  aequalis  Deo  etc.  » 
Sed  Amesius  usurpat  sibi  privilegium  cx pii 
candi  SS.  Patres,  et  Scii;  turas,  quale  exer¬ 
cent  carnifices  in  catasta  erga  reos,  ut  lo¬ 
quantur  quod  nolunt. 

Ad  CAPUT  Y. 

Argumenta  a  ratione  petita  hic  profert 
Bellarminus. — I.  Mediator  debetesse  medius, 
id  est,  distans  ab  utraque  parte  dissidente, 
aliquo  modo.  At  Chri.-tus  ut  Deus  non  distat 
a  Deo  ullo  modo.  Amesius  aliud  effugium 
hic  non  reperit,  nisi  recipiendo  se  ad  sub¬ 
stantialem  mediationem,  non  modo  contra 
expressam  protestationem  Bellarmini,  quod 
de  illa  hic  non  agatur;  sed  etiam  contra 
psiusraet  Amesii  confessionem,  quod  «  no¬ 


men  mediationis  in  sua  propria  significatione 
non  sit  nomen  substantiae  ».  Quomodo  ergo 
hic  audet  ope  hujus  impropriae  significationis 
(de  qua  hic  nulla  quaestio  movetur)  decli¬ 
nare,  aut  eludere  vim  argumenti  efficacis- 
simi  ? 

II-  Bellarm.  :  Christus  non  est  mediator 
secundum  utramque  naturam  simul,  quia  sic 
non  distat  a  Deo  Filio,  nec  persona,  nec  na¬ 
tura.  Etiam  hic  putat  se  invenisse  rimam 
Amesius,  et  ait :  «  Distat  quoad  statum  oeco¬ 
nomicum,  quo  existit  illa  persona  sub  alia 
forma,  ut  loquitur  Apostolus  Philip,  n.  vers. 
7.  Hoc  antea  fassus  est  Bellarm.  cap.  I.  de 
Christo,  ut  substantialis  mediator  est  ».  Ite¬ 
rum  verba  dat  Amesius,  et  fallacissima  qui¬ 
dem.  Nihil  minus  quam  ei  affingit  Amesius, 
fassus  est  cap.  1.  Bellarminus,  ut  legenti 
patebit.  Status  oeconomicus  hic  «nihil  facit 
ad  rem.  Humanitas  enim  divinitati  unita  non 
potuit  facere*,  ut  natura  et  persona  Verbi 
distaret  a  Deo. 

III.  —  Bellarm. :  Si  Christus  esset  aliquo  mo¬ 
do  mediator  secundum  naturam  divinam,  tura 
Pater  etiam  et  Spiritus  S.  essent  mediatores. 
Amesius  :  «  Non  magis  hoc  sequitur,  quam 
hoc  :  Si  Filius  Dei  sit  aliquo  modo  secundun 
naturam  divinam  incarnatus ,  tum  Pater 
etiam  et  Spiritus  S.  sunt  incarnati.  Mediato¬ 
rem  agere  convenit  divinse  naturae,  non  ut 
naturae,  sed  ut  tali  modo  existenti,  qui  mo¬ 
dus  non  convenit  Patri  aut  Spiritui  S.». 
Resp.  :  Iterum  in  prorsus  dispari  causa  pa¬ 
rem  vim  sequelae  fingit  Amesius.  Nam  In¬ 
cernat  o  pr.-rcise,  immediate,  et  formaliter 
facta  est  ia  hypostasi,  et  non  in  natura  di¬ 
vina;  lncc  autem  eadein  natura  (juxta  Cal- 
vinistas)  esset  formaliter  principium,  quo 
exerceretur  officium  mediatoris,  nullatenus 
vero  personalitas.  Ergo 'pariter  omnes  per¬ 
sonas  divinas  necessario  denominaret  eli¬ 
cientes  opera  mediationis. 

IV.  — Bellarm. :  Sacrificare,  et  sacrificando 
satisfacere,  non  potest  Deo  convenire  secun¬ 
dum  divinitatem,  cum  illud  sit  opus  subditi; 
ergo  nec  munus  mediatoris.  E;t  argumen¬ 
tum  hoc  plane  convincens  et  apodicticum  ; 
cum  sacrificare  non  possit  nisi  inferior  supe¬ 
riori  ;  ac  proinde  si  divina  natura  Verbi  sa¬ 
crificavit  Deo  Patri,  erit  Fi  ius  minor  Patre; 
qui  est  apertus  A  nanismus.  Amesius  hic  non 
habet  quod  opponat,  praeter  meras  principii 
mendicationes  et  falso  Suarezium  citatum. 
Quod  cx  Ilei),  jx.  vers.  14.  ait  :  «  Argutiam 
Bellarmini  militare  contra  ea  expressa  verba. 


VINDICLE 


244 

Scripturas  :  Per  Spiritum  aeternum  obtulit 
seipsum» ,  jam  supra  excussum  est.Quomodo 
vero  hae  propositiones  expresse  aequipollent: 
«  Christus  per  Spiritum  aeternum  obtulit  se  ; 
et  :  Spiritus  sanctus  obtulit  Christum?  »  Du¬ 
rum  telum  necessitas  !  et  tamen  hoc  est  Ener¬ 
vare  Bellarminum  ! 

V. — Bellarm. :  Si  operatio  propria  mediato¬ 
ris  convenit  Christo  ratione  utriusque  naturae, 
sequitur  confusio  operationum/  et  conse¬ 
quenter  naturarum  in  Christo,  quae  est  haere- 
sis  Eutych.  et  Monothelit.  damnata  in  VI. 
Synodo,  action.  17.  Amesius  :  «Nulla  sequi¬ 
tur  confusio  vel  haeresis,  si  duo  principia 
formalia  secundum  distinctas  suas  virtutes 
et  operationes  ad  idem  opus  cooperando 
concurrere  dicantur.  Magna  differentia  est 
inter  operationem  et  opus,  et  inter  motum 
et  rem  motu  factam  :  illam  saltem  modera¬ 
tionem  circa  mediationis  opus  exeruit  divina 
natura,  qua  factum  est,  ut  efficacia  et  digni¬ 
tas  illius  operis  proveniat  a  divinitate.»  Resp.: 
Non  extricat  se  ab  Eutychiariismo  aut  Mono- 
thelismo  per  hanc  evasionem.  Nam  duo  illa 
principia  formalia  :  Divina  et  humana  natu¬ 
ra,  secundum  suas  distinctas  virtutes  debe¬ 
rent  concurrere  ad  unum  idemque  indivisi¬ 
bile  sacrificium.  Hoc  autem  prorsus  impos¬ 
sibile  est  respectu  natura)  divinas,  nisi  haec 
ejusque  operatio  confundatur  cum  natura 
humana  ;  quae  est  ipsa  medulla  Eutychia- 
nismi.  Major  differentia  non  est  inter  opus, 
et  operationem,  quam  inter  fieri. et  factum 
esse  rei ;  Sacrificii  vero  oblatio  nec  in  fieri 
nec  in  facto  esse  (siquidem  hoc  gratis  lar¬ 
giamur)  potest  sine  sacrilegio  Arianismi 
divinae  naturae  attribui.  Multo  minus  dignifi- 
catio,  quae  a  Verbo  moraliter  in  opera  hu¬ 
manitatis  promanat,  ullo  modo  est  physica 
operatio  (ut  supra  dictum) ,  aut  influxus  et 
efficientia  realis  divinitatis  in  illud  opus. 
Tunc  enim  illa  efficacia,  et  proinde  sacri¬ 
ficium,  non  magis  esset  Filii,  quam  Patris 
aut  Spiritus  sancti ;  cum  omnis  operatio  illis 
sit  communis,  quia  per  essentiam  divinam 
illis  convenit.  Amesius  ad  hacc  nescit  respon¬ 
dere,  nec  in  minimo  ea  quatere.  Unde  plane 
non  tangit  nervum  argumenti  Bellarminiani 
nisi  quod  truncando  dicta,  enervare  sibi  vi¬ 
deatur. 

A<1  CAPUT  VI. 

Argumenta  Calvinistarum  contra  Catholi¬ 
cam  doctrinam  sunt.  I.Ex  Joann.x.  vcrs.  13. 

«  Ego  animam  meam  perfneipsum  depono. 


Hoc  dicit  Christus,  ut  mediator;  non  est 
autem  hic  natura)  humanae  actus  ».  Resp. 
Bellarm.  :  Ponere  animam,  est  hominis,  non 
Dei.  Nihil  enim  aliud  est,  quam  mori;  sicut 
resumere  animam  nihil  aliud  est  quam  resur¬ 
gere  ;  quamvis  potestas  ponendi  illam  et 
recipiendi  ad  libitum,  sit  a  Deo  data  ipsi  ho¬ 
mini,  ut  exponunt  SS.  August.  et  Chrysost. 
Contra  Amesius  :  «  Quamvis  animam  po¬ 
nere  passive,  sit  mori,  et  assumere  animam 
passive,  sit  resurgere,  si  tamen  active  suman¬ 
tur  istac  phrases  (sicut  hic  necessario  sumi 
debent)  tunc  ponere  animam  est  libere  di¬ 
mittere  animam  in  morte,  et  assumere  ani¬ 
mam,  est  excitare  mortuum.  Haec  autem  non 
sunt  hominis  ».  Resp.  :  yEquivocationc  hic 
multa  involvuntur.  Si  enim  de  potestate  mo¬ 
rali,  libero  scilicet  voluntatis  consensu  sermo 
sit?  humanitas  Christi  liberrime  acceptavit 
et  corpus  passibile,  et  ipsammortem  a  Judaeis 
imminentem  :  siquidem  absque  eo  libero 
consensu  numquam  potuisset  occidi.  Porro 
si  loquamur  de  physica  potestate  solvendi 
unionem  anima)  et  corporis,  iterumque  copu¬ 
landi  in  resurrectione,  fuit  ea  sine  dubio 
principaliter  in  divina  natura,  et  instrumen- 
taliter  in  humana,  vel  in  triduo  mortis,  in 
anima  iila  sanctissima  a  corpore  separata  ; 
ita  ut  in  omni  rigore  vera  sit  haec  propositio  : 
Anima  Christi  corpus  suum  libere  deposuit 
ac  resumpsit.  Unde  evanescunt  cavilli,  quos 
hoc  loco  Amesius  addensat,  ut  cum  ait  :  «  Si 
potestas  liaec  (de  physica  tantum  loquitur)  sit 
humanae  naturae  data,  tum  natura  humana 
habet  potestatem  divinam,  a  Resp.  :  Ita  est, 
habet  divinitus  concessam  instrumentariam 
virtutem,  sicut  ad  quaevis  alia  miracula:  non 
habet  tamen  ideo  ipsam  omnipotentiam  divi¬ 
nam  in  humana  natura  subjective  et  intrin¬ 
sece,  ut  contra  ubiquistas  supra  ostensum 
est.  Caeterum  hic  eadem  aequivocatio  est  in 
potestate  divina,  qualem  notavi  in  Musaeo 
nuper  qusest.  10,  §  3.  nuru.  1.  2.  Ait  Ame¬ 
sius  :  «  Ex  sententia  omnium  scholasticorum 
Christus  ut  mortuus,  non  fuit  homo  :  quo¬ 
modo  igitur  Christus  ut  homo  animam  resu¬ 
mendi  potestatem  habere  potuit?  »  Resp.  :Ea 
potestas,  tam  moralis  quam  physica,  fuit  in 
ipsa  anima,  ut  jam  dictum;  3.  Ait  :  «  Caro 
Christi  mortua  ne  voluntatem  quidem  habuit 
humanam,  nedum  potestatem,  quod  voluit, 
perficiendi».  Sic  est  :  sed  quid  hoc  ad  rem? 
Cajet,  et  Tolet,  quos  citat,  recte  dicunt,  eam 
potestatem  principaliter  esse  divinitatis,  sed 
minime  negant,  eam  divinitus  collatam  esse 


DE  CHRISTO. 


245 


animae,  ut  communi  divinitatis  instrumento, 
in  operibus  miraculosis  patrandis.  Medinain 
3.  part.  S.  Thorii,  quaest.  6.  art.  3.  male  ci¬ 
tatur  ab  Amesio.  Nil  ibi  hac  dc  materia. Mala 
etiam  fide  sententiam  S.  Augustini  a  Bellar- 
mino  citatam  retulit,  omissa  altera  sibi  aperte 
contraria  parte,  scilicet  :  «  Manifestissime 
ut  homo  loquitur  ;  Potestatem  habeo  ponendi 
animam  meam,  etc. ». 

II.  —  Argum.  Calvin,  ex  II.  Corinth.  v. 
vers.  19.  Deus  erat  in  Christo  mundum  re¬ 
concilians  sibi,  cc  Hinc  (inquit  Amesius)  Dei 
partes  aliquas  fuisse  in  reconciliatione  pro¬ 
curanda,  ostenditur.  »  Bellarm. :  Reconciliare, 
non  semper  est  mediatoris.  Deus  ergo  non 
reconciliavit  ut  mediator,  sed  per  Mediato¬ 
rem,  quem  procuravit,  et  ad  nos  misit.  Ame¬ 
sius  1.  «  Reconciliatio  a  Christo  facta  fuit 
mediatoris.  »  Resp. :  Ut  hominis  subsistentia 
Verbi  subsistentis,  concedo  ;  ut  Dei  praecise, 
nego.  Amesius  2.  «  Deus  personaliter  in 
Christo  existens  reconciliavit  sibi  mundum, 
ut  Cajet,  illum  locum  interpretatur:  Christus 
igitur  ut  reconcilians,  et  mediator,  non  tan¬ 
tum  horno  fuit,  sed  etiam  Deus. »  Resp. :  Neg. 
antec.  et  conseq.  juxta  sensum  Calvinisticum : 
juxta  dicta  vero  supra  ad  cap.  5.  concedo 
totum.  Possunt  quippe  verba  haec  utrumque 
sensum  commode  admittere ;  nempe  Deus 
fuit  ut  dignificans,  non  ut  eliciens  opera 
mediatoris.  Amesius  3.  «  Apostolus  diserte 
testatur  Act.  xx.  vers.  28.  Ecclesiam  re¬ 
demptam  fuisse  sanguine  Christi;  ergo  Chri¬ 
stus  Deus  homo  non  tantum  procuravit 
Mediatorem,  sed  et  Mediatoris  munere  fun¬ 
ctus.  est  )> .  Resp.  :  Conceditur  totum  juxta  di¬ 
cta  ad  cap.  5.  quod  nempe  Deus  homo 
secundum  humanam  naturam  elicuerit  acti¬ 
ones  satisfactorias,  quibus  hypostasis  Verbi 
infinitum  valorem  contulerit. 

III.  — Amesius:  «Quamvis  apud  Calvin,  non 
reperiantur  verba  ex  Heb.  iv.  vers.  14.  Tran¬ 
sivit  coelos ,  etc.  et  cap.  vir.  vers.  3.  Sine 
patre ,  et  matre ;  in  his  tamen  plus  est  ro¬ 
boris,  quam  ut  Bellarmini  responso  possint 
eludi».  Bellarm.  :  Hsec  recte  probant,  perso¬ 
nam  Pontificis  nostri  esse  divinam.  Vere 
enim  Jcsus  summus  Pontifex,  qui  penetravit 
ccelos,  quique  sine  patre,  sine  matre  est,  et 
simul  patrem  habet  et  matrem,  Deus  est ; 
sed  non  qua  Deus  est,  penetravit  coelos;  nec, 
qua  homo  est,  caret  matre,  aut  patrem  habet : 
ac  denique,  non  qua  Deus  est,  Pontifex  est. 
Nam  virtus  quidem,  qua  Christus  penetrabat 
coelos,  a  Deo  erat ;  tamen  ipsum  penetrare 


coelos ,  cum  sit  loco  moveri,  non  potest 
Christo  secundum  formam  Dei,  quae  immu¬ 
tabilis  est,  sedpjolum  secundum  formam  ho¬ 
minis  convenire.  Pari  ratione  Christus  Deus 
caret  patre,  sed  ut  homo  ;  caret  matre,  sed 
ut  Deus.  Idem  vero  Patrem  habet,  quia  est 
Deus  de  Deo  :  et  matrem  habet,  quia  filius 
hominis  est.  Denique  Verbum  Deus  (ut  S. 
Athanas.  et  Cyrill.  recte  docent)  sacerdos 
est,  sed  secundum  formam  hominis.  Ha¬ 
ctenus  Bellarm.  cujus  omnia  verba  placuit  hic 
adnumerare,  ut  omnibus  constet,  quam  vere 
Amesii  Encomiastes  Nethenus  gloriatus  sit  : 
«  In  hoc  mirabili  compendio  Bellarmini  argu¬ 
menta  (quidni  et  responsa?)  ita  ab  Amesio 
contrahi,  ut  saepe  illorum  vis  inde  melius, 
quam  ex  prolixa  Bellarmini  disputatione  pa¬ 
teat  :  quam  et  pari  virtute  enervet  ac  dissi¬ 
pet  p.  Videamus  ergo  palmare  specimen 
compendii  Amesiani  :  Haec  recte  probant 
(inquit  Bellarminus)  personam  Pontificis  no¬ 
stri  esse  divinam;  virtus  qua  Christus  pene¬ 
travit  cados  a  Deo  erat,  sed  Verbum  Deus, 
sacerdos  est  secundum  formam  hominis. Jam 
vero  audiamus ENERVATORistriumphum  phan¬ 
tasticum,  cum  ad  cit.  verba  subjungit:  «  Con¬ 
cedit  hic  Bellarm.  totum  illud  quod  volumus, 
personam  mediatoris  fuisse  divinam;  virtu¬ 
tem  ,  qua  mediatione  functus  est ,  fuisse 
divinam  ;  sub  forma  hominis  hanc  personam 
fuisse  mediatorem.  Si  enim  per  secundum 
formam  hominis,  intelligit  virtutem  huma¬ 
nam  non  divinam,  tum  sibimet  ipsi  aperte 
contradicit;  quia  simul  affirmat  virtutem  fuisse 
a  Deo,  id  est,  a  divina  natura  ».  Ita  trium¬ 
phat  Amesius!  Injuriam  facerem  mediocriter 
etiam  docto  lectori,  si  strophas  mendacissi- 
mas  velim  singillatim  explicare.  AEquivocatio 
in  lv  «  virtute  divina  »,  paulo  ante  indicata 
est,  qua  observata, decumana  fraus  Puritani 
hujus,  luce  meridiana  clarius  patescit.  Sed 
necdum  finis  triumphi.  Subdit  enim  th.  14. 
«Totam  etiam  causam  tradit  nobis  Bellarm. 
in  Patrum  testimoniis  eludendis  cap.  7.  ubi 
concedit  :  1.  In  quibusdam  operibus  Christi 
concurrisse  deitatis  et  humaninatis  actiones. 
2.  Omnia  miracula  Christi  fuisse  partim  di¬ 
vina  partim  humana.  3.  Mediationem  sub¬ 
stantialem  non  tantum  humanae,  sed  etiam 
divinae  naturae  fuisse  necessariam,  ut  opera 
mediatoris  essent  infiniti  pretii.  Nam  1. 
(pergit  Amesius)  nulla  opera  Christi  magis 
divina  sunt,  quam  illa  quae  spectant  ad  red¬ 
emptionem,  quae  non  immerito  majus  opus 
a  quibusdam  habetur,  quam  ipsa  creatio, 


246 


VINDICLE 


2.  Qui  nihil  miraculi  agnoscit  in  redemptionis 
opere,  is  miraculum  est,  aut  potius  monstrum. 

3.  Si  mediatio  substantialis  utriusque  naturae 
fuit  necessaria  ad  dignitatem  operationis, 
tum  certe  ad  operandum  :  nulla  enim  digni¬ 
tas  redundat  a  natura  in  operationem,  nisi 
illa  natura  operetur  ».  Ita  mensuram  gloriosi 
triumphatoris  ,  imo  fraudulenti  impostoris 
cumulatissime  Amesius  implet!  Bellarminus 
sane  proxime  sequenti  cop.  triplicem  ex  SS- 
Dionysio,  lrenaeo,  et  Augustino,  petitam 
objectionem  Calvinisfarum  cimissime  solvit, 
quae  etiam  nullam  reipsa  continet  difficulta¬ 
tem,  cum  praesertim  eorum  Patrum  mens 
nobis  plane  concors  ex  aliis,  eorumdem  te¬ 
stimoniis  sit  apertissima. 

Lustremus  porro  tergeminum  Amesii  cavil¬ 
lum.  1.  Vere  dixit  Bellat  rn.  :  In  quibusdam 
operibus  Christi  (miraculis  scilicet)  concur¬ 
risse  deitatis  et  humanitatis  actiones.  Cu  n' 
vero  subsumit  Amesius  :  «  Atqui  nulla  opera 
Christi  magis  sunt  divina,  quam  illa  quic 
spectant  ad  redemptionem,  etc.  »,.  plane 
fallit  aut  fallitur.  Nam  pati,  orare,  sacrifi¬ 
care,  etc.  nullatenus  sunt  opera  miraculosa, 
quae  a  solo  Deo  principaliter  exigant  pro¬ 
dire  ,  sed  prodeunt  ab  humanitate  donis 
supernaturalibus  jam  ante  instructa.  Quis 
hoc  in  dubium  vocet?  2.  Verissimum  est? 
omnia  miracula  Christi  fuisse  partim  divina, 
partim  humana.  At  non  potest  assignari 
ullum  opus  ad  redemptionem  nostram  di¬ 
recte  et  immediate  pertinens,  quod  in  se 
spectatum,  sit,  aut  esse  possit  ipsius  divini¬ 
tatis  :  nam  orare,  sacrificare,  pati  (quibus 
praecise  nostra  Redemptio  peracta  est),  repug¬ 
nant  deitati;  nec  ideo  has  actiones  potest 
divina  natura  dici  coefficere  (secluso  gene¬ 
rali  concursu,  de  quo  hic  nihil  agitur),  quia 
antecedenter  humanitati  largita  est  dona 
creata  supernaturalia  quibus  mediantibus 
tales  actiones  mediationis  elicuit.  Miraculo- 
sum  equidem  est,  humanitatem  assumi  hy¬ 
postatice  a  Verbo,  perfundi  gratia  et  lumine 
gloriae  quasi  infinito  etc.  At  his  semel  posi¬ 
tis,  nullum  miraculum,  sed  valde  connatu- 
rale  est,  ut  ea  humanitas  exerceat  actiones 
humillimas,  quasperspicitdivinitatiesse  acce¬ 
ptissimas.  Itaque  uop;,.oXuxsiov  est,  quod  ut 
monstrum  intentat  Amesius.  3.  Quam  cer¬ 
tum  est,  mediationem  substantialem  neces¬ 
sario  debuisse  supponi  ipsi  mediationi  for¬ 
mali  et  actuali,  ut  haec  inde  suam  dignitatem 
et  valoiem  infinitum  participaret;  tam  falsum 
est,  illam  ideo  ad  operationes  satisfactorias 


cooperando  specialiter  concurrisse.  Eodem 
modo  nimis  falsum  est,  ad  dignificationem 
operis  requiri  etiam  cooperationem  specia¬ 
lem  naturae  divinae, et  suppositi  dignificantis. 
Certe  opera  Christi  pure  humana,  et  ex  se 
plane  indi  [ferentia,  libere  exercita,  fuere 
omnia  ct  singula,  ex  se,  dignitatis  et  valoris 
infiniti  (ut  in  3.  part.  communiter  tradunt 
Scholastici)"  idque  ratione  suppositi,  cujus  ea 
opera  ah  humanitate  elicita,  esse  censentur: 
At  quis  ideo  mox  dixerit,  non  potuisse  Chri¬ 
stum  sine  speciali  et  miraculoso  Dei  concursu 
edere,  ambulare  etc.?  Unde  patet,  praeter 
gerras  sophisticas,  aut  certo  intolerabilem 
planeque  incredibilem  inscitiam,  nihil  esse 
mirandum  in  isto  triumpho  Amesiano. 

Ad  CAPUT  VIII. 

Argumenta  a  ratione  petunt  CalvinPtae. 
a  I.  Renovare  corda,  et  dare  Spiritum  S., 
sunt  opera  mediatoiis;  atqui  haec  sunt  solius 
Dei  ».  B  llarm.  :  Meritorie  haec  facere,  est 
proprium  mediatoris;  sed  efficienter,  et  ut 
auctorem  doni  haec  facere,  non  est  media¬ 
toris.  Amesius  :  «  Negare,  hanc  e  ficientiam 
esse  Christi  mediatoris,  nihil  aliud  est,  quam 
negare  omnem  potestatem  in  coelo  et  in  terra 
datam  esse  Christo,  contra  expressum  tex¬ 
tum  Matth.  xxviii.  vers.  18;  dgre  eum  vitam 
aeternam  suis,  Joann.  x.  vers.  28;  baptizare 
eos  in  Spiritu  et  igne,  Matth.  m.  vers.  14; 
mittere  Spiritum  a  Patre,  Joann.  xv.  vers. 26; 
conservare  suos  in  hoc  mundo,  Matth.  xxvm. 
vers.  20.  vers.  55.  In  summa  nihil  aliud 
est,  quam  Christum  negare  efficaciter  esse 
Jesum  vel  servatorem  » .  Besp.  :  Haec  sunt 
terriculamenta  puerorum,  ludibria  erudito¬ 
rum.  Optime  Bellarminus  de  causa  meritoria 
concessit,  de  efficiente  negavit;  nec  tantillum 
plus  obtinent  Amesianae  exagerationes  per¬ 
quam  futdes  et  pueriles.  Ostendo  manifeste. 
Pone,  quod  de  facto  verissimum  est  :  me¬ 
ruisse  Christum  mediatorem  sua  oratione 
sacrificio,  passione,  morte  etc.  omnia  media, 
quibus  ad  gloriam  perducimur.  Finge  rursus 
(quod  in  aeternum  non  fiet,  et  ut  ego  reor, 
aouva :ov  est),  post  pericla  mysteria  omnia 
redemptionis,  resurrectionis,  ascensionis  etc. 
destrui  unionem  hypostaticam.  Quaeso  jam 
numquid  adhuc  vi  meritorum  Christi  praede¬ 
stinatis  obtinget  sailus,  et  omnia  media  ad 
illam  conducentia?  Quis  dubitet?  Ergo  mere 
per  accidens  est  ad  ipsum  munus  mediatoris 
formaliter  et  praecise  spectatum,  quod  jam 


DE  CHRISTO. 


247 


de  facto  Christi  humanitas,  etiam  ut  instru¬ 
mentum  Dei  concurrat  ad  pleraque  eorum5 
quae  cum  tanta  emphasi  visus  est  contra  nos 
vibrare  S.  Scripturas  spicula.  Dico  «  plera¬ 
que  »  ;  nam  mittere  Spiritum  S.  non  videtur 
ullatenus  nisi  divinae  persona?  Patris  et  Filii 
convenire.  Sed  parum  hoc  refert. 

II. — A  mesi  u  s  q  ueri  t  u  r ,  B  ell  arm  i  n  u  m  «  al  i  am 
unam  ex  Calvino  rationem  de  mediatione 
Christi  inter  Deum  et  angelos,  longe  peti¬ 
tam  obscure  proposuisse,  putasseque  se  posse 
eum  suspicionibus  iniquis  onerare  :  intcrim 
vero  rel  quisse  rationem  Calvini  primam  : 
quia  in  Christum  ut  mediatorem  est  creden¬ 
dum.  Secundam  :  quia  ut  mediator  sum¬ 
mum  imperium  tenet  in  cudo  et  in  terra. 
Tertiam  :  quia  jungit  nos  cum  Deo.  Et 
quartam  :  quia  facit  nos  participes  divina? 
natura?.  Eas  omnes  rationes  cum  variis 
Scripturae  testimoniis  dissimulat  Bellanni- 
nus.  Quid  hoc  est  aliud,  quam  fortiter  fu¬ 
giendo,  sophistice  pugnare  ».  lt»jsp.  :  Has 
rationes  omnes  esse  elumbes.  Ad  primam, 
negatur.  Ad  secundam  negatur  assumptum. 
Ad  3.  et  4.  patet  ex- responsione  ad  proxi¬ 
mum  I.  argumentum. 

Ex  hactenus  disputatis  contra  Calvinistas, 
facile  etiam  solvuntur  3.  cavilli,  quos  Ger- 
hardus  disp.  4.  th.  70.  et  seqq.  struxit. 
Idem  th.  79.  et  seqq.  probat  ex  Bellarmino , 
quod  sine  cognitione  Christi,  et  fide  ipsius 
meritum  amplectente,  nemo  salvetur;  quod 
non  est  controversum,  cum  id  omnes  Catho¬ 
lici  affirment,  saltem  extra  casum  ignorantiae 
invincibilis,  et  per  se  loquendo.  Denique 
ridiculus  est,  dum  claudit  totam  disputatio¬ 
nem  proposita  controversia  pure  schola¬ 
stica  :  An  filius  Dei  fuisset  incarnatus,  si 
homo  non  fuisset  lapsus  ?  Nempe  quia  Bel- 
larm.  contra  Scotum  aliosque,  cum  S.  Tho- 
ma  aliisque  innumeris,  negativam  docuit, 
Lutheranae  opOoS&j-ia;  testis  est.  Nugae  nu¬ 
garum  ! 

Ad  CAPUT  IX. 

In  quaestione  hujus  cap.  «  An  Christus  sibi 
aliquid  meruerit?  »  Amesius  verborum  par¬ 
cimoniam  magna  errorum  copia  compensat, 
a  Duo  »,  ait,  «  certissime  de  hac  quae¬ 
stione  (minus  necessaria)  statuimus.  1.  Sen¬ 
tentiam  illam,  quam  Pontificii  hac  de  re 
tuentur,  esse  vel  falsam,  vel  incertam  sal¬ 
tem  ex  parte,  et  ex  parte  sibi  repugnantem. 
2.  Curiosae  temeritatis  esse,  aliud  meritum 


tribuere  Christo  respectu  sui  ipsius,  quam 
viam  aut  modum  ab  humilitate  ad  gloriam 
perveniendi  ».  Audiamus  quam  certis  ratio¬ 
nibus  fulciat  haec  adeo  sibi  certa.  Sic  ergo 
infert  :  «  PmtTic 'i  docent,  Christum  ab  in¬ 
stanti  conceptionis  fursse  perfecte  compre- 
hensotem  et  beatum.  Comprehensoris  au¬ 
tem  non  est,  sibi  aliquid  mereri,  sed  via¬ 
toris  tantum  ,  secundum  doctrinam  scho¬ 
lae  ».  Hic  sistit  Amesius.  Yultnc  ergo  ut 
nos  inferamus  :  Ergo  (  hristus  qua  com- 
prehensar  non  meruit  qua  viator  meruit. 
Numquid  vere?  «  At  »,  inquit,  <«  non 
explicant  nobis,  utrum  primario  meruerit 
si  i?  si  secundario  n  ibis,  vel  vice  versa? 
neque  definiunt,  an  meritum,  quo  sibi  ali¬ 
quid  acquisivit,  fuer  it  meritum  ex  congruo 
vel  ex  condigno  ?  vel  quo  pacto  aut  foedere 
nitebatur?  neque  adhuc  ostenderunt,  quo¬ 
modo  unum  et  idem  meritum  proportionem 
habeat  ad  peccatores  liberandos,  et  justum 
exaltandum?  nec  denique  rationem  reddunt 
idoneam,  quare  aut  quomodo  cirporis  glo¬ 
riam  et  nominis  exaltationem  habuer  it  Chri¬ 
stus  ex  merito,  et  non  gloriam  animae?  » 
llesp.  :  Etsi  nihil  horum  explicare  possemus, 
et  determinare  aliquid  fide  certum  de  modo 
et  circumstantiis  :  an  ideo  substantiam  hujus 
dogmatis,  satis  clare  in  Scripturis  traditum, 
supprimere  oportebit?  Hac  methodo  (haere¬ 
ticis  nostris  perquam  usitata  in  plerisque 
passim  controversiis)  si  utendum  esset,  fa¬ 
cile  omnia  fidei  dogmata  destrui  funditus 
possent.  Est  autem  haec  manifeste  perversa 
mente  perversorum  hominum  methodus, 
qui  cum  deberent  (si  veritatem  amarent, 
quaererentque)  ex  certis  et  notis  indaga¬ 
re  incerta  et  ignota  ipsi  praepostero  or¬ 
dine  ,  ex  modis  et  circumstantiis  non¬ 
dum  exploratis,  sed  scholae  discrepationi 
relictis,  certa  fidei  decreta  arietare,  et  excu¬ 
tere  moliuntur.  Resp.  2. :  Sine  dubio  Christus 
meruit  principalius  nobis  :  hic  enim  fuit 
finis  ipsius  Incarnationis  in  carne  passibili 
intentus  :  alterum  meritum  tantum  conco- 
mitanter  se  habet.  Resp.  3.  :  Omnes  suppo¬ 
nunt  potius  quam  explicite  definiunt,  omne 
Christi  meritum  fuisse  ex  condigno.  Fuere 
quippe  omnia,  imo  et  singula  opera  Christi, 
ex  se  meritoria  ex  condigno  praemii  infiniti : 
idemque  est  de  pacto,  saltem  implicito. 
Unde  et  liquet,  proportionem  superabun- 
dantem  esse  non  tantum  ad  peccatores  libe¬ 
randos  ,  sed  etiam  ad  innumeros  justos 
exaltandos,  si  pro  justitia  eorum  obtinenda 


218 


VIND1CLE 


meritum  Christi  fuissent  a  Deo  destinatum. 
Resp.  4. :  Disparitas  nimis  manifesta  assigna¬ 
tur  inter  gloriam  animae,  quee  Christo  ab 
instanti  conceptionis  tamquam  Filio  Dei 
b'x oou<jt<;>  debebatur,  et  cujus  carentia  nihil 
penitus  conduxisset  ad  Redemptionem  no¬ 
stram,  et  inter  gloriam  corporis,  quse  mira¬ 
culose  et  dispensatorie  fuit  dilata,  ut  posset 
in  corpore  nobis  simili,  pro  nobis  satis  pati. 
Plura  videantur  in  Scholasticis  passim  oc¬ 
currentia.  Quae  autem  dixi,  fere  apud  omnes 
rata  sunt. 

Deinceps  th.  20.  S.  Thoma  part.  3.  qu. 
19.  art.  3.  quia  melius  est  animae  gloria 
numquam  carere,  quam  eam  mereri.  Sed 
melius  fuit,  gloria  corporis  ad  tempus  ca¬ 
rere,  et  ex  merito  illam  acquirere,  quam 
carere  dignitate  merendi.  Melius  est  enim, 
caderis  paribus,  aliquid  ex  merito  habere, 
quam  sine  merito.  Contra  S.  Thoma;  re¬ 
sponsionem  instat  Amesius  1.  «  Falsum  est 
llud  quod  fundamenti  loco  ponitur  melius 
esse,  aliquid  habere  ex  merito,  quam  sine. 
Propius  enim  accedit  ad  perfectionis  mo¬ 
dum,  qui  in  Deo  repentur,  habere  aliquid 
sine  laboriosi  meriti  procuratione  ».  Resp.  : 
Fundamentum  S.  Thomas  bene  intellectum 
(nempe  de  eo  qui  est  capax  augmenti  per¬ 
fectionum  accidentalium)  est  verissimum. 
Pertinet  enim  ad  laudem  creaturae  rationalis, 
potius  per  libera  obsequia  promeneri  perfe¬ 
ctiones  naturas  indebitas ,  quam  easdem 
otiose  et  mere  precario  accipere.  Instat  : 
«  Una  est  gloria  totius  naturae  humanae,  quae 
uno  et  eodem  jure  debet  acquiri,  non  parte 
una  ex  merito  et  ex  altera  parte  sine  me¬ 
rito  ».  Resp.  :  Ha;c  utique  est  pura  mendica¬ 
tio  principii.  Quid  enim  aliud  hiccontroverti- 
lur  ?  Similis  farinae  est  3.  instantia,  qua  ait ; 
«  Si  aliqua  dignitas  ad  Christum  accessit  me¬ 
rendo,  tum  ad  animam  praecipue  accessit.,» 
Resp.  :  accessit  hoc,  ut  haberet  domicilium 
;ibi  congruum,  gloriosum  scilicet  corpus, 
tnstat  4.  «  Anima  beata  non  est  in  statu 
nerendi».  Resp.  neg.  Videatur  P.  Esparza 
le  Incarn.  qu.  40.  Pergit  Amesius  th.  21. 
:t  ait  :  a  Philip,  ii.  vers.  8.  neque  parti- 
ula  :  Quapropter  ,  nec  particula  :  Et , 
diud  aliquid  necessario  probat ,  quam 
;ongruentem  paritatem  rationum  inter  hu- 
uiliationem  Christi,  et  ejus  glorificationem, 
hirallela  phrasis  a  Bellar.,  allegata  ex 
latth.  xvi.  vers.  18.  Et  ego  dico  tibi :  Tu  es 
^ et  rus  etc.  nihil  minus  notat,  quam  meri¬ 


toriam  causam.  Petri  enim  confessio  non 
meruit,  ut  ille  constitueretur  Ecclesiae  fun¬ 
damentum  et  monarcha  ;  quia  tum  omnes 
illi,  qui  eamdem  confessionem  edunt,  admit¬ 
terentur  etiam  ad  eumdem  'principatum. 
Simili  argumento  concludere  potest  Bellarm. 
Christum  etiam  merendi  legem  sacerdotibus 
posuisse.  Mattii,  xxi.  vers.  24.  Si  dixeritis 
mihi ,  et  ego  vobis  dicam ,  et  Hebr.  ii. 
vers.  9.  Propter  mortis  perpessionem,  signi¬ 
ficat  mortem  fuisse  finem  humiliationis,  non 
causam  gloriae. »  Resp. :  Fatuum  esset,  spreta 
communi  SS.  Patrum  interpretatione  defle¬ 
ctere  ad  insulsam  perversionem  Calvinistse 
Amesii,  quasi  vero  satis  esset  multa  dicere, 
et  nihil  probare.  Advertit  sine  dubio  Ame¬ 
sius,  argumenta  Calvini  Catholicis  objecta, 
esse  prorsus  contrita  a  Bellarmino,  nec  sup¬ 
petere  alia  robustiora  :  ne  tamen-  omnino 
sileret,  putidis  cavillis  sibi  ludendum  puta¬ 
vit.  Quantum  ad  S.  Petrum,  sine  dubio  per 
suam  confessionem,  non  meruit  ex  condigno 
Principatum  Ecclesia; ;  Ecclesiae  congruum 
tamen  judicabat  Christus,  ut  cum  vellet  uni 
Apostolorum  suam  commendare  Ecclesiam, 
eum  potius  hoc  praemio  decoraret,  qui  ex¬ 
cellenti  actu  fidei  de  sua  divinitate  prai  cce- 
teris  id  merebatur.  Puerilis  vero  illatio  est  : 
Ergo  omnes  qui  confessionem  hanc  faciunt, 
merentur  etiam  totius  Principatum  Eccle¬ 
siae.  Nugae,  gerrae,  sibilo  et  strepitu  petulco¬ 
rum  puerorum  dignae  ! 

Finit  tandem  Amesius  quaestionem  his 
verbis  :  a  Concedit  Bellarminus  cap.  10. 
proxime  sequenti  ;  Non  descendisse  Filium 
Dei,  ut  sibi  aliquid  acquireret;  et  non  negat, 
omnem  gloriam  ipsi  humanae  naturae  debi¬ 
tam,  fuisse  sine  ullo  labore.  Nulla  ergo  alia 
ratio  subesse  videtur,  quare  Pontificii  tanto¬ 
pere  contendant,  Christum  sibi  aliquid  me¬ 
ruisse,  quam  ut  fundamentum  jaciant  do¬ 
ctrinae  suae  de  meritis  humanis  ;  cum  tamen 
libertatem  illam  arbitrii  Christo  tribuere 
non  audeant,  quam  ad  meritorium  hominis 
opus  ita  necessarium  esse  statuunt,  ut  ex 
meriti  ratione  eamdem  demonstrare  soleant ; 
potentiam  scilicet  b  ne  vel  male  agendi.  » 
Resp.  :  Libertas  et  meritum  hominis  infra 
tom.  IV.  ex  instituto  contra  heereses  asse¬ 
retur.  Conjectura  illa  Amesii,  cur  meritum 
Christi  ita  urgeamus,  fundamento  caret,  et 
perquam  vana  est.  Illud  vero  inscitia;  in 
Theologo  non  ferendai  :  quod  ad  omne  me¬ 
ritum  putet  requiri  libertatem  ad  male  ope- 


DE  CHRISTO. 


249 


randum.  Nec  vidit  lynceus  ille  Puritanus, 
se,  hoc  posito,  adigi  ad  confitendam  alter¬ 
utrum  vex  his  duobus;  nempe  :  aut  Chri¬ 
stum  potuisse  peccare,  aut,  non  potuisse 
etiam  nobis  mereri  quidquam.  Quamvis  ex 
alibi  dictis,  videatur  a  Calvinistis  supponi  : 
Christum  ante  resurrectionem  peccare  po¬ 


tuisse  ;  ac  proinde  Deum  posse  damnari, 
et  pejorem  fieri  diabolo,  etc.  Quae  qui  conce¬ 
deret  (aiebat  olim  Capreolus),  «  non  tam 
rationibus,  quam  flammis  esset  coercen¬ 
dus.  »  IIuc  nempe  colliniat  pietas  Calvini- 
stica  in  Christum,  ut  eum  privet  vel  liber¬ 
tate,  vel  merito,  vel  impeccabilitate  ! 


VINBICIiC 


PRO  PRIMO  LIBRO 

03 

ROMANO  PONTIFICE 


Ad  CAPUT  IX. 

«  Quaestionis  totius  cardo  vertitur  in  eo  : 
An  visibile  regimen  totius  Ecclesiae  militantis 
debeat  esse  monarchicum?  Pontificii  affir¬ 
mant  :  nos  negamus  »,  ait  Amesius.  E  con¬ 
tra  Bellarm.  hoc  cap.  Catholicum  dogma 
probat. 

I.  —  Regimen  omnium  optimum  et  utilis¬ 
simum,  est  regimen  Ecclesiae  ;  sed  regimen 
monarchicum  est  omnium  optimum  et  utilis¬ 
simum.  Amesius  1.  «  Tota  haec  ratio  est  otio¬ 
sa  et  inepta  speculatio ;  quia  nullum  regi¬ 
men,  aut  aliud  quodlibet  institutum,  simpli¬ 
citer  optimum  aut  utilissimum  potest  vocari, 
nisi  habita  ratione  subjecti,  qui  ad  finem  su¬ 
um  dirigendo  inservit.  Cum  igitur  tanta  sit 
varietas  in  hominibus  regendis :  nullum  unum 
regimen  (humanitus  loquendo)  dici  potest 
absolute  optimum,  et  omnibus  utilissimum)). 
Resp.  :Tota  haec  evasio  est  perquam  inepta, 
quia  sine  urgente  causa  contradicit  senten¬ 
tiae  omnium  sapientium,  Hebraeis,  Graecis, 
Latinis,  theologis,  philosophis,  oratoribus, 
historicis,  poetis,  ut  erudite  et  copiose  de¬ 
monstravit  Bellarm.  supra  cap.  2.  Quod  au¬ 
tem  his  omnibus,  in  comparatione  formarum 
Gubernationis,  absolute  visum  est  praeferen¬ 
dum,  sine  dubio  non  est  otiosa  speculatio, 
sed  sapiens  naturae  ipsius  dictamen.  Et  per 
se  loquendo,  quaevis  hominum  vel  angelorum 
respublica  melius  monarchice,  quam  aristo- 
cratice,  aut  pure  democratice  regitur  ;  quid¬ 


quid  sit  de  hrc,  quod  temperamentum  ali¬ 
quod  ob  humanas  imperfectiones  monarchia 
utiliter  admittat.  Amesius  2.  «  Quod  opti¬ 
mum  videtur  in  sua  natura  et  utilissimum, 
illud  ab  Ecclesiae  regimine  potest  abesse  :  E. 
G.  ut  rectores  tales  sint,  qui  non  possint  er¬ 
rare  ;  sive  de  jure  quaeratur,  sive  de  facto: 
quod  Bellarminussuomonarchae  Pontifici  non 
audet  arrogaren.  Resp. :  Optimum  illud, quod 
ex  i  n  falli  bili  tate  Summi  Pontificis  capit  Eccle¬ 
sia,  liberaliter  omnino  a  Christo  est  indul¬ 
tum  ;  porro  quantum  ad  finem  praefixum,  pe¬ 
nitus  necessarium  est:  videlicet,  ut  fideles 
omnes,  qui  per  umbram  fidei  ambulant,  si¬ 
ne  periculo  noxii  erroris,  suo  capiti  visibili 
adhaerentes  ab  omni  errore  damnabili  irnmu- 
nes  serventur.  Hoc  autem  concessum  esse 
Ecclesue,  infra  ostendetur;  nec  plus  requiri¬ 
tur  in  hoc  statu  viae  ad  optimum  regimen.  Ame¬ 
sius  3.  :  a  Monarchia,  aristocratia,  democra- 
tia,  non  possunt  in  contentionem  venire,  quae 
cui  sit  praeferenda,  nisi  in  iis  societatibus, 
c?p/r,v  xat  xpoerbe,  id  est,  dominium  et  impe¬ 
rium  in  sua  rectura  admittunt;  regimen  au¬ 
tem  Ecclesiasticum  visibile,  non  est  imperium 
sed  ministerium.  I  Cor.  iv.  vers.  1.  »  Resp.  : 
Ecclesiasticum  regimen,  ministerium  pariter 
est  et  imperium,  non  quidempure humanum 
et  naturale,  sed  divino  imperio  ministeria! iter 
subordinatum.  Etiam  politicum  imperium, 
quod  non  est  despoticum  aut  tyrannicum 
(uti  apud  multas  barbaras  gentes  usu  venit), 
est  ministerium  :  nempe  non  in  commodum 
proprium,  ut  herile  dominium,  sed,  ut  patria 
potestas,  in  bonum  filiorum  institutum.  Apo- 


252 


VINDIGLE 


stolus  in  ea  ipsa  Epistola  ad  Corinthios,  utra¬ 
que,  non  minus  sacrum  hoc  imperium,  quam 
ministerium  indicat  non  modo  cum,  cap.  v. 
vers.  5,  «  incestuosum  tradidit  Satante  in 
interitum  carnis,  per  arma  militia}  sum  po¬ 
tentia  Deo  »';  sed  etiam  cum  cap.  ult.  epist. 
II.  ad  Cor.  vers.  10.  ait  :  Haec  absens  scri¬ 
bo,  ut  non  praesens  durius  agam ,  secundum 
potestatem ,  quam  Dominus  dedit  mihi  in  aedi¬ 
ficationem  etc.  Amesius  -i.  «  Ecclesia  uni¬ 
versalis  non  est  societas  visibiliter  una.  Unum 
ergo  singulare  regimen  unius  inonarchse  non 
potest  esse  optimum  Ecclesia}  toti  quamvis 
esset  optimum  societati  omni  singulari.  Con¬ 
firmatur  ant.  Quia  Ecclesiae  ipse  particulares 
sunt  corpora  completa,  omnem  cultum  a 
Christo  institutum  in  sesc  exercentes.  Neque 
enim  ullus  cultus  est  proprius  Ecclesia)  oecu- 
menica)  qua)talis,  etc.  »  Resp.  :  Antecedens 
est  error  omnium  haeretico rum  Ecclesiae  per¬ 
duellium,  ut  tom.  II.  constabit :  falsum  quo¬ 
que  est  quod  assumitur  in  Confirmatione ; 
nam  particulares  Ecclesiae,  nisi  unitae  cum 
capite  visibili,  nec  fidem  illibatam  infallibi- 
liter,  nec  disciplinam  Ecclesiasticam  conser¬ 
vare  diu  sine  illa  subordinatione  possunt,  ut 
experientia  docet.  Unum  ovile  visibile  requi¬ 
rit  similem  Pastorem  ex  Christi  ordinatione 
Joan.  x.  v.  10.  5.  Amesius:  «  Sunt  inter  ip¬ 
sos  Pontificios  magnae  auctoritatis,  non  Do- 
ctores  tantum  varii,  sed  et  integrae  Acade¬ 
miae,  et  Ecclesiae  nationales  quae  negant  re¬ 
gimen  Ecclesiae  esse  monarchicnm.  Doctores 
enim  Sorbonici  vel  facultas  Theologica  Pari- 
siensis,  statum  Ecclesia}  ah  ejus  regimine 
distinguens,  regimen  ejus  statuit  esse  Ari- 
stocraticum ,  quod  etiam  omnium  optimum 
et  naturae  convenientissimum  esse,  non  du¬ 
bitant  affirmare.  De  Eccles.  et  Polit,  po¬ 
test.  anno  1611.  »  Resp.  :  Hoc  esse  decu¬ 
manum  mendacium,  imo  calumniam  Calvi- 
nisticam,  facile  testabuntur  omnes  doctores 
Sorbonae  Parisiensis,  qui  schismaticum  illum 
(libelli  quem  citat  Amesius)  auctorem  Ed- 
mundum  Richerium,  mox  anno  sequenti 
1012.  damnarunt  et  proscripserunt,  uti  et 
Card.  Perronius  Archi-EpiscopusSenonensis, 
et  Aquensis  cum  suis  suffraganeis.  Videan¬ 
tur  quae  scripsit  contra  Calixtum  1.  part.  Ire- 
nici  cap.  5.  Amesius  0.  «  Non  est  nostrum 
pronuntiare,  quod  regimen  sit  optimum :  et 
inde  inferre,  Deum  debuisse  illud  in  Ecclesia 
constituere,  sed  potius  ex  Verbo  Dei  inquire¬ 
re,  quale  regimen  Deus  in  Ecclesia  instituit-. 


et  ex  eo  certo  concludere,  tale  regimen  esse 
Ecclesia)  optimum  et  utilissimum  » .  Resp.  : 
Non  id  faciunt  Catholici,  quod  Amesius  ipsis 
imponit.  Bellarm.  cap.  2.  Ex  omnium  sapi- 
entum  sensu,  tantum  demonstrat,  Monar¬ 
chiam  esse  optimam;  sequentibus  vero  capp. 
ex  Verbo  Dei  ostendit:  Christum  in  regimi¬ 
ne  Ecclesiae  instituendo ;  ab  illo  communi 
sapientum  sensu  non  recessisse.  Si  ex  Verbo 
Dei  scripto,  juxta  quarumvis  Sectarum  sen¬ 
sum  exposito,  certo  concludere  oporteret  op¬ 
timum  Ecclesia)  regimen ;  ex  sola  patria  Ame- 
sii  haberemus  omnes  formas  una  cum  ccvap- 
/ia.  Nam  pra)ter  plurimos  Catholicos,  qui 
ex  Verbo  Dei  monarchiam  Rom.  Pontificis 
agnoscunt ;  publice  praevaluere,  quos  Ame¬ 
sius  vocat.  Hicrarchicos  :  qui  Aristocratiam 
Episcoporum  •sub  uno  capite  Ecclesia)  Angli- 
cana)  (jam  ultra  decennium  truncato)  ex 
Scripturis  contra  Presbyterianos  tuentur , 
his  ex  eadem  S.  Scriptura  hicrarchicos  illos, 
ut  haereticos  rejicientibus :  quibus  tandem 
omnibus  supervenere  Independentes,  qui  ex 
iisdem  Scripturis  omnimodam  avxp/iav  inve¬ 
xere  atque  ita  Quacqueris  stolidissimis  ad 
plus  quam  Babylonicam  confusionem  intro¬ 
ducendam  ostium  aperuere. 

II.— Bellarm.  :  Certum  est,  Ecclesiam  im¬ 
mortalium  Angelorum,  exemplar  esse  Eccle¬ 
siae  mortalium  hominum  Ilebr.  vm.  vers.  5. 
Certum  autem  est,  inter  Angelos  unum  esse, 
qui  aliis  omnibus  praeest ;  qua  dignitate  pri¬ 
mo  praeditus  fuit,  qui  nunc  Diabolus  vocatur. 
Job.  xl.  vers.  14.  dicitur  «  Behemoth  Luci¬ 
fer»  Isa.  xi v,  vers.  ^2.  Ezec.  xxvm.vers.  13. 
dicitur  «circumdatus  lapidibus  pretiosis», 
id  est,  choris  Angelorum.  Post  casum  autem 
Diaboli  S.  Michael  ejus  locum  obtinet  Apoc. 
xii.  vers.  7.  Amesius  1.  «  Hujusmodi  certa, 
sunt  mera  somnia,  et  signa  certa  hominis  la¬ 
borantis  febri  monarchica.  Nam  1.  Ilebr.  vm. 
v.  5.  agitur  de  caeremoniis  legis,  non  de  Ec¬ 
clesia  Christiana,  qua  talis  est  etc.  2.  Hierar- 
chicum  illum  ordinem,  quem  statuunt  inter 
Angelos,  Scholastici  ipsi  non  ex  monarchico 
imperio,  sed  ex  cognitionis,  officii,  et  actuum 
variis  gradibus  petunt.  Tom.  1.  part.  qu. 
10S.  3.  Apud  ipsos  etiam  Scholasticos,  ut 
Bannez  in  1.  part.  G3.  art.  7.  docet  :  Non 
est  error  aut  temeritas  negare,  supremum 
Angelorum  cecidisse  etc.  4. «  Behemoth  »  Job. 
xl.  vers.  14.  est  bestia:  Lucifer  est  rex  Ba- 
bylonise  etc.  Si  vero  ad  lusorias  allegorias 
confugiat  Bellarm.  vim  facit  legi  ab  ipsomet 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


253 


lata)  lib.  m.  de  V.  D.  cap.  3.  :  Ex  solo  lit¬ 
terali  sensu  peti  debent  argumenta  efficacia. 
5.  Per  Michaelem,  Apoc.  xn.  vers.  7.,  intel- 
ligitur  Christus,  sicut  manifeste  apparet  ex 
vers.  II  Vicerunt  eum  per  sanguinem  agni. 
Neque  per  Angelos  Michaelis  intelliguntur 
ibi  alii  quam  fideles  animae  suce  prodigi 
usque  ad  mortem.  6.  Nihil  opus  est  An¬ 
gelis  monarcha  vicario  ministeriali,  quia 
monarcha  principalis  in  coVlis  est,  ipsis  prae¬ 
sens  ».  Resp. :  Istius  modi  effugia,  sunt  vana 
commenta,  et  deliria  laborantis  febri  anar- 
chica.  Quae  Bellarminus  in  comparationem 
adduxit  inter  Ecclesiam  mortalium  cum  hie- 
rarchia  coelesti,  plane  Scripturis  congruunt 
ex  recepta  Ecclesia)  traditione  (ut  fatetur 
Junius  Calvinista),  ac  prsesertim  gravissimo¬ 
rum  et  vetustissimorum  Patrum  ;  quorum  vel 
unus  affirmans  plus  valet,  quam  100.  Luthe- 
ri,  200  Melanchthones,  000.  Calvini,  1000. 
Amesii  negantes;  ut  de  magistro  sententia¬ 
rum  aiebat  olim  Franc.  Stancarus.  Explica¬ 
tio  illa  loci  paulini  Kobr.  vm.  vers.  5.  non 
affertur  ut  apodictica,  et  evidens,  sed  valde 
probabilis.  Undecumque  sit  ille  ordo  hierar- 
chicus  Angelorum,  modo  sit,  uti  Vctulit  S. 
Pauli  discipulus  Dionysius  Areopagita,  id  no¬ 
bis  sufficit.  Quid  vero  ad  rem  facit  quod  in¬ 
ter  scholasticos  non  omnino  certum,  sed  tan¬ 
tum  probabilissimum  censeatur,  supremum 
Angelorum  decidisse  ?  ex  sensu  mystico,  cum 
ex  traditione  Ecclesiastica  communiter  re¬ 
cepta  de  eo  constat,  non  negat  Bellarm.  pe¬ 
ti  argumenta  efficacia,  ut  supra  dixi.  Per 
Michaelem  Apoc.  xn.  vers.  7.  intelligi  Chri¬ 
stum,  non  «  manifeste  apparet »  (sensu  litte¬ 
rali,  quem  unice  urget),  sed  nec  obscure  aut 
probabiliter  inde  infertur.  Quid  enim  conse¬ 
quenda)  habet  bsec  collectio  :  sancti  vicerunt 
propter  sanguinem  Agni,  seu  merito  passio¬ 
nis  Christi ;  Ergo  Michael.- (protector  Eccle¬ 
siae,  cum  exercitu  suo  invisibiliter  contra  Dra¬ 
conem  et  Antichristum  pugnans)  ,  non  est 
Archangelus,  sed  ipse  Christus?  Qua)  sani 
cerebri  ratiocinatio  non  inferat  potius  oppo¬ 
situm?  Nec  sanior  est  ultima  illatio  :  quae  si 
valeret,  e  medio  tolleret  omnes  gubernatio¬ 
nes  ;  cum  Deus,  cui  tandem  omne  bonum 
regimen  subordinatur,  ubique  sit  praesens. 

III.  —  Bellarm.  :  TestamentumVetus  fuit  fi¬ 
gura  Novi,  sed  in  Veteri  fuit  regimen  rnonar- 
chicum  ;  ergo.  Amesius.  I.  «Testamentum 
Vetus  quoad  regimen  ejus,  non  fuit  figura 
Novi ;  quoad  visibilem  ejus  statum  a  Christo 


distinctum  :  Christus  enim  est  corpus,  cujus 
umbra  fuit  in  illo  Testamento.  »  2.  ait:  «  Si¬ 
mili  ratione  concludere  quis  posset,  unicum 
templum  ac  locum  solemnis  cultus  constitui 
debere  inTestamento  Novo,  n  Ilcsp.  :  Umbras 
prorsus  vanas  cum  Witakero  et  Junio  secta¬ 
tur  Amesius.  Fuerit  sane  Ecclesia  Vet.  Test. 
umbra  et  figura  Christi :  at  non  Christi  tantum 
quoad  personam  propriam,  sed  et  omnium, 
qui  visibiles  post  ejus  ascensionem  Vicarii  in 
tota  Ecclesia  Christiana  futuri  erant.  Et  quid 
qua)so  vetat,  eumdem  typum  posse  esse  plu¬ 
rium  typum?  annon  agnus  paschalis  fuit  ty¬ 
pus  sacrificii  cruenti  in  cruce?  at  num- 
quid  idem  quoque  typus  erat  Cceme  Eucha¬ 
ristica)  ?  Non  rcor  etiam  Sacramentarios  id 
inficiari.  Quid  ni  ego  possit  idem  Pontifex 
Hebraeorum  esse  typus  Christi,  et  etiam  ejus 
Vicarii  generalis  ?  Neque  vero  hinc  infertur, 
debere  proinde  etiam  in  Novo  Test.  esse  uni¬ 
cum  templum  solemnis  cultus,  uti  in  Vet. 
Test.  Cur  enim,  si  in  uno  vel  aliquibus  com¬ 
mode  respondet  veteri  nova  Ecclesia,  ideo 
etiam  respondebit  in  omnibus,  quatumvis 
incommode  et  absurde? 

IAC  —  Bellarm.  :  Comparatur  Ecclesia  ex¬ 
ercitui,  mulieri,  sponsse,  ovili,  domui,  navi ; 
sed  exercitus  unum  habet  imperatorem,  mu¬ 
lier  unum  caput,  regnum  unum  regem,  ovi¬ 
le  unum  pastorem,  domus  unum  oeconomum ; 
et  navis  unum  gubernatorem.  Amesius  more 
suo  dissimulat  Bellarminum  has  similitudi¬ 
nes  deprompsisse  ex'  SS.  PP.  Cypriano,  Ili- 
eron.,  Ghrys..  Ambros.  etc.  ut  tanto  liberius 
illas  explodat.  Videamus  porro  quam  futili¬ 
bus  ratiunculis  1.  ait :  «  Nulla  harum  simili¬ 
tudinum  usquam  in  Scripturis  adhibetur  ad 
externum  regimen  Ecclesia)  declarandum  ». 
Resp.  ilice  ipsum  in  qumstione est. Unde  au¬ 
tem  probatur  oppositum  ejus,  quod  cum  SS. 
PP.  dicit  Bellarminus?  2.  ait:  «  Manifeste 
falsum  est,  unum  seinpef  vicarium  ac  mini- 
sterialem  esse  imperatorem  exercitus,  caput 
corporis,  pastorem  ovilis,  oeconomun  domus, 
gubernatoremnavis».  Resp.  :  Argutia  haec  in 
rebus  moralibus  (in  quibus  regula)  non  nisi 
a  communiter  contingentibus  desumi  solent) 
est  cavillatoria  et  nugax.  Quis  enim  negat 
ita  plerumque  esse?  et  quotusquisque est  qui 
viderit  corpus  biceps  ?  3.  ait :  «  Ecclesia  tota 
in  Scripturis  nusquam  dicitur,  aut  pie  dici 
potest,  exercitus  Papce,  corpus  Papae,  domus 
Papae,  etc.  Ergo  huic  fictitio  monarcha)  istae 
similitudines  non  conveniunt » .  Resp. :  Neque 


234 


VINDICME 


regnum  Neapolitanum  E.  G.  dicitur  esse  reg  - 
num  Preetoris,  qui  illud  loco  regis  admini¬ 
strat  ;  neque  exercitus  (qui  duce  Susio  aut 
Montecuculi,  in  Septemtrione  militant)  dicun¬ 
tur  esse  illorum,  sed  Caesariani :  an  ideo  ab 
illis  non  gubernantur?  Nugae  !  4.  ait :  «  Non 
potest  a  blagphemia  excusari  quod  Bellarm. 
annotat,  scilicet  posse  Joan  x.  vers.  16.  per 
unum  Pastorem  intelligi  Petrum  ejusque  Suc¬ 
cessores.  Illud  autem  ridiculum  est,  quod 
unum  tantum  oeconomum  intelligi  vult  Luc. 
xii.  vers.  24.  eurnque  ipsum  esse  Petrum. 
Hujusmodi  argumenta  non  sunt  digna  se¬ 
ria  aliqua  refutatione,  quae  a  conscientia 
auctorum,  et  communi  sensu  lectorum  satis 
refutantur  ».  Resp. :  proprium  opus  Calvini- 
stae  est,  blasphemare,  quod  non  vult  credere. 
Anne  etiam SS.Cypr.,Chrysost.,Ambros.,etc. 
blasphemarunt,  quos  in  ea  doctrina  sequitur 
Bellarmiuus  ?  Sed  quid  mirum,  dici  nos  blas- 
phemos  a  Galvinistis,  dum  verba  Evangelii 
ex  mente  SS.  Patrum  exponimus?  cum  ip¬ 
se  Dominus  Jesus  dictus  fuerit  a  Judaeis  blas¬ 
phemare,  quando  veritatem  unice  mundo 
necessariam  profitebatur. 

y. — Bellarm.  :  Christus  cum  in  terris  de¬ 
geret,  Ecclesiam  visibilem  administrabat,  ut 
summus  erat  pastor  et  rector;  prgo  nunc  eti¬ 
am  Ecclesia  debet  habere  externum  et  visibi¬ 
le  regimen  monarchicum  ;  alioquin  non  esset 
eadem  Ecclesia  ;  nam  juxta  Aristot.  tamdiu 
manet  eadem  civitas,  quamdiu  manet  eadem 
reipublicae  forma.  Amesius  1.  «  Christus 
quoad  externam  personam,  quam  sustinuit 
in  terris,  non  gessit  se  ut  visibilis  monarcha, 
sed  maxima  ex  parte  ut  Minister  Luc.  xxn. 
vers.  27.  Matth.  xx.  vers.  23  ».  Resp.  :  J  un 
ante  dictum  est,  stare  simul  imperium  et 
ministerium  ;  imo  omne  laudabile  imperium 
inter  homines  setnoer  esse  ministerium.  Cer¬ 
te  ipsemet  Salvator  de  se  dicit  Joan.  xni. 
vers  13.  Vos  coeatis  me.  Magister  et  i  omi¬ 
ne  :  et  b  n:  dicitis;  sum  etenim.  Amesius 
2.  «  Minister  externus  proprie  fuit  Judaeorum 
tantum,  Rom.  xv.  vers.  8.  »  Sed  quid  hinc 
contra  nos?  Amesius 3.  «  Sacerdos  Judaicus 
(judicio  Bellarmini)  fuit  tum  temporis  visibi¬ 
lis  Ecclesia?  Judaicae  monarcha.  Numquid 
ergo  duo  simul  Monarcha?  vi- ibi.es  fuerunt, 
iique  a  se  invicem  ita  dissentientes  »?  Resp. : 
Fuit  C  liphas  visi  b  lis  M  madeo  a  Synagoga? 
repudianda?,  et  jam  agonizantis;  cui  to¬ 
men  Christus  voluit  obedientiam  pra?stari  ex 
cathedra  docenti,  Matth.  xxm.  vers.  3.  Fuit 


tamen  Christus  Summus  Monarcha  jam  in 
actu  primo  constitutus  ab  ipso  conceptionis 
suse  instanti :  in  actu  secundo  autem  ccepit 
potestatem  suam  paulatim  exercere,  colligen¬ 
do  sibi  populum  novum  ex  Judaeis  et  Genti¬ 
bus.  Nihil  hic  repugnantiae.  Amesius.  4. 
a  Ecclesia  potest  esse  eadem  quoad  essen¬ 
tiam,  quamvis  externum  ejus  regimen,  quod 
est  adjunctum  praeter  essentiam  accedens, 
magna  ex  parte  commutetur  ».  Resp.  Si  de 
grege  ovium  aut  caprarum  ageretur,  facile 
dari  posset,  quod  vult  Amesius  ;  at  de  repu- 
blica  humana,  quae  necessario  debet  habere 
formam  aliquam  regiminis,  dici  nequit,  ip¬ 
sam  formam  regiminis  esse  extra  essentiam 
Reipubl.  ut  sic.  De  incondita  turba  inde- 
pendentium  Anarchicorum  verum  est  quod 
praetendit  Amesius ;  sed  non  de  Christi  Ec¬ 
clesia. 

YI.  — Bellarm. :  Quibus  rationibus  proba¬ 
tur,  debere  unum  Episcopum  praeesse  Paro¬ 
chis,  Archi-Episcopum  Episcopis,  Patriar¬ 
cham  Archi-Episcopis,  iisdem  probari  po¬ 
test,  unum  Pontificem  Summum  debere  pra?- 
esse  Patriarchis.  Amesius  1.  «  Nos  autem 
(Puritani  irtdependentes)  subsumimus,  nullis 
argumentis  posse  probari  monarchicam  su- 
perioritatem  Patriarcharum,  Archi  Episco¬ 
porum  etc.  ex  Scripturis ;  atque  adeo  etiam 
monarchiam  Papa?  destitui  omni  probatio¬ 
ne.))  Resp.  Ob  hunc  Puritanismum  anarchi- 
cum,  patria  sua  pulsum  esse  Amesium,  fate¬ 
tur  Netthenus  in  ejus  praeconio,  tamquam 
hostem  capitalem  ordinis  hierarchici.  Hanc 
vero  suam  confusionem  B  bylonicara  nec  ex 
Scripturis,  n  -c  ex  ulla  san  i  ratione  probare  - 
potest,  utiifra  Tom.  II.  videbimus. 

VII.  —  Bellarm.  :  Ecclesia  non  potest  pro¬ 
pagari  sine  universali  C  ip 'te,  c  ii  sollicitudo 
incumbat  totius  corp  iris  c  inservandi  et  pro¬ 
pagandi  :  nemo  e  iim  debet  praedicare  nisi 
mittatur.  Rom.  x.  vers.  Io.  Mittere  aufem 
in  alienas  provincias  non  ect  Episcoporum 
particularium,  cum  hi  habeant  suos  certos 
limites,  extra  quos  nullum  jus  habent.  A- 
mesius  1.  «  Quod  nemo  praedicare  possit 
nisi  mittatur,  intelligitur  de  missione  Dei.  » 
Resp.  :  Sic  est.  Sed  jam  Deus  nullum  mittit 
immediate,  nisi  eu  n  muniat  diplomate  ob¬ 
signato  s:gnis  et  portentis.  Ordinaria  jam 
missio  est  per  homines,  q  ii  et  ip°i  legitime 
missi  fuerint  ;  porro  ha?c  missio  omnibus 
Lutherauis  et  Calvinistis  deast.  Amesius  2. 

«  Mittit  Deus  concinnatores  in  omnes  partes 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


255 


mundi  sine  vicario.  Matt.  ix.  vers.  38.  Luc. 
ix.  vers.  49.  Mittunt  etiam  homines,  qui  cha- 
ritate  et  zelo  Dei  commoti,  sive  Ecclesiastici, 
sive  politici,  id  agunt,  ut  alii  donis  aptis  in¬ 
structi  et  ap  irobati,  opus  istud  aggredian¬ 
tur.  Mittit  ipsa  charitas  etc.  »  Uesp.  :  Hsec 
quidem  garrit  Amesius  :  at  ubi  scripta  sunt? 
Amesius  3.  «  Haeretici  possunt  suos  errores 
propagare  sine  Pontifice  :  quidni  et  orthodo¬ 
xi  veritatem  ?  Resp.  :  Zizania  crescunt  sine 
cultore  ;  quidni  et  omnis  florum  fructuumque 
species  ?  Argumentum  Puritano  dignum  ! 

VIII.  —  Bellarm.  :  Necesse  est,  ut  omnes 
fideles  idem  sentiant  omnino  in  rebus  fidei ; 
sed  hoc  esse  non  potest,  nisi  unus  sit  Sum¬ 
mus  Judex.  Amesius  1.  «Omnes  vere  fideles 
idem  sentiunt  in  necessariis,  sine  Summo 
Judice  externo  :  in  aliis  non  est  absolute 
necessarium,  ut  idem  sentiant.  »  Resp. :  Ubi 
hoc  scriptum?  quomodo  legis  ?  Nos  Catholi¬ 
ci  legimus  :  «  Qui  praevaricatur  ia  uno,  fac¬ 
tus  est  omnium  reus.  <>  Qui  non  credit  Deo 
loquenti,  infidelis  est,  sive  rilulta  sive  pauca 
non  credat :  «  Unus  Deus,  una  fides  etc.  »  A- 
mesius  2.  «Pontifex  nondum  effecit,  ut  omnes 
Pontificii  idem  sentiant,  ne  de  ipso  quidem 
Rom.  Pontifice,  et  ejus  in  judicando  pote¬ 
state  :  non  magis  quam  vetus  Pontifex  Pha- 
riseeos  et  Saducseos  idem  sentire  fecit,  a 
Resp.  :  De  substantia  potestatis  Pontificiae, 
cunctisque  articulis  fide  divina  credendis, 
omnes  convenimus;  de  modo  et  circumstan¬ 
tiis  minime  definitis,  merito  omnibus  per¬ 
missa  est  libertas,  donec  legitimo  praecepto 
restringatur.  Puritmis  Hierarcaiei,  Ubiqui- 
stae  etc.  censentur  haeretici,  et  tamen  in  ne¬ 
cessariis  consiinnt.  0  bet  am  unitatem  ! 
Amesius  3.  «  Fides  non  ingeneratur  imperio 
hominis  judicantis;  neque  unitas  ejus  per 
tale  imperium  conservatur,  sed  per  Verbum 
Dei ;  ex  cujus  usu  si  non  sequatur  unitas,  h  c 
utentium  vel  abutentium  tit  perversit  ite.  » 
Resp.  :  Etiam  castitas,  justitia,  aut  quaevis  a- 
lia  virtus  non 'ingeneratur  imperio;  et  tamen 
juste,  legibus  etiam  humanis,  coercentur 
furta,  adulteria  etc.  Quantum  vero  unitati 
fidei  conservandae  prosit  etiam  vis  coacti va 
exterior,  docet  S.  A  lgust.  epist.  50.  et  aliis 
locis  innumeris.  Cu.  ex  sensu  universalis 
Ecclesia}  loquenti  plus,  credendum,  quam 
omnibus  Calviuistis  <*t  Lutheranis,  qui  vim 
coactivam  in  Catholicis  detestantur,  cum  ip¬ 
si  eamdem,  ubi  rerum  potiuntur,  iinpeteuter 
et  crudeliter  exerceant.  Amesius  4.  «  Petro 


ipso  cum  aliis  Apostolis  adhuc  superstite, 
dissidia  et  haereses  variae  exoriebantur.  Non 
virtute  atque  vi  visibilis alicujus monarchiae, 
sed  Spiritu  Dei  conservatur  Ecclesia,  ne  istis 
dissidiis  dissipetur.  Zach.  iv.  vers.  6. »  Resp. : 
Ortae  sunt  equidem  hsereses  Apostolis  super¬ 
stitibus,  verum  hi  tali  lue  infectis  nec  Ave 
dici  voluerunt,  et  de  illis  universim  pronun¬ 
tiarunt  :  a  Exierunt  e  nobis,  sed  non  erant 
ex  nobis  etc  ».  et  tamen  omnis  hmc  colluvies 
sunt  fratres  in  Christo  apud  Biblistas.  Etsi 
Spiritus  Dei,  in  unitate  Ecclesiae  servanda, 
faciat  quod  suum  est ;  non  tamen  ideo  de¬ 
bent  Principes,  tam  Ecclesiastici  quam  po¬ 
litici  negligere  quod  suarum  est  partium. 
Sed  jam  sit. 

§•  I. 

Solvuntur  argumenta  haereticorum  contra  monar- 
chicum  regimen  Ecclesiae  Catholicae. 

I.  —  Matth.  xx.  vers.  26.  Luc.  xxii.  vers. 
24.  Reges  gentium  in  eas  dominantur  etc., 
verum  non  ita  erit  inter  vos  etc.  :  Respon¬ 
det  Bellar.  Istis  verbis  non  removet  Domi¬ 
nus  monarchiam  ab  Ecclesia,  sed  potius  eam 
instituit,  et  admonuit,  diversam  esse  a  civili 
monarchia  gentium.  Non  enim  ait:  Vos  non 
praesidebitis ;  sed  non  praesidebitis  sicut  reges 
gentium.  Amesius  1.  «Instituitur  istis  verbis 
comparatio  dissimilit  id.nis  inter  reges  gen¬ 
tium  et  ministros  Ecclesiae  ;  illud  igitur  re¬ 
movetur  a  ministris  Ecclesia},  quod  tribuitur 
regib  is  ;  sed  regibus  nihil  hic  trib  firur  nisi 
dominium  et  imperium  :  ergo  hoc  illud  e»t, 
quo  J  a  ministris  Ecc. esi. e  removetur.  a  Resp. : 
Imperium  despoticum  herile,  qu  de  solent 
gentes  in  suos  exercere,  ft  Christus  suis  i  i  ter- 
dixit,  nec  nos  ullatenus  in  Ecclesiae  ministris 
probamus.  Amesius  2.  « ldud  a  tuinhtris  Ec¬ 
clesia}  removetur,  quod  filii  Zebediei  quae¬ 
rebant,  et  de  quo  Discipuli  inter  se  conten¬ 
debant;  sed  hoc  fuit  Dominium.  Matth.  xx. 
vers.  21.  Luc.  xxn.  vers.  24.  Resp. :  Concedo 
totum.  Nihil  hic  contra  regimen  Eccesise 
Catholica}.  Confundit  autem  Amesius  hic  et 
num.  srq.  Imperium  cum  Dominio.  Posterius 
excluditur  a  ministerio,  non  autem  piius,  ut 
jam  Supra  dictum.  Porro  quod  num.  4.  sub¬ 
jicit  :  «  Bellnrminum,  iu  eo  quod  institu¬ 
tionem  dominii  et  monarchia}  ex  illis  verbis 
Christi  colligit,  semetipsum  superare  sophi- 


256  VINDICIAE 


stiea  impudentia  elc.,  »  plerosque  effrontes 
sycophantas  supetat  Amesius,  dum  aperto 
mendacio  affingit  Bellarmino  «  institutionem 
dominii  »  ;  quasi  vero  omnis  gubernatio  si t 
dominii  cum  tamen  toto  coelo  distent,  Domi¬ 
nium  enim  est  in  commodum  domini  possi¬ 
dentis  servum;  jurisdictio  autem,  imperium 
politicum  (et  multo  magis  ecclesiasticum) 
sicut  et  patria  potestas,  sunt  in  commodum 
filiorum  et  subditorum  ctc.  Unde  evanescunt 
cseterac  cavillationum  quisquiliae ;  quales 
etiam  sunt,  quas  regerit  sequentibus  Bellar- 
mini  verissimis  verbis  ,  cum  ait  :  «  Clare 
subjungitur  :  Qui  inter  vos  major  est,  fiat 
minor,  et  pra3cessor  (greece  YjyoVjuvo;  dux, 
princeps)  fiat  sicut  minister.  Unus  igitur  erat 
a  Domino  dux  designatus.  IIscc  valde  per¬ 
spicue  et  vere  Bellarm.  profert  ex  Evangelio. 
Tenebras  tamen  in  meridie  quaerit  Amesius 
dicens  :  Si  unus  erat  designatus  dux,  «quo¬ 
modo  factum  est,  quod  saepius  quaerebant  et 
contendebant,  quis  esset  maximus  ?  »  Sed 
sciscitabor  et  ego  ex  Amesio  :  SbGhristi  Do¬ 
mini  passio,  crucifixio,  mors,  et  resurrectio, 
aperte  fuit  Apostolis  indicata,  quomodo  ipsi 
nihil  horum  intelligebant?  Cur  non  potius  ex 
filiorum  Zebedsei  ambitione,  et  reliquorum 
contentione  colligitur,  eos  non  omnino  igno¬ 
rasse  designatum  Petrum,  caput  omnium; 
sed  stimulis  ambitionis  actos  in  vetitum  nisi 
maluisse  ?  Quae  deinceps  voculis,  rjygijjitbv, 
«p/ wv  etc.  verbose  addit,  logomachia  sunt.  Ad¬ 
jungit  Bellarminus  :  Christus  vere  praeerat, 
et  Dominus  erat,  quamvis  non  sicut  reges 
gentium.  Suo  igitur  exemplo  rem  declarans, 
vult  unum  ex  suis  vere  prceessc,  sed  absque 
libidine  dominandi,  ut  reges  gentium,  qui 
plerumque  sunt  tyranni.  Haec  referens  Ame¬ 
sius  1. enervat Bellarmini  dictum  omittendo  ly 
«  Gentium» ,  ut  sic  invidiam  conflaret  ei,  quasi 
omnes  arguerit  tyrannidis.  Numquam  autem 
probabitur,  Christum  omnibus  regibus  tri¬ 
buere,  quod  Gentium  regibus  tribuit,  nempe, 
dominari,  quod  tamen  Amesius  verbose  in¬ 
culcat.  Post  haec  concedit  :  «In  Christo 
utrumque  fuisse,  et  jus  dominii  in  Ecclesiam, 
et  statum  ministrantis  »  ;  insimulat  tamen 
Bellarminum,  quod  is  alteram  tantum  par¬ 
tem  (de  dominio)  trahat  in  exemplum,  ade- 
cque  verbis  Evangelicis  «  vim  faciat  ».  Sed 
vere  ipsemet  Amesius  dictis  Bellarmini  vim 
facit;  cum  praeesse  sine  dominandi  libidine 
(quod  IJellarm.  saepius  asserit)  sit  revera 
praeesse  ministrando,  ad  Christi  exemplum, 


sed  reponit  num.  2.  « Christus  numquam 
exercuit  imperium,  sed  fuit  ut  minister,  in 
forma  servi;  nihil  igitur  dominii  in  semetipso 
exhibuit  suis  discipulis  imitandum  ».  Resp. 
Quod  Christus  numquam  in  Apostolos  exer¬ 
cuerit  externum  imperium  seu  vim  coacti- 
vam,  nil  mirum,  cum  fuerint  subditi  volun¬ 
tarii,  simplices  et  recti,  amore  potius  quam 
metu  ducendi ;  quales  si  essent  omnes  sub¬ 
diti,  non  opus  foret  imperio  coactivo,  quale 
exercuit  Apostolus  in  incestuosum.  «Etsi 
vero  meliores  sint,  quos  dirigit  amor,  plures 
tamen  sunt  quos  corrigit  timor.  »  A  priori¬ 
bus,  boni  Praelati  non  timeri  nec  honorari, 
sed  amari  :  a  posterioribus  vero-,  qui  bestia- 
lem  vitam  agunt,  timeri  desiderant;  ut  recte 
sanctus  Gregorius  Magn.  applicans  huc 
illud  Genes.  :  Terror  vester  sit  super  bestias 
terrae. 

II.  —  Calvin.  :  «Apostolus  totum  sacrum 
Ecclesiae  ministerium  et  regimen  a  Christo 
institutum  repraesentans,  nullam  mentionem 
facit  unius  visibilis  monarchae.  Ephes.  iv. 
vers.  11.  et  in  commendatione  unitatis,  pro¬ 
pter  unum  corpus,  unum  Spiritum,  unam 
spem,  unam  fidem,  et  unum  baptisma,  nul¬ 
lam  mentionem  facit  unius  Pontificis,  et  mo- 
narchfe».  Bellarm.  :  1.  Pontificatus  summus 
diserte  ponitur  ab  Apostolo  in  illis  verbis  : 
Et  ipse  dedit  quosdam  quidem  Apostolos. 
Et  clarius  I.  Corinth.  xi.  vers.  28.  Primum 
Apostolos.  Summa  enim  potestas  data  est 
omnibus  Apostolis ;  sed  Petro  soli  ut  ordi¬ 
nario  Pastori,  cui  perpetuo  succederetur ; 
aliis  vero  tamquam  delegatis.  Amesius  1. 

«  Si  omnes  Apostoli  habuerunt  summam 
potestatem,  tum  nullus  fuit  monarcha  ». 
llesp.  :  Per  «summam»,  intelligi  potestatem 
in  omnes  fideles,  non  Apostolos,  parem  ;  cui 
aequalitati  non  obstat  praeeminentia  unius 
capitis  inter  ipsos  Apostolos,  qui  solus  sum¬ 
mam  illam  auctoritatem  in  successores  trans¬ 
mittat.  Amesius.  2.  «Si  Petrus  ut  Apostolus 
fuit  ordinarius  Pastor,  tum  extraordinarius 
et  ordinarius  Pastor  idem  sonant :  tum  etiam 
omnes  Apostoli  fuerunt  ordinarii  Pastores  ». 
Hesp.  :  Nil  horum  sequitur,  si  sermo  sit  de 
eodem  respectu  ejusdem.  Quid  enim  vetat, 
idem  officium  respectu  unius  esse  ordina¬ 
rium,  respectu  aliorugi  extraordinarium  ? 
item  aliquos  esse  ordinarios  quoad  munus 
pastorale  et  episcopale  ad  posteros  transmit¬ 
tendum,  simulque  extraordinarios  quoad 
munus  in  eorum  personis  extinguendum  ? 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


257 


Araesius  3.  «  Si  ordinaria  et  perpetua  suc¬ 
cessio  Petri  isto  loco  diserte  ponatur,  tum 
continetur  in  ipso  titulo,  Apostoli;  adeoque 
omnes  etiam  Apostoli  similem  habent  suc¬ 
cessionem.  »  Respondeo  :  Nego  sequel.  nec 
potest  probari  suhsumptum,  cui  experientia 
refragatur.  Amesius  4.  «  Apostolus  et  dele¬ 
gatus  idem  sunt;  ergo  non  minus  Petrus, 
quam  Cceteri,  fuit  delegatus ;  nec  magis  quam 
caeteri  delegati ,  ordinariam  successionem 
habuit  ratione  Apostolatus  ;> .  Respondeo  :  Ex 
sola  voce  omnibus  Apostolis  communi,  cer¬ 
tum  est,  non  posse  colligi,  sitne  tempora¬ 
neum,  an  perpetuum  officium  in  Ecclesia  : 
verum  ex  constanti  traditione  SS.  Patrum, 
et  ipsa  experientia  patet,  solius  Petri  fuisse 
ordinarium.  Bellarminus  2.  :  Potest  etiam 
responderi  :  Apostolum  hoc  loco  tantum 
enumerasse  varia  dona  qua}  sunt  in  Ecclesia, 
non  vero  hierarchiam.  Amesius  1.  Ilierar- 
cbiam  revera  non  delineavit,  sed  bierodu- 
liam».  Respondeo:  Hanc  in  illa  inclusam 
supra  ostensum  est.  Caeterum  Puritanus  iste 
omriis  hierarchia}  Ecclesiastica}  hostis,  osten- 
ditse  cumApostolica  Ecclesia  nil  velle  habere 
commune,  cujus  sacrum  ordinem  S. Dionysius 
Areop.  integro  libro  dehierarchiaEccles.de- 
scripsit.  Amesius  2.  «  Omnes  tamen  minis¬ 
terii  gradus,  tam  extraordinarios,  quam  or¬ 
dinarios  enumeravit  ».  Resp.  :  Genericos, 
esto;  ultimospecificos, negatur.  Bellarm.  3.  : 
Papa  in  illis  verbis  comprehenditur.  Ephes. 
IV.  vers.  4.  Unus  corpus  et  unus  spiritus  .Ctcoim 
in  corpore  naturali  ideo  servatur  unitas 
membrorum,  quia  omnia  parent  capiti;  ita 
tunc  quoque  in  Ecclesia  servatur  unitas , 
cum  omnes  obediunt  uni.  Amesius  i .  «  Non 
quseritur  in  argumento,  quid  comprehen¬ 
ditur,  sed  quid  exprimitur  ».  Respondeo  : 
Expliciti  et  impliciti  vis  eadem  est.  Amesius 
2.  Si  comprehenditur  in  illis  verbis,  ut  causa 
unitatis  corporis,  tum  vel  unum  corpus  facit 
sine  spiritu,  vel  per  spiritum  ;  sed  utrumque 
absurdum  ».  Resp.  :  Sicut  corpus  physi¬ 
cum  unum  censetur,  cui  est  unum  caput, 
cui  capiti  esetera  membra  obediunt,  intus 
agente  spiritu  :  ita  et  corpus  morale  ac 
mysticum,  ab  unitate  capitis,  cui  omnia 
membra  inferiora  parent,  unitatem  accipit, 
spiritu  intus  latitante,  et  membris  per  caput, 
actum  et  motum  suppeditante’.  Nihil  hic  non 
congruum  ,  nihil  absurdum.  Amesius  3. 

«  Papa  non  est  causa  unitatis  spiritualis  et 
mystiese  ;  sed  talis  est  unitas  corporis  per 

Tom.  VII. 


Spiritum  ».  Resp.:  Non  est  causa  principalis, 
concedo  :  ministerialis  seu  instrumentalis, 
nego.  Amesius  ,4.  «  Christus  ipse  illis  verbis 
non  proprie  designatur,  ut  causa  unitatis 
Ecclesia},  sed  vers.  5  »  :  Unus  Dominus  j 
«  ergo  neque  Vicarius  Christi  ».  Resp.  :  Cur 
non  utroque  significetur  Christus  ut  causa 
unitatis,  nihil  ostenditur  obstare. 

III.  —  Calvin.  :  «  Christus  solus  est  caput 
Ecclesise.  Ephes.  i.  vers.  22.  et  iv.  vers.  15. 
Coi.  i.  vers.  18.  :  ergo  faciunt  injuriam  Chri¬ 
sto,  qui  aliud  caput  addunt  ».  Resp.  :  Chri¬ 
stum  solum  esse  caput  Ecclesise,  in  Scriptu¬ 
ris  non  legitur,  sed  est  additio  Lutherano- 
Calvinistica.  Deinde  respondet  Bellarm.  1.  : 
Papa  est  caput,  non  cum  Christo,  sed  sub 
Christo;  non  igitur  fit  injuria  Christo,  sed 
augetur  ejus  gloria,  quia  Christus  est  caput 
nobiliori  modo,  sicut  rex  est  supra  proregem. 
Amesius  multiplipat  verba;  sed  sunt  mera 
verba,  quae  simplici  inficiatione  evanescunt. 
Nemo  Catholicorum  affirmat,  Papam  omni¬ 
bus  modis,  quibus  Christus,  influere  vitam, 
sensum  etc.  spiritualem.  Vanissimis  ejusmodi 
cavillis  pariter  tollenda  essent  omnia  capita 
moralia,  et  principes  creati.  Ita  scilicet  ubi¬ 
que  anarchiam  spiritus  ille  Puritanicus  olet. 
Bell. '2.:  Multa  eorum,  quae  conveniunt  Chri¬ 
sto  in  S.  Scriptura,  tribuuntur  etiam  homi¬ 
nibus  sine  injuria  Christi,  ut  Lux,  Funda¬ 
mentum  ,  Pastor  ,  Episcopus  ,  Apostolus  , 
Doctor.  Amesius  1.  «  Non  tribuuntur  sine 
expresso  consensu  Christi  :  nec  tribuuntur 
uni  alicui  homini  singulari  ».  Esto  :  at  idem 
est  in  denominatione  capitis.  Frustra  hic 
litigat  deexplicita  denominatione  :  modo  res 
exprimatur,  perinde  est  de  voce ;  eodem  enim 
recidit  sive  vocetur  caput,  sive  cephas, 
petra,  fundamentum,  vel  Pastor  omnium 
ovium  Christi  etc.  Sed  instat  Amesius  2. 

«  Etsi  ca}tera,  qua}  proprie  ad  ministerium 
referuntur ,  possint  hominibus  tribui  suo 
modo  :  illa  tamen  quse  significant  arctissi¬ 
mam  Christi  et  Ecclesia}  conjunctionem,  (ut 
capitis  et  sponsi) ,  neque  possunt  neque 
debent  ad  ullos  homines  transferri.  »  Resp.: 
Hoc  quidem  dicit  Amesius,  sed  quomodo 
probat,  id  nullo  modo  posse  et  debere  fieri 
quocumque  sensu  ?  Negabunt  id  nobiscum 
omnes  Angli  hierarchici,  qui  regem  suum, 
caput  totius  Ecclesia}  Anglicana}  agnoscunt. 
Sane  si  Deus  ipse  suum  nomen  hominibus 
(superioribus  et  judicibus)  communicat  : 

«  Ego  dixi  Dii  estis  »,  cur  non  etiam  in  sano 

17 


258 


VINDICLE 


sensu  nomen  capitis  ?  Amesius  3.  «  Illorum 
nominum  relatorum  quae  tribuuntur  homi¬ 
nibus,  correlala  etiam  ad  eosdem  homines 
referuntur :  si  igitur  Papa  sit  caput  Ecclesiae, 
Ecclesia  etiam  recte  diceretur  corpus  Papae; 
hoc  autem  est  inauditum.  »  Bellarm.  1.  : 
Causa  ejus  rei  est,  quod  Christus  sit  caput 
principale  et  perpetuum  totius  Ecclesiae.  Ut 
enim  regnum  non  dicitur  esse  proregis,  sed 
regis,  et  domus  non  est  oeconomi  sed  do¬ 
mini  :  sic  Ecclesia  non  est  corpus  Petri  aut 
Papae,  qui  solum  ad  tempus  et  alterius  loco 
gubernat,  sed  Christi,  qui  propiia  auctorita¬ 
te  et  perpetuo  illam  gubernat.  Amesius  1. 
«  Principalitas  et  perpetuitas  non  sunt  causa 
(ne  quidem  sine  qua  non)  cur  relata  et  cor- 
relata  ad  se  mutuo  referantur;  ergo  eorum 
defectus  non  potest  esse  causa,  cur  non  sic 
referantur  ».  Itespondeo,  ad  antec.  :  Princi¬ 
palitas  et  perpetuitas  non  sunt  causa,  ut 
quovis  modo  et  sub  quacumque  denomina¬ 
tione  ad  se  invicem  referantur,  concedo  : 
ut  certo  modo  et  sub  ccita  denominatione 
ad  se  invicem  ri  ferantur,  nego  antec.  ut 
manifeste  patet  in  exemplo  allato  a  Bellarm. 
oeconomi  et  proregis;  quod  tamen  Amesius 
enervandi  gratia  dissimulavit.  Amesius  2. 
«  Rex  in  suo  regno,  ut  Deo  inferior,  non  est 
absolute  principalis;  ut  mortalis,  non  est 
perpetuus  rex,  et  tamen  regnum  dicitur  esse 
regis  ».  Respondeo  :  Rsec  est  insulsa  in  vo¬ 
cabulis  cavillatio,  quse  si  quidquam  valeret, 
tolleret  e  medio  omnes  causas  creatas,  qum 
absolute  ab  omnibus  vocantur  principales, 
respectu  instrumentulium  et  minus  princi¬ 
palium.  Amesius  3.  «  Si  papa  non  sit  perpe¬ 
tuus  rex,  quid  fiet  Ecclesiae,  et  ejus  unitati, 
cum  interciditur  ejus  caput?  praesertim  si 
interregnum  sit  aliquot  annorum.  »  Resp.  : 
Cavillatur  Amesius- in  perpetuitate,  sicut 
ante  in  principalitate.  Perpetuitatem  accipit 
hic  Bellarm.  continuam  unius  hominis;  etsi 
in  alio  sensu  moraliter  censeatur  iste  vica- 
riatus  divinus  perpetuo  durare,  etiam  sede 
diu  vacante;  ut  infra  suo  loco  dicetur.  Bel¬ 
larm.  2.  :  Cum  Ecclesia  dicitur  corpus  Chri¬ 
sti,  vox  illa,  Christi, potest  commode  referri, 
non  tam  ad  Christum  ut  caput,  quam  ad  eum- 
dem  ut  hypostasin  hujus  corporis  :  quemad¬ 
modum  cum  dicimus  :  illic  jacet  corpus  Petri 
aut  Pauli,  non  significamus  Petrum  vel  Pau¬ 
lum  esse  corpora,  sed  personas,  quarum  illa 
sunt  corpora.  Amesius  1.  «Bellarminus  hic  in 
os  contradicit  Paulo  Ephes.  i.  vers.  22,  23. 


et  iv.  ver.  15,  16,  et  v.  vers.  23. Coi.  i.  vers. 
18.  et  !i.  vers.  19.  qui  diserte  docet,  Eccle¬ 
siam  vocari  corpus  Christi,  quatenus  Chri¬ 
stus  est  ejus  caput.  »  Resp. :  Qui  dicit  unum, 
non  negat  alterum  cum  eo  compossibile. 
Calumniatur  ergo  Amesius  Bellarminum,  qui 
libenter  admittit  principalem  illam  signifi¬ 
cationem  «  corporis  »  ab  Apostolo  indica¬ 
tam.  Amesius  2.  «  naudita  Iest  ista  signifi¬ 
catio  hypostaseos,  et  absona  ejus  applicatio. 
Petrus  enim  non  potest  dici  caput  illius  cor¬ 
poris,  quod  hic  jacet  :  sed  Christus  recte 
vocatur  caput  illius  corporis,  cujus  Bellarm. 
vult  eum  esse  hypostasin  *>.  Resp. :  Neg.  as- 
sumpt.  Tota  deceptio  in  eo  consistit,  quod 
Amesius  vel  non  advertit,  vel  dissimulat,  ly 
<(  corpus  »  posse  (et  solere  etiam)  dupliciter 
sumi,  1.  respectu  capitis,  2.  respectu  ipsius 
personce,  cujus  est  corpus.  Et  hic  posterior 
modus  est  usitatior,  quantumvis  illum  Ame¬ 
sius  prafracte  rejiciat.  Quando  Apostolus 

I  Corinth.  xn.  vers.  12.  Christum  ipsum 
(sive  proprie,  sive  syriecdochice)  inclusit 
Ecclesiae,  manifestum  est,  Apostolum  sumere 
ly  <(  corpus  »  in  posteriori  sensu,  et  sic  ca¬ 
villari  Amesium. 

IV.  —  Calvin.  :  «  Non  potest  unus  homo 
sufficere  omnibus  Eccles  is  regendis;  ergo 
Ecclesiae  universae  regendae  inepta  est  mo¬ 
narchia.  «BeUarminus  1.:  Ut  unus  per  multos 
sibi  subjectos  ministros  et  Pastores  totam  Ec¬ 
clesiam  regat,  non  solum  possibile  est,  sed 
etiam  utile  et  commodum.  Fecit  id  Paulus 

II  Corinth.  xi.  vers.  28.  et  unusquisque 
Apostolorum.  Amesius  multum  hic  nugatur; 
plereeque  tamen  ejus  cavillationes  etiam  im¬ 
pugnant  caput  Ecclesiae  Anglicanae  ;  unde 
superfluum  reor  illis  specialiter  refellendis 
immorari.  Num.  6.  ait  :  «  Si  unusquisque 
Apostolorum  idem  fecit,  tum  omnes  fuerunt 
universales  monarchae,  et  simul  etiam  variis 
monarchis  parebant.  Quorsum  tanta  confusio 
in  regimine  omnium  optimo  ?  »  Resp. :  Uni¬ 
versalis  illa  cura  omnium  Apostolorum,  nec 
praejudicabat  primatui  S.  Petri,  (ut  patet  ex 
Act.  xv.  vers.  7.  et  seqq.  Gal.  ii.  et  aliis 
locis),  nec  confusionem  pariebat;  quia  neque 
Apostoli  in  se  invicem  ullam  jurisdictionem 
aut  superioritatem  exercebant;  neque  etiam 
promiscue  immittebat  se  quisque  ad  plan¬ 
tandum  et  rigandum  quovis  modo  ubique, 
sed  omnia  Lene,  ordinate,  prudenter  et  pa¬ 
cifice  transigebant.  Bellarm.  2.  :  Deus  dedit 
imperia  majora,  quam  nunc  est  orbis  Chri- 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


259 


stianus,  uni  homini  ;  uni  aliquando  totum 
fere  orbem  parere  voluit,  facilior  autem  est 
gubernatio  Ecclesiastica,  quam  politica 
mesius  1.  «  Bellarminus  numquam  serio  co¬ 
gitavit  cum  Apostolo  II  Corinth.  ii.  vers.  16. 
Et  ad  haec  quis  idoneus?»  Resp. :  Sine  dubio 
serio  non  semel  cogitavit  Bellarm.  quam 
pauci  «sint»  per  orbem  «  idonei  »  Ministri 
Evangelici,  «  ut  ubique  Christi  bonus  odor 
sint  »;  qui  est  germanus  sensus  ejus  loci,  qui 
minime  loquitur  in  specie  de  gubernatione 
vel  politica  vel  ecclesiastica  universali.  Ita¬ 
que  Amesius  hic  et  alibi  deprehenditur  esse 
ex  «plurimis»  illis  « adulterantibus  verbum 
Dei  »,  de  quibus  Apostolus  ibi d.  vers.  seqq. 
Amesius  2.  «  Deus  saepe  in  ira  dat  populis 
multis  regem  unum  ».  Resp.:  Esto  :  sed  et 
nonnumquam  dat  placatus  et  ex  magna 
gratia,  ut  MM.  Constantinum,  Theodosium 
etc.  Amesius  3.  «  Dat  regibus  imperium, 
quo  possint  proreges  ct  praefectos  sibi  ser¬ 
vituros  creare.  Resp.:  Dat  et  PonTfiei  pleni¬ 
tudinem  potestatis,  qua  possit  valide  et  licite 
omnia,  quae  ad  gubernationem  animarum 
conducunt;  inter  qua}  est  etiam  constitutio 
Epis  coporum,  non  Papa}  sed  Deo  subditisque 
servientium.  Amesius  4.  «  Deus  nulla  lege 
instituit  tam  late  patentia  imperia  »•.  Esto. 
Sed  quomodo  hinc  sequitur,  nec  eum  Eccle¬ 
sia}  suae  certam  legem,  de  determinata  ra¬ 
tione  gubernandi  reliquisse  ?  Amesius  5. 
«  Papae  est,  si  Pontificiis  credamus,  et  Ec¬ 
clesiam,  et  ipsa  imperia,  vel  directe  vel  in¬ 
directe  gubernare  ».  Respondeo  :  Amesii  est, 
directe  et  indirecte  mentiri. 

V.  — Calv.:  «  Paulus ,  Apollo ,  et  Cephas  ve- 
-stri  sunt  I  Corinth.  iii.  vers.  22.  »  Bellarm. 

ait  :  Non  percipio  vim  argumenti.  Amesius  : 
«  Yis  argumenti,  quoad  causam  praesentem, 
est  in  eo,  quod  moventur  Corinthii  hoc  ar¬ 
gumento,  ne  pendeant  ab  ullo  homine,  tam¬ 
quam  a  Domino  suo,  quia  omnes  sunt  eo¬ 
rum  ministri  ex  aequo,  non  minus  Cephas 
quam  Apollo.  Nemo  igitur  hominum  est 
dominus  aut  monarcha  Ecclesiae  ».  Resp.: 
Esse  hoc  argumentum  perquam  dignum 
Calvinistis  :  Nullus  monarcha  bonus,  estsuo- 
rum  subditorum  dominus  proprie  dictus,  uno 
Deo  excepto.  Apage  calvam  logomachiam  ! 

VI.  —  Calvin.  «  Christus  pariter  omnes 
Apostolos  misit ,  Jo.  xx.  vers.  21  ».  Quid 
hinc  infertur  ?  Ergo  hoc  loco  Christus  unum 
alteri  non  praeposuit.  Sic  est.  Ergo  nec  alibi. 
Unde  hoc  probas  ?  Nos  dicimus  per  illa  ver¬ 


ba  Joan.  xxi.  vers.  17 :  Pasce  oves  meas , 
Petrum  omnibus  praepositum  ;  oves  autem 
Christi  sunt  omnes,  etiam  Apostoli.  Ame¬ 
sius  :  «  Si  nec  in  missione,  per  verba  : 
Ego  mitto  vos ,  neque  in  Spiritus  S.  commu¬ 
nicatione  :  Accipite  Spiritum  S.  neque  in 
potestate  remittendi  et  retinendi  peccata  : 
Quorum  remiseritis  peccata  etc.  Si,  inquam, 
in  nullo  horum,  de  quibus  agitur  Joan.  xx. 
unus  alii  fuit  praepositus  ;  certe  pascere  oves, 
non  est  privilegium  unius  supra  alios  ;  quia 
mittebantur  omnes  ad  pascendas  oves  ». 
Resp.:  Sed  non  mittebantur  caeteri  ad  pa¬ 
scendas  omnes  oves. 

VII.  —  Amesius.  «  Praeter  hscc  argumenta, 
multa  alia  sunt,  quibus  haec  monarchia  con¬ 
vellitur.  Nos  unum  tantum  adjiciemus,  quod 
apud  omnes  integii  judicii  iCalvinistici)  ho¬ 
mines  vim  habebit  efficacissimae  demonstra¬ 
tionis.  Si  Deus  in  Ecclesia  talem  constituis¬ 
set  monarcham  visibilem,  qualem  Pontificii 
nobis  depingunt,  et  obtrudunt  ;  tum  sine 
dubio  accurate  et  perspicue  illa  omnia  in 
Novo  Testamento  descripsisset,  quae  ad  hu¬ 
jusmodi  regimen  et  statum  necessario  re¬ 
quiruntur.  Ratio  consequentiae  est  manife¬ 
sta.  1.  A  sapientia  Dei,  quae  res  gravissimas 
(qualis  est  haec  juxta  Pontificios)  curat,  heri 
maxime  notas.  2.  Ab  exemplis  hujus  pro¬ 
portionis  diligenter  observata}.  Christus 
enim  accuratissime  describitur  in  utroque 
Testamento.  Item  Summus  Sacerdos  in  Vet. 
Test.  usque  ad  minuta  ipsa  vestium  etc.,  mo¬ 
narcha  autem  Pontificius,  Judaeum  veterem 
longissime  superat,  et  ejusdem  est  rationis 
cum  Christo  ipso  in  terris  agente,  quoad  po¬ 
testatem,  quam  habet  in  Ecclesia  Dei.  Sed  1. 
in  toto  Nov.  Test.  neque  monarcha?,  neque 
monachiee  alicujus  Ecclesiasticae,  et  visibilis, 
vel  nomen  aut  titulus  reperitur.  2.  Sedes 
hujus  imperii  nusquam  designatur,  nisi  for¬ 
san  sub  titulo  Sedis  Meretricis  illius  magnae, 
et  Bestiae  Antichristianee  in  Apocalypsi.  3. 
Nihil  singulare  notatur  vel  ab  isthoc  solo 
monarcha  praestandum,  vel  illi  soli  ab  aliis 
tribuendum.  4.  Nulla  insignia  hujus  majesta¬ 
tis  traduntur,  quibus  possit  dignosci.  5. 
Nulla  certa  ratio  successionis.  6.  Nulli  sub- 
ordinationis  gradus.  7.  Nullum  exercitium 
aut  praxis  etc.  Certissime  igitur  concludere 
licet,  hujusmodi  monarchiam  non  fuisse  a 
Christo  institutam  » .  Respondeo  i  :  Hoc  ar¬ 
gumentum  apud  omnes,  quibus  mens  ab 
hseresi  non  subversa  est,  videri  potest  et 


/ 


260 


VINDICI/E 


debet  non  apodicticum,  sed  ne  topicum  qui¬ 
dem.  Nam  ut  dissimulem  manifestum  men¬ 
dacium,  «  quod  monarchia  Papae  sit  ejusdem 
rationis  cum  Christo  in  terris  agente,  cum 
Catholici  uno  ore  negent  in  Papa  potestatem 
Excellentiae,  qua  Christus  poterat  sacrifi¬ 
cium  et  sacramenta  instituere,  sine  sacra¬ 
mentis  peccata  remittere  etc.,  hoc  inquam 
dissimulato,  sequela  majoris,  si  (ut  Amesius 
innuit)  tamquam  necessaria  et  infallibilis 
habeatur,  manifeste  falsa  est.  Neque  enim 
nobis  eam  ex  Scripturis  ostendent  ;  neque 
lumine  naturae  innotescit.  Opposuit  Catholi¬ 
cis  flaccidum  hunc  arietem  II.  Conringius  in 
sua  illa  inclyta  «  Concussione  »,  qua  spera¬ 
bat  se  Papatum  omnem  funditus  convulsu¬ 
rum.  Sed  in  examine  examinis  interr.  5.  §  1. 
propriis  Conringii  verbis  merito  rejecta  est 
illa  ispa  major  hypothetica  :  Verba  ejus  haec 
erant  :  «  Impium  os  !  quod  non  est  aeterna 
naturae  lege  constitutum,  sed  mere  est  arbi¬ 
trarium,  illud  tu  pulvis  et  umbra,  nulla  di¬ 
vina  revelaitione  instructus,  audes  profiteri, 
prout  tibi  videtur,  ita  plane  a  Deo  debere 
fieri».  Itaque  nisi  evincant  cacodoxi  (quod 
ad  Kal.  Graecas  praestabunt)  contradictionem 
in  hoc,  quod  Deus,  legem  aliquam  positi¬ 
vam  ferat  sine  tabellis  scriptis,  nil  contra 
nos  efficiunt.  Resp.  2.  :  Sapientiam  Dei  alli¬ 
gatam  esse  uni  modo  curandi  et  providendi 
rebus  Ecclesiae,  non  est  sapiens  persuasio, 
sed  temeraria  deliratio.  Qui  potuit  per  200. 
armos  plures  gentes  barbaras  in  omni  justi¬ 
tia,  castitate,  religione,  et  fide  conservare, 
cur  non  potuisset  similiter,  si  voluisset,  om¬ 
nes  gentes?  Respondeo  3.  :  Exemplum  a 
Vet.  Test.  non  urget,  quia  omnia  illa  fere 
erant  typica,  Christum  ejusque  Ecclesiam 
praefigurantia,  itemque  pro  una  tantum  gente 
Judaica  ;  ideo  merito  illi  ritus  et  caeremoniae 
fuere  minutim  determinata.  Secus  in  Novo 
Test.  cujus  Ecclesia  omnes  gentes  erat  com¬ 
plexura,  in  quo  Christus  (uti  Moyses  in  Vet. 
Test).  nil  scripto  tradidit  ;  nec  per  Aposto¬ 
los  voluit  omnes  ritus  et  leges  Ecclesiasticas 
aut  scripto  mandari,  aut  etiam  ferri,  sed 
plurima  voluit  posteriorum  saeculorum  Pa¬ 
storibus  ad  arbitrandum  et  constituendum 
relinquere  ;  inter  quse  etiairn  est  modus  per¬ 
agendae  electionis  ct  successionis  Aposto- 
licse.  Resp.  4.  :  Falsum  est,  quod  Amesius 
asserit  :  «  In  toto  Nov.  Test.  nihil  reperiri 
de  monarchia  Petri  »  et  successorum  ;  con¬ 
trarium  paulo  post  patebit.  Falsum  est,  «  ni¬ 
hil  designari  ab  ipso  solo  praestandum»;  aliud 


significatur,  Joan.  xvii.  vers.  12.  Falsum, 
quod  «  nulla  insignia  hujus  majestatis  »  ex¬ 
stent.  Numquid  «  claves  regni  cmlorum  » 
Christus  Petro  dedit  ?  Denique  ne  singula 
percurram,  etiamsi  Christus  verbis  apertis 
suum  decretum  per  Evangelistas  sic  voluis¬ 
set  describi  :  «  Simon  Petrus  esto  meus  Vi¬ 
carius  generalis,  omnium  mearum  ovium 
pastor  supremus,  in  eaque  potestate  relin¬ 
quat  sibi  successores  Romanos  Episcopos 
etc.  »,  adhuc  Amesius,  eteseteri  cavillatores 
sacramentarii  elusissent  haic  omnia,  dicen¬ 
tes,  haec  esse  figurate  accipienda.  Quod 
enim  tropistee  sacramentarii  audent  in  verba 
clarissima  de  corpore  naturali  Christi  :  Hoc 
est  corpus  meum  ;  cur  non  ausint  idem  in 
verba  de  capite  mystici  sui  corporis  ?  Hac 
quippe  arte  enervatur  Bellarminus  ! 

/  §•  2. 

Lustrantur,  qute  Gerhardus  contra  visibilem 
monarchiam  objicit. 

1.  Disp.  3.  th.  3.  et  seqq.  opponit  Catho¬ 
licae  doctrinae  ex  ipso  Bellarmino,  quod 
((  Apostolis  fuerit  concessa  potestas  summa 
regendi  Ecclesiam.  Atqui  hinc  colligitur, 
formam  Ecclesiae  a  Christo  institutam  non 
fuisse  monarchicam  ;  cum  praesertim  juxta 
eumdem  Bellarm.  Apostolica  potestaslsit  pri¬ 
ma  et  summa  in  Ecclesia  ».  Hinc  ita  colligit 
Gerhardus  :  «  Qualis  fuit  forma  Ecclesia; 
Apostolicae  et  primitivae,  talis  quoque  debet 
esse  forma  Ecclesiae  nostrae.  Rationem  peti¬ 
mus  ex  Bellarm.  Jam  vero  forma  Ecclesiae 
Apostolicae  et  primitivae  haec  fuit,  ut  summa 
potestas  non  uni,  sed  pluribus  concederetur  ; 
ergo  etiam  nostrae  Ecclesiae  talis  debet  esse 
forma  » .  Lutheranis  formam  Ecclesiae  Apo¬ 
stolicae  et  primitivae  jactantibus  respondeo  I . 
ex  Tertull.  de  prsescript. :  «  Edant  ergo  ori¬ 
gines  suas  :  evolvant  ordinem  Episcoporum 
suorum  :  ostendant,  ex  qua  auctoritate  pro¬ 
dierint  etc  ».  Respondeo  2.  :  Instituit  Chri¬ 
stus  formam  monarchicam,  aristocratia  et 
democratia  temperatam.  Et  quamvis  dum 
essent  Apostoli  superstites,  nulla  esset  ne¬ 
cessitas  aut  utilitas  exercendi  in  actu  secundo 
auctoritatem  supremam  S.  Petri  in  caeteros 
Apostolos  ;  et  hi  in  alios  omnes  se  inferiores 
haberent  parem  potestatem  supremam  ;  ta¬ 
men  hinc  nil  demitur  auctoritati  suprema; 
S.  Petri  inactu  primo.  Neque  enim  ad  hanc 
ut  sic,  requiritur,  ut  necessario  quovis  tem- 


DE  UOMANO  PONTIFICE. 


pore  respectu  quorumvis  se  exorat  -exer- 
ceatque. 

II.  —  Gerhardus  tli.  6.  et  seqq.  ait  : 
«  Has  duas  Bellarmini  propositiones  non  co- 
hserere  :  Optimum  est  esse  solum  ;  et  : 
Summum  bonum  est  consortium  Ecqualium.» 
Respondeo  :  Nulla  hic  est  antilogia.  Nam  opti¬ 
mum  est  esse  solum,  et  unum  in  natura  et 
auctoritate  imperandi  omnibus.  At  unitas 
hsec  in  natura  et  dominio,  non  excludit,  sed 
necessario  postulat  consortium  et  aequalita¬ 
tem  trium  personarum. 

III.  —  Gerhardus  th.  7.  ait,  urgere  Bel- 

larminum,  quod  optimum  regimen  sit  mo- 
narchicum,  proinde  etiam  Ecclesise  regimen 
tale  esse  debere.  Huic  effato  opponit  1. 
«  quod  Bellarm.  in  cap.  3.  statuat  : 

Aristocratise  et  Democratim  admixtam  mo¬ 
narchiam  utiliorem  esse  in  hac  vita,  quam 
sit  simplex  monarchia».  Resp. :  Optimum  re¬ 
gimen  est  monarchicum  abstracte  sumptum  : 
Monarchicum  simplex  est  optimum  in  Deo 
et  Angelis,  mixtum  in  mortalibus. 

Objicit  2.  «  Committi  circulum  a  Bellarm. 
quia  lib.  i.  cap.  4.  §.  2.  sic  arguit  :  Mo¬ 
narchia  simplex  in  imperio  Dei  et  Christi 
locum  habet  :  debent  autem  optima  quseque 
Deo  et  Christo  attribui  :  ergo  optimum  regi¬ 
men  simplicem  monarchiam  esse  necesse 
est.  E  contra  in  cap.  9.  h£ec  habet  :  Mo¬ 
narchia  est  optimum  regimen  ;  ergo  Eccle- 
sife  (qum  est  regnum  Christi)  regimen  debet 
esse  monarchicum.  »  Respondeo :  Circulus  vi¬ 
tiosus  est,  cum  dua3  propositiones  se  mutuo 
probant,  haec  illam,  et  illa  vicissim  istam. 
Vel  adhuc  magis  stricte  :  Est  una  aliqua  pro¬ 
positio  vel  argumentatio,  probans  hoc  per 
illud,  et  preesupponens  illud  idem  probatum 
per  illud.  Seu  :  cum  consequens  ex  ante¬ 
cedente  illatum,  nulla  alia  praeterquam  an¬ 
tecedentis  notitia  fultum  et  probatum,  mox 
iterum  ad  sui  antecedentis  probationem  as¬ 
sumitur.  At  Bellarm.  nil  tale  in  locis  citatis 
facit,  sed  (ut  alia  sileam)  in  prioris  argu¬ 
menti  antecedente  agit  de  monarchia  sim¬ 
plici  ;  in  conclusione  vero  posterioris  de 
monarchia  vel  mixta,  vel  abstracta  a  sim¬ 
plici  et  mixta.  Quomodo  ergo  hic  posset 
esse  circulus  ? 

Objicit  3.  «  Quod  juxta  Bellarm.  monar¬ 
chia  Papalis statuatur  ros  fidei;  ergo,  inquit 
Gerhardus,  non  ex  politicis  principiis,  sed 
ex  fidei  tabulis  demonstranda  est  Papalis 
monarchia  »  Respondeo  :  Utrumque  agit 
Bellarm,  et  quod  alibi  passim  jure  optimo 


261 

fit,  ut  dogmata  fidei,  fide  magistra,  ratione 
ministra,  declarentur  et  probentur  a  Theolo¬ 
gis  ;  ita  ut  maxime  decuit  in  hac  re  osten¬ 
dere,  sapientiam  increatam  et  incarnatam 
conformiter  ad  communem  omnium  sapien- 
tum  sensum  (qui  non  potest  non  esse  ipsius 
naturm  et  Dei)  instituisse  suce  regimen  Ec¬ 
clesise. 

Objicit  4. :  Gerh.  et  ex  tribus  effatis  ex  Bel¬ 
larm.  lib.  delaic.  cap.  10.  collectis  (1.  Melio¬ 
rem  esse  gubernationem  Chrjsti  per  se,  quam 
per  vicarium.  2.  Vicario,  non  esse  opus,  ubi 
leges  prsesto  sunt.  3.  Leges  sufficienter  stare 
pro  ipso  principe)  sic  infert  :  «  Ergo  Chri¬ 
stus  unicus  Ecclesiae  monarcha,  licet  invisi¬ 
bilis  sit,  tamen  non  indiget  visibili  Vicano, 
ac  monarcha  subordinato  » .  Respondeo  :  Si 
hsec  illatio  in  formam  syllogisticam  redige¬ 
retur,  mox  appareret  ejus  monstrositas  et 
falsitas.  Sed  hoc  solemne  est  Gerhardo, 
quidlibet  fere  colligere  ex  quolibet.  Qualis 
enim  judicii  et  connexionis  est,  illa  quee 
Bellarminus  eo  loco  adfert  ad  probandum  : 
expedire  ut  leges  ferantur  a  principe  ;  ad 
gubernationem  Christi  immediatam  detor¬ 
quere  ?  Anne  vidit,  hac  ratione  et  cavilla¬ 
tione  tolli  et  aristocraticum  et  qualecumque 
ministerium  ;  etiam  Lutheranum  ?  Vel  ergo 
intellexit,  assertionem  et  probationem  illo 
cap.  10.  veram  et  probam  esse  ;  vel  non  in¬ 
tellexit  ?  Si  hoc  ;  mire  rudis  est  :  Si  illud  ;  a 
puerili  cavillatione  excusari  nequit.  Ut  prae¬ 
teream,  quod  in  3.  effato  sensum  Bellarmini 
invertat,  cum  ait  :  «  Leges  sufficienter  stare 
pro  principe  »  ;  quod  sine  dubio  falsum  el; 
absurdum  ost.  Sic  enim  in  imperio,  nullo 
opus  esset  judice,  cum  leges  imperiales  stent 
sufficienter  pro  Caesare. 

&.  Ex  cap.  7.  lib.  de  Cleric.  adfert  dictum 
Bellarmini  :  Quod  alia  sit  ratio  terrenae,  alia 
coelestis,  hoc  est  Christianae  Reipubl.  Exinde 
infert  Gerhardus  :  «  Ergo  ab  illa  ad  hanc 
non  potest  duci  firmum  argumentum  ».  Re¬ 
spondeo  :  Ita  est,  universaliter  loquendo  ; 
non  potest  in  iis,  in  quibus  discrepant  ;  po¬ 
test,  in  quibus  conveniunt.  Similis  ineptia 
admittitur  th.  seqq.  10.  Ex  eo  enim  quod 
juxta  Bellarm.  differat  Sacerdotium  Veteris 
et  Novi  Testamenti,  infert  Gerhardus  :  ergo 
idem  etiam  est  dicendum  in  constituendo 
regimine  Ecclesiastico;  ita  ut  non  valeat  ar¬ 
gumentum  a  Summo  Pontifice  Veteris,  ad 
Summum  Pontificem  Novi  Testamenti.  Ve¬ 
rum  hoc  argumentandi  modo  inferret  etiam 
Gerhardus  ;  Sacerdotes  Novi  Test,  non  de- 


202 


VINDICLE 


bere  comedere,  vestiri  etc.  Quid  videtur  de 
hoc  Titio  ? 

Denique  th.  12.  claudit  primam  qumstio- 
nem  elegahti  hac  ratiocinatione  :  Juxta 
Bellarm.  lib.  11.  de  Concil.  cap.  19.  non  est 
mirum,  si  manet  Ecclesia  sine  remedio  hu¬ 
mano  efficaci,  quandoquidem  non  nititur 
ejus  salus  praecipue  humana  industria,  sed 
divina  protectione,  cum  ejus  rex  Deus  sit. 
Jam  subsumit  Gerhardus  :  «  Sicut  Ecclesia 
est  corpus  mysticum  et  spirituale,  ita  quo¬ 
que  caput  ejus  est  mysticum  et  spirituale  ; 
proinde  non  indiget  capite  aliquo  visibili  ». 
Quidni  subsumamus  et  nos  pariter  :  Sicut 
caput  Ecclesiae  (Luthe ranae)  est  prorsus  my¬ 
sticum  et  invisibile,  ita  et  ejus  corpus  est 
mysticum  et  invisibile  :  et  sicut  totum  cor¬ 
pus,  ita  et  singula  membra  sunt  mystica  et 
invisibilia,  et  Praedicantes  omnes  sunt  my¬ 
stici  et  invisibiles.  Sed  pudet  diutius  isti us- 
modi  nugis  Gerhardinis  excutiendis  immo¬ 
rari.  Et  tamen  Titius  non  credit  esse  pueri¬ 
lia. 

Ad  -CAPUT  X. 

«  Quaestio  est  :  An  Petrus  sit  'universalis 
totius  Ecclesiae  Monarcha,  loco  Christi  ab 
ipso  Christo  constitutus  ?  Ponfificii  affirmant, 
nos  (Cal vin istae) ,  negamus  »  ;  ait  Arne- 
sius.  Sed  contra,  a  Bellarmino  dogma  hoc 

I.  —  Probatur  duobus  locis  Evangelii , 
quorum  altero  promittitur,  altero  exhibetur 
primatus  Petro.  Amesius  :  «  Quamcumque 
potestatem  in  Ecclesia  legimus  a  Christo 
suis  discipulis  fuisse  promissam  ,  eamdem 
etiam  legimus  ab  ipsis  fuisse  exercitam  et 
usurpatam,  Mare  xvi.  v.  15.  20.  Bellarminus 
igitur  tutam  suam  causam  hic  prodit,  cum 
duobus  Locis  promissam  et  datam  Petro  mo¬ 
narchiam  istam  contendit,  et  unum  tamen 
locum  non  potest  proterre,  ex  quo  cum  ali¬ 
qua  specie  probaret,  acceptam  eam  a  Petro 
fuisse,  et  usurpatam  •>.  Resp.  :  Antecedens 
sine  dubio  falsum  est,  nec  leviter  ex  Mare, 
xvi.  probatur.  An  enirn  potestas  «  praedican¬ 
di  Evangelium  omni  creaturae»,  est  sola  et 
omnis  potestas  a  Christo  Apostolis  data? 
Vellet  Amesius  mox  ante  conflielum  amoliri 
telum  amentatum  Bellarmini,  sed  frustro. 

II.  —  Bellarm.:  Matth,  xvi  vers.  18.  Tues 
Petrus  etc.  Horum  verborum  planus  et  ob¬ 
vius  est  sensus,  ut  intelligamus  sub  duabus 
metaphoris  promissum  Petro  totius  Ecclesiae 
principatum.  Amesius  1.: «  Si  tam  obvius  et 


planus  est  horum  verborum  sensus,  sub  du¬ 
plici  metaphora  enuntiatorum,  tum  idem  ille 
sensus  debet  aliis  in  locis  absque  metapho¬ 
ris  explicari  :  hoc  autem  ne  Bellarminus  qui¬ 
dem  afiirmat.  Resp.  :  Amesius  passim  hypo¬ 
theticas  falsas  sine  ulla  probatione  assumit 
tamquam  auTOTctcta.  Ubi  enim,  quaeso,  alibi 
explicatur  Sal  terrae.  Matth.  v.  vers.  13.? 
Ubi  festuca  et  trabs.  Matth.  vn,  vers  3.  ?  Ubi 
margarita;  ante  porcos  missae ,  ibid.  vers  6.  ? 
Ubi  vinum  novum  et  utres  veteres.  Matth.  ix. 
vers.  M.  ?  Ubi  arundo  vento  agitata.  Matth. 
xi.  vers.  7.  ?  et  similia  innumera.  Amesius 

2.  «  Si  tam  planus  esset  sensus,  Apostoli 
eum  intellexissent.  Resp.  :  Ad  hoc  data  est 
solutio  in  not.  ad  cap.  antecedens.  Amesius 

3.  «  Patres  etiam  variae,  aliquando  saltem, 
alio  sensu  haec  verba  accepisse,  quam  Bel¬ 
larm.  accipit,  adeo  notum  est,  ut  ipsi  Ponti¬ 
ficii  non  soleant  hoc  diffiteri •>  .Resp.  :Quid  hoc 
ad  rem  ?  aut  contra  nos  ?  Anne  vel  unicus  est 
exSS.  Patribus,  qui  explicationem  Bellarmi- 
nianarn  improbet?annonpleriqueomneseam- 
dem  apertis  etconceptis  verbis  tradunt?  Ame¬ 
sius  4.  Veteres  omnes  Scholastici  cum  suo 
magistro  aliter  accipiunt,  dum  potestatem  il¬ 
lam,  de  qua  hic  agitur,  sacerdotalem  esse  do¬ 
cent,  Apostojis  primo  datam,  et  per  illos  aliis. 
Lombard.  lib.  iv.  Sent.  dist.  10, etc., Sacram 
etiam  facultatem  Theologiae  Parisiensis  dis¬ 
sentire  plurimum  a  Bellarmino  c  rea  sensum 
horum  verborum  ;  sicut  et  concii.  Constan- 
tiense  et  Basileense  ,  omnibus  est  notum  : 
multo  enim  minus  hoc  loco  tribui  Petro  con¬ 
tendunt,  quam  Bellarminus  vult.  Sicut  ex 
adverso  Canonistm  multo  plus  inde  Petro  et 
Pontifici  Rom. arrogant,  quam  ipse  Bellarm. 
largitur,  ut  videre  est  apud  Carerium.  Ne¬ 
que  istam  litem  adhuc  diremit  judex  ille  fi¬ 
dei  Romanus.  Sensus  igitur  a  Bellarmino 
probatus,  neque  est  planus  et  obvius,  neque 
omnium  Catholicorum  communis  » .  Respon¬ 
deo  :  Fumos,  vendit  Amesius.  Lombardus  lo¬ 
co  cit.  apertis  verbis  loquitur  primo  de  «  cla¬ 
vibus  illis,  quas  Dominus  tradidit  Petro,  et 
successoribus  ejus».  Etsi  vero  in  tota  illa 
dist.  18.  ex  instituto  agat  prsecise  de  clavi¬ 
bus,  quatenus  est  earum  usus  apud  sacerdo¬ 
tes  in  solvendis  et  retinendis  peccatis  per 
sacramentum  Poenitentiae  ;  nullibi  tamen  vel 
alii  Scholastici  negant,  adaequatam  clavium 
potestatem,  principaliter  et  secundum  pleni¬ 
tudinem  esse  in  S.  Petro  et  successoribus  , 
in  ceetens  autem  sacerdotibus  inadaequate 
et  participative,  ut  constat  ex  innumeris  eo- 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


263 


rum  locis.  Quae  de  Theologis  Parisiensibus 
iterato  mentitur,  jam  excussa  sunt  in  not.  ad 
cap.  praecedens.  De  concil.  Constantiensi  et 
Basii,  nihilo  veriora  eum  effutire  ostendi  ex 
DD.  Gallis  in  2.  parte  Irenici  Anticalixt.  cap. 
7.  De  Canonistis  item  et  Carerio  etc.  in  i. 
part.  Irenici  cap.  5.  num.  5.  Omnis  dissensio 
inter  Catholicos  de  potestate  Papae  sive  spi¬ 
rituali,  sive  temporali,  non  est,  nisi  de  mo¬ 
do  et  circumstantiis  :  in  substantia  omnes 
conveniunt. 

III. — Bellarin. :  Ex  textu  aperte  deducitur, 
illam  personam,  quae  dicebatur  Petrus,  esse 
petram  :  non  ut  persona  erat  particularis, 
sed  ut  pastor  et  caput  Ecclesiae.  Araesius  : 
«  Neque  ex  isthoc  textu,  neque  ex  ullo  alio 
potest  deduci,  Petrum  fuisse  caput  Ecclesiae. 
Si  igitur  petra  fuit,  ut  fuit  caput  tum  nulla 
ratione  fuit  petra.  Ilesp.  :  Ex  eo  quod  juxta 
verbum  Christi,  Simon  iste  Joannis  fuit  Ec¬ 
clesiae,  factus  petra,  optime  infertur,  quod 
et  factus  sit  caput  Ecclesiae.  Amesius  mo¬ 
re  tenebrionum,  non  ex  notioribus  ignotio¬ 
ra  vul  indagare,  sed  ex  ignotioribus  notio¬ 
ra  evertere.  Amesius  2.  :  «  Possumus  hoc 
tuto  concedere  ,  Petrum  ut  Apostolum  , 
cum  caeteris  Apostolis  fuisse  aliquo  modo 
Petram  et  fundamentum,  unum  ex  multis  ; 
ita  ut  monarchia  Petri  ex  eo  non  probe¬ 
tur,  sed  evertatur  ».  Resp.  Non  nego,  pos¬ 
se  ita  tergiversari  Calvinistas  ,  et  aliquid 
concedere,  unde  nihil  contra  pervicaces  suos 
errores  inferatur.  Sed  videamus  quam  bene 
et  vere  hoc  tantum  et  non  plus  concedat  : 

«  Petra  »,  inquit,  «aut  fundamentum  dici¬ 
tur,  quod  totum  aedificium  sustentat.  Eccle¬ 
sia  autem  firmiter  sustentatur  et  realiter , 
virtute  et  efficacia  Christi  reali  ;  et  etiam 
doctrinaliter,  certa  illa  institutione  et  doctri¬ 
na,  qua  Christus,  et  ejus  vis  et  efficacia,  ad 
certam  fidem  in  ipsum  declaratur.  Priore 
sensu  Christus  est  unicum  Ecclesiae  funda- 
ment im  ;  altero  autem  sensu,  quia  doctrina 
de  Christo,  est  fundamentum  ;  idcirco  etiam 
per  metonymiam  causae,  illi  qui  istam  do¬ 
ctrinam,  cum  infallibili  certitudine  Ecclesiae 
declararunt,  dicuntur  etiam  fundamenta  : 
non  Petrus  tantum,  sed  et  reliqui  Apostoli. 
Apocal  .xx.  vers.  21.  atque  etiam  Prophe¬ 
tae,  Ephes.  n.  vers.  20.  Optime  igitur  conve¬ 
niunt.  et  in  unum  redeunt  tres  illae  interpre¬ 
tationes  hujus  loci,  quae  apud  veteres  occur¬ 
runt  :  Christus  est  petra  :  Confessio,  fides  et 
doctrina  de  Christo  est  petra,  et  Petrus  ipse 
ut  Apostolus  Christi,  est  etiam  (metonymiee) 


partialis  petra.  Nihil  hic  seritur  aut  metitur 
fictitiae  Petri  monarchiae  ».  Respondeo  1. 
Amesius  miscet  falsa  veris.  Vere  dicitur  1. 
Christum  efficacia  et  virtute  reali  sustentare 
Ecclesiam.  2.  Eos  etiam  recte  dici  funda¬ 
menta,  qui  fidem  Christi  infallibiliter  decla¬ 
rant.  3.  Talia  fundamenta  esse  omnes  Apo¬ 
stolos  et  Prophetas.  4.  Optime  convenire 
haec  tria  :  Christum  est  petra,  confessio,  fides  ; 
vel  doctrina  de  Christo  est  petra  ;  et  Petrus 
ipse,  ut  Apostolus,  est  petra.  Haec,  inquam, 
in  sano  sensu  vera  sunt,  uti  et  illud,  quo 
petra  vel  fundamentum  dicitur  illud,  quod 
totum  aedificium  sustentat.  Falso  autem 
(aut  saltem  fraudulenter)  1.  restringitur  tota 
ratio  fundamenti  ad  doctrinam  et  institutio¬ 
nem,  exclusis  caeteris,  quibus  totum  Eccle¬ 
siae  corpus  recte  gubernatur.  2.  Falso  et  sub¬ 
dole  non  distinguit  diversam  usurpationem 
ejus  vocis  :  «  Fundamentum  Ecclesiae  ». 
Aliud  enim  est,  esse  «  fundamentum  fidei 
Ecclesiae  »,  et  aliud  esse  u  fundamentum 
ministerii  Ecclesiae  ».  Prius  iterum  est  du¬ 
plex.  Nam  aliud  est  fundamentum  objecti- 
vum  fidei  ;  aliud  suggestivum  aut  revelans 
vel  proponens.  Fundamentum  objectivum  est 
principale  materiale  objectum  ;  de  quo  I 
Corinth.  m.  vers.  11.  dicitur:  Fundamentum 
aliud  nemo  potest  ponere  praeter  id  quod  posi¬ 
tum  est ,  quod  est  Christus  Jesus.  Primum  enim 
inter  objecta  fidei  Christianae,  ut  sic,  est 
Christus  Deus  et  Homo  crucifixus  pro  pecca¬ 
tis  nostris:  caetera  objecta  omnia  huic  super¬ 
aedificantur.  Fundamentum  suggestivum 
fidei,  seu  formale,  cui  innitimur,  et  quo  mo¬ 
vemur  ad  credendos  articulos  revelatos,  est 
etiam  duplex,  nempe  :  Principale  ct  origi¬ 
nale,  quod  est  Spiritus  sanctos,  de  quo  Joan. 
Xiv.  Ille  vobis  suggeret  omnia.  Alterum 
est  instrumentarium  et  ministeriale,  scilicet 
vox  et  stylus  eorum,  quod  Spiritus  S.  elegit 
ad  promulganda  mysteria  fidei.  Et  in  hoc 
posterior-i  sensu  dicimur,  Ephes.  ii.  v.  20. 
superaedificati  super  fundamentum  Apostolo¬ 
rum  et  Prophetarum ,  jam  vero  $(  funda¬ 
mentum  Ministerii  Ecclesiae  »  est  is,  qui  ha¬ 
bet  superi  minentem  auctoritatem  regiminis 
et  ministerii  ecclesiastici.  Et  hoc  distingui¬ 
mus  a  «  fundamento  fidei»,  non  quod  mini¬ 
sterium  primitivum  et  originale  Ecclesiae 
contineat  munus  promulgandi  mysteria  fi¬ 
dei  (unde  Apostolus  1  Tim.  m.  vers.  15. 
Ecclesiam  vocavit  Columnam  et  firmamentum 
fidei  ) ;  sed  quia  fundamentum  ministerii  ex¬ 
tenditur  ulterius,  et  plures  (uti  S.  Lucas  in- 


264 


VINDIGLE 


ter  alios)  erant  fundamentum  fidei  Ecclesiae, 
qui  nihilominus  non  erant  fundamentum 
ministerii  ecclesiastici.  Et  de  hac  posteriori 
ratione  fundamenti,  de  qua  Amesius  magis 
mutus  est  quam  piscis  ;  (  quod  utique  cum 
omnibus  Ecclesiae  perduellibus  agnoscere 
detrectat);  satis  tamen  aperte  loquitur  Chri¬ 
stus,  cum  ait  :  Tu  es  Petrus,  et  super  hanc 
petram  etc.,  uti  haud  obscure  colligitur  ex 
sequenti  promissione  «  Clavium,  potestate¬ 
que  ligandi  et  solvendi  »,  adeoque  collatione 
omnium,]  quae  ad  rectam  Ecclesiae  guberna¬ 
tionem  spectant.  Hinc  patet  3.  falsum  esse, 
(quod  indicat  vel  supponit  Amesius)  Aposto¬ 
lum  Petrum  tantum  ideo  esse  fundamentum, 
metonymiam  sic  dictum  ,  quia  doctrinam 
fidei  cum  infallibili  certitudine  promulgavit ; 
ivsic  enim  etiam  SS.  Marcus,  Lucas  etc.  di¬ 
cerentur  fundamenta,)  sed  ideo  vel  maxime, 
et  plane  specialiter,  quia  Cathedrae  S.  Petri 
innititur  tota  unitas  Ecclesiae  Catholicae  ;  ut 
aperte  fatetur  S.  Cyprianus  de  Unit.  Eccl.  di¬ 
cens  :  «  Petrus  super  quem  Christus  fundavit 
suam  Ecclesiam,  et  instituit  originem  unita¬ 
tis.»  Etepist.40,  «Una  Cathedra  fundatur  su¬ 
per  Petrum  per  vocem  Domini.  »  Et  Optat, 
lev.  lib.  ii.  contra  Parmen.  Romae  a  Petro 
posita  est  Cathedra  una,  ut  unitas  servetur 
aib  omnibus  etc.  Et  lib  vn.  «  Unus  pecca¬ 
tor  (Petrus) ,  accipit  claves ,  ut  negotium 
unitatis  formetur  etc.  sine  qua  re  unitas,  quae 
est  tam  necessaria,  non  potest  esse  etc  » . 
Patet  4.  Falso  dici  ab  Amesio,  tres  illas  in¬ 
terpretationes  coincidere  ,  ita  «  ut  Petrus 
tamquam  Apostolus  Christi  sit  tantum,  me- 
tonymice,  partialis  Petree  ».  Nam  in  ratione 
«  fundamenti  ministerii  Ecclesiae  »  est  unicus 
et  solus  Petrus,  illa  basis  unitatis  ecclesia¬ 
sticae,  cui  quia  se  objiciunt  omnes  perduelles 
haeretici  et  schismatici,  sine  vera  fide  et  cha- 
ritate  extra  arcam  Ecclesiae  pereunt.  5.  De¬ 
nique  patet,  non  esse  (fictitium)  illum  «  S. 
Petri  primatum,  cui,  (ait),  hic  nec  seri  nec 
meti  ».  Oppositum  adime  magis  ex  seqq. 
constabit. 

IV. — Bellarm.  :  Fides  Petri,  est  fundamen¬ 
tum,  idque  duplici  ratione  :  1.  quia  ob  meri¬ 
tum  ejus  fidei  consecutus  est  Petrus,  ut  sit 
fundamentum  Ecclesiae.  2.  Quia  Petrus  in  eo 
potissimum  est  fundamentum  Ecclesiae  ,  quod 
cum  fides  ejus  deficere  non  possit,  ipse  om¬ 
nes  adios  in  fide  sustentare  debeat.  Amesius 
l.«  Hoc  idem  est  ac  si  dixisset  Bellarm.  :  Fi¬ 
des  est  fundamentum  in  relatione  ad  Petrum, 
et  Petrus  est  fundamentum  in  relatione  ad 


fidem,  quae  circularis  est  explicatio  dogma, 
tis  vertiginosi  ».  Respondeo  :  Utrumque  hic 
concurrit  ;  sed  Petrus  directe  et  forrnaliter 
est  fundamentum,  ejus  fidesvero  causaliter  et 
meritorie.  Itaque  nullus  hic  circulus  nisi  in 
vertiginoso  spiritu  Amesii.  Amesius  2.  «Ne¬ 
que  fides  Petri  ,  neque  Petrus  ullo  sensu  po¬ 
test  dici  fundamentum  Ecclesiae,  nisi  in  rela¬ 
tione  ad  Christum,  qui  unicum  est  fundamen¬ 
tum  reale  ».  Respondeo  :  Nec  Bellarm.  nec 
Catholicorum  ullus  hoc  negat.  Amesius  3. 
«Si  fides  merebatur, ut  Petrus  esset  fundamen¬ 
tum  Ecclesiae,  tum  hoc  fecit  (secundum  Bellar- 
mini  distinctionem)  vel  ut  absolute  conside¬ 
rata,  vel  in  relatione  ad  Petrum.  Si  1.  tum 
prisci  Prophetae,  B.  Virgo,  Simeon,  Zacha- 
rias,  Joannes  Bapt.  Apostoli  idem  etiam  me¬ 
ruerunt  ;  (hos  enim  omnes  antea  credidisse, 
Christum  esse  Filium  Dei  vivi,  Bellarm.  hoc 
ipso  cap.  10.  affirmat.)  Si  2.  tum  singularis 
aliqua  vis  merendi  fuit  in  persona  Petri  an- 
tecedenter  ad  ejus  fidem,  quae  potuit  tantam 
virtutem  in  actum  suum  derivare,  supra  id 
quod  aliorum  personae  possunt.  »  Resp.  :  Me¬ 
rebatur  ea  fides  quatenus  prae  aliis  Apostolis 
relucebat  in  Petro,  non  quidem  de  condigno, 
sed  ex  mera  congruitate  ;  ita  ut  cum  vellet 
Christus  uni  suorum  XII.  Apostolorum,  ejus- 
que  successoribus  commendare  universam 
suam  Ecclesiam,  congruum  erat,  ut  potius 
ei,  qui  in  examine  de  vera  et  salvifica  fide, 
optime,  immo  solus  responderat,  adeoque  in 
schola  Christi  maxime  prae  aliis  profecerat, 
conferretur  hoc  praemium  ;  ut  expresse  in 
illum  Matthaei  locum  notant  sanctus  Hilarius 
et  alii.  Amesius  4.  «  Si  Petrus  hoc  tempore 
meruisset  istam  dignitatem,  eamdem  etiam 
aliquo  modo  statim  accepisset.  Quod  tamen 
Bellarm.  negat.  Promissio  mercedis  antece¬ 
dere  solet  meritum,  non  sequi  :  et  debuit 
etiam  hic  necessario  antecedere  ;  nisi  Bel¬ 
larm.  dicat,  hoc  meritum  fuisse  ex  mera  dig¬ 
nitate  operis,  aut  personae,  sine  ullo  pacto 
antecedente.  »  Resp.  :  Sequela  nulla  est  :  ei 
tota  replica  manifeste  fallit  in  casu,  quo  quis 
motu  propiio,  nullo  praecedente  pacto,  ob 
aliquod  obsequium  insigne  pollicetur  se  ope¬ 
ranti  collaturum  hoc  vel  illud  beneficium. 
Verbo  :  Meritum  congrui  non  oritur  ex  pa¬ 
cto.  Amesius  3.  a  Fides  aliorum  Apostolo¬ 
rum  non  magis  deficere  potuit,  quam  fides 
Petri.  Neque  Petrus  Paulum  magis  in  fide 
confirmavit,  quam  Paulus  Petrum.  »  Resp. : 
Fidem  aliorum  Apostolorum  in  successori¬ 
bus  defecisse,  constat  experientia  ;  quan- 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


265 


tumvis  ipsi  in  propria  persona  etiam  essent 
indefectibiles  ;  sed  de  hac  jam  non  loqui¬ 
mur.  Resp.  2.  :  Apostoli  omnes  a  Spiritu  S. 
confirmati  in  fide  et  gratia,  non  indiguerunt 
mutua  confirmatione.  Haec  ergo  potissimum 
respicit  S.  Petri  successores,  quoad  totam 
Ecclesiam,  post  Apostolos  exstituram.  Aine- 
sius  6.  «  Si  firmitas  et  efficacia  fidei  ad  alios 
sustentandos,  sit  ralio  fundamenti  ;  tum  illi 
ex  successoribus  Petri,  qui  talem  fidem  non 
habuerunt,  non  fueruntfundamenta  » .  Resp. : 
Neg.  suppositum.  Etsi  enim  in  Petro  meru¬ 
erit  singularis  vis  fidei  et  efficacia,  ut  prae 
reliquis  poneretur  ipse  fundamentum  Eccle¬ 
siae  a  Christo  ;  talis  tamen  eximia  fides  non 
propterea  necessario  est  in  successoribus  : 
sicut  cum  rex  ob  heroica  facinora  equitem 
et  omnem  ejus  posteritatem  nobilitat  et  lo¬ 
cupletat,  merita  non  ideo  requiruntur  in  hae- 
redibus  similia  merita,  ut  paternis  privile¬ 
giis  fruantur. 

V, — Bellarm. :  Per  aedificationem  Ecclesiae 
super  petram  significatur,  Petro  esse  com¬ 
missum  regimen  totius  Ecclesia3,  et  praeci¬ 
pue  circa  fidem  ;  Petrae  enim  fundamentali, 
id  est,  proprium,  totum  aedificium  regere  et 
sustentare.  Amesius  1.  «Talis  igitur  est  ex¬ 
plicatio  hujus  metaphorae  secundum  Bellar- 
minum  :  Constituere  Ecclesiam  super  Pe¬ 
tram  (secundariam)  est  constituere  Petrum 
super  Ecclesiam  ».  Sic  est,  non  equidem  ut 
Dominum  (ut  passim  cavillatur  Amesius)  sed 
ut  rectorem  et  oeconomum.  Quid  hic  non  con¬ 
sonum  SS.  Evangelio  et  Patribus?  Quid  hic 
sannis  et  sibilis  dignum  ?  Amesius  2.  «  iEdi- 
ficare,  numquam  in  S.  Scriptura  significat 
committere  regimen,  sed  semper  constituere, 
aut  crescere  facere,  aut  promovere  ».  Resp.  : 
Contrarium  videre  licet  Jerem.  cap.  1.  vers. 
10.  et  passim,  Amesius  3.  «  Regimen  istud 
monarchicum  committere  homini,  praecipue 
circa  fidem,  est  hominem  constituere  domi¬ 
num  fidei  ,  quod  Apostolus  abominatur.  II 
Corinth  1.  vers.  23.  ».  Resp.  :  Neg.  assurap., 
quod  et  grammatice  et  theologice  falsum  est. 
Cur  vero  Amesius  hoc  non  dixit  suo  regi  ? 
Aut  forte  ob  hanc  ipsam  calumniam  patria 
pulsus  est  ?  Quae  idem  Amesius  4.  ex  S. 
Thoma  de  ratione  fundamenti  et  deinceps 
num.  5.  subjicit,  jam  paulo  ante  expedita 
sunt. 

VI.  — Bellarm. :  Fides  non  proprie  dicitur 
fundamentum.  Amesius  :  «  Magis  proprie 
quam  Petrus  Ecclesia  disertis  verbis  dicitur 
superstrui  fidei,  Judae  vers.  20.  De  Petro  non 


sic.  »  Resp.  :  Amesius  egregie  ,  more  suo  , 
enervat  Bellarminum.  Nam  1.  truncat  ejus 
verba,  quae  in  Bellarmino  (  sensu  alio  quam 
quem  frustillum  illud  prae  se  fert)  sic  haben¬ 
tur  :  Fides  absolute  sumpta  recte  quidem 
dicitur  fundamentum  justificationis  et  om¬ 
nium  virtutum.  At  Ecclesiae  non  proprie  est 
lundamentum  fides.  Debent  enim  ejusdem 
generis  esse  fundamentum  et  reliquum  aedi¬ 
ficium.  Est  autem  Ecclesia  hominum  congre¬ 
gatio,  quasi  lapidum  vivorum  ;  ergo  lapis  qui 
est  fundamentum  ,  debet  esse  etiam  ailiquis 
homo.  Hucusque  Bellarm.  verba  S.  Judae 
vers.  20.  nihil  favent  Amesio  :  Fos  autem 
charissimi  superaedificantes  vosmetipsos  san¬ 
ctissimae  vestr^ae  fidei  etc.  Sensus  enim , 
etiam  juxta  glossam  Lutheranorum  Jenen- 
siuin,  hic  est  :  Vos  autem,  dilecti,  perficite 
aedificium  spirituale  pietatis,  in  quo  fides  in 
Christum. 

Ad  CAPUT  XI. 

I.  —  Bellarm.  hoc  cap.,  allata  objectione 
Lutheri,  qua  dicit:  non  valere  hanc  conseq. : 
Super  Petrum  aedificatur  Ecclesia;  igitur 
Petrus  est  rector  Ecclesiae ;  sicut  nec  valet 
haec  altera  :  Super  fidem  aedificatur  Eccle¬ 
sia  ;  ergo  fides  est  rector  Ecclesiae;  respon¬ 
det  :  Omnia  sunt  intelligenda  juxta  naturas 
rerum.  Fides  estfundamentum,  ut  principium 
sine  quo  non  ;  sed  Petrus  ut  rector,  talis 
enim  est  dependentia  unius  hominis  ab  alio. 
Quae  adversus  haec  sic  eliquata  et  transmu- 
tata  profert  Amesius,  jam  soluta  sunt  prae- 
ced.  cap.  Pergit  autem  hic  cavillari  in  «mo¬ 
narchia  et  dominio  »  exagitando. 

II.  —  Bellarm.  :  Tribus  modis  Apostoli 
omnes  fuere  Ecclesiae  fundamenta.  N.  B.  E- 
nervator  addit  ‘de  suo  :  «  aeque  et  aequali¬ 
ter  »,  loco  verborum  sequentium,  quae  omit¬ 
tit  :  sine  ullo  tamen  praejudicio  Petri.  1.  Quia 
Ecclesias  ipsi  primo  fundarunt.  Et  hoc  modo, 
ex  aequo  sunt  Apostoli  fundamenta.  2.  Ra¬ 
tione  doctrinae  a  Deo  revelatae  per  ipsos.  Nec 
in  hoc  Petrus  major  est  canteris.  3.  Ratione 
gubernationis.  Omnes  enim  fuere  Rectores 
et  Pastores  Ecclesiae  universae;  sed  non  eo¬ 
dem  modo  quo  Petrus.  Illi  enim  habuerunt 
summam  et  amplissimam  potestatem  ut  le¬ 
gati  ,  Petrus  autem  ut  Pastor  ordinarius. 
Deinde  ita  habuerunt  plenitudinem  potesta¬ 
tis,  ut  tamen  Petrus  esset  caput  eorum,  et  ab 
illo  penderent,  non  e  contrario.  Ita  cum  aliis 
SS.  Patribus Hieron.  :  «  Licet  », inquit,  «  su- 


266 


VINDICLE 


per  omnes  Apostolos  ex  sequo  Ecclesise  for¬ 
titudo  solidetur  :  tamen  propterea  inter  duo¬ 
decim  unus  eligitur,  ut  capite  constituto 
schismatis  tollatur  occasio  ».  Amesius  1. 
infert  :  «  Ergo  nihil  hinc  proprium  Petri  in¬ 
dicatur.  Nam  singularis  iste  modus  guber¬ 
nandi  Petro  proprius,  nullo  verbo  aut  syllaba 
hujus  textus  declaratur».  Respondeo  :  Ista 
tria  communia  Apostolis,  et  duo  propria 
Petri  a  Bellarmino  allata,  continentur  in  va¬ 
riis  Evangelii  locis,  juxta  communem  SS. 
Patrum  expositionem,  quara  Amesius  nec 
extremo  digito  attingit,  sed  despuit.  Et  certe 
haec  verba  Matth.  xvi.  vers.  18.  ita  singula¬ 
riter  Petro,  et  emphatice  dicta  suqt,  ut  nulli 
alii  ex  Apostolis  conveniant.  Quamvis  enim 
omnibus  dixerit  Christus  :  Accipite  Spiritum 
S.,  quorum  remiseritis  etc.  Ite  in  mundum  uni¬ 
versum ,  praedicate  etc.,  nulli  tamen  nisi  Petro 
dixit:  Tibi  dabo  claves  regni  coelorum;  et 
quodcumque  ligaveris  etc.  Quod  sine  dubio 
multo  universalius  sonat,  quam  priora  om¬ 
nibus  Apostolis  dicta.  Amesius  2.  «  Si  om¬ 
nes  Apostoli  habuere  »  plenitudinem  amplis¬ 
simae  potestatis  in  universam  Ecclesiam, 
«  tunc  certe  pares  fuerunt  Petro  quoad  po¬ 
testatem.  Major  eniin  potestas  non  fuit  Pe¬ 
tri  ».  Resp. :  Amesius  assuit  particulam,  -  in 
universam  Ecclesiam  »  ,  subdole  ;  quasi 
singuli  Apostoli  habuissent  etiam  potestatem 
in  ipsum  Petrum,  qui  certe  ab  illis  nihil  de¬ 
pendebat;  e  contra  illi  aPetro,cui  principali¬ 
ter  o  iginarie,  et  soli  primum  collataestilla  in 
umnem  omnino  Ecclesiam  auctoritas ;  postea 
vero  Joan.  xx.  vers.  21.  22.  per  associatio¬ 
nem  extensa  est  eadem  potestas  ad  ceeteros 
Aposto'  s,  quatenus  adhaererent,  et  commu¬ 
nicarent  Petro,  habentes  relationem  ad  illum 
tamquam  ad  centrum  et  fontem  visibilem 
unitatis  Ecclesiae.  Hinc  et  soli  Petro  Christus 
nomen  mutavit,  ut  ea  nova  nomenclatione 
indicaret  fundamentum  et  fontem  omnis  po¬ 
testatis  Ecclesiasticae,  ut  passim  SS.  Patres 
fatentur.  Amesius  3.  a.  Ordinaria  nulla  pote¬ 
stas  alicujus  Pastoris  major  est  Apostolica, 
juxta  1  Corinth.  xii.  vers.  28  >;.  Primum  A- 
postolos.  Resp.:  Nimis  falsum  est,  Paulum  eo 
loco  recensere  ordinaria  membra  Pastorum 
et  Ministrorum  Ecclesise,  ut  patet  de  donis 
gratis  datis,  Prophetise,  miraculorum,  sani, 
tatis,  generibus  linguarum.  Quis  hanc  pote¬ 
statem  dixerit  ordinariam  ?  Amesius  4.  «  Ex¬ 
traordinaria  potestas  a  Deo  data,  majorem 
certitudinem  directionis  solet  semper  habe¬ 
re,  quam  ordinaria  ;  ut  videre  est  in  Mose  et 


Aarone,  in  Prophetis  et  Sacerdotibus.  Per 
hanc  igitur  differentiam  Apostoli  reliqui 
supra  Petrum  elevantur  ».  Respondeo  :  Fal¬ 
sum  assumit  Amesius.  Nam  sine  dubio  pa¬ 
rem  certitudinem  habebat  sententia  de  fide 
subsequentium  Summorum  Pontificum  in 
Yet.  et  Novo  Test.  quam  habuit  Mosis  et 
Petri.  In  hoc  tantum  differunt,  quod  Moses 
et  Petrus  tamquam  fundatores  ordinariae 
potestatis  ecclesiasticae,  possent  suam  aucto¬ 
ritatem  ,  miraculorum  patratione  reddere 
evidenter  credibilem  ;  eorum  vero  successo¬ 
ribus  noa  Prophetis,  ut  sic,  non  competebat 
Ecclesiastica  potestas,  et  sacerdotium,  ut 
patet  in  rege  Davide. 

Ad  CAPUT  XII. 

De  persona  accipiente  claves  et  potesta¬ 
tem  supremam,  Amesius  hoc  cap.  sequentia 
carpit. 

I. — Bellarm.:  Persona  cui  dicitur :  Tibi  dabo 
claves.  Matth.  xvi.  vers.  19.,  fuit  Simon  filius 
Jonse.  Porro  Lutherus,  et  caeteri  haeretici 
haec  verba  clarissima  depravant,  ut  videan¬ 
tur  esse  obscurissima.  Amesius  :  «  Dicimus, 
Simoni  Petro  ita  fuisse  promissas  claves,  ut 
simul  etiam  promissae  sint  reliquis  Apostolis, 
et  toti  etiam  Ecclesiae  aliquo  modo,  cujus 
personam  eo  tempore  gerebat,  ut  loquitur 
August.  in  Joan.  Tract.  50.  et  124  ».  Resp.  : 
Posset  hoc  tutum  in  sano  sensu  admitti.  Sed 
fraudulenter  hic  haeretici  contra  apertum  ef 
planum  verborum  sensum  a  SS.  Patribus 
receptum,  torquent  ita,  ut  nihil  singulare 
Petro  promissum  et  praestitum  sit  a  Domino. 
Neque  profert  Amesius  (nec  proferre  potest) 
ullam  rationem  urgentem,  cur  S.  Petro  non 
aliquid  speciale  prae  aliis  fuerit  promismm, 
cum  tam  clare  ei  dictum  sit  :  Tu  es  Petrus , 
et  super  hanc  petram  sedificabo  etc.  Et  :  Tibi 
dabo  claves  etc.  Et  cum  passim  jactent  pu¬ 
rum  putum  verbum  Dei  sciiptum,  hic  tam 
plana  et  apert  i  verba,  quae  nec  umbram 
quidem  inconvenientiae  prae  se  ferunt,  contra 
traditionem  Ecclesiasticam  pro  sua  libidine 
detorquent  ad  Ecclesiam  totam  et  reliquos 
Apostolos.  Jure  optimo  maximo  igitur  se¬ 
greges  omnes  adstringimus,  ut  nobis  vel  ex 
alio  Scripturae  textu,  si  non  apertiore,  sal¬ 
tem  aeque  perspicuo  demonstrent,  non  esse 
hic  Petro  promissum  a  Christo  id ,  quod 
verba  ejus  manifeste  prae  se  ferunt ;  vel  fa¬ 
teantur  se  verbis  Scripturae  pro  mera  sua 
libidine  abuti,  et  versare  in  hanc  vel  illam 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


267 


partem  pro  suo  commodo.  Porro  Bellarmi- 
nus  deinceps  ad  effugia  Lutheri,  Amesii  etc. 
praecludenda  (quod  scilicet  Petrus  tunc  Ec¬ 
clesiae  personam  gesserit)  vere  docet,  duobus 
modis  potuisse  Petrum  personam  Ecclesiae 
gerere;  vel  «  historice»,  ut  re  vere  a  se 
gesta  significaret  tamen  rem  ab  Ecclesia  ge¬ 
rendam  ;  vel  «  parabolice  »,  ut  nulla  re  a  se 
gesta  significaret  tamen  rem  ab  Ecclesia  ge¬ 
rendam.  Nos  vero  dicimus ,  priori  modo 
Petrum  Ecclesiae  personam  gessisse,  ita  ut 
ipse  vere  ac  principaliter  acceperit  claves, 
et  simul  etiam  significaverit,  Ecclesiam  suo 
quodam  modo  easdem  accepturam.  Prius 
probatur,  quia- tot  modis  personam  Petri 
designavit  Christus,  ut  non  pluribus  circum¬ 
stantiis  describere  soleant  aliquem  certum 
hominem  notarii  illi,  qui  instrumenta  pu¬ 
blica  conficiunt.  Et  quorsum  hoc,  si  nihil 
ipsi  Petro  proprie  promittitur  ?  Deinde  , 
quia  non  erat  eo  tempore  Petrus  Ecclesiae 
Legatus  aut  Vicarius,  ut  aliquid  ejus  nomine 
acciperet.  Rursus,  illi  praecise  et  immediate 
ac  principaliter  promittuntur  claves,  qui  di¬ 
xerat  :  Tu  es  Filius  Dei  vivi ,  et  cui  dicitur  : 
Et  ego  dico  tibi .  Item  ei  dictum  est  :  Tibi 
dabo  claves ,  cui  paulo  post  dicitur  :  Vade 
post  me,  Satana,  at  hoc  non  est  dictum  Petro 
in  persona  Ecclesiae,  ergo  nec  illud.  Ad  si¬ 
milia  Bellarmini. plane  solida,  affert  Amesius 
plurimum  quidem  verborum,  sed  rei  plane 
nihil,  quod  difficultatem  ingerat.  Late  ex¬ 
currit  in  variis  repraesentationibus  et  typis 
distinguendis,  ac  deinde  concludit,  Petrum 
accipiendo  claves  repraesentasse  Ecclesiam, 
agendo  et  suo  et  Ecclesiae  nomine,  ita  ut  ex 
parte  ageret,  et  ex  parte  repraesentaret  si¬ 
mul  per  se  agentes.  Sed  ejus  asserti  nullam 
plane  affert  probationem,  nisi  nudam  asser¬ 
tionem  alterius  disparati,  quod  ipse  ait  huic 
simile  ;  «  Sicut,  inquit,  Matth.  ult.  cum 
Christus  dicebat  Apostolis  :  Ego  vobiscum 
sum  etc.,  il  i  accipiebant  hanc  promissionem 
tamquam  ad  se  pertinentem,  et  simul  etiam 
nomine  Ecclesiae;  quod  significatur  seqq. 
illis  verbis  :  usque  ad  consummationem  sae¬ 
culi».  Sed  non  probat  Amesius  intentum. 
Est  quippe  inter  utramque  promissionem  ista 
convenientia,  quod  sicut  Petro  et  Successo¬ 
ribus  promissa  est  auctoritas  summa  guber¬ 
nandi  Ecclesiam,  in  hujus  pracipue  com¬ 
modum  ;  ita  et  omnibus  Apostolis,  eorumque 
successoribus  Episcopis,  promissa  est  prae¬ 
sentia  invisibilis,  protectio  et  assistentia 
spiritualis  in  commodum  totius  Ecclesiae.  At 


quomodo  hinc  sequitur,  nihil  speciale,  et 
proprium  Petro  et  successoribus  ejus  esse 
promissum  in  commodum  Ecclesiae?  Videtur 
advertisse  Amesius,  frustra  se  niti,  nisi  con¬ 
vellat  istam  restrictionem  clavium,  soli  Petro 
(et  successoribus)  promissarum  ;  ideo  sub 
peculiari  titulo  id  urget. 

§.  UNICO. 

Contra  istam  restrictionem  clavium,  quasi  soli 
Petro  promissarum,  multa  sunt  argumenta 
nostr.  rum,  sed  nos  unum  tantum  urgebimus, 
inquit  Amesius. 

I.  —  «  Si  soli  Petro  sint  claves  promissae, 
tum  soli  etiam  Petro  sunt  datso ;  sed  omni¬ 
bus  Apostolis,  non  soli  Petro  sunt  datae. 
Matth.  xvm.  vers.  18.  Joan.  xx.  vers.  22 
23  ».  Bellarm  1. :  De  posteriore  loco  nuda  est 
difficultas.  Nam  certum  est,  non  dari  per  illa 
verba  omnem  potestatem  clavium,  sed  tan¬ 
tum  potestatem  Ordinis  ad  remittenda  pecca¬ 
ta.  Matth.  autem  xvm.  non  determinatur  ad 
peccata.  Ligantur  enim  homines  non  tantum 
peccatis,  sed  etiam  legibus.  Deinde,  minus 
est,  relinquere  hominem  in  suo  statu,  quam 
ligare,  id  est,  novum  vinculum  ei  imponere. 
Amesius  multa  hic  opponit  ex  Scholasticis, 
putatque  se  hinc  explodere  diversas  illas  po¬ 
testates,  ordinis  ef  jurisdictionis  etc.  Sed 
quia  infra  ex  instituto  hac  de  re  disserendum 
erit,  cavillos  Amesianos  eo  rejicimus.  Bel¬ 
larm.  2.  Matth.  xvm,  v.  18,  nihil  datur 
Apostolis,  sed  tantum  promittitur,  explicatur 
et  praedicitur,  quantam  potestatem  Apostoli, 
eorumque  successores-  essent  suo  tempore 
habituri.  Datae  sunt  autem  claves  Aposto¬ 
lis  omnibus.  Joan.  xx,  vers.  23.  et  xxi.  vers. 
17.  Nam  Joan.  xx.  vers.  21.  cum  Dominus 
ait  Apostolis  :  Sicut  misit  me  Pater,  et  ego 
mitto  vos  ;  tunc  eis  potestatem  Jurisdictionis 
attribuit.  Fecit  enim  his  verbis  eos  quasi  Le¬ 
gatos,  et  suo  nomine  gubernalores  Ecclesiae; 
verbis  autem  sequentibus  :  quorum  remiseri¬ 
tis  peccata  etc.,  dedit  eisdem  potestatem  or¬ 
dinis.  Ut  autem  intelligeremus,  hanc  sum¬ 
mam  potestatem,  collatam  Apostolis  omni¬ 
bus,  ut  legatis,  non  ut  Pastoribus  ordinariis, 
et  cum  quadam  subjectione  ad  Petrum,  soli 
Petro  dicitur  Joan.  xxi.  vers.  17.  Pasce  oves 
meas ;  quemadmodum  etiam  soli  illi  dictum 
erat  :  Tibi  dabo  claves.  Amesius  1.  «  Quam- 
vis  ante  Resurrectionem  non  datae  sint  cla¬ 
ves  Apostolis,  ut  in  summo  vigore  exerce¬ 
rentur,  quia  antea  non  plene  a  Christo  mit¬ 
tebantur  :  quod  tamen  aliquo  modo  datae 


268 


VINDICIAE 


fuerint,  apparet  ex  eo,  quod  missi  fuerant 
antea,  non  solum  duodecim,  sed  et  alii  se¬ 
ptuaginta  discipuli.  Matth.  x.  vers.  7.  Luc. 
x.  vers.  1  )> .  Resp. :  Missio  ad  praedicandum  ut 
sic,  et  preedicationem  miraculis  confirman¬ 
dam,  non  est  exhibitio  clavium,  seu  potestas 
ad  remittenda  peccata,  et  reliqua  sacramenta 
administranda  ;  Neque  vel  leviter  ex  illis  lo¬ 
cis  probatur,  datam  tunc  fuisse  Discipulis 
potestatem  remittendi  peccata.  Meminisse 
debebat  Amesius,  quomodo  num.prox.  con¬ 
tenderit,  clavium  nomine  indicari  peccato¬ 
rum  ablationem,  quas  certe  non  venit  nomi¬ 
ne  missionis  ad  praedicandum,  ut.  sic.  Ame¬ 
sius  2.  «  Non  quaeritur  in  praesentia,  quando 
sint  datae  claves,  sed  an  non  eadem  potestas 
clavium  sit  omnibus  promissa,  Matth.  xviii. 
vers.  18,  quae  est  promissa  (ex  Bellarmini 
sententia)  soli  Petro,  Matth.  xvi.  vers.  19. 
Hoc  Bellarm.  negat.  »  Resp.  :  Utrumque  me¬ 
rito  quaeritur.  Falsum  autem  plane  est,  quod 
Amesius  ait  :  «  Bellarminum  non  negare, 
eamdem  potestatem  promissam  Apostolis. 
Matth.  xviii.  vers.  18.  quae  Petro  Matth. 
xvi.  vers.  19  ».  Falsum  id  esse  (si  accipia¬ 
tur  eadem  potestas  adaequate)  constat;  cum 
supra  aperte  docuerit,  caeteros  Apostolos  ac¬ 
cepisse  amplissimam  potestatem  gubernandi 
Ecclesiam,  non  tamen  cum  potestate  eam 
transferendi  ad  successores,  et  independen- 
teraPetro.  Falso  igitur  isti  supposito,  falsum 
quoque  superstruit  Amesius,  cum  num.  3. 
subjungit  :  «  Illud  quod  promittitur  omni¬ 
bus,  Matth.  xviii.  vers.  18.  cum  idem  sit 
cum  eo  quod  promittitur  Petro,  Matth.,  xvi. 
vers.  19.  idem  etiam  alicubi  debet  dari. 
Ergo  vel  idem  datur  Joan.  xx.  v.  22.  23, 
vel  det  nobis  Bellarm.  alium  locum  in  quo 
datur».  Resp.  :  Cum  non  idem  adaequate 
promissum  fuerit,  nec  idem  adaequate  dan¬ 
dum  fuit.  Itaque  Joan.  xx.  vers.  22.  23. 
omnibus  Apostolis  promiscue,  etiam,  Petro, 
data  est  potestas  clavium  amplissima ;  soli 
autem  Petro  cap.  seq.  pastoralis  ordinaria 
potestas,  a  qua  et  dependerent  caeteri  Apo¬ 
stoli,  utpote  et  ipsi  oves  Christi.  Cur  e- 
nim  ,  quaeso  ,  seorsim  repetivisset  Petro 
eamdem  potestatem,  si  nihil  ultra  id,  quod 
in  priori  cap.  omnibus  simul  dederat,  ei  con¬ 
ferre  voluisset?  Ad  quid  tam  sollicitum  et 
at-curatum  examen  de  dilectione  sui  prae 
caeteris?  Amesius  4.  a  Bellarm.  diserte  suae 
defensioni  contradicit.  Hactenus  enim  con¬ 
tendit,  soli  Petro  esse  claves  promissas;  jam 
vero  concedit,  et  promissas  et  traditas  om¬ 


nibus  fuisse».  Respondeo  :  Bellarm.  semper 
dixit,  independentem,  perpetuam,  et  ad 
successores  transmittendam  potestatem  cla¬ 
vium  soli  Petro  concessam  ;  aliam  tempora¬ 
lium  et  dependentem  Apostolis  caeteris  ;  quid 
hic  antilogiae  ?  Amesius  3.  «  Quam  absurda 
et  acuyxAwGTa  sunt  haec  commenta  »  ?  Apo¬ 
stoli  facti  sunt  Sacerdotes  in  ultima  Ccena  : 
Clavem  jurisdictionis  acceperunt,  Joan.  xx. 
vers.  21.  Clavem  autem  ordinis,  Joan.  xx. 
vers.  22.  23.  Resp.  :  Sacramentariis  omnia 
sunt  commenta.  Caeterum  Amesius  omnibus 
suis  exclamationibus,  admirationibus,  et  in¬ 
terrogationibus  ,  nec  unius  quidem  topici 
argumenti  specie,  quidquam  contra  nos  pro¬ 
bat  ;  e  contra  veritas  Catholica  in.  omnibus 
illis,  quae  ipse,  ut  «  absurda  commenta  » 
criminatur,  patebit  ex  infra  dicendis. 

Ad  CAPUT  XIII. 

Pergit  Bellarm.  hoc  cap.  stabilire  dogma 
Catholicum  de  primatu  S.  Petri. 

I.  —  Per  «  claves  datas  intelligunt  omnes 
Catholici  summam  potestatem  in  opinem 
Ecclesiam ;  quod  probatur  ipsa  metaphora 
clavium  in  sacra  Scriptura  usurpata ,  ut 
Isai  xxii.  v.  xv.  ubi  describitur  depositio 
unius  Summi  Pontificis,  et  institutio  alterius. 
Et  Isai  ix.  vers.  6.  Factus  est  principatus 
super  humerum  ejus.  Christi  autem  princi¬ 
patum  significari  per  claves,  negare  non 
potest,  qui  legit  locum  Apocal.  m.  vers.  7. 
Haec  dicit  sanctus  et  verus ,  qui  habet  clavem 
David.  Et  idem  patet  ex  communi  consue¬ 
tudine.  Yerbis  autem  illis  :  Quodcumque  liga- 
veris  ete .,  intelliguntur  praecepta,  leges,  cen¬ 
surae,  etc.  «  Solvere  »  autem  dicitur,  qui 
remittit  peccata, liberat  a  poena,  dispensat  in 
lege,  votis,  juramentis,  etc.  Sic  interpreta¬ 
tur  verba  Christi  S.  Chrysostomus,  quod  iis 
Petrus  «  factus  sit  Pastor  et  Caput  totius 
Ecclesiae.  »  Amesius  1.  «Si  per  summam 
potestatem  intelligat  Bellarmin.  monarchi- 
cam,  tum  aperte  falsum  est,  quod  dicit  de 
omnibus  Catholicis.  Nam  Catholicorum  isto¬ 
rum  Magister  lib.  iv.  dist.  18.  aliter  definit 
claves.  Sic  etiam  hodie  Sorbonici  Docto- 
res  etc.  »  Resp.  :  Mendax  haec  crambe  jam 
supra  explosa  est ;  reliqua,  quae  de  «  clavi¬ 
bus  sacramenti  Poenitentiae  repetit  ex  Scho¬ 
lasticis,  infra  excutientur.  Mirum  autem  est, 
quod  eadem  toties  repetat,  qua3  tamen  ad 
rem  non  faciunt;  omittat  vero  illam  inter¬ 
pretationem,  qua  Calvinus  per  claves  regni 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


269 


coelestis  nil aliud  quam  praedicationem  Evan- 
gelii  intellexit.  Nimirum  vidit  se  convictum, 
tum  ipsa  rei  veritate  per  se  clara,  tum  om¬ 
nium  veterum  sensu,  quibus  Calvini? na  ilia 
interpretatio  prorsus  ignota  fuit.  Amesius  2. 

«  Quamvis  Principatus  ecclesiasticus  homini 
concessus  neque  Isai.  xxii.  v.  15,  neque  alibi 
in  tota  Scriptura  significetur  ;  claves  tamen 
aliquando  Principatum  acDominatum  notare 
non  negamus.  Sed  puerilis  est  sophistica, 
inde  inferre,  quod  Matth.  xvi.  vers.  19. 
monarchiam  designent.  Si  nobis  liberet  esse 
tam  argutis,  sic  diceremus  :  Clavis  est 
scientia.  Luc.  xi.  vers.  52.  Ergo  Petrus  ac¬ 
cipiens  elavem,  nihil  aliud  accepit  quam 
scientiam  ».  Resp.  Ames,  audacter  et  te¬ 
mere  negat,  quod  Isai.  xxii.  vers.  15.  satis 
aperte  de  Summo  Pontifice  affirmat  Eliacim. 
ut  exponunt  S.  Hieronym.  et  alii  interpretes 
ejus  loci.  Potestatem  vero  illam,  de  qua 
ibid.  Isaias  :  Aperiet,  et  non  erit  qui  clau¬ 
dat,  et  claudet ,  et  non  erit  qui  aperiat ,  quis 
dubitet  significare  principatum  monarchi- 
cum  ?  Sed  Amesius  semel  imbutus  prava 
persuasione,  quod  potestas  regendi  in  uno 
solo  existens  (monarchica  communiter  dicta) 
non  inveniatur  nisi  in  pure  saeculari  domi¬ 
natu,  hic  identidem  eequivocatione  et  nomi¬ 
num  abusu  cavillatur ;  nec  veretur  etiam 
SS.  Patres,  et  quosvis  Doctores  Catholicos 
«  puerilis  sophistica?  »  arguere,  cum  verba 
Scriptura;  aperte  pro  nobis  stent,  Amesius 
vero  pro  se  nihil  habeat,  nisi  frontem  et  os 
sycophanticum.  Si  Calvinistis  liberet  esse 
tam  argutis,  ut  claves  regni  coelorum  Matth. 
xvi.  vers.  19,  Petro  promissas,  restringerent 
ad  elavem  scientiae.  Luc.  xi.  vers.  52. 
In  promptu  nobis  erit  responsio  ex  ipsis 
Christi  verbis,  quibus  dedit  potestatem  om¬ 
nem,  solvendi  et  ligandi,  per  illas  claves 
significatam;  qua  quidem  indubie  etiam  in¬ 
cluditur  infallibilis  scientia,  seu  definitio 
controversiarum  fidei  :  at  nulla  ratione  so¬ 
lum  illa,  sed  etiam  omnis  potestas  ordinaria, 
qua?  juxta  Christi  leges  conducere  potest  ad 
bonum  regimen  totius  Ecclesiae. 

Ad  CAPUT  XIV. 

Traditionem  clavium  Petro  factam,  Bel- 
larminus,  pluribus  ex  Joan.  xxi.  vers.  17. 
deductis  argumentis  probat.  Et  quidem  1. 
ex  illo  nomine  :  Simon  Joannis  quo  solus  Pe¬ 
trus  appellabatur ;  quo  modo  etiam  Matth. 
xvi.  vers.  19.  nominabatur,  cum  eidem  haec 


potestas  promissa  est.  2.  Illi  dicitur  :  Pasce 
oves  meas,  cui  dicitur  :  Diligis  me  plus  his? 
Hoc  autem  soli  Petro  dici  manifestum  est, 
exclusis  aliis  omnibus,  etiam  Apostolis.  3. 
Ex  trina  interrogatione  ;  Diligis  me  plus  his? 
ut  haec  responderet  trinae  negationi  solius 
Petri.  4.  Ex  illis  verbis  :  Contristatus  est  Pe¬ 
trus  etc.  Denique  ex  SS.  Chrysost.,  Cyrill., 
Augustin.,Ambros.,Max., Leone,  etc.  Quidad 
tanta  firmamenta  Amesius?  Fatetur  candide, 
eam  exhortationem  ad  solum  Petrum  tunc 
temporis  quidem  directam  fuisse  ;  conten-  . 
dit  autem,  Bellarminum  non  posse  probare, 
soli  Petro  ita  factam,  ut  alio  tempore  non  simi¬ 
liter  directa  sit  ad  alios  Epistolos.  Sed  memi¬ 
nisse  debebat, non  Bellarmino,sed  sibi  incum¬ 
bere  onus  probandi,  qui  nihil  admittit,  nisi 
quod  Scriptura  de  dictis  et  factis  Christi  indi¬ 
cat. Ubi  autem  Apostolis  caeteris  in  tali  forma, 
post  tam  accuratum  examen,  dixit  Dominus  : 
Pascite  oves  meas ?  Amesius.  Idem  quoad 
rem  ipsam  dictum  est  omnibus  Apostolis, 
Matth.  xxviii.  v.  19.  Docete  omnes  gentes. 
Resp.  :  Amesii,  et  sociorum,  est,  ex  sacris 
Scripturis  ostendere,  pastoris  et  gubernato¬ 
ris  Ecclesiastici  munus  in  sola  praedicatione 
verbi  consistere.  Pars  est  haec  regiminis, 
fateor,  minime  vero  totum  regimen. 

Ad  CAPUT  XV. 

Cohaerenter  ad  cap.  antecedens  Bellarmi- 
nus  examinat  hic  vim  vocis  «  Pascere  »,  et 
determinat ;  per  illud  summam  illam  pote¬ 
statem  Petro  datam  esse. 

Quod  probat  I.  Quia  proprie  non  dicitur 
pascere,  qui  cibum  quacumque  ratione  mi¬ 
nistrat,  sed  qui  procurat  et  providet  alteri 
cibum,  ut  patet  ex  Luc.  xn.  vers.  42.  Quis , 
putas,  est  fidelis  dispensator ,  etc. 

II. — Per  ly  «Pasce  »,  ex  communi  usulo- 
quentium  intelligitur  omnis  actus  pastoralis. 
Talis  autem  est,  non  tantum  praebere  cibum, 
sed  etiam  ducere,  tueri,  praeesse,  regere, 
castigare.  Unde  in  SS.  Script.  a  pascere  » 
accipitur  pro  regere.  Psal.  ii.  vers.  9.  Isai 
xliy.  vers.  28.  Mich.  v.  vers.  2.  Matth.  ii. 
vers.  6.  immo  et  apud  Homerum  lib.  n. 
Uiad.  Idem  aperte  docent  SS.  Chrysost.,  Au- 
gustin.,  Gregor.,  etc.  Quid  ad  haec  Amesius  ? 
Obstrepere  omnino  non  audet ;  ne  tamen  per 
omnia  veritati  det  manus  ;  ait  1.  «  Ista  om¬ 
nia  fieri  etiam  a.  particularibus  ministris.  » 
Resp. :  Ileec  est  aperta  falsitas.  Anne  omnes, 
et  singuli  etiam  ministri  Anglise  regi  Anglia? 


270 


VINDlClvE 


(antequam  aPuritanis  indepontentibus  capite 
minueretur)  praeerant,  eumque  regebant  et 
castigabant?  2.  ait  Amesius  :  «  Ita  pascere, 
non  esse  Monarcluc.  »  Resp. :  Ita  nugari,  est 
foeda  logomacbia.  2.  ait  :  «  Pascite,  cum  de 
Ecclesiasticis  ministris  dicitur,  nusquam  in 
tota  Sciiptura  significat  tantum  procurare 
cibum,  sed  et  ministrare  ».  Resp.  :  Sed  nos 
cum  Bellar,  asserimus,  eo  significari  non 
solum  procurationem  cibi,  sed  omnia  quae 
ad  bonam  gubernationem  ovium  Christi  per¬ 
tinent.  Subjicit  demum  Amesius  usitatam 
calumniam,  scilicet  «  Pontifices  Romanos 
excidisse  monarchia  sua,  quia  non  pascunt, 
nempe  cibi  ininistratione  ,  quod  per  fUexetv 
Joan.  xxi.  vers.  Io.  et  17.  indicatur».  Resp.  : 
Ubinarn  in  Scripturis  dicitur,  obligari  Pa¬ 
storem,  omnes  actus  pastorales  seniper  per 
se  obire?  Exercent  quippe  actus  Pastorales 
complures  praeter  praedicationem,  ligando, 
solvendo,  dispensando,  controversias  deci¬ 
dendo,  Episcopos  creando,  concionando  per 
alios  etiam  etc.  Qua  de  re  videatur  Cardin. 
Hicronym.,  Seripandi  dissertatio  in  h  Mori  a 
conci  ii  Trident.  Card.  Palluvicini  lib.  v. 
cap.  7.  num.  5.  Amesius  infert  :  «  Ergo  Pon¬ 
tifices  non  eoncionantes  non  funguntur  prae¬ 
cipuo  munere  Pastoris,  quod  est  pascere 
praedicando  ».  Resp.  :Hoc  non  legitur  Mutth. 
xxvin.  vers.  19.  ut  Amesius  falso  citat.  Ad¬ 
huc  ineptius  infert  2.  Ergo  per  alios  concio¬ 
nando  Papa,  in  eo  nihilo  plus  facit,  quam 
quod  muliercula  quaelibet  possit  praestare.  » 
Resp. :  Ille  solus  potest  dici  per  alium  praedi¬ 
care  ,  qui  vices  suas  (justis  impedimentis 
obstantibus)  alteri  committit,  cum  alio- 
quin  id  per  se  praestare  posset  et  deberet. 
An  autem  Amesius  mulieri  in  Ecclesia  loqui 
permittit?  Si  ita;  ostendat  vel  ex  Scri¬ 
ptura,  vel  etiam  unico  exemplo  probato  16. 
saeculorum,  id  jus  fasque  esse.  Si  non  ; 
ergo  cavillus  ille  mentitur. 

Ad.  CAPUT  XVI. 

Bellarminus  hoc  cap.  relata  sententia  Lu- 
theri,  negantis,  illis  verbis  :  Oves  meas, 
universam  Ecclesiam  significari,  e  contrario 
Catholicum  dogma  stabilit  dicendo. 

I.  —Nobis  exploratum  certumque  est,  omnes 
omnino  Christianos,  etiam  Apostolos  ipsos, 
tanquam  oviculas  commendari.  Ad  haec 
Amesius  dicit,  sed  minime  probat,  non  «  alia 
ratione  hic  oves  Petro  pascendas  commen¬ 
dasse  Christum,  quam  Matth.  ultim.  omni¬ 


bus  et  singulis  Apostolis  commendavit  to¬ 
tum  mundum.  >■  Ast  pro  expositione  et 
sensu  Catholico  stant  SS.  Patres  a  Bellar- 
mino  citati.  Cur  vero  novellos  interpretes, 
absynthio  (odii  in  Roman.  Ecclesiam)  ine¬ 
briatos  sine  ullo  fundamento  audiremus? 
Ejusmodi  contradictorias  assertiones  in  se¬ 
quentibus  etiam  multiplicat  Amesius;  sed 
nec  species  quidem  probationis  aut  argu¬ 
menti  in  plerisque  apparet,  ut  non  sit  opus 
*  iis  referendis  immorari.  Unicum  tamen  addo  : 
Dixerat  Bellarminus  pronomen,  «  meas  », 
sine  restrictione,  manifeste  significare  omnes 
oves,  cum  'illud  «  meas  »,  extendatur  ad 
omnes  simpliciter,  cum  nullus  in  Ecclesia 
sit,  qui  se  Christi  ovem  esse  non  glorietur. 
Objicit  Amesius,  »  Ezech.  cap.  xxxiv,  ubi 
non  tantum  universaliter,  sed  etiam  par¬ 
ticulariter  accipiuntur  oves  mex.  Item  , 
si  pater  tutores  plures  liberis  suis  consti¬ 
tueret,  et  diceret  uni  :  Cura  diligenter  libe¬ 
ros  meos,  nemo  inde  colligeret ,  eum  cee- 
teris  tutoribus  majorem  potestatem  acce¬ 
pisse,  aut  ipsi  . magis  quam  reliquis  omnium 
liberorum  curam  esse  commissam.  «Resp.  1 : 
a  Meas  oves  »,  aliquoties  reperitur  in  eo  ca¬ 
pite  Ezechielis,  cum  vero  adjicitur  :  «  aegro¬ 
tum,  confractum,  dispersum  etc.,  aperte 
restringitur  ad  tales  particulares  oves;  quod 
nihil  ad  rem  nostram  facit.  Cum  vers.  15. 
ait  :  Pasce  oves  meas,  sine  dubio  intelli- 
guntur  omnes  oves  aique  universaliter  ac 
intellexit  Christus  Joann.  xxi.  vers.  17. 
Resp.  2.:  Sim  le  illud  multum  claudicat  quoad 
plerasque  circumstantias,  ex  quibus  pendet 
vel  constitutio  tutorum  aut  gubernatoris, 
vel  commendatio  qualiscumque.  Haec  enim 
nec  tutorem,  nec  pastorem,  aut  principem 
facit;  cum  (ut  verba  sonant)  possit  talis  com¬ 
mendatio  locum  habere  in  omnibus  amicis 
nulla  habita  ratione  tutelae  et  gubernationis. 

II.  —  Bellarm. :  Pascere  oves  est  habere  cu¬ 
ram  ovilis,  unum  vero  est  tantum  ovile.  A- 
mesius  :  «Sed  illud  unum  ovile,  curatur  ab 
eo ,  qui  pro  sua  virili  illis  ejus  partibus 
consulit,  quas  potest  adire.  »  Resp.  :  Hoc 
praedicantium  regimen  repugnat,  totius  Ec¬ 
clesiae  praxi ;  imo  et  haereticorum  reliquo¬ 
rum,  qui  non  sunt  Puritani  ludependen- 
tes.  Repugnat  quoque  omnibus  officiis  re¬ 
gum,  principum,  magistratuum  etc.,  qui 
morali  sua  praesentia,  et  non  locali  aut  phy¬ 
sica  subditos  pascunt  et  regunt. 

III.  —  Bell.  :  Aliquas  indefinitas  oves  com¬ 
mendare,  non  est  sapientis  provisoris  :  idem 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


271 


enim  est,  ac  si  commendarentur  nullae,  quia 
nullae  possunt  cognosci.  Amesius  :  «  Eodem 
modo  commendantur  oves ,  quo  Gentes 
Matth.  ult.  Quamvis  autem  istis  verbis  operae 
non  fuerit  distributae  ;  idem  tamen  Provisor, 
qui  mandatum  hoc  dedit  generaliter,  singu¬ 
lariter  adfuit  Apostolis  spiritu  suo,  qui  du¬ 
cebat  cos  in  suas  quasi  provincias  distinctas. 
Act.  xiii.  vers.  2.  4.  et  xvi.  vers.  9.  etxvm. 
vers.  9,  et  xx.  vers.  22,  ita  ut  oves  illae, 
quae  verbo  fuerunt  indefinitae,  definitae  fue¬ 
rint  Spiritu  ad  verbum  accedente.  Re- 
spon.  :  Evidens  est,  longe  aliud  esse,  docere 
gentes,  et  ad  Christum  convertere  ac  bapti¬ 
zare;  aliud  pascere  «oves  Christi  ».  Gen¬ 
tes  ante  fidem  susceptam  oves  Christi  non 
sunt,  ergo  manifeste  falsum  assumit  Amesius, 
cum  ait  :  «  Eodem  modo  commendaii  oves 
Petro,  Joan.  xxi.  quo  gentes  Matth.  ult.  Si¬ 
militer  fingit  distinctionem  Provinciarum  et 
missionem  Apostolorum  etc.  immediate  fa¬ 
ctam  esse  per  Spiritum  sanctum.  Id  sane 
locis  citatis  minime  indicatur.  Imo  Act.  xm. 
vers.  2.  satis  clare  patet,  Spiritum  sanctum 
per  Simonem,  Lucium  et  Manahen,  ordi¬ 
nasse  et  misisse  Paulum  ac  Barnabam  ad 
pisedicandum  gentibus.  Quantumvis  et  haec 
nihil  ad  rem  faciant,  dum  hic  quaeritur  : 
An  Christus  Petro  omnes  suas  oves  commen¬ 
dant.  Jam  vero 

§  UNICO. 

Refellitur  praecipua  Amesii  objectio. 

«  Quamvis,  inquit  Amesius  th.  17.  multa 
alia  opponi  possent  fictitiee  huic  elevationi 
Petri  in  Ecclesiasticam  Monarchiam  :  illud 
unum  tamen  hoc  loco  urgebimus,  quod  pe¬ 
titur  a  comparatione  Petri  et  Pauli,  tam¬ 
quam  aequalium,  Galat  n.  vers.  5.  et  II  Co- 
rinth  xi  et  xxn.  Bellarm.  1.  Propositum  Pauli 
in  epistola  ad  Galatas  non  fuit,  ostendere,  se 
non  fuisse  Petro  subjectum  quoad  guber¬ 
nationem ;  sed  Evangelium  suum  aeque  di¬ 
vinum  esse,  et  immediate  a  Christo  acce¬ 
ptum,  atque  Evangelium  Petri.  Amesius  : 
«  Etsi  Evangelii  sui  certitudinis  praecipuam 
habuit  rationem,  tamen  ut  medium  eo  fa¬ 
ciens,  auctoritatem  suam  tuetur,  alias  nul¬ 
lam  vim  haberet  in  comparatione  mentio 
eorum,  qui  sunt  in  pretio,  et  qui  existiman¬ 
tur  esse  columnae  :  nam  immediata  reve¬ 
latio  ex  aequo  ad  omnes  pertinebat.  »  Resp.  : 
Consulere  voluit  debuitque  Apostolus  uti 


praedicationi,  ita  et  propter  hanc,  auctori¬ 
tati  suae  :  utraque  porro  integra  constabat 
et  illibata,  tum  quod  Paulus  Evangelium  im¬ 
mediate  a  Christo  edoctus  esset,  tum  quod 
idipsum  a  Petro  quoque  approbatum,  tam¬ 
quam  coapostolus  omnibus  passim  gentibus 
praedicaret,  immo  etiam  plus,  quam  ullus 
alius.  Apostolorum  in  Evangelio  laboraret. 
Quod  autem  ejus  praedicatio  et  auctoritas 
nullam  vim  baberet,  nisi  per  omnia  esset 
aequalis  S.  Petro,  nec  verbo  insinuat  sanctus 
Paulus.  Amesius  2.  «  Si  in  immed  ata  reve¬ 
latione  Paulus  fuit  Petro  aequalis,  tum  certe 
Petrus  non  pascebat  Paulum,  aut  confirma¬ 
bat  eum  ut  Pastor,  Respon.  :  Esto  quod  non 
indiguerit  Paulus  directione  Petri  quoad  se, 
et  suum  Evangelium  a  Christo  immediate 
acceptum  :  necesse  tamen  habuit,  propter 
alios,  quibus  praedicaturus  cum  fructu  esset, 
conferre  cum  Petro,  Joanne  et  Jacobo,  ne 
in  vacuum  curreret,  et  ne  pseudo-apostolis 
jactantibus,  doctrinam  Pauli  ab  Apostolis 
reprobari,  fideles  ei  non  crederent,  et  sic 
omnis  labor  cassus  redderetur,  ut  observant 
SS. Hieron., August  , Tertull.,etc. Amesius 3. 
Apostolus  dicit  :  Nihil  mihi  contulerunt. 
Galat.  n.  v.  6.  Bellarminus  dicit  :  immo 
aliquid  in  gubernatione.  Apostolus,  inquit  : 
immo  aliquid  in  gubernatione.  Apostolus 
inquit:  ln  nihilo  inferior  fui  summis  Aposto¬ 
lis.  II.  Corinth.  xi.  vers.  5.  Bellarminus  :  im¬ 
mo  in  gubernatione.  Annon  istae  sunt  praecla¬ 
rae  glossulae  ?  Resp.  :  Numquid  istae  praecla¬ 
rae  sunt  cavillationes  Puritanicae?  Ex  praece¬ 
dentibus  certe  versibus  clarum  est,  Pau¬ 
lum  II  Coiinth.  x.  non  loqui  de  Primatu 
et  regimine  ecclesiastico,  sed  tantum  di¬ 
cere;  se  nulli  Apostolorum  cedere  in  prae¬ 
dicatione  Christi ,  in  donatione  Spiritus , 
in  sinceritate  Evangelii,  in  laboribus  etc. 
immo  etiam  in  his  superare  caeteros. 
Resp.  2.  :  Etsi  probabile  sit,  Paulum  ibi  se 
vere  '  comparare  magnis  Apostolis ,  Petro 
Joanni,  Jacobo.  Incertum  tamen  est,  et  non 
minus  probabiliter,  quam  communius  ab 
aliis  tenetur,  intelligi  Pseudo  -  Apostolos  , 
qui  seipsos  magni  faciebant.  Quamvis  vero 
Petrus,  Jacobus ,  et  Joannes  Paulo  nihil 
contulerint,  quoad  Evangelium  in  se,  (de 
quo  praecise  loquitur  Paulus  Gal.  n  vers.  6.) 
tamen  approbatio  Petri  fecit,  ut  cum  fructu 
aliis  praedicaret,  ut  dictum  est.  Ames.  4. 
«  Qualis  fuerit  ista  subjectio  quoad  guber¬ 
nationem,  Bellarminus  non  potest  explicare, 
monarchiS.  non  consistit  in  voce  gubernatio- 


272 


VINDICIAE 


nis,  sed  in  re  ipsa.  »  Resp.  :  Auctoritas  in 
actu  primo  potest  optime  stare,  quin  se 
exerat  in  actu  secundo  respectu  aliquorum. 
Sicut  enim  juxta  Apostolum  :  Justo  non  est 
lex  posita ,  cogens  videlicet,  et  auctoritative 
imperans,  cum  ipse  lege  interiore  charitatis 
actus  longe  majora  praestet,  quam  ulla  lege 
ei  posset  imponi  :  ita  et  perfectis,  ac  Aposto- 
licis  viris  non  opus  est  Praelato,  qui  in  actu 
secundo  in  ipsos  exerceat  potestatem. 

Bellarm.  2.  :  Dextra  societatis,  v.  g.,  non 
prohibent ,  ut  intelligamus  Petrum  Paulo 
fuisse  majorem  in  officio  gubernationis. 
1  Reg.  xxm,  vers.  25.  Amesius  :  «  Omnino 
manifeste  prohibet,  si  accipiatur  cum  illa 
oppositione,  quam  habet  in  textu  ad  vers. 6. 
Nihil  mihi  contulerunt;  imo  e  contrario 
dextras  societatis  mihi  dederunt.  »  Resp.  : 
Optime  cohaerent  ista,  accipere  aliquos  im¬ 
mediate  a  Christo  Evangelium  et  potestatem 
praedicandi,  et  esse  socios  simul  in  praedi¬ 
cando,  ita  tamen,  ut  unus  eorum  sit  primus, 
non  tantum  ordine,  et  qualicumque  digni¬ 
tate,  sed  etiam  auctoritate. 

Bellarm.  3. :  Quales  olim  fuerint,  nihil  mea 
refert,  vers.  6.  dicitur  in  laudem;  quod 
quamvis  olim  fuerint  imperiti  homines,  et 
vilissimi  piscatores,  jam  tamen  magni  erant 
Apostoli.  Amesius  :  «  Quisquis,  inquit,  ad 
logicam  revocaverit  sententiam  illam,  vide¬ 
bit  sensum  ejus  esse  :  quamvis  Apostoli  illi 
existimabantur  esse  aliquid,  propter  externa 
persona;  privilegia,  quae  olim  ipsis  fuerant 
concessa,  et  non  Paulo,  eos  tamen  Paulo 
nihil  adjecisse».  Resp. :  SS.  Augustinus,  Am¬ 
brosius,  Hieronymus,  Chrysostomus,  Ansel- 
mus  etc.,  pollebant  logica  tam  naturali  quam 
artificiali  prae  omnibus  Calvinistis,  et  tamen 
nulli  eorum  glossa  illa  Amesiana  in  mentem 
stylumque  venit.  Debuisset  porro  ipse  osten¬ 
dere,  quomodo  ex  libro  Perihermenias,  aut 
L.  Analyt.  (aut  potius  Elenchis)  extundatur 
ille  novus  sensus  Patribus  ignotus,  a  Lutliero, 
ut  apparet,  primum  inventus? 

Bellarm.  4.  :  Divisio  illa  de  qua  Paulus  lo¬ 
quitur  Galat.  ii.  vers.  7.  et  seqq.  non  fuit 
jurisdictionis,  sed  provinciarum  ad  commo¬ 
dius  praedicandum;  ut  Petrus  praecipuam 
operam  in  conversione  Judaeorum  poneret, 
Paulus  c  contrario  Gentilium  conversioni  po¬ 
tissimum  studeret.  Respondet  Amesius  : 

«  Haec  utut  vera  sint,  tamen  nihil  ad  rem  ». 
Imo  maxime  ad  rem;  qui  sic  eliditur  obje¬ 
ctio  Lutheri,  et  caeterorum,  qui  inde  infere¬ 
bant  :  Ergo  Petri  Apostolatus  nihil  ad  nos 


pertinet,  quippe  qui  non  ex  Judaeis  sed  ex 
Gentibus  sumus.  Vidit  nimirum  Amesius, 
nimis  vera  esse,  quae  ad  alias,  et  ad  hanc 
quartam  objectionem  copiose  et  erudite  dis¬ 
seruerat  Bellarminus ;  ne  tamen  nihil  con. 
tradiceret,  satis  esse  putavit,  non  tacere. 
Unde,  quaeso,  ex  SS,  Litteris  probat :  quod 
«  si  jurisdictio  Petri  fuisset  major  et  singu¬ 
lari  modo  universalis,  Apostoli  procuklubio 
Paulum  ejus  rei  monuissent  et  idem  monuis¬ 
set  Paulus  in  Concionibus  et  Epistolis».  Sed 
unde  Amesio  constat,  non  fuisse  Paulum  de 
Petri  primatu  sufficienter  eruditum  ?  Argu¬ 
mentum  negativum  hic  nihil  valet.  An  enim 
omnia  ubique  explicite  inculcanda  sunt? 

Bellarmin.  5.  :  Minori  licet  reprehendere 
majorem,  modo  res  id  postulet,  et  debita 
reverentia  servetur,  sicut  Paulus  Petrum 
reprehendebat.  Galat.  n.  vers.  11.  Amesius  : 
«  Papae  culpas  redarguere  praesumit  morta¬ 
lium  nullus».  Dist.  42.  Resp.  :  Judicialiter  et 
auctoritative, concedo;  fraterne  et  charitative, 
nego. Hoc  sane  cogitatur  admittere  Amesius, 
cum  pares  omnino  faciat  Apostolos;  quo 
posito  non  poterat  Paulus  auctoritative  et 
judicialiter  reprehendere  Petrum.  Amesius  2. 
«  Causa  justa,  et  reverentia  debita,  requi¬ 
runtur  etiam  in  reprehensione  parium».  Re- 
spond.  :  Sic  est;  sed  quid  hoc  contra  nos?  An 
vero  «  singularis  illa  reverentia,  qua;  mo- 
narchse  debetur,  in  reprehensione  ista  non 
apparet »? SS.  Augustin.,  Cypriam,  Gregor. 
M.,  etc.  censent,  id  quod  hic  Petrus  superior 
a  Paulo  inferiore  fuerit  fraterne  correptus, 
insignem  quidem  fuisse  Petri  humilitatem, 
et  Pauli  zelum  ac  confidentiam;  nullam  ta¬ 
men  irreverentiam  a  Paulo  inferiore  admis¬ 
sam.  Sed  Amesio  solemne  est  SS.  Patrum 
sensum  rejicere,  et  in  suo  abundare  ;  modo 
Pontifici  quoquo  modo  officiat.  Cajetanus 
quem  pro  se  allegat,  nihil  primatui  Petri  sua 
glossa  decerpit.  Dum  enim  ait  :  «  Paulum 
ostendisse  se  non  tantum  aequalem,  sed  etiam 
majorem  in  actione,  summo  Apostolorum 
vertice  Petro,  »  aperte  ostendit,  se  non  loqui 
de  auctoritate  regendi  (alioquin  esse  summo 
superior)  sed  de  sapientia  et  zelo. 

Ad  CAPUT  XXIV. 

Bellarminus  postquam  Primatum  Petri  ex 
S.  Scriptura  initio  hujus  libri  abunde  pro¬ 
baverat,  eumdem  a  cap.  17.  usque  ad  prae¬ 
sens,  28.  allatis  singularibus  Petri  praeroga¬ 
tivis  magis  stabilit  ;  hae  porro  sunt  :  1. 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


273 


Mutatio  nominis.  2.  Primus  inter  Apostolos 
semper  nominatur.  3.  Solus  ambulavit  super 
aquas.  4.  Peculiariter  habuit  revelationem 
Matth.  xvi.  3.  Perpetua  stabilitas  ipsi  et 
sedi  ejus  promittitur  ibidem.  6.  Tributum 
solvit  cum  Christo.  Matth.  xvii.  vers.  2G. 

7.  In  piscatione  miraculosa  fuit  princeps. 

8.  Jubetur  fratres  confirmare.  9.  Primus  ex 
Apostolis  vidit  Christum  a  mortuisexcitatum. 
10.  Ipsius  pedes  Christus  primo  Iavit.ll.Ipsi 
soli  Christus  mortem  praedixit.  12.  Prae  e  st 
in  electione  Matthise.  13.  Primus  promulgat 
Evangelium  per  Spiritum  sanctum  datum  ad 
conversionem  3000.  hominum.  14.  Primum 
miraculum  fecit.  15.  Damnavit  hypocrisim 
in  Anania  et  Saphira.  16.  Transivit  per 
omnes.  Act.  ix.  vers. 32.  17.  Primus  inccepit 
praedicare  Gentilibus.  18.  Miraculose  libera¬ 
tus  est  ex  carcere  ad  instantes  preces  Eccle¬ 
siae.  19.  Primus  loquitur  in  Concilio ,  A- 
ctor.  xv.  20.  Paulus  eum  invisit.  21.  Solus 
baptizatus  fuit  propriis  manibus  Christi. 
22.  Solus  a  Christo  Episcopus  ordinatus  est, 
et  caeteri  ab  ipso.  23.  Ille  primum  haeresiar¬ 
cham  Simonem  Magum  detexit,  damnavit 
et  extinxit.  24.  Romae  Sedem  collocavit. 
25.  Apparuit  ipsi  Christus  sub  finem  vitae 
ejus.  26.  Ecclesiae,  quas  ipse  fundarat,  sem¬ 
per  habitae  sunt  Patriarchales.  27.  Celebra¬ 
tur  festum  ejus  Cathedrae.  28.  In  litteris 
formatis,  post  nomen  Patris,  Filii,  et  Spiritus 
sancti,  adjungitur  nomen  Petri.  Amesius  1. 
«  Male  sophisticeque  facit  Bellarminus,quod 
tam  prolixe  agat  de  praerogativis,  et  nulla 
tamen  definitione  explicet  nobis,  quid  intel- 
ligendum  sit  per  praerogativam».  Resp.  : 
Quid  opus  definire  rem  omnibus  etiam  e 
vulgo  notissimam?  Tu  voca  favores,  bene¬ 
ficia  etc.,  per  me  licet.  Iloc  certum  est,  eas 
praerogativas,  non  quidem  singulas  seorsim 
sumptas,  sed  simul  in  unum  conflatas,  et 
quidem  cum  iis  circumstantiis,  anteceden¬ 
tibus,  concomitantibus,  vel  consequentibus, 
quibus  omnibus  affectas  eas  Bellarm.  prae¬ 
clare  ostendit ,  suadere  intentum.  Neque 
vero  aut  Bellarm.  aut  alii  Catholici  has  prae¬ 
rogativas,  etiam  conjunctim  acceptas,  ja¬ 
ctant  ut  apodicticum  argumentum  primatus 
S.  Petri,  sed  saltem  probabilissimum,  si 
praesertim  absque  praejudicio  aut  pravo 
affectu  in  Rom.  Ecclesiam  considerentur. 
Amesius  2.  «  Praerogativa  solet  accipi  pro 
praestantia  aut  excellentia  unius  supra  alte¬ 
rum.  Sed  neque  omnis  praestantia  in  pote¬ 
state  consistit, neque  potestatem  singularem 

Tom.  VII. 


probat,  nisi  eo  modo,  quo  quidlibet  ex  quo¬ 
libet  solet  probari.  Resp.  :  Sine  dubio  non 
omnis  excellentia  (praesertim  intrinseca,  in 
virtute  et  sapientia  consistens)  consistit  in 
potestate  sive  physica,  sive  morali  in  alios. 
Verum  sunt  et  excellentiae  quaedam  extriu- 
secae,  ut  honores,  et  alia  signa  opinionem 
praeclaram  de  excellentia  alterius  testantia, 
quae  eo  censentur  esse  momenti  majoris, quo 
a  majori  proficiscuntur.  Cum  ergo  constet, 
plerasque  relatas  28.  praerogativas  a  Christo 
praecipue  S.  Petro  collatas  esse  ;  non  pos¬ 
sunt  non  ( habito  praesertim  respectu  ad 
principalia  testimonia,  Matth.  xvi.  vers,  18. 
Luc.  xxii.  vers.  32.  Joan.  xxi.  vers.  17.) 
validissime  suadere  intentum.  «  Quidlibet  ex 
quolibet  probare  »,  est  proprium  Neo-Evan- 
gelicorum.  Amesius  ejus  artis  illustria  ha¬ 
ctenus  specimina  dedit ;  et  dabit  porro  haud 
paulo  illustriora  ,  praesertim  *  mox  ubi  de 
Anticbristo.  Amesius  3.  «  Paulus  nulla  in  re, 
atque  adeo  ne  quidem  in  praerogativis  fuit 
inferior  Petro.  II.  Cor.  xi.  et  xii.  »  Resp.  i. 
Incertum  est,  an  Paulus  per  magnos  Apo¬ 
stolos ,  II.  Corinth.  xi.  vers.  5,  intelligat 
Pseudo-Apostolos,ut  volunt  multi,  an  potius 
vere  primarios  Apostolos  Petrum,  Joannem, 
et  Jacobum.  Resp.  2.  :  Etsi  hoc  posterius  cum 

5.  Chrysostomo  intelligatur,  plus  tamen  hinc 
non  evincitur,  quam  Paulum  «  nihil  minus 
fecisse  a  magnis  Apostolis,  »  et  ut  ipsemet 
ait  :  Se  nihil  minus  fuisse  iis,  qui  sunt  su¬ 
pra  modum  Apostoli.  Id  est  :  Eum  nihilo 
minus  perfecta  Corinthiis  seu  verbo  annun¬ 
tiasse,  seu  opere  exhibuisse,  quam  fecerint 
alii  quicumque  Apostoli :  quod  sane  verissi¬ 
mum  est,  ut  et  ipsemet  Paulus  explicat  I. 
Corinth.  xv.  vers.  10.  cum  ait :  Plus  omni¬ 
bus  laboravi.  Sed  quid  hoc  contra  Prima¬ 
tum  Petri  perpetuum,  et  in  successores  pro¬ 
pagandum?  Quantumvis  et  praerogativae 
Pauli,  non  minus  ac  illae  Petri  redundent  in 
Ecclesiam  Romanam  ;  habent  enim  se  duo¬ 
rum  illorum  principum  Apostolorum  excel¬ 
lentiae,  sicut  excedens  et  excessum,  ut 
consideranti  patebit.  Amesius  4.«  Ex  praero¬ 
gativis  a  Bellarm.  allatis  multae  sunt  mani¬ 
festo  falsae  :  ut  2.  4.  5.  14.  19.  22  et  26. 
Multae  sunt  incertae,  ut  10.  17.  21.  24.  Quae¬ 
dam  sunt  vanissimae  nugae,  ut  6.  et  7.  Quae¬ 
dam  sunt  communes  aliis  cum  Petro,  ut  5. 

6.  9.  15.  et  16.  Quaedam  etiam  supertitiosae, 
ut  27.  et  28.  In  vicesima-quarta  de  Petri 
Sede  Romae  collocata,  Bellarminus  sibimet- 
ipsi  duplici  ratione  contradicit. Nam  cap.16. 

18 


274 


VINDICIiE 


fatetur  Petrum  praecipuam  operam  posuisse 
in  conversione  Judaeorum  :  et  eo  etiam 
nomine  contendit,  honorificentius  fuisse  mu¬ 
nus  P  tri  quam  Pauli,  quia  Judaeos  maxime 
respiciebat :  hic  autem  Petri  operam  et  Ca¬ 
thedram  potissimum  fixam  vult  esse  Romae; 
et  in  eo  magnam  praerogativam,  et  apertum 
signum  principatus  notat, quod  missus  fuerit 
ad  orbis  terrarum  caput,  et  urbium  regi¬ 
nam  •  .  Resp.  :  Censura  haec  Amesiana  bre- 
viorne  sit,  an  flagitiosior,  haud  facile  dixe¬ 
rim.  Nam  1.  quod  praerogativam  2.  falsitalis 
arguit  fallit  ipse  ;  etsi  enim  Bellarminus 
dixerit:  «Petrum  nominari  primum  sem- 
per  »,  expresse  tamen  excepit  locum  Galat. 
Ii.  vers.  9.  Jacobus ,  Cephas ,  et  Joann°s  : 
et  addidit,  non  esse  certum,  an  Paulus  sic 
dixerit,  cum  SS.  Arnbros.,  Ilieron.,  August., 
et  Chrysost.  legant  :  Petrus,  Jacobus,  et 
Joannes  ctc.  2.  Pro  Bellarmino  affirmante, 
Petrum  habuisse  peculiarem  revelationem 
de  divinitate  Christi,  stant  verba  Evangelii, 
aperte  semper  in  numero  singulari  de  Petro 
loquentia.  Nam  quod  Joan.  vi.  vers.  70. 
videantur  etiam  cseteri  Apostoli  agnovisse 
eum  esse  Dei  Filium,  non  probat  plus,  quam 
quod  eo  modo  Christum  tuncputaruntFilium 
Dei,  quo  omnes  sanctos  solemus  ita  vocare, 
vel  etiam  ut  Salvatorem  mundi  (qualiter  et 
Nathanael  eum  agnovit,  Joan.  i.  vers.  49.) ; 
quod  vero  quisquam  ante  Petrum  Chi  isti 
filiationem  Deo  Patri  consubstantialem  agno¬ 
verit,  ex  nullo  Scriptura}  loco  evinci  potest. 
3.  «  Stabilitas  perpetua  Sedi  Petri  %  pro¬ 
missa  Mattb.  xvi.  vers.  18,  credita  semper 
a  SS.  Patribus  et  universa  Ecclesia,  non 

luxatur  tantillum  futili  Culvinistarum  infi- 

/ 

ciatione.  4.  «  Si  Petrus  primum  miraculum 
non  fecit.  »  Actor,  iit.  veis.  (i.  et  seqq.  cur 
aliud  anterius  non  indicatur?  5.  Manifeste 
mentiri  Amesium,  cum  negat  a  Petrum 
primo  locutum  »  in  concilio  Apostolorum 
Hiet  os.  evidens  est  inspicienti  Act.  xv.vers.7. 
et  seqq.  6.  (Juod  •<  Petrus  solus  a  Christo 
ordinatus  sit  Episcopus,  »  fumis  argumentis 
probavit  Bella rm.  cur  haec  non  disjicit  Ame- 
sius  ?  Nimirum  evidenter  falsa  illi  su ut, 
quaecumque  in  saciis  litteris  non  exprimun¬ 
tur.  7.  A  Petro  «  fundatas  Ecclesias,  semper 
habitas  e:-se  Patriarchnles  »oi  bis  Christianus 
clamat  :  negant  mustei  Calvinistae.  Utris 
creditis,  quirites?  8.  Quomodo  potest  incer¬ 
tum  videri  Aiuesio,  Christum  Petro  primum 
pedes  lavisse ;  cuui  S.  Chrysost.  etsi  parum 
probabiliter  Judam  praecessisse  suspicetur, 


tamen  hinc  Primatum  Petri  ex  eo  colligat  : 
quod  nullus  praeter  Judam  passurus  fuisset, 
ut  sibi  ante  Principem  Apostolorum  pedes 
lavarentur?  9.  Incertum  non  potest  dici  : 

«  Petrum  primum  convertisse  Gentiles»  Act. 
x.  Rationes  de  hoc  dubitandi  tam  sunt  levi¬ 
culae,  ut  ne  Calvinistae  quidem  post  Bellar- 
mini  discussionem  ausi  sint  iis  quidquam 
fidere.  10.  Homini  Calvinistae  «  merissimas 
nugas  videri  »,  quod  «  Petrus  cum  Chiisto 
solverit  tributum,  et  in  piscatione  miraculosa 
fuerit  princeps»,  quid  mirum  ?  Solus  enim 
cum  suo  Danaeo  (qui  nugas  mi  gemmas 
vocat)  plus  sapit,  quam  SS.  Auguslin.,  Uri- 
gen.,  Hicron.,  Gregor.,  Chrysost.,  etc.,  qui 
Ecclesiam  militantem,  et  triumphantem  ge¬ 
mina  illa  Petri  piscatione  manifeste  designa¬ 
tam,  tam  ingeniose  quam  vere  docent.il. 
Praerogativas,  quintam  6.  9.  13.  ct  16.  com¬ 
munes  aliis  cum  Petro  fuisse,  satis  aperte 
mentitur  Amesius,  contra  verba  minime 
obscura  S.  Scripturae.  12.  Annnn  merito 
blasphemus  et  audax  novator  audiat  Ame¬ 
sius?  Qui  quod  Witakero,  Sutlivio,  Cha- 
miero,  aliisque  Symmistis  ante  se  nou  occur¬ 
rit ,  vel  forsan  dicere  horruerant,  ipse 
«superstitionis»  arguere  non  veretur, nempe 
«  festum  Cathedrae  S.  Petri,  et  litteras  for¬ 
matas  » ;  quibus  jam  ante  1300.  annos, 
nomen  Petri,  nomini  SS.  Triados  additum, 
tamquam  Symbolum  Catholicismi,  legeba¬ 
tur.  Denique  antilogia  quam  Bellarmino 
Amesius  affngit,  inanis  est  :  Quae  enim  vel 
umbra  repugnantiae  in  hoc,  quod  «  Petro 
circumcisionis,  Paulo  praeputii  cura,  non 
exclusive  et  negative,  sed  principaliter  et 
potissimum  dumtaxat  commissa  fuerit  » 
(prout  etiam  sub  his  ipsis  terminis  agnoscit 
Danaeus),  et  quod  Petrus  nihilominus  Romae 
Sedem  Apostolicam  perpetua  successione 
continuandam,  Dei  jussu  statuerit?  De  utro¬ 
que  dubitare  velle,  a  non  videtur  esse  posse 
sani  cerebri,  sed  mentis  emotae,  aut  certe 
frontis  perfi  ictae », ut  bene  in  cap.  n. vers.  7. 
Epist.  ad  Gal.  Cornelius  a  Lapide. 

A(1  CAPUT  XXV. 

A  testimoniis  clarissimis  Patrum,  quae  pro 
stabiliendo  Primatu  Petri,  Be  larminus  hoc 
cap.  affert  ,  Amesius  se  paucis  expedit  : 
«  Patres,  inquit,  quos  Bellarm.  citat,  cap. 
23.  (qui saltem  inter  eos, antiquiores  fuerunt) 
quamvis  primatum  dignitatis  et  ordinis  tri¬ 
buunt  Petro  singularem  inter  Apostolos,  et 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


275 


primatum  potestatis  Apostolicae  cum  caeteris 
communem,  iu  Ecclesiam ;  nullam  tamen 
monarchiam  ipsi, vel  in  Apostolos,  vel  in  Ec¬ 
clesiam,  datam  fuisse  agnoscunt.  »  Resp.  : 
Haec  evasio  est  perquam  frigida  et  frivola; 
quin  et  Antecessoribus  Amesii satis  contraria: 
Nam  Dauaeus  maluit  impudenter  negare, 
verum  esse,  quod  Patres  dicunt,  quam  ne¬ 
gare,  Patres  dicere, quod  tam  aperte  dicunt. 
Iinmo  addere  non  veretur  :  «  Patres  errore 
ejus  potestatis  jam  fascinatos,  sic  perperam 
sensisset  et  scripsisse  ;  ideoque  fidem  illis 
minime  habendam,  cum  dictum  Christi 
(Tu  es  Petrus  Matth.  xv{.;  pessime  de  Petri 
persona  sint  interpretati».  Sed  sane  ferream 
frontem  et  plumbeum  os  habet  ille,  qui 
futili  illa  distinctione  Amesii,  elidi  vel  eludi 
posse  sentit  locutiones  Veterum  tam  apertas, 
tam  frequentes,  tam  emphaticas,  quibus 
asserunt  S.  Petro  «  Summam  rerum  de  pas¬ 
cendis  ovibus  fuisse  traditam  :  super  ipsum, 
veluti  petram,  fundatam  fuisse  Ecclesiam  : 
primum  fuisse  Christianorum  Pontificem  : 
cseteris  fuisse  a  Christo  praelatum  discipulis: 
electum  ut  ducem  et  principem  Apostolorum 
caput,  et  caeterorum  primum  :  Ecclesiae  fu¬ 
turae  Pastorem,  super  Apostolos  praesiden- 
tiam  accepisse  :  Primatum  habuisse5,  omni¬ 
bus  praelatum  :  cunctis  Apostolis  et  Ecclesiis 
esse  praepositum.  »  Haec  in  summa  SS.  Pa¬ 
tres,  quorum  verba  Bellarminus  cap.  21. 
adnumerat. 

Ad  CAPUT  XXVIII. 

«  Tria  ultima  capita  libri  primi  praeterire 
se  »  ait  Amesius,  «eo  quod  neque  Jacobum 
neque  Paulum  potestate  elevet  supra  Pe¬ 
trum  »  (in  quo  rectius  sapit  quam  Luthe- 
rusj.  Quod  vero  addit,  se  <>  peccata  Petri 
alio  loco  n<  n  habere,  quam  ut  probabilia 
fuerint  indicia,  nullam  exsortem  potestatem 
illi  fuisse  concessam  »,  nec  umbram  quidem 
habet  verisimilitudinis.  Sed  hoc  dimisso, 
tandem  deveniendum  ad  Gerhardum  ,  qui 
cum  exlex  sine  ordine  quaqua  potest,  Bel- 
larminum  carpat,  ejus  cavillationibus,  quas 
super  primatu  Petri  afdfert,  excutiendis,  hic 
locus  opportunus  visus  est.  Praeter  alia  au¬ 
tem  quae  Amesianis  communia,  cum  iisdem 
profligata  sunt. 

I. —  Sic  arguit  th.  15.  Juxta  Bellarm.  cap. 
27.  §.  «  Et  fortasse  »,  Paulus  et  Petrus  sunt 
summi  Apostoli,  ac  sunt  inter  se  pares;  vel 
certe  ignoratur,  uter  alteri  praestet ;  «  ergo 


non  potest  dici,  quod  Petrus  potestate  major 
sit.  Nam  potestatis  ratione,  superioritas  vel 
solum,  vel  praecipue  aestimatur.  »  Resp.  : 
Neg.  cons.  Quia  etsi  extra  controversiam 
sit  apud  Catholicos,  Petrum  potestate,  Pau¬ 
lum  sapientia,  et  rerum  pro  Christo  et  Ec¬ 
clesia  gestarum  gloria  excellere;  adhuc  ta¬ 
men  potest  ignorari,  uter  eomin  absolute  in 
judicio  Dei  praestet,  majorique  et  altiori 
gloria  substantiali  in  beatitudine  refulgeat. 
In  cultu  autem  sanctorum  Ecclesia  non  at¬ 
tendit  praeeminentium  superioritatis  praecise, 
imo  neque  etiam  gratiae,  et  gloriae  praecel¬ 
lentiam,  sed  utilitatis,  quam  attulere  poste¬ 
ris,  ut  notat  eodem  cap.  Bellarminus. 

II.  —  Th.  22.  sic.  arguit  :  Juxta  Bellarm. 
cap.  27.  §.  2.  Paulus  ad  omnes  gentes  mis¬ 
sus  fuit,  caeteri  vero  Apostoli  ad  certas  dum¬ 
taxat  provincias  ;  «  ergo  Petrus,  qui  est  in 
numero  illorum  ceeterurum,  non  potest  dici 
universalis  Episcopus.  Qui  enim  non  ad  om¬ 
nes  r  entes,  sed  ad  certas  provincias  mittitur, 
is  nisi  velit  legationem  suam  deserere,  ali  s 
omnibus  dominari  nequit,  p  Resp.  :  Neg. 
cons.  Bellarm.  enim  loco  citato,  numero 
caeterorum  Apostolorum  non  includit  Pe¬ 
trum,  sed  potius  non  obscure  excludit,  dum 
eum  Paulo  confert :  nec  certe  Petrus  se  con¬ 
tinuit  iu  una  provincia,  uti  plerique  alii  Apo¬ 
stoli  :  multo  minus  ei  fuit  certa  provincia 
assignata. 

III.  — Th.  24.  Apostoli  reliqui  tamquam 
judices  ad  definiendum  interfuere  concilio 
Hierosolymitano,  ut  ait  Bellarm.  lib.  i.  de 
concil.  cap.  lti.  «  Ergo  Petrus  non  fuit  solus 
summus  et  authenticus  controversiae  illius 
judex.  Neque  enim  concilium  illud  indixit, 
nec  monarchica  potestate  ei  praesedit,  nec 
solus  definitivam  sententiam  protulit,  nec 
decreta  concilii  solus  exeeutioni  mandavit». 
Resp.  :  Sine  dubio  omnes  et  singuli  Apostoli 
pollebant  auctoritate  infallibili  in  decidendis 
controversiis.  In  hoc  tamen  concilio,  cui 
(piaeter  Paulum)  non  nisi  Petrus,  Joannes 
et  Jacobus,  intererant,  revera  Petrus  vers.  7. 
quaestionem  quasi  judex  definit;  cujus  sen¬ 
tentiam  mox  Jacobus,  et  caeteri  omnes 
approbant,  ac  sequuntur,  ut  ait  S.  Hieron., 
Theodor.,  et  alii  Patres.  Quidquid  demum 
obstrepant  haeretici. 

IV.  —  Th.  30.  Ex  eo  quod  Bellarm.  cap.  1. 
§.  ult.  statuit  :  Petro  hoc  loco.  Matth.  xvi. 
promitti,  quod  post  resurrectionem  ipsi  a 
Christo  erat  dandum,  sic  colligit:  «  Vel 
sensu  idem  est  :  Tu  es  Petrus,  et  tu  es  Pe- 


276 


VIND1CLE 


tra,  vel  non  est  idem.  Si  prius,  consequens 
erit,  Petrum  iilo  ipso  tempore,  quo  haec  illi 
dicta  sunt,  constitutum  fuisse  Ecclesiae  fun¬ 
damentum  ;  quod  tamen  Bellarminus  negat. 
Si  posterius,  tum  enervatur  argumentum, 
quod  Bellarminus  ex  nomine  Syriaco  Cepha, 
utrobique  a  Christo  usurpato  dicit,  quando 
lib.  et  cap.  iisdem  §.  Prima  sentenlia  etc. 
sic  scribit  :  Dominus  syriace  loquebatur,  et 
syriaca  lingua  Petrus  dicitur  Cephas,  Joan.  i. 
Cephas  autem  Petram  significat,  etc.  Dixit 
ergo  Dominus  :  Tu  es  Cepha ,  et  super  hoc 
Cepha  aedificabo  Ecclesiam  meam.  Conclu¬ 
dimus  etiam  hoc  modo  :  Christus  hoc  loco 
aut  solum  promisit  Petro  primatum  et  infal- 
libilitatem,  aut  exhibuit.  Si  solum  promisit; 
cur  dixit  :  Tu  es  Petrus,  et  non  potius  :  Tu 
eris  Petrus?  Si  exhibuit,  quomodo  cum  Pri¬ 
matu  et  infallibilitate  consistit,  quod  Petrus 
paulo  post  a  Christo  audit  :  Vade  post  me 
Satana ?  »  Resp.  :  Non  tam  Catholicos,  qui 
pro  certo  habent,  Christum,  Matth.  xvi.  pro¬ 
misisse,  quem  Joan.  xxi  reipsa  contulit 
Primatum,  quam  Christum  ipsum  impetit 
hoc  dilemma.  Posset  enim  (pari  Lutherano 
acumine)  eidem  objici  :  Si  (ex  te)  iste  Simon 
jam  est  Petrus  vel  Petra,  cur  deinceps,  et 
non  jam  statim  aedificas  super  illum  Eccle¬ 
siam  tuam?  At  promptum  est  huic  cavillo 
occurrere.  Cum  enim  Ecclesia  nonnisi  ex 
latere  Crucifixi  nidificanda  esset  post  resur¬ 
rectionem,  sapientissimus  Architectus  jam 
ante  in  petram,  et  fundamentalem  lapidem 
praeparavit  hunc  Simonem  Jonae;  quamvis 
porro  firmitatem  inconcussam  ei  praestare 
nollet,  priusquam  id  post  Spiritus  S.  ad¬ 
ventum  Ecclesia  ita  exigeret ;  liberum 
tamen  Christo  fuit,  hoc  nomen  Petro  tunc 
temporis,  velut  pignus  rei  postea  exhibendae 
imponere.  Quae  Gerhardus  th.  32.  de  Sy¬ 
riaco  «  Cepha  »,  et  «  Petra  »  ac  «  Petro  » 
ex  editione  Vulgata  oggannit,  merse  nugae 
sunt,  et  iogomachise  futiles,  ut  constat  ex 
iis,  quse  de  auctoritate  Vulgatae  editionis  ex 
Card.  Pallavicino  supra  attuli. 

V.  —  Th.  49.  ex  eo  quod  Bellarm.  dixerit 
de  clave  apud  Isai.  promissa  Sobnoe,  non 
intelligi  per  elavem  remissionem  peccato¬ 
rum,  et  verbi  ministerium,  sed  Principatum 
Ecclesiasticum  etc.  Sic  infert  Gerhardus  : 
«  Aut  Matth.  xvi.  vers.  19.  nomine  Cla¬ 
vium  idem  intelligiturquod  Isai.  xxir.  vers.  22 
aut  aliquid  diversum?  Si  prius  :  consequens 
erit,  verbis  hisce  :  Tibi  dabo  Claves ,  Pe¬ 
tro  non  esse  datam  potestatem  remittendi 


peccata,  nec  ministerium  verbi,  sed  Princi¬ 
patum  Ecclesiasticum;  cujus  contrarium  sta¬ 
tuit  Bellarm.  in  cap.  12.  §.  verum.  Si  poste 
rius ;  consequens  fuerit,  locum  Isai.  xxn. 
non  esse  huic  loco  Matth.  xvi.  parallelum  ». 
Resp.  :  Neutrum  sequitur.  Prior  locus  huic 
posteriori  parallelus  est,  non  quoad  ratio¬ 
nem  contractam,  sed  abstractam  principatus 
Ecclesiastici,  qui  utrobique  promittitur;  in 
veteri  autem  Testam.  Principatus  ille  non 
continebat  remissionem  peccatorum,  et  mi¬ 
nisterium  verbi,  uti  in  Novo  Testamento 
continet. 

VI.  — Th.  30.  Quia  Bellarminus  cap.  14. 
13.  et  16.  ex  verbis  Christi  :  Pasce  oves 
meas,  demonstraverat  :  Soli  Petro  traditam 
esse  summam  ecclesiasticam  potestatem  in 
universam  ecclesiam,  etc.,  contra  objicit 
Gerhardus  ex  eodem  Bellarm.  lib.  m.  de 
Verbo  Dei  c.  3.  «  Ex  solo  litterali  sensii  duci 
firma  argumenta  ;  idcoque  non  debuisse  hic 
Bellarminum,  Primatum  Ilom.  Sedis,  hoc 
est,  sumhaam  rei  Christianae,  ex  figuris,  et 
allegoriis  probare,  sed  afferenda  erant  clara 
et  perspicua  dicta».  Resp.  :  Nulla  est  alle- 
gorica  locutio,  nulla  figura  aut  typus,  dum 
Christus  metaphora  usitatissima  et  vulgo 
notissima,  fideles  suos  vocat  oves.  Voluntario 
stupore  et  caecitate  laboret  necessc  est,  qui 
hic  aliquid  magis  perspicuum  flagitat;  ut 
jam  supra  etiam  contra  Amesii  cavillum 
notavimus. 

VII.  —  Th.  33l  ait  Gerhardus  :  Si  omnes 
Apostoli  fuere  universa;  Ecclesia;  Pastores, 
ac,  si  idem  datum  reliquis  Apostolis  per 
verba:  Sicut  misit  me  Pater  etc.,  quod  Petro 
datum  per  verba  :  Pasce  oves  meas  etc.,  ut 
Bellarminus  asserit  lib.  iv  de  Rom.  Pont, 
cap.  23.  §  o  Qua  veritatis  specie  duci  potest, 
quod  per  verba  :  Pasce  oves  meas,  reliqui 
Apostoli,  ut  oves,  Petro  pascendi  et  regendi 
fuerint  dati?  »  Quaero  ego  vicissim.  1.  Qua 
fronte  Gerhardus  in  verbis  Bellarmini  mutat 
Doctores  in  pastores?  Omnis  quidem  Pastor 
Ecclesiasticus  jure  est  Doctor,  non  autem 
vice  versa.  Quaero  2.  Cur  omiserit  illa  ver¬ 
ba,  quae  (cavillationem  haereticorum  quasi 
praevidens)  mox  subjecit  Bellarminus  :  «Quo¬ 
modo  autem  haec  non  impediant  Petri  Pri¬ 
matum,  alibi  ostendimus?  Nimirum  omnia 
proportionaliter  accipienda  sunt ,  juxta  su¬ 
perius  dicta,  quae  hic  iterare  non  vacat. 

VIII.  — Th.  37.  Adducit  expositionem  il¬ 
lorum  verborum  Luc.  xxn.  Ego  rogavi  pro 
te,  etc.  Qme  nonnuli  Doctores  Parisienses 


DE  .ROMANO  PONTIFICE. 


'277 


interpretantur  de  Petro,  ut  universalis  Ec¬ 
clesiae  figuram  gerebat  :  subdit  Gerhardus  : 
a  Fatetur  igitur  Bellarm.  quosdam  pontifi¬ 
cios  docere,  quod  Dominus  hic  oraverit 
pro  Ecclesia  universali.  Ergo  non  singulari¬ 
ter  pro  Petro;  ac  proinde  Petri  primatus 
monarchicus  ex  his  verbis  evinci  non  po¬ 
test.  »  Rcsp.  :  Bellarminus  ibidem  mox  ad¬ 
dit,  pauculos  illos  excentricos  falli.  An  vero 
error  paucorum  illorum,  praejudicare  poterit 
communiter  receptae  et  vera?  interpreta¬ 
tioni?  Numquidhoc  est  gnaviter  cavillari? 

IX.  — Mox  th.  seq.  sic  argutatur  :  Juxta 
Bellarm.  loc.  cit.  Dominus  saltem  mediate 
oravit  pro  aliis  Apostolis.  Atqui  «  si  Chri¬ 
stus  non  solum,  Joan.  xvii  sed  etiam 
hoc  loco,  saltem  mediate  oravit  pro  omnibus 
Apostolis,  utique  ex  eo,  quod  Christus 
peculiariter  pro  Petro  rogavit,  non  potest 
monarchicus  ejusdem  primatus  demon¬ 
strari.  »  Resp.  :  Nulla  hic  apparet  connexio 
hypothetica  Gerhardina.  Pro  Petro  enim 
Christus  singulariter  orabat,  ut  fides  ejus 
nec  in  propria  persona,  nec  in  successoribus 
unquam  deficeret;  pro  caderis  autem  Apo¬ 


stolis  noo  ita,  cum  eorum  successores  defe¬ 
cisse  a  fide  constet.  Oravit  certe  Christus 
mediate,  nedum  pro  cseteris  Apostolis,  sed 
pro  omnibus  etiam  fidelibus,  per  sedem  Apo- 
stolicam  in  fide  confirmandis,  sed  pro  Petro 
id  fecit  immediate,  directe  et  principaliter. 

X. — Th.  67.  Ex  eo  quod  Bellarm.  lib.  iv. 
cap.  23.  §.  1.  dixit  :  Apostolos  immediate 
jurisdictionem  a  Christo  accepisse,  colligit 
Gerhardus  ita  :  «  Si  Apostoli  immediate  a 
Christo  acceperunt  omnem  jurisdictionem, 
ac  in  Apostolica  auctoritate  continetur  om¬ 
nis  potestas  Ecclesiastica,  certe  Apostoli  non 
sunt  Episcopi  ordinati  a  Petro,  sed  imme¬ 
diate  a  Christo.  »  Resp.  Hoc  nimis  imperite 
dici,  apud  omnes  Catholicos  semper  in  con¬ 
fesso  fuit.  Quis  dubitet  S.  Ambrosium  e.  gr. 
ad  Archi-Episcopatum  Mediolanensem  om¬ 
nium  suffragio  canonice  electum,  debuisse 
nihilominus  omnes  Ordines  ab  infimo  usque 
ad  supremum  ab  aliis  accipere?  Idemque 
est,  si  quis  non  ordinatus  in  Papam  eligatur, 
accipit  hic  immediate  a  Christo  omnia,  prae¬ 
ter  SS.  Ordines. 


VINDICIAE 


PRO  LIBRO  SECUNDO 

DS 

ROMANO  PONTIFICE 


Ad  CAPUT  XI. 

Primatum  Rom.  Pontificum,  ut  Petri  suc¬ 
cessorum  ,  Bellarminus  praeced.  cap.  de¬ 
fendit. 

I.  —  Fundatur  jus  successionis  Rom.  Pon¬ 
tificum  in  eo,  quod  Petrus  Romae  suam  se¬ 
dem ,  jubente  Domino  collocaverit,  atque 
ibidem  usque  ad  mortem  sederit.  Contra 
Amesius  :  «  Fundatur  igitur  1.  ron  in  jure, 
sed  in  facto.  2.  In  tali  facto  Petri,  quod  in 
Scripturis  non  narratur,  neque  ex  illis  potest 
ullo  modo  probari.  3.  In  tali  facto,  quod  non 
constituit  jus  humanum,  nedum  divinum.  4. 
In  tali  facto,  quale  vim  hujusmodi  juris 
communicandi  habere  negant  doctissimi 
Pontificiorum.  Nam  Scotus  in  4.  dist.  24. 
Cordubens.  lib.  iv  quacst.  i.  Cajetan.  de 
primatu  Papae  cap.  23.  Bannes  in  2.  2. 
quaest.  1.  art.  10.  contendunt  per  accidens 
tandem  conjungi  Episcopatum  orbis  et  Ur¬ 
bis,  non  jure  divino,  aut  imperio  Chi  isti,  ita 
ut  jure  divino  Episcopus  Romanus  non  sit 
Petri  successor,  sed  possit  eligi  in  successo¬ 
rem  Petri  Episcopus  Parisiensis,  aut  quili¬ 
bet  aliu'.  Hanc  etiam  senientiam  errorem 
esse  in  fide,  aut  cum  fide  pugnare,  negat 
Azorius  Jesuita  lnstitut.  moral.  part.  2. 
lib.  iv.  cap.  12.  Jus  igitur  Pontificum  Rom, 


non  est  de  *fide,  neque  nititur  jure  divino 
tamquam  fundamento,  sed  facto,  omni  ex 
parte  saltem  incerto.  Inceitum  enim  est  1. 
An  Petrus  unquam  fuerit  Romae.  2.  Incer¬ 
tum  etiam,  an  sit  mortus  Romse.  3.  Certum 
est,  eum  non  fuisse  proprie  loquendo  Epi¬ 
scopum  Romse.  4.  Illud  etiam  certissimum, 
eum  Pontificem  Roman.  non  constituisse 
sibi  in  eodem  munere,  quo  ille  functus  est, 
et  cum  parili  auctoritate  successorem.  » 
Resp.  i.  Amesius  videtur  nescire  quid  loqua¬ 
tur.  Qualis  enim  consequenda  hsec?  a  Jus 
Rom.  Pontificum  fundatur  in  facto;  ergo 
non  injure  seu  lege  aliqua».  Numquid  ip¬ 
sum  factum,  successio  scilicet  canonice  ele¬ 
cti  fundatur  in  jure  divino,  cum  Deus  vo¬ 
luerit  perpetuo  durare  Pontificatum  ?  Nonne 
fatue  diceretur,  successionem  Caesaris  non 
fundaii  in  jure,  quia  fundatur  in  facto, 
nempe  in  suffragiis  Electorum?  Resp.  2. 
Quod  factum  Petri  ideo  rejiciat  Amesius, 
quia  in  Scriptura  non  exprimitur,  facit  idem 
quod  plerique  haeretici,  qui  omnes  traditi¬ 
ones  Ecclesiae  spernendo,  totius  fidei  Chri¬ 
stianae  basim  subruunt,  ut  supra  tractando 
de  verbo  Dei  vidimus.  Resp.  3.  Impudens 
hyperbole  est  dicere  :  «  Factum  S.  Petri, 
quo.  jubente  Domino  Romae  Sedem  colloca¬ 
vit  etc.  ne  quidem  humanum  jus  consti¬ 
tuere.  i)  Mei  ito  Amesius  ob  hoc  dictum  juris- 
consuitorum  sibilis  exploderetur.  4.  Crimen 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


279 


falsi  multiplex  admittit,  dum  Cajetano, 
Bannezio  e'c.  affingit  opinionem,  cujus  op¬ 
positam  ipsi  expresse  luentur.  Quod  ficotus 
etiam  male  pio  Soto  citetur,  typothetse  tri- 
Buerem,  nisi  infra  eodem  modo  repeteretur, 
et  aliae  editiones  quoque  ita  habeient.  Et 
quidem  unicus  Dominicus,  quod  sciam,  a 
Soto  est,  qui  in  4.  dislin.  24.  qu.  2.  ait.  5. 
(cum  expressa  tamen  protestatione  cme- 
ctionis  admittenda})  dixit:  Summum  Pontifi¬ 
catum  non  esse  ex  jure  divino  connexum 
cum  Episcopatu  Roman.  sed  independenter 
ab  hoc  posse  Ecclesiam,  successionem  illam 
Sedis  Apostolica;  annectere  vel  nulli,  vel 
cuicumque  libuerit  Episcopatui.  Sed  haec 
sententia  etsi  utcumque  to'eiabilis  sit  (quia 
nimirum  nihilominus  firmiter  statuit  succes¬ 
sionem  Summorum  Pontificum  iu  Sede  Ro¬ 
mana,  speciflcative  sumptam,  esse  juris 
divini,  merito  tamen  communiter  ut  impro¬ 
babilis  rejicitur.  De  qua  re  infra  latius. 
Porro  ex  tot  falsis  suppositionibus,  quid 
mirum,  falsam  ab  Amesio  conclusionem  in¬ 
ferri?  Adhuc  intolerabilius,  est,  dum  «  in¬ 
certum  ■>  habet  id.  quod  ante  Lutherum 
furentem  nemo  Catholicus,  nemo  haereticus 
(Marsilio  Paduano  et  Wiclcffo  exceptis),  affir¬ 
mavit.  Nempe  S.  Petrum  Roma;  mortuum 
esse,  et  Romanos  Pontifices  ejus  successores 
esse,  tam  certo  exploratum  fuit  omnibus,  ut 
etiam  SS.  Patres  non  dubitarint  haereticis 
dicere  :  Negare  non  potes,  Petrum  Romae 
etc.  Proficit  autem  Amesius  tandem  ita  in 
suo  furore,  ut  quod  olim  omnibus  etiam  hae¬ 
reticis  fuit  certissimum, certissime  falsum  esse 
ipse  asserere  non  erubescat.  Paec  equidem 
procedendi  methodus  aptissima  est  ad  fun¬ 
ditus  convellendum  Christianismum  univer¬ 
sum.  Sed  revera  longe  universaliorem  in 
traditione  continua  auctoritatem  habemus 
pro  Rom.  Cathedra;  successione,  quam  pro 
divinarum  Scripturarum  canone;  quo,  per 
Amesianam  impudentiam,  negato,  quid  su- 
perest  ? 

II.  —  Bellarmin.  :  Petrum  fuisse  Roma;, 
apparet  I.  ex  eo,  quod  fuit  in  Babylone  I. 
Petr.  v.  vers.  13.  Hanc  autem  epistolam 
Roma;  scriptam  esse  testatur  Papias  apud 
Euseb.  et  S.  Hieronymus.  Et  Roma  passim 
in  Apocalypsi  vocatur  Babylon,  ut  notat 
Tertullianus  et  aperte  colligitur  ex  cap.  xvn. 
Apoc.  vers.  3.  et  xvm,  2.  Ex  eo,  quod  Ro- 
mee  fuit  Ecclesia  collecta,  antequam  Paulus 
eo  veniret.  Quis  autem  illam  Ecclesiam  col¬ 
legit,  si  Petrus  non  fuit  Roma;?  Prius  autem 


aperte  testantur  Euseb.,  Ambros.,  Epiph., 
Chrysost.,  etc.  3.  Ex  historia  de  Evangelio 
S.  Marci,  qui  Roma;  scripsit,  quod  Petrus 
ibi  pnedicavit,  ut  testantur  gravissimi  t  cri- 
ptores.  4.  Ex  historia  de  Simone  Mago. 
Amesius  1.  «Utrum  Petrus  fuerit  Roma;  nec¬ 
ne,  non  mignopere  contendimus  aut  labo¬ 
ramus  :  sed  incertum  hoc  dicimus  in  Scri¬ 
pturis  relinqui,  neque  istis  argumentis 
evinci.  Nam  Babylon  quamvis  in  typicis  vi¬ 
sionibus  Apocalypseos  Romam  designet, non 
sequitur  tamen  inde,  quod  in  sim  ilici  salu¬ 
tatione  Aposlobcn,  ubi  neque  ratio,  neque 
exemplum  c-t  ejusmodi  tropi,  eo  sencu  ca¬ 
piatur  ».  Resp. :  Si  non  magnopere  laboras 
et  contendis  contra  communem  XV.  siccu- 
lorum  sensum,  cur  ergo  tot  verba  partim 
falsa,  partim  vana  multiplicas?  Hac  via,  cui 
Amesius  pra;fracte  insistit;  quid  demum 
non  incertum  reddi  queat,  etiamsi  com¬ 
muni  omnium  sensu  sit  certissimum?  Non 
equidem  ex  sola  Apocalypsi,  sed  simul,  ex 
gravissimorum  testium  asseveratiuiie  morali- 
ter  convincimus,  Babylonem  a  Petro  Romam 
vocari.  Rationem  etiam  sufficientem  ejus 
mutationis  suggerit  Gard.  Baronius  A.  C.  43. 
nempe  Petrum  ideo  nomine  proprio  Romam 
non  expressisse,  quod  Hierosolymis  ex  car- 
cere  evasisset,  nec  ab  omnibus  sciri  vellet 
ubi  dcgeiet  etc.,  quae  ratio  non  fuit  «  Paulo 
et  Lucae  »;  unde  non  mirum  «  quod  ipsi 
passim  loquantur  de  Roma,  nusquam  ta¬ 
men  Babylonem  appellent  »;  quod  urget 
Amesius.  Amesius  2.  «  Ecclesia  potuit  ibi 
colligi,  antequam  vel  Petrus  vel  Paulus  eo 
venerint,  eodem  modo  quo  fuit  collecta  Sa¬ 
mariae,  ita  etiam  Antiochiae,  quem  alterum 
faciunt  Episcopatum  Petri.  Illud  certe  te¬ 
statum  habemus  Actor,  vm.  vers. 4.  5  etxi. 
vers.  18.  Doctrinam  Evangelii  multis  Roma¬ 
nis  praedicatam  Hierosolymis  antea  fuisse. 
Actor,  ir.  vers.  10.  Paulnsetiam  ostendit  Rom. 
xvi. vers. Andronicumet  Joniam,qui  Romae 
habitabant,  in  Christo,  vel  Christianos  fuisse, 
antequam  Petrus  fingitur  Romae  fuisse  : 
erant  autem  hi.  Insignes  in  'er  Apostolos. 
Quulii  igitn*  et  eoium  opera,  aliqua  sal¬ 
tem  ex  parte  fuerit  Ecclesia  illa  collecta?  » 
Resp.  :  Amesius  perquam  perverse  divinat. 
Petrum  piimum  tradidisse  Romanis  Evan- 
gclium  testantur  tot  SS.  Patres,  et  cum  iis 
Theodosius  M.  imperator  in  L  g.  Cunctos 
populos,  cap.  de  summa  Trinitate  :  et  ipse 
.tamen  ex  frigidis  conjecturis  a  possibili  ad 
factum  argutatur,  sine  ullo  teste  vel  sacro 


280 


YINDICLE 


vel  profano.  Et  cum  ipse  mox  num.  seqq. 
«  historias  de  Marco  et  Simone  Mago  »  reji¬ 
ciat,  «  eo  quod  fide  tantum  humana  nitan¬ 
tur,  earumque  testes  oculati  multi  possint 
produci  »;  quanto  justius  hae  conjecturas 
exploduntur  unius  Puritani  Angli  cavilla¬ 
tionibus  innixae?  Caeteram  crambem,  quam 
2.  th.  3.  usque  ad  th.  10.  proponit  de  Pe¬ 
tri  morte  et  Sede  Romae  collata,  libet  transi 
lire.  Quodnam  enim  operas  pretium  esse 
possit  (praesertim  in  opusculo  compendioso) 
post  Bellarminum  et  Gretserum,  iis  nugis 
excutiendis  inhaerere,  ubi  pro  veritate  Catho¬ 
lica  stat  antiquitas  universa ;  ita  ut  ipse 
Calvinus,  quantumvis  alioquin  effrons,  etsi 
«  rem  totam  esse  dubiam  »  pronuntiasset, 
ita  nihilominus  concluserit,  «  tamen  pro¬ 
pter  Scriptorum  consensum  non  pugno, 
quin  illic  (Romae)  Petrus  mortuus  fuerit;  sed 
Episcopum  fuisse,  praesertim  lcngo  tempore, 
persuaderi  nequeo  ».  At  certe  propter  eum- 
dem  consensum  idem  de  Episcopatu,  quod 
de  morte  sentiendum  erat.  Sane  prodigiosam 
illam  impudentiam,  sive  Ulrici  Yeleni  (igno* 
ti  alias  tenebrionis)  sive  sub  larva  ejus,  Lu- 
theri  vel  Melancthonis,  plures  etiam  e  Pro- 
festantibus  videntur  improbare ,  uti  de 
Helmstadiensibus  et  similibus  Neutralistis 
alias  notavinus.  Recte  autein  Gretserus 
«  arbitratur  divinitus  accidisse,  ut  auctor  » 
ille  tam  insani  commenti  (sive  Yelenus  re¬ 
vera,  sive  Lutherus  aut  Melanchton  fuerit) 
suum  «  hoc  factum  brevibus  gyaris,  et  car- 
cere  dignum  »  pronuntiant,  praefixis  operi 
suo  insano  notissimis  illis  ex  Juvenale  ver¬ 
sibus  :  «  Aude  aliquid  gyaris  etc  ».  Yerum 
his  missis,  quae  ex  superabundanti  a  Bellar- 
mino  usque  ad  cap.  H.  excussa  sunt,  et  ab 
Amesio,  non  veritatis,  sed  tantum  cavillandi 
studio  potuere,  sub  vanarum  titulo  conje¬ 
cturarum,  in  disceptationem  denuo  adduci, 
principale  punctum  controversiae  aggre¬ 
diamur.  - 

Ad  CAPUT  XII. 

Roman.  Pontificem  succedere  Petro  in 
universse  Ecclesiae  primatu,  Bellarm.  pro¬ 
bat. 

I.  —  Ex  divino  jure  et  ratione  successio¬ 
nis  ;  debet  enim  Petro  aliquis  jure  divino 
succedere,  nec  potest  alius  assignari  quam 
Rom.  Pontifex ;  ergo  ille  succedit.  Amesius  1. 
«  Sicut  Petrus  non  habuit  alium  Pontifica¬ 
tum  Ecclesiae  universae  quam  Paulus,  sic  ne¬ 


que  magis  successorem  quam  Paulus  in  illo 
debet  habere».  Resp.  :  Falsa  est  prior  pars. 
Nusquam  Paulo  dixit  Christus  :  Super  te 
sedificabo  etc.  Pasce  oves  meas  etc.  Rogavi  pro 
te ,  ut  fides  tua  non  deficiat  etc.  Amesius  2. 
«  Si  successio  concedatur,  non  est  igitur  ne¬ 
cessarium,  ut  unus  aliquis  in  solidum  quasi 
haeres  ejus  ex  asse  sit  Petri  successor.  Im¬ 
peratori  in  initio  unus  succedebat,  postea 
duo  ;  unus  in  Oriente,  alter  in  Occidente. 
Fuerunt  etiam  inter  Scholasticos,  qui  docue¬ 
runt,  Ecclesiam  posse  simul  duos  Summos 
Pontifices  creare  et  habere,  ut  Armacanus  et 
Ocham.  Si  autem  duos,  cur  non  et  quot  sunt 
Archi-Episcopi  vel  Episcopi  Dioecesani  »  ? 
Resp. :  Bene  Amesius  juxta  suorum  indepen- 
dentium  anarchicum  dogma  addidisset  : 
«  cur  non  et  nullum  »  ?  Nefas  Ecclesiae  est, 
aliam  regiminis  formam  introducere,  quam 
a  Christo  relicta  est,  et  ipsa  recta  ratio  exi¬ 
git.  Armacanus  et  Ocham,  communiter,  et 
merito,  non  tam  Scholastici,  quam  Errones 
habentur  a  Scholasticis  ;  quorum  errorem 
in  Gallia  nuper  pullulantem,  mox  in  herba 
(omnibus  Episcopis  et  Scholasticis  applau¬ 
dentibus)  suffocavit  Innocentius  X.  Ame¬ 
sius  3.  «  Jus  divinum  est,  quod  Deus  promul¬ 
gavit  ;  sed  ut  unus  aliquis  succederet  in  Ec¬ 
clesiae  Pontificatu,  nullibi  a  Deo  promulga¬ 
tur  ;  haec  igitur  successio  non  nititur  jure 
divino  ».  Respon.:  Minorem  falsissimam  non 
potest  firmare  Amesius,  nisi  decantatis- 
simo  illo  axiomate  :  «  Quod  non  est  in 
Scripturis  expressum,  non  potest  esse  lex 
divinitus  promulgata».  Quo,  ut  supra  de¬ 
monstravimus,  tamquam  nervo  Antichristia- 
nismi  evertitur  universa  Christi  fides  et  Ec¬ 
clesia.  Amesius  4.  «  Rationes  quibus  haec 
propositio  a  Bellarm.  probatur,  sunt  quis¬ 
quiliae  nugarum  antea  satis  explosarum  » . 
Respon.  :  Facile  est  sycophantari,  ac  thraso- 
nismis  calumniisque  ogganire  :  sed  videa¬ 
mus,  quam  efficaciter  Amesius  enervet  ro¬ 
bur  Bellarmini,  cujus  est  haec  ratio  i.  Cer¬ 
tum  est,  Pontificem  esse  propter  Ecclesiam, 
non  Ecclesiam  propter  Pontificem  ;  atqui 
Ecclesia  non  minus  nunc  eget  uno  Pastore, 
quam  tempore  Apostolorum,  imo  vero  et¬ 
iam  magis  etc.  Ergo  moriente  Petro  non  de¬ 
buit  interire  Pontificatus,  qui  non  in  Petri 
commodum,  sed  in  Ecclesiae  utilitatem  in¬ 
stitutus  erat;  sed  perseverare,  quousque  Ec¬ 
clesia  manet.  Amesius  :  «  Prophetae  etiam 
fuerunt  propter  Ecclesiam,  et  Ecclesia  (si 
hominum  judicio  standum  sit)  non  minus 


281 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


nunc  eget  variis  Prophetis,  quam  olim,  et 
tamen  Prophetia  non  est  continuata».  Resp. : 
Rectius  ejusmodi  effugia  vocasset  Amesius 
quisquilias  nugarum  ».  Quis  enim  sapiens, 
donum  Prophetiae,  seque  ac  ordinarium  mi¬ 
nistrorum  Ecclesise,  necessarium  sensit, 
praeter  hunc  somniatorem  ?  Vanissimo  hoc 
effugio  vehementer  roboratur  vis  hujus  ar¬ 
gumenti,  quod  paulo  aliter  formatum,  ali¬ 
quoties  contra  Doctores  Helmstadicnses  pro¬ 
ductum,  hactenus  stetit  inconcussum,  et  est 
tale  :  Quicumque  propter  gregem  unum,  vi¬ 
sibilem,  perpetuo  conservandum,  sapienter 
instituit  unum  Pastorem  visibilem,  instituit 
etiam  Pastorem  perpetuum.  At  Christus 
Matth.  xvi.  vers.  18.  Luc  xxii.  vers.  32. 
Joan.  ultim.  vers.  17.  propter  ovile  suum 
visibile  usque  ad,  consummationem  saeculi 
conservandum,  instituit  Pastorem  unum, 
visibilem,  ordinarium;  Ergo  Christus  iisdem 
verbis  instituit  pastorem  perpetuum.  Sed 
non  est  perpetuus  in  persona  Petri  ;  ergo  in 
ejus  successoribus.  Ergo  cum  heterodoxi  ho¬ 
die  nullum  alium  possint  assignare  legiti¬ 
mum  S.  Petri  successorem,  quam  Alexan¬ 
drum  VII,  fateri  coguntur,  quod  Christus 
universa}  Ecclesiae  suae  hunc  pro  tempore 
Pontificem  constituerit.  Nihil,  hic  ab  adver¬ 
sariis  negari  potest  nisi  minor  ;  sed  quae 
partim  in  superioribus,  partim  in  seqq.  ex 
communi  sensu  SS.  Patrum  ita  perspicua 
apparet,  ut  etiam  Acatholici  ingenue  fatean¬ 
tur,  ita  Patres  intellexisse  illa  loca  Scriptu¬ 
rae,  sed  in  hoc  hallucinatos  esse.  2.  Ratio 
Bellarmin.  petitur  ex  unitate  Ecclesiae;  haec 
enim  est  una  et  eadem  omni  tempore  ;  ergo 
non  debet  mutari  forma  regiminis  :  Unde  si 
tempore  Apostolorum  unus  erat  supremus, 
et  caput  Ecclesiae,  hoc  etiam  tempore  esse 
debet.  Amesius  :  «  Ecclesia  non  est  una,  ex¬ 
terna  aliqua  combinatione  in  unam  aliquam 
singularem  societatem.  Sic  enim  Scriptura 
ubique  loquitur  de  Ecclesiis  ».  Resp.  :  Quis¬ 
quis  Scripturam  vel  obiter  legerit,  non  po¬ 
terit  dubitare,  Amesium  splendide  mentiri  ; 
cum,  licet  subinde  de  particularibus  Eccle¬ 
siis  agens,  numero  multitudinis  utatur,  fre¬ 
quentissime  tamen,  unam,  sanctam,  Catho¬ 
licam,  et  Apostolicam  Ecclesiam,  sub  no¬ 
mine  unius  corporis,  sponsae,  domus,  reg¬ 
ni,  ovilis,  etc.  depingit ;  quae  omnia  exter¬ 
nam  et  visibilem  unitatem  manifeste  desi-' 
gnant.  3.  Ratio  petitur  ex  verbis  Domini 
Joan.  xxi.  vers.  17.  Pasce  oves  meas.  Officium 
pastoris  est  ordinarium  et  perpetuum, 


proinde  tamdiu  durare  debet,  quondiu  durat 
ovile.  Amesius  :  etiam  omnibus  «  Apostolis 
Christus  dixit  :  Praedicate  et  baptizate. 
«  Sed  officium  praedicandi  et  baptizandi  est 
ordinarium  et  perpetuum,  dum  manet  Ec¬ 
clesia  ».  Ergo.  Resp.  :  Neg.  min.  Nam  «  do¬ 
cere  et  baptizare  » ,  tantum  dicitur  Apostolis 
Matth.  ultim.  respectu  «  omnium  gentium  » , 
ad  quas  convertendas  Dominus  illos  tunc 
misit.  Unde  manifestum  est,  illud  praece¬ 
ptum  ut  sic,  prmcise  ut  verba  sonant,  non 
injungere  munus  ordinarium  et  perpetuum. 
4.  Ratio  Bellarmin.  :  Dominus  omnes  oves 
Petro  commisit,  non  solum  ratione  loci,  sed 
etiam  ratione  temporis,  ut  supra  ostensum 
est.  Amesius  :  «  Omnes  etiam  gentes  omni¬ 
bus  Apostolis  commisit  usque  ad  consumma¬ 
tionem  sacculi».  Matth.  xxvin.  vers.  19.  20. 
Resp. :  Manifestum  est  ipsa  experientia,  plane 
diverso  modo  illis  hoc  commissum  usque  ad 
consummationem  saeculi.  Nulli  enim  pasto¬ 
res  ordinarii  sive  Dioecesani,  sive  Parochia- 
les  succedunt  Apostolis  in  illa  universali 
commissione,  sed  omnes  suis  limitibus  co- 
arctantur,  sub  uno  Sedis  Apostolicae  Praesule 
et  QEcumenicae  Ecclesiae  Pastore.  5.  Ratio  : 
Ecclesia  habet  caput  praeter  Christum,  ut 
patet  ex  1 .  Corinth .  xii.  vers.  21 .  ubi  postquam 
dixit  Paulus,  Ecclesiam  esse  unum  corpus, 
subjecit  :  «  Non  potest  caput  dicere  pedibus  : 
non  estis  mihi  necessarii  »  ;  quod  certe  non 
convenit  Christo.  Nullum  aliud  caput  assig¬ 
nari  potest  praeter  Petrum  ;  nec  debet  mo- 
riente  Petro  manere  corpus  Ecclesiae  sine 
capite.  Amesius  :  «  Eadem  etiam  ratione 
probatur  ex  eodem  loco,  Ecclesiam  habere 
unam  manum  et  duos  pedes  ».  Resp.  :  Ve¬ 
rum  est,  nugator  potest  ita  cavillari  ;  sed 
certe  non  eadem,  sed  potius  nulla  ratione 
hoc  sequitur  ;  ut  quivis  videt,  qui  ad  Apo¬ 
stoli  mentem  oculos  non  claudit.  6.  Ratio  : 
Sacerdotium  Vet.  Test.  figura  fuit  Sacerdo¬ 
tii  Novi  Testamenti,  et  successio  illius,  suc¬ 
cessionis  hujus  figura.  Amesius  :  «  Fuit  fi¬ 
gura  Christi  unici  Sacerdotis  nostri,  qui 
nullum  habet  successorem.  Successio  igi¬ 
tur  non  fuit  figura  successionis,  sed  conti¬ 
nuationis  aeternae.  »  Respon.  :  Evasio  haec 
frivola  praeclusa  est  supra  in  not.  ad  lib.  i. 
cap.  Argum.  3. 

II.  —  Bellarm.  :  Pontifex  Rom.  successit 
Petro  (in  urbe  Roma  morienti)  in  tota  ipsius 
dignitate  et  potestate.  Nullus  enim  fuit  un¬ 
quam,  qui  se  Petri  Successorem,  ullo  modo 
asseruerit,  vel  pro  tali  sit  habitus  praeter  Ro- 


282 


VINDICTAE 


mnnura  et  Antiochenum  Episcopos  ;  sed 
Antiochenus  non  successit  Petro  in  Pontifi¬ 
catu  Ecclesia}  totius  :  ergo  Ilo  nanus.  Ama¬ 
sius  :  k  Si  Pontifex  Rom.  successit  Petro  in 
tota  ipsius  potestateet  dignitate,  tum  Linus, 
Cletus,  Clemens,  vel  quicumqne  primus  fuit 
Episcopus  Romanus,  dignitate  et  potestate 
super  Jcaunern  et  reliquos  Apostolos,  qui 
Petro  supervivebant,  tamquam  eorum  pa¬ 
stor  et  caput  fuit  constitutu -i  ».  Reso.  :  Nihil 
hoc  corollarium  habet  absurdi  ;  cum  supe- 
rioritatis  illius  in  actu  secundo  exercenihe 
nul'a  fuerit  necessitas  respectu  Apostolorum, 
ut  supra  dictum  est.  Amesius  2.  Petrus  ha¬ 
buit  potestatem  ejiciendi  daemonia,  linguis 
loquendi  novis  etc.  Matth.  x.  vers.  1.  Luc.  ix. 
v.  1.  Mare.  xvi.  v.  17.  Habuit  etiam  illam  di¬ 
gnitatem,  et  ejus  epistola},  partes  sint  canoni¬ 
cae  Scriptuise  NumquidistaeconveniuntPon- 
tifici  Romano?  »  Resp.:Non  requiruntur  ista 
ad  potestatem  universalis  pastoris  ut  sic.  Nam 
potestas  illa,  miracula  edendi,  et  canonicos 
libros  scribendi  tantum  requirebatur  iu 
primis  illis  Evangelii  plantatoribus.  Verum 
bene  apparet,  nihil  solidi  suppetere  Amesio 
ad  elidenda  Bellarmini  argumenta,  cum  tam 
insulsis  cavillis  ea  eludere  conetur.  Sed  hoc 
ei  satis  non  est,  nisi  dicta  su  i  atrocibus  con¬ 
viciis  exornet ;  qualia  mox  sequuntur,  cum 
num.  3.  subdit  :  «  Si  nomo  prseter  Papam 
asseruerit  se  Petri  successorem,  eo  modo 
quo  ille,  hoc  inde  fuit,  quod  haec  impuden¬ 
tia  propria  debet  esse  meretricis  il  i  is  ma¬ 
gna}  etc.  ».  Omitto  eaetera,  quie  sane  talia 
sunt,  ut  non  tam  in  Pontifices  Romanos, 
quam  in  plerosque  sanctissimos  Patres,  im- 
mo  in  totam  Ecclesiam  Catholicam,  ejusque 
pra}cipuum  caput  Christum  sint  injuriosa  et 
blasphema.  Nempe  hoc  est  solvere  argu¬ 
menta,  et  enervare  Bellarminum  ? 

III.  —  Bellarm.  :  Successio  ipsa  est  ex 
Christi  instituto,  et  jure  divino  :  sed  ratio 
successionis,  qua  Episcopus  Rom.  potius 
quam  Antiochenus  vel  alius  succedat  Petro, 
ex  facto  Petri  initium  habuit  (quod  Roma} 
Sedem  fixit,  et  tenuit),  non  ex  prima  Chri¬ 
sti  institutione.  Omnino  tamen  asserendum 
est  absolute  Rom.  Pontificem  esse  caput  to¬ 
tius  Ecclesia}.  Quamvis  etiam  Rom  m.  Pon¬ 
tificis  successio,  non  sit  forte  de  jure  divino, 
pertinet  tamen  ad  fidem  Catholicam.  Nonc- 
nim  est  idem,  aliquid  esse  de  fide,  et  esse 
de  jure  divino.  Etsi  autem  Rom.  Pontificem 
succedere  Petro,  non  habeatur  expresse  iu 
Scripturis,  tamen  succedere  aliquem  Petro, 


deducitur  evidenter  ex  Scripturis  :  Illum 
autem  esse  R<  m  in.  Pont  ficera,  habetur  ex 
traditione  Apostolica  Peti,  quam  traditio¬ 
nem  concilia  geueraba,  Pontificum  decreta, 
ct  Patrum  consensus  declaravit,  ut  seqq. 
cap.  demonstrabitur.  Amesius  1.  «  Si  suc¬ 
cessio  ipsa  esset  ex  Christi  instituto,  et  jure 
divino,  (cum  ejus  cogniio  sit  omnibus  non 
tantum  utilis,  sed  etiam  necessaria),  fuisset 
proculduhio  in  Scripturis  declarata.  Conce¬ 
dit  enim  Bellarm.  Ii!)  iv.’  de  Verbo  Dei  cap. 
M  :  Omnia  necessaria  et  utilia  fuis-e  ab  A- 
postolis  scripta.  Sed  nullum  locum  Scri¬ 
ptura}  proferre  potuit  Bellarmiu.  quo  haec 
successio  declaratur.  Dum  tria  illa  verba  : 
Pasca  oons  mnis,  eo  detorquet,  sine  ulla 
rati  me  insanit.  »  Resp. :  Amesius  quasi  phre¬ 
neticus,  dum  hoc  libro  contra  Rom.  Ponti¬ 
ficem  (sibi  petram  scandali)  disputat,  plane 
seipsum  malis  artibus  superat,  piaecipue  fal- 
sificando,  calumniando,  et  blasphemando 
ea,  quae  vel  non  inte.ligit,  vel  ex  reprobo 
sensu  abominatur.  Compendifaciendo  enim 
locum  illum  Bellarmini,  nonnulla  ad  rem 
prorsus  facientia  fraudulenter  truncavit,  uti 
est  praecipue  illa  reduplicatio  (quatenus 
Rom.  Ponlificem)  in  quo  maxime  vis  veri¬ 
tatis  latet.  Resp.  2.  :  Etiam  crimen  falsi  ad- 
miltit,  dum  fraudulenter  verbis  Bellarmini 
ex  lib.  iv.  cap.  ll.de  Verbo  Dei  addit  ly  «u 
tilia»  .Est  enim  falsissimum,  ita  Bellarminum 
scripsisse  :  et  sine  dubio  est  plane  contra 
ejus  mentem,  et  doctrinam  constantissimam. 
Resp.  3.  :  Nimis  etiam  falsum  est  (quod  A- 
mesius  ex  Catholicorum  esse  sensu  indicat), 
«  cognitionem  de  Successione  Petri  ex  insti- 
tu  ione  Christi  omnibus  esse  non  tantum  uti¬ 
lem,  sed  et  necessariam.  »  Hoc,  inquam,  est 
decumanum  mendacium.  4.  Denique  non 
tam  Bellarmino,  quam  SS.  Patribus,  quo¬ 
rum  vestigia  hic  premit,  insanire  notam  inu¬ 
rit.  Amesius  2.  «  Unde  hsec  haesitatio,  et 
perplexa  ratio  loquendi  de  successione  Pon¬ 
tificis  Romani,  qua  talis  :  non  est  ex  prima 
institutione  Christi  :  f  u-te  rion  est  de  jure 
divino.  An  datur  secunda  et  tertia  institu¬ 
tio  Christi  circa  successores  Christi  ?  an  du¬ 
bitant  ipsi  Jesuitse,  quo  jure  Pontifex  Rom. 
sit  Petri  successor,  ct  Vicarius  Christi  ?  » 
Resp.  :  Amesius  turbatus  pleraque  malitiose 
confundit.  Bellarminus  nihil  haesitanter,  ni¬ 
hil  perplexe,  sed  valde  candide  et  aperte 
pronuntiat  pro  cujusque  objecti  merito.  Suc¬ 
cessionem  Rom.  Pontificis  in  Sede  Petri  om¬ 
nibus  Catholicis  fide  divina  certam  esse  af- 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


283 


firmat;  an  vero  illa  successio,  non  tantum 
quae  est  in  ltom.  Pontificatu,  sed  etiam  qua¬ 
tenus  est  in  Romano  Pontificatu,  sit  juris  di¬ 
vini,  non  est  de  fide  certum,  sed  tamen  pro¬ 
babilissimum.  et  Catholicis  plerisque  persua¬ 
sum.  Ideo  Bellarm.  hac  de  re  loquitur,  sicut 
solemus  omnes  prudenter  in  simili  eventu 
loqui,  scilicet  :  «  Licet  hoc  forte  non  esset 
juris  divini,  est  tamen  de  fide  divina.  *>  Sic 
in  simili,  infra,  a  Bellarmino  dici  posset  : 
Etsi  forte  non  sit  ex  jure  divino,  ut  Episco¬ 
pi  suam  jurisdictionem  a  Papa  accipiant, 
tamen  eam  ipsis  competere,  ex  fide  certum 
est.  Amesius  3.  «  Si  successio  Episcopi  Ro¬ 
mani  in  Pontificatu  Petri  01  tum  suum  habuit 
ex  facto  Petri,  tum  non  ex  institutione,  aut 
jure  ullo  divino  :  illius  enim  factum  non 
constituit  jus  divinum.  »  Similiter  arguit 
Gerhardus  th.  17.  et  seqg.  Resp.  :  ut  jam 
supra  :  ipsum  factum  supponit  institutionem 
et  jus  divinum  ;  sicut  etiam  nunc  Pontifica¬ 
tus  Alexandri  VII.  immediate  oritur  ex  ele¬ 
ctione  Cardinalium  et  acceptatione  Ecclesiae ; 
haec  tamen  nihil  prodesset,  nisi  fundaretur 
in  jure  divino,  quo  Christus  Ecclesiae  dedit 
facultatem,  et  determinandi  modum  electio¬ 
nis,  et  electionem  ipsam  ac  acceptationem 
peragendi.  Idem  cogentur  Puritani  admitte¬ 
re  de  suis  qualibuscumque  ministris  verbi 
Calvinistici,  ut  consideranti  patebit.  Ame¬ 
sius  4.  «  Non  debet  absolute  affirmari,  quod 
est  absolute  falsum.  Non  minus  autem  fal¬ 
sum  est  'etiam  ex  sententia  Snti,  Corduben¬ 
sis,  Bannes,  Ochami,  et  simdium,  a  quibus 
Be  larm.  ipse  non  plane  dissentit)  Pontifi¬ 
cem  Rom.  esse  jure  divino  caout  Ecclesiae, 
quam  Hispanicum  aut  Gallicum  aliquem  E- 
piscvpum,  hujus  aut  illius  tituli,  esse  jure 
divino  ejus  Cardinahm.  »  Resp.  :  De  falso 
testimonio  quod  affingit  Banni,  Cordub.  etc. 
dm  supra  dictum.  Cum  denuo  Scotus  poni¬ 
tur,  non  videtur  typothetae  lapsui,  sed  in¬ 
scitia;  Amesii  tribuendum,  Insignis  vero  im¬ 
pudentia  fne  dicam  impietas)  est,  dicere,  id 
quod  SS.  Marcellus,  Athanasius,  Ambrosius 
etc.  et  cum  i  s  plerique  Catholici  omnes  affir¬ 
mant,  esse  tam  falsum,  quam  id  quod  de 
conjunctione  Cardinalatuscum  titulo  Episco¬ 
patus  ex  jure  divino  negant  omnes  Catholici 
pariter  ac  haeretici.  Ut  jam  mirum  non  sit, 
quod  praecipuo  suo  adversario  Bellarmino 
manifesto  falsum  affingat,  cum  ait,  eum  non 
plane  dissentire  a  sententia  Soti.  Amesius 
5.  sic  arguit  :  «  Si  successio  Pontificis  Rom. 
pertineat  ad  fidem,  tum  vel  jus  ejus,  vel  fa¬ 


ctum  tantum  est  de  fide.  Non  jus,  qu;a  non 
est  certo  divinum,  exBellarmini  confessione: 
nor.  factum,  quia  ante  Petri  mortem  (qua; 
nullam  in  fide  mutitionem  introduxit)  non 
fuit  de  fide,  ex  confessione  etiam  Bellarmini. 
Resp.  :  Jus  succedendi  Petro,  quod  Rom. 
Pontifices  habent,  absolute  est  ex  jure  divi¬ 
no.  non  tamen  est  de  fi  le,  sed  tantum  pro¬ 
babilissimum,  ut  communiter  Theologi  con¬ 
tra  Domiriic.  Sutum  tuentur  cum  Bellarmi¬ 
no,  et  defendunt,  id  Rom.  Pontifici  compe¬ 
tere  «  reduplicative,  quatenus  Rom.  Pontifex 
est  a.  Amesius  quia  vel  non  intel  exit,  vel  se 
non  intelligere  sim  ilavit :  incaut  i;n  lecto¬ 
rem  decipit,  quol,  post  ipsum,  etiam  H. 
Cunringio  usuveuisse  co moeri;  cui  pro  ndo 
in  interr.  Apolog.  VIII.  rem  explicui  exem¬ 
plo  domestic  i  et  obvio,  quod  hic.  paucis  ju¬ 
vat  repetere.  Quaerebam,  annon  in  Brunswi- 
gia,  Saxonia  etc.  essent  Ecclesiae  suae  ato¬ 
pice  QEcumonicae  Doctores,  ministri,  pasto¬ 
res,  superintendentes  ?  Annuit  ille  sine  du¬ 
bio.  At  quo  jure  tale  ministerium  institutum 
est  ?  numquid  divino  ?  (juxta  cujusque  se- 
ct:e  imaginationem  intelligo.)  Jam,  si  no¬ 
strum  aliquis  ministro  vel  superintendenti 
Helmstadiensi,  Leydensi,  etc.  potestatem  il¬ 
lam  spiritualem  ex  jure  divino  negaret,  eo 
quod  in  SS.  litteris  nec  verbo  fiat  mentio  de 
ministris  aut  superintendentibus  istis;  quid 
responderent,  nisi  has  esse  vel  pueriles  ine¬ 
ptias,  aut  futiles  cavillos  ?  Idem  nos  hic  Lu- 
theranis  et  Calvinistis  reponimus.  Provoca- 
rat  Conringius  ad  omnium  mortalium  judi¬ 
cium,  quaerendo,  an  quod  ejusmodi  verbis 
( Tu  es  Petrus ,  et  super  hanc  petram  aedificabo 
Ecclesiam  meam  :  Pasce  ores  meas  etc.)  est 
conceptum,  vel  levem  speciem  habeat  legis, 
quae  ad  Pontifices  Rom.  debeat  referri  ? 
Quae-ivi  similiter  et  ego,  et  provocavi  ad 
omnium  Ministrorum  et  superintendentium 
judicium,  annon  illi,  ex  verbis  Christi,  quibus 
Apostolos  jussit  praedicare  omni  creaturae 
Evangelium,  baptizare,  ct  S.  Eucharistiam 
praebere,  credant  sibi  jure  divino  convenire 
hoc  ministerium  ;  quantumvis  ne  gry  qui¬ 
rem,  do  ullo  Ministro  vel  superintendente, 
alicujus  urbis  in  particulari,  in  Bibliis  uni¬ 
versis  reperiatur  ?  Vel  ergo  omne  suum  mi¬ 
nisterium  fateantur  carere  omni  fundamento 
juris  divini ;  vel  agnoscant  futilem  esse  ca¬ 
villum,  exigere  a  Pontifice  Rom.  quatenus 
praecise  est  Pontifex  Rom.  evidentem  juris 
divini  constitutionem.  Conatus  est  quidem 
Conringius  in  suo  Examine  disparitatem  ali" 


284 


VINDICUE 


quam  inter  suos  ministros  Nco-Evangelicos, 
et  Papam  assignare  ;  sed  tam  infeliciter,  ut 
non  nisi  per  multo  crassiores  et  intolerabi¬ 
liores  errores,  hunc,  contra  quem  bic  agi¬ 
mus,  palliare  potuerit;  ut  ostendi' in  exami¬ 
ne  ejus  Conringiani  Examinis  ad  interrog. 
VIII.  §.  2.  Sed  pergit  strenue  sycophantari 
Puritanus  noster,  praecipue  dum  ait  num.  7. 

«  Perversitas  Bellarmini  est  observanda. 
Dum  disputat  adversus  Scripturam  ;  In  Scri¬ 
pturis  mulla  esse  contendit,  quae  ex  se  non 
pertinent  ad  fidem,  cujus  generis  vult  esse 
omnes  historias  Vet.  Test.  et  multas  etiam 
Novi  lib.  iv.  de  Verbo  Dei  cap.  12.  Hic  au¬ 
tem  Pontificis  Rom.  causam  agens,  sine  ulla 
distinctione  vult  penulam  Pauli,  tamquam 
pallium  Episcopi  Romani  esse  de  fide,  ut 
Episcopi  palliati  successionem,  quamvis  nul¬ 
libi  scriptam,  ad  fidem  possit  revocare.  Suc¬ 
cessio  igitur  ista  poti  orem  locum  habet  in 
fide  Romana,  quam  omnes  historiae  Vet. 
Test.  et  multae  Novi».  Respondeo. :  Quisquis 
non  eodem,  quo  Amesius  auxosctvT Wt,  morbo 
laborat,  non  poterit  non  tam  luculentam  ho¬ 
minis  perversitatem  mirari  et  execrari.  Nec 
opus  est  nisi  oculis  lustrare  utrumque  Bel¬ 
larmini  locum.  In  lib.  de  Verbo  Dei,  cap.  12. 
sic  ait  :  «  In  Scripturis  plurima  sunt,  quae 
ex  se  non  pertinent  ad  fidem,  id  est,  quae 
non  ideo  scripta  sunt,  quia  necessario  cre¬ 
denda  erant,  sed  necessario  creduntur,  quia 
scripta  sunt,  ut  patet  de  omnibus  historiis 
Vet.  Test.  de  multis  etiam  historiis  Evange- 
lii,  et  Actorum  Apostolorum  etc.  Hoc  vero 
cap.  §.  19.  cum  dixisset  :  Non  est  idem,  ali¬ 
quid  esse  de  fide,  et  esse  de  jure  divino,  id 
illustrat  exemplo,  inquiens  :  Nec  enim  de 
jure  divino  fuit,  ut  Paulus  haberet  penulam; 
est  tamen  hoc  ipsum  de  fide,  Paulum  ha¬ 
buisse  penulam  ».  Quid  bic  utroque  in  loco 
non  verissime  asseritur  ?  an  vel  Lutherani, 
aut  etiam  Calvinistae  aliquid  horum  in  du¬ 
bium  vocare  ausint  ?  nisi  cui  forte  absurdus 
Calixti  error  arriserit,  quem  excussi  1.  part. 
Irenici  Anticalixtini  cap.  1.  §.  6.  Sed  nec¬ 
dum  sistit  furor  Amesii,  ait  enim  num.  8. 
«  Ultimum  illud  est  artificium  logic.se  Baby¬ 
lonicae,  confundere  in  unum,  orbis  et  Urbis 
Episcopatum.  Vera  logica  docet,  illa  mune¬ 
ra  esse  distincta,  quorum  objecta  sunt  dis¬ 
tincta.  Orbis  autem  et  Urbs  non  sunt  unum  et 
•  idem.  Connexio  illa,  quam  coguntur  jam  ha¬ 
bere  in  electione  Pontificis  Rom.  non  est 
major,  quam  est  conjunctio  Episcopatus,  et 
saecularis  Principatus  tam  Urbis  quam  reli¬ 


quae  ditionis  Romanae  ;  qui  enim  eligitur  E- 
piscopus,  eo  ipso  fit  Princeps.  Resp.  i. 
Quamvis  vera  logica  (seu  recta  ratio)  do¬ 
ceat,  munera  illa  esse  formaliter  distincta, 
quae  habent  objecta  realiter  distincta;  non 
potest  tamen  eadem  recta  ratio  negari, 
quin  duo  munera,  quae  habent  objecta  et 
operationes  realiter  distinctas,  possint  eidem 
numero  subjecto  convenire;  alioquin  enim 
nullus  Calvinista  posset  Theologiam  docere 
in  scholis,  Catechismum  in  synagoga  sua, 
et  reddere  debitum  conjugi  suae.  Siquidem 
haec  esse  munera,  objecta,  et  munera  rea- 
lissime  distincta,  nemo  sani  cerebri  inficia- 
bitur.  Resp.  2.  :  Conjunctio  illa  utriusque  E- 
piscopatus  orbis  et  Urbis,  non  potuit  ab 
hominibus  proficisci,  et  tot  saeculis  persiste¬ 
re  ;  ut  mox  plura  dicemus.  Principatus  sae¬ 
cularis  conjunctus  Episcopatui  Rom.  nihil 
habet  non  passim  alibi  obvium,  et  plane  hu¬ 
manum. 

Ad  CAPUT  XXXI. 

Bellarminus  a  cap.  13.  usque  ad  praesens, 
magna  eruditionis  copia  et  soliditate,  suc¬ 
cessionem  Pontificis  Rom.  in  ecclesiastica 
hierarchia  confirmat  :  ac  1.  ex  conciliis  ge¬ 
neralibus  Nicaeno,  Constantinopolitano,  E- 
phesino,  Chalcedonensi  etc.  2.  Ex  testimo¬ 
nio  Summorum  Pontificum  duodecim,  san¬ 
ctitate  et  eruditione  in  primis  saeculis  illu¬ 
strium  ;  dissimulatis  antiquissimis  illis  anti¬ 
quissimorum  Martyrum  et  Pontificum  epi¬ 
stolis  Decretalibus,  quas  Gacodoxi  ut  dubias 
aut  nothas  rejiciunt.  3.  et  4.  ex  12.  Graeco¬ 
rum  et  13.  Latinorum  Patrum  consensu.  3. 
Ex  origine  et  antiquitate  hujus  primatus, 
cum  revera  ejus  initium  usque  ad  Christum 
et  S.  Petrum  inveniri  nullum  queat.  6.  Ex 
auctoritate,  quam  semper  exercuerunt  vete¬ 
res  Pontifices  in  caeteros  Episcopos.  Siquidem 
legibus  a  Pontificibus  Romanis  Episcopos  in 
toto  orbe  institutos,  vel  depositos,  vel  resti¬ 
tutos,  ut  subjectis  exemplis  a  Bellarmino 
ostenditur.  7.  Ex  legibus,  dispensationibus, 
et  censuris.  8.  Ex  Vicariis  Papae.  9.  Ex  jure 
Appellationum.  10.  Denique  ex  eo,  quod 
Summus  Pontifex  a  nemine  judicatur.  Haec 
omnia  non  modo  in  unum  constata,  sed  et¬ 
iam  pleraque  seorsim  sumpta,  homini  nullo 
praejudicio  laboranti,  nec  pravis  affectibus 
odii,  invidiae  etc.,  turbato,  plane  sufficere 
possent  ac  deberent,  (etiam  seclusis  argu¬ 
mentis  supra  deductis),  ut  persuadeatur, 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


Primatum  illum  non  cx  humana,  sed  divina 
auctoritate  prodiisse  .  Proposui  aliquoties 
(tum  H.  Conringio.,  in  Exam.  Examinis  In- 
terr.  IV.  §.  6.  qusest.  5.  Electione  et  Aucto¬ 
ritate  Alexandri  VII.  etc.  pag.  28.  tum 
Martino  Urso  Norico  Preedicanti,  aliisque 
Protestantibus),  considerandum,  quod  se¬ 
quitur.  G.  Calixtus,  et  plures  indifferentistae 
cum  illo,  dudum  professi  sunt  :  Posse 
Rom.  Pontifici  propter  communem  tranquil¬ 
litatem  Christianorum,  superioritatem  in 
Episcopos,  quam  alioqui  habet  jure  humano, 
etiam  a  se  permitti,  dummodo  etc.  Non  mo¬ 
do  Neutralista?  Gassander,  Grotius  etc.,  sed 
etiam  Melanchthon,  Bucerus,  et  alii  Luthe- 
rani  et  CalvinistaB,  ingenue  fassi  sunt  :  «  Nec 
doctrinae  consensum,  nec  disciplinam  Eccle¬ 
siasticam  sine  tali  principatu  hierarchico 
conservari  posse.  Hoc  posterius  verissimum, 
prior  vero  Calixti  opinatio  falsissima  est. 
Vidit  ergo  Melanchthon,  Bucerus,  et  alii 
errones,  quid  unitati  Ecclesia)  et  disciplina: 
conservandae  conducat ;  et  non  viderit  hoc 
Christum  ejus  conditor  ?  aut  cum  necessario 
et  ipse  viderit,  tamen  illum  sponsae  suae  u- 
n  ca?  et  dilectissimae  invidisse,  quis  prudens 
et  bonus  sibi  persuaserit  ?  Agnoscunt  pleri- 
quc  Protestantium  (qui  tamen  Rom.  Ponti¬ 
ficem  esse  ipsissimum  magnum  Antichristum 
vociferantur),  spiritualem  illum  in  omnem 
Ecclesiam  Principatum,  jam  a  Constantini 
M.  imperio,  persecutionibus  Gentilium  ces¬ 
santibus  ;  ita  ut  Jenenses  Glossatores  id  et¬ 
iam  suis  bibliis,  tamquam  verbum  divinitus 
revelatum  inserere  non  dubitarint.  Quaero 
ego,  an  apud  homines  non  omnino  rerum 
humanarum  imperitos,  posset  ullam  veri 
speciem  habere  :  nisi  a  Christo  ipso  fidei 
nostrae  auctore,  Principatus  illo  institutus 
fuisset,  potuisse  cum  vel  humana  vi  institui, 
aut  tot  saeculis  conservari?  inter  tot  populos 
et  nationes,  tam  inter  se  alioquin  dissiden¬ 
tes  et  aemulas  ?  Dicent  fortasse,  idipsum  es¬ 
se  mysterium  illud  iniquitatis,  quo  Deus 
permiserit  involvi  universam  Ecclesiam  te¬ 
nebris  Antichristianis,  ut  ultra  quatuorde- 
cim  saecula  sub  ejus  tyrannide  gemerent,  et 
talem  captivitatem,  plusquain  JEgyptiacam 
aut  Babylonicam,  paterentur,  tamquam  di¬ 
vinitus  sibi  immissam.  At  qurnso  te,  quis¬ 
quis  es ;  modo  cum  fide  Catholica,  etiam 
frontem  et  mentem  omnem  non  abjeceris  ; 
potestrie  non  dico  evidenter  credibile,  sed 
vel  modice  videri  probabile,  omnes  princi¬ 
pes,  Episcopos,  Pastores,  Doetores  etc. 


28a 

Christianos  et  Catholicos,  tot  saeculis  fuisse 
ita  magicis  incantationibus,  non  tam  falcina- 
tos,  quam  infatuatos  et  excerebratos,  ut  ab 
uno  Episcopo  inermi  paterentur  se  sub  ju¬ 
gum  mitti ;  inductis  omnibus  Episcopis,  ut 
illi  uni  omnes  se  submittant;  imperatoribus 
et  regibus,  ut  agnoscant,  ac  pedes  osculen¬ 
tur  tamquam  Christi  Vicarii ;  idquc  tot  sai- 
culorum  decursu,  in  tanta  hominum  varie¬ 
tate,  casuum  vicissitudine,  quasi  divinam 
potestatem  conservando ,  absque  potentia 
humana?  llrec  quisquis  pacato  et  solerti  a- 
nimo  libraverit,  facile  assentietur  Eminen¬ 
tissime  Cardinali  Pallavicino  lib.  xn.  Histo¬ 
ria)  concilii  Tridentini  cap.  3.  num.  8.  con¬ 
tra  errores  Petri  Soave  Polani  sic  arguenti  : 
Certe  S.  Augustinus  sensit  conversionem 
mundi  sine  miraculis  factum,  fore  miraculo¬ 
rum  miraculosissimum,  sufficientissimumque 
ad  comprobandam  fidei  nostra)  veritatem  ; 
porro,  multo  magis  stupendum  miraculum, 
et  validius  ad  confirmandam  legitimam  au¬ 
ctoritatem  Pontificum  existimasset,  ipsorum 
auctoritatem  amplificatam  in  Christianitate, 
si  hoc  contigisset  contra  sensum  antiqua: 
Ecclesice,  et  sine  titulo  manifesta)  rationis  : 
siquidem  in  conversione  a  Paganismo,  multi 
homines  venerabiles  ob  morum  sanctitatem, 
docendo  religionem  honestissimorum  prse- 
ceptorum,  dimicabant  adversus  sectas  be- 
stiales  et  damnatas  ab  ipso  lumine  rationis  ; 
et  nihilominus  ad  fidem  stabiliendam  innu¬ 
merabiles  ex  illis  tolerarunt  vincula  et  cru¬ 
ces  :  e  contrario  autem  si  in  piaesenti  nego¬ 
tio  evenit  uti  Soave  depinxit,  et  Pontifices, 
(quantumvis  multi  eorum  imperfectae  virtu¬ 
tis),  sine  tali  impugnatione  et  contradictio¬ 
ne,  consecuti  essent  hanc  amplissimam  et 
altissimam  jurisdictionem,  cum  imminutio¬ 
ne  Episcopalis  et  saecularis,  qua)  non  ita  vi¬ 
debantur  rationi  adversari,  uti  adorare  saxa 
pro  Deo  ;  id  procul  dubio  esset  magis  stu¬ 
pendum  miraculum,  quam  illud  prius. 

Contra  nubem  testium  omni  exceptione 
majorum  a  Bellarmirio  productam,  et  vali¬ 
dissimarum  rationum  pondus, non  habet  Ame- 
sius  quod  obtendat,  praeter  pauca,  eaque 
inanissima  verba.  Ait  I  :  «  Non  agitur  hic  de 
quolibet  primatu, sed  de  primatu  monarchica) 
potestatis.  Sic  est;  quid  tum?  2.  Non  queeri- 
tur  :  An  Rom.  Pontifex  aliquando  habuerit 
talem  potestatem ?  sed  an  ab  initio  fuerit? 
Resp.  :  Utrumque  merito  inquiritur,  et  ex 
primo  infertur  secundum. Nisi  enim  Christus 
hunc  primatum  fundasset,  non  potuisset 


r 


286 


VINDICLE 


It 

i 


humanitus  institui,  et  tot  saeculis  ita  conser¬ 
vari.  3.  «  Quandocumque  inceperit  Pontifex 
primo  monarcham  agere,  inquirendum  re¬ 
stat,  quo  jure  hoc  fecerit, divino  ;  humano, 
an  omnino  suo,  hoc  est  nullo  ?  »  Resp. :  Eoe 
tantum  inquirendum  videri  potest  perduelli¬ 
bus  subditis.  Fideles  enim,  quibus  per  gene¬ 
ralia  signa  et  motiva  evidenter  credibilis 
facta  est  universim  fides  Christiana,  et  Ec¬ 
clesia  Catholica,  non  possunt  de  hoc  primatu 
ullam  habere  rationabilem  dubitandi  cau¬ 
sam  :  cum  etiam,  secluso  omni  verbo  Dei 
scripto  aut  tradito,  per  se  omnis  recta  ratio 
dictet,  debuisse  Christum  Dominum  aliquem 
visibilem  Vicarium  instituere,  cui  defuncto, 
(etiam  nulla  de  hoc  per  successionem  perpe¬ 
tuam  propagando,  instructione,  vel  lege 
superaddita),  Ecc’esia  seraper  debeat  alium 
Cathedrae  primae  haeredem  substituere.  A  nar- 
chiarn  profecto,  hoc  est,  confusionem  Baby¬ 
lonicam  ,  (qualem  novel  i  Independentes 
introducere  moliti  sunt),  necverbo  Dei  scripto 
aut  tradito,  nec  sapientiae  ac  bonitati  divinae, 
nec  ulli  rectae  rationi  congruere,  nimis  cla¬ 
rum  est.  Aristoeraticam  vero,  aut  democra- 
ticam  gubernationem  Ecclesiae. absolute  qui¬ 
dem  nullum  involvere  repugnantiam  fatemur, 
sed  eam  nec  praesumi,  nec  prudenter  ex  ullo 
signo  colligi  posse,  aeque  manifestum  est; 
cum  alterutrius  illarum  institutio,  et  multo 
clarioribus  verbis  debuisset  exprimi,  quam 
institutio  monarchicae  gubernationis  (pro 
qua  stat  praesumptio  validissima  ex  ipso  na¬ 
turae  lumine),  et  longe  pluribus  indigeret 
sive  miraculis,  sive  extraordinariis  assisten- 
tiis,  quibus  et  unitas  Ecclesiae  et  fidei  infalli¬ 
bilibus  conservari  posset;  ut  rem  sine  fuco 
inspicienti  patebit.  Unde  etiam  inter  Cre¬ 
tenses  sycophantias  referri  debet  effrons 
effatum  Amesii,  quod  nempe  :  «  Rom.  Pon¬ 
tificem,  primatum  potestatis  monachicae  ab 
initio,  jure  divino  Imbuisse,  nullum  conci¬ 
lium  antiquum,  nemo  inter  veteres  Patres 
unquam  affirmavit,  aut  vel  per  somnium 
cogitavit».  Quid? anne  in  concilio  Ephesmo 
(ut  omnia  alia  omittam)  nec  per  somnium 
de  Primatu  Rom.  Pontificis  cogitatum  est, 
cum  nemine  abnuente  Philippus  Piesbyler, 
Apostolicae  'edis  legatus,  coram  mcumenica 
Synodo  pronuntiavit  :  «  Nulli  dubium,  imo 
saeeu’is  omnibus  notum  est,  S.  Petrum  Apo¬ 
stolorum  principem,  caput,  fideique  colum¬ 
nam,  Ecclesiae  Catholicae  fundamentum,  a 
Dn.  Josu  cmlestis  regni  claves  accepisse. 
Nec  non  per  successores  suos  hucusque 


semper  vivere,  causasque  decernere,  sem- 
perque  victurum  esse  ».  Revera  hoc  non 
per  somnium,  sed  a  vigUantissimo  vigilan- 
tissimis  ita  dictum  est,  ut,  qui  «  jus  divi¬ 
num  »  ibi  agnoscere  nolit,  eo  quod  totidem 
conceptis  verbis  id  non  clare  exprimatur,  se 
putidum  cavillatorem  esse  inficiari  nequeat. 
Sed  pergit  Amesius,  et  ait  4.  «  Ab  exercitio 
potestatis,  ad  jus  ejus,  nulla  est  consequen¬ 
tia  ».  Quid  ais,  Amesi  ?  An  ergo  vos  mustei 
Evangelistae  solisapere  empistis,  et  universa 
Ecclesia  antiqua  quarti  et  quinti  saeculi  (ut 
de  aliis  nihil  dicam),  jam  Antechristiano 
phyltro  ebria  deliravit,  cum  ejusmodi  pote¬ 
statis  monarchicae  exercitium  nemo  unus  ex 
sanctissimis  et  sapientissimis  Doctoribus  vel 
leviter  improbant,  imo  plerique  omnes  et 
verbis  et  factis  aperte  probaverint?  Sed  ut 
gregales  suos,  Danaeum,  Juuium,  Sihran- 
dum ,  Sutlivium  etc.  u  petulantes  convi¬ 
ciatores  »  impudentia  superet,  vano  suo 
effugio  subdit  ;  «  Neque  tamen  verum  est, 
quod  de  ipco  exercitio  narratur  ».  Et  non 
cur  verum?  Nempe  quia  juxta  axioma  Anti- 
christiano-Calviuistieum,  nihil  credendum, 
et  verum  est,  nisi  quod  in  SS.  Bibliis  expri¬ 
mitur,  Pergit  5.  «  Leges,  dispensationis  et 
censurae  monarchicae,  in  Ecclesia  Dei  ab  ho¬ 
mine  profectae,  arguunt  hominem  peccati  in 
templo  Dei  sedentem  tamquam  Deum». Ergo 
juxta  hunc  Puritanum,  «  homo  peccati,  in 
templo  Dei  sedens^tamquam  Deus  »,  fuit  S. 
Greg.  M.,  S.  Innocentius,  S.  Julius  etc.,  Pon¬ 
tifices  sanctissimi.  Imo  et  ipse  Gentium 
Aposto’us  non  evadet  Calvinisticam  hanc 
argutationem ;  nam  et  ab  ipso,  homine  uti¬ 
que,  non  absimiles  censuras,  dispensationes 
etc.  profectas  esse. legimus  in  ejus  Epistolis. 
Amesius  6.  «  Appellationes  Ecclesiasticae, ab 
una  Ecclesia  ad  aliam,  non  sunt  ad  jurisdi¬ 
ctionem  superiorem,  sed  ad  communionem 
et  auxilii  fraterni  communicationem.  Ne¬ 
que  revera  fuerunt  istiusmodi  appellationes 
in  usu  apud  primos  Christianos  :  Socrates 
in  hist.  trip.  lib.  v.  cap.  33.  Solus  et  primus 
fecit  Cyrillus;  ut  sicut  in  publicis  judiciis, 
libellis  uteretur  appellatoiiis  ».  Nimirum 
expectandus  fuit  Calvinus  cum  sua  sobole, 
ut  doceretur  Ecclesia  Catholica,  quid  sit 
appellatio  Ecc’esiastica.  Ignoravit  enim  id 
S.  Athanas.  qui  injuste  ah  Orientalibus  dam¬ 
natus,  appellavit  ad  S.  Julium  Apostolicae 
Sedi^  praisidem.  Ignoravit  et  universale 
concilium  Sardicense  (Nicaeni  pars  vel  ap¬ 
pendix  ) ;  ignoravit  tota  antiquitas ,  etiam 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


287 


primis  saeculis.  Ritus  ille  per  solemnem  li¬ 
bellum  appellandi,  ad  substantiam  nihil,  sed 
tantum  ad  cavillandum  pertinet;  ad  quod 
extrema  veritatis  inopia  Amesium  adegit. 
Amesius7.  «Nullum  nomen  est  dignitatis, 
nedum  potestatis, quod  apud  antiquos  Patres 
soli  tribuitur  Episcopo  Romano  ».  Sed  si  ita, 
cur  ipse  non  ostendit, nomina  Pontilici  Rom. 
olim  tribui  solita,  cum  aliis  ei  fuisse  commu¬ 
nia?  Meretur  ergo  et  hoc  inter  adipata  men¬ 
dacia  reponi.  Quod  ut  adhuc  clarius  perspi- 
ciatur,  proderit  praeter  ea,  quae  Bellarm. 
hoc  cap.  ex  SS.  Patribus  collegit,  jungere 
ea,  quae  P.  Theophilus  Raynaudus  in  pecu¬ 
liari  de  hoc  opere  adnotavit,  quod  est  de 
«  corona  triplici  Rom.  Pontificis  » .  Finit 
tamdem  hoc  caput  Amesius  non  minus  ven¬ 
tosa  mendacitate  :  «  Praecipuis  »,  in ! jui fc, 
«  nostrorum  argumentis  nihil  opponit  Bel¬ 
larm.  praeter  unius  et  ejusdem  principii  pe¬ 
titionem  ad  nauseam  usque  ingeminatam. 
Non  opus  est  igitur  ut  sigillatim  vir» dicentur. 
Neque  revera  debel  haec  tam  immanis,  uni¬ 
versalis  monarchiae  postulatio  ,  alio  modo 
coargui,  quam  infringendis  tabulis  illis,  quae 
in  probationem  ejus  proferuntur  ».  Quid 
audio  ?  Credebam  ego  hactenus,  non  esse 
respondentis  sed  opponentis  vilium,  quod 
«  principii  politionem  »  vocamus.  Jam  vero 
Babylonieo-Calvinistica  logica  aliud  statuit, 
ut  video.  Hactenus  puto  omnium  sapientnin 
calculo  ille  censebatur  thesim  suam  probe 
sustinere. nec  ullatenus  vitio u petitionis  prin¬ 
cipii  ))  laborare,  qui  negat  petitiones  adver¬ 
sariorum,  quas  bi  convincere  nequeunt.  Sed, 
ut  ante  dixi,  etiam  hic  Amesium  extrema 
inopia  (seque  ac  socios  suos  apud  Gretse- 
runP  ad  calvam  hanc  praetensionem  adegit. 
Sufiiceret  equidem  «  ad  coarguendum  pri¬ 
matum  hunc  infringere  tabulas  illas  »,  quas 
in  ejus  «  probationem  adducunt»  Catholici, 
At  quam  hoc  feliciter  ab  Amesio  hactenus 
prsestilum  sit,  sequi  et  periti  lectoiis  esto 
judicium.  Jam  vero,  quos  priecipuos  in  hunc 
librum  habet 

§.  UNICO 

Gerhardini  cavilli  expediuntur. 

Is  praeter  hactenus  discussa,  sic  arguit  I. 
thes.  12.  «  Juxta  Bellarm.  successio  localis 
absque  doctrinali  non  est  vere  Apostolica; 
Ergo  nisi  demonstretur  Pontifices  Rom. 
eamdem  profiteri  et  propugnare  fidem,  quam 
Petrus  olim  viva  voce  praedicavit,  et  in 


scriptis  suis  annotatam  reliquit,  non  possu¬ 
mus  cos  pro  veris  Petri  successoribus  agno¬ 
scere  ».ltesp.:  Consecutio  nulla  est,  adeoque 
argumentum  totum  quantum  perduellibus 
haereticis  dignissimum  est.  Quod  si,  ut  optimo 
jure  potest, objiciatur  vestrarum  Ecclesiarum 
capitibus  saecularibus,  vident  ipsi  N  o- 
Evangelici,  quomodo  solvant.  Cum  vero 
praesumptio  stet  pro  Catholicis,  Protestan¬ 
dum  est,  dem mstrare  mutationem  doctrinae 
factam,  ut  ostendi  contra  Conring.  in  Exam. 
ad  I  iterr.  IV.  et  in  Appendice  I.  contra  Mu¬ 
saeam.  Q aauq aarq  ex  ab  ia  lauti  ja  n  a  plu¬ 
ribus  demonstrat  i  est  illa  successio  doctrinae 
Apostolicae,  ac  praecipue  nuper  in  Quoest. 
Vexata  P.  Laur.  Foreri. 

11.  —  Sic  argutatur  th.  23.  «  Juxta  Bel¬ 
larm.  lib.  iv.  cap.  4.  §.  ad  secundum, 
Neque  Scriptura,  neque  Traditio  habet,  se¬ 
dem  Aposlolicum  ita  fixam  esse  Romae,  ut 
inde  auferri  non  possit.  At  si  sedes  Aposto¬ 
lica  potest  Roma  auferri,  utique  dici  nequit, 
Rom.  Episcopum,  ideo  quia  est  Rom.  Epi¬ 
scopus,  Petro  in  Apostolica  Sede  succedere. 
Item  si  non  est  de  jure  divino,  ut  Papa  sit 
Episcopus  Rom.  utique  ex  eo,  quod  Petrus 
Rom.  Ecclesiam  fundavit,  ac  Itonia  mortuus 
fuit,  probari  nequit,  Rom.  Episcopum  in 
Monarchia  ecclesiastica  esse  Petri  successo¬ 
rem  alias  Rom.  Episcopatui  successio  illa 
necessario  et  indivulso  nexu  adhaereret  ». 
Resp.l.:  Si  supponatur  sententia  communis¬ 
sima  iquani  veram  omnino  putamus,  etsi 
oppositam  Sotinon  dicamusesse  haereticam, 
sed  tantum  improbabilem) ;  tunc  consequen¬ 
ter  dicendum  est,  Sedem  Apostolicam  non 
posse  Roma  auferri, et  Rom.  Pontificem, quia 
Rom.  Episcopus  est,  Petro  in  Apostolica 
Sede  succedere.  Hoc  tamen  bene  infertur  : 
neutrum  horum  esse  de  fide,  sed  moraliter 
certum.  Hinc  vero  nihil  contra  Bellarminum. 
Resp.  2.  :  Falsum  est,  quod  secundo  loco 
subsumit  Gerhardus.  Nam  et.-i  non  esset 
juris  vel  praecepti  divini,  ut  Romanus  qua 
Romanus  semper  sit  Apostolicae  sedis  suc¬ 
cessor;  sed  liberum  reliquisset  Christus  de¬ 
terminationi  Ecclesiae  (sicut  jam  de  facto 
liberum  reliquit  ejus  detei  minationi,  quo¬ 
modo  fieri  debeat  ejus  electio',  adhuc  esset 
juris  divini  Pontificatus  Ecclesiae  Romano 
Episcopatui  ex  Ecclesiae  determinatione  an¬ 
nexus  ;  ut  pluribus  monstratam  est  supra. 
Verum  quidem  est,  tunc  non  pocse  ex  eo, 
quod  Petrus  R onire  sit  mortuus  post,  funda¬ 
tam  ibidem  Ecclesiam,  probari,  Rom.  Epi- 


288 


VINDICIAE. 


scopum,  qua  talem,  esse  Petri  successorem ; 
ut  autem  absolute  censeatur  successor  Petri 
ex  jure  divino,  sufficit  etiam  juxta  determi¬ 
natum  ab  Ecclesia  modum  (si  Soti  opinio 
supponatur)  facta  successio. 

III.  —  «  Fuisse  interruptam  aliquoties 
successionem  i.  per  Antipaparum  dissen¬ 
sionem.  2.  per  haereticam  a  vera  fide  disces¬ 
sionem.  3.  per  illicitam  occupationem  »,  ait 
th.  26.  et  seqq.  «  cogi  Bellarminum  fateri  ». 
Resp.  :  Non  cogitur.  Primo  enim  et  ultimo 
eventu  vacare  censetur  sedes,  dum  incertus 
est  Pontifex  :  per  secundum  casum,  si 
admittatur  possibilis,  non  interrumpitur  suc¬ 
cessio,  sed  desineret  haereticus  esse  Papa. 
Quod  autem  de  facto  id  contigerit,  calumnia 
est  multoties  depulsa. 

IV.  —  Ait  th.  31.  «  Si  Petrus  non  solum 
Romanus,  sed  etiam  Antiochenus  Episcopus 
fuit  (ut  scribit  Bellarm.  lib.  ii.  §  mansit); 
utique  Antiocheni  Episcopi  aequali  jure  cum 
Romanis  fruuntur,  seque  non  minus  Petri 
successores  esse  gloriari  poterunt,  quam 
Romani  etc.  Resp. :  Sequela  plane  nulla  est ; 
quia  Petrus  nec  Antiochiae  mortuus,  nec  pro 
Antiocheno  Episcopatu,  sicuti  pro  Romano 
determinavit  successionem  vel  Christus,  vel, 
ipso  annuente,  Petrus. 

Y.  —  Triumphat  Gerhardus,  quod  Bel¬ 
larm.  lib.  ii.  cap.  17.  nolens  volens  «  lar¬ 
giatur  suffragium  Concilii  Chalcedonensis, 
quo  contradixit  Primatui  Rom.  Pontificis, 
volens  ei  exaequare  Constantinopolitanum  » 
Patriarcham.  Sed  quid  lucri  ex  ista  ambi¬ 
tiosorum  Graecorum  praesumptione?  Non  hinc 
Bellarminus  ,  aut  quisquam  Catholicorum 
u  fateri  cogitur  »,  Monarchico  Papas  Prima¬ 
tui  (a a  quibusdam  Conciliis  legitimis,  et  Pa¬ 
tribus  sanctis»)  fuis  se  contradictum;  nemo 
enim  nescit,  nemo  negavit  Catholicorum, 
numquam  fere  debuisse  vel  haereticos,  vel 
schismaticos,  qui  Rom.  Pontifici  contradice¬ 
rent.  Quam  impudens  vero  fraus,  imperitia, 
aut  oscitantia  intolerabilis  est  Gerhardi,cum 
subdit  th.  35.  Notandum  vero,  quod  decre¬ 
tum  illud  concilii  Chalcedonensis  repetitum 
sit  et  confirmatum  in  concilio  Constantinu- 
politano, cujus  decretum  juri  canonico  inser¬ 
tum  est.  cap.  «  Constantinopolitana  »  dist. 
22.  Resp.  :  Etiam  atque  etiam  notandum  est 
■i.  Constantinopolitanum  hoc  concilium  esse 
habitum  anno  381.  Chalcedonense  vero, 
anno  451.  Quomodo  ergo  illud  anterius, 
alterum  septuaginta  annis  posterius  confir¬ 
mare  potuit?  2.  canon,  ille  Constanlinopo- 


litani  concilii  expresse  ait :  a  Post  Romanam » 
debere  Constantinopolitanam  habere  pri¬ 
mas.  Nonne  Titius  vel  hic  saltem  «  flagi¬ 
tiose  »  egisse  Gerhardum  agnoscet?  nonne 
vecors  porro  esset,  si  huic  Gerhardo  aucto¬ 
res  citanti  fidem  adhiberet?  Mox.  th.  37. 
haud  absimile  specimen  falsimoniae  exhibet, 
dum  ait:«  Quod  concilium  Carthaginiense  III. 
can.  26.  voluerit  prohibere,  ne  Rom.  Ponti¬ 
fex  universalis  appellatur ;  atque  idipsum 
agnoscere  quoque  Roffensem  in  confut.Luth. 
art.  8.  uti  et  quod  Carthaginiense  etiam 
potuerit  prohibere  hunc  titulum  Romano 
Pontifici  etc.  »  Sed  haec  omnia  sunt  spissa 
mendacia  ;  ut  cuivis  patebit,  concilium  illud, 
itemque  decretum  Gratiani,  et  Roffensem 
inspicienti.  0  !  fidem  Graecam  Puritani  Je- 
nensis  !  Quid  hic  Titius? 

VI.  —  A  falsis  testimoniis  delabitur  ad 
ejusdem  coloris  argumenta.  Nam  ex  eo, quod 
Bellarm.  lib.  i  cap.  U.  §.  At  Papa;  dixerit  : 
Papam  regere  solum  eam  partem  Ecclesiae, 
quae  est  in  terris ;  sic  colligit  :  «  Qui  est 
caput  Ecclesiae  universalis,  ille  etiam  est 
caput  Ecclesiae  triumphantis.  At  Papa  non 
est  caput  Ecclesiae  triumphantis ;  siquidem 
solum  regit  eam  partem  Ecclesiae,  quae  est 
in  terris;  Ergo  Paipa  non  est  caput  Ecclesiae 
universalis.  Resp.:  Concedo  totum  de  capite 
principali, et  Ecclesia  tota  adaequate  sumpta. 
Quis  enim  Catholicorum  unquam  aliud  sen¬ 
sit,  dixit,  scripsit?  Verum  dum  lego  seq. 
Gerhardi  tbesim  42.  vehementer  dubito,  an 
homini  sanum  fuerit  cerebrum  ,  dum  ista 
scriberet.  Sic  enim,  inquit,  post  priorem  syl¬ 
logismum  :  «  Vidit  hoc  Bellarminus  ;  ideo  in 
recensendis  Petri  praerogativis  lib.  i.  de  Rom. 
Pont.  cap.  20.  praerog.  7.  sic  disserit  :  Prima 
Petri  piscatio  Luc.  v.  designat  Ecclesiam 
militantem.  Secunda  piscatio  Joan.  xxi.  de¬ 
notat  Ecclesiam  triumphantem.  »  Jam  ergo 
insignis  Petri  praerogativa  est,  quod  in  utra¬ 
que  navi  et  piscatione,  quae  apertissime 
totius  Ecclesiae  statum  significat, semper  Pe¬ 
trus  princeps  invenitur. «  At  si  huic  figurae», 
inquit  Gerhardus,  «  debet  veritas  respon¬ 
dere,  utique  etiam  successor  Petri  principa¬ 
tum  Ecclesiae  triumphantis  habere  debet». 
Resp.  :  Hoc  cum  priori  thesi  non  cohaeret : 
sed  et  nequaquam  inde  infertur,  Petrum  et 
successores  habere  principatum  Ecclesiae 
triumphantis.  Plus  enim  non  vult  Bellarm. 
cum  SS.  Patribus ,  quam ,  per  Petri  et 
successorum  -ejus  principatum  pervenire 
homines  ad  Ecclesiam  militantem,  ubi  sunt 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


289 


mali  bonis  permixti,  et  ad  triumphantem, 
ubi  non  sunt  nisi  boni  et  magni  pisces. 

VII.  —  Iterum  argutatur  th.  ii.  «  Linus, 
qui  ex  hypothesi  Bellarm.  lib.  ii.  de  Itom. 
Pont.  cap.  5.  Petro  successit  in  Sede  Romana, 
vel  eamdem,  quam  Petrus  habuit,  jurisdi¬ 
ctionem  est  sortitus,  vel  non  eamdem,  sed 
inferiorem.  Si  eamdem  ;  tum  Linus  fuit  su¬ 
perior  Marco  Evangelista,  quippe  quo  Pe¬ 
trus  fuit  superior.  Si  non  eamdem  :  tum  Petro 
mortuo  Alexandrina  Sedes  non  fuit  inferior 
Romana  ;  quippe  cui  Marcus  Evangelista 
Lino  superior  praefuit,  cum  Linus  nec  Apo¬ 
stolus  nec  Evangelista  fuerit. Res.: Jam  supra 
cum  Bellarm.  dixi  :  Successores  Petri  non 
debere  in  omnibus,  quae  habuere  Apostoli, 
necessario  succedere;  scilicet: non  in  aucto¬ 
ritate  scribendi  libros  Canonicos,  facultate 
patrandi  miracula  etc.  Auctoritate  igitur 
Apostolica  et  Ecclesiastica  seu  Hierarchica 
absolute  Linus  prior  fuit  Marco.  Quae  dein¬ 
ceps  tbes.  45.  46.  et  47.  adducit,  expedita 
manent  ex  responso  ad  3.  Argum,  supra, 
th.  49.  et  50.  cavillatur  circa  verba  S.  Gre- 
gorii  M.  a  Bellarm.  allata.  Sed  legantur 
verba  S.  Gregorii  a  Bellarm.  citata,  et  mox 
evanescet  cavillus  :  satis  enim  ibi  explicat, 
quo  sensu  Romana,  Alexandrina,  et  Antio¬ 
chena  Sedes,  sint  unius,  et  una  ;  ac  proinde 
quomodo  ex  hac  unitate  nihil  decebat  pri¬ 
matui  Romano 

VIII.  — Iterum  arguit  Gerh.  th.  51.  «Quia 
juxta  Bellarm.  lib.  ii.  de  Rom.  Pont.  cap. 
27.  §.  4.  et  6.  :  Pontifex  ex  charitate  ab  alio 
in  Ecclesia  corripi  potest,  et  pontificem  hee- 
reticum  Ecclesia  judicare  potest.  Atqui 
supremum  et  absolutum  dominium  requi¬ 


rit  »,  infert  Gerhardus,  «  ut  Papa  a  nemine 
in  terris  judicari  possit  ;  docente  eodem 
Bellarm.  lib  ii.  cap.  26.  §.  1.  Aut  ergo  supre¬ 
mum  dorfiinium  Pontifici  denegandum,  aut 
Papam  haereticum  ab  Ecclesia  judicari  pos¬ 
se,  negandum  est  ».  Resp.:  Virtus  virtuti  non 
praejudicat.  Cur  enim  charitas  non  aeque  ex¬ 
erceatur  erga  superiorem,  quam  erga  aequa¬ 
lem  ?  Resp. 2.:  Si  Papa  in  notoriam  haercsim 
incidit,  eo  ipso  a  Christo  potestate  exutus 
est ,  et  Ecclesia  sententiam  declaratoriam 
ferens  non  judicat  Papam,  sed  declarat,  eum 
qui  fuit  Papa,  sua  potestate  a  Christo  exutum 
esse. 

IX.  —  Claudit  denique  hanc  quaest.  cum 
illatione  th.  53  :  «  Juxta  Bellarm.  Isa.  vm. 
vers.  14.  Petrus  est  etiam  aliquo  modo  la¬ 
pis  in  fundamentis  Sion  probatus,  angularis, 
pretiosus  etc.  Atqui  si  ex  hoc  loco  argumen¬ 
tum  pro  astruenda  Christi  divinitate  formari 
potest,  ut  formant  Lucas  cap.  xx.  vers.  17. 
Petrus  Epist.  I.  capir.  vers.  7.  Paulus  Rom. 
ix.  vers.  23,  necessario  soli  Christo,  non 
autem  vel  Petro  vel  Pontifici  Ptomano  com¬ 
petit  locus  citatus.  »  Resp. :  Locus  ille  Isaiae 
in  sensu  litterali  proprie  et  principaliter  soli 
Christo  convenit  ;  unde  in  hoc  sensu  optime 
probatur  divinitas  Christi.  Hoc  tamen  non 
obstat,  quin  idem  locus  aliquo  modo  «  non 
inepte  »,, inquit  Bellarminus,  in  Romanum 
Pontificem  quadrare  possit.  Gerhardi  erat 
ostendere  ineptitudinem  aut  incommodum  in 
hac  accommodatione.  Sed  facile  vidit,  frustra 
se  id  facturum,  cum  multoties  munera  et 
praidicata  Christi  in  SS.  litteris  communi¬ 
centur  suo  modo  ejus  Apostolis,  Pastoribus 
etc. 


Tom.  VII. 


19 


VINDICIS 

PRO  LIBRO  TERTIO 

DE 

ROMANO  PONTIFICE 


Ad  CAPUT  PRIMUM 

Bellarminus,  cum  ex  ipso  nomine  Antichri- 
sti  luculente  demonstrasset,  Rom.  Pontificem 
non  esse  illum  Antichristum,  de  quo  Apostoli 
praemonuerunt  ,  tandem  caput  his  verbis 
claudit :  Hinc  habemus  argumentum  primum 
contra  adversarios.  Nam  cum  Antichristi 
nomen  significet  hostem  et  aemulum  Christi, 
et  Rom  Pontifex  se  Christi  famulum,  et  Chri¬ 
sto  subjectum  in  omnibus  fateatur  ;  non  au¬ 
tem  Christum  se  ullo  modo  esse  dicat  , 
neque  illi  se  parem  faciat  :  manifestum 
est  ,  eum  non  esse  Antichristum.  Contra 
hsec  insurgit  Amesius  :  «  Sunt  quatuor 
(ut  loquuntur)  termini  in  hoc  syllogismo. 
I.  Pontifex  Romanus.  2.  Hostis  et  aemu¬ 
lus  Christi.  3.  Qui  se  dicit  hostem  et  aemu¬ 
lum.  4.  Antichristus.  Multi  possunt  esse  ho¬ 
stes  et  aemuli  Christi,  quamvis  non  dicant  se 
esse  tales.  Diaboli  cum  Christum  verbis  con¬ 
fitebantur,  Mare.  i.  vers.  24.  Luc.  iv.  vers.41. 
fuerunt  tamen  hostes  Christi.  Sic  etdePseudo 
Apostolis  11  Cor.  xi  vers.  13.  Coloss.  n.  vers 
18,  etc.  Antichristus  venturus  est  in  mysterio, 
et  cum  seductione.  II  Thess.  II.  vers.  7.  id 
est,  ut  Medina  interpretatur  :  sub  specie  ac 
velamine  quodam  pietatis  etc.  »  Resp. :  Fallit 
Amesius,  cum  fingit  in  argumento  Bellar- 
mini  quatuor  terminos.  Sic  enim  debet  for¬ 
mari  argumentum  ex  mente  Bellarmini  :  Qui 
nec  verbis  nec  factis  ostendit  se  aemulum  et 
hostem  Christi,  ille  non  est  magnus  ille  An¬ 
tichristus,  sed  Papa  non  se  talem  ostendit. 
Ergo.  Major  constat  ex  II  Thess.  n.  vers.  7. 


ubi  tam  perversus  et  sceleratus  dicitur  futu¬ 
rus  Antichristus,  ut  ne  per  simulationem 
quidem,  Dei  vel  Christi  famulum  se  esse 
professurus  sit,  quandoquidem  manifeste,  et 
luce  palam,  extollet  se  super  omne  quod  di¬ 
citur  Deus,  aut  colitur ;  neque  ex  ore  ejus  ulla 
vox  humilitatis  aut  subjectionis  audietur, 
quia  est  illud  Os  loquens  grandia  Dan.  vii. 
vers.  8.  «  Velamen  »  pietatis  apud  gentiles, 
infideles,  facile  stare  potest  cum  aperta  pro¬ 
fessione  odii  in  Christum,  ut  hodieque  con¬ 
stat  inter  Hebrseos  et  Mahumetanos.  Hoc 
vero  dixerim,  si  omnino  Catholicorum  The¬ 
ologorum  aliquis  ea  verba  scripsisset  de 
Antichristo,  quee  Amesius  falsarie  tribuit 
Medinse.  Is  enim  ea  verba  habet,  non  de 
Antichristo  «  antonomastice  »  sic  dicto,  sed 
de  prodromis  a  ejus  typum  gerentibus,  prae¬ 
currentibus  eum  in  spiritu  seductionis  et 
malitiae  ».  De  illo  enim  mox  ait  :  Secundum 
fidem  asserendum  est,  quod  Antichristus  erit 
singularis  persona,  quem  Paulus  describit  esse 
hominem  peccati,  quia  manifeste,  ac  totus 
scelestus  erit,  adeo  ut  mereatur  potius  dici 
scelus ,  seu ,  homo  peccati,  quam  pecca¬ 
tor».  Sed  instat  Amesius  :  «  Falsum  esse, 
quod  Bellarminus  ait :  Papam  nullo  modo 
se  Christum  dicere,  aut  illi  parem;  contrarium 
enim  apparere  ex  ipso  Bellarmino  1.  quia 
dicit  se  fundamentum  et  lapidem  angularem 
illum  de  quo  Isa.  xxvm.  vers.  16.  2.  Quia 
dicit  se  illum  unum  Pastorem,  Joan.  x.  vers. 
16.  3.  Quia  affirmat  se  esse  caput  Ecclesiae  ». 
Sed  hse  cavillationes  jam  supra  suis  locis 
excussse  sunt.  In  praesenti  dicere  sufficiat,  has 
et  similes  denominationes,  Papee  non  tribui 


VINDICIS  DE  ROMANO  PONTIFICE. 


291 


nisi  minus  principaliter,  ministerialiter,  ct 
accommodatitie;  ex  quo  nihil  contra  nos  se¬ 
quitur. 

Ad  CAPUT  II. 

Rom.  Pontificem  non  esse  Antichristum, 
Bellarminus  hoc  cap.  ex  eo  probat,  quia  An¬ 
tichristus  una  tantum  persona  est,  Pontifices 
autem  multi  fuerunt  et  erunt,  eadem  digni¬ 
tate  et  potestate  praediti.  Ergo  Papa  non  est 
Antichristus.  «  Negat  Amesius  majorem». 
Sed  probat  Bellarm.  1.  ex  Joan.  v.  v.  43. 
Si  venerit  alius  in  nomine  suo ,  illum  acci¬ 
pietis.  Hic  certa  una  persona  Christo  op¬ 
posita  designatur,  per  illum  unum  nomine 
suo  venturum.  Ita  de  Antichristo  haec  verba 
interpretantur  SS.  Ambrosius.  Chrysosto- 
mus,  Cyrillus,  Irenaeus,  Augustinus,  Theo- 
doretus.  Et  Hieronymus  in  cap.  vii.  Daniel. 
sic  ait  :  «  Ergo  dicemus,  quod  omnes 
scriptores  ecclesiastici  tradiderunt,  in  con¬ 
summatione  mundi,  quando  regnum  de¬ 
struendum  est  Romanum,  surrecturum  esse 
unum  de  hominibus,  in  quo  totus  Satanas 
habitaturus  est  corporaliter  ».  Merito  autem 
hic  una  certa  persona  intelligitur;  tum,  quia 
Dominus  hic  opponitpersonam  personae,  non 
regnum  regno,  nec  sectam  sectae  ;  tum  quia 
indicat,  Antichristum  a  Judaeis  pro  Messia 
accipiendum;  constat  autem  Judaeos,  certum 
hominem  exspectare;  tum  denique,  quia  de 
aliis  falsis  Prophetis  accipi  nequit  ly  « alius» ; 
cum  plurimi  tam  ante,  quam  post  Christum 
venerint.  Porro  frigidum  est  Amesii  effugium, 
quo  persuadere  satagit,  ly  «  alius  »  non 
magis  hic  unam,  certam,  et  singularem  per¬ 
sonam  significare,  quam  Joan.  iv.  vers.  37. 

I  Cor.  vi.  vers.  1.  et  x.  vers.  24.  29.  et  xii. 
vers.  9.  10.  et  xiv.  vers.  17.  Gal.  i.  vers.  19. 
Jac.  iv.  vers.  12.  Sed  hoc  nec  leviter  pro¬ 
batur,  et  repugnat  communi  interpretationi 
Patrum,  qui  docent,  «  illum  alium  a  Judaeis 
pro  Messia  accipiendum».  Uti  apertissime 
patet  ex  ipsis  Christi  verbis  :  Si  alius  ve¬ 
nerit  in  nomine  suo ,  illum  accipietis.  Quis 
autem  nescit  Judaeos  exspectare  unam  singu¬ 
larem  personam  pro  suo  Messia  ?  Perfricuit 
ergo  frontem  Amesius,  cum  non  erubuit  di¬ 
cere  :  «  Non  dicit  hoc  Christus».  Idem  facit 
in  proxime  seqq.  Dixerat  Bellarminus  : 
Omnes  alios  falsos  Prophetas  venisse  in  no¬ 
mine  alterius,  ut  testatur  Jcrem.  xiv.  vers. 
■14.  Falso  Prophetx  vaticinantur  in  nomine 
meo  non  misi  eos.  Christus  autem  apud 


Joannem  loquitur  de  alio,  qui  veniet  nomine 
suo  ,  nec  agnoscet  Deum,  sed  extolletur 
super  omne,  quod  dicitur  Deus.  Est  porro 
hic  notandum,  caute  et  astute  Amesium  hic 
SS.  Patrum  mentionem  dissimulare,  quos 
alii  Calvinistoe,  praesertim  Danaeus,  Sutlivius, 
Sibrandus,  Junius,  et  Abbatus,  apud  Beca- 
num  et  Gretserum,  horrendis  et  impuden¬ 
tibus  conviciis  excipiunt,  eo  quod  in  hoc  de 
Antichristo  dogmate,  ac  specialiter  in  hoc 
S.  Joannis  textu  aperto  nobiscum  stent. 
Nempe  pudet  Amesium  aperto  marte  pug¬ 
nare  cum  SS.  Patribus  in  actu  signato  , 
sed  non  in  actu  exercito. 

Praeter  locum  Joannis  (qui  sine  dubio  solus 
cum  SS.  Patrum  expositione  cuivis  cordato 
sufficit) ,  probat  Bellarm.  singularem  per¬ 
sonam  2.  etiam  ex  II  Thessal.  ii.  vers.  3. 
Ille  iniquus ,  homo  peccati,  filius  perditionis, 
etc.  In  Graeco  habetur,  o  aOpwTro;  ap.apxta?, 
o  6to;  TVjs  a-Kolziac,  etc.  Articulus  autem  ille 
Graecus  6  ut  testatur  S.  Epiphan.  hseres.  9. 
contrahit  significationem  ad  unam  rem  cer¬ 
tam.  Et  licet  haec  regula  patiatur  alicubi 
exceptionem,  ut  oggerit  Amesius;  hic  ta¬ 
men  eam  valere,  constat  ex  dictis  et  di¬ 
cendis. 

Item  probat  Bellarm.  ex  I  Joann.  ii.  vers. 
18.  Daniel.  vii.  vers.  23.  etxi.  vers.  31.  etxn. 
vers.  11.  Apoc.  xm.  vers.  13.  et  xvn.  vers. 
5.  Sed  ab  his  omnibus  Amesius  se  facile 
expedit  dicendo  :  «  Falsum  est ».  Quantumvis 
SS.  Hieronymus,  Augustinus,  Theodoretus, 
Irenseus  (imo  alicubi  Calvinus  et  Beza)  ita, 
ut  Bellarminus,  de  Antichristo  interpretentur. 
Sed  videamus  quid  contra  singularem  Anti- 
christi  personam  proferat  Amesius. 

I.  — Arguit:  « Antichristus  coepit  tempore 
Pauli  in  mundo  versari,  et  tamen  in  fine 
mundi  conficietur,  II  Thessal.  ii.  vers.  8. 
Ergo  non  est  unus  singularis  homo».  Bel¬ 
larm  :  Antichristus  tempore  Apostolorum 
coepit  in  mundo  versari,  non  in  se,  sed  in 
suis  praecursoribus.  Notandum  :  quod  Junius 
Calvinista  tam  impudens  fuerit  et  praeceps, 
ut  dixerit  :  «  Exstitisse  jam  tempore  S. 
Pauli  Antichristum,  non  tantum  in  praecur¬ 
soribus  suis,  sed  etiam  in  propria  persona». 
Sed  cum  Amesius  ex  Gretsero  didicerit,  hoc 
admisso,  cogi  se  ad  designandum  Antichri¬ 
stum  in  propria  persona  tempore  Pauli,  nec 
alium  inveniri  posse  praeter  S.  Petrum; 
hunc  autem,  Antichristum  appellare  quin 
impium  et  blasphemum  sit,  Amesius  negare 
non  posset ;  aliam  rimam  elabendi  invenit  : 


592 


VINDICLE 


«Hoc  est,  inquit,  quod  volumus  in  hoc 
argumento  :  peculiarem  quamdam  tyran- 
nidem  ibi  notari,  cui  paulatim  subserviebant 
illi  praecursores,  sicut  Beza  ipse,  cujus  est 
hoc  argumentum  declarat ;  ita  ut  omnes  per¬ 
tineant  ad  corpus  illud,  cujus  caput  maxime 
proprie  est  Anti  christus.  »Resp. :  Non  videtur 
Amesius  ipse  scire  quid  velit  in  eo  argu¬ 
mento.  Nam  si  Antichristus  caput  est  om¬ 
nium  illorum  praecursorum,  et  hi  omnes  ejus 
tyrannidi  subserviebant ,  nullam  speciem 
veritatis  habet,  quod  ipsi  fabulantur.  Quo¬ 
modo  enim  Pontificatui  Romano  subser¬ 
viebat  vel  Neronis  crudelitas,  vel  Simonis 
Magi  aliorumque  haereticorum  impietas? 
utramvis  enim,  vel  utramque,  per  «  myste¬ 
rium  jam  operans  »  intelligunt  SS.  Patres  et 
interpretes;  nec  videtur  posse  aliud  rationa¬ 
biliter  assignari,  cum  utraque  funditus  ex¬ 
scindere  Papatum  universum  si  potuisset, 
voluisset.  At  inquit  Amesius  2. : «  Quis  sanus 
credet ,  haereticos  et  tyrannos  a  tempore 
Apostolorum,  praecursores  fuisse  unius  sin¬ 
gularis  hominis,  in  fine  mundi,  venturi,  et 
ad  brevissimum  tempus  regnaturi?  Certe 
praecuusores  isti,  si  conjunctim  saltem  spe¬ 
ctentur,  pejores  multo  fuerunt,  quam  possit 
esse  Antichristus  triennis  ».  Resp. :  Catholici 
omnes  cum  unanimi  Patrum  consensu  id 
credunt;  et  haud  paulo  sanioris  cerebri  sunt 
(ut  de  fide  nil  dicam)  quam  tota  natio  Puri- 
tanica.  Nec  certe  in  hoc  credendo,  imo  et 
intelligendo  est  ulla  difficultas.  Nequitia  enim 
illa  Praecursorum,  hoc  est,  vel  crudelitas 
tyrannorum ,  vel  impietas  haereticorum  . 
praeludit  quasi  typus  et  umbra  supremae  illi 
impietatis  et  tyrannidi,  quam  sub  mundi 
finem  Antichristus  exhibebit.  Ad  rem  vero 
non  facit,  quod  illorum  impietas  et  crudelitas 
in  unum  conflata  forsan  excessura  esset  im¬ 
pietatem  Antichristianam ;  non  enim  omnes 
simul  sumpti,  sed  saltem  singuli,  persecuti¬ 
onem  spiritualem  et  corporalem  Antichristi 
praefigurant. 

11.  —  Arguit  Amesius  :  «  Per  Antichri- 
stum,  qui  in  Nov.  Test.  bestia  vocatur,  non 
magis  intelligendus  est  unus  singularis  homo, 
quam  per  bestias  Danielis  unus  singularis 
rex.  »  Resp.  :  Danicl  non  intelligit  per  singu¬ 
las  bestias  semper  singula  regna.  Nam  cap. 
Viii.  vers.  3.  intelligit  per  Arietem  Darium 
regem  Persarum,  et  per  hircum  Alexandrum 
Magnum.  Amesius  :  «  Falsum  hoc  esse  di¬ 
serte  testatur  Angelus  Gabriel,  Dan.  iv. 
vers.  21.  22.  23  d.  Resp.  :  Hic  impudente 


Junio  impudentior  est  Amesius.  Ille  enim  ex 
mente  Bezae  agnoscit,  non  semper  in  Daniele 
(et  signanter  cap.  vm.)  per  singulas  'bestias 
singula  regna  intelligi. 

III.  —  Arguit  Amesius  :  «  Apostasia)  ca¬ 
put  est  Antichristus.  Sed  non  est  paucorum 
annorum  sub  uno  rege  perficienda;  ergo  An¬ 
tichristus  non  est  umus  rex  paucorum  anno¬ 
rum  ».  Resp.  :  Si  numerare  placeat,  plures 
quam  quatuor  terminos  inveniemus  in  syllo¬ 
gismo  Amesii.  1.  Apostasiae  caput.  2.  Apo¬ 
stasia).  3.  Rex  unus  paucorum  annorum,  i. 
Sub  uno  rege  perficienda,  o.  Antichristus. 
Quod  si  informe  hoc  monstrum  reformetur, 
sic  :  Antichristus  est  Apostasia  (vel  Aposta¬ 
sia)  caput) ;  sed  ha)c  non  potest  esse  pauco¬ 
rum  tantum  annorum,  et  unius  regis  :  ergo 
nec  Antichristus  est  paucorum  annorum,  et 
consequenter  unus  numero  homo.  Resp.  : 
Utraque  praemissa,  si  non  aperte  falsa,  sal¬ 
tem  vix  (in  bono  sensu)  probabilis  est.  Nun¬ 
quam  enim  probabitur,  non  posse  talem 
generalem  defectionem  a  fide  (praesertim 
praesupposita  haeresum  et  macchiavellismi 
tam  insigni  dispositione)  brevissimo  tempore 
contingere.  Multo  minus  poterit  probari, 
defectionem  illam  seu  apostasiam  potius 
esse  a  fide,  quam  ab  imperio  Romano. 
Amesius  quidem  intrepide  hic  quae  placent 
affirmat,  quae  displicent,  negat ;  sed  ne  gry 
probat.  Sive  enim  per  Apostasiam  gexovu- 
[xum;  intelligatur  ipse  Antichristus  (ut  vo¬ 
lunt  Patres  Graeci  apud  Bellarminum,  quod 
nec  Amesio  displicet) ;  sive  discessio  ab  im¬ 
perio  Romano,  ut  multi  Patres  Latini  volunt; 
sive  etiam  defectio  a  fide,  ut  contendit  Cal¬ 
vinus  cum  suis  ;  optime  haec  omnia  stare 
possunteum  una  persona  Antichristi,  sub  quo 
fiat  generalis  discessio  ab  imperio  Romano, 
et  defectio  a  fidei  Christianae  professione  pu¬ 
blica,  et  utraque  intra  paucos  annos.  Quae¬ 
nam,  quaeso,  ratio,  vel  quae  verba  Apostoli 
his  adversantur?  Dicit  is  quidem  vers.  3. 
Nisi  venerit  discessio  primum ,  et  revelatus 
fuerit  homo  peccati  :  at  hinc  non  recte 
infertur ;  discessionem  illam  esse  necessario 
peccaminosam,  et  ipsissimam  Antichristi 
apostasiam.  Imo  ex  his  ipsis  verbis  potius 
contrarium  infertur,  nempe  :  duo  illa  esse 
omnino  distincta  tempora.  Prius  enim  debet 
fieri  discessio  illa,  (sive  a  fide,  sive  ab  im¬ 
perio  Romano),  deinde  vero  subsequetur 
revelatio  Antichristi.  Et  hoc  praecipue  juxta 
glossas  Neo-Evangelicorum,  qui  volunt  a 
multis  saeculis  contigisse  Apostasiam,  modo 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


203 


autem  a  Lufchero  revelatum  fuisse  mundo 
Antichristum.  Unde  Gerbardus  quoque  do¬ 
cet,  non  fuisse  articulum  fidei,  quod  Papa 
sit  Antichristus,  antequam  id  inundo  reve¬ 
laretur  per  quintum  Evangelium  tertii  Elise*. 
Falsum  etiam  plane  est,  quod  sine  funda¬ 
mento  dicit  Amesius  :  Paulo  contradici,  si 
dicatur  apostasiam  a  fide  non  necessario 
(adaequate)  coaevam  esse  Antichristo ;  fal¬ 
sum,  inquam,  quia  nec  syllaba  aut  iota  re- 
peritur  in  Apostolo,  quod  necessario  ponat 
utrum  que  adaequate  coaevum.  Caeterum  non 
est  dubium,  maximam  dispositionem  ad 
Atheismum  (et  consequenter  Antichristiani- 
smum)  positam  esse  per  apostasiam  Lutheri 
et  sequacium;  qui  paulatim  omnes  vergunt 
ad  Psittaco -Domino -Calixto  Indifferentis- 
mum,  aeporro  ad  Atheismum.  Dixerat  postre¬ 
mo  Bellarm.  :  Etsi  daremus  generalem  apo¬ 
stasiam  a  fide,  et  multis  jam  annis  duran¬ 
tem,  esse  regnum  Antichristi,  non  continuo 
sequeretur  :  Papam  esse  Antichristum  ;  nam 
adhuc  quaestio  tractanda  esset,  quinam  de¬ 
fecerint  a  fide  et  religione  Christi  :  nosne 
an  Lutherani?  Hic  arripit  occasionem  Ame¬ 
sius,  exspatiandi  in  campum  canina)  (immo 
blasphema))  facundiae,  qui  nusquam  est  pa- 
tentior,  quam  in  hac  de  Antichristo  dispu¬ 
tatione.  Ait  ergo  :  «  Quinam  defecerint  a 
fide  et  religione  Christi,  nosne,  Calvi  ni  sta), 
an  Papista),  non  erit  quaestio  apud  illos,  qui 
utrosque  noverint,  et  utramque  professio¬ 
nem  comparaverint  cum  doctrina  Christi  in 
Scripturis  expressa,  si  praejudicio  remoto, 
vel  mediocrem  adhibeant  considerationem. 
Qui  namque  1.  ex  operibus  legis  quaerunt 
justitiam  Rom.  ix.  vers.  32.  2.  Qui  doctri¬ 
nam  docent  daemoniorum  de  matrimonio  et 
cibis.  I  Tim.  iv.  vers.  1.  3.  3.  Qui  non  ca¬ 
vent  sibi  ab  idolis  I.  Joan.  v.  vers.  11.4. 
Qui  non  acquiescunt  in  Christo,  ut  unico  Me- 
diatore,  I  Tim.  n.  vers.  3.  5.  Qui  Deum  co¬ 
lunt  secundum  mandata  hominum,  Matt.  xv. 
vers.  9.  6.  Qui  religiose  colunt  Angelos  et 
alias  creaturas,  Coi.  ii.  vers.  18.  7.  Qui  ca¬ 
licem  denegant  Ccenam  Dominicam  cele¬ 
brantibus,  et  speciem  tantum  panis  ipsis 
praebent,  I  Corinth.  xi.  vers.  26.  8.  Qui  fi¬ 
deles  arcent  a  lectione  sacrae  Scripturae, 
Joan.  v.  vers.  39.  9.  Qui  denique  nihil  ha¬ 
bent  cmnino,  in  quo  non  aliquo  modo  dege¬ 
nerarunt  a  simplicitate  illa,  quae  estin  Christo, 
II  Corinth.  xi.  vers.  3.  illi  procul  dubio  de¬ 
fecerunt  a  fide  et  religione  Christi.  Haec,  qui 
in  Papistis  non  videt,  caecus  est.  »  Resp.  ; 


Si  ista  vident  in  Papistis,  sine  dubio  sunt  ex 
iis,  de  quibus  ait  S.  August.  tract.  in  Joan. 
«  Ipsi  vocant  se  videntes  ;  sunt  autem  haere¬ 
tici.  »  Merae  calumniae  sunt,  et  sacrilegae  in¬ 
terpretationes  Scripturae,  quae  in  Catholicos 
impie  detorquet  Amesius.  Annon  enim  et 
Ariani,  aliique  haeretici,  eadem  depravatione 
Scripturarum  possent  Orthodoxis  objicere 
discessionem  ab  ea  fide,  quae  non  est  nisi 
idolum  propriae  cujusquc  phantasiae.  Porro 
quinam  a  vera  et  avita  Christi  fide  disces¬ 
serint,  non  melius  perspici  potest,  quam 
lustrando  doctrinam  et  praxim  Ecclesiae  an¬ 
tiquae  quarti  et  quinti  saeculi;  in  quibus  ce 
lebrata  sunt  quatuor  concilia  oecumenica, 
quae  et  Sacramentarii  gloriantur  se  vene¬ 
rari.  Mentiar,  nisi  supra  quinquaginta  arti¬ 
culos  facile  sit  ex  certissimis  testimoniis 
assignare,  in  quibus  evidens  est,  nos  cum 
primitiva  illa  Ecclesiae  doctrina  et  praxi  sen¬ 
tire,  Calvinistas  vero  e  diametro  repugnare. 
Videri  potest  elegans  et  summaria  collatio 
tum  Catholicorum,  tum  Sacraimentariorum 
cum  antiqua  Ecclesia  quarti  et  quinti  saeculi, 
in  plerisque  ejusmodi  articulis,  apud  Cardin. 
Perronium  in  Replica  ad  Responsum  Sere¬ 
nissimi  regis  Britannia)  Jacobi  cap.  28. 
Quam  et  in  Latinum  traductam,  sua)  Apolo- 
gia;  subjunxit  Petrus  Bcrtius  Belga. 

Ad  CAPUT  III. 

Necdum  venisse  Antichristum,  et  conse¬ 
quenter  Rom.  Pontificem  non  esse  Antichri¬ 
stum,  Bellarminus  seqq.  cap.  probat.  Porro 
Amesius,  ut  effugiis  cavillatoriis  viam  prae¬ 
paret,  sic  ait  :  «  Tam  facile  hoc  dicitur  a 
Pontificiis,  atque  a  Judaeis  dicitur,  nondum 
venisse  Christum  ;  et  eadem  etiam  ratione. 
Sicut  enim  Judaei  fingunt  sibi  Christum, 
qualem  Deus  numquam  promisit :  sic  Ponti¬ 
ficii  talem  exspectant  Antichristum,  qualem 
Scriptura  numquam  descripsit.  Illi  satis  vi¬ 
dent,  Christi  notas  nemini  convenire  nisi 
Jesu  Domino  nostro,  quem  non  recipiunt  : 
hi  etiam  intelligunt,  notas  Antichristi  nemini 
convenire  praeterquam  Papae,  quem  Anti¬ 
christum  agnoscere  nolunt.  Sicut  illi  igitur 
Christum,  ita  hi  Antichristum  in  perpetuum 
exspectabunt  ».  Resp.  :  Utut  Judaeis  perfidis 
Catholici  sint  similes  in  ratione  una  genera¬ 
lissima  negandi,  tamen  in  omnibus  reliquis 
sunt  dissimillimi;  e  contra  Lutherani  et  Cal- 
vinistac  sunt  illis  persimiles  in  plerisque 
aliis,  Nam  sicut  ex  mero  odio  et  invidia  Ju- 


VLNDICLE 


29  i 

daei  respuebant  Christum  :  ita  et  Lutherani 
ac  Calvinistae  ejus  Vicarium.  Judaei  Christi 
miracula  et  praedicationem  calumniabantur; 
Lutherani  et  Calvinistae  etiam  Sanctissima 
quaeque  in  Romano  Pontifice  daemoni  ad- 
scribunt.  Judaei  Scripturae  verba  violente  , 
juxta  proprium  affectum  depravatum,  tor¬ 
quebant  contra  Christum  ;  Lutherani  et  Cal¬ 
vinistae  contra  universalis  Ecclesiae  antiquae 
sensum  et  consensum  turpiter,  et  absurde, 
ex  mero  odio  et  invidia,  sacra  verba  in 
Christi  Vicarium  detorquent.  Judaei  verum 
Christu  n,  ej usque  Vicarium  Roman.  Ponti¬ 
ficem  spernentes,  facillime  recipient  Anti- 
christum  verum  tamquam  suum  Messiam  : 
Lutherani  et  Calvinistae  facile  se  eidem  sub¬ 
mittent,  non  quidem  ut  suo  Messiae,  (hoc 
enim  Judaeis  proprium  est),  sed  ut  Romani 
Pontificis  infensissimo  hosti,  cum  quo  facil¬ 
lime  (si  tamdiu  perennet  haec  secta  Lutherano- 
Calvinistica)  conspirabunt  in  exstirpando  jugi 
sacrificio,  cultu  crucis,  imaginum  etc.,  ad 
quae  omnia  proxime  disponit  haeresis,  uni¬ 
versae  pietatis  avitae  vastatrix.  Judaei  Chri¬ 
stum  non  rejecissent,  nisi  hic  vitia  eorum 
correpsisset  :  Lutherani  et  Calvinistae  in  suo 
capite  et  parente  Luthero  numquam  se  a 
Roman.  Pontifice  separassent,  si  hic  conni- 
vere  voluisset  in  Lutheri  erroribus  contuma¬ 
cissime  defensandis.  Dicant  nobis  Lutherani 
et  Calvinistae  :  cum  Lutherus  sub  ipsum 
tempus,  quo  justissima  excommunicationis 
bulla  (nisi  resipisceret)  in  ipsum  Romae  ex¬ 
pediebatur,  Leoni  X.  his  blandissimis  verbis 
scripsit  :  «  Eum  Danielem  in  Babylone,  Eze- 
chielem  inter  scorpiones,  Agnum  in  medio 
luporum;  cujus  innocentiam  ipse  tutatus 
sit;  cujus  celebratior  etaugustior  sit  in  omni 
terrarum  orbe,  tantorum  virorum  litteris 
cantata  opinio,  et  vitae  inculpatae  fama,  quam 
ut  a  quovis  vel  maximi  nominis  possit 
quavis  arte  impeti  ».  Cum,  inquam,  sic  de 
Romano  Pontifice  sensit  et  scripsit,  num- 
quid  non  contra  mentem,  et  rei  veritatem 
locutus  est?  Si  annuitis;  fateri  cogimini, 
Leonem  X.  hominem  innocentem  et  san¬ 
ctum,  non  nisi  impie  et  blaspheme,  a  Lu¬ 
thero,  furiarum  stimulis  jam  agitato,  pro¬ 
brosum  Antichristi  nomen  accepisse.  Si 
abnuitis;  Parentem  vestrum  arguitis  flagitii 
intolerabilis,  adulationis  impiae,  sacrilegae,  et 
mendacissimse.  Vel  enim  agnovit  tunc,  cum 
ista  scriberet,  J^eonem  esse  Antichristum, 
vel  non  agnovit.  Si  ita  ?  ergo  impie  blanditus 
est  Antichristo,  in  ejusijue  se  obsequio  fore 


spopondit,  dummodo  non  adigeretur  ad  pa¬ 
linodiam.  Si  non  ?  ergo  fulmen  illud  Vatica¬ 
num,  vel  potius  ira  furorque  Lutheri  revela¬ 
vit  hunc  Antichristum  ;  adeoque  sicut  «  Chri¬ 
stus  veritatem  Judseis  dicens  »  factus  est 
r  Samaritanus  et  daemonium  habens  »  ;  ita 
et  ejus  Vicarius,  Lutherum  et  ejus  sequaces 
in  viam  reducere  volens,  inimicus  iis  factus 
est,  et  ex  agno  Dei,  lupus  infernalis,  ex  Da- 
niele  Nemrothus,  ex  Ezechiele  tyrannus  et 
Antichristus  evasit.  Haec  generatim  de  Lu- 
therano-Calvinistico  furore,  in  hac  de  Anti¬ 
christo  calumnia,  ubi  communiter  non  modo 
omnem  frontem  et  conscientiam,  sed  etiam 
mentem  et  hominem  universim  exuisse  viden¬ 
tur.  Scilicet  quidvis  effutiunt  oestro  illo  perciti. 
Quami  enim  insanum  est  hic  Amesii  menda¬ 
cium,  cum  asserit  :  «  Catholicos  intelligere, 
notas  Antichristi  nemini  convenire  praeter¬ 
quam  Papae  »  ?  Quid  mendacissime  Purita- 
ne ?  Tune  perspicis,  quid  Catholici  intelli- 
gant?  Equidem  ex  teipso  id  affirmanti  non 
crederem,  etiamsi  cum  Lutherano  Danha- 
wero  liquidissimam  et  «  quasi  Euclideam 
demonstrationem»  jactares  ;  quin  etiam  cum 
tuo  G.  Povello,  Deum  «  sancte  testareris,  te 
tam  certo  scire  Pontificem  Rom.  esse  mag¬ 
num  illum  Antichristum,  et  Pontificiam  Ec¬ 
clesiam  Antichristi  Synagogam,  quam  Deum 
ipsum  esse  in  coelis.  Creatorem  visibilium  et 
invisibilium,  et  Jesum  Christum  verissimum 
Messiam  etc  ».  Si  enim  de  rebus,  quae  ita 
vobis  abstrusae,  nobis  autem  clarissimae  sunt 
(uti  sunt  cogitationes  nostrae),  tam  impuden¬ 
ter  mentimini ;  quis  nisi  vecors  credet  vobis 
de  animi  vestri  sensu  loquentibus?  cum  expe¬ 
riamur,  nullis  vos  abstinere  mendaciis,  nul¬ 
lis  calumniis,  nullis  contumeliis,  dummodo 
inflammatam  vestram  in  Rom.  Pontificem 
rabiem  exsaturare,  et  miserum  vulgus,  spe¬ 
cioso  divini  Verbi  praetextu,  tam  in  execra- 
tione  Pontificis,  quam  in  vestri  veneratione 
contineatis.  Sed  redeundum  in  viam,  unde 
nonnihil ,  nec  omnino  importune,  digressi 
sumus. 

Ad  CAPUT  IV. 

Assignat  hic  Bellarminus  sex  notas,  ex 
quibus  demonstratur,  necdum  venisse  Anti¬ 
christum.  Duae  praecedunt,  scilicet,  praedi¬ 
catio  Evangelii  in  universo  orbe,  et  omni¬ 
moda  desolatio  Rom.  imperii  :  duae  comi¬ 
tantur,  nempe  reditus  Henoch  et  Eliae , 
itemque  persecutio  gravissima  et  notissima 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


295 


Antichristi  :  duae  sequuntur  ejus  adventura, 
nempe  duratio  ejus  per  tres  annos,  et  finis 
mundi.  Ex  his  sex  signis  in  Scriptura  indi¬ 
catis  demonstratur,  Antichristum  necdum 
venisse,  ac  multo  minus  Papam  esse  Anti¬ 
christum. 

I.  —  Demonstratio  est  :  Quia  Scripturse 
testantur,  in  toto  mundo  praedicandum  E- 
vangelium,  antequam  veniat  ultima  perse¬ 
cutio  ab  Anti christo  excitanda,  Matth.  xxiv. 
vers.  14.  Amesius  ait  :  «  Nihil  ibi  dicitur  de 
adventu  Antichristi,  sed  praedicandum  Evan- 
gelium  dicitur  universo  mundo  ante  destru¬ 
ctionem  Hierosolymae,  ibici .  vers.  16.  Tunc 
qui  in  Judaea  etc.  Resp.  :  Certum  est,  in  eo 
cap.  nonnulla  praedici  a  Christo  futura  ante 
excidium  Hierosolymae,  et  nonnulla,  quae 
finem  mundi  praecessura  sunt ;  et  inter  po¬ 
steriora  esse  praedicationem  Evangeliiin  toto 
orbe  omnibus  gentibus;  ut  consentiunt  SS. 
Patres.  Anmsius  2.  «  Per  universum  orbem 
non  intelligendae  sunt  omnes  orbis  particu¬ 
lae,  sed  multae  ejus  partes,  ita  ut  adcaeteros 
etiam  virtualiter  pervenerit  idem  Evange- 
lium,  nullo  genere  hominum  ab  illius  bene¬ 
ficii  participatione  excepto,  ut  videre  est 
Rom.  x.  vers.  18.  Coi.  i.  vers.  6.  23  ».  Resp. : 
Haec  est  glossa  Neo-Evangelica,  texui  sacro 
e  diametro  opposita,  cum  ait  :  In  testimo¬ 
nium  omnibus  gentibus ;  et  tunc  veniet  con¬ 
summatio.  Item  :  Dominabitur  a  mari  us¬ 
que  ad  mare  :  adorabunt  eum  omnes  Reges 
terree ,  omnes  gentes  servient  ei.  Psal.  lxxi. 
vers.  11.  Ubi  hic  restrictio  Calvinistica?  Utri 
credemus  ?  Et  quid,  quaeso,  illa  «  victualis 
perventio  Evangelii  »,  quam  fingit  Amesius? 
nonne  est  pura  puta  non-perventio?  Quftin 
denique  projectae  audaciae  est  Amesius;  cum 
Apostoli  conceptis  verbis  petierint  «  signum 
adventus  Domini,  et  consummationis  saecu¬ 
li»,  et  ad  hanc  interrogationem,  conceptis 
similiter  verbis  Christus  responderit  :  Prae¬ 
dicabitur  hoc  Evangelium  regni  in  universo 
orbe ,  in  testimonium  omnibus  gentibus ,  et 
tunc  veniet  consummatio.  Quaenam  alia 
consummatio  nisi  saeculi?  de  qua  interroga¬ 
runt  Discipuli.  Amesius  tamen  directe  Chri¬ 
sto  contradicit,  dum  impudenter  ait  :  «  Sit 
signum  finis  templi,  urbis,  et  Reipublicae 
Judaeorum,  »  non  finis  mundi.  Utri  crede¬ 
mus  ?  Sed  non  sufficit  contradixisse  semel 
ac  iterum ;  mox  enim  quasi  Christum  cor¬ 
recturus  subdit  :  «  Si  ad  excusationem  tol¬ 
lendam  (quod  sane  Christus  indicat  illis 
verbis  :  in  testimonium  illis  etc.  uti  etiam 


Jenensium  Glossa  ait  :  ne  ulla  gens  igno¬ 
rantiae  causa  se  excusare  queat)  necessaria 
sit  praedicatio  Evangelii  in  omnibus  gentibus, 
necessarium  est  etiam,  ut  omnibus  et  singulis 
mortalibus  ab  initio  praedicaretur  » .  Annon 
hoc  est  velle  corrigere  intentionem  Christi? 
Ex  his  ergo  omnibus  firmissima  manet  prima 
demonstratio. 

Ad  CAPUT  V. 

Secunda  demonstratio  :  quod  Antichristus 
necdum  venerit,  desumitur  ex  omnimoda 
desolatione  imperii  Rom.  proxime  Antichri¬ 
stum  antecedente.  Sed  manet  adhuc  succes¬ 
sio  et  nomen  imperatorum  Romanorum  ; 
ergo  Antichristus  necdum  venit.  Amesius  1. 
«  Propositio  non  potest  ex  Scripturis  (Galvi- 
nistica  glossa  interpolatis)  probari.  »  Resp.  : 
SS.  Patres  tam  Graeci  quam  Latini  aperte, 
ut  nos  Catholici,  intelligunt  verba  Apostoli 
II  Thess.  ii.  vers.  7.  Tantum  ut  qui  tenet 
nunc ,  teneat ,  donec  de  medio  fiat  etc.  Cui¬ 
nam  ergo  credendum?  Amesione,  an  Patri¬ 
bus?  Amesius  2.  Si  per  omnimodam  desola¬ 
tionem,  talem  iutelligat,  quae  consistere  non 
potest  cum  nomine  aut  titulo  imperii  (nota 
bene,  addendum  erat  :  Et  cum  successione) 
sic  falsa  est  propositio.  »  At  eam  convincit 
Bellarminus,  cujus  firmamenta  nec  leviter 
quatit  Amesius.  Certe  Romanorum  impera^ 
torem,  eum  qui  et  Germaniae  rex  est,  agno¬ 
vere  hactenus  fere  omnes  Europae  nationes, 
frustra  haereticis ,  ac  aemulis  nonnullis  e 
Pseudo-Politicorum  natione  oggannientibus. 
3.  Amesius,  de  medio  fieri,  contendit  esse 
idem  ac  diminui,  non  vero  destrui  omnino. 
At  repugnant  cum  SS.  Patribus  et  Scriptu¬ 
rae  interpretibus,  ac  Theologis,  omnes  Gram¬ 
matici  non-perversi.  Certe  etiam  qui  immi¬ 
nutus  est,  tenet ;  sed  qui  tenet  non  est  de 
medio  sublatus;  ergo  qui  imminutus  est,  non 
est  de  medio  sublatus.  Amesius  4.  «  Haec 
remotio  antecessura  fuit  non  adventum,  sed 
revelationem  Antichristi,  II  Thessal.  n  ». 
Resp.:  Nusquam  Scriptura  distinguit  revela¬ 
tionem  Antichristi  ab  ejus  adventu.  Tam 
erit  plenus  crudelitate  et  impietate  ejus  ad¬ 
ventus,  ut  sit  nefas  futurum  fidelibus  dubi¬ 
tare,  hunc  ipsum  esse,  qui  tot  saeculis  time¬ 
batur.  Amesius  5.  :  «  Illa  remotio  imperii 
sufficit  ad  Antichristi  revelationem  Romae 
exhibendam,  quae  Romam  vacuam  Anticjiri- 
sto  relinquit,  ut  sedem  sui  regni  ibi  possit 
collocare  ».  Resp.  :  Amesius  hanc  blasphe- 


296 


VINDICIS 


miam  nec  apparenter  ex  Scriptura  probat, 
sed  ex  proprio  loquitur  cum  suo  patre  Dia¬ 
bolo.  Archi-Episcopum  illum  anonymum  ab 
Aventino,  malae  fidei  historico,  laudatum, 
qui  dixerit  :  «  Imperatorem  esse  vanam  ap¬ 
pellationem,  et  solam  umbram  »  :  nullus 
prudens  potest  praeferre  omnibus  caeteris. 
S.  Thomam  in  II  Thessal.  n.  Lect.  1.  falso 
citat,  mutilat,  et  in  pravum  sensum  torquet 
Amesius.  Verba  S.  Thomae  haec  sunt  :  «  Di¬ 
cendum  est,  quod  nondum  cessavit  llom. 
imperium,  sed  est  commutatum  de  temporali 
in  spirituale,  ut  dicit  Leo  Papa  in  sermone 
de  Apostolis.  Et  ideo  dicendum,  quod  dis¬ 
cessio  a  Rom.  Imperio  debet  intelligi,  non 
solum  a  temporali,  sed  a  spirituali,  scilicet 
a  fide  Catholica  » .  Ubi  manifestum  est,  non 
loqui  S.  Doctorem  de  temporali  imperio 
Papae,  sed  de  spirituali. 

Ad  CAPUT  VI. 

Tertia  demonstratio  desumitur  ab  Henoch 
et  Elia,  qui  nondum  venerunt;  ergo  neque 
Antichristus  venit.  Vivunt  enim  illi  adhuc, 
ut  venienti  Antichristo  se  opponant,  et  con¬ 
servent  electos  in  fide  Christi,  et  tandem 
Judaeos  convertant ,  Malach.  iv.  vers.  5. 
Eccl.  xlviii.  vers.  9.  10.  et  xliv.  vers.  16. 
Matth.  xvii.  vers.  11.  Apoc.  xi.  vers.  3.  ubi 
aperte  etiam  tempus  praedicationis  eorum 
indicatur,  scilicet  diebus  1260.  Amesius : 
«  Eodem  plane  modo  Judaei  olim  Matth. 
xvii.  vers.  10.  Mare.  ix.  vers.  11.  ratiocina¬ 
bantur  ;  Elias  debet  venire  ante  Christum  ; 
sed  non  venit;  ergo  nec  Christus.  Somnia 
sunt  plane  gemella  ».  Resp.  :  Persuasio  illa 
Judaeorum  de  reditu  Elise  verissima  fuit 
quoad  substantiam,  et  satis  ab  ipso  Domino 
confirmata  his  verbis  :  «  Elias  quidem  ven¬ 
turus  est,  et  restituet  omnia  »  Potuissetne 
Christus  verbis  apertioribus  confirmare  sen¬ 
tentiam  Catholicam?  Neque  ullo  modo  haec 
evertitur  verbis  sequentibus  :  Dico  autem 
vobis,  quia  Elias  jam  venit.  Sensus  enim 
juxta  communem  SS.  Patrum  interpretatio¬ 
nem  verus  et  planus  est  iste  :  Elias  quidem 
(ut  recte  docent  Scribae,)  venturus  est,  et 
praecurret  adventum  meum,  sed  secundum, 
ad  judicium  extremum.  Tunc  enim  compare- 
bit  Elias  Thesbites  una  cum  Henoch,  et  re¬ 
stituet  omnia,  id  est,  omnes  reliquos  Judaeos 
reducet  ad  me,  meamque  Ecclesiam.  Sed 
qui  primum  meum  adventum  praecurrere 
debebat  non  est  Thesbites,  sed  alius  Elias, 


non  nomine,  sed  re  et  virtutibus,  nempe  Joan- 
nes  Baptista.  Ita  SS.  Iren.,  Tertull.,  Hieron., 
Chrysost.,  August.,  Gregor.,  eteaeteri  Patres 
communiter.  Sed  «  Patrum  sententia  hic 
nullius  momenti  sunt  »,  ait  Danaeus.  «  Hie¬ 
ronymum  fefellit  traditio  ,  apud  antiquos 
superstitio  illa  invaluit  :  unde  de  Patrum  te¬ 
stimoniis  non  laboramus,  quos  constat  se¬ 
ductos  esse  :  Credula  nimium  simplicitas 
veterum,  et  negligentia  favet  Bellarmino  : 
unde  merito  in  illis  aliquantulum  assentiendi 
temeritatem  » ,  ait  Abbatus.  «  Patres  a  vero 
plurimum  aberrarunt,  ideoque  in  hoc  argu¬ 
mento  communem  errorem- minime  stabilit 
SS.  Patrum  auctoritas  »,  inquit  Junius.  «  Id 
quod  ait  Bellarminus ,  senserunt  quidem 
Patres,  sed  communi  et  jam  recepta  sseculi 
sui  opinione,  quse  a  Judaeorum  Rabbinis 
profecta  est,  decepti  sunt  »,  ait  Lanseus.  A- 
mesius  autem  non  quidem  ita  aperte  in  SS. 
Patres  irruit,  reipsa  tamen  multo  iniquius 
eos  traducit,  dum  multoties  eorum  senten¬ 
tiam  sub  nomine  Pontificiorum,  vocat  «  fa¬ 
bulas,  somnia  etc.  ».  Et  hic  quidem  strenue 
pergit  se  iis  opponere,  et  omni  vi  (falsifica- 
tionum  et  audacissimorum  effatorum)  evin¬ 
cere,  Malachiam  tantum  loqui  de  primo 
adventu  Domini,  et  de  Joanne  Baptista  in 
spiritu  et  virtute  Elise  praecursuro.  Effugiola 
vero  per  se  vanissima  sunt,  cum  Amesius 
ait  :  «  Malach.  iv.  vers.  5.  et  Matth.  xvir. 
vers.  11.  Nulla  fit  mentio  vel  Henochi  venturi 
vel  Antichristi,  sed  Elise  tantum.  Apoc.  xi. 
vers.  3.  ubi  agitur  de  Antichristo,  nulla  fit 
mentio  vel  Henochi  vel  Elise.  »  Resp.  :  Esto 
nan  fiat  nominatim  :  at  alii  ibi  cum  nullo 
veritatis  colore  intelligi  queunt  :  de  duobus 
autem  illis  habetur  indubitata  traditio  Ec¬ 
clesiastica  apud  SS.  Patres,  fundata  in  ver¬ 
bis  Christi.  Quam  vero  audacter  pergit  tam¬ 
quam  evidentissimas  veritates  obtrudere, 
quse,  si  non  evidenter  falsa,  saltem  verisi¬ 
milia  non  sunt,  Ait  Malach.  iv.  vers.  5. 
prsedici  de  primo  adventu  Chi  isti  idque  evi¬ 
dentissime  patere  ex  loco  parallelo  Malach. 
m.  vers.  1.  2.  At  in  cap.  3.  nulla  fit  mentio 
Elia?,  sed  praedicitur  adventus  Christi  primus 
in  templum  suum,  prseparante  ei  viam  S. 
Joanne  Bapt.  In  quarto  autem  cap.  aperte 
dicitur  :  Ecce  ego  mittam  vobis  Eliam 
Prophetam ,  antequam  veniat  dies  Domini 
magnus  et  horribilis.  Quod  vero  mox  sub¬ 
dit  Amesius  :  «  Cum  etiam  Evangelista 
Mare.  i.  ultima  lisec  verba  Veteris  Testa¬ 
menti.  prima  fecit  Novi,  sicut  rejicit  hoc  fa- 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


cto  suo  libros  omnes  apocryphos  ab  homi¬ 
nibus  vi  interjectos,  sic  etiam  eadem  satis 
clare  interpretatur  de  primo  adventu  ».  Hoc, 
inquam,  Amesii  effatum  aperte  falsum  est. 
Conferantur  inter  se  cap.  ult.  Malachise,  et 
cap.  i.  Marci,  et  si  quis  potest,  dubitet,  A- 
mesium  esse  splendide  mentitum,  parique 
pseudologia  hinc  rejicere  libros ,  quos  ab 
haereticis  supra  vidimus  expungi  e  canone 
sacrorum  voluminum.  Sed  necdum  falsilo¬ 
quiorum  satis.  Postquam  enim  operose  sate¬ 
git  ostendere  per  diem  Domini  magnum 
et  horribilem  intelligi  primum  Christi  ad¬ 
ventum,  pervertens  varia  Scripturae  loca, 
et  detorquens  contra  communem  sensum, 
ad  suam  phantasiam  ,  subdit  :  a  Hcec  est 
clara  explicatio  loci,  quam  Arias  Montanus 
in  Malach.  didicisse  se  testatus  ab  Angelo 
Gabriele».  Resp.  :  Heec  est  clara  perversio 
Prophetae  ,  et  decumanum  crimen  falsi  in 
citatione  verborum  Aliae  Montani.  Legun¬ 
tur  equidem  ea  verba  apud  Ariam  ;  sed 
praecessit  explicatio,  verbis  et  sensu  pror¬ 
sus  diversa.  Sed  mirum  esset,  si  causa 
tam  exaggeratae  impietatis  et  absurditatis 
aliter  tractaretur.  Infringere  debebat  Ame- 
sius  id  quod  dixerat Bellarm.  Primum  Chri¬ 
sti  adventum  nullibi  in  SS.  Litteris  vocari 
diem  Domini  magnum  et  horribilem,  sed 
tempus  acceptabile  et  dies  salutis ;  unde 
et  ibid.  subjungit  :  Ne  forte  veniens  feriam 
terram  anathemate  ,  id  est  ,  ne  veniens 
ad  judicium,  et  inveniens  omnes  iniquos, 
omnem  terram  condemnem  ;  ideo  mittam 
Eliam,  ut  habeam  quos  salvem.  Ast  contra, 
in  primo  adventu  non  venit  Dominus  judica¬ 
re,  sed  judicari  ;  nec  perdere,  sed  salvare. 
Hic  nervus  est ,  quem  nec  attigit  quidem 
enervator  imaginarius.  Illud  vero  quod  Bel¬ 
larm.  probat,  locum  Apoc.  xi,  vers.  7.  8.  de 
Henochi  et  Elise  singularibus  personis  esse 
intelligenduiu,  ex  eo  quod  sint  interficiendi, 
insepulti  per  tres  dies  relinquendi,  postea  re¬ 
surrecturi,  et  in  coelum  ascensuri  etc.,  cona¬ 
tur  quidem  eludere  Amesius,  sed  prseter  te¬ 
merariam  novitatem  de  corporum  Henochi 
et  Elise  immortalitate,  et  mysticam  interpre¬ 
tationem  verborum  clarissimorum,  tantope¬ 
re  et  universaliter  supra  lib.  I.  de  Verbo  Dei 
ab  ipsomet  Amesio,  ex  communi  Senatus 
Neo-Evangclici  decreto  damnatam,  nihil  re¬ 
sponsione  dignum  affert.  Quod  enim  ait  : 
«  Duos  homines  tam  brevi  spatio  non  posse 
omnibus  populis,  linguis,  gentibus  prsedica- 
re,  ut  ab  iis  mortuos  spectari  et  resuscitatos 


29 1 

timeri  »,  resp. :  Quamtumvis  id  verum  esset, 
nil  nobis  officit.  Nam  neque  id  Scriptura  af¬ 
firmat,  neque  res  ipsa  requirit;  cum  sufficiat 
in  multis  locis  ac  praecipue  in  Metropoli  An- 
tichristi  ista  spectari,  rerumque  gestarum 
famam  ad  orbis  incolas  deferri.  Illud  vero 
adhuc  insulsius  assertum  Amesii,  quod  quia 
Henoch  et  Elias  ibid.  dicuntur  in  sensu  my¬ 
stico  :  Dux  olivx  ,  et  duo  candelabra  , 
ideo  etiam  reliqua  omnia  verbis  propriis  et 
apertis  declarata  non  esse  in  sensu  litterali  et 
proprio,  sed  mystice  de  Lutheranis  et  Gal- 
vinisticis  praeconibus  accipienda.  Sed  haec 
recitasse,  refutasse  est. 

Ad  CAPUT  Vir. 

Quarta  demonstratio  sumitur  ex  eo,  quod 
certum  est,  Antichristi  persecutionem  fore 
gravissimam  et  notissimam,  ita  ut  cessent 
omnes  publicae  religionis  caeremoniae  et  sa¬ 
crificia  :  quorum  nihil  adhuc  videmus.  Nam 
punitio  haereticorum  per  Inquisitionem  etc., 
non  potest  etiam  collective  sumpta  conferri 
cum  unica  persecutione  vel  Diocletiani,  vel 
eujusquam  alterius  tyranni  :  et  vice  versa 
Galvinistee  in  Gallia,  et  Belgio  infra  15.  an¬ 
nos  plures  horrende  cruciatos  enecarunt, 
quam  haereticorum  combusserint  inquisito¬ 
res  forte  infra  centum  annos,  etc.  His  et  simi¬ 
libus  evidenter  demonstrantibus,  Antichri- 
stum  necdum  venisse,  Amesius  nihil  oppo¬ 
nendum  habuit,  praeter  horrendas  calumnias, 
atroces  contumelias,  ac  impiissimas  blasphe- 
mias  in  sedem  Apostolicam,in  omnes  Catho¬ 
licos,  ac  praecipue  in  ipsum  tremendum  Eu¬ 
charistiae  sacrificium.  Piget  hic  ea  descri¬ 
bere,  cum  et  argumentum  Bellarmini  nec 
tantillum  laedant,  aut  tangant ;  et  infra  suis 
locis  recurrant.  Non  est  tamen  hic  praeter 
praedictas  Xoioopiof?  dissimulanda  illa,  qua 
finit  thesim  13.  «  Totum  hoc  (pudenda  con¬ 
tradictione)  negatur  a  Bellarmino  de  Eccles. 
militant,  lib.  ili.  cap.  16.  Decepti  sunt,  in¬ 
quit  Bellarminus ,  qui  intelligunt  Prophe¬ 
tiam  Danielis  de  tempore  Antichristi  :  loqui¬ 
tur  enim  Daniel  apertissime  de  cessatione 
sacrificii  Judaeorum  ».  Sed  vere  dixero  . 
Amesium  vel  intolerabili  et  pudenda  osci¬ 
tantia  non  advertisse  (quod  vix  credi  po¬ 
test),  Bellarminum  hic  loqui  de  jugi  sacri¬ 
ficio  per  Antichristum  tollendo,  juxta  Danie¬ 
lis  cap.  xii,  in  altero  autem  loco  loqui  de 
eversione  Hierusalem  et  templi ,  adeoque 
cessatione  sacrificii  Aaronici;  ut  apertissime 


298 


VINDICIAE 


patet  ex  cap.  ix.  Daniel.  Vel  si  hocadvertit, 
palmare  specimen  edidit  sinceritatis  Calvi- 
nisticae  ;  ob  quod  merito  ab  omnibus  habea¬ 
tur  intestabilis. 

Ad  CAPUT  "VTII. 

Quinta  demonstratio  ducitur  a  tempore. 
Antichristus  non  regnabit  nisi  tribus  annis 
cum  dimidio.  Daniel.  vn.  vers.  25.  et  xn. 
vers.  7.  Apoc.  xn.  vers.  14.  At  Papa  jam 
regnavit  spiritualiter  plusquam  1500.  annis ; 
ergo  Papa  non  est  Antichristus.  Quid  ad 
tamluculentam  apodixin  Amesius?  1.  Decla¬ 
mat,  «  impossibile  videri,  quod  ab  una  sin¬ 
gulari  persona  tantillo  tempore  tanta  pa¬ 
trentur  etc.  »  Sed  fides  Calvi nistica  non  est 
mensura  eorum,  quse  intra  tale  tempus  geri 
possunt  ope  Luciferi  per  ejus  primogeni¬ 
tum,  in  quo  ille  velut  corporaliter  habitabit. 
Quamquam  nihil  obstat,  quo  minus  ei  con¬ 
cedantur  plures  anni,  quibus  pravae  dispo¬ 
sitiones  passim  in  orbe  introducantur  ad  fa¬ 
cile  recipiendum  Antichristum,  ut  cum  aliis 
bene  ait  etiam  Beregandus  ille  apud  Dionys. 
Carthus.  falsariorum  more  ab  Amesio  cita¬ 
tus.  Sed  quidquid  de  hoc  sit,  quis  neget, 
brevi  tempore  maximum  et  latissime  diffu¬ 
sum  incendium  excitari  posse,  praesertim 
ubi  materia  subjecta  multis  annis  ad  flam¬ 
mam  concipiendam  praeparata  est,  et  ubi  res 
summa  vi,  cui  nemo  resistere  potest,  geri¬ 
tur,  ut  hic  certe  fiet,  ipsis  quodammodo  in¬ 
feris  ad  propagandum  Antichristi  regnum 
effusis,  et  plerisque  etiam,  qui  tunc  vivent, 
ad  defectionem  pronis,  mundo  jam  ad  uni¬ 
versalem  apbstasiam  per  tot  Antichristi  prae¬ 
cursores  (haereticos,  Mahumetanos,  Judaeos, 
Macchiavelistas,  et  Atheos)  disposito  :  ita  ut 
turmatim  mortales  in  perniciem  ruituri  sint ; 
cui  malo  fideles,  qui  tunc  erunt,  et  suo  in 
gradu  constantes  persistent,  medelam  ferre 
non  poterunt,  quia  vel  immaniter  trucida¬ 
buntur,  vel  in  latebras  et  speluncas  compel¬ 
lentur;  ut  bene  dudum  Abbato  respondit 
Gretserus.  Porro  ut  Amesius  suae  increduli¬ 
tati  fidem  conciliet,  ait  2.  «  Certe  ficta  haec 
Antichristi  chimaera  in  causa  est  procul  du¬ 
bio,  cur  illud  quod  de  Antichristo  dicitur, 
multis  Pontificiis  videatur  fabulosum  ».  No¬ 
tandae  hic  sunt  singulae  particulae ;  in  qui¬ 
bus,  ut  paucis,  ita  emphaticis  verbis,  tam 
insanum  mendacium  credulis  suis  discipulis 
persuadet.  Nec  minus  notandum,  immo  stu¬ 
pendum  est,  quod  subdit :  «  Ut  Medina  in 


Thom.  part.  3.  quaest.  8.  art.  8.  testatur  ». 
Repeto,  est  hoc  insanum  plane  mendacium, 
et  effrons  crimen  falsi.  Nam  Medina  sic  ordi¬ 
tur  expositionem  ejus  articuli  :  «  Quibusdam 
videtur  fabulosum,  quod  de  Antichristo  dici¬ 
tur.  Caeterum  fabulosum  esse  nequit,  quod 
divina  Scriptura  exactissime  tradit,  »  Et  in¬ 
fra  :  «  Itaque  secundum  fidem  asserendum 
est,  quod  erit  singularis  quaedam  persona 
etc.  » .  Unde  sole  meridiano  clarius  est,  Me- 
dinam  non  de  Pontificiis  (qui  de  fide  tenent, 
Antichristum,  ut  singularem  personam,  per 
annos  tres  et  medium,  regnaturum),  sed  de 
haereticis  locutum  esse,  cum  dixit  :  «  Quibus¬ 
dam  videtur  fabulosum  etc.  »  Adeoque  Arne- 
sium  iterum  meruisse,  ut  ex  lege  Cornelia 
de  falsis  plectatur,  aut  saltem  infami  stig-  ' 
mate  notetur.  Quod  3.  addit  «  Danielem 
cap.  vir.  et  xn.  non  agere  de  Antichristo  », 
est  antiqua  naenia  Abbati,  Sutlivii,  Sibrandi, 
Danaei  etc.  Galvinistarum,  quos  ex  ipso  Da- 
niele  evidenter  falsitatis  convincit  P.  Gretse¬ 
rus  hoc  loco.  Cur  vero  Amesius  ea  enervare 
non  aggressus  est?  Addit  ibidem  Gretserus 
pag.  886.  quae  si  Amesius  ulla  veritatis  spe¬ 
cie  enervare  potuisset,  saltum  aliquem  suis 
calumniis  et  mendaciis  colorem  induxisset. 
Sunt  autem  Gretseri  dicta  hic  repetitione  et 
observatu  dignissima.  «  Intolerabilis,  ait, 
prorsus  est  haereticorum  petulantia  et  inve- 
recundia,  quicumsemper  clamitent,  ex  alle¬ 
goriis  non  posse  deduci  efficax  argumen¬ 
tum;  simul  tradant,  ea  quae  Daniel  cap.  vii. 
et  xii.  canit,  ad  litteram  de  Antiocho  Epi¬ 
phane  intelligi  debere,  neque  uni  loco  plu¬ 
res  sensus  litterales  substerni  :  hic  tamen 
doctrinae  suae  obliti ,  omnia,  quae  ipsorum 
judicio  de  solo  Antiocho  Daniel  scripsit,  ad 
Rom.  Pontificem  allegorice  accommodant; 
et  haec  omnia  ab  Antiocho,  tamquam  a  typo, 
ad  Papam,  tamquam  ad  eum,  cujus  Antio¬ 
chus  typus  fuerit,  transferunt ;  tamque  certa 
esse  asseverant,  quam  quae  certissima,  nec 
qu6mquam  rem  tam  dilucidam,  et  solis  luce, 
ut  jactitant,  evidentiorem,  in  dubium  revo¬ 
care  volunt.  Similiter,  mirum  dictu  !  quan¬ 
do  Luthero-Calvinici  ex  Apocalypseos  capi¬ 
tibus  argumenta  ducunt  contra  Papam, 
quasi  ipse  sit  Antichristus,  tum  Joannes  lo¬ 
quitur  de  Antichristo  :  sed  quam  primum 
Catholici  Doctores  ex  ipsis  capitibus  Apoca- 
lypticis  ostendere  conantur,  Papam  non  esse 
Antichristum,  quando  praedicantes  eum  hac 
calumnia  onerant,  tum  Joannes  nihil  de  An¬ 
tichristo  agit,  sed  prtecise  de  diabolo.  Egre- 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


299 


gium  vero  artificium,  risuque  largo  dignum  ! 
Quid  cum  his  hominibus  inceptes,  quibus  in 
disserendo  non  est  regula  veritas,  sed  phan¬ 
tasia,  ut  quidem  sinistris  affectibus,  potissi¬ 
mum  odio  miserabiliter  excsecata?  »  Haec 
una  consideratio  iis,  qui  a  ministris  Luthe- 
ranis  ac  Calvinisticis  misere  decepti  sunt, 
sufficere  merito  poterat  ad  explodendum 
illud  tam  impium,  quam  insulsum  de  Papa 
Antichristo  commentum.  Sed  suppetit  adhuc 
una  frigida  evasio  Amesio,  ex  Apoc.  xn. 
vers.  14.  etc.  «  Triennis  ista  duratio  non 
potest  probari,  nisi  prius  probetur,  tempus , 
nihil  aliud  significare  quam  annum,  et  tem¬ 
pora,  praecise  duos  annos».  Resp. :  Sufficere 
merito  fidelibus  debet  continua  traditio  ec¬ 
clesiastica,  et  universalis  antiquitatis  con¬ 
sensus.  Neque  vel  unicum  probatum  scri¬ 
ptorem  nominare  queunt ,  qui  Antichristi 
1270.  circiter  annos  assignarunt,  suntLuthe- 
rani  et  Calvinistae.  Unde  vero  id  hauserunt, 
nisi  a  Luthero  post  excommunicationem  a 
Leone  X  inflictam,  illuminatissimo,  non  tam 
per  iram  furoremque  fulmine  illo  Vaticano 
accensam,  quam  per  nocturnum  ejus  Didas- 
calum?  Nec  potest  rationabiliter  dici,  poni 
numerum  certum  pro  incerto  :  id  enim  fieri 
non  consuevit  in  numero  perfecto,  pleno, 
rotundo,  uti  sunt,  10.  100.  1000.  etc.,  hic 
vero  est  permixtio  et  varietas  numerorum. 
Neque  semel  tantum  expressit  Scriptura  hunc 
numerum,  sed  saepe  illius  meminit;  neque 
uno,  sed  variis  modis  illum  expressit.  Et  qui 
dem  ter  sub  hac  forma  :  «  Per  tempus  et  tem¬ 
pora,  et  dimidium  temporis»  ;  bis  vero  sub 
hac  :  u  Mensibus  quadraginta  duobus.  »  Se¬ 
mel  denique  sub  hac  :  «  Diebus  mille  ducen¬ 
tis  sexaginta  ».  Omnes  autem  istae  formae 
loquendi  assignant  tres  annos  cum  dimidio. 
Prima  reperitur  Dan.  vii.  vers.  25.  et  xn. 
vers.  7.  Secunda  Apoc.  xr.  vers.  2.  et  xm. 
vers.  5.  Tertia  Apoc.  xi.  vers.  3.  Quis  hic 
dubitandi  modum  non  ponat?  quis  prudens 
ad  LuLherano-Calvinistica  somnia  deflectat? 

Ad  CAPUT  IX. 

Sexta  demonstratio  sumitur  ex  circum¬ 
stantia  adventus  Antichristi,  qui  erit  paulo 
ante  finem  mundi.  Si  enim  Anti  christus  jam- 
dudum  venisset,  deberet  quoque  mundus 
esse  jamdudum  finitus ;  at  hoc  falsum  esse 
evidens  docet  experientia.  Brevitas  autem 
illa  temporis  inter  Antichristum,  et  diem 
judicii,  constat  ex  Dan.  vn.  vers.  8.  ubi 


postquam  de  parvulo  cornu ,  scilicet  Anti¬ 
christo,  sermo  fuit,  mox  subdit  Propheta  : 
Aspiciebam  donec  throni  positi  sunt.  Apoc.xx. 
vers.  3.  Oportet  illum  solvi  modico  tempore , 
et  vidi  sedes,  et  sederunt  super  eas,  et  judicium 
datum  est  illis,  etc.  II  Thess.  ii.  vers.  8. 
Tunc  revelabitur  ille  iniquus,  quem  Dominus 
Jesus  interficiet  Spiritu  oris  sui,  et  destruet 
illustratione  adventus  sui  etc.  Amesius  ne  gry 
quidem  habet,  quod  opponat,  prseter  frigi¬ 
dam  antithesim  :  «  Mundus,  ait,  post  adven¬ 
tum  Antichristi,  debet  necessario  diu  dura¬ 
re,  ut  mysterium  illud  perficiatur  etc.».  Ast 
unde  illa  necessitas?  «  Quia,  inquit,  impos¬ 
sibile  est  tantillo  tempore  perfici  mysterium 
iniquitatis  »,  quidquid  Daniel  et  Joannes  de 
modico  tempore  et  instante  judicio  vatici- 
nentur.  Numquid  hoc  est  esse  ad  incitas  re¬ 
dactum? 

Ad  CAPUT  XI. 

Capite  hoc  et  praecedenti  Bellarminus 
aliam  demonstrationem  protulit,  ex  nomine 
et  charactere  Antichristi.  Si  enim  Antichri- 
stus  venisset,  atque  is  esset  Romanus  Ponti¬ 
fex,  certo  constaret  de  nomine  a  Joanne 
Apoc.  xm.  vers.  17.  praedicto.  At  de  nomine 
Antichristi  non  modo  magna  controversia 
est  inter  Lutheranos  et  Calvinistas,  sed  et 
revera  adhuc  a  mortalibus  ignoratur ;  ut 
omnes  Catholici  agnoscunt.  Idemque  est  de 
charactere  Antichristi.  Amesius  1.  «  Si  om¬ 
nia  vaticinia  impleta  sunt  clarissima,  qua 
fide  contendit  Bellarm.  de  Verbo  Dei  lib.ni. 
cap.  1.  »,  magnam  partem  Scripturae  vati¬ 
cinia  continere,  quibus  nihil  difficilius  etc., 
et  principium  et  finis  Ezechielis  sunt  obscu¬ 
rissima,  et  numquam  in  tota  Scriptura  ex¬ 
plicantur.  «  Sunt  haec  vaticinia,  maxima 
saltem  ex  parte  impleta,  quare  non  et  cla¬ 
rissima  efficiuntur  ?  Resp.  :  Illa  quae  in  Pro¬ 
phetiis  Vet.  Testam,  ad  dogmata  fidei  perti¬ 
nent,  jam  quoad  Christum  et  Ecclesiam  im¬ 
pleta  ;  communiter  in  Ecclesia,  quo  ad  rem 
ipsam  sunt  clarissima,  (ut  etiam  fatentur 
plerumque  Neo-Evangelici)  ;  verba  tamen, 
et  contextus  sacer,  etiam  de  iisdem  potest 
adhuc  alicubi  esse  obscurus  et  difficilis,  etsi 
alibi  perspicue  proponatur  juxta  Ecclesia¬ 
sticam  traditionem.  Amesius  2.  «  Nominis 
hujus  ratio  non  omnibus  clare  constare  de¬ 
bet,  sed  sapientibus  (Lutheranis  et  Calvini- 
stis)  Apoc.  xm.  vers.  18.  At  si  sapientibus 
constare  debet,  Proceres  Lutherani  et  Calvi- 


/ 


300 


vindicia: 


riistsc  sapientes  non  sunt,  qui  tantopere  in¬ 
ter  se  dissident,  ut  videre  est  apud  Bell., 
Grets.,  etc;  Imrao  Lutherani  ipsi  cum  suo 
Patriarcha  non  consentiunt.  Nam  blasphe¬ 
ma)  glossa)  Bibliorum  Jenensium  tenent,  ex 
S.  Ira)neo  nomen  XoctsTvo?  esse  nomen  Papa; 
Antichristi;  cum  tamen  mox  contrarium  ex 
Luthero  subjiciant,  nempe  Patriarcham 
suum  per  numerum  istum  annorum  666.  in- 
telligere  numerum  annorum  saecularis  prin- 
cipatus  Papa;  Antichristi;  quod  tam  eviden¬ 
ter  veritati,  quam  Jenensium  expositioni  re¬ 
pugnat  ;  ut  omnino  verum  videatur,  quod 
nuper  in  calce  appendicis  prioris  contra 
Musaeum  scripsit  :  Neo-Evangelicos  istos 
interpretes  certare  de  praerogativa  mentien¬ 
di.  Ad  illud  quod  ait  Bellarm.,  de  nomine 
Antichristi  inter  Lutheranos  et  Calvinistas 
magnam  esse  controversiam.  Respondet  A- 
mesius  :  «Controversiade  nomine  Antichristi, 
nulla  est  inter  nostros  :  sed  quo  sensu  aptis¬ 
sime  conveniat».  Sed  negat  solem  lucere 
in  meridie  sereno  coelo. 

Ad  CAPUT  XII. 

Hoc  cap.  monstrat  Bellarm.  ex  Antichristi 
ortu,  natalibus,  stirpe  et  familia,  ac  quod 
maxime  venturus  sit  propter  Judaeos,  ab 
iisdemque  tanquam  Messias  recipiendus  etc. , 
Papam  non  esse  Antichristum  etc.  ex  cap.  v. 
Joan.  vers.  43.  Si  alius  venerit  in  nomine 
suo.  illlum  accipietis.  Et  II  Thess.  ir.  vers. 
10.  Eo  quod  charitatem  veritatis  non  acce¬ 
perunt ,  ut  salvi  fierent ,  ideo  mittet  illis  Deus 
operationem  erroris ,  ut  credant  menda¬ 
cio,  etc.  Sicut  nobiscum  de  Judaeis  intrepre- 
tantur  SS.  Ilieronym.,  Iren.,  Ambros.,  Chry- 
sost.,  Hippol.,  Theodor.,  Gyrill.,  August., 
Ililar.,  Greg.  Magn.,  Damasc.  et  qui  non? 
Quid  adha;c  Amesius?  Numquid  reverenter 
excipit  hanc  nubem  sacrorum  interpretum? 
«  Non  est,  inquit,  quod  miretur  quisquam, 
si  hujusmodi  fictitiae  nota;  non  conveniant 
Antichristo  vero  :  Haec  enim  esse  vanorum 
hominum  (SS.  Patrum  supra  nominatorum, 
et  Catholicorum  omnium)  mera  commenta , 
satis  apparet ,  quia  nullum  fundamentum 
habent  in  Scriptura»  (juxta  glossas  Luthe- 
rano-Calvinisticas  exposita.)  2.  «  Quia  Scri¬ 
pturis  (Lutherano-Calvinistice  expositis)  ad¬ 
versatur;  qua)  docent,  Antichristum  caput 
futurum  Apostasia)  post  Pauli  tempora  ex- 
pectanda;,  II  Thessal.  ii.  vers.  3.  Judaei 
autem  antea  ceciderant  et  fuerunt  abjecti. 


Rom.  xi.  vers.  22.  Judaei  ante  finem  mundi 
misericordiam  consequentur  ibid.  vers.  26. 
31.  Numquid  vero  eodem  temporis  momento 
reciperent  Christum  et  Antichristum  ?  » 
ltesp.  :  Non  eodem  momento  ;  sed  non  diu 
postquam  receperint  Judaei  Antichristum 
tamquam  Messiam,  cumque  Spiritu  oris 
Christi  interfectum  viderint,  resipiscent  Ju- 
da;i.  Unde  nihil  non  Scriptura)  (  Calvinisti- 
co-Lutheranis  glossis  non  interpolatae)  con¬ 
sonum  affirmamus.  Erit  omnino  Antichri- 
stus  rex  urbis  Romanae,  tunc  ad  gentilita¬ 
tem,  pulso  Summo  Pontifice,  reversae  ;  uti 
communiter  SS.  Patres  et  interpp.  in  cap. 
17.  Apoc.  Nihil  hoc  ad  Judaeos,  uti  objicit 
Amesius.  Sed  ait  :  «  Cum  ratione  pugnat, 
ut  omnes  populi  gentium  repente  subjice¬ 
rent  sese  hominis  Judaei  imperio  ».  Resp.  : 
Submittent  se  plurimi,  non  volentes,  sed 
coacti;  multi  etiam  fortunam  ejus  admirati, 
eum  sequentur.  Unde  nihil  hic  contra  ratio¬ 
nem,  nisi  Lutherano-Calvinisticam.  Multo 
minus  Catholica  doctrina  de  Judaeorum 
Messia- Antichristo  pugnat  cum  aliis  notis  a 
Bellarmino  traditis,  ut  Amesius  objicit.  Qua; 
enim  vel  umbra  repugnantiae,  quod  praedi¬ 
catio  Evangelii  in  toto  orbe  jam  sit  peracta  ? 
«  Sed,  inquit,  Romani  imperii  desolatio,  et 
Sacramenti  altaris  abolitio  etc.,  nullam  om¬ 
nino  relationem  habent  ad  hominem  Ju¬ 
daeum,  inter  Judaeos  praecipue  versantem  ». 
Resp.:  Nulla  alia  relationeopus  est  inter  illas 
notas  et  Antichristi  adventum,  praeterquam 
coexistentiae,  ut  per  se  patet. 

Ad  CAPUT  XIII. 

Bellarminus  hoc  cap.  probat,  Sedem  An¬ 
tichristi  non  fore  Romam  (uti  contendunt 
haeretici)  sed  Hierusalem.  1  ex  cap.xi.  Apoc. 
vers.  7.  8.  ubi  dicitur  :  Duos  testes,  Hcnocb 
et  Eliam,  pugnaturos  cum  Antichristo  in 
Hierusalem  et  ibi  ab  eodem  Antichristo  occi¬ 
dendos.  2.  Ex  Apoc.  xvii.  vers.  16.  ubi 
Joannes  dicit,  decem  reges,  qui  sibi  divi¬ 
dent  Romanum  imperium,  et  quibus  reg¬ 
nantibus  veniet  Antichristus,  odio  habitu¬ 
ros  purpuratam  meretricem,  id  est,  Romam, 
et  eam  desolatam  facturos,  atque  etiam  igne 
crematuros.  Quomodo  ergo  Romae  potest 
esse  Sedes  Antichristi,  si  eo  ipso  tempore 
debeat  everti  et  comburi?  3.  Ex  II  Thes¬ 
sal.  ii.  vers.  4.  Ita  ut  in  templo  Dei  se¬ 
deat  ;  ubi  non  nisi  Hierosolymitanum  in- 
telligitur  a  SS.  Hippolyt.,  Iren.,  Cyrill. ,  Hi- 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


301 


lar.,  Ambros.,  Hieron.,  Chrysost.,  August., 
Theod.,  Damasc.  Sed  haec  omnia  Amesio 
merae  sunt  fabulae  ;  sic  enim  ait :  «  Una  fa¬ 
bula  posita,  alia  putidior  sequetur.  Sedes 
Antichristi  est  civitas  illa  magna,  septem 
habens  montes  etc.  Apoc.  xvii.  vers.  9. 
Numquid  ista  conveniunt  Hierosolymae  ?  » 
ltesp.  :  Non  certe  conveniunt  Hierosolymae  : 
sed  neque  convenit  Romae  ibi  descriptae  Se¬ 
des  Antichristi,  quae  erit  eversa  et  combusta 
sub  Antichristo,  ut  eo  cap.  dicitur.  Torquet 
se  hic  Amesius,  et  ut  effugium  inveniat,  ait : 
«  Non  comburendam  Romam  eo  tempore, 
quo  regnabit  et  florebit  Anticbristus  sed 
cum  abibit  in  exitium.  Ibidem  enim  dicun¬ 
tur  antea  vires  suas  Antichristo  tradituri,  et 
sub  ipso  diu  militaturi,  vers.  13.  et  14.  ». 
Sed  haec  non  Amesii  commentum.  Illi  ipsi 
enim  10.  reges,  qui  Antichristo  militabunt, 
quomodo  possunt  dici  ejus  sedem  eversuri 
et  combusturi?  Semetipsos  evertunt  fabulo¬ 
nes  Lutherano-Calvinistiei.  Sed  quid  non 
audeant,  qui  omnia  sursum  deorsum  ver¬ 
sant,  dummodo  Rom.  Pontificem  misero 
vulgo  persuadeant  Antichristum  ? 

Dixerat Bellarm.  :  Apoc.  c.  xvii.  v.  16.  in- 
telligi  Romam,  non  Christianam,  sed  ethni¬ 
cam;  hinc  impostor  Amesius  infert:  «  An- 
tichristus  igitur  tandem  a  Bellannino  collo¬ 
catur  in  duabus  sellis,  Hierusalem  et  Roma) 
etc.  Male  certe  consutae  sunt  istae  fabulae,  et 
nimis  monstrosee».  Sic  est.  Immo  pessime 
consutae  sunt  istas  fabulae  a  sutore  Calvini- 
stico,  et  monstrosissime.  Numquam  Bellar- 
mino  venit  in  mentem,  quod  ei  Amesius 
affingit,  cum  e  diametro  oppositum  conce¬ 
ptis  verbis  affirmet,  et  multis  confirmet.  Et 
haec  quidem,  ut  superiora  plura,  supplicium 
ex  lege  Cornelia  de  falsis  haud  vulgare  me¬ 
rentur  :  illud  vero  sibilum ;  cum  ad  illam 
probationem  Bellarmini  ex  cap.  11.  de  Sede 
Antichristi  in  urbe,  ubi  Dominus  crucifixus 
est,  locanda,  ait  1.  «Dominus  noster  non 
proprie  fuit  crucifixus  in  urbe  Hierusalem, 
sed  extra  urbem.  Ilebr  xm.  vers.  12.  2. 
Crucifixus  fuit  Dominus  auctoritate  Roma¬ 
na,  non  Hierosolymitana ;  ut  in  illa  actione, 
Hierusalem  vocari  possit  platea  Roma:.  » 
Ilsec,  inquam,  risum,  non  refutationem  me¬ 
rentur.  Sed  :  Durum  telum  necessitas!  Ali¬ 
quid  dicendum  erat,  ut  non  videretur  suis 
convictus.  Vere  durum  telum  necessitas  !  Qui 
supra  cum  suis  gregalibus  tanto  impetu  ex- 
sufflavit  omnem  Scripturae  sensum  spiritua¬ 
lem  et  mysticum;  hic,  ut  Papam  faciat  An- 


tichristum,  admiranda  metamorphosi  trans¬ 
formatur  totus  in  interpretem  mysticum, 
usque  adeo  ut  etiam  haec  apertissima  verba 
Pauli  :  «  Ubi  Dominus  crucifixus  est,  dicat 
esse  spiritualiter  intelligenda,  sicut  urbs  illa 
spiritualiter  vocatur  Sodoma  et  AEgyptus  » . 
Sed  fidem  mereretur  Amesius,  si,  uti  de 
«Sodoma»  et  « ^Egypto  »  id  in  sacro  textu 
exprimitur,  ita  de  «  crucifixione»  exprime¬ 
retur;  ast  cum  id  non  fiat,  ea  methaphorica 
crucifixio  antilogiis  Calvinisticis  adnumeran- 
da  est;  praesertim  cum  ea  tropica  crucifixio 
multo  magis  Lutherano-Calvinisticis  urbibus 
quam  Romana)  conveniat. 

Ad  CAPUT  XIV. 

Bellarminus  hoc  cap.  demonstrat,  Pa¬ 
pam  non  esse  Antichristum.-  Hic  enim  1. 
Negabit  J  esum  esse  Christum,  ac' proinde 
oppugnabit  omnia  Salvatoris  instituta.  2. 
Asseret  se  esse  verum  Christum.  3.  Affirma¬ 
bit  se  Deum  esse,  et  pro  Deo  colli  volet.  4. 
Solum  se  Deum  esse  dicet,  et  omnes  alios 
deos  et  idola  oppugnabit.  Haec  autem  non 
conveniunt  Pontifici  Romano.  Ergo  etc. 
Amesius.  1.  «  Quaedam  horum  conveniunt 
Antichristo,  sed  non  omnia.  Quia  aliquam 
similitudinem  Agni  debet  habere.  Apoc.  xm. 
vers.  11.  ».  Tam  Antichristus  quam  coetus 
ipsius  (ait  Dionys.  Carthus.  in  illuni  lo¬ 
cum)  Christo  similes  apparebunt,  per  si¬ 
mulatam  sanctitatem.  «  Debet  aliquam  si¬ 
militudinem  habere  Prophetae.  Apoc.  xvi. 
vers.  13.  Debet  denique  (Bellarmini  judicio) 
Sabbatum  observare  ».  Respondeo  :  Bellar¬ 
minus  ex  Scriptura  evincit,  Antichristum 
ex  professo  negaturum,  Jesum  esse  Chri¬ 
stum,  ac  proinde  omnia  ejus  sacramenta 
tamquam  seductoris  conculcaturum  :  tum 
quia,  nisi  oppugnet  verum  Christum,  non 
recipietur  Messias  a  Judaeis,  quod  tamen 
dixit  Christus  Joan.  v.  vers.  43  ;  tum  quia 
cum  omnes  haeretici  (typici  Antichristi)  ali¬ 
quo  modo  negent  Jesum  esse  Christum  ;  ut 
constat  ex  1  Joan.  ii.  vers.  22.  ipse  verus 
Antichristus  singulariter  et  omnibus  modis 
negabit  Jesum  esse  Christum.  Tum  denique, 
quia  per  haereticos  daemon  operari  dicitur 
mysterium  iniquitatis,  quia  illi  occulte  Chri¬ 
stum  negant.  At  Antichristi  adventus  dici¬ 
tur  revelatio,  quia  ille  palam  Christum  ne- 
gaibit.  Sed  haec  nec  extremo  digito  tetigit 
Amesius.  Effugiola  vero  quae  adfert,  per¬ 
quam  frivola  sunt,  siquidem  optime  stant 


302 


VINDICLE 


simul  ista  duo,  nempe  :  opponere  se  ex¬ 
presse  vero  Christo  Domino  nostro  Jesu, 
ejusque  sacramenta  omnia  conculcare  ;  et 
nihilominus  externam  aliquam  similitudi¬ 
nem  cujusdam  sancti  hominis  Dei  prae  se 
ferre.  Cum  enim  divinitatem  affectaturus 
sit  Antichristus,  sine  dubio  et  miracula,  et 
prophetiam,  et  aliquam  sanctitatem  affe¬ 
ctare  debebit.  Sed  sanctitatem  Jesu  Christi 
contemnet  et  negabit.  Neque  vero  his  adver¬ 
satur,  quod  supra  ex  Medina  dicit,  immo 
ex  II  Thess.  n.  vers.  3.,  «  Antichristum 
non  tam  sceleratum,  quam  scelus  futurum  et 
hominem  peccati  ».  Nam,  ut  Beregandus  il¬ 
le,  supra  falsarie  ab  Amesio  laudatus,  ait  : 
« Potest  fieri,  ut  primo  omnes  gentes  » 
(multorum  annorum  spatio)  «  suae  ditioni 
subjiciat  » ,  (et  etiam  per  aliquam  simulatam 
sanctitatem  et  miracula,  plerosque,  exce¬ 
ptis  paucis  electis,  seducat),  «  postea  vero  in 
superbiam  elatus,  se  pro  Deo  coli  instituat. 
Nam  sicut  mihi  videtur,  in  tribus  annis  et 
dimidio,  persecutionis  tempus  tantummodo 
comprehenditur,  in  quo  et  per  se,  et  per 
suos  discipulos,  et  per  ostentionem  signo¬ 
rum  tota  virtute  laborabit,  ut  culturam  dei¬ 
tatis  omnes  homines  sibi  impendant.  »  Ex 
his  patet  et  error  et  fraus  Amesii.  Fallit 
etiam  aut  fallitur,  cum  Apoc.  xiii.  vers.  11. 
confundit  bestiam  aliam  cum  priore,  hoc 
est,  Pseudo-Prophetam  ejus  cum  ipso  An¬ 
tichristo,  ut  ex  ipso  sacro  textu  liquet.  Sab¬ 
bati  quoque  observatio,  quam  in  Antichristo 
urget  Amesius,  potius  ejus  intento  adversa¬ 
tur,  et  evertit,  quod  exstruere  moliebatur. 
Si  enim  sabbatum  servari  volet  Antichristus 
manifeste  se  ostendet  Christo  vero  e  diame¬ 
tro  contrarium.  Illud  denique  ridiculum  est, 
quod  Amesius  ex  eo  quod  Antichristus  ex 
Apoc.  xvii.  vers.  3.  «  debeat  esse  mater 
scortationum,  id  est,  idololatriae  »,  inferri 
vult,  Antichristum  non  omnia  facta  Christi 
veri  impugnaturum  ;  ridiculum,  inquam  ;  ut 
taceam,  quod  Apoc.  xvii.  vers.  5.  non  aga¬ 
tur  de  Antichristo,  sed  de  Roma  tempore 
Antichristi  ad  paganismum  reversa,  ut  supra 
dictum  ex  consensu  SS.  Patrum  et  Catholico¬ 
rum  omnium.  Amesius  2.  :  «  Quae  Antichri¬ 
stus  dicitur  in  Scripturis  dicturus,  aut  ne¬ 
gaturus,  potestdicere  et  negare  in  corde  suo. 
Psal.  xiii.  vers.  1.  in  operibus  suis  Ezech. 
xxviii.  vers.  2.  Contraria  interim  simulare 
pergens».  Esto  !  Non  quaeritur  hic,  quid 
possit,  sed  quid  facturus  sit  ?  Amesius  nec 
leviter  quatit  asserta  quatuor  Bellarmini, 


etiamsi  omnia,  quae  hoc  num.  2.  blaterat, 
admittantur.  Quid  enim  roboris  habeat  illud 
effatum,  quod  Antichristus  «  non  dicturus 
sit  se  Deo  majorem  etc.  »  ?  licet  enim  id  di¬ 
cturus  non  esset,  affirmabit  se  tamen  aequa¬ 
lem,  bomousion,  hypostatice  unitum  etc. 
Amesius  3.  «  Pontifices  Romani,  occulto  suo 
modo  y>  (et  quis  ille?  quomodo  Calvinistis 
innotuit?)  «  et  reipsa  dicunt  et  negant  illa 
omnia,  quae  Scriptura  praedixit  Antichristum 
dicturum  et  negaturum  » .  <xltoc  esa  !  Nempe 
Calumniari  av-n^pic-axo;,  est  Enervare  Bel- 
LARM1NUM  ! 

Ad  CAPUT  XV. 

In  hoc  cap.  demonstratio  sumitur  ex  mi¬ 
raculis  Antichristi,  quorum  sunt  praecipue 
tria  1.  Finget  se  mori  et  resurgere  Apoc. 
xiii.  vers.  3.  2.  Faciet,  ut  imjgo  bestiae  lo¬ 
quatur,  ibid.  vers.  15.  3.  Ignem  de  coelo 
descendere  faciet,  ibid.  vers.  13.  Sed  nihil 
horum  fecit  Pontifex;  ergo  non  est  Antichri¬ 
stus.  Amesius.  1.  «  Primum  illud  de  fictione 
mortis,  fingitur  a  Pontificiis  :  in  textu  non 
habetur».  Nempe  non  modo  SS.  Patres  et 
Catholici  caeci  sunt,  sed  et  plerique  Luthe- 
rani  et  Calvinistae  sunt  Amesio  lusciosi.  Ipse 
solus  vidit,  eo  loco  non  agi  de  simulata 
morte  et  resurrectione  Antichristi.  Immo 
neque  in  duobus  reliquis  quasi  miraculis 
Amesius  quidquam  solidi  esse  »putat,  ad 
probandum  intentum.  Videamus  quomodo 
verba  Apocal.  clarissima  eludat  :  «  Neque 
secundum,  inquit,  illud  quasi  miraculum 
narratur,  sed  ut  restitutio,  vel  renovata  re¬ 
praesentatio  collapsae  potestatis.  Demissio 
etiam  ignis  de  ccelo,  proponitur  potius  ut 
exemplum  magnorum  signorum,  quae  Anti¬ 
christus  edet,  quam  ut  singulare  quid  ab 
ipso  factitandum.  Nihil  est  igitur  solidi  in 
toto  l\oc  argumento.  »  Respondeo  :  Haec 
glossa  Calvinistica  textui  sacro  palam  adver¬ 
satur.  Quid  enim  clarius  his  verbis  :  Et 
fecit  signa  magna ,  ut  etiam  ignem  faceret 
de  ccelo  descendere  in  terram  etc .  Et  rur¬ 
sus  :  Datum  est  illi ,  ut  daret  spiritum 
imagini  bestiae,  et  ut  loquatur  imago  bestiae 
etc.  Utri  creditis,  Quirites  ?  Amesius  2. 

«  Miracula  quae  tribuuntur  Antichristo,  non 
uni  tantum  singulari  personae  debent  ad- 
scribi,  sed  praedicatoribus  discurrentibus  in 
nomine  Antichristi  ».  Resp. :  Sicut  hoc  facile 
admitti  potest;  ita  applicatio  mystica  Ame¬ 
sii,  cum  ait  :  «  haec  ipsa  miracula  Pontificiis 


303 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


praedicatoribus  vel  Monachis  discurrentibus 
fuisse  olim  familiaria,  ut  mortuorum  excita¬ 
tiones  per  sanctos,  imaginem  Crucifixi  S. 
Thomae  locutam,  uti  et  statuam  B.  Virginis 
(immemorem  sui  sexus),  ignem  de  coelo  de¬ 
missum,  apud  Linturnium  etc.  »  ;  haec,  in¬ 
quam,  applicatio  in  primis  repugnat  dog¬ 
mati  Neo-Evangelico,  universaliter  tantum 
sensum  litteralem  in  argumentando  admit¬ 
tentem,  ut  saepe  dixi.  Deinde  tota  quanta, 
ex  blasphema  Pharisaeorum  pharetra  de¬ 
prompta  est.  Verum  has  sycophantias,  uti 
et  illam  de  Agno  cereo  etc.  non  est  operae 
pretium  hic  operosius  excutere  ;  dabitur  ali¬ 
bi  opportunior  locus.  Videatur  interim  de 
hoc  cereo  Agno  P.  Theophili  Raynaudi  Tra¬ 
ctatus  qui  inscribitur  :  «  Christianus  cerei 
Agni  symbolica  imagine  expressus  »  :  ubi 
cap.  11.  grunnitus  sectariorum  valide  exsuf¬ 
flat. 

Ad  CAPUT  XVI. 

Tandem  hoc  cap.  arguitur  evidenter,  Pa¬ 
pam  non  esse  Antichristum,  ex  iis  quae  de 
regno  et  praeliis  in  S.  Scriptura  leguntur. 
1.  Antichristum  ex  humili  loco  prodeuntem, 
per  fraudes  et  dolos  regnum  Judaeorum  ade¬ 
pturum.  Daniel.  xi.  vers.  20.  21.  Ubi  licet  de 
Antiocho  eadem  aliquo  modo  dicantur,  ta¬ 
men,  ut  habet  communis  expositio  Christia¬ 
norum  apud  S.  Hi  ero  n.  multo  perfectius 
competunt  Antichristo.  2.  Pugnabit  cum  tri¬ 
bus  regibus, ^Egypti,  Lybiae,  atque  dEthiopiae, 
eorumqua  regna  occupabit,  Daniel  xi.  vers. 
42.  et  cap.  vn  ;  ubi  S.  Hieronymus  habet  so- 
lemnia  illa  verba  « dicamus  quod  omnes  Scrip¬ 
tores  Ecclesiastici  tradiderunt  etc.  »  supra  re¬ 
citata.  3.  Subiget  sibi  alios  septem  reges,  et  sic 
mundi  totius  Monarcha  futurus  est,  ut  ex  Da- 
niel.  et  Apocalyp.  xvn.Hieronym.,Chrysost., 
Cyrill.  etc.  deducunt.  4.  Cum  innumerabili 
exercitu,  toto  orbe  Christianos  persequetur; 
quod  est  praelium  Gog  et  Magog,  juxta  Ezech. 
xxxviii.  vers.  18.  cap.  xxxix.  vers.  1.  et  Apoc. 
xx.  vers.  7.  Unde  clarissime  et  quasi  «Eucli- 
dea  demonstratione  »  (ut  cum  Hodomoria 
Argentinate  loquar)  evincitur ,  Papam  non 
esse  Antichristum.  Amesius  ad  incitas  reda¬ 
ctus  in  toto  hoc  capite,  sed  praecipue  in  fine, 
hoc  modo  ait :  «  Quod  Antichristus  ex  humi¬ 
li  loco  ortus,  per  fraudem,  dolos,  et  bella,  mo¬ 
narcha  evaserit  aliquo  modo  totius  mundi, 
et  Christianos  ubique  persequetur,  verum  est, 
et  optime  convenit  Roman.  Pontifici  »  (im- 


mo  mendacissimusCoccysmusest,  sibiquemi* 
nime  constans). «  Caetera  neque  fundamentum 
ullum  habent  in  Scripturis  »  (Lutherano- 
Calvinistica  interpretatione  detortis),  «neque 
humanitus  confici  possunt  tribus  annis  cum 
dimidio,  quibus  terminis  regimen  Antichristi 
Bellarminus  cum  reliquis  Pontificiis  conclu¬ 
dit».  Nempe  «  omnes  scriptores  ecclesiasti¬ 
ci  »  cum  Hieronymo  talpae  sunt :  Lutherani 
et  Calvinistae  lynces  et  aquilae?  Sed  post 
Amesium  in  calce  hujus  libri  tandem  se¬ 
quantur. 

§  UNICO. 

Cavillationes  Gerhardi  discussae. 

Gerhardus  disp.  6.  thes.  55.  conatur  ex 
ipso  Bellarmino  probare,  Papam  esse  Anti¬ 
christum.  1.  quia  «  Bellarminus  ex  Sybilla- 
rum  oraculis  divinitatem  Christi  probat  lib. 
i.  de  Christo  cap.  11.  §.  1:  atqui  in  Sybillinis 
oraculis  Papa  Romanus  Antichristus,  Roma 
Babylon  appellatur  »  :  in  cujus  confirmatio¬ 
nem  videri  vult  Schardium  et  Wolfium  Luthe- 
ranos  jurisconsultos, et  hunc  quidem  infamis¬ 
simum  mendaciorum  et  calumniarum  Centu- 
riatorem.  Resp.  :  Hoc  est  congruum  Summo 
Lutheranorum  Theologo  argumentum,  non 
solutione  sed  sibilo  dignissimum.  Sed  cur 
verba  non  adnumeravit?  cur  nomen  Sybillse 
non  expressit?  cur  auctorem  vetustum,  et 
classicum  non  laudavit? 

Qua}  th.  56.  testimonia  nonnullorum  Pon¬ 
tificis  adversariorum  producit,  non  magis 
probant,  quam  reliqua  convicia  Lutherano- 
Calvinistica.  Quamquam  nec  ille  ipse  Arnul- 
phus  Aurelianensis,  et  Eberhardus  Salisbur- 
gensis,  a  Gerhardo  citati,  in  sensu  Luthera- 
no-Calvinistico,  Papam  Antichristum  voca¬ 
verint.  Hujus  enim  revelatio  quinto  Evange- 
lio  secundum  Martinum  reservanda  erat.  Ni¬ 
hilominus  ne  quidquam  tam  perspicuis  et 
Euclideis  demonstrationibus  desit,  splendidis 
mendaciis  et  obesis  falsitatibus  eas  exornat 
Gerhardus.  Quarum  prima  est :  Quod  Syno¬ 
dus  Rhemensis  confirmaverit  sententiam  Ar- 
nulphi  Aurelianensis.  2.  Non  est  qualecum- 
que  mendacium,  sed  falsi  crimen  ;  quod  vel 
solum,  Gerhardi  nomen  debet  apud  quosvis 
bonos  viros  reddere  infame  ac  detestabile. 
Ait  enim  th.  58.  :  «  Circa  idem  tempus 
anni  1240.  Guilielmo  de  S.  Amore  Theo¬ 
logus  Parisiensis  publice  docuit,  Papam  esse 
Antichristum ,  et  Romam  Babylonem ;  sed 


304 


VINDICIAE 


hunc  Guilielmum  Bellarmiuus  lib.  de  Script. 
Eccles.  vocat  virum  pium  et  doctum  ».  Sed 
ubi,  .quo  anno,  Bellarmiuus  hunc  Guilielmum 
a  S.  Amore  ita  vocat?  Quis  probatus  auctor 
tradit  illam  ejus  doctrinam  de  Antichristo  ? 
aut  in  quo  ejus  libro  exstat  ?  Nonne  in  centu¬ 
riis  lupinis?  Ausitne  Titius  negare  hunc  esse 
vel  puerilem  lapsum,  vel  crimen  lege  Corne¬ 
lia  plectendum  ?  Confundit  enim  Gerhardus 
Guilielmum  Episcopum  Parisiensem  cum 
Guilielmo  a  S.  Amore.  Prior  a  Bellarm.  vir 
pius  et  doctus  audit,  non  posterior,  cujus  e- 
eontra  plures  speciales  errores  damnati  sunt. 
3.  Ejusdem  coloris  est,  quod  th.  60.  ait : 
«  Bellarminum  in  Chronico  circa  annum 
1306.  vel  alii  volunt  325.  non  negare  Petrum 
Joannis  Aquitanum  similia  de  Papa  docuis¬ 
se  ».  At  Bellarm.  nullam  penitus  ejus  Petri  ? 
nedum  ejus  do c trime  mentionem  facit.  For¬ 
san  hoc  ipsum  Gerhardo  est:  Non  negare. 
0 !  Candorem  /Etbyopicum  Lutherana  schola 
dignissimum !  4.  Ait  :  Nilum  Thessalonicen- 
seih  contra  Primatum  Papse  librum  scripsis¬ 
se,  ab  Illyrico  primum  est  proditum.  Sed  an 
nihil  de  suo  interpres  ille  Magdeburgensis 
affinxerit,  quis  fidem  faciet?  Utut,  contra 
Primatum  disputantem  Nilum,  Bellarmiuus, 
refutat  lib.  n.  Quod  vero  idem  in  eodem  lib. 
(quem  hactenus  videre  non  licuit)  multis  ra¬ 
tionibus  demonstrarit  Papam  esse  Antichri- 
stum,  secure  adnumero  spissis  mendaciis 
Gerhardinis,  donec  probetur  contrarium; 
Praesumptio  enim  validissima  stat  contra 
Gerhardum:  «Qui  semel  malus,  praesumitur 
malus  in  eodem  genere  delicti  ».  5.  Quod 
pari  fide  Graeco-Lutherana  egerit  circa  Franc. 
Petrarcham  'th.  62.  parebit  inspicienti  Bel- 
larminum  lib.  de  Script.  Eccles.  A.  C.  1350. 
Et  appendicem  de  Roman.  Pont.  cap.  20» 
Neque  hic  sufficiet  omnis  Titii  declamatio, 
ut  labem  multiplicem  Gerhardo  abstergat. 

Deinceps  th.  61.  et  seqq.  conatur  refuta¬ 
re  Bellarminum  docentem  (Quod  Papa  se 
nulJo  modo  parem  faciat  Deo)  ex  ipso  Bellar- 
mino.  Sed  quae  profert,  tam  sunt  insulsa,  ut 
pigeat  recitare.  «  Puerilia  plane  sunt  jacula, 
ne  relatu  quidem,  nedum  refutatu  digna. 
Paradigma  esto  unum  pro  omnibus.  Recitat 
Bellarm.  celeberrimum  illud  et  omni  accepta¬ 
tione  dignissimum  S.  Bernardi  eloquium  lib. 
ili.  de  Considor,  in  quo  Papa  vocatur  :  «  po¬ 
testate  Petrus,  unctione  Christus  ».  Hinc  ita 
sycophantatur  Gerhardus:  «Atqui  si  Papa 
habet  omnem  potestatem  in  coelo  et  in  terra ; 
si  est  unctione  Christus  »  ;  quomodo  «  affir¬ 


mari  potest,  quod  se  nullo  modo  dicat  Chri¬ 
stum  ?  »  Rectius  ego  sciscitabor  :  si  assecutu» 
est  sensum  Doctoris  melliflui  et  Catholico¬ 
rum  omnium ;  cur  sycophantice  in  pravum 
detorquet?  Si  non;  cur  blasphemat,  quod 
non  intelligit? 

Th.  70.  doctrinam  de  «  singulari  una  per- 
sonna  Antichristi»  impugnat  exBellarm.  asse¬ 
rente,  «quod  illud  Matth.  xvi.  vers.  18.  Tu 
es  Petrus  et  super  hanc  Petram  etc.  quantum¬ 
vis  exprimatur  numerus  singularis  cum  Ar¬ 
ticulo  et  particula  :  super  hanc  etc.,  nihi¬ 
lominus  tamen  ad  totam  Pontificum,  in  una 
Sede  sibi  invicem  succedentium,  seriem  refe¬ 
ratur  ».  Ergo  pariter  etc.  Resp. :  Disparitaslu- 
culenta  est,  quia  illis  verbis  Christus  unum 
ovilis  perpetui  ordinarium  pastorem  instituit, 
ac  consequenter  etiam  perpetuum  in  suces- 
soribus  :  at  sufficit,  ut  Ecclesia  sustineat  uni¬ 
cum  tam  immanis  et  quasi  infinitse  impietatis 
et  tyrannidis  adversarium  Antichristum.  An- 
tilogia  th.  72.  et  73.  de  pnedicatione  Evan- 
gelii  in  toto  mundo  ante  adventum  Antichri- 
sfi  ne  apparens  quidem  est.  Etsi  enim  etiam 
primis  saeculisintoto  mundo  (hoc  estinEuro- 
pse,  Asite,  Africa!  provinciis  aliquibus)  sparsa 
fuerit  praedicatio  ;  hinc  tamen  non  sequitur, 
in  omnibus  regnis  et  provinciis  illarum  trium 
partium  orbis  veteris,  et  in  America  idem 
contigisse. 

Thcs.  75.  Secunda!  nota!,  qua!  est  destru¬ 
ctio  Rom.  imperii,  opponit  Gerhardus,  quod 
«juxta  Bellarmin.  »  eodem  lib.  m.  cap.  5. 
§.  probat  etc.  «  quatuor  monarchiarum 
successio  usque  ad  finem  mundi  se  extendit, 
ideoque  omnimoda  destructio  Roman.  Impe¬ 
rii  non  possit  Antichristi  adventum  pra!cede- 
re  ».  Resp.  :  Finis  mundi,  moralitci;  et  non 
physice  aut  mathematice  acceptus  hic  intel- 
ligendusest;  exclusive,  non  inclusive;  atque 
idem  est,  ac  finem  mundi  tunc  instare.  Fri¬ 
gidior  adhuc  est  antilogia  tlies.  76.  77  et 
seqq.  Penitus  vero  ridiculus  Gerhardus,  dum 
Antilogiam  captat  in  Bellarmino,  ex  hoc, 
quod  ipse  cum  certa  Catholicorum  sententia 
reditum  Ilenoch  et  Elia!  tempore  Antichristi 
docuerit,  et  tamen  ibid.  §.  quo  loco  dicat: 
Non  posse  se  satis  mirari,  cur  Episcopus 
Jansenius,  contra  omnium  veterum  opinio¬ 
nem  de  adventu  Ilenoch  et  Elice  nolit  convin¬ 
ci  ex  loco  Siracidis.  Hoc,  inquam,  a  sobrio 
scribi  non  potuit.  Qua!  enim  hic  vel  umbra 
contradictionis  ? 

Contra  IV.  Bellarmini  demonstrationem 
de  «  cessatione  publica  religionis  etc.  »  tem- 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


pore  Antichristi,  opponit,  quod  juxta  Bel- 
larm.  lib.  m.  de  Eccles.  cap.  13.  Ecclesia 
«  non  possit  in  mundo  esse  invisibilis,  ita  ut 
Pastores  et  oves  se  invicem  non  agnoscant. 
Cum  hoc  autem  non  posse  stare,  ut  cessent 
omnes  publicae  religionis  cmremoniae » .  Resp. : 
Optime  haec  simul  stare  poterunt ;  uti  de  fa¬ 
cto  contingit  in  Anglia,  Belgio  etc.,  ubi  pu¬ 
blicus  Catholicae  Religionis  usus  vetitus,  et 
tamen  Pastores  et  oves  optime  se  invicem 
agnoscunt ;  uti  et  contigit  in  decem  persecu¬ 
tionibus  trium  primorum  saeculorum.  Unde 
et  quod  thes.  81.  ait  Gerhardus :  Aut  «  er¬ 
go  Missa  non  est  verum  Eucharistiae  sacra¬ 
mentum,  aut  durare  debet  usque  ad  finem 
mundi  »,  libenter  admittimus  ;  nam  ad  cele¬ 
brationem  ccenae  Dominicae  non  requiritur 
permissio  publica;  alioquin  Ecclesia  primis 
tribus  saeculis  etiam  caruisset  Eucharistiae 
sacramento.  Porro  indignae  sunt  ejusmodi 
illationes  vel  Theologiae  tyrone. 

Antilogia,  quam  ex  V.  demonstratione 
Bellarrnini  Gerhardus  constare  et  persuade¬ 
re  conaitur,  nihilo  est  prioribus  solidior,  et 
probe  inspectis  Bellarrnini  locis,  ultro  evane¬ 
scit.  Similiter  et  thes.  84  et  85.  Cur  enim 
ex  eo,  quod  juxta  phrasim  Scripturae,  «  no¬ 
vissima  hora  dicitur  »  tempus  a  primo  Chri¬ 
sti  adventu  usque  ad  secundum;  hinc  infe¬ 
ratur,  Antichristum  non  venturum  paulo 
ante  finem  mundi;  sed  consummationem 
saeculi  idem  esse  cum  illa  novissima  hora? 
Numquid  sunt  hae  quisquiliae  nugacissima¬ 
rum  nugarum  ? 

Sequitur  thes.  87.  Ghrysipaeura  acumen  : 
Juxta  Bellarm.  «  nomen  et  character  Anti¬ 
christi  describitur  in  verbis  Apoc.  xm.  vers. 
18.  Ergo  falsum  est,  quod  Bellarm.  c.  10. ur¬ 
get  :  Papam  non  esse  Antichristum,  quia  si 
hic  esset,  de  ejus  nomine  certo  constaret ; 
cum  tamen  de  hoc  sit  maxima  controver¬ 
sia».  Ergo  baculus  stat  in  angulo!  Ergo 
Gerhardus  somnians  ista  scripsit !  Anne  de¬ 
scriptio  aenigmatica,  et  numeris  Platonicis 
obscuritate  suppar,  quamdiu  mysterium 
nondum  revelatum  habetur,  unum  et  idem 
est  cum  perspicua  notitia  rei  jam  praesentis? 
/Eque  arguta  collectio  est,  quam  mox  subdit : 

«  Martinus  V.  in  Bulla  ad  Inquisitores  diser¬ 
te  dicit :  li  qui  nolunt  Rom.  Sedem  pro  capi¬ 
te  agnoscere,  nec  domicilia  teneant,  nec  la¬ 
rem  foveant,  nec  contractus  ineant,  nec 
mercaturas  exerceant  etc.  Ergo  character 
Antichristi  in  manu  dextera  omnium,  aut  in 
frontibus  clare  apparet.  Ergo  Papa  Antichri- 
Tom.  VII. 


n  au 

oO*> 

stus  jam  dudum  manifeste  se  prodidit», 
quod  erat  demonstrandum  !  Vim  Bellarmi- 
niani  argumenti  tb.  89.  a  Gerhardo  relati, 
non  puto  ab  eo  perceptam.  Qua)  enim  oppo¬ 
sitio  inter  has  duas  propositiones  :  1.  Anti- 
christus  asseret  se  esse  verum  Christum  in 
lege  et  Prophetis  promissum.  2.  Antichristus 
nondum  venit,  nec  constat  de  ejus  nomine 
et  charactere?  Numquid  logicae  Lutheranae 
privilegium  est,  quaelibet  colligere  ex  quoli¬ 
bet?  Ejusdem  farinse  est,  quod  sequitur  th. 
91.  «Juxta  Bellarm.  probabilior  quidem  valde 
non  tamen  omnino  certa  est  opinio  SS.  Ire- 
nau ;  Hippolyti,  Ambrosii,  Augustini,  etc., 
quod  Antichristus  sit  nasciturus  ex  tribu  Dan; 
Ergo  »,  infert  Gerhardus,  «  non  est  certum, 
Papam  non  esse  Antichristum,  ex  eo,  quod 
Roman.  Pontificum  nullus  fuerit  gente  aut  re¬ 
ligione,  aut  ullo  modo  Judaeus  ».  Resp.:  So¬ 
lidior  hsec  argutatio  non  est,  ac  ista:  Gerhar¬ 
dus  non  est  Suevus,  ergo  non  est  Germanus. 

Cavillus  thes.  93.  plane  evanescet,  si  no¬ 
tes,  nos,  cum  dicimus,  Antichristum  fore 
Judaeum,  non  accipere  stricte  ex  tribu  Juda; 
sed  pro  Hebraeo  ex  Israelitis  cujuscumque 
tribus. 

Qua;  deinceps  usque  ad  finem,  quatuor  ve} 
quinque  thesibus  accumulat,  de  Sede  Anti¬ 
christi,  et  quod  extollet  se  supra  omnem  Deum 
etc.  jam  supra  in  Amesianis  expedita  sunt. 

Ad  CAPUT  XVII. 

Hic  est  supremus  haereticorum  conatus, 
mendacium  ponere  spem  suam.  Maenades 
hic  agunt  plerique  omnes,  ac  tantus  eos  iu 
hac  re  aestus  corripuit,  ut  non  immerito  sin¬ 
gulos  possimus  affari  verbis  S.  Hieronymi 
lib.  m.  apolog.  cap.  9.  «  Tu  videlicet  flam¬ 
meus,  immo  fulmineus,  qui  in  loquendo  ful¬ 
minas,  et  flammas  ore  conceptas  tenere  non 
potes ;  atque  ut  ille  Barchochobas  auctor 
seditionis  Judaicae,  stipulam  in  ore  succen¬ 
sam  anhelitu  ventilabat,  ut  flammas  evomere 
videretur  ;  ita  et  tu  nobis  alter  Salmoneus, 
omnia  per  quae  incedis  illustras,  et  nos  fu¬ 
mosos  arguis».  Et  revera  aestus  ille  rabiosus 
mentem  haereticis  evertit,  ut  cum  meras 
fatuitates  fundant,  apodixes  Euclideas  sibi 
nectere  videantur.  Quis  sine  risu  legat  vesa- 
nias  Gabrielis  Poveli?  et  tamen  hic  idem 
mox  in  fronte  libelli  «  Deum  sancte  testatur, 
seevidenter  scire  Papam  esse  Antichristum  ». 
A  quo  vix  abest  Ilodomoria  Argentina.  El¬ 
ue  in  caeteris  percensendis  haeream,  non  pos— 

20- 


305 


VINDICLE. 


sum  non  hic  adnotare,  quid  Lutheranus 
quidam  tenebrio  (qui  nomen  suum  huic  ana- 
grammati  voluit  includere  :  «  Divino  subiit 
Christus  honore  necem  »)  Heilbronnae  anno 
1633.  in  hoc  argumento  (de  Antichristo) 
praestiterit,  libello  typis  evulgato,  sub  auspi¬ 
ciis  Illustrissimi  Domini  Apelii  Ochsenster- 
nii,  hac  inscriptione  («  Spntentia  definitiva 
SS.  Verbi  Divini  ad  Danielem,  Esdram,  et 
Joannem  »  Prophetas  etc.)  Hic  ille  malesani 
sui  cerebri  fatuitates,  tamquam  mera  divini 
Verbi  axiomata,  et  omnibus  demonstrationi¬ 
bus  Mathematicorum  praeferendas  jactat; 
nempe  (ut  pauca  e  plurimis  referam)  «  Au- 
striacee  domui  suus  instat  terminus,  adsit ! 
Spiritus  S.  Romano  imperio  excidium  ma¬ 
nifeste  minatur  etc.  pag.  44.  Manifestum  fit 
cuivis,  Romani  imperii  exitum  pree  foribus 
esse.  Stat  igitur  sententia  Dei,  quae  revocari 
nequit,  de  fatali  et  totali  Romani  imperii 
excidio  etc.  pag.  31.  Luculentissime  »  mon¬ 
strat  lectori  pag.  71.  et  seqq.  ex  Daniel  xi. 
1.  Bestiam  Romani  imperii  et  meretricem 
illi  insidentem,  nempe  plenitudinem  potesta¬ 
tis  Apostolicae  vers.  36.  2.  Affectationem 
cultus  divini  ibid.  3.  Pollutionem  praeterna- 
turalem,  quae  necessario  consequitur  reje¬ 
ctionem  conjugii  a  Deo  ordinati,  qua  neque 
Sodoma  nec  Gomorrha  majorem  vidit,  ibid. 
4.  Abnegationem  Dei  veri  vers.  37.  38.  5. 
Potestatem  absolutam  in  translatione  regno¬ 
rum.  etc.  Loci  subjectum  addit  Daniel.  vers. 
45.  nempe  Romam  pag.  78.  etseqq.  Ex  cap. 
xii.  Danielis,  Antichristi  causa  corrumpens 
propinqua  est,  rex  Aquilonis  (Sueciae.)  Quo 
facilius  heros  ille  incomparabilis  agnosci  ab 
omnibus  queat,  Propheta  valde  sollicitus  est 
in  ejus  descriptione  etc.  Praemia  quoque  quae 
manus  regis  Aquilonaris  ex  strage  Antichri¬ 
sti  habitura  sit,  non  reticel  Propheta,  uti  et 
Apocal.  xi.  Ex  eodem  cap.  xii.  Daniel.  vers. 
14.  tempus,  tempora,  et  dimidium  tempo¬ 
ris,  indicant  annos  1260.  quibus  Electi  (san¬ 
cti  clancularii  Lutherani  et  Calvinistae)  pro¬ 
babuntur  :  sume  hic  tempora  stricte  pro 
annis,  et  mystice  resolve  annos  in  menses, 
menses  iterum  per  30.  in  dies ;  et  habebis 
annos  1660.  Hos  si  numeres  ab  anno  Christi 
367.  pervenies  ad  annum  1627.  ibi  finiri  de¬ 
buit  probatio  electorum».  Procedit  deinceps 
pag.  97.  et  seqq.  ad  lib.  iv.  Esdrae  cap. 
10.  «  quem  contendit  esse  Deutero-canoni- 
cum,  quidquid  alii  reluctentur,  et  in  Bibliis 
vernaculis  non  ponatur  »  Pag.  124.  ex  eo¬ 
dem  lib.  iv.  cap.  12.  vers.  14.  «  firmissime 


a  se  demonstrandum,  ait,  quod  per  pennas 
12.  Austriaci  imperatores  intelligendi  sint. 
Deinceps  ex  Apoc.  v.  vers.  10.  ostendit 
pag.  157.  inchoari  ab  anno  600.  Millena¬ 
rium  animarum  vindicatrieium  sub  regno 
Antrichristi,  usque  ad  annum  Christi  1600. 
Ab  illo  tempore  sol  obtenebratus,  id  est,  ver¬ 
bum  Dei  obscuratum  hominum  malitia,  qui 
sacco  piloso  Mahumetici  Alcorani,  et  Pagano 
Papisticarum  traditionum  illud  obvolverunt. 
Inde  luna,  hoc  est,  Ecclesia  cum  luce  mu- 
tuatitia  verbi  divini  privaretur,  necessario 
obscurari  et  deficere  incipit  ».  Post  sex¬ 
centas  fatuitates  S.  Joanni  affictas,  tandem 
pag.  189.  et  seqq.  ex  Apoc.  x.  monstrat, 
<(  quod  tum  Millenarius  Antichristianus  anno 
Christi  1599.  finitus  fuerit.  Millenarium  san¬ 
ctum  (electorum  LutheranorumetCalvinista- 
rum)  sub  initium  saeculi  16.  incepturum, 
non  praecise  in  anno  1600.  sed  in  seqq.  ali¬ 
quot  lustris.  Abbreviabitur  autem  Millena¬ 
rius  Sanctorum  (Lutherano-Calvinisticorum) 
in  initio  et  fine  initium  adimet  huic  Mille¬ 
nario  annos  plus  minus  30.  Sub  hoc  Mille¬ 
nario  sancto  Ecclesiae  suae  quoque  crux  non 
deerit  :  immunis  tamen  erit  a  jugo  ferreae 
illius  Bestiae  Romanae,  liberumque  verae  re¬ 
ligionis  exercitium  ubique  obtinebit  sub 
Evangelicis  Principibus.  Ut  mysterium  ini¬ 
quitatis  15.  temporibus,  saeculis  succrevit ; 
ita  15  temporibus  parvis,  id  est  annis  com¬ 
munibus  ab  anno  30.  ad  45.  conficietur. 
Interea  plurimis  de  Pontifice  :  Da  Gott  in 
Kurtzer  Zeit  ubern  Hauffen  werffen  wird, 
was  Teuffel  und  Pabst  innerhalb  1500. 
Iabren  haben  zusammen  gestoppelt.  »  Pag. 
215.  ex  c.  17.  Apoc.  ait  :  «  Decem  cornua 
sive  10.  regna  quae  ex  ruina  prisci  romani  im¬ 
perii  prognata,  sunt  jsthaec.  1.  Anglia.  2. 
Bohemia.  3.  Dania.  4.  Gallia.  5.  Germania 
inani  titulo  Romanorum  hactenus  superbiens. 
6.  Hispania.  7.  Hungaria.  8.  Italia.  9.  Po- 
lonia.  10.  Suecia,  ubi  ultimi  tiunt  primi. 
Haec  regna  omnia  et  singula  ante  reformatio¬ 
nem  Evangelicam,  potentiam  suam  Papatui 
Romano  tradiderunt,  et  pugnaverunt  cum 
Agno,  cum  meretrix  adhuc  imperaret  aquis 
multis,  id  est,  plerisque  nationibus.  Sed  miro 
Dei  consilio,  ordo  nunc  plane  inversus  est. 
Decem  enim  regna,  quae  prius  sustentarunt 
solium  Roman.  Pontificis,  idem  quoque  tan¬ 
dem  evertere  debeut;  ubi  in  primis  se  virum 
praestabit  rex  Aquilonis.  Suecus  pag.  218. 
«  Indicit  funus  Babylonis  »  tx  Apoc.  xvm. 
v.  9.  additque  :  «In  textu  omnia  sunt  ». 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


307 


Tandem  pag.  219.  «  Efflorescentem  Eccle¬ 
siae  (Lutheranae  et  Calvinisticae)  statum  in 
terris  usque  ad  judicium,  ab  anno  1500.  ex 
cap.  xx.  Apocal.  describit  :  Nihil,  »  inquit, 
«  clarius  dici  potest  iis,  quae  hoc  universo 
cap.  proponuntur  etc.  Judicium  d  tur  hunc 
in  modum  :  Quemadmodum  electi  (Luthe- 
rano-Calvinistici)  non  adorantes  bestiam, 
nec  recipientes  characterem  ejus;  praeterito 
millenario  pressi,  et  tantum  non  oppressi 
sunt  :  sic  vicissim  millenario  subsequente, 
imperium  super  omne  coelum  obtinebunt, 
etc.  Meridiano  sole  clarius  elucescit ,  per 
hunc  millenarium,  quo  sancti  (Lutherano- 
Galvinistici),  cum  Christo  regnabunt,  beatam 
aeternitatem  intelligi  non  posse ;  quia  cum 
semel  ad  illam  fuerimus  promoti ,  Satan 
numquam  nos  iterum  turbare  poterit,  etc. 
Quisquis  igitur  amat  verbum  Dei  (cuj usque 
phantasiae  relictum)  -hasce  Dei  promissiones 
perpendat,  et  inter  se  invicem  conferat  : 
tum  de  futura  Ecclesiae  (Lutheranae  et  Cal¬ 
vinisticae)  in  terris  felicitate,  dubitare  con¬ 
tinuo  cessabit.  Pag.  223.  «  Atque  ita  per 
infinitam  Dei  gratiam  «  demonstravi  »,  san¬ 
ctam  Dei  Ecclesiam,  aibolito  prius  ferreo  im¬ 
perio  Roman.  meretriceque  septicolli  deleta, 
et  sanctius  imperium  (Suecicum)  et  felicius 
aevum  (Lutherano-Calvinisticum) manere.  Ea 
sane,  quae  non  ex  Apollinis  tripode,  sed  ip¬ 
sissimis  Spiritus  S.  oraculis  a  me  allata  sunt, 
et  1000.  modis  tum  secum  invicem,  tum 
cum  ipso  historiae,  qua  sacrae  qua  profanae 
cursu  consentiunt,  tantae  apud  cunctos  au¬ 
ctoritatis  esse  debebunt  etc.  Omnes  illi 
qui  Antichristo  Romano,  ab  ipso  Deo  jam 
dudum  banno  percusso,  in  verbo  (Luthe- 
rano  -  Calvinistico)  condemnato,  et  ultimo 
prope  diem  supplicio  afficiendo  favent,  tre¬ 
mendum  Dei  judicium  nequidquam  effu¬ 
gient.  Heus !  heus  igitur  mandatum  Dei 
avocatorium  :  «  Exite  ex  illa,  popule  mi  !  » 
deserite  Babylonem  corpore,  animis,  facul¬ 
tatibusque  ;  neque  consiliis,  auxiliis,  conni- 
ventia  ipsam  porro  juvate  aut  firmate,  ne 
imminentium  plagarum  ipsius  participes  fia¬ 
tis,  cum  jactura  corporum,  animarum,  et 
aeternae  salutis.  Nunc  quod  restat;  Deo  op¬ 
timo  maximo  gratias  ago  quas  possum  con¬ 
cipere  maximas,  pro  eo  quod  infinita}  suae 
sapientim  radios,  afflictis  hisce  tempori¬ 
bus  nil  tale  merentibus  manifestet,  et  aeter- 
num  suum  consilium  de  conservatione  et 
propagatione  Ecclesia}  sub  finem  mundi 
clarissime  patefaciat  etc.  »  Hactenus  para¬ 


digma  illustre  interpretationis  Neo-Evange 
lici  :  quod  an  mereatur  potius  elogium  sto¬ 
lida;  fatuitatis,  an  haeresis  sacrilega;,  cuivis 
eequo  lectori  arbitrandum  relinquo  :  id  vero 
eo  fine,  modica  ex  parte  hic  inserere  libuit, 
ut  ex  unius  palmari  insania,  furor  caetero- 
rum  omnium  haereticorum  aestimetur.  Nam 
etsi  non  omnes  tam  eminenti,  ut  tenebrio 
ille,  audacia  et  furore  efferantur;  nemo  ta¬ 
men  illorum  est,  qui  non  eumdem  disserendi 
de  Antichristo  characterem  accurate  obser¬ 
vet.  Verbis  porro  sacris  suam  in  Romanum 
Pontificem  velant  rabiem;  sensum  littera¬ 
lem,  quem  alioquin  universaliter  urgere  so¬ 
lent,  hic,  cum  alias  Papam  Antiehristum 
facere  nequirent,  in  allegoricum  vel  mysti¬ 
cum  constanter  pervertunt,  mendaciis,  con¬ 
viciis,  calumniis,  etc.  omnia  implent.  Ame- 
sius  in  omni  hac  illaudabili  arte,  nulli  hic 
concedit,  et  si  Po vello,  Sibrando,  Abbato, 
Sutlivio ;  Calvinisti.s,  etc.  apud  Gretserum  pro 
merito  depexis  aliquanto  cautior.  Producit 
hic  viginti  argumenta,  innumeris  (gemma¬ 
rum  ad  instar)  distincta  mendaciis,  lalsifica- 
tionibus,  calumniis,  cavillis,  sacrilegiis,  verbi 
divini  perversionibus  etc.  Non  reor  operae 
pretium  esse  singula  verbatim  recitare  et 
discutere.  Referam  solum ,  quae  vim  ali¬ 
quam  prae  caeleris  habere  videbuntur,  pau- 
cisque  ostendam  eorum  futilitatem.  Primo 
igitur  ejus  argumenta  (si  tamen  argumenta) 
ordine  producere  juvabit. 

I.  —  Notae  Anthichristi  quae  ponuntur  II. 
Thess.  ii.  vers.  4.  et  seqq.  competunt  in  reg¬ 
num  Papae,  et  ejus  membra,  i.  Quia  reg¬ 
nat  in  Ecclesia  sub  praetextu  Ecclesiasti¬ 
cae  auctoritatis.  2.  Sumit  sibi  jus  mutandi 
doctrinam  Christi,  et  cultus  a  Deo  insti¬ 
tutos  :  sua  autem  vult  observari  tamquam 
devina.  3.  Sumit  sibi  jus  de  animabus  post 
hanc  vitam.  4.  Non  vult  ab  Ecclesia,  aut 
alio  judicari.  5.  Haec  et  similia  summa  saevi¬ 
tia,  defendit.  Resp.  :  IIoc  argumentum  est 
ex  conglobatis  spissisque  calumniis;  Verba 
Apostoli  sunt  haec  :  Ilomo  peccati ,  filius  per¬ 
ditionis ,  qui  adversatur ,  et  extollitur  supra 
omne  quod  dicitur  Deus  aut  quod  colitur ,  ita 
ut  in  templo  Dei  sedeat ,  ostendens  se  tam¬ 
quam  sit  Deus.  Quid  hic  in  sensu  litterali 
contra  Papam?  ne  gry  quidem.  In  sen¬ 
su  jus  vero  mystico  aut  accommodatitio, 
quis  tam  hebes,  ut  non  majori  cum  colore 
veritatis,  eadem  verba  Amesii,  in  parentem 
ejus  Calvinum  aut  avum  Lutherum  retor¬ 
quere  possit?  Immo  illas  ipsas  quinque 


308 


VINDICI/E. 


Amesianas  calumnias  de  utroque  Patriar¬ 
cha  facillimum  erit  iu  sensu  accomma- 
datitio  velificare.  Vere  enim  Lutherus  et 
Calvinus  auctoritatem  Ecclesiasticam  sibi 
arrogarunt,  supra  omnes  Pontifices  et  Do- 
ctores  doctrinam  Christi  adulterarunt,  ut 
ipsimet  do  se  invicem  liberaliter  profitentur  : 
Jus  in  animas  defunctorum  sibi  sumpserunt, 
extinguendo  Purgatorium  et  limbum  Patrum 
adscribendo  eoelitibus  eos,  qui  sine  dubio 
cremantur  in  Tartaro  :  nolunt  ab  ullo  judi¬ 
cari,  nec  legem  « interpretandi  verbi  divini » 
pati  :  et  heec  omnia  tuentur  summa  saevitia, 
ut  elucet  praesertim  ex  theatro  crudelitatis 
Calvinisticae  etc. 

II.  —  (.  Papa  sibimet  jus  arrogat  ligare, 
quibus  visum  est  legibus,  conscientias,  et 
alternis  pcenis  subjicere  ;  Sacramenta  pro 
libidine  sua,  vel  nova  instituere,  vel  quae  a 
Christo  instituta  erant  corrumpere  et  vitiare, 
immo  penitus  abolere,  ut  in  ipsorum  vicem 
substituat  sua  sacrilegia;  media  consequen¬ 
dae  salutis  aliena  prorsus  a  doctrina  (Quint-) 
Evangelica  comminisci  :  totam  denique  pro 
suo  nutu  mutare  ».  Rcsp.  i  :  Ut  hoc  argu¬ 
mentum  aliquid  valeat,  major  debebit  esse 
haec  :  a  Quicumque  ista  commemorata  facit, 
ille  est  magnus  ille  Antichristus  ab  Apostolo, 
Daniele,  et  Joanne  descriptus  ».  Ast  hanc 
majorem  nusquam  nobis  Amesius  ex  Scri¬ 
pturis  leget;  sed  tantum  ope  hermeneuticae, 
vel  syllogistica!  Quodlibetico- Calvinisticae 
extundet  :  quam  pari  facilitate,  et  majori 
aequitate  a  nobis  rejici,  quam  ab  ipsis  pro¬ 
poni  certum  est.  Resp.  2  :  Amesius  nihil 
assumit  hic  (ut  antea)  quod  non  adipatam 
contineat  calumniam ;  et  quod  non  incom¬ 
parabiliter  majori  cum  specie  veritatis  de  Lu- 
theranis  et  Calvinistis  affirmari  queat.  An 
non  enim  docente  nocturno  Lutheri  dida- 
scalo,  quinque  sacramenta  Christi,  ab  omni 
Christianitate  semper  agnita,  •funditus  de¬ 
struxerunt ;  Eucharistiam  vitiarunt,  et  in 
vacua  et  egena  symbola  permutarunt,  atque 
vix  baptismo  pepercerunt?  Quidni  ergo  Cal¬ 
vini  Synagoga  dicatur  Antichristi  regnum 
juxta  propria  Amesii  principia?  Porro  cum 
a  nobis,  probatio  exigetur;  potiori  jure  nos 
Ainesio,  quam  ille  nobis,  reponere  poterimus : 

«  Probari  non  debent,  quae  non  sunt  dubia  : 
Ilaic  autem  (de  sacramentis)  ab  omnibus  non 
sponte  caicutientibus  possunt  non  tam  videri 
quam  palpari  »,  praesertim  in  Sacramen- 
tariis. 

III.  —  a  Papa  adimit  Christo  sacerdotium 


cum  prophetia.  1.  Quia  non  solum  Christum 
vult  audiri,  sed  magis  se  suosque  aliud 
Evangelium  adferentes.  2.  Quia  multos  alios 
mediatores  in  ccelo  pro  Christo  substituit.  3. 
Quia  infinitos  Sacrificulos  pro  Christo  in 
terra  substituit,  i.  Quia  per  merita  suorum 
nos  vult  salvari.  »  Resp.  :  Amesius  iterum 
non  probat  majorem,  quae  hic  reticetur,  ex 
Scriptura  ;  nec  mirum,  cum  ibi  non  conti¬ 
neatur,  sed  tantum  in  virtute  colligendi  quid¬ 
libet  ex  quolibet.  Allata  enim  ab  Amesio, 
meras  et  atroces  calumnias  esso,  patebit 
infra  in  particularibus  materiis.  Sicut  enim 
Calvinistis,  ita  et  nobis,  aeque  promptum, 
sed  magis  verum  erit  dicere  :  Calvinistas 
Christum  nolle  audire,  sed  sibi  suisque  ma¬ 
gis  arridere  Quint-Evangelium  partim  se¬ 
cundum  Calvini,  partim  secundum  Martini 
phantasiam  concinnatum. 

IV.  —  a  Papa  aufert  etiam  Christo  regnum 
quia  in  terris  vult  ipse  esse  caput  Ecclesiae  : 
in  coelis  vero  alios  opitulatores  et  servatores 
nobis  constituit,  ad  quos  in  miseriis  nos  con¬ 
fugere  jubet  ».  Resp.  :  Iterum  reticet  et  non 
probat  majorem,  quae  sine  dubio  nullibi  in 
Scriptura  reperitur.  Assumit  vero  quod  nos 
iu  bono  sensu  facile  admittimus.  Conclusio 
autem  subintellecta  sine  dubio  est  evidenter 
falsa,  ob  majorem  manifeste  falsam;  qua!  si 
vera  esset,  etiam  Graeci  Schismatici,  Angli 
Hierarchici  etc.,  Antichristi  dicendi  essent; 
cum  et  hi  regem,  caput  Ecclesia!  agnoscant; 
illi  nobiscum  colant  intercessores  in  coelis  ; 
immo  et  ipsi  Calvinista!,  qui  intercessores  in 
terris  admittunt. 

V.  —  «Papa  sumit  sibi  potestatem  agendi 
quolibet,  ita  ut  nemo  audeat  ei  contradicere, 
sed  omnes  voluntatem  ejus  accipiant  pro 
lege.  »  Resp.  :  Non  est  hoc  argumentum, 
sed  mendacium,  lippis  et  tonsoribus  notum. 

YI .  —  «  Papa  vult  se  audiri  plus  quam 
Deum,  blasphemansquc  vociferatur,  Scri¬ 
pturam  esse  fontem  omnium  hairesum  et 
schismatum,  esse  ambiguam  et  obscuram.  » 
Resp.  :  Iterum  obtrudit  assertionem  syco- 
phanticam  loco  argumenti,  jam  supra  satis 
excussam. 

VII.  —  «  Papa  oppressit  Politias  plurimas, 
et  innumeras  Ecclesias  ».  Resp.  :  Etsi  hoc 
decumanum  mendacium  ut  pura  puta  veritas 
admitteretur  :  quomodo  tamen  exinde  in¬ 
ferre  liceret,  Papam  esse  illum  Antichristum 
solemnem,  de  quo  Daniel,  Paulus,  et  Joan- 
nes  scribunt? 

VIII.  —  «  Papa  totam  fere  pietatem  in  eu 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


300 


collocat,  ut  multa  magnaque  templa  splen  - 
dide  exstructa,  omnigenis  pretiosis  ornamen  ' 
tis  niteant,  cantu  que  reboent.  »  Itesp.  :  si 
externam  pietatem  intelligat,  non  multum 
mentitur  Amesius;  Sed  mirum  est,  quomodo 
hinc  inferri  valeat  Antichristus?  cujus  erit 
prosternere  et  vastare  templa  amnia  Deo  in 
honorem  Christi  et  Sanctorum  exstructa;  quo 
in  opere  equidem  vix  habet  prodromos  sibi 
obsequentiores,  quam  Muselmannos  et  Cal- 
vinistas. 

IX.  —  «  Papa  eodem  modo  «agit  in  suis 
sociis  et  asseclis  ditandis,  quo  praedictum  fuit 
de  Antichristo  Apoc.  xvm.  vers.  .3.  Io.  16.  » 
Resp.  :  Yix  credidissem,  in  tam  paucis  ver¬ 
bis,  posse  tot  flagitia  includi.  1.  Nullum  hic 
argumentum  est,  sed  mera  assertio  calum- 
niatrix.  2.  Aperte  mentitur  de  sociis  et  as¬ 
seclis  ditandis.  3.  Ditatio,  qrnalis  in  Papa 
inveniri  potest  respectu  bene  meritorum, 
non  potest  comparari  cum  largitionibus  alio¬ 
rum  regum  ac  principum  ;  unde  in  hos, 
juxta  Amesium,  conveniet  Antichristi  pr®- 
dicatum.  4.  Illud  caput  Apocal.  xvm.  vers. 
3. 13. 16.  non  agit  de  Antichristo.  3.  Nulla  ibi 
mentio  nisi  de  mercatoribus.  6.  Cura  littera 
et  historia  ad  allegoriam  (contra  legem  sibi 
positam)  transsilit  Amesius?  7.  Quale  argu¬ 
mentum  est  hoc.:  «  De  cujus  virtute  delicia¬ 
rum  mercatores  terne  divites  facti  sunt,  ille 
est  magnus  ille  Antichristus,  de  quo  Apoc. 
xvm.  Sed  de  virtute  deliciarum  Pap®  merca¬ 
tores  terrae  divites  facti  sunt;  ergo  Papa  est 
Antichristus.  »  Numquid  hoc  emoti  cerebri 
est  delirium,  aut  furentis  insania?  Et  tamen 
hae  sunt  apodixes  Calvinisticae,  quibus  Ener¬ 
vatur  Bellarminus,  et  evertitur  Papatus  ! 

X.  —  «  Papa  prohibet  conjugium,  et  ci¬ 
borum  usum,  quae  doctrinae  sunt  daemonio¬ 
rum.  »  Resp.  :  Doctrina  daemoniorum,  est 
turpiter  ad  suas  blasphemias  stabiliendas 
abuti  verbis  Apostoli,  ut  suo  loco  ostende¬ 
tur  de  pessime  cit.  I.  Tim.  iv.  vers.  1. 

XI.  —  «  Papae  doctrina  Evangelio  Christi 
adversatur  1.  in  eo  quod  non  solum  verum 
Deum,  sed  et  homines  mortuos  invocari 
vult,  et  ethnico  more,  alligat  cultum  et  in¬ 
vocationem  Dei  ad  certas  statuas.  » 

XII.  —  «  Adversatur  2.  doctrina  Papae 
Evangelio  Christi,  quod  docet,  non  propter 
solius  Christi  meritum,  sed  partim  etiam 
propter  nostra  bona  opera  nos  justificari  et 
salvari.  » 

XIII.  —  «  Adversatur  3.  in  eo  quod  docet 
semper  dubitandum  esse,  an  habeamus  re¬ 


missionem  peccatorum  ;  quae  dubitatio  sim¬ 
pliciter  pugnat  cum  fide.  » 

XIV.  —  «  Adversatur  4.  cum  docet,  in  sa¬ 
crificio  Missae  Christum  a  sacerdotibus  quo¬ 
tidie  Deo  Patri  offerri.  » 

XV.  —  «  Adversatur  5.  cum  negat  dubi¬ 
tationes  de  Deo,  securitatem  carnalem, 
contumaciam  et  concupiscentiam  nobiscum 
natam,  et  in  renatis  reliquam,  esse  peccata. » 

XVI.  —  a  Adversatur  6.  Evangelio  Papa 
docens,  hominem  posse  legi  Dei  satisfacere, 
et  hac  impletione  legis,  justum  esse,  et  vi¬ 
tam  ®ternam  mereri.  » 

XVII.  —  «i  Adversatur  7.  Evangelio  Papa, 
addendo  preeeeptis  Dei,  et  totam  Ecclesiam 
suam  prreceptis  obruendo.  » 

XVIII.  —  «  Ex  diametro  8.  adversatur 
docens  et  decernens,  utramque  partem  Goe- 
n®  Domini  non  esse  omnibus  Christianis 
ministrandam.  » 

XIX.  «  Adversatur  9.  dum  docet  contri¬ 
tionem  mereri  remissionem  peccatorum,  et 
confessione  auriculari,  et  satisfactionibus  in¬ 
debitis,  pro  seternis  poenis  peccatorum  satis¬ 
fieri;  eth®cipsa  tamen  pecuniis  redimi  posse.') 

XX.  «  H®c  omnia  eo  turpiora  sunt  in  Pa¬ 
pa,  quod  haec  omnia  faciendi  ac  statuendi 
jus  sibimet  arrogat,  quatenus  ut  Princeps 
Episcoporum,  supremam  potestatem  habet 
in  omnes  reliquos  Episcopos,  et  totam  Ec- 
cle.-iam,  cum  tamen  ne  Episcopus  quidem 
sit;  ut  pote  qui  nihil  Episcopale  facit  in 
docendo,  sacramenta  administrando,  mo¬ 
nendo,  hortando,  et  disciplinam  ecclesiasti¬ 
cam  administrando  ».  Ilaeccine  sunt  amen¬ 
tata  illa  tela  Amesii,  arietes  ineluctabiles, 
quibus  se  enervasse  Bellarminum,  et  Anti- 
christum  exarmasse  singulis  paginis  crepat  ? 
Nulla  hic  argumentorum  (qualia  in  capitis 
inscriptione  pollicetur)  vel  species,  nodum 
vis.  Pleraque  sunt  nudse  assertiones  calvinisti- 
c®,  hoc  est,  haereticae,  calumniatori®,  men¬ 
daciis  adipatis  suffarcinat®  ;  et  tamen  etiam 
illis  omnibus  admissis  et  suppositis  vix  mo¬ 
dice  probabilis  sive  conjectura,  sive  consc- 
quentiainde  extundi  potest.  Qu®  a  nura.  10. 
usque  ad  20.  blaterat,  in  specialibus  con¬ 
troversiis  difflabuntur.  Collegerat  P.  Gret- 
serus  centum  mendacia  in  specialibus  ex 
Alastore  Anglicano  Gabr.  Povelo  ;  ac  plu¬ 
ribus  fatigatus  ait :  <  Qui  chiliadas  Povelia- 
norum  mendaciorum  contexere  cupit,  hic 
uberem  inveniet  materiam.  Nihil  hoc  Galvi- 
nisia  ad  mentiendum  projectius,  ita  ut  in 
tanta  vanitate  et  petulantia,  velut  in  lucidis- 


310 


VFNDICIiE 


eimo  speculo  agnoscam  Spiritum  Antichristi, 
quojam  nunc  Antichristi  futuri  herus  diabo¬ 
lus,  praecursores  Antichristianos  afflat.  Con¬ 
tunde  in  mortario  totum  Poveli  librum,  ne 
guttam  quidem  ingenii  exprimes ;  nihil  in 
illo,  qtod  ullum  ingenium,  aut  ullam  inge¬ 
nuitatis  vel  modicam  umbram  indicet  etc.  » 
Vix  meliora  de  hoc  5.  cap  Amesii  pronun¬ 
tiari  queunt.  Nolo  pretiosum  tempus  iis  re¬ 
censendis  conterere,  aut  bonas  chartas  im¬ 
piis  ineptiis  replere  :  specimen  tantum  datu¬ 
rus,  ex  innumeris  paucula  depromam.  Thes. 
24.  num.  5.  <c  Nomen  ipsum  »  Domini  Dei 
nostri,  «  Papae  approbanti  tribuitur  a  suis. 
Extrav.  Joan  xxn.  ingloss.  Decretal.  lib.  vi. 
tit.  6.  »  Satanieam  hanc  calumniam  excussi 
in  l.part.  frenici Anti-Calixt.  cap.  12.  num. 
4.  Quam  vero  Amesius  peritus  sit  juris  Ca¬ 
nonici,  patet  ex  hac  ejus  citatione.  Thes.  23. 
sic  ait  :  «  Docet  Bellarm.  apertis  verbis, 
hactenus  esse  in  potestate  Papae,  mutare 
doctrinam  Christi,  ut  si  Papa  praeciperet 
vitia,  vel  prohiberet  virtutes,  teneretur  Eccle¬ 
sia  credere,  vitia  esse  bona,  virtutes  malas.  » 
Inspiciatur  lib.  iv.  Bellarm.  deRoman.  Pont, 
cap.  3.  et  liquebit  effrons  sycophantia. 
Thes.  27.  num.  2.  ait  :  «  Sacramentum  no¬ 
vum  instituit  Papa,  cum  species  vel  acciden¬ 
tia  panis  et  vini  vult  esse  sacramenta.  Stu- 
porne  an  malitia  hic  potior  ?  Ibid.  nu.  5.  » 

«  Media  consequendae  salutis  a  Papa  intro¬ 
ducta  esse,  ne  Bellarm.  quidem  ipse  negat. » 
At  ubi  ?  «  Cum  Bellarm.  vult  Papam  esse 
legislatorem,  et  Deum  ejus  executorem, 
nonne  Papam  effert  in  ista  relatione  supra 
Deum,  et  novum  argumentum  nobis  suppe¬ 
ditat,  quo  Antichristum  facile  agnosca¬ 
mus  ?  »  Quidni  ergo  et  Amesius  fuerit  Anti- 
christus,  dum  suae  conjugi,  filiis,  ancillis 
praecepit,  quorum  occultam  transgressionem 
Deus  plectendo  executor  fuit  ?  Thes.  28. 
num.  4.:  «  Legimus  apud  omnes  Pontificios? 
qui  docent,  Ecclesiae  vel  Papae  auctoritatem 
et  testimonium  esse  rationem  formalem, 
propter  quam  Christo  in  Scripturis  et  aliis 
fidem  habeamus.  »  Quam  heroicum  hoc  sit 
mendacium,  norunt  omnes  Theologi,  cum 
nec  paucos,  imo  nec  unicum  ita  sentire,  et 
pro  Catholico  haberi  constet.  Videatur  P.  E- 
sparza  de  Virt.  Theolog.  q.  13.  th.  33.  Pro¬ 
duxerat  Amesius  c.  Si  Papa  dist.  40. 
ubi  dicitur  :  Si  Papa  infinitas  animas  secum 
in  infernum  traheret ;  tamen  nemo  debet  ei 
dicere,  quid  facis  ?  Et  glossa  :  Papae  est  pro 


ratione  voluntas.  Hic  duo  facinora  illustris¬ 
sima  designat  Amesius,  dum  ait  1.  «  Apo¬ 
stolus  hanc  auctoritatem  dat  Christianis,  ut 
tali  homini  cuicumque,  quamvis  fuerit  alias 
Apostolus,  »  (uti  Germaniae  fuit  S.  Bonifa- 
cius,  cujus  sunt  illa  verba)  «  aut  instar  An¬ 
geli  coelestis,  denuntient  anathema  Marana- 
tha  ?  ))  Sed  an  non  hoc  est  ad  suam  rabiem 
detorquere  verba  Apostoli  ?  2.  ait  :  «  Hic 
specimen  habemus  egregium,  et  conscientiae 
illius,  quam  Bell,  attulit  ad  controversias 
tractandas,  et  artis  quam  exercet.  Non  po¬ 
tuit  negare  dictum,  nec  defendere  dicendum. 
Quomodo  igitur  evadet  !  aocptov  cpappaxov 
bicornem  quod  libeticam  interpretationem 
excogitavit,  qua  defendi  possint  blasphemiae 
omnes,  quas  vel  Antichristus,  vel  pater  ejus 
diabolus  possit  eructare.  Si  arguatur,  quod 
dixerit  se  esse  Deum,  et  neminem  esse  Deum 
praeterea,  quidni  confugeret  ad  Bellarmini 
dilemma  ?  Si  sententia  vera  non  sit,  cuP  mi¬ 
hi  objieitur  ?  Si  vera  sit,  cur  non  recipitur?  » 
At  si  impostor  Amesius  interpretationem 
Bellarmini  non  omisisset,  non  habuisset  ca¬ 
lumnia  locum.  Sic  enim  mox  subdit  Bellar- 
minus  :  Dicam  idipsum  planius  :  Si  vera 
non  est  ea  sententia  (  S.  Bonifacii), 
non  igitur  verum  est  ,  Pontifici  pluri¬ 
mas  animas  secum  ad  inferos  trahenti,  non 
posse  dici,  quid  facis  ?  Si  vera  est,  igitur 
vere  caput  est  Rom.  Pontifex  omnium  Ec¬ 
clesiarum,  et  cunctos  judicaturus,  a  nemine 
est  judicandus.  Haec  Bellarminus.  Non  sic 
certe  posset  evadere  dilemmate  illo  Amesia- 
no  Antichristus  aut  diabolus,  ut  applicanti 
patebit.  Th.  38.  num.  4.  :  «  Generaliter  res¬ 
pondet,  omnia  dogmata » ,  quae  apud  SS.  Pa¬ 
tres  etiam  ante  revelatum  Antichristum  le¬ 
guntur  (uti  est  cultus  sanctorum,  coelibatus, 
delectus  ciborum  etc.)  «  ea  nihilominus  per¬ 
tinere  ad  Antichristum,  et  ejus  mysterium/). 
Th.  40.  num.  2.  ait :  «  Multi  Scholastici  et 
plerique  Jesuitae  defendunt,  hominem  natu¬ 
ralem,  antequam  habeat  fidem  et  gratiam, 
posse  suis  operibus  ex  congruo  primam  gra¬ 
tiam  mereri,  dum  facit  quod  in  se  est  » . 
Resp.  :  Plerique  Jesuitae  (si  non  omnes)  ex¬ 
presse  censent  eam  sententiam  esse  Semipe- 
lagianam  ;  ergo  calumniatur  splendide  Ame¬ 
sius;  uti  et  cum  mox  subdit :  «  Docent  etiam 
unum  hominem,  qui  est  in  charitate,  posse 
aliis  gratiam  ex  digno  mereri».  Sufficiant 
haec,  ut  (nisi  ex  superioribus  jam  innotuis¬ 
set)  ex  ungue  leonem,  vel  potius  ex  squama 


DE  ROMANO  PONTIFICE 


311 


draconem  possit  aequus  lector  agnoscere,  uberrimam,  nullum  autem  dignum  Theologo 
Omnia  sane  quae  profert  Amesius,  talia  sunt,  argumentum  vel  probabiliter  disserendi 
ut  curioso  rabulae  materiam  declamandi  queant  suppeditare. 


f 


"  > 


. 


( 


V 


VINDICI.® 

PRO  PRIMO  QUARTO 

DE  POTESTATE  SPIRITUALI 

SUMMI  PONTIFICIS 


Ad  CAPUT  II . 

Amesius  ex  prioribus  assuetus  non  argu¬ 
mentari  sed  calumniari,  in  eodem  tono  or¬ 
ditur  hanc  disputationem  de  infallibilitate 
Papse ;  a  ex  qua,  inquit,  jam  olim  plerique 
boni  (puta  Schismatici  et  impii  Sacramen- 
tarii)  Hildebrandum  Antichristum  esse  con¬ 
cludebant,  quod  semetipsum  errare  non 
posse  gloriabatur  ;  Quod  etiam  postea  Ever- 
hardus  Episcopus  Juvaniae,  nomen  blasphe- 
miae  esse  dixit  scriptum  in  fronte  Antichri- 
sti  :  Deus  sum,  non  possum  errare.  Aventi¬ 
nus  lib.  v  et  vii.  Sed  ad  hanc  preerogativam 
Papae  probandam,  nihil  fere  ex  Scripturis 
profert  Bellarminus.  Satis  habuit  eam  pro¬ 
lixe  explicare,  et  humanis  preesumptionibus 
obiter  aliquo  modo  fulcire.  Non  possumus 
igitur  tam  distincte  atque  antea,  totam  con¬ 
troversiam  simul  tractare».  Hoc  est,  non 
potest  argumenta  invenire  Amesius,  quibus 
Papa:  indefectibilitatem  quatiat,  nisi  e  locis 
communibus  criminatorum.  Quomodo  vero 
nihil  fere  ex  Scripturis  pro  sua  sententia  af¬ 
fert  Bellarminus,  cum  Amesius  ipse  desudet, 
ut  ab  eo  allata,  quomodocumque  eludat?  Et 
quamvis  revera  nec  unum  sacrae  Scriptura: 
testimonium  pro  hoc  dogmate  nobis  suppe¬ 
teret,  tamen  traditio  Ecclesiastica  longe  cla¬ 
rissima  abunde  sufficeret.  Imo  ipsum  natu¬ 
rale  lumen  rationis,  suppositis  iis  qua:  in 
superioribus  roborata  sunt,  hoc  tam  perspi¬ 
cue  docet,  ut  non  modo  Bellarminus  hic.  cap. 
d.  §.  deinde,  sed  etiam  G.  Calixtus  Luthe- 
ranus  asseverantissime  pronuntiarit :  «  Ne¬ 
gari  non  posse,  si  Christus  suo  loco  Roman. 
Pontificem  universa:  per  orbem  Ecclesia: 
praifeeit,  ideo  praefecisse,  ut  controversias 
fidei  sententia  falli  nescia  decideret  ac  termi¬ 


naret,  cui  mentes  fidelium  adhaerere  opor¬ 
teat».  Sed  ad  rem.  Duo  sunt  (ut  Bellarm. 
hoc  cap.  notat)  in  quibus  conveniunt  hac  in 
re  Catholici  cum  haereticis  ;  et  totidem,  in 
quibus  Catholici  inter  se  contra  haereticos. 

I.  — Est,  posse  Pontificem  ut  Pontificem,  et 
cum  suo  ccetu  consiliariorum,  vel  cum  gene¬ 
rali  concilio,  errare  in  controversiis  facti  par¬ 
ticularibus,  quia  ex  informatione  testimoniis¬ 
que  hominum  praecipue  pendent.  Quae  hic 
cavillatorie  objicit  Amesius  de  canonizatione 
sanctorum,  in  tom.  ii.  expedientur. 

II.  — Posse  Pontificem,  ut  privatum  doeto- 
rem,  errare  etiam  in  quaestionibus  juris  uni¬ 
versalibus,  tam  fidei  quam  morum,  idque  ex 
ignorantia.  Amesius  addi  vult,  «  quod  etiam 
ex  improbitate  et  perversitate  voluntatis 
contingere  possit  »,  Sed  quidquid  de  hoc 
sit,  vera  omnino  estassertio  Bellarmini;  qui 
enim  dicit  unum,  non  excludit  alterum,  sed 
praescindit.  Deducit  tamen  hinc  tria  corollaria 
Amesius.  4.  «  Si  Papa  possit  errare  ut  pri¬ 
vatus  Doctor ;  tum  potest  errare  in  officio 
Pontificis,  quo  non  tantum  publice ,  sed 
etiam  privatim  docere  tenetur» .  Resp.  :  Non 
sequitur,  quia  privato  doctori  ut  sic,  non 
competit  publicum  munus  pascendi.  2.  In¬ 
fert :  «Tum  etiam  non  est  Apostolus,  nec 
Apostolica  praerogativa  gaudet  ».  Sic  est, 
universaliter  loquendo  ,  nam  supra  dixi,  ad 
Apostolatum  Papae  perpetuum  non  exigi  fa¬ 
cultatem  scribendi  libros  canonicos,  mira¬ 
cula  patrandi  etc.  3.  «  Tum  denique  potest 
esse  haereticus,  et  privatim  totum  illud  ver¬ 
bis,  scriptis  et  factis  destruere  potest,  quod 
publice  videtur  aedificare,  in  Ecclesiae  con¬ 
fusionem  et  ruinam».  Resp.  :  Si  ponatur 
quod  possit  esse  haereticus,  nequit  ea  prae¬ 
stare  quae  vult  Amesius  ;  deponetur  enim  a 
Christo,  et  depositio  haec  declarabitur  ab 


VINDICIAE  DE  ROMANO  PONTIFICE. 


Ecclesia,  si  publica  fuerit  et  notoria  ejus 
hseresis. 

III.  — Bellarm.  :  Catholici  omnes  inter  se 
conveniunt  1.  Pontificem  cum' generali  con 
cilio  non  posse  errare  in  condendis  fidei  de¬ 
cretis,  vel  generalibus  praeceptis  morum. 
«  Yidetur  hic  (Amesio)  Bellarminus  conce¬ 
dere,  posse  Pontificem  etiam  cum  generali 
Concilio  errare  in  condendis  specialibus 
praeceptis  morum  :  quorsum  enim  additur 
ly  generalibus?  Concedit  ergo  quaedam  illo¬ 
rum  decreta  non  esse  sancta.  Inde  etiam  se¬ 
quitur,  Papam  cum  concilio  posse  errare  in 
fide.  Est  enim  de  fide,  omnem  virtutem  esse 
bonam  et  omne  vitium  malum».  Respon¬ 
deo  :  Qui  praescendit  a  particularibus,  nil  de 
iis  affirmat,  vel  negat.  Ergo  Amesius  cavil¬ 
latur.  Corollarium  quod  mox  subjungit  num. 
2.  expedietur  infra.  Frigidum  scomma,  quod 
num.  3.  addit,  quo  generali  concilio  cui¬ 
cumque  non  plus  tribuitur  quam  scurrae 
cuivis  mendacissimo,  »  imo  ipsi  mendacio¬ 
rum  Patri  Diabolo,  qui  et  «  ipsi  non  errant, 
cum  sequuntur  Prophetas  et  Apostolos  non 
errantes,  »  hoc,  inquam,  Cingarorum  nugis 
congruit. 

IY.  — Bellarm.  :  Conveniunt  Catholici  2. 
Pontificem  solum,  vel  cum  suo  particulari 
concilio,  aliquid  in  re  dubia  statuentem,  sive 
errare  possit  sivenon,  esse  ab  omnibus  fide¬ 
libus  reverenter  audiendum.  Vide  recogni¬ 
tionem  num.  28,  Amesius  1.  :  «  Sunt  miser¬ 
rima  Papae  mancipia,  qui  hoc  statuunt  :  et 
Papa  qui  hoc  sibi  arrogat,  profitetur  palam, 
et  prae  se  fert  diabolicam  tyrannidem  spiri¬ 
tualem.  Nihil  enim  cogitari  potest  magis 
tyrannicum,  quam  quod  hac  sententia  in¬ 
nuitur,  et  cap.  5.  hujus  libri,  sicut  et  a  Ce- 
rerio  de  potestate  Papae  lib.  i.  c.  23.  num. 
17.  declaratur  :  Si  Papa  vitia  praecipiendo, 
vel  virtutes  prohibendo  erraret,  utique  Ec¬ 
clesia,  vitia  esse  bona  et  virtutes  malas,  nisi 
contra  conscientiam  peccare  vellet,  credere 
teneretur.»  Resp.  :  Qui  Amesium  sequuntur 
sunt  miserrima  propriae  phantasiae  et  affe¬ 
ctum  mancipia.  Quid  econtra  felicius  homine 
obediente,  quisuorum  praelatorum  praecepta 
exequitur,  quotiescumque,  in  iis  nullum 
peccatum  cernitur?  Si  enim  constaret  esse 
peccatum  in  objecto  praecepto,  non  esset  ea 
vox  obedientiae  sanctae,  sed  tentatio.  Magnae 
sapientiae  et  felicitatis  est,  regulam  sui  in¬ 
tellectus  et  voluntatis  sibi  ponere  superioris 
a  Deo  praepositi  intellectum  et  voluntatem, 
quandiu  is  nihil  aperte  contra  Dei  volunta¬ 


313 

tem  praecipit  aut  suadet.  Sed  Lutherani  et 
Calvi uistae  hanc  Christianam  Philosophiam 
non  capiunt,  quia  nolunt,  sed  calumniantur. 
Quod.  num.  2.  effatum  Bellarmin i  infringere 
conatur  Amesius  per  instantiam  «  Theolo¬ 
gorum  Venetorum  et  Ecclesiae  Gallicanae 
quae  hactenus  recipere  noluerit  concilium 
ipsum Tridentinum  a  Pontifice  approbatum  » , 
frustra  est.  Do  Ecclesia  Gallicana  falsum 
narrat  Amesius.  Jam  anno  hujus  sacculi  14. 
in  synodo  generali  Episcoporum  Galliae  re¬ 
cepta  sunt  a  clero  ejus  nationis  omnia  de¬ 
creta  de  reformatione  ejus  concilii,  ut  re¬ 
fert  eo  anno  Hern  icus  Spondanus  Episcopus 
et  ipse  Gallus.  Cur  autem  eadem  decreta 
non  universaliter  etiam  a  saccularibus  re¬ 
cepta  sint,  nudam  veritatem  candide  nuper 
detexit,  ex  testimonio  duorum  summae  aucto¬ 
ritatis  Cardinalium  Pallavicinus  ibidem  lib. 
xxiv.  cap.  10.  numer.  15.  ubi  sic  inquit  : 
Multis  annis  post  concilium  Tridentinum 
Magnus  rex  Henricus  quartus  promisit  cum 
juramento  Pontifici  Clementi  VIII.  omnem 
operam  se  positurum  in  hcc,  ut  decreta  in 
regno  integre  recipiantur  ;  quod  non  fecisset 
generosus  et  victoriosus  princeps,  si  putas- 
set  synodales  eas  constitutiones  iniquas  aut 
nocivas.  Sed  libetne  veritatem  percipere  ex 
uno  e  principalioribus,  et  sapientioribus mi¬ 
nistris,  quos  habuit  unquam  corona  Fran- 
ciac?  Videamus  litteras  impressas  Cardinalis 
Offati  15.  februar.  1597.  Is  persuasurus  se¬ 
cretario  Villerseo,  convenire  regi  observan¬ 
tiam  talis  juramenti,  sic  scribit  :  In  concilio 
parum  aut  nihil  Parlamentum  invenit,  de 
quo  possit  queri ;  illud  ipsum  modicum  fa¬ 
cile  potuit  habere  remedium,  lmmo  libe¬ 
rius  adhuc  indicando  regi  excusationem  ad¬ 
hibitam  a  se  coram  Pontifice  Clemente  VIII 
nomine  suse  Majestatis,  exprimit  in  binis 
Epistolis  veram  causam  difficultatis  in  hac 
causa  occurrentis;  nempe  quod  concilium 
Tridentinum  in  Francia  displicuerit  pluri¬ 
bus  et  majoribus ;  primo  omnibus  haere¬ 
ticis,  qui  medullitus  abhorrent  ab  omni  eo 
concilio  :  prseterhos  catholicis potentioribus, 
nempe  Parlamentis,  Capitulis,  et  Dominis, 
quibus  grave  est,  non  posse  gaudere  Bene¬ 
ficiis  Eccles.  incompatibilibus,  et  cum  tali¬ 
bus  abusibus,  qui  vetantur  in  concilio.  IIoc 
dicebat  maximus  hic  vir  nomine  Pontificis 
regi.  In  seqq.  scripsit  praenominato  Vide¬ 
ram,  ult.  Mart.  anno  1599,  quod  nihil  repe- 
rerit  in  concilio  repugnans  auctoritati  re¬ 
giae  ;  nec  dubitabat  indicare  regi,  in  eo 


314 


VIND1CLE 


concilio  esse  satis  multa  favorabilia,  nihil 
noxium  Ecclesiae  Gallicanae  :  nisi  forte  ali¬ 
qui  putent,  «  simoniam,  et  alios  abusus,  et 
vitia,  esse  privilegia  Ecclesiae  Gallicanae  »  ? 
Et  hic  sensus  non  fuit  ipsi  singularis.  Notum 
est  enim,  cum  quanto  ardore  promoverit 
eam  concilii  acceptationem  in  publico  Sta¬ 
tuum  Franciae  conventu  Parisiis,  1614,  alius 
doctissimus  et  religiosissimus  minister  regni 
Card.  Perronius,  et  cum  ipso  Episcopus  Lus- 
sonensis,  qui  deinceps  purpura  Vaticana  or¬ 
natus.  appellatus  Card.  Richeliacus,  celebra¬ 
tur  inter  excelsiora  nomina  totius  nationis 
Gallicae.  Hucusque  Card.  Pallavicinus. 

V.  —  Bellarm.  :  Quatuor  sunt  sententiae, 
quarum  prima  est  :  Pontificem  etiam  ut 
Pontificem,  etiamsi  cum  generali  concilio 
definiret  aliquid,  posse  esse  haereticum  in 
se,  et  docere  alios  haeresim  ;  et  de  facto  ali¬ 
quando  ita  accidisse.  Haec  sententia  est  hae¬ 
retica.  Amesius  :  «  In  eadem  haeresi  nobis- 
cum  fuit  Apostolus  Paulus  ,  cum  affirma¬ 
vit,  omnem  hominem  esse  mendacem.  Rom. 
iii.  vers.  4.  <>  Resp.  :  Secundum  phanta¬ 
siam  haereticam  Amesii ,  transeat  assum¬ 
ptum  ;  a  parte  rei,  negamus.  Si  enim  ita,  ut 
Amesius  garrit,  sensisset  Apostolus,  fuisset 
etiam  ipsemet  ita  mendax,  ut  dono  infallibi- 
litatis  non  polleret;  ac  proinde  illa  ejus 
enuntiatio  esset  seipsam  falsificans,  et  ever¬ 
tens,  nec  Paulus  in  suis  Epistolis  majorem 
fidem  mereretur  quam  Amesius. 

VI.  —  Bellarmin. :  Secunda  sententia  est  : 
Pontificem  etiam  ut  Pontiticem  posse  esse 
haereticum,  et  ha?resim  docere,  si  absque 
concilio  generali  definiat.  Haec  sententia  non 
est  proprie  haeretica,  nam  adhuc  ab  Ecclesia 
tolerantur,  qui  illam  sententiam  sequuntur. 
Videtur  tamen  omnino  erronea,  et  haeresi 
proxima.  Amesius  1.  «Haec  fuit  sententia 
Parisiensium  Doctorum  Gersonis,  Almaini, 
etc.,  et  est  adhuc  sententia  Ecclesiae  Galli¬ 
canae  Pontificiae.  Idem  sensit  Gratian.  dist. 
19.  cap.  Hoc  autem.  Alphons.  a  Castro  lib.  t. 
advers.  haeres,  cap.  2.  4.  et  8.  cum  infinitis 
aliis  Pontificiis,  qui  non  plane  se  compara¬ 
runt  ad  assentandum  Papae.  Haec  denique 
sententia  fuit  concilii  Constantiensis  et  Basi- 
leensis,  ab  ipsis  Papis,  MartinoV,  Nicolao  V, 
et  aliis  approbata.  Altera  autem  sententia 
est  Curiae  tantum  Romanae,  id  est  Parasito¬ 
rum  Papae.  »  Resp.  :  Amesius  mentitur  hic 
in  infinitum,  cum  non  modo  in  particulari, 
tam  multis  imponit  falsam  sententiam,  (uti 
evidens  est  inspicienti  Marianam  eo  cap.  8.) 


sed  etiam  expresse  ait  «  esse  infinitorum 
aliorum  »,  quae  fortasse  hodie  nec  unius  est 
Catholici.  Hoc  enim  nomine  nequaquam  ve¬ 
niunt  Jansenistae  (Cslvinistis  gemelli),  Indif- 
ferentistae,  et  similis  larvae  ex  gente  Pseudo- 
Politicoium.  Vere  haec  a  me  dici  nemo 
negaverit,  qui  legerit  ea  quae  de  hoc  argu¬ 
mento  scripsi  contra  G.  Calixtum  in  2.  part. 
Irenici  c.  6.  ubi  excutiuntur  singillatim,  quae 
de  Conciliis  Constantiensi  et  Basileensi,  ex 
Dionysio  Carthusiano  ,  Alphonso  Tostato  , 
Card.  Cameracensi,  Gersone,  Hadriano  VI 
etc.,  objici  solent.  Item  quae  contra  H.  Con- 
ringium  in  Exam.  ad  Interr.  IX.  §.  2.  et 
Interrog.  XII.  §.  I.  praecipue  ex  Theologis 
Gallis  produxi.  Vel  sola  illa  epist.  80.  Epi¬ 
scoporum  Galliae  ad  Innocentium  X.  pro 
damnatione  quinque  errorum  Janseniano- 
rum  luculentissime  convincit  mendacium 
Amesii.  Inventus  est  nuper  quidam  Thomas 
Blacolus,  qui  cum  inter  Anglos  Catholicos 
censeri  vellet,  tamen  in  suae  Buccinae  sono 
tract.  1.  de  3.  Virt.  Theolog.  §.  22.  ausus 
est  scribere  :  «  Hanc  opinionem  infallibilis 
auctoritatis  Pontificiae  non  posse  non  esse 
archihaereticam,  et  ex  natura  rei  matricem 
infinitorum  et  spurcissimorum  errorum,  et 
ex  Theologorum  scriptis  ferro  et  igni  exter¬ 
minandam  ,  etc.  »  Verum  hic  furor  per 
Franc.  Macedum  Lusitanum  Minoritam  an¬ 
no  1634.  in  Tract.  qui  inscribitur  :  a  Tessera 
Romana,  delatus  ad  sedem  Apostolicam, 
proscriptus  est  nuper  ab  Alexandro  VII  una 
cum  auctore  insanissimo  Jansenista.  Ad 
quaesitum  Amesii :  «  Cur  Papa  oppositam 
sententiam  toleret,  et  non  anathemate  per¬ 
cutiat  »?  Respondet  Canus  :  Si  in  concilio 
generali  ea  quaestio  tractaretur,  sine  dubio 
infallibilitatem  Rom.  Pontificis  ex  continua 
traditione  Ecclesiae  de  fide  definiendam.  Ne¬ 
que  ego  de  hoc  dubitare  queo,  cum  nunc 
omnes  Theologi,  quantum  constare  potest, 
in  hoc  puncto  consentiant  :  uti  ex  XII.  Sal- 
manticensium  Theologorum  testimonio  apud 
D.  Caramuelem  num.  70.  Theologor.  funda¬ 
mentalis  constat,  ubi  aiunt  cum  Suare  disp. 
3.  de  fide  sect.  8.  num.  4.  «  Id  certa  fide 
tenendum,  idque  ipsum  esse  communem  fi¬ 
delium  Doctorum  sensum»,  ldemque  Gallos 
Theologos  hodie  universim  sentire,  non  mo¬ 
do  ex  Duvallio,  Gamachaeo,  et  aliis  Sorboni- 
cis,  sed  praecipue  ex  epist.  80.  Episcoporum 
liquet.  Ut  vero  ipse  Papa  specialiter  illam 
sententiam  ut  haereticam  damnet,  non  opus 
est :  quia  nihil  prodesset  ea  definitio  sine 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


315 


concilio  generali  contra  hominem  cerebro¬ 
sum  ;  in  promptu  enim  esset  illi  exceptio, 
quod  Papa?  solius  judicium  non  sit  infallibile. 
Toleratur  ergo  ea  sententia,  tamquam  non 
aperte  haeretica;  vehementer  tamen  de  for¬ 
mali  haeresi  suspectum  facit  ita  sentientem. 
Toleratur  sicut  et  nonnulli  homines  excom- 
municati,  non  specialiter  denuntiati,  dicun¬ 
tur  tolerati.  Unde  evanescunt  nebulae,  quas 
hic  verbose  conatur  offundere  Amesius.  Fal¬ 
sum  autem  omnino  est,  cum  ait :  Nondum 
determinatum  esse  inter  nos,  utrum  Pontifex 
Romanus  certum  et  infallibile  judicium  ha¬ 
beat  in  quaestionibus  fidei  et  morum?  atque 
adeo  an  supremam  potestatem  habeat  in 
Ecclesia,  necne  ?  Ex  dictis  enim  patet,  nihil 
horum  non  certum  et  determinatum  esse. 
Nam  ut  interrog.  IX.  dixi.  1.  Infallibilitas 
Papae  indefinite  sumpta,  est  omnibus  Catho¬ 
licis  de  fide.  2.  Infallibilitas  Papae,  saltem 
una  cum  concilio  generali  aliquid  de  fide 
definientis,  est  aeque  apud  omnes  Catholicos 
certa  fide  tenenda.  3.  Eadem  infallibilitas, 
absque  concilii  generalis  adminiculo,  con¬ 
troversiam  ex  cathedra  definientis,  omnibus 
Catholicis  est  indubitata;  et  ita  determinate 
certa,  ut  si  non  ex  omnium  simpliciter, 
(quod  puto),  saltem  fere  omnium  consensu, 
ex  traditione  Apostolica  continuo  in  Eccle¬ 
sia  servata  ,  sit  etiam  de  fide.  Videantur 
etiam  quaestiones  in  cap.  5.  part.  2.  Irenici 
Anticalixtini. 

VII.  — Bellarm.  :  Tertia  sententia  est  : 
Pontificem  non  posse  ullo  modo  esse  hsere- 
ticum,  nec  docere  publicam  haeresim,  etiam¬ 
si  solus  rem  aliquam  definiat.  Amesius  : 
«  Haec  futilis  adulatio,  Pighii  fere  propria,  a 
Pontificiis  cordatioribus  temeritatis  damna¬ 
tur.  Bannez  in  1.  q.  1.  artic.  8.  pag.  55.  et 
in  22.  qu.  1.  art.  10.  pag.  57.  Nec  alia  ra¬ 
tione  probabilis  a  Bellarmino  vocatur,  quam 
quod  ejus  probationem  vel  approbationem, 
in  gratiam  Papae  vovet  et  optat».  Resp.  : 
Etsi  plurimi  opinionem  Alberti  Pighii,  ut 
minus  probabilem  deserant :  tamen  nec  Ban¬ 
nez,  nec  alii  eam  temeritatis  arguunt,  ut 
falso  illis  tribuit  Amesius.  Dixit  quidem  Ban¬ 
nez  1.  part.  qu.  1.  temerarium  esse  dicere, 
nullum  Pontificem  unquam  errasse  de  facto  : 
at  in  hac  censura  sine  dubio  excessit,  et 
ipse  potius  notam  temeritatis  in  ferenda  tali 
censura  incurrit  :  cum  hodie  communiter, 
et  cum  Bellarmino  perquam  erudite  et  solide 
Theologi,  omnes  errores  in  definitionibus 
fidei  nonnullis  Pontificibus  attribui  solitos, 


ostendant  esse  nullos.  Sed  in  ordine  ad  con¬ 
troversiam  nostram,  parum  refert,  utram 
quis  teneat  opinionem. 

VIII.  —  Bellarmin. :  Quarta  sententia  est, 
Pontificem  sive  haereticus  esse  possit,  sive 
non,  non  posse  ullo  modo  definire  aliquid 
haereticum,  a  tota  Ecclesia  credendum.  Ha?c 
est  communissima  opinio,  certissima  et  as¬ 
serenda.  Amesius  1.  «  Mirum  est,  hujus  opi¬ 
nionis  communissimae  nullum  testem  ex 
omnibus  Scholasticis  proferri  a  Bellarm. 
praeter  unum  Thomaru,  etc.  »  Respondeo  : 
Mirum  est  ita  caecutire  Amesium  in  meridie, 
ut  nesciat  Gajetanum,  Turrecrematam,  etc., 
a  Bellarmino  citatos  esse  eximios  Scholasti¬ 
cos.  Cretensis  hyperbole  est,  quod  addit  : 
«  Esse  hoc  novum  commentum,  non  Patribus 
tantum,  sed  et  Scholasticis  antiquis  igno¬ 
tum  » .  Videantur  quae  contra  Galixtum , 
Conringium,  et  Titium  hac  de  re  protuli;  et 
tum  demum  quis  dubitet,  si  potest,  Amesium 
impudenter  negare,  quod  alii  ejus  gregales 
fatentur:  ideoque  SS.  Patres  arguunt  adu¬ 
lationis,  et  erroris,  tamquam  Pontificia?  au¬ 
ctoritatis  amplitudine  jam  tum  misere  fa¬ 
scinatos?  Porro  inepta  cavillatio  est,  cum 
subdit  :  «  Haec  communissima  sententia,  ni¬ 
hil  aliud  est  quam  negatio  conclusionis. 
Gum  enim  contra  sic  disputatur  :  Qui  potest 
esse  haereticus,  potest  definire  aliquid  haere¬ 
ticum  a  tota  Ecclesia  credendum  ;  sed  Papa 
potest  esse  haereticus;  ergo  potest  Papa  de¬ 
finire  aliquid  haereticum  a  tota  Ecclesia  cre¬ 
dendum;  respondetur  a  Bellarmino,  sive 
possit  esse  haereticus  sive  non,  non  potest 
definire  aliquid  haereticum  a  tota  Ecclesia 
credendum.  »Resp.:  Hic  syllogismus  si  fuis¬ 
set  Bellarmino  objectus,  negassetsine  dubio 
totum.  Nam  major  universaliter  accepta,  est 
falsa.  Potest  enim  is,  qui  ab  intrinseco  ob¬ 
noxius  est  haeresi,  per  divinam  assistentiam 
esse  et  manere  immunis  ab  illa ;  et  etiamsi 
laberetur  in  haeresim  personaliter,  a  Deo 
tamen  ob  bonum  Ecclesiae  impediri,  ne  de¬ 
finiat  judicialiter  et  aucto:  itative  haeresim. 
Minor  est  plane  incerta,  cum  utraque  pars 
probabiliter  sustineatur.  Frivola  enim  cavil¬ 
latio  est  jam  saepius  explosa,  cum  ex  modo, 
qui  inter  Scholasticos  nonnihil  controversus 
est,  contra  substantiam  rei  arguitur.  Hoc 
enim  si  ullam  vim  haberet,  pronum  esset 
universa  fidei  dogmata  evertere  ;  cum  nullus 
detur,  qui  tam  certus  sit  de  omnibus  quoad 
substantiam,  quin  tamen  admittat  simul  dis¬ 
putationem  utrinque  probabilem  de  modis. 


VINDICUE 


.‘H6 


circumstantiis,  etc.,  adjunctis.  Quamquam 
recte  Bellarminus  annotet,  quod  :  Etsi  non¬ 
nulli  Doctores  dicant,  Pontificem  non  posse 
errare,  si  prudenter,  audito  aliorum  consilio 
procedat ;  alii  vero  dicant :  Pontificem  etiam 
solum  nullo  modo  errare  posse  ;  reipsa  ta¬ 
men  istos  omnes  non  dissentire.  Nam  hi  non 
negant,  teneri  Pontificem  mature  procedere 
et  consulere  viros  doctos;  sed  solum  inten¬ 
dunt,  ipsam  infallibilitatem  non  esse  penes 
consiliarios,  sed  in  solo  Papa  :  sicut  vice 
versa  illi  priores  non  ponunt  infallibilitatem 
in  consiliariis,  sed  tantum  volunt  explicare, 
Pontificem  debere  facere,  quod  in  se  est, 
consulendo  peritos,  etc.  Si  quis  autem  pete¬ 
ret  :  an  Papa  erraret,  si  temere  definiret? 
sine  dubio  prsedicti  DD.  omnes  responde¬ 
rent,  non  posse  fieri  ut  Pontifex  temere  de¬ 
finiat.  Qui  enim  promisit  finem,  sino  dubio 
promisit  media  quoque  ad  eum  finem  neces¬ 
saria.  Parum  autem  prodesset  scire,  Ponti¬ 
ficem  non  erraturum,  quando  non  temere 
definit,  nisi  etiam  sciremus,  non  permissu¬ 
ram  Dei  providentiam,  ut  ille  temere  defi¬ 
niat.  Male  contra  hrec  citat  Amesius  Azo- 
rium  et  Bannezium.  Apud  priorem  enim 
nihil  tale  reperio  in  loco  citato.  In  posteriore 
autem  loco  truncat  verba  Bannezii,  fraudu- 
lenterque  hujus  decisionem  dissimulat,  quee 
revera  c  lm  Bellarmino  consentit.  Ait  enim 
ad  4.  argum.  :  a  Quod  Papa  et  concilium  non 
possint  relinquere  ejusmodi  diligentiam,  ne¬ 
que  relinquent  illam  unquam,  cum  res  fidei 
definire  parant.  Et  hoc  est  tam  certum, 
quam  certum  est,  non  posse  concilium  et 
Pontificem  errare  in  definiendis  rebus  fidei. 
Praeterea,  si  hanc  certitudinem  non  habere¬ 
mus,  facile  possent  haeretici  definitiones 
Pontificum  et  conciliorum  calumniari,  di¬ 
centes;  non  adhibitam  fuisse  debitam  dili¬ 
gentiam,  etc.  »  Unde  paret  futilis  cavillatio 
et  grecca  fides  Amesii.  Quod  addit  :  «  non 
dari  exemplum,  quo  Deus  promiserit  alicui 
mortalium,  ipsum  semper  eam  diligentiam 
adhibiturum,  etc.  »,  falsum  patet  ex  iis,  quee 
dixi  supra  de  Summo  Yeter.  Test.  Pontifice. 
Neque  vero  opus  est  promissione  explicita, 
cum  hoc  ipso  quod  non  promisit  illumina¬ 
tionem  immediatam,  sed  voluit  diligentiam 
adhiberi,  simul  promiserit,  se  effecturum 
suavi  sua  providentia,  ut  ea  semper  pro  ne¬ 
gotii  gravitate  adhibeatur.  Certo  ita  quoque 
cum  Apostolis  ex  parte  videtur  factum,  ut 
constat  ex  Act.  xv.  vers.  7.  ubi  «  conquisitio 
magna  facta  est  »,  quid  statuendum  esset  de 


abrogatione  legalium.  Quid  enim  opus  fuis¬ 
set  tanta  conquisitione,  si  habuissent  imme¬ 
diatam  revelationem? 

IX.  —  Ut  hsec  sententia  (de  infallibilitate 
Papse)  facilius  intelligi  et  confirmari  possit, 
statuemus  aliquas  propositiones.  Amesius  : 
«  Una  propositio  statuenda  primo  fuit,  sine 
qua  ista  sententia  non  potest  ullo  modo  in¬ 
telligi  aut  confirmari,  quae  tamen  inter  Bel- 
larmini  propositiones  non  comparet  :  illa 
nempe,  qua  certa  regula  traderetur,  quo¬ 
modo  fide  divina  possint  homines  fieri  cer¬ 
tiores,  quando  hic  vel  ille  Pontifex,  qui  Ec¬ 
clesiae  Romanae  preeest,  sit  verus  et  legitimus 
Petri  successor,  et  legitime  definiat  aliquid 
a  tota  Ecclesia  fide  divina  credendum?» 
Post  fuse  relatas  opiniones  Bannezii,  Cajc- 
tani,  et  Azorii  sic  pergit :  «  Ex  istis  apparet, 
nihil  esse  certi  in  decretis  Papae,  neque 
posse  Ecclesiam  ab  illis  pendere,  quamvis 
generales  omnes  propositiones  a  Bellarmino 
statutae  gratis  ipsi  concederentur.  Misserri- 
ma  enim  sunt  illa  refugia  Azorii  :  Nos  id 
est  Ecclesia ,  credimus  hunc  esse  Summum 
Pontificem ,  quia  Ecclesia  sic  credit.  Quasi 
diceret :  Ecclesia  credit,  quod  Deus  nusquam 
revelavit,  quia  Ecclesia  hac  credit».  Resp.: 
Non  hoc,  quod  Amesius  infert  ex  male  alle¬ 
gatis,  sed  oppositum  apparet,  si  candide 
quod  res  est  proponatur.  Numquam  Azorio 
venit  in  mentem  aut  stylum,  quod  ei  hic  per 
calumniam  affingitur,  ut  illud  cap.  fi.  §. 
deinde  inspicienti  apparebit.  Veritas  ergo 
(quam  fusius  contra  Ilerm.  Coringium  in 
Interrogatione  apologetica,  et  in  Examine 
Exam.  Interrog.  X.  declaravi)  summatim 
hrec  est. 

§.  UNICO. 

Probatur,  certum  ex  fide  esse,  hunc  numero 

N.  N.  esse  legitimum  Christi  Vicarium,  ac 

proinde  infallibilem. 

Quia  cum  Christus  voluerit  Ecclesiae  sua? 
militanti  usque  ad  consummationem  saeculi, 
unum,  visibilem,  ordinarium  pastorem  prae¬ 
sidere;  et  hunc  nollet  vel  semper  vivere, 
vel  per  generationem  carnalem  propagare 
genus  suum,  et  ex  hoc  successores  in  mu¬ 
nere  Pastorali ;  evidens  est,  saltem  ex  inter- 
pretativa  voluntate  et  decreto  Christi,  reli¬ 
ctum  esse  dispositioni  Ecclesiae,  et  praecipue 
ejus  capitis,  ut  pro  ratione  circumstantia¬ 
rum  determinetur,  quo  modo  eligendum  sit 
caput  tam  necessarium.  Probo  id  hac  ra¬ 
tione  :  Quia  quicumque  absoluta  voluntate 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


317 


subditis  aliquid  mandat  faciendum,  nec  ta¬ 
men  modum  exeeutionis  praescribit ,  hoc 
ipso  relinquit  determinationem  mediorum 
in  arbitrio  subditorum.  Sed  Christus  (ut  ex 
qusest.  2.  et  3.  suppono)  absoluta  voluntate 
mandavit  Ecclesiae,  ut  habeat  pastorem  or¬ 
dinarium  perpetuum.  Ergo  Ecclesia)  deter¬ 
minandum  reliquit  modum,  etc.  Major  con¬ 
stat  ex  illo  axiomate  :  Qui  vult  efficaciter 
finem,  vult  etiam  efficaciter  media.  Ergo 
quisquis  praescribit  absolute  finem  ponen¬ 
dum,  nulla  modorum  aut  mediorum  facta 
mentione,  hoc  ipso  interpretati  ve  imperat 
liberam  electionem  mediorum  efficacium. 

Objicitcum  AmesioConringius  1. :  «  Si  Deus 
permittit  interdum,  ut  aliquandiu  nullus  sit 
Papa,  aut  vero  (ut  in  schismate)  plane  incer¬ 
tus  ;  ergo  providentia  divina  non  est  consti¬ 
tutum,  ut  Papa  sit  regula  fidei.  At  verum  est 
prius  ;  ergo  et  posterius.  De  minore  nemo 
dubitat.  Major  -item  est  evidens.  Repugnat 
enim  sapientiae,  ut  rei,  quee  debet  esse  aeterna 
stabilis  et  certa,  principium  ac  regula  consti¬ 
tuatur  id,  quod  incertum  smpe  est,  et  inter¬ 
dum  plane  non  superest  ».  Resp.  :  Majoris  il¬ 
lius  connexio  nulla  est,  adeoque  nobis  est 
evidenter  falsa,  si  eo  modo  intelligatur  : 
«  Providentia  divina  esse  constitutum,  ut 
Papa  sit  regula  fidei  »,  quo  nos  Catholici  in- 
telligimus,  et  omnino  intelligi  debet:  nempe 
tunc  Papam  esse  infallibilem  regulam  fidei, 
cum  et  ipse  sit  canonice  electus,  acceptatus- 
que  ab  Ecclesia,  et  controversia  aliqua  agi¬ 
tetur  de  fide,  et  Papa  ex  cathedra  pronuntiet. 
Uno  horum  trium  deficiente  (uti  deficit,  cum 
vel  schisma  est,  vel  Sedes  vacat,  vel  nulla 
urget  controversia  decidenda,  vel  non  ex  ca¬ 
thedra  definitur)  non  est  Papa  infallibilis  fi¬ 
dei  regula.  Sed  instat  et  quserit  Conringius  : 
«  Cum  non  obstet  Deus,  quo  minus  diu  satis 
prcCsint  interdum  nulli,  interdum  incerti,  in¬ 
terdum  flagitiosi  Pontifices  ;  unde  novimus 
ejusdem  permissu  non  fieri  interdum,  ut 
multitudo  illum  adoret  ceu  Pontificem,  quj 
Pontifex  legitimus  non  est  ?  Si  syllogismo 
aliquo  robusto  discrimen  istud  ostenderis, 
magnum  te  virum  demonstrabis  ’>.  Respon.  : 
Syllogismus  robustus  hic  esto.  Quicumque 
fidelis  et  sapiens  pollicetur  aliquem  finem  se 
praestiturum,  ille  etiam  obligatur  ad  media 
convenientia  praestanda  ;  sed  Christus  Dn. 
fidelis  et  sapiens  pollicitus  est  finem  se  prae¬ 
stiturum  (scilicet  assistendam  Spiritus  sancti 
qui  maneat  cum  Ecclesia  sua  in  aeternum)  ; 
ergo  Christus  Dn.  obligatur  etiam  ad  media 


efficacia  praestanda.  Jam  vero  non  sunt  me¬ 
dia  convenientiora  ad  veritatem  supernatu- 
ralem  incorrupte  servandam,  quam  verbum 
Dei  scriptum,  et  sensus  eorum  genuinus  ab 
interprete  uno,  visibili,  et  infallibili  exhibitus. 
Ergo  ad  haec  praestanda  Christi  Dn.  provi¬ 
dentia  et  fidelitas  obligatur,  scilicet  aul  incor¬ 
ruptos  codices  sacrae  Scripturae  (juxta  mo¬ 
dum  supra  lib.  1.  explicatum)  et  legitimos 
successores  in  Sede  Apostolica.  Confirmo 
hoc,  et  interrogo:  Annon  Christus,  si  voluis¬ 
set,  potuisset  instituere  caput  Ecclesiae  infal¬ 
libile,  cui  omnes  fideles  sub  poena  mortis 
aeternae  tenerentur  in  causis  fidei  obedire, 
his,  ex.  gr.  claris  verbis:  «  Ego  te  Simonem 
Petrum  jubeo  esse  Pastorem  universalem 
Ecclesiae  meae  in  toto  mundo,  et  promitto 
tibi  t't  omnibus  in  llom.  Cathedra  legitimis 
successoribus,  quod  velim  vobis  conferre  in¬ 
fallibilem  assistendam,  ne  unquam  portae  in¬ 
feri  et  haereses  praevaleant  contra  Ecclesiam 
meam  etc.  »  Annon  hoc  eventu  omnes  cen¬ 
serentur  legitimi  S.  Petri  successores,  qui 
quovis  demum  modo  electi  pacifice  acce¬ 
ptantur  et  coluntur  ut  tales  a  maxima  parte 
fidelium  sine  ulla  contradictione  ?  Quidni  ? 
Essent  enim  omnes  illi  legitimi  S.  Petri  suc¬ 
cessores,  quos  sive  legitime,  sive  vitiose  ele¬ 
ctos  sine  controversia  acceptat  Ecclesia;  cum 
ab  hac  acceptatione  tamquam  ab  ultima 
dispositione  censeretur  Christus  velle  pen¬ 
dere  illam  quasi  formam,  potestatem  scilicet 
plenissimam  et  infallibilem  a  se  immediate 
conferendam.  Et  hoc  (quod  de  possibili  non 
videtur  ab  ullo  sanee  mentis  homine  posse 
negari)  merito  asserimus  nos  de  facto  con¬ 
tingere  ;  ct  ne  omnia  nutarent,  et  non  ha¬ 
beremus  regulam  vivam  infallibilem  fidei,  sic 
plane  debuit  fieri. 

Instat  Conringius  2.  :  «  Saltem  Pontificum 
leges  positiva)  (ut  est  illa  Julii  II.  in  concil. 
Lateran.  qua  omnis  electio  Papalis  simoniace 
facta  absolute  declaratur  invalida)  Pontifi- 
cum  electionem,  acceptationem  et  constitu¬ 
tionem  perincertam  reddunt.  Quam  facile 
enim  est,  ut  tale  vitium  simoniacum  irrepat 
in  electione  »  ?  Resp.  1 :  Certum  est,  eam  Ju¬ 
lii  II.  Constitutionem  non  do  pneteritis,  sed 
de  futuris  electionibus  loqui.  Resp. 2. :  Multo 
probabilior  est  sententia  Card.  Thusci,  So- 
pran.  etc.  quod  requiratur  simonia  notoria  ; 
qua  sententia  supposita  moraliter  certum  est, 
nuinquam  acceptatum  iri  ejusmodi  electio¬ 
nem  ab  imperatore,  regibus,  episcopis,  et 
reliquis  Catholicis  ;  unde  nullum  juxta  hoc 


113 


VINDICLB 


potest  periculum,  autincertitudo  successioni 
Paparum  rationabiliter  formidari.  Resp.  3.  : 
Etiam  juxta  oppositam  Bonacinse  opinionem 
adhuc  non  sequerentur  incommoda,  quae  ob¬ 
jiciuntur.  Ratio  est,  quia  tunc  non  modo  Ec¬ 
clesia  supplet  quidquid  supplere  potest,  sed 
etiam  (ut  optime  notavit  Card.  Pallavicinus 
lib.  de  fide  num.  143)  non  debent  nec  pos¬ 
sunt  hujusmodi  incommoda  intelligi,  nisi 
respectu  illius  primae  electionis,  quam  fa¬ 
ciunt  nunc  DD.  Cardinales  ;  per  quam  fate¬ 
mur  non  reddi  certum  de  fide,  quod  electus 
sitverus  Pontifex.  Unde  quamvis  talis  electio 
aliquo  simili  impedimento  fuisset  irrita,  ad¬ 
huc  sequeretur  alia  electio,  nullo  jure  positi¬ 
vo  irritabilis,  quam  facit  tota  Ecclesia,  acce¬ 
ptando  illum  hominem  pre  vero  Pontifice. 
Hsec  enim  acceptatio,  licet  moveatur  ex  er¬ 
rore  praecedenti,  non  est  tamen  conditionata, 
sed  absoluta,  cum  melius  sit  Ecclesiae  habere 
pro  Pontifice  aliquem,  qui  fuerit  invalide 
electus,  quam  ignoranter  carere  Pontifice, 
et  eum  pro  tali  venerari,  qui  reipsa  talis  non 
sit.  Quod  si  dominia  rerum  expedit  non  esse 
in  incerto,  et  ideo  inductae  sunt  praescriptio¬ 
nes,  non  solum  jure  civili,  sed  aliquae  etiam 
longissimi  temporis  de  jure  gentium  et  natu¬ 
rali^  Per  quas  dependenter  ab  errore  fit  do¬ 
minus  rerum  ille,  qui  ante  non  erat  domi¬ 
nus  :  quanto  magis  expedit,  non  esse  in  in¬ 
certo  auctoritatem  divini  Yicarii?  Adeoque 
de  jure  divino  et  naturali  est,  ut  quicumque 
acceptatur  ab  Ecclesia  pro  tali,  evadat  talis, 
etiamsi  ante  non  fuerit.  Huc  spectat  illa  ratio 
quae  affertur  in  1.  Barbarius  ff.  de  offic.  ubi 
declaratur,  quod  servus  electus  ignoranter 
in  praetorem,  et  pro  tali  habitus,  non  solum 
fecerit  acta  valida,  sed  fuerit  verus  praetor  ; 
quoniam  populus  Romanus  qui  eum  pro  tali 
habuit,  potuit  dispensare,  et  censetur  ita  vo¬ 
luisse.  Quae  lex  non  est  consideranda  tam¬ 
quam  constitutio  arbitraria,  et  proveniens  a 
potestate  juris  civilis  (alioqui  respexisset  fu¬ 
tura,  non  praeterita,  super  quibus  lex  illa  de¬ 
cernit)  ;  sed  tamquam  interpretatio  prudens 
et  philosophica  juris  naturalis  :  nam  inde- 
pendenter  ab  omni  constitutione  positiva 
censetur  populus  Romanus  habuisse  in  illo 
casu  voluntatem  quam  expediebat  eum  ha¬ 
bere.  Sic  ergo  in  praesenti  negotio  etiam  pe¬ 
nes  totam  Ecclesiam  est  potestas  providendi 
sibi  de  legitimo  capite,  quoties  electores  or¬ 
dinarii  (sive  culpabiliter  sive  inculpabiliter) 
non  provident  in  futurum  ;  sicut  contingit, 
cum  eorum  electio  fuit  irrita,  et  tamen  habe¬ 


tur  rata.  In  tali  ergo  casu,  Ecclesia  censetur 
eum  eligere  quem  acceptat,  non  obstantibus 
quibuscumque  ejus  defectibus. 

Sed  instat  3.  Amesius  :  «  In  isthoc  syllo¬ 
gismo  (Qui  est  legitime  electus,  vel  acce¬ 
ptatus,  in  talem,  est  Christi  Vicarius  ;  Sed 
N.  N.  est  ita  electus  et  acceptatus  ;  Ergo  est 
Christi  Vicarius),  assumptio  tantum  huma¬ 
na  fide  certa  est  ;  Ergo  conclusio  non  con¬ 
stat  fide  divina,  sed  humana,  cui  falsum  sub- 
esse potest.  Atqui»  (juxta  Azorium  loc.  cit). 
«  si  sola  fide  humana  credimus,  hunc  vel  il¬ 
lum  esse  Summum  Pontificem,  non  potest 
ejus  judicium  esse  fide  divina  certum  et  ve¬ 
rum,  neque  obligari  potest  Ecclesia  ad  judi¬ 
cium  vel  sententiam  hujus  vel  illius  Pontificis 
fide  divina  credendam  :  nam  definitio  fidei, 
Papse  auctoritate  facta,  tandem  resolvitur 
in  auctoritatem  ipsius  Papae.  Unde  tandem 
infertur,  nihil  esse  certum  et  infallibile  in  de¬ 
finitionibus  Papae.»  Respon. :  Quidquid  olim 
disputarint  Theologi,  an  sit  de  fide,  hunc  nu¬ 
mero  Alexandrum  VII.  esse  verum  Christi 
Vicarium,  et  S.  Petri  successorem  ?  Id  post 
Clementem  VIII.  coepit  esse  extra  controver¬ 
siam,  ut  palam  sit,  de  hoc  certitudinem  non 
tantum  moralem,  sed  .theologicam  haberi  ; 
ea  vero  fundatur  in  hoc  syllogismo,  cujus 
utraque  preemissa  est  de  fide,  nempe  :  Quia 
Ecclesia  (cum  sit  firmamentum  et  columna 
veritatis)  non  potest  errare  in  rebus  ad  com¬ 
munem  totius  Ecclesise  religionem  pertinen¬ 
tibus.  Atqui  judicium  quo  Ecclesia  Alexan¬ 
drum  VII.  E.  gr.  acceptat,  pertinet  ad  com¬ 
munem  totius  Ecclesise  religionem  ;  ergo 
Ecclesia  non  potest  brrare  in  hoc  judicio  ; 
adeoque  de  fide  est,  hunc  numero  esse  ve¬ 
rum  Pontificem  et  Christi  Vicarium.  Plura 
de  bac  re  vide  apud  Suar.,  Arriag.  et  esete- 
ros  Scholasticos  in  Tract.  de  fide. 

Ad  CAPUT  III. 

Hoc  cap.  Bellarminus  principalem  suam 
assertionem  defendit,  nempe  :  quod  Ponti¬ 
fex,  cum  totam  Ecclesiam  docet  in  his  quse 
ad  fidem  pertinent,  nullo  casu  possit  errare. 
Perquam  inepte  intercedit  hic  Amesius,  et 
nodum  in  scirpo  queerens,  ait :  <t  Nulla  ratio¬ 
nis  umbra  potest  reddi,  quare  non  seque  pos¬ 
sit  errare  Papa,  cum  totam  Ecclesiam  docet; 
atque  cum  docet  aliquam  Ecclesise  partem 
etc.»  Resp. :  Cum  larvis  luctatur  Amesius  et 
fingit  sibi  adversarios  ubi  non  sunt.  Omnes 
libenter  cum  Bellarmino  fatemur  :  Quod  si 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


319 


vel  ad  unius  Episcopi,  vel  cujuscumque  in¬ 
stantiam  Pontifex  aliquam  fidei  controver¬ 
siam  definiat,  eadem  infallibilitate  pollere, 
ac  cum  oecumenicae  Synodo  aliqua  quaestio 
fidei  decidenda  proponitur.  Neque  enim 
Amesiusex  illa  propositione  Bellarmini  {cum 
totam  Ecclesiam  docet)  ausam  suspicandi 
sumere  debet,  quasi  secus  dicendum  sit,  cum 
Papa  aliquam  particularem  Ecclesiam  docet. 
Inania  ergo  verba  sunt,  quaecumque  hic  mul¬ 
tiplicat. 

I.  — Igitur  probatio  sumitur  exLuc.  xxn. 
vers.  31.  32.  Ego  rogavi  pro  te,  Petre,  ut 
non  deficiat  fides  tua  :  et  tu  aliquando  con¬ 
versus  confirma  fratres  tuos.  Amesius  1. 
«  Nihil  inde  concludi  posse,  pro  infallibilitate 
Papae,  Pontificii  multi  fatentur.  Sic  enim 
Bannez  loc.  citat.  ».  Sed  verba,  uti  recitat 
Amesius,  apud  Bannezium  non  reperio,  sed 
plane  oppositum.  Nam  responsurus  ad  pri¬ 
mam  objectionem  pro  opinione  Abb.  Pighii 
de  personali  infallibilitate  Papae,  sic  ait  : 
«  Dicimus  ergo,  quod  Petri  successores  suc¬ 
cedunt  illi  in  hoc  privilegio,  quod  Lucae  xxii. 
illis  verbis  habetur  :  Ego  rogavi  pro  te  etc ., 
quantum  attinet  ad  officium  summi  Pontifi¬ 
catus,  et  communem  Ecclesiae  gubernatio¬ 
nem  ;  non  autem  sunt  haeredes  illius  privile¬ 
gii,  in  iis,  quae  spectabant  ad  Petri  persona¬ 
lem  dignitatem  ».  Unde  luce  meridiana 
clarius  liquet  falsi  crimen  Amesii  jam  toties 
iteratum.  Qui  autem  sunt  «  illi  multi  »  quos 
jactat  ?  cum  unicus  Bannez  quem  nominat, 
contrarium  manifeste  doceat.  Cur  vero  tam 
caute  dissimulat  omnia  illa  luculentissima 
apud  Bellarminum  testimonia  sanctorum 
Patrum,  qui  ita  interpretantur  illa  Chi  isti 
verba?  Certe  vel  illa  sola,  etiamsi  omnia  alia 
fundamenta  deessent,  sufficiunt  ad  persua¬ 
dendam  hanc  veritatem.  Prae  illis  sane  qui¬ 
vis  non  perversus  explodet  cavillos,  quos 
Amesius  mox  subdit,  cum  ait  :  «  Nihil  hic 
dicitur  de  «  docenda  »  :  nihil  de  «  tota  Ec¬ 
clesia»  :  nihil  de  «errore»  :  nihil  de  «  Papa». 
Quis  igitur  alchymista  potest  hanc  promis¬ 
sionem  convertere  in  illam,  qua  promittere¬ 
tur  :  «  Papam  non  posse  errare,  cum  totam 
Ecclesiam  docet  res  de  fide  »  ?  Sed  in  his  et 
sequentibus  perspicue  nugatur  Amesius,  et 
tergiversatur  ;  ea  cavillationibus  suis  venti¬ 
lare  intentus,  quae  a  Bellarmino  examinan¬ 
tur,  non  approbantur.  Perquam  inepte  vero 
(ut  priora  adremnil  facientia  omittam)  clau¬ 
dit  has  cavillationes,  dum  ait  :  «  Ecclesia 
non  indiget  uno  aliquo,  sed  multis,  quorum 


fides  non  deficiat,  sed  a  quibus  possit  confir¬ 
mari.  Infallibili  vero  confirmatore,  praeter 
Scripturam  et  Spiritum  sanctum  negamus 
Ecclesiam  indigere.  »  Itane  ?  At  quomodo 
possunt  haec  fieri  ?  Si  illi  multi  (qui  sine  dubio 
sunt  ministri  Calvinistioi,  juxta  Amesium) 
possunt  confirmare  alios,  et  ipsorum  fides 
non  potest  deficere  ;  ergo  ipsi  sunt  confir¬ 
matores  infallibiles.  Quis  dubitet?  Porro 
quidnam  amplius  non  requirimus  in  Rom. 
Pontifice  ?  Imo  plerique  Catholici  ne  quidem 
tantum  requirunt;  quiasentiunt,  quod  etiam¬ 
si  Papa  possit  personaliter  errare,  et  in  hae- 
resim  labi,  non  possit  tamen  judicialiter  ex 
Cathedra  definiendo,  non  confirmare  fideles. 
Ergo  ex  una  parte  Amesius  suis  Calvinisticis 
aut  Praedestinatis  arrogat  id,  quod  Pontifici 
vult  auferre  :  ex  altera  vero  parte,  in  paucis 
verbis  sibiipsi  haud  obscure  contradicit. 

II.  —  Bellarmin  :  Dominus  duo  privilegia 
Petro  impetravit.  1.  Ut  ipse  non  posset  un¬ 
quam  veram  fidem  amittere.  2.  Ut  ipse  tam¬ 
quam  Pontifex,  non  posset  unquam  docere 
aliquid  contra  fidem.  Sive  ut  in  sede  ejus 
numquam  inveniretur,  qui  doceret  contra 
veram  fidem.  Primum  fortasse  non  manavit 
ad  posteros:  secundum  sine  dubio  manavit ; 
ut  est  concors  sanctorum  Patrum  sensus. 
Amesius  1.  :  «  Non  sunt  duo  privilegia,  sed 
unum  :  Non  amittere  sedem,  et  non  docere 
contra  fidem.  »  Resp.:  Clarum  est,  posse  ista 
separari  realiter  ;  quidni  ergo  sint  duo  pri¬ 
vilegia  ?  Quis  dubitet  posse  amittere  fidem 
internam,  illum,  cui  ad  actum  externum  ne¬ 
gationis  fidei  aut  falsae  doctrinae,  negaretur 
a  Deo  concursus?  Amesius  2. :  «  Non  fuerunt 
ista  privilegia  propria  Petri,  sed  communia 
Apostolorum  ».  Resp. :  Ut  erant  personalia, 
concedo  ;  sed  nego  de  posteriori,  quatenus 
ad  successores  manaturum  erat  :  hoc  enim 
haereditarium  fuisse  in  Petro,  probatum  est 
syllogismo  invicto  supra.  Amesius  3.  :  «  Si 
unum  ad  posteros  non  manavit,  quod  funda¬ 
menti  rationem  habuit;  non  est  credibile,  al¬ 
terum  ad  eos  manasse».  Resp.  :  Incredulis 
Calvinistis  hoc  videtur  incredibile  (de  qui¬ 
bus  Godofr.  a  Valle,  Parisiis  combustus,  dixit 
apud  Maldonatum ,  oportere  prius  Calvini- 
stam  fieri,  qui  velit  artem  non  credendi,  a 
se  conscriptam  addiscere)  ;  fidelibus  autem 
non  tantum  credibile,  sed  moraliter  evidens 
videtur,  suppositis  caeteris,  quae  constat 
Christum  in  constituenda  sua  Ecclesia  ser¬ 
vasse.  Amesius  4. :  «  Ut  hoc  conveniat  Petri 
successoribus,  oportet  ut  omnes  negent  Ghri- 


320 


VINDICIAE 


stum».  Respon.  :  lisec  illatio,  digna Puritano 
similis  est  illi,  qua  concluderetur  ;  oportere 
omnes  ministros  verbi  Galvinistici  esse  pisca¬ 
tores  aut  publicanos. 

III.  —  Bellarm.:  Petrus  cum  successoribus 
dicitur  Petra  et  fundamentum  Ecclesiae  non 
ruiturae  ;  Ergo  nec  Petrus  nec  successores 
ejus  possunt  ruere  aut  errare.  Amesius  1. 
«  Petrus  nullo  modo  est  fundamentum  Ec- 
clesim,  nisi  respectu  doctrinae  Apostolicse, 
quam  ex  immediata  revelatione  habuit ;  Sed 
in  isto  respectu  nullos  eum  habere  successo¬ 
res  ipsi  fatentur  ».  Resp.  :  Falsum  assumere 
Amesium  in  majori  propositione,  monstra¬ 
tum  est  supra  tractando  de  Primatu  Petri. 
Unde  et  ruit,  quod  mox  subdit.  Amesius  2.  : 
a  Petrus  hoc  respectu  non  potuit  errare  : 
Papam  autem  illo  privilegio  non  gaudere 
Bellarmin.  concedit  » .  Ilesp.  :  Bellarm.  non 
tam  concedit,  quam  ut  problema  utrinque 
probabiliter  a  diversis  assertum  proponit. 
Amesius  3. ;  «  Papam  p  tsss  h  ereticum  esse, 
et  damnari,  Bellarm.  non  negat.  Quomodo 
autem  aedificium  erit  in  ccelis,  cujus  funda¬ 
menta  varia  sunt  in  inferno  »  ?  Resp.  :  Bel¬ 
larm.  potius  negat,  ullum  Papam  fuisse  hae¬ 
reticum,  dum  omnes  Pontifices,  qui  ab  ali¬ 
quibus  haereseos  insimulabantur,  ab  ea  labe 
plane  liberat.  In  eo  autem  quod  Amesius  in¬ 
fert,  nullum  est  inconveniens  :  In  casu  enim, 
quo  Christus  Apostolos  non  confirmasset  in 
gratia,  et  voluisset  permittere  aliquorum  ex 
iis  lapsum  post  resurrectionem,  sicuti  per¬ 
misit  Judae  apostasiam  antea  :  contigisset 
idem,  quod  ut  absurdum  hic  infert  Amesius. 
Nihil  autem  in  eo  esse  incommodi,  patet  vel 
ex  illo  Apostoli  dicto,  cum  ait :  Castigo  cor¬ 
pus  meum,  ne  cum  aliis  praedicavero ,  ipse 
reprobus  efficiar.  Amesius  rursus  hic  astute 
dissimulat  testimonia  SS.  Patrum. 

IV.  —  Bellarm.  ex  Joan.  xxr.  v.  17. 
Pasce  oves  meas  etc.  tit  hoc  argumentum  : 
Papa  est  doctor  et  pastor  totius  Ecelesire  ; 
Ergo  tota  Ecclesia  illum  sequi  tenetur;  ergo 
si  ille  erret,  tota  Ecclesia  errabit.  Nec  eva¬ 
des,  sipdicas  :  oportere  illum  sequi,  si  recte 
doceat,  alioqui  magis  Deum,  quam  homines 
esse  audiendos.  Contra  :  Nam  quis  judicabit, 
rectene  Pontifex  doceat?  Non  enim  est  ovium 
judicare,  an  Pastor  erret,  praesertim  in  re¬ 
bus  dubiis.  Neque  potest  dici  :  Posse  tunc 
recurri  ad  generale  concilium,  saltem  cui 
etiam  ipse  Papa  intersit.  Contra  :  Quia  soli 
Petro  dicitur  :  Pasce  oves  meas  :  solum  Pe¬ 
trum  vocavit  fundamentum,  non  Petrum 


cum  concilio  ;  unde  patet  totam  firmitatem 
conciliorum  legitimorum  esse,  a  Pontifice. 
Deinde  saepe  non  potest  celebrari  concilium 
generale.  Et  quid  si  in  tali  concilio  disside¬ 
rent  Patres  a  Praeside  suo  ?  etc.  Amesius 
ista  egregie  «enervavit,»  nempe,  more  suo, 
truncando*  Deinde  ait  :  1.  «Peti  princi¬ 
pium  ».  At  hoc  demonstratum  est  supra  de 
primatu  Petri.  Amesius  2.  :  «  Pastor  potest 
errare,  Ecclesia  illa,  cujus  est  Pastor,  non 
errante.  Papam  posse  esse  haereticum,  Papae 
ipsi  concedunt».  Respon.  :  Potest  errare,  ut 
privata  persona,  transeat  :  judicialiter  ali¬ 
quid  definiens  ut  Pastor,  nego.  Amesius  3.  : 
«  Judicare  discernendo,  possunt  ac  debent 
de  doctrina,  pastores  illi  omnes,  qui  juben¬ 
tur  Spiritu?  probare  I.  Joan.  iv.  vers.  1  ». 
Respon.  :  Haec  naenia  Lutherano-Calvinistica 
jam  satis  in  superioribus  explosa  est.  Ame¬ 
sius  4.  :  «  Hoc  ipso  manifeste  declarat  Papa 
se  esse  Antichristum,  quod  illum  locum  in 
Ecclesia  sibi  vendicat,  ut  ipso  errante  et 
ruente,  tota  Ecclesia  corruere  debeat.  Sic 
enim  Gregorius  epist.  lib.  iv.  epist.  22  et 
38.  Joaunem  Constantio  opolit.  arguit  Anti- 
christimse  praesumptionis  :  Universa  igitur 
Ecclesia  corruet,  quando  is,  qui  appellatur 
universalis  cadet.  »  Resp. :  Amesius  hoc  ipso 
manifeste  declarat,  se  esse  calumniatorem 
et  cavillatorem,  dum  aliter  accipit  ly  «  uni¬ 
versalis  ».  Ecclesiae  supremum  Pastorem  et 
Doctorem  infallibilem  agnovisse  se  S.  Gre- 
goriumM.  manifestum  est  ex  lib.  xvm.  epist. 
52.  ubi  Vigilium  per  Gallias  Vicarium  suum 
constituens,  excepit  :  «  Si  de  fidei  causa 
contentionem  evenire  contigerit,  ad  nostram 
studeat  perducere  notitiam,  quatenus  a  no¬ 
bis  VALEAT  CONGRUA  SINE  DUBIO  SENTENTIA 

terminari,  Quse  de  Summo  Pontifice  Veteris 
Testamenti  hic  tli.  18.  repetuntur,  jam  sa¬ 
tis  supra  expedita  sunt. 

V. — Bellarm.  :  Probatur  idem  duplici  ex¬ 
perimento.  1.  Quia  sola  Rom.  Sedes  num- 
quam  defecit  a  fide  2.  Quia  Papa  plurimas 
hsereses  solus  sine  concilio  generali  damna¬ 
vit.  Amesius  1. :  «Petiturprincipium».  Resp.: 
Sic  est,  sed  juxta  Amesium,  qui  probationem 
omisit.  Nam  Bellarminus  ostendit  per  in¬ 
ductionem,  omnes  Patriarchales  Sedes  de¬ 
fecisse  :  nihil  vero  tale  posse  de  Romana 
ostendi.  Amesii  erat  demonstrare,  quo  tem¬ 
pore,  et  quas  hsereses,  contra  antiquam  Pa¬ 
trum  fidem  Pontifex  invexerit  in  lloman. 
Ecclesiam?  quandiu  non  datur  luculenta 
instantia,  manent  Roman.  Pontifices  in  pos- 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


321 


sessione  Innocentiae.  Videaturpars.  2.  qucest. 
Yex.  P.  Foreri  i.  cap.  Amesius  2.  :  «  Non 
agitur  hic  de  Sedibus  et  Sellis,  sed  de  se¬ 
dentibus  et  docentibus  Papis  » .  Resp. :  De  his 
ergo  demonstretur  defectio,  et  quando? 
quomodo  ?  per  quos  contigerit  ?  sicuti  nos 
ha)c  omnia  distincte  monstramus  de  Ubi¬ 
que  tariis,  Sacramentariis  etc.  Amesius  3. 
«  Multi  alii  damnarunt  varias  beereses  sine 
conciliis  generalibus,  et  sine  Papa  Ro¬ 
mano  ».  Resp.  :  Auctoritative,  et  judicio 
definitivo  ?  minime  !  Omnis  alia  damnatio, 
suprema  tandem  Pontificis  Roman.  auctori¬ 
tate  nitebatur  ;  ut  nominatim  de  hseresi  Pe- 
lagiana  constat,  quse  licet  in  conciliis  Pula)- 
stina),  Milevit.  et  Carthaginiensi  damnata 
fuerit,  non  tamen  censebatur  «  causa  finita » , 
antequam  «  hsec  Sy nodalia  acta  ad  Sedem 
Apostolicarn  mitterentur,  et  inde  rescripta 
venirent  » ,  ut  bis  verbis  testatur  S.  August. 
serm.  2.  de  verbis  Apostoli,  et  S.  Prosper  in 
Chronico.  Plura)  quse  Ilelmstadienses,  Calix- 
tus  Corringius,  Titius, huic  infallibilitati  Pon¬ 
tificiae  objecere,  et  a  me  disjecta  sunt,  vi¬ 
deri  possunt  in  2.  part.  Irenici  Anti-Calixtini 
et  in  Examine  Exam.  Conringiani,  praesertim 
ad  interr.  IX.  ubi  praecipue  ursi  illustrissima 
testimonia  S.  Innocentii  I  Papae,  S.  Grego- 
rii  Nazianzeni,  S.  Augustini,  S.  Hieronymi, 
Philippi  Presbyteri  in  concilio  Ephesino,  et 
Rbeginonis  Abbatis,  quae  merito  instar  300. 
esse  queant,  et  ibidem  a  frivolis  evasionibus 
Conringii  et  Titii  vindicantur. 

Ad  CAPUT  IV. 

Statuit  hoc  cap.  Bcllarminus,  quod  non 
solum  Pontifex  Romanus  non  potest  errare 
in  fide,  sed  neque  Romana  particularis  Ec¬ 
clesia.  Hoc  autem  intelligendum  est  de  er¬ 
rore  personali  omnium  Romanorum,  ita  ut 
tota  illa  Ecclesia  fieret  apostatica.  Porro 
verissima  est  haec  propositio  ,  si  intelli- 
gatur  de  Ecclesia  Romana,  dum  ibi  per¬ 
sistit  Apostolica  Sedes.  Si  vero  sic  intelli- 
gatur,  quasi  Sedes  Apostalica  non  possit 
unquam  Roma  alio  transferri;  est  pia  et 
probabilissima  sententia  :  non  tamen  adeo 
certa,  ut  sit  omnino  de  fide.  Hactenus  Bel- 
larm.  Contra  Amesius  1.  «  Majus  est  quod 
tribuitur  hic  a  Bellarmiuo  Ecclesiae  Roma¬ 
nae,  quam  quod  tribuit  ipsa  Papae.  Papam 
enim  immunem  esse  vult  a  judiciali  errore, 
non  a  personali  (Nota,  quod  fraudulenter 
ita  ait  Amesius  :  Bellarminus  enim  vel  prae- 

Tom,  YII. 


scindit  ab  utroque,  vel  potius  affirmat  etiam 
de  Papa  personalem  dcvxgaprTjauv)  et  Eccle¬ 
siam  Romanam  a  personali:'  fides  autem 
personalis  multo  praetiosior  est  quam  judi¬ 
cialis  :  et  error  personalis  magis  est  perni¬ 
ciosus  ipsi  erranti,  quam  judicialis.  Hunc 
etiam  accedit,  quod  nec  judicialiter  quidem, 
ex  hac  hypothesi,  errare  possit  Ecclesia 
Romana,  si  quidquam  de  fide  statuat  una¬ 
nimi  consensu  omnium  :  quia  si  sic  erraret, 
errarent  omnes  etiam  personaliter.  Nihil 
igitur  accedit  Papa),  sed  potius  detrahitur 
plurimum  ex  hac  positione,  dum  Ecclesia 
particularis  ipsi  non  tantum  adaequatur,  sed 
etiam  antefertur.  »  Resp.  1.  :  Quod  si  quis 
cum  Albert  Pighio  etc.  teneat,  Papam  etiam 
personaliter  errare  non  posse,  tota  evasio 
Amesii  evanescit.  Respond.  2.  :  Posita  ad¬ 
huc  communiori  sententia,  prsestantior  om¬ 
nino  est  pro  bono  Iteipublicse  erroris  immu¬ 
nitas  in  sententia  judiciali  ferenda  :  quid¬ 
quid  sit  de  privata  illius  persona.  Quis  enim 
non  mallet  tali  judici  in  sententia  ferenda 
indefectibili  credere  causam  suam,  quam 
alteri,  qui  pro  seipso  interius  errare  non.  pos¬ 
set?  Nam  non  omnis  qui  falli  non  posset, 
hoc  ipso  etiam  fallere  non  posset.  Respond.  : 
Falsum  omnino  est,  illa  duo  esse  necessqnq 
conjuncta,  ut  contendit  Amesius  cum  Wi- 
takero.  Ut  enim  bene  ex  eo  sciscitatur 
Gretserus  :  Cur  Deus  infallibilitatem  alicui 
personae  dare  non  possit,  quatenus  judicia¬ 
rium  munus  gerit ;  et  non  dare,  quatenus 
privata  persona  est  ?  Yel  etiam  dare  immu¬ 
nitatem  ab  errore  alicui  co)tui,  quasi  perso¬ 
nalem,  ita  ut  numquam  totus  coetus  in  er¬ 
rorem  incidat;  et  tamen  non  dare  immuni¬ 
tatem  ab  errore  in  definitione  alicujus  dog¬ 
matis  ?  Amesius  debebat  oppositum  pro¬ 
bare  et  non  tantum  Witakeriana  effatu  sine 
fundamento  repetere.  Amesius  2.:  «Infalli- 
bilitas  Papae  non  potest  infallibilitatem  per¬ 
sonalem  ipsi  Papa)  adferre;  quaenam  vero 
fingi  potest  ratio,  qua  istam  conferret  Ec¬ 
clesiae  Romana)  ?  »  Resp.  :  Papa  illam  non 
confert  Romanis,  sed  Deus  intuitu  Papa),  seu 
Sedis  Apostolica).  Amesius  3.  «  Privilegium 
istud  Ecclesia)  Romana)  nullo  argumento 
confirmatur,  vel  ex  scripturis,  vel  ex  tra¬ 
ditione,  vel  ex  communi  consensu  Pa¬ 
trum,  vel  ex  Scholasticis  ipsis;  ita  ut  omni 
specie  probabilitatis  destitutum  cogaturplano 
mendicari  »?  Resp,  :  Cur  ergo  Amesius  non 
infirmavit  auctoritates  illas  SS.'  Patrum  a 
Bellarmiuo  adductas  ?  Accedit,  quod  Bellar- 

21 


322 


VINDICLE 


minus  propositionem  illam  in  priori  sensu 
acceptam  non  pronuntiavit  esse  certam  de 
fide ;  qualis  si  diceretur,  deberet  omnino  de 
ea  constare  ex  verbo  Dei  scripto  aut  tradito : 
solum  ergo  illam  pronuntiat  qualitercumque 
veram,  praecipue  ob  testimonia  SS.  Cy¬ 
priani,  Hieronymi,  Gregorii,  Nazianzeni, 
Cyrilli  etc.  Amesius  4.  :  «  Adversatur  Scri¬ 
pturae  Rom.  xi.  vers.  20.  et  rejicitur  ab  om¬ 
nibus,  qui  non  sunt  adulatores  Curiae  Ro¬ 
manae».  Resp.  :  Haec  est  decumana  calum¬ 
nia,  qua  post  Danaeum,  Junium  etc.  non  ve¬ 
retur  SS.  Hieronymum,  Gregorium,  et  alios 
Patres ,  parasitis  Roman.  Curiae  adnume- 
rare.  Locus  ille  Apostoli  Roman.  xi.  nihil  ad 
rem  facit;  agit  enim  tantum  de  singulis  fi¬ 
delibus  cujuscumque  Ecclesiae  ex  Gentibus 
ad  fidem  conversae,  comparatione  Judaeo¬ 
rum  :  ut  bene  contra  Witakerum  ostendit 
Gretserus,  quem  «  enervare  »  debuisset 
Amesius,  si  quid  praestare  voluisset.  Illud 
vero  prioribus  criminibus  falsi  accensendum, 
quod  ex  Bannezio  nomine  Soti,  Cajetani  etc. 
recitat  :  «  Ex  Scriptura  certum  non  est,  po¬ 
pulum  Rom.  non  defecturum  a  fide  etc. 
Quin  immo  videtur  hoc  indicari  II.  Thes- 
sal.  ii.  vers.  3.  ubi  (si  credimus  Lactantio, 
Athanasio,  Chrysostomo,  Ambrosio,  Hiero¬ 
nymo  et  aliis)  per  defectionem  intelligitur 
abolitio  populi  Romani  » .  Sed  certum  est, 
nihil  simile  haberi  apud  Bannezium,  tam  in 
editione  in  fol.  quam  in  4.  Ad  rem  ipsam 
quod  attinet,  fatemur  omnes  cum  Bellarmino 
populum  Roman.  paulo  ante  consummatio¬ 
nem  mundi  ad  paganismum  rediturum,  et 
Rom.  Pontificem  inde  pulsum  iri.  Sed  hoc 
nihil  ad  rem  nostram  :  hic  enim  agitur  de 
tempore,  quod  Antichristi  tyrannidem  prope 
mundi  finem  praecedet.  5.  Tandem  Amesius 
arguit  «  contradictionis  Eellarminum,  ac  si 
hic  neget,  quod  antea  lib.  ii.  cap.  12.  diser¬ 
tis  verbis  affirmabat.  Ibi  enim  dicit  Roma¬ 
num  Pontificem  ut  Rom.  Pontificem  Petro 
succedere,  esse  de  fide,  quamvis  non  sit  de 
jure  divino  :  hic  autem  fatetur  :  Non  esse 
omnino  de  fide,  a  Rom.  Sede  non  posse  se¬ 
parari  Apostolicam  Sedem.  Sed  magis  ani¬ 
mose  pugnavit  pro  Rom.  Pontifice,  quam 
pro  Ecclesia  Romana.  Resp.  :  Fingit  antilo- 
giam  Amesius,  ubi  nulla  est.  Non  enim  re¬ 
pugnant  invicem  duae  illae  propositiones. 
Etsi  enim  non  sit  de  fide,  a  Romana  Sede 
non  posse  separari  Sedem  Apostolicam  :  de 
fide  tamen  est  :  quamdiu  conjunctam  vide¬ 
mus  Sedem  Apostolicam  Romano  Episcopa¬ 


tui,  Romanum  Episcopum, etiam  ut  Romanus 
Episcopus  est,  Petro  succedere  (ut  ex  continua 
traditione  SS.  Patrum  liquet),  adeoque  Ec¬ 
clesiae  caput  esse.  Quid  hic  contrarietatis  ? 

Ad  CAPUT  V. 

Hoc  capite  assertio  Bellarmini  est :  Neque 
in  praeceptis  morum,  quae  toti  Ecclesiae  prae¬ 
scribuntur  ;  neque  in  rebus  necessariis  ad 
salutem,  vel  in  iis,  quae  per  se  bona  vel 
mala  sunt,  errare  potest  Summus  Pontifex. 
Amesius  1 .  «  Mirum  est,  improbissimos  ho¬ 
mines,  vel  hominum  potius  monstra  (quales 
multos  fuisse  Bellarminus  fatetur)  non  posse 
generaliter  decernere  contra  bonos  mores». 
Resp.  :  Amesius  facit  multos  ex  «  non  pau¬ 
cis,  »  et  omittit,  quae  Bellarm.  addit  (Si  vera 
sunt,  quae  de  iis  scribuntur.)  2.  Mirum  id  vi¬ 
detur  Amesio,  quia  causam  vel  nescit,  vel 
agnoscere  non  vult,  nempe  divinam  provi¬ 
dentiam  et  assistentiam,  quae  pro  bono  Ec¬ 
clesiae  talem  lapsum  non  permittit  in  capite 
alioquin  improbo.  Cur  enimvero  id  non 
possit  is,  qui  per  asinam  Balaam  locutus 
est;  et  per  impium  Caipham  (quod  esset 
Pontifex  illius  anni)  prophetavit?  Amesius. 
«  In  singularibus  praeceptis  posse  Papam  er¬ 
rare  Bellarmin.  agnoscit :  Omnia  autem  sin¬ 
gularia  ab  universali  non  differunt  reipsa  ». 
Ergo  potest  etiam  in  universalibus  morum 
praeceptis  errare.  Resp.  :  Amesius  satis  ri¬ 
diculus  hic  est,  et  vel  stuporem  fingit,  vel 
fraudem  admittit.  Inepte  nimis  dicitur,  uni¬ 
versalia  praecepta,  quae  pro  tota  Ecclesia  fe¬ 
runtur,  conflari  ex  singularibus  (ut  jam  dis¬ 
simulem,  a  praestantissimis  philosophis  ne¬ 
gari,  universale  nihil  aliud  esse ,  quam  om¬ 
nia  singularia  confuse  cognita,  uti  conten¬ 
dunt  Nominales).  Incredibile  est,  Amesium 
hic  ita  obstupuisse,  ut  non  caperet,  quod 
Bellarm.  per  praecepta  universalia  intel¬ 
lexit  leges,  quae  universaliter  feruntur  pro  Ec¬ 
clesia;  particularia  vero  cum  Pontifex  in  cau¬ 
sis  particularibus  judicat  inter  partes  dissi¬ 
dentes,  et  unum  condemnat,  alterum  absol¬ 
vit  :  in  quo  casu  certum  est,  posse  eum  er¬ 
rare  ,  vel  ex  subreptione ,  vel  etiam  ex 
pravo  affectu.  Amesius  3.  :  «  Concedit 
etiam,  posse  Pontificem  superfluam,  mi¬ 
nus  discretam ,  inutilem ,  et  nimis  gravi 
poena  sancitam  legem  toti  Ecclesiae  proscri¬ 
bere.  Sed  hoc  est  errare  in  Cathedra :  hoc 
est,  in  Pontificis  officio  errare  :  hoc  est  te¬ 
mere  definire;  quae  omnia  Papam  posse 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


323 


negavit  antea  Bellarminus  » .  Resp.  :  Nego 
subsumptum.  Non  enim  promisit  Christus 
Petro  et  successoribus,  quod  numquam  sit 
defectura  ejus  prudentia  et  probitas,  sed  fi¬ 
des  tantum.  Porro  definitionem  Cathedrae 
Apostolicae,  et  quam  auctoritatem  atque 
ava(xapxr](7i'av  haec  habeat,  non  a  Calvinistis, 
sed  ab  ipsius  Ecclesiae  Catholicae  perpetuo 
sensu  discere  oportet.  Probationes  Bellar- 
mini  (omnino  firmae)  sunt,  nempe  1.  Quia  si 
Papa  in  praeceptis  morum  ad  salutem  neces¬ 
sariis  erraret,  tunc  tota  Ecclesia  graviter 
laederetur  in  necessariis  ;  quod  est  contra 
promissionem  Christi  Joan.  xvi.  vers.  13. 
Spiritus  sanctus  docebit  vos  omnem  veri¬ 
tatem  (saltem  necessariam  ad  salutem.) 
2.  Quia  Deus  tunc  deesset  Ecclesiae  in  neces¬ 
sariis;  quandoquidem  praecipit  illi,  ut  se¬ 
quatur  Pontificem,  et  tamen  permittit  Pon¬ 
tificem  errare.  At  certe  Deus  nulli  deest  in 
necessariis.  3.  Si  posset  errare  in  moribus 
per  se  bonis  et  malis,  tunc  Ecclesia  non 
posset  dici  sancta,  praecipue  ob  legem  et 
professionem  sanctam  :  immo  consequenter 
etiam  necessario  erraret  in  fide.  Amesius 
non  habuit  quo  haec  everteret,  sed  meras 
anticheses  proposuit.  Ultimum  tamen  Bel- 
larmini  dictum,  nempe  :  Si  Papa  erraret 
praecipiendo  vitia  vel  prohibendo  virtutes, 
teneretur  Ecclesia  credere,  vitia  esse  bona, 
et  virtutes  malas  ;  sic  excipit  Amesius  1 . 
«  Tenetur  Ecclesia  credere,  eum  esse  Anti- 
christum  et  Primogenitum  diaboli,  qui  hanc 
auctoritatem  sibi  arrogat,  ut  fides  ipsi  ma¬ 
gis  quam  Deo  habeatur  ».  Sic  est.  Sed  quis 
Pontificum,  quis  haeresiarcharum  etiam,  sibi 
hoc  arrogat?  Si  de  arrogantia  implicita 
sermo  sit,  Novatores  nostri  id  quidem  affin¬ 
gunt  Romano  Pontifici,  sed  ipsimet  revera 
praestant.  Quod  enim  Lutherus  omnium 
Patriarcha  dixit  :  se  legem  interpretandi 
verbi  dei  nullam  pati,  idem  omnes  ejus 
filii  et  nepotes  gnaviter  sectantur.  Sed  vide 
omnino  recognitionem  num.  29.  Amesius  2. : 
(i  Non  est  mirandum,  quod  Theologi  Ponti¬ 
ficii  defendunt  :  Papam  non  posse  contra  fi¬ 
dem  et  bonos  mores  decernere  ;  cum  profi¬ 
tentur,  se  teneri  credere  foedissimas  hae- 
reses  esse  veras  doctrinas,  et  turpissima  vi¬ 
tia  esse  sanctitatem,  si  Papa  ita  decernat. 
Non  opus  est  hic  disputatione,  sed  anathe¬ 
mate  potius  maranatha?  »  Respon. :  Yere  non 
opus  hic  est  disputatione,  aut  alio  etiam 
anathemate,  quam  ut  calumniam  Amesii 
detestemur.  Bellarminus  tantum  loquitur  de 


quaestionibus  dubiis.  Exempl.  grat.  cum  in¬ 
ter  Theologos  controvertitur,  sitne  haec  actio 
licita,  sancta  etc.  ?  an  talis  contractus  sit 
justus  etc.  ?  ut  ipsemet  expressit  in  librorum 
suorum  recognitione.  Et  in  talibus  dubiis 
tenentur  subditi  acquiescere  resolutioni  su¬ 
perioris.  Idem  est  proportionaliter  in  quae¬ 
stionibus  speculativis.  Cum  vero  patens  est 
error  aut  vitium,  quod  proponit  superior,  tunc 
non  est  audiendus,  sed  tamquam  tentator  re¬ 
pellendus.  Atque  hic  est  communis  omnium 
Catholicorum  sensus  manifestus.  Quia  ergo 
evidens  est,  subditum  in  re  dubia  bene  fa¬ 
cere,  conformando  se  judicio  et  voluntati 
ejus,  quem  Dei  loco  veneratur  (etiamsi  enim 
erraret  speculative,  eliciendo  actionem  mate- 
rialitermalam^formaliter  tamen  faceret  opus 
honestissimum) ;  consequenter,  evidens  est, 
teneri  Deum,  totius  Ecclesiee  praesidem,  ab 
errore  servare  immunem,  ne  hic  omnem 
Ecclesiam  involvat  erroribus  et  pravis  actio¬ 
nibus,  esto  formaliter  non  malis,  nec  impu- 
tabilibus.  Quid  hic  non  verum  et  sanctum? 
Quid  in  Amesiano  cavillo  non  fallax  et  im¬ 
probum  ? 

Ad  CAPUT  VI. 

Papam  etiam  ut  privata  persona  est,  hae- 
reticum  esse  non  posse,  ait  Bellarminus  pro¬ 
babile  esse,  pieque  credi  posse  ;  idque  sua¬ 
deri,  tum  ex  suavi  dispositione  Dei  :  Quia 
cum  Papa  debeat  veritatem  semper  docere, 
et  sine  dubio  id  facturus  sit,  cum  id  jussus 
sit  facere,  juxta  dictum  Christi  :  Rogavi  pro 
te  etc.,  hoc  certe  non  commode  praestabit 
Papa  haereticus  ;  quamvis  enim  id  absolute 
quidem  fleri  posset,  ut  evenit  cum  asina  Ba- 
laam  loquente  ;  non  tamen  congruit  divinae 
Providentiae,  quae  disponit  omnia  suaviter. 
Tum  experientia  :  quia  hactenus  de  nullo 
Papa  probari  potuit,  quod  fuerit  haereticus. 
Amesius  hic  opponit  Bannesium,  qui  oppo¬ 
sitam  suam  sententiam  probabiliter  etiam 
defendit ;  sed  alterius  contrariae  probabilita¬ 
tem  non  elidit;  quam  et  ipse  ab  argumentis 
Andreae  Duvallii  Theologi  Sorbonici  fusius 
vindicavi  in  Irenicipart.  2.  cap.  5.  quaest.  4. 
quae  non  lubet  hic  repetere,  cum  fidei  con¬ 
troversiam  proxime  non  concernant.  x\d  al¬ 
terum  argumentum  quoque  Amesius  nihil 
adfert  nisi  ex  Bannesio;  qui  quidem  strenue 
suam  thesim  sustinuit  :  Credo  tamen,  si  le¬ 
gisset,  quae  post  ipsum  a  Gard.  Baronio, 


VINDICLE 


324 


Gretsero,  Forero,  Duvallio  etc.,  pro  Honorii 
Papa;  innocentia  allata  sunt,  mutaturum 
fuisse  (saltem  quoad  hunc  Pontificem)  suam 
opinionem.  Sed  jam  dimisso  Amesio ,  in 
unam  congeriem  cogenda,  et  lustranda  sunt 

§.  UNICO. 

Quic  Gerhardus  contra  infallibil itate m 
Pontificis  objicit. 

I.  —  Gerhardus  disp.  7.  thes.  3.  sic  ar¬ 
guit  :  «  Quod  non  potest  in  Ecclesia  semper 
haberi,  ad  illud  non  potest  in  controversiis 
fidei  recurri,  et  consequenter  illi  non  com¬ 
petit  authenticum  judicium.  At  verus  et  le¬ 
gitimus  Pontifex  non  semper  habetur  in  Ec¬ 
clesia,  ut  patet  ex  schismate  inter  Antipapas. 
Ergo.  Majorem  probat  Gerhardus  ex  Bellarm. 
lib.  iv.  cap.  3  ubi  ait:  Concilium  generale  non 
posse  semper  haberi,  ideoque  non  in  eo  solo, 
sed  in  Romano  Pontifice  esse  etiam  judicium 
infallibile.  »  Respondeo  :  Major  non  est  Bel- 
larmini,  uti  a  Gerhardo  ponitur  :  estque  ni¬ 
mis  magna  disparitas  inter  concilium  gene¬ 
rale  et  Papam,  quoad  hanc  difficultatem. 
Nam  ordinarie  quoad  Papam  nulla  est,  cum 
non  nisi  semel  (post  Urbanum  VI  usque  ad 
Martin umV)  fuerit  tam  diuturnum  schisma, 
idque  jam  ab  initio  Christianae  Ecclesia;  us¬ 
que  ad  praesens  tempus  :  Concilii  autem  ge¬ 
neralis  tot  et  tantae  sunt  difficultates,  ut  non 
modo  primis  tribus  saeculis  ob  persecutiones 
Gentilium  cogi  numquam  potuerit,  sed  etiam 
nunc  variae  et  saepe  vix  eluctabiles  remorse 
et  difficultates  injiciantur,  ut  vel  in  concilio 
Trid.  patet.  Videatur  ejus  genuina  historia 
apud  Card.  Pallavicinum. 

II.  —  Ex  eo  quod  Bellarm.  lib.  iii.  de 
verbo  Dei,  cap.  9.  dixit  :  Judex  debet  ha¬ 
bere  auctoritatem  coactivam,  alioqui  nihil 
prodesset  ejus  judicium  etc.,  sic  arguit  Ger¬ 
hardus  th.  8.  «  Atqui  talem  potestatem 
coactivam  non  obtinet  fapa.  Quamvis  enim 
non  solum  fulmine  excommunicationis,  sed 
etiam  ferro  et  igne  pugnet  contra  adversan¬ 
tes  :  tamen  non  potest  eos  cogere,  ut  ex 
corde  sibi  assentiantur.  »  Resp. :  Ilanc  obje¬ 
ctionem  satis  fatuam  esse  non  negabunt  om¬ 
nes  jurisconsulti.  Etsi  enim  voluntas  in  nulla 
materia  sive  sacra  sive  profana,  cogi  possit 
quoad  actus  a  se  elicitos,  ut  fatentur  omnes 
sapientes  :  ratum  est  tamen  etiam  inter 
Theologos  illud  jurisconsultorum  :  «  Coacta 
voluntas  est  etiam  voluntas.  »  Sufficit  ergo 
in  quocumque  judice  ad  vim  coactivam,  ut 


possit  et  actionem  omissionem  ve  aliquam 
reddere  illicitam  et  peccaminosam,  ita  ut  si 
admittatur,  reus  in  conscientia  obligetur  ad 
culpam  poehamque  :  ac  insuper,  ut  possit 
judex  in  foro  externo  transgressores  depre¬ 
hensos  plectere.  Est  ergo  et  haec  cavillatio 
«  puerilis,  »  etsi  aegre  audiat  Titius. 

III.  — A  thesi  19.  usque  ad  22.  ostendit  dis¬ 
sensionem  Doctorum  Catholicorum,  an  con¬ 
cilium  sit  supra  Papam?  Au  Papa  sine  con¬ 
cilio  generali  sit  infallibilis?  etc.  Hinc  ait 
«  vehementer  labefactari  judicium  Rom. 
Pontificis.  »  Sed  ha;  nebula;  jam  supra  dis¬ 
sipata;  sunt.  Videatur  etiam  Irenici  part.  2. 
cap.  5.  quaest.  2.  et  3. 

IV.  —  Ex  eo  quod  Bellarm.  lib.  ii.  de  Rom. 
Pontif.  cap.  9.  resp.  ad  7.  ait  :  Pontifici  in 
quibusdam  obedientiam  negari  posse,  Ger¬ 
hardus  th.  22.  (<  evidenter  sequi  ait  :  Pon¬ 
tificem  non  esse  summum,  authenticum,  et 
absolutum  judicem,  alias  enim  in  omnibus 
ipsi  esset  obediendum.»  Resp.:  Hunc  cavil¬ 
lum  nulli  etiam  unius  diei  in  palaestra  tbeo- 
gica  tironi  proponere  sine  risu  possem.  Si¬ 
bilum  ,  non  responsum  meretur,  cum  sit 
fere  plusquam  «  puerilis.  s> 

V.  —  Quse  th.  23.  adfert  de  «  ordinario 
et  extraordinario  judice,  et  quod  ab  uno  ad 
alium  non  liceat  arguere  etc.,  »  vix  majoris 
sunt  momenti.  Nimis  enim  est  falsum,  om¬ 
nem  extraordinarium  quovis  ordinario  esse 
superiorem. 

VI.  —  Th.  23.  hoc  modo  arguit  :  «  Juxta 
Vulg.  editionem  a  Bellarmino  approbatam, 
Pontifex  Vet.  Test.  tenebatur  judicare  juxta 
legem  divinam.  Ergo  etiam  Rom.  Pontifex. 
Ergo  absoluta  et  infallibilis  potestas  Rom. 
Pontificis  ex  Deut.  xvii.  vers.  8.  non  proba¬ 
tur.  »  Resp.  :  Neg.  ult.  conseq.  de  infallibili 
potestate ;  Concedo  de  absoluta  ab  omni 
lege  independente  ,  quam  non  Catholici 
Papa;  tribuunt,  sed  affingit  Gerhardus. 

VII.  —  In  th.  32.  33.  et  34.  ex  variis  Bel¬ 
larm.  dictis  venatur  antilogiam ,  et  ait  : 

«  Vide,  quteso,  disputatoris  hujus  vertigi¬ 
nem.  Pontificibus  Juda;orum  summum,  au¬ 
thenticum  ,  et  infallibile  judicium  compe¬ 
tere  probat  ex  Matth.  xxm.  vers.  2.  3.  et 
tamen  illo  tempore,  quo  jubebantur  Judaei 
audire  Scribas  et  Pharisaeos  in  Cathedra 
Moysis  sedentes,  praesens  erat  Christus,  et 
Ecclesiam  per  se  administrabat.  Ergo  ex 
concessione  Bellarmini  tunc  errare  poterant. 
Vicissim  si  tempore  Christi  in  terris  praten¬ 
tis,  et  Ecclesiam  per  se  administrantis,  Ju- 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


325 


(Iseorum  Sacerdotes  errare  poterant,  quo¬ 
modo  ex  verbis  Matth.  xxm.  vers.  2.  3- 
evinci  potest  judicium  summum,  authenti¬ 
cum,  et  infallibile  ipsis  competere?  »  Resp. 
Bellarminiana  recte  cohaerent,  licet  non  in 
vertiginoso  capite  Gerhardi,  qui  unice  inten¬ 
tus  est  ad  antilogias  conflandas,  et  versanda 
omnia  sursum  deorsum.  Summum  Sacerdo¬ 
tium  Vet.  Test.  durare  equidem  debebat 
usque  ad  Christum  :  porro  cum  hic  terminus 
non  consisteret  in  indivisibili,  dos  quoque 
illo  infallibilis  Cathedrse  non  fuit  simul  et  se¬ 
mel  in  uno  instanti  illis  ablata ;  sed  potius, 
ut  bene  notat  Becanus,  Christo  jam  prae¬ 
sente  coepit  Synagoga  agonizare,  et  quasi 
paulatim  exspirare,  praecipue  cum  in  penul- 
timo  concilio  Caiphas  pronuntiavit  senten¬ 
tiam  contra  Christum,  partim  falsam  et  ini¬ 
quam,  partim  veram  et  sanctam  ex  Spiritus 
sancti  instinctu,  ut  testatur  Joan.  cap.  xi. 
vers.  49.  Prophetabat  enim  Caiphas,  non 
quidem  formaliter,  (aliud  enim  omnino  in¬ 
tendebat,)  sed  materialiter,  Spiritu  S.  lin¬ 
guam  ejus  movente,  non  cor.  Videatur 
S.  Chrysost.  ibi.  Cum  vero  sententiam  in 
Christum  tulit  Summus  Pontifex,  et  coram 
universo  concilio  dixit  :  Reus  est  mortis,  tunc, 
exspiravit  omnino  sacerdotium  Aaronicum, 
(in  cujus  signum  velum  templi  scissum  est,) 
omnesque  ejus  leges  et  caeremoniae  ;  quae  ta¬ 
men  etsi  mortuae,  non  simul  mortiferae  esse 
coeperunt,  nisi  post  sufficientem  promulga¬ 
tionem  novae  legis  et  sacerdotii. 

VIII.  —  th.  36.  ait,  quod  juxta  Bellarm. 
«  Pascere  oves  rationales,  praecipue  intelli- 
gatur  de  doctrina  :  hac  autem  ratione  prae¬ 
ceptum  hoc  minime  omnium  ad  Papam  per¬ 
tineat  )).  Respondeo  :  Ifaec  est  cavillatio  prae- 
dicantica,  qui  somniant,  neminem  docere, 
nisi  pro  concione  declamando. 

IX.  —  Ex  discrepantibus  sententiis  Catho¬ 
licorum  a  Bellarm.  relatis,  sic  infert  Ger- 
hardus  th.  41.  Ergo  «  infallibilitas  Pontificia 
non  est  fidei  articulus».  Resp.  :  Ex  supra 
dictis  constat,  sequelam  esse  nullam.  In 
substantia  enim  conveniunt  Catholici  omnes, 
nempe,  quod  Papae  judicium  ex  cathedra  sit 
infallibile, abstrahendo  amodo  etc.  Vide  dicta. 

X.  —  Post  longam  recitationem  verborum 
Bellarm.  ex  lib.  ir.  de  Rom.  Pont.  cap.  30’. 
sic  arguit  th.  54.:«  Si  Papa  in  fidei  articulis 
non  posset  errare,  frustra  tam  operose  quae¬ 
reretur  :  an  Papa  haereticus  possit  deponi ; 
quemadmodum  otiose  quaereretur  :  An  An¬ 
geli  in  bono  confirmati,  gratia  et  salute  pos¬ 


sint  excidere  etc.  »  Resp.  :  Si  tam  incertum 
esset  de  Angelorum  confirmatione  in  gratia, 
ac  est  immunitas  ab  haeresi  personali  in  Papa, 
sine  dubio  inepta  esset  quaestio.  At  cum  res 
videatur  incerta  :  ii  qui  aiunt  eum  posse 
incidere  in  haeresim,  merito  disceptant,  an 
et  quomodo  deponi  possit? 

XI.  —  Ex  eo  quod  Bellarm.  ait  lib.  iv.  de 
Rom.  Pont.  cap.  7.  Papam  debere  adhibere 
media  humana,  infert  Gerhardus  th.  59. 
«  Si  infallibilitas  est  in  solo  Pontifice,  con¬ 
cilia  non  sunt  necessaria.  Ergo  Papae  infalli¬ 
bilitas  non  pendet  a  conciliorum  investiga¬ 
tione  ».  Respondeo  :  Nulla  hic  est  sequelae 
necessitas.  Sicut  enim  Christus  potuisset 
Petrum  et  successores  reddere  ita  infallibi¬ 
les,  ut  nullo  adhibito  medio,  immediate  illu¬ 
minarentur  a  Deo,  ita  etiam  potuit,  ut  non 
nisi  adhibito  tali  medio  id  fieret :  quod  ta¬ 
men  medium  non  confert  infallibilitatem, 
sed  sola  assistentia  Spiritus  sancti  promissa, 
sub  illa  conditione  sine  qua  non.  Quae  th.  60. 
additur  illatio,  minus  adhuc  valet.  Etsi  enim 
Papa  non  sit  Theologorum  eruditissimus , 
potest  tamen  praestantissimorum  aliorum  ju¬ 
diciis  auditis  sufficienter  decernere.  Annon 
et  inter  Apostolos  fuit  magna  conquisitio 
Actor,  xv.  vers.  7  ?  Nec  tamen  ideo  Paulus 
aut  Joannes  (Petro  indubie  sapientia  supe¬ 
riores)  debebant  a  Christo  in  constituendo 
capite  praeferri. 

XII.  —  Quodth.  64.  argutatur,  excussum 
est  supra  in  Amesianis.  Quod  autem  ibidem 
addit  :  «  Si  Papa  errare  potest  ut  homo, 
certe  non  potest  ab  errore  immunis  esse  ut 
Pontifex,  alias  omnes  Episcopi  possent  eo 
modo  excusari  ».  Lepida  est  illatio!  Sine 
dubio  omnes  particulares  Episcopi  possunt 
falli,  et  quidem  ut  homines,  non  ut  Episcopi, 
et  quidem  collective  non  divisive.  Nam  non 
sunt  singuli  seorsim  judices  controversia¬ 
rum  constituti. 

XIII.  — Disp  8.  th.  43.  ex  Bellarm.  lib.  iv, 
de  Rom.  Pont.  cap.  3.  §.  3.  ait,  hunc  con¬ 
cedere  :  Donum  perseverantiae  non  pertinere 
ad  omnes  Petri  successores.  Ex  hoc  ita  col¬ 
ligimus,  Christum  in  his  verbis  (Luc.  xxr. 
vers.  32.  Ego  rogavi)  non  orare  pro  Pontifi¬ 
cibus  Romanis,  nam  in  §.  3,  subjicit  Bel¬ 
larm.»  :  Donum  infallibilitatis,  quo  non  pos¬ 
sit  aliquis  unquam  veram  fidem  amittere,  est 
aliquid  amplius,  quam  donum  perseveran¬ 
tiae.  «  Ergo  si  donum  perseverantiae  non 
pertinet  ad  omnes  Petri  successores,  nec  do¬ 
num  infallibilitatis  pertinebit;  et  per  panse- 


326 


VINDIC.I/E 


quens  ,  Christus  fionum  infallibilitatis  illis 
non  impetravit.  Itatio  est,  quia  cui  non  com¬ 
petit  minus,  quod  majori  includitur  illi  nec 
competit  majus,  quod  minus  includit.  » . 
Respondeo  :  Cavillatorie  colligit  Gerhar- 
dus,  immo  crimen  falsi 'committit,  dum  af¬ 
fingit  Bellarmino  illam  propositionem  :  «  Do¬ 
num  infallibilitatis,  quod  aliquis  non  possit 
unquam  veram  fidem  amittere,  est  aliquid 
amplius,  quam  donum  perseverantia)  ».  Sed 
hrec  propositio  quoad  priora  duo  verba 
non  est  Bellarmini  ,  sed  Gerhardi.  Nam 
illud  «  unum  »  prius  privilegium ,  quod 
Bellarm.  ait  esse  amplius  dono  perseve¬ 
rantia),  est,  numquam  veram  fidem  amit¬ 
tere,  non  vero  donum  infallibilitatis  in  de¬ 
cidendis  fidei  controversiis,  ut  fraudulen¬ 
ter  fingit  Gerhardus.  Posset  enim  absolute 
Christus  alicui  conferre  donum  infallibilis 
judicii  in  controversiis  fidei,  cui  tamen  neu¬ 
trum  ex  duobus  illis  privilegiis  (scilicet 
1,  numquam  amittendi  fidem.  2.  perseve¬ 
randi  in  fide  usque  ad  finem)  detur.  Unde 
patet  luculenta  deceptio  Gerhardi. 

XIY.  —  Ibid.  th.  48,  sic  colligit  :  «  Si 
(juxta  Bellarm.)  converti  a  peccatis  non  con¬ 
venit  hominibus,  nisi  quatenus  privatae  per¬ 
sonae  sunt;  utique  etiam  non  convenit  Petro, 
nisi  quatenus  fuit  privata  persona ;  ac  proinde 
fuit  donum  personale.  Ergo  Christus  Petrum 
ut  personam  privatam  hic  alloquitur,  ac  per 
consequens,  nihil  in  his  verbis  continetur, 
quod  ad  successores  Petri  Romanos  Ponti¬ 
fices  pertineat.  Prius  totidem  verbis  agno¬ 
scit  Bellarminus  :  Ergo  et  agnoscat  poste¬ 
rius».  Resp.  :  Neutiquam  agnoscet,  quia  se¬ 
quela  est  Gerhardina,  hoc  est,  de  more 
languida,  frivola,  aut  potius  nulla.  Evidens 
est,  Christum  Petro  tunc  duo  dona  contu¬ 
lisse  ;  alterum  personale,  conversionis  scili¬ 
cet  a  peccato  negationis ;  alterum,  pro  bono 
Ecclesiae,  commune  :  Haec  poterunt  sine  du¬ 
bio  et  conjungi  quoad  fidem,  et  separari ; 
sed  utrum  factum  sit,  non  liquet.  Interim 
certum  est,  unum  non  necessario  dependere 
ab  altero.  Posterius  autem  ad  haeredes  trans¬ 
mitti,  constat  ex  traditione  Ecclesise*,  et 
ipso  fine  ob  quem  concessum  est ;  de  priori 
non  item.  Ergo  male  illud  «  fortasse  »  in 
priori  trahitur  etiam  .ad  posterius. 

Ad  CAPUT  XIV. 

A  capite  8.  usque  huc,  Bellarminus  haere¬ 
ticorum  objectiones  contra  infallibilitatem 


Romani  Pontificis  refutavit.  E  contra  Ger¬ 
hardus  disp.  7.  thes.  43.  usque  ad  49.  una 
cum  suis  symmystis  multiplices  eis  errores 
impingit.  1.  Opponit  Honorium  Papam.  Sed 
ad  hoc  jam  responsum  supra  ad  cap.  6. 
2.  Objicit  Nicolaum  I.  Sed  hic  haeresim  non 
admisit;  tum  quia  trium  personarum  in  Ba¬ 
ptismo  pronuntiationem  non  definivit  ex  ca¬ 
thedra  ;  tum  quia  ut  privatus  Doctor  non  il¬ 
lam  pertinaciter  tuitus  est.  3.  Objicit  Inno¬ 
centium  III.  Verum  hic  erravit,  opinando 
Christum  nullis  verbis  consecrasse.  Porro 
Gerhardus  ridiculus  est,  cum  putat  hunc 
«  errorem  non  debere  communiter  refelli, 
eo  quod  sit  Papae  »  ut  privatiDoctoris ;  ut  sic 
enim  non  est  infallibilis.  Quidni  ergo  refu¬ 
tetur?  Similiter  imperite  Joannem  XXII. 
contendit  admisisse  haeresim  (dum  opinatus 
est,  animas  sanctorum,  non  esse  beatas  ante 
diem  judicii) ;  eo  «  quod  Innocentius  III. 
multo  ante  Joannem  XXII,  oppositum  diser¬ 
tis  verbis  docuerit  in  cap.  Apostolic.  Extra, 
de  Presb.  non  bapt.  »  At  non  definivit  hac 
de  re  quisquam  Pontificum  ante  Benedic¬ 
tum  XII  Joannis  successorem.  Quoad  Joan¬ 
nem  XXIII  vero,  ut  hic  censeretur  haereti¬ 
cus,  non  satis  est  fuisse  accusatum,  sed  con¬ 
victum  et  damnatum.  Yerum  etsi  et  hoc  fac¬ 
tum  fuisset,  nil  inde  contra  nos;  non  enim 
fuit  verus  et  indubitatus  Pontifex.  Post  ejus 
vero  discessum  Constantiense  concilium  man¬ 
sit  etiam  sine  capite  dubio  ;  qui  ante  deposi¬ 
tionem  saltem  habebat  titulum  coloratum. 

Innocentii  VIII.  dispensationem  cum  Nor- 
wegis  sine  vino  celebrandi  sacrificium,  mi¬ 
rum  est  Gerhardum  objicere,  cum  ex  Bel¬ 
larmini  recognitione ,  ejusque  defensione 
apud  Gretserum  scire  potuerit  et  debuerit, 
fabulis  simpliciter  annumerandam  esse  il¬ 
lam  Volaterrani  sententiam ;  cum  apud 
omnes  alios,  et  etiam  in  Archivio  Romano 
rei  tam  insolentis  nec  leve  vestigium  exstet. 
Vide  recognitionem  num.  32.  Quod  th.  49. 
et  50.  de  Canonizatione  Sanctorum  movet, 
uti  et  de  Honorii  damnatione  per  Adrianum 
in  duabus  thes.  seqq.  discutietur  tomo  2. 
Th.  55.  «  Liberium  publice  errasse,  »  inquit 
Gerhardus,  «  negari  nequit,  quia  a  Papali 
sede  per  Ecclesiam  fuit  dejectus,  ut  fatetur 
Bellarminus.  Ergo  fuit  hsereticus.  »  Resp.  : 
Nego  sequel.  Fecit  enim  aliquid  exterius, 
ex  quo  poterat  probabiliter  praesumi  lapsus 
etiam  interius  :  at  praesumptionem  hanc 
non  bene  esse  elisam  a  Bellarmino,  debebat 
Gerhardus  ostendere. 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


327 


Disp.  8.  th.  1.  arguit  Gerhardus  Bellar- 
minum  :  «  quod  frigide  et  oscitanter  Papa¬ 
rum  errores  excuset  ».  Carpit  vero  th.  2. 
quod  «  in  plurimis  ibid.  relatis  elevet  anti¬ 
quorum  Scriptorum  fidem.  »  Resp.  :  Facit  id 
ob  rationes  gravissimas,  et  ideo  bene;  etiam 
Lutherani  et  Calvinistae  quaelibet  SS.  Pa¬ 
trum  et  gravissimorum  Scriptorum  testimo¬ 
nia,  ex  mero  affectu  pravo  in  Papam,  pro 
libitu  et  elevant  et  rejiciunt,  et  ideo  male. 

Th.  3.  et  4.  ait  :  «  Si  fidem  auctorum 
elevare  non  potest  (Bellarminus)  respondet : 
illos  qui  errasse  memorantur,  non  fuisse 
veros  Pontifices  » .  Ac  deinceps  sciscitatur  : 
«  Quomodo  privatus  homo  potest  certo 
agnoscere,  quis  sit  verus  et  legitimus  Pon¬ 
tifex,  quando  tempore  schismatis  plures  de 
Papali  dignitate  invicem  disceptant,  et  ipsi 
Pontifices  in  hoc  discernendo  errare  possint, 
ut  de  facto  errarunt  Stephanus  et  Sergius?  » 
Respondeo  :  Omnes  fideles  sunt  certi,  om¬ 
nes  illos  esse  veros  Pontifices,  quos  major 
pars  Ecclesiae  ut  legitimos  acceptavit,  nec 
apparet  ullum  schisma  in  electione  interve¬ 
nisse.  Si  secus  contingat,  certum  itidem  est, 
tales  Pontifices  esse  dubios,  etiamsi  aliqui 
prae  aliis  videantur  habuisse  jus  probabilius, 
ut  contigit  in  Urbano  YI.  et  qui  eum  secuti 
sunt  usque  ad  Joannem  XXIII. 

Th.  5.  ait  Gerhardus  :  «  Si  negare  nequit 
veros  et  indubitatos  Pontifices  fuisse,  quo¬ 
rum  errores  sunt  in  propatulo,  respondet, 
ipsos  errasse  in  quaestionibus  facti.  Uti  de 
S.  Gregorio  dicit,  dum  hic  concessit  quibus¬ 
dam  presbyteris,  ut,  absente  Episcopo,  pos¬ 
sint  confirmare.  At,  inquit  Gerhardus,  ;<  de 
ministro  Confirmationis  est  quaestio  fidei, 
non  facti :  «  unde  Adrianus  YI  hinc  collegit, 
Gregorium  Papam  in  hoc  errasse.  Sed  hac  ra¬ 
tione  iterum  sequitur,  Pontificem  errare  pos¬ 
se,  quia  Adrianus  ille  aeque  fuit  Pontifex  ac 
Gregorius  ».  Resp.  :  i.  Quaestio  fidei  est,  an 
Presbyter  possit  ex  delegatione  Papae  esse  mi¬ 
nister  extraordinarius  Confirmationis?  Et 
hanc  non  determinavit  S.  Gregorius.  Quae¬ 
stio  facti  est,  an  S.  Gregorius  bene  vel  male 
fecerit,  delegando  id  munus  ex  causa  ho¬ 
nesta  aliquibus  Presbyteris  ?  Et  respondetur : 
Etsi  a  parte  rei  id  fuisset  illicitum,  si  tamen 
inculpate  et  probabiliter  ipse  opinatus  id 
licitum  esse,  sic  juxta  hanc  opinionem  ope¬ 
ratus  fuisset,  non  errasset  certe  in  definiendo, 
cum  nihil  ibi  intenderit  definire.  Quemad¬ 
modum  si  Papa  dispensat  in  matrimonio 
rato,  non  propterea  definit,  Papam  posse 


dispensare  in  matrimonio  rato.  Resp.  2.: 
Gerhardus  turpiter  errat,  cum  Adrianum 
YI.  Pontificem  fingit  scripsisse  ista  in  4. 
sent.  de  Confirmationis  ministro.  Nam  A- 
driani  opus  in  4.  sent.  prodiit  ex  officina 
Ascensiana '  kal.  April  anno  1516.  cum  ipse 
ad  Pontificatum  evectus  fuerit  non  nisi  quin¬ 
quennio  post,  ut  omnibus  compertum  est. 

Thes.  6.  turpiter  fallit  aut  fallitur,  cum 
ait  :  Omnium  dogmatum  certitudinem  ad 
infallibilitatem  Pontificiam  tandem  revocari. 
Sed  hoc,  universaliter  loquendo,  omnino 
falsum  est  :  verum  est  tantum  in  controver¬ 
siis  decidendis.  In  iis  enim  quse  sine  contro¬ 
versia  semper  credidit  omnis  Ecclesia,  non 
habet  locum  infallibilitas  Papse  :  ita  quoque, 
sede  vacante,  infallibilis  manet  universalis 
Ecclesia  in  articulis  antehac  semper  creditis. 
Yideantur  quse  contra  Conring.  dixi  in 
Exam.  Examinis  interr.  6.  §.  2.  et  3.  et 
interr.  10.  §.  3. 

Th.  9.  ait  :  «  Si  negare  nequit,  quosdam 
Pontifices  etiam  in  qusestionibus  fidei  er¬ 
rasse,  respondet,  eos  non  definivisse  aliquid 
contra  fidem,  sed  suam  tantum  sententiam 
ut  privatos  doctores  exposuisse  ».  Addit 
Gerhardus  exemplum  «  de  Yigilio  Papa,  qui 
anathema  dixit  duas  naturas  in  Christo 
confitentibus.  At  certum  est,  eum  tunc  nihil 
definivisse  ex  cathedra,  immo  nec  hoc  po¬ 
tuisse  facere,  cum  ille  tunc  Pontifex  non 
esset,  sed  S.  Silverius.  Sed  inquit  Gerhar¬ 
dus  :  <t  Nicolai  I.  decretum  continens  erro¬ 
rem,  inseritur  Juri  canonico  ».  Ita  est  :  at 
non  omnia,  quae  (nempe  concomitanter)  in¬ 
feruntur  decretis  Pontificum,  sunt  de  fide; 
immo  nec  omnia  quae  in  conciliorum  decre¬ 
tis  qualitercumque  insperguntur.  Eadem  ra« 
tio  est  de  decretis  Pelagii,  Zachariae,  Alexan¬ 
dri,  Ccelestini,  Innocentii  etc.,  quae  Gerhar¬ 
dus  a  th.  11.  usque  ad  15.  refert.  Sed  si, 
ut  cavillari,  ita  tam  avide  discere  voluisset, 
quid  sit  «  definire  ex  cathedra  » ,  facile  hic 
se  expedivisset. 

Pergit  Gerhardus  th.  16.  «  Yel  eo  confu¬ 
git  Bellarm.  quod  Pontifex  exemplo  tantum 
erraverit,  non  autem  doctrina.  Sic  Marcel- 
linum,  Liberium,  Yigilium,  Gregorium  M., 
Stephanum  IV.,  et  Sergium  III,  eximit  ab 
haeresi  Bellarminus.  At  huic  exceptioni  me¬ 
rito  opponimus  illud  Gratiani  c.  testes  2. 
quaest.  7.  Quod  par  sit,  in  se  a  fide  exorbitare 
et  alios  exemplo  vel  verbo  a  fide  dejicere.  » 
Resp.  :  Nimis  absurdum  est  quod  hic  conten¬ 
dit  Gerhardus,  paris  malitiae  esse,  negare 


V1NDICLE 


328 

fidem  exterius  vi  tormentorum  coactum,  et  testatem  in  omnes  fideles,  in  spiritualibus, 
sponte  liberrima  tenere  interius  et  docere  ut  habent  reges  in  temporalibus,  ita  ut  sic- 
exterius  haeresim.  Gratianus  sine  dubio  in-  ut  illi  possunt  condere  leges  civiles,  et 
telligendus  est  in  casu,  quo  quis  sine  ulla  punire  transgressores  poenis  temporalibus  : 
coactione  et  metu  extrinsecus  illato,  scati-  ita  Pontifex  possit  condere  leges  ecclesia- 
dalizat  alios  ut  a  fide  deficiant.  Plus  nec  fi-  sticas  vere  obligantes  in  conscientia,  et  pos- 
des,  nec  naturalis  ratio  exigit,  aut  admittit.  sit  transgressores  punire,  saltem  spiritua- 

Th.  21.  ait  :  «  Si  negare  non  potest,  Pon-  libus  poenis  etc.  Amesius  :  «  Contendit  igi- 
tifices  etiam  in  rebus  fidei  errasse,  eo  con-  tur  hoc  in  loco  Bellarm.  verum  esse  id, 
fugit :  quod  ita  licuerit  sentire,  cum  nondum  quod  antea  lib.  III.  cap.  19.  pudebat  eum 
fuerit  aliquid  certi  ab  Ecclesia  definitum.  fateri  :  Papam  scilicet  in  Ecclesia  regnare  » . 
Ita  excusatur  Nicolaus  I,  Joannes  XXII.  Resp.  :  Amesium  ineptam  logomachiam  ven- 
Atqui  Ecclesiae  definitio  non  facit  aliquod  tilare,  planum  erit  inspicienti  verba  Bellar- 
dogmaesse  haereticum,  sed  tantum  declarat.»  mini  in  utroque  loco. 

Resp.  :  Sic  quidem  est.  Sed  tamen  quoties  II. — Bellarm.  :  Quaeritur  de  legibus  justis, 

absque  hac  declaratione  homini  non  est  nam  injustae  leges  non  sunt  proprie  leges, 
sufficienter  propositum,  quod  talis  articulus  Nam  leges  injustae  ratione  materiae  non  obli- 
revera  sit  erroneus,  non  potest  esse  perti-  gant,  neque  debent  ullo  modo  servari; 
nacia,  et  consequenter  nec  haeresis.  Vix  quamvis  illae  qure  sunt  injustae  ex  parte  finis, 
unquam,  aut  numquam  fuit  ulla  haeresis  re-  vel  auctoris,  vel  formae,  seu  modi,  servandae 
spectu  Deiimmediate  revelantis:  omnis  autem  sint,  quando  sequeretur  scandalum  si  non 
haeresis  (saltem  ordinarie)  oritur  ex  eo,  quod  servarentur.  Amesius  :  «  Verba  dat  Bellar- 
quis  nolit  suum  judicium  de  rebus  fidei  minus.  Nam  antea  cap.  3.  docebat  »  :  Non 
postponere  auctoritati  Ecclesiae  proponentis.  esse  fidelium  judicare,  an  Papa  erret  necne  : 

Th.  23.  inquit :«  Vel  eo  confugit  Bellarm. :  «  Et  cap.  5.  »  Non  esse  subditorum,  hac 

Quod  Pontifices  ex  ignorantia  erraverint,  de  re  dubitare,  sed  simpliciter  obedire  etc. » 
ut  S.  Zephyrinus  etc.  Subdit  th.  24.  Quod  Resp. :  Verba  dat,  non  Bellarminus,  sed  more 
si  ergo  tot  ac  tam  variis  modis  Pontifex  suo  Amesius.  Nulla  in  dictis  Bellarmini 
potest  errare,  videlicet  circa  personam,  facto  est  antilogia  :  ejus  mens  in  superioribus 
externo,  ob  metum  mortis,  ut  homo  privatus,  satis  explicata  manet, 
ut  doctor  particularis,  exemplo,  opinionem 

suam  obiter  exponendo  etc.  quis  me  certum  CAPUT  XVI 

reddet,  Pontificem  in  rebus  fidei  ex  Cathedra 

pronuntiantem  errare  non  posse?  Ecquis  Pontifices  posse  leges  condere ,  probat 
non  videt  varia  illa  effugia  eo  tantum  fine  Bellarminus  I.  ex  Deuter.  xvn,  vers.  12. 
argute  et  astute  excogitata  esse,  ut  Paparum  Qui  superbient ,  nolens  obedire  Sacerdo- 
erroribus  in  oculos  et  manus  incurrentibus  tis  imperio ,  —  morietur  horne  ille.  Hoc  a 
color  aliquis  obduci  possit?  »  Sed  quaero  simili,  vel  majori  debet  etiam  intelligi  de 
ego  vicissim  :  Quis  nisi  odio  Rom.  Pontificis  Pontificibus  Christianis.  Amesius  1.  :  «Nihil 
excaecatus,  non  videt,  miseros  illos  cavilla-  hic  dicitur  de  novis  legibus  condendis, 
tores  non  posse  vel  unicum  producere  exem-  Resp.  :  Explicite  esto  :  ast  id  sine  dubio  con- 
plum,  quo  manifesta  fiat  vel  unius  Papae  tinetur  in  imperio.  Amesius  2.  :  «  Nihil  de 

haeresis  formalis,  aut  decisio  haeretica?  ac  imperio  Sacerdotis  (nisi  ex  corrupta  ver- 

proinde  cum  justissimas  illas  excusationes,  sione)  sed  de  ejus  ministerio  m »b.  Resp  : 

quibus  ab  ea  labe  Pontifices  omnes  vindi-  Imperium  Sacerdotis  est  ministerium,  ut 

cat  Bellarminus,  nullis  sufficientibus  argu-  jam  alibi  ostensum  est.  Amesius  3.  «  Nihil 
mentis  Gerhardus  elidere  posset,  maluisse  ibi  de  uno  Pontifice.  Prudens  lector  (ait 
tamen  ista  modo  declamatorio  hic  introdu-  Cajetanus  in  illum  locum)  adverte  ,  quod 
cere,  apud  imperitum  vulgus  plausum,  apud  definitio  ambiguae  causae,  non  ab  uno,  sed 
doctos  sibilum  meritura.  a  multis  Sacerdotibus  et  judice  describi¬ 

tur  etc.  »  Respondeo,  quod  notat  Cajet,  est 
Ad  CAPUT  XV.  pro  nobis.  Nam  etsi  in  Sanhedrim  fuerint 

<  70.  Sacerdotes  aut  seniores,  unus  tamen 

Hoc  cap.  Bellarminus  quaestionem  propo-  erat  supremus  judex,  cujus  illi  erant  consi- 
nit  et  quaerit  1.  An  Papa  habeat  veram  po-  liarii  et  assessores, 


DE  HOMANO  PONTIFICE. 


329 


II.  -Bellai  ■m.  :  Quocumque  ligaveris  etc. 
Matth.  xvi.  vers.#19.  Ligare  autem  significat 
legem  imponere,  Matth.  xxm.  vcrs.  4. 
Alligant  onera  gravia  etc.  Amesius  1.  Non 
sequitur,  si  aliquando  ligare  sit  legem  im¬ 
ponere;  ergo  in  hoc  loco  ita  sonat.  «  Ne 
quidem  Matth.  xxm.  vers.  4.  significat  im¬ 
positionem  novarum  legum,  sed  legis  Mo- 
saicae  exactionem.  3.  Nihil  ibi  magis  de  Papa 
dicitur,  quam  de  quovis  presbytero  ».  Resp.: 
Si  praefracte  negare  sine  ulla  ratione  (immo 
contra  rationem)  est  «  enervare  »  Bellarmi- 
num,  Amesius  id  insigniter  praestat.  Quis 
vero  ante  Calvinum  ejusque  pullos  et  fratres 
somniavit,  non  plus  de  Petro  ejusque  suc¬ 
cessoribus  agi  Matth.  xvi.  v.  19.  quam  de 
quovis  Presbytero?  Numquid  cacteri  Luthe- 
rani  et  Calvinistae  ipsimet  ly  «onera  gravia» 
interpretantur  traditiones  et  leges  humanas? 
Anne  vero  vel  apparens  ratio  affertur  ab 
Amesio,  cur  Matth.  xvr.  non  aeque  (si  non 
magis)  ligare  significet  legem  et  praeceptum 
imponere  ? 

III.  —  Bellarm.:  Pasce  oves  meas ,  Joan.  xxi. 
vers.  17.  ubi  Christus  utitur  regio  vocabulo  : 
Pasce.  Amesius  :  «  Pascitur  vento  Papa, 
dum  Pastoris  nomine,  quamvis  non  pascat, 
in  solium  regium  evehitur.  «  Resp. :  facilius 
est  Amesio  scommatibus  nugari,  quam  ar¬ 
gumentum  solvere,  quod  ex  eo  loco  fabre¬ 
factum  videre  potuit  apud  Gretserum  contra 
Sibrandum.  Est  vero  tale  :  Quicumque 
peculiariter  sine  restrictione ,  et  a  quo¬ 
cumque  alio  homine  independenter  jube¬ 
tur  oves  Christi  pascere,  ille  habet  potestatem 
ferendi  leges  obligantes  in  conscientia  etc. 
Sed  illud  habet  Petrus  ejusque  haeredes, 
juxta  dicta  lib.  i.  de  Rom.  Pont,  in  exposi¬ 
tione  loci  Joan.  xxi.  Pasce  oves  meas.  Eruo. 

IV.  — Bellarm.:  Apostoli  Act.  XV.  vers.  28. 
novam  legem  condunt  de  sanguine  et  suffo¬ 
cato  etc.  Amesius  1.  «  Non  sequitur  argu¬ 
mentum  ab  Apostolis  ad  Papam.  Sed  cur 
non?  Numquid  pra3ter  auctoritatem  scri¬ 
bendi  libros  canonicos,  et  miracula  patrandi, 
(quae  duo  in  initio  Ecclesiae  erant  necessaria), 
reliqua  potestas  Apostolica  est  adhuc  hodie 
eodem  modo ,  si  non  plus  Ecclesiae  neces¬ 
saria?  Amesius  2.  :  «Nulla  hic  lex  nova  fer¬ 
tur  ab  Apostolis.  »  Resp.  :  Sive  vocetur  norva, 
sive  renovata,  parum  refert;  certum  enim 
est,  veterem  mosaicam  fuisse  per  mortem 
Christi  abrogatam  :  ergo  de  novo  haec  obli¬ 
gavit;  quidquid  hic  tricetur  Amesius,  ex 
Carthus.,  Cajet.  Alensis.,  nonnulla  nihil 


ad  rem  facientia  producendo.  Amesius  3. 
a  Paulus  qui  interfuit  Concilio,  et  optime 
illud  intelligebat  I  Cor.  vili.  v.  7.  9.  10.  et 
28.  Apertissime  docet,  non  esse  illicitum 
comedere  idolothyta,  nisi  inde  infirmi  scan¬ 
dalizentur  ».  Resp.  1.  :  Yalde  verisimile  est, 
decretum  illud  Apostolicum  ad  Corinthios 
non  pervenisse;  tum  quia  litterae  fuerunt 
tantum  expeditae  ad  Ecclesias  Syriae  et  Ci¬ 
liciae,  ut  constat  ex  Actor  xv.  vers.  23.  ; 
tum  quia  Apostolus  merito  judicavit  non 
expedire,  ut  traderet  illis  hoc  praeceptum 
Apostolicum,  eo  quod  nosset  eos  ad  super¬ 
stitionem  pronos ,  itaque  respondit  iis  I 
Corinth.  vm  ct  x.  quod  praicisc  juxta  legem 
naturalem  tenendum  erat.  Amesius  multis 
quidem,  sed  fere  inanibus  verbis  replicat ; 
nisi  quod  mendacio,  seu  falsi  crimine  ea 
farciat,  dum  ex  Actor  xvi.  vers.  4.  persua¬ 
dere  vult  :  Paulum  praeceptum  illud  tra¬ 
didisse  omnibus  Ecclesiis  per  equas  transibat. 
At  verba  vers.  4.  haec  sunt  :  Cum  autem 
pertransirent  civitates  ,  tradebant  eis  custo¬ 
dire  dogmata ,  quae  erant  decreta  ab  Apo¬ 
stolis  et  Senioribus  qui  erant  Hierosoly¬ 
mis.  Quaenam  vero  fuerint  illae  civitates, 
dicitur  cap.  xv.  vers.  41.  his  verbis  :  Per¬ 
ambulabat  autem  Syriam  et  Ciliciam,  con¬ 
firmans  Ecclesias  ,  praecipiens  custodire 
praecepta  Apostolorum  et  seniorum.  Nihil 
ergo  est,  quo  Amesius  vel  leviter  suadeat 
suum  intentum  contra  priorem  Bellarmini 
responsionem.  Etsi  tamen  liberaliter  conce¬ 
datur,  praeceptum  illud  Apostolicum  fuisse 
quoque  Corinthiis  traditum,  adhuc  non  evin¬ 
citur  ,  quod  absente  etiam  scandalo  aut 
periculo  idololatriae,  nullam  vim  habuerit 
illud  praeceptum ;  quantumvis  enim  immo¬ 
lata  non  essent  mala,  nisi  propter  istas  duas 
causas,  potuerunt  tamen  absolute  prohi¬ 
beri,  cum  multa  ex  se  licita  prohibeantur, 
ne  ad  illicita  pertrahant,  et  tali  prohibitione 
posita,  sunt  absolute  illicita.  Sed  instat  Ame¬ 
sius  :  Juxta  Apostolum  tantum  ratione  scan¬ 
dali  et  periculi  sunt  mala  ;  Ergo  nulla  alia 
ratione  ».  Resp.  :  Ant.  verum  est  tantum, 
quando  praecise  sermo  est  de  licito  vel  illi¬ 
cito  ;  Ex  jure  vero  positivo  potest  fieri  ma¬ 
lum  ex  prohibitione,  quod  ex  se  esset  indif¬ 
ferens,  aut  bonum.  Solent  autem  leges, 
etsi  ratio  illas  ferendi  ex  praesumptione  oria¬ 
tur,  obligare,  etiamsi  illa  ratio  hic  et  nunc 
cesset  in  particulari  casu ;  dummodo  non 
cesset  positive  et  contrarie,  ut  communiter 
dicunt  Theologi  in' tractatu  de  Legibus. 


330 


VINDICIS 


Y.  —  Bellarm.  :  Omnis  anima  potestati¬ 
bus  sublimioribus  subdita  sit  etc.  Rom.  xm, 
vers.  1.  Ideo  necessitate  subditi  estote ,  non 
tantum  -propter  iram  ,  sed  etiam  propter 
conscientiam.  Eodem  cap.  vers.  5.  ubi 
etiam  de  Ecclesiasticis  seque  ac  de  politicis 
magistratibus  loqui  Apostolum  fatetur  Cal¬ 
vin.  lib.  iv.  cap.  10.  §.  5.  Amesius  ut  tam 
apertum  testimonium  effugiat,  duas  rimas 
invenit.  Prima  est  plane  sycophantica  et  fu¬ 
tilis,  cum  ait  :  «  Locum  Apostoli  non  magis 
favere  legibus  Papae,  quam  decretis  Mahu- 
metani  Muphti».  Sed  jam  ex  supra  dictis 
constat  hujus  calumniae  vanitas  :  Quidquid 
enim  de  Papa  ut  sic  esset,  Apostolus  tamen 
manifeste  loquitur  de  quibusvis  potestatibus 
sublimioribus,  quae  valeant  obligare  in  con¬ 
scientia  ;  quod  nobis  hic  sufficit.  Altera  ergo 
rima  Amesii  est,  qua  ait  :  *  Quamvis  homi- 
minum  leges  bonas,  quatenus  sunt  bonae, 
observare  Dei  lex  conscientias  nostras  ad- 
stringat  ;  non  sequitur  tamen  inde,  ipsas 
leges  hominum  conscientias  obligare  ». 
Resp  :  Sequitur  omnino.  Non  quidem  id  po¬ 
scunt  humanae  potestates,  tamquam  ipsae  ex 
se,  et  auctoritate  independente  et  impartici- 
pata  id  haberent,  sed  ex  potestate  sibi  divi¬ 
nitus  concessa  et  ministeriali.  Unde  Aposto¬ 
lus  toties  ibi  repetit  :  Dei  enim  minister 
est.  Interim  illa  subordinatio  superioris 
creati  non  obstat,  quo  minus  vere  talis  sit 
potestas,  ut  possit  ipsa  reddere  subditis  in 
conscientia  illicitum,  quod  absque  praecepto 
tali  humano  alias  fuisset  licitum.  Et  sicut 
potestas  physica  creata  ad  quoscumque 
effectus,  etsi  non  sit  nisi  a  Deo,  verissime 
tamen  potest  esse  causa  in  suo  ordine  adae¬ 
quata  :  ita  et  potestas  moralis,  etsi  tota 
quanta  derivata  et  communicata  a  Deo  ho¬ 
minibus,  tamen  vim  habet  adstringendi  sub¬ 
ditos  in  conscientia.  Sicut  etiam  Deus  suis 
praeceptis  non  obligat  quatenus  Deus  est,  sed 
quatenus  superior  est,  ita  et  humana  po¬ 
testas  sublimior  non  obligat  in  conscientia, 
quatenus  humana  est,  sed  quatenus  supe¬ 
rior  est,  quantumcumque  hanc  superiorem 
habeat  ex  concessione  divina.  Unde  similis 
est  ista  cavillatio  Galvinistica,  acsi  quis  pe¬ 
tulans  subditus  diceret  Principi  S.  R.  impe¬ 
rii,  cui  immediate  subest  :  non  posse  sibi 
Principem  imperare,  cum  omnem  -  suam 
jurisdictionem  habeat  ab  imperatore.  Apage 
ineptias. 

VI.  —  Bellarm.  :  Quid  vultis  ?  in  virga  ve¬ 
niam  ad  vos  ?  I  Corinth.  iv.  vers.  21.  At¬ 


qui  si  Apostoli  habebant  virgam  ,  hoc 
est,  puniendi  potestatem  ad  posteros  trans- 
mitendam,  habebant  etiam  vim  coactivam  ; 
‘nam  illa  sine  hac  frustra  est  :  Si  habebant 
vim  coactivam  ;  ergo  praecepta  eorum  non 
erant  tantum  admonitiones,  sed  vera  impe¬ 
ria  ;  qualia  Lutherani  et  Calvinistse  agno¬ 
scunt  esse  illa,  quae  pater  dat  filiis,  et  ma — 
gistratus  subditis.  Amesius  praeter  inanissi¬ 
ma  verba  hic  nil  habet.  Qualia  sunt  et  frigi¬ 
dissima  illa,  quae  fundit  ad  illud  argumen¬ 
tum  ineluctabile,  quod  ex  I  Tim.  iii.  vers.  2, 
depromitur,  ubi  Apostolus  legem  statuit  : 
a  ne  bigami  ordinarentur  »  ;  quae  sine  dubio 
est  lex  positiva  et  Ecclesiastica,  obligans  in 
conscientia.  Amesius  ait  1.  :  «  Paulus  non 
fuit  Papa  Romanus  » .  Quid  tum?  Sed  Petrus 
fuit,  et  quod  ille  potuit  imperare,  potuit  im¬ 
perare  etiam  hic,  ejusque  haeredes.  2.  ait  : 

«  Nihilo  plus  novae  legis  fuit  in  iis  quae  Pau¬ 
lus  docet  de  castitate  Episcopo  necessaria, 
quam  in  iis  quae  tradidit  de  caeteris  virtuti¬ 
bus  in  eo  requirendis  ».  Nihil  ad  rhombum 
inania  haee  verba.  Nisi  Lutherani  et  Calvi- 
nistae  monstrarint  :  bigamiam  successi¬ 
vam  esse  sacerdotibus  jure  naturali  vel  di¬ 
vino  vetitam ,  (quod  ad  kalendas  graecas 
praestabunt),  evidens  manet,  hanc  legem 
esse  novam  ecclesiasticam,  in  conscientia 
obligantem.  Similis  futilitas  evasionum 
Amesianarum  apparet  ad  illud  I  Tim.  v. 
vers.  19.  a  Adversus  Presbyterum  accusatio¬ 
nem  noli  recipere  etc  d.  Ubi  apertissime 
docetur,  Episcopum  habere  suum  tribunal 
etiam  extra  forum  conscientiae  :  in  hoc  enim 
stultum  est,  velle  admittere  testes  extra  ip¬ 
sum  accusatorem  et  reum.  Amesius  dum 
oppositum  non  erubuit  asserere,  mirum  est, 
si  fuit  vigil,  aut  sobrius,  aut  sani  cerebri  ; 
uti  et  dum  separare  vult  potestatem  supre¬ 
mam  (de  hac  enim  quaestio  est)  judicandi,  a 
potestate  ferendi  leges  ;  aut  dum  cavillando 
contendit :  dari  judices  qui  non  possint  ferre 
leges.  Ita  est,  pedanei  nimirum,  et  quotquot 
non  habent  jurisdictionem  et  imperium  su¬ 
premum.  Quis  ista  nescit  ?  Quid  vero  haec 
faciunt  contra  demonstratam  veritatem  ? 
Certe  argumenta  a  Bellarmino  in  contra¬ 
rium  allata  plusquam  sufficienter  evincunt 
veritatem  Catholicam  ;  quae  etiam  magis 
confirmatur  ex  clarissimis  SS.  Patrum  testi¬ 
moniis,  et  usitatissima  praxi  Pontificum  et 
conciliorum.  Amesius  hoc  totum  levi  flatu 
disjicere  satagit,  dicendo  :  «  Patres  antiqui 
nihil  omnino  testantur  de  Papee  potestate  in 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


331 


conscientias  omnium  fidelium  ».  At  testan¬ 
tur  ipso  usu,  Episcopos  in  conciliis  habere 
hanc  potestatem  in  conscientias  fidelium  : 
ergo  consequenter  idem  reipsa  testantur  de 
eo,  quem  testantur  esse  Vicarium  Christi,  et 
caput  totius  Christianae  Ecclesiae. 

VII.— Bellarm.  :  Idem  confirmat  ratione  : 
Quia  praeter  leges  divinas  et  civiles  sunt  ne¬ 
cessariae  aliquae  leges  ad  bene  gubernandam 
Ecclesiam.  Hae  autem  obligant  in  conscien¬ 
tia  :  cum  omnis  vera  lex  habeat  vim  co acti¬ 
vam,  a  consilio  et  libera  directione  distin¬ 
ctam.  Ergo.  Major  probatur  :  Quia  leges 
Evangelicae  sunt  nimis  universales  ;  debent 
ergo  determinari  per  ecclesiasticas  ;  sicut  et 
lex  naturalis,  propter  suam  universalitatem 
determinatur  per  leges  civiles  etc.  Amesius  1 . : 
«Possunt  leges  condi  absque  Papa».  Pro 
particularibus  Ecclesiis,  esto  :  pro  universali 
Ecclesia,  nego.  Amesius  2. :  «  Nullae  novae  de¬ 
terminationes  reales  sunt  necessariae,  quae 
non  inveniuntur  in  Scriptura  I  Timoth.  n. 
Directiones  ordinis,  et  decori,  non  sunt  le¬ 
ges,  neque  propriae,  religionis.  »  Resp. :  Non 
hoc  dixit  Apostolus  illic  ;  sed  prorsus  oppo¬ 
situm  ostendit,  ferendo  legem  de  non  ordi¬ 
nando  bigamo.  Interim  non  negatur,  esse 
in  Ecclesia  nonnulas  directiones  ordinis, 
haud  in  conscientia  obligantes  ad  culpam  : 
sed  omnes  tales  esse,  repugnat  universali 
Ecclesiae  Christi.  Primus  qui  Christianos 
omnibus  omnino  legibus  solutos  mentitus 
est,  fuit  Lutherus,  quem  Neo-Evangelici  Li¬ 
bertini  pronis  auribus  et  animis  exceperunt. 
Amesius  2. :  «Conclusiones  ex  verbo  Dei  evi¬ 
denter  deductae,  non  sunt  novae  leges  huma¬ 
nae,  sed  partes  divinae  legis,  quas  non  ex¬ 
clusit  Gerson  etc.  ».  Resp  :  Non  est  quaestio 
de  evidenter  deductis  ex  lege  evangelica  : 
ea  enim  Evangelica  et  divina  e*sse  facile  an¬ 
nuimus.  Sed  quaestio  est  :  Annon  Ecclesia 
possit  determinare  tam  tempus  quam  modum 
SS.  Eucharistiae  sumendae  ?  E.  G.  quoties  ? 
an  in  Paschate?  an  a  jejunis  tantum?  etc. 
Tales  determinationes,  Ecclesiae  relictas  esse 
testatur  praxis  universalis,  et  approbat  ratio. 

Ad  CAPUT  XVII. 

I.  —  Argumentum  quo  haeretici  Catholi¬ 
cam  veritatem  impugnant,  desumptum  est 
ex  Matth.  ult.  Baptizate  etc.  docentes  eos  ser¬ 
vare  omnia  quae  mandavi  vobis,  non  quae  vos 
mandabitis.  Respondeo  :  Haec  glossa  Luthe- 
rano-Calvinistica  contradicit  verbis  et  sensui 


Christi  Domini.  Numquid  enim  inter  illa, 
quae  Apostoli  Gentibus  praedicare  debebant, 
erat  et  hoc,  ut  praecepta  Apostolorum  et  Se¬ 
niorum  custodirent?  Nonne  Paulus  ipse  le¬ 
gem  Apostolicam  de  suffocato  et  sanguine 
(non  utique  divinam  aut  naturalem)  promul¬ 
gasse  legitur  Act.  xv.  vers.  ult.  et  cap. 
xvi.  vers.  4.  Nec  verum  est  (uti  cavillatur 
Amesius)  «  Simili  ratione  ex  illo  Christi »  : 
qui  vos  audit  me  audit  «  probare  Bellar- 
minum  posse,  licere  Praelatis  novum  Evan- 
gelium  condere,  quia  in  mandatis  Christi 
fuit,  ut  reciperetur  Evangelium  Pauli  ». 
Sed  hoc  non  a  sana  ratione,  sed  tantum 
per  dialecticam  Lutherano  -  Galvinistico- 
Quodlibeticam  inferri  potest.  Quod  vero 
Amesius  in  patrocinium  advocet  Cajeta- 
num  Cardinalem ,  semel  pro  semper  no¬ 
tandum  pronuntio  :  Ejus  auctoritatem,  qua 
posterioribus  vitae  suae  annis  Scripturas  ma¬ 
gis  ex  Rabbinorum  nugis,  quam  ex  sensu  et 
traditione  Ecclesiastica  interpretatus  est,  le¬ 
vis  aut  nullius  esse  momenti;  adeoque  pedes 
pavonis,  ut  ait  Cardin.  Pallavicinus. 

II.  —  Ex  Deut.  iv.  vers.  2.  et  xn.  vers.  32. 
Non  addetis  ad  verbum  etc.  Quod  praecipio 
tibi,  hoc  tantum  facito.  Ad  hunc  Achillem 
Lutherano-Calvinisticum  abunde  responsum 
est  supra,  tractando  de  Tradit.  Porro  Ame¬ 
sius  multiplicat  hic  verba  non  tantum  otiosa 
sed  et  perniciosa,  uti  est.  1.  «  Quid  magis, 
impie  dici  potest,  quam  quaedam  ex  praece¬ 
ptis  Dei  posse  per  detractionem  ab  homini¬ 
bus  expungi,  ita  ut  decem  revocentur  ad 
octo  »  ?  Sed  quaero  ego  vicissim  :  Quid  ma¬ 
gis  inepte  dici  potest,  quam  damnare  impie¬ 
tatis  id  quod  non  intelligis  ?  Quaenam,  quae¬ 
so,  impietas  est,  omnia  divina  praecepta 
revocare  ad  duo  tantum,  nempe  dilectionem 
Dei  et  proximi  ?  aut  duo  postrema  Decalogi 
praecepta  reducere  ad  sextum  et  septimum  ? 
2.  ait  :  «  Gravius  est  crimen,  addere  novum 
praeceptum,  quam  addere  opus  praeceptum. 
Neque  enim  potest  addi  opus  ex  praecepto, 
nisi  addatur  praeceptum.  »  Respondeo  :  Hoc 
effugiurii  petit  id  quod  est  in  quaestione  : 
supponit  enim  non  posse  addi  ullum  prae¬ 
ceptum  humanum  divinis,  et  non  posse  mu¬ 
tari  divinum,  nisi  per  additionem  novi  prae¬ 
cepti  humani.  At  oppositum  est  verum. 
Nam  Lutherani  et  Galvinistae  non  addunt  no¬ 
vum  praeceptum  (etiam  juxta  suam  oppina- 
tionem)  praecepto  Christi  de  communione 
Eucharistica,  etiamsi  addant  calicis  sumptio¬ 
nem  tamquam  praeceptam,  quam  tamen  ve- 


332 


VINDICIAE 


ritas  negat  esse  preeceptam.  Itera,  quis  du¬ 
bitet  esse  sine  comparatione  gravius  crimen, 
si  quae  secta  diceret,  in  calice  Eucharistico 
ponendam  dimidiam  partem  aquae  cum  vi¬ 
no,  quam  addere  praeceptum,  ut  Euchari¬ 
stia  non  sumatur  nisi  a  jejunis,  sub  reatu 
culpae  mortalis?  3.  Festum  dedicationis  tem¬ 
pli  constat  a  Juda  Machabaeo  institutum, 
neque  ab  ullo  unquam  supertitionis  nota 
aspersum,  uti  hic  facit  miser  Amesius,  et 
negat  illud  praesentia  Christi  Joan.  x.  fuisse 
approbatum.  Denique  ut  coeteras  futiles  eva¬ 
siones  sileam,  unicum  illud  praeceptum 
Apostolicum  Actor,  xv.  omnia  Amesiana,  vel 
quaecumque  Lutherano-Cal  vinis  tica  commen¬ 
ta  infringit.  Qua  forte  do  causa  Jenensium 
Biblia  glossata  omittunt  penitus  illa  ultima 
verba  ejus  capitis  :  Prxcipiens  custodire 
praecepta  Apostolorum;  quod  nota  bene. 

III.  —  «  Isaiae  xxxiii.  vers.  22.  Dominus 
judex  noster,  Dominus  legifer  noster ,  etc. 
Jacob.  iv.  vers.  12.  Unus  est  legislator.  » 
Resp.  :  Etiam  unus  Magister,  et  unus  Pater, 
Matth.  xxiii.  vers.  8.  Sicut  ergo  hoc  non 
obstat,  quo  minus  Amesius  potuerit  gene¬ 
rare  filios,  et  docere  Evangelium  secundum 
Calvinum  :  ita  nec  illud  obstat  Legislatori¬ 
bus  creatis.  Et  sicut  de  quacumque  potestate 
universaliter  dici  potest  cum  Christo  :  Non 
haberes  potestatem  nisi  data  tibi  esset  desuper. 
Et  cum  Apostolo  :  Non  est  potestas  nisi  a 
Deo  ;  ita  et  specialiter  de  superioribus  dici 
potest  :  Per  me  Deges  regnant ,  et  legum 
conditores  justa  decernunt.  Ut  vero  perquam 
insulsum  et  paradoxum  est,  tollere  omnes 
patres,  magistros,  et  judices  creatos  a  mun¬ 
do,  ita  non  minus  absurdum,  irnmo  sacrile¬ 
gum  et  impium  est,  tollere  legislatores  qui, 
immo  per  quos  Deus  justa  decernit.  Minime 
ergo  repugnant  legum  conditores  subordi- 
nati,  uni  illi,  qui  idem  a  unus  Legislator  est 
et  Judex,  qui  potest  perdere  et  salvare»  . 
Hoc  enim  unicus  ille  prajstare  potest,  ccete- 
rorum  vero  nullus. 

IV.  —  «  Frustra  me  colunt,  docentes  doctri¬ 
nas ,  qux  sunt  mandata  *  hominum.  Isai.  xxix. 
vers.  13.  Matth.  xv.  vers.  ix».  Etiam  hsec 
objectio  expedita  satis  fuit  supra,  ubi  egi¬ 
mus  de  traditionibus.  Hoc  loco  Bellarminus 
respondet,  citatos  textus  intelligi  de  manda¬ 
tis,  qua)  vel  adversantur  divinis,  vel  saltem 
sunt  inutilia  et  superflua.  Amesius  cum  suo 
Witakero  non  habuit,  quse  reponeret,  nisi 
trivialia  et  calumnias  sexcenties  auditas  et 
protritas.  Sine  dubio  graviter  peccat,  qui 


neglectis  mandatis  divinis  obsequitur  huma¬ 
nis  :  qui  vero  obsequitur  etiam  humanis  ut 
adimpleat  divinum  (qui  vos  audit ,  mc  audit. 
Et :  Obedite  prxpositis  vestris ),  non  est  otio¬ 
sus  auditor,  sed  laudabilis  factor  verbi. 

V.  —  «  Christiani  sunt  liberia  mandatis  ho¬ 
minum.  II  Cor.  m.  vers.  17.  Gal.  ix.  vers. 
31.  et  v.  vers.  1.»  Respondeo  :  Egregia  enirn- 
vero  probatio  !  Nulla  certe  hic  reprehendi¬ 
tur  lex  humana  expressis  verbis,  ut  per  se 
clarum  est.  Qualis  enim  illatio  est  :  «  Ubi 
Spiritus,  ibi  libertas  :  Estis  filii  liberse,  qua 
-libertate  nos  Christus  liberavit.  Nolite  jugo 
servitutis  iterum  contineri  ».  Ergo  nullis  te¬ 
nemur  obsequi  mandatis  humanis  ?  Nonne 
et  hoc  nascitur  ex  Dialectica  Lutherano- 
Calvinistico  -  Quodlibetica  ?  Optime  respon¬ 
sum  a  Bellarmino  est  :  Libertatem  Christia¬ 
nam  consistere  in  liberatione  a  servitute 
peccati,  legis  cieremonialis,  et  judicialis, 
non  vero  ab  obedientia  Praelatorum.  Quis 
dubitet,  si  Amesius  pracepissct  filiae  suae,  ut 
nulli  nuberet  nisi  Ministro  Puritano,hcec  ve¬ 
ro  detrectasset  tale  con nubium,  et  alteri  se 
junxisset,  Amesium  illam  ut  flagitiosam  et 
gravis  inobedientia!  ream  (immo  et  matri¬ 
monium  irritum,  juxta  Neo-Evangelium) 
pronuntiaturum  fuisse.  At  si  dixisset  illa  : 
Deus  non  praecepit  mihi  ut  nubam  ministro  ; 
alioquin  ostende  ubi  ?  Quid  hic  reposuisset 
Amesius,  nisi  :  Ibi  praecepit  tibi  Deus  nubere 
ministro,  ubi  jussit  obedire  filios  parentibus. 
Idem  nos  jure  optimo  maximo  dicimus  de 
omnibus  legibus  et  praeceptis  superiorum 
quorumcumque  :  cum  non  tantum  impe¬ 
rium  paternum,  sed  etiam  politicum  et  Ec¬ 
clesiasticum  sit  in  bonum  subditorum,  quos 
hac  ratione  nullatenus  reddit  servos,  nisi  Dei. 
Visum  est  autem  Amesio  futile  argumen¬ 
tum  suum  insigni  emblemate  illustrare, 
dum  sic  finit  :  «  Imminutionem  libertatis 
Christianae  a  praelatorum  arrogantia  et  usur¬ 
patione  proficisci,  agnoscunt  Patres  concilii 
Ephesini  canon,  ultim.  dum  cavent  :  Ne  sub 
specie  administrationis  rerum  sacrarum, 
potentia!  saecularis  typhus  irrepat,  sensim- 
que  imprudenter  libertatem  illam  amittant, 
quam  nobis  Dominus  noster  Jesus  Christus 
proprio  sanguine  largitus  est».  Porro  hoc 
Amesianum  emblema  pertinere  ad  legem 
Corneliam  de  falsis,  nemo  negabit,  qui  ver¬ 
ba  genuina  illius  canonis  inspexerit,  qua! 
sunt  sequentia  :  «  Nullus  Episcoporum  alie¬ 
nam  invadat  provinciam,  qua!  non  prius  ab 
initio  sub  illius  seu  antecessorum  suorum 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


333 


fuerit  potestate.  Sed  si  quis  occupaverit,  vel 
vi  sibi  subegerit,  idem  ipse  restituat,  ne 
Patrum  statuta  frangantur.  (Nota  bene 
neve  sub  specie  sacrae  functionis,  potentiae 
tumor  irrepat,  sicque  incogitantes  et  paula- 
tim  libertatem  perdamus,  quam  Jesus  Chri¬ 
stus  Dominus  noster,  Redemptor  hominum 
omnium,  proprio  sanguino  nobis  quaesivit  et 
condonavit  ».  His  lectis  dubitet  qui  potest, 
annon  Amesius  sit  magister  eximius  in  dia¬ 
lectica  Lulherano-Calvinistrco-Quodlibetica, 
possitque  fide  punica,  graeca,  aut  si  quae 
deterior  est,  quidvis  mutare  in  quodvis  ? 

Ad  CAPUT  XVIII. 

VI.  —  Objiciunt  haeretici  :  «  Liberati  su¬ 
mus  a  caeremoniis  Judaicis  divinis,  quae 
fuerunt  divinae  :  ergo  multo  magis  ab  hu¬ 
manis  ».  Resp.  :  Non  sequitur.  Caeremoniae 
enim  illae  Vet.  Test.  fuerunt  figurae  Novi  fu¬ 
turi  ;  ac  proinde  re  ipsa  praesente,  cessare 
debuerunt .  Nec  obstat  quod  Amesius  ex 
Alensi,  et  S.  Thoma  adducit.  Nam  etsi  ve¬ 
rum  sit  quod  ait  S.  Thom.  1.  2.  quaest.  19. 
2.  art.  2.  «  illas  Vet.  Test.  caeremonias,  ra¬ 
tione  cultus  divini,  qui  pro  illo  tempore  erat 
observandus,  habuisse  rationem  litteralem, 
sive  ad  vitandam  idololatriam,  sive  ad  re¬ 
memoranda  Dei  beneficia,  sive  ad  insinuan¬ 
dam  excellentiam  divinam  etc.,  non  minus 
tamen  verum  est,  habuisse  illas  simul  ratio¬ 
nem,  secundum  quod  ordinabantur  ad  figu¬ 
randum  Christum  etc.  ».  Secundum  has  po¬ 
steriores  rationes  debuerunt  cessare  post 
Christum,  succedentibus  in  illarum  locum 
aliis  a  Christo  (ut  sacramentis)  et  Ecclesiae 
Praelatis,  instituendis.  Etsi  ergo  propter 
priores  rationes  potuissent  servari,  et  defa- 
cto  etiam  nonnullae  earum  in  usum  receptae 
sint),  simpliciter  tamen  propter  posteriorem 
rationem  cessant  post  Christi  mortem.  Unde 
patet  putida  Amesii  cavillatio,  qua  ex  uno 
ab  Alense  et  S.  Thoma  affirmato,  sophistice 
vult  inferre  ablationem  alterius,  cum  tamen 
ab  illis  utrumque  ponatur.  Quae  subdit  de 
multitudine  legum  et  caeremoniarum  apud 
Catholicos,  calva  calumnia  est,  cum  ipse  ne¬ 
gare  nequeat,  sine  comparatione  pauciores 
et  leviores  esse  Pontificias  leges,  quam  Moy¬ 
sis  ;  cum  quae  universos  et  singulos  adstrin- 
gant,  vix  ultra  quinque  reperiantur ;  quod 
autem  ad  «  gravitatem  attinet  »,  nimis  fal¬ 
sum  est.  Porro  cum  Amesius  ait  :  «  Unam 
confessionem  auricularem,  cum  satisfactio¬ 


num  cura  et  purgatorii  redemptione,  magis 
opprimere  conscientias  hominum,  quam 
pleraque  omnia  Judaeis  praescripta  »,  impe¬ 
rite  aut  fraudulenter  hoc  dicitur.  Nam  nihil 
horum  ex  lege  ulla  positiva,  sed  ex  lege  di¬ 
vina  fere  fixum  est,  ut,  qui  post  plenariam 
in  baptismo  obtentam  .noxarum  indulgen¬ 
tiam,  ubi  per  contritionem,  aut  juncta  abso¬ 
lutione  sacerdotali  cum  attritione,  reatum 
culpae  deleverint,  pro  poenis  temporalibus 
sive  in  hac  vita  per  orationem,  jejunium, 
eleemosynam  satisfaciant,  aut  sati spatiantur 
post  hanc  vitam  ;  qua?  lex  divina  perquam 
rationabilis  est,  ut  tom.  3.  dicetur. 

Ad  CAPUT  XIX.  • 

VII.  —  Objiciunt  haeretici  :  Altare  A- 
chaz  ab  Uria  paratum,  IV.  Reg.  xvi.  vers.  11. 
hoc  nomine  damnatur,  quod  humanum  fuit 
inventum.  Novi  etiam  incolae  Samariae  cap. 
xvn.  vers.  25.  plectuntur,  quod  novis  coe- 
remoniis  Deum  colebant  :  Et  Manassis  pec¬ 
catum  insigne  fuit  cap.  21.  vers.  11.  quod 
altare  novum  exstruxerat  in  Hierusalem. 
Ergo  illicitum  est,  quidquam  aliud  circa  di¬ 
vinum  cultum  praescribere,  quod  Deus  non 
praescripsit.  Resp.  :  Non  reprehenduntur  illi 
ob  cultus  novitatem,  sed  propter  supersti 
tionem  et  idololatriam,  quibus  illa  nova  in¬ 
stitutio  sordebat.  Huic  verissimae  responsioni 
n il  habet  Amesius  quod  reponat,  nisi  mani¬ 
feste  falsa,  aut  impertinentia.  1.  Enim,  quid 
ad  rem  facit,  quod  «  qui  idololatriae  reatu 
tenentur,  possint  etiam  ac  soleant  in  aliis 
peccatis  implicari  »  ?  2.  Unde  probat,  nisi  ex 
coccysmo  Lutherano-Calvinistico,  a  idolola¬ 
triae  malitiam  participare,  qui  novas  caere¬ 
monias  proprie  religiosas,  aut  nova  media 
cultus  in  Ecclesiam  Dei  introducunt  »  ?  3. 
Quomodo  sequitur :  N.  N.  «  potuit  novum 
altare  erigere ;  Ergo  et  novum  Sacrificium 
instituere  »  ?  Anne  haec  illatio  sanae  mentis  ? 
4.  Unde  probat,  quod  somniat  :  Salomonem 
fuisse  extra  ordinem  a  Spiritu  sancto  actum? 
III  Reg.  viii.  vers.  64.  Ubi  hoc  scriptum 
est  ?  Anne  firma  collectio  haec  :  «  Salomon 
concepit  tunc  preces  ;  ergo  fuit  actus  spe¬ 
cialiter  a  Spiritu  sancto  ad  novum  altare 
erigendum  ?  Nonne  hoc  argumentum  natum 
est  ex  Dialectica  Quodiibetica  ?  5.  Similis 
est  sequela  haec  :  «  Moysi  non  est  permis¬ 
sum  ut  faceret  quidquam,  nisi  ad  exemplar, 
quod  ostensum  est  illi  a  Deo  ».  Ergo  nec 
Apostolis,  eorumque  successoribus  ?  Ubi- 


334 


VINDICIAS 


nam  vero  scripta  est  major,  quse  subticetur 
in  enthymemate  ?  Aut  qua  "apodixi  naturali 
convincitur  id  quod  pendet  mere  a  libero 
Dei  decreto  ? 

Ad  CAPUT  XX. 

VIII.  —  Arguunt:  « Nolite  fieri  servi  ho¬ 
minum  I  Cor.  vii.  vers.  23.  »  Sic  esto,  quid 
tum?  «  Soli  Deo  conscientia  subjecta  est.  Er¬ 
go  nihil  potestatis  in  eam  ulli  hominum 
competit.  Ergo  nulla  datur  lex  Ecclesiastica 
obligans  in  conscientia.  »  Resp.  :  Nego  ulti¬ 
mam  conseq.  Nam  vim  hanc  non  habent 
leges  humanae  ex  se,  sed  ex  vi  et  jussu  Dei. 
Unde  cum  Apostolus  prajcepisset,  ut  omnis 
anima,  etiam  propter  conscientiam,  potesta¬ 
tibus  sublimioribus  obediret ;  de  hoc  Ma¬ 
gistratu  iterato  dixit  :  Minister  enim  Dei  est, 
adeoque  in  obligandis  per  leges  conscientiis, 
vice  Dei  fungitur.  Quam  vero  straminea  haec 
illatio  :  Nolite  fieri  se?'vi  hominum  :  Ergo 
non  obligamini  legibus  humanis  in  conscien¬ 
tia,  vice  Dei  latis.  Porro  haud  sanior  quae 
sequitur. 

IX.  —  «  Conscientia  ad  forum  solius  Dei 
pertinet.  Ipse  enim  solus  scrutatur  corda  : 
ipse  solus  potest  damnare  ad  pcenam  mortis 
aeternae  ;  Ergo  etiam  solus  ad  poenam  talem 
conscientias  hominum  obligare.  »  Responsio 
est  eadem,  quam  supra  vidimus  Amesium 
filiae  dedisse  in  respons.  ad  5.  object.  Ve¬ 
rissimum  est  quod  Bellarminus  distinxit  et 
dixit  :  Uno  modo  conscientiam  pertinere  ad 
forum  solius  Dei ;  scilicet,  solus  Deus  potest 
videre  conscientias,  et  judicare  de  actibus 
internis ,  qui  exterius  non  patent.  Alio 
modo  non  ad  solius  Dei  forum  pertinet 
conscientia  ,  sed  et  ad  forum  hominum  ; 
quatenus  scilicet  homo  ex  prmcepto  ita 
obligatur  ad  opus  externum  faciendum  , 
ut  si  non  faciat,  judicet  ipse  in  conscien¬ 
tia  sua,  se  male  facere ;  et  hoc  sufficit  ad 
conscientiam  obligandam.  Haec,  inquam, 
verissime  traduntur  a  Bellarmino,  nec  ener¬ 
vantur  ab  Amesio,  dum  1.  novam  fingit 
obligationis  definitionem,  quae  etiam  inclu¬ 
dat,  «  posse  judicare  de  internis,  et  pcenam 
aeternam  infligere  ».  At  quis  Theologorum 
ante  Calvinum  ita  definivit  obligationem  in 
conscientia  ?  aut  quid  ad  hanc  aliud  requi¬ 
ritur,  quam  ut  possit  alicui  reddere  actio¬ 
nem  aut  omissionem  aliquam  illicitam,  eo 
ipso  nimirum,  quod  ille  qui  obligat  in  con¬ 
scientia,  superior  est,  cujus  judicium  et  vo¬ 


luntas  debet  subdito  esse  regula  judicii,  et 
voluntatis  suae,  ita  ut  si  ab  ea  regula  discre¬ 
pet,  advertat  se  peccare  ?  Quid  enim  est 
peccare,  nisi  aberrare  a  regula  sua  ?  uti  pa¬ 
tet  non  tantum  in  peccatis  morum,  sed  et¬ 
iam  naturae  et  artis.  Hoc  ergo  prorsus  suf¬ 
ficit  ad  obligandum  in  conscientia.  Nec  eva¬ 
dit  Amesius,  cum  ait  2.  per  instantiam  sum¬ 
ptam  «  a  medico,  a  cujus  praescripto  si  re¬ 
cedat  aegrotus,  possit  quidem  merito  judica¬ 
re  se  male  facere,  et  tamen  non  obligari  se 
in  conscientia  a  medico  ».  Hoc,  inquam,  non 
obstat  ;  nam  aegrotus  si  hic  obligatur,  fit 
hoc  a  lege  naturali,  qua  jubetur  sanitatem 
per  media  congrua  curare ;  quod  autem  a 
medici  praescripto  non  obligetur,  quid  mi¬ 
rum,  cum  hic  non  possit  praecipere,  sed 
tantum  consulere  ;  Supponimus  enim  talem 
medicum  non  esse  ex  aegroti  superioribus. 
Ad  hoc  vero  ex  illo  arguere,  quodlibeticum 
est.  3.  Insigniter  cavillatur  Amesius  dicendo : 
«  Cum  Bellarminus  hic  plus  juris  non  tribuit 
homini  in  conscientiam,  quam  ut  obliget  ad 
opus  externum,  abrogat  obiter  Papae  pote¬ 
statem  leges  ferendi  de  fide  et  moribus  inter¬ 
nis,  quam  antea  ipsi  tam  confidenter  arroga¬ 
bat  » .  Respondeo  :  Cum  Papa  definit  aliquid 
de  fide  aut  moribus,  non  fert  legem  de  agi- 
bilibus  :  nec  edicit,  ut  omnes  fideles  eliciant 
talem  vel  talem  actum  fidei ;  sed  tantum 
declarat  ipsam  legem  divinam,  contra  quam 
quisquis  peccat,  non  censetur  peccare  con¬ 
tra  praeceptum  aliquod  humanum,  sed  di¬ 
vinum,  quod  jubet  credere  super  omnia  id, 
quod,  ut  a  Deo  revelatum  sufficienter  pro¬ 
ponitur.  4.  Nodum  in  scirpo  quaerit  Amesius, 
cum  carpit  Bellarminum,  quod  <i  nullam  sta¬ 
tuit  differentiam  inter  potestatem  Papae,  et 
Principis  alicujus  ethnici ,  in  conscientiis 
hominum  obligandis;  cum  tamen  Jesuita- 
rum  doctrina  »  (teste  Filliuc.  tom.  2.  num. 
4.  12.)  «  recepta  sit  :  Ecclesiasticam  legem 
(non  civilem)  posse  determinare,  culpam 
praecipiendo  sub  mortali,  quia  directe  habet 
vim  in  animas,  obligando  conscientias  ». 
Resp.  :  Esto,  discrepent  in  hoc,  cur  vero  in 
communi  non  conveniant ,  quod  utraeque 
possint  obligare,  in  conscientia  ?  Anne  mo¬ 
dus  superadditus  tollit,  et  non  potius  suppo¬ 
nit  substantiam  ?  an  quia  asinus  non  ratioci¬ 
natur  ut  homo,  ideo  etiam  non  videt,  gustat, 
tangit  etc.  ut  homo  ?  Quod  5.  ex  dicto  Bel- 
larmini  (leges  humanae  non  obligant  sub 
pcena  mortis  aeternae,  nisi  quatenus  violatio¬ 
ne  legis  humanae  offenditur  Deus)  infert  A- 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


335 


mesius  :  «  Ergo  non  directe,  proxime,  et  per 
se  obligant  »  :  aut  male  sentit,  nobisque  non 
consentit  :  aut  si  recte  nobiscum  sentit,  ma¬ 
le  loquitur.  Debebat  enim  sic  inferre  :  Ergo 
non  principaliter,  et  propria  auctoritate,  sed 
ministerialiter,  et  potestate  sibi  divinitus 
communicata,  directe  tamen ,  proxime  et 
per  se,  obligant  in  conscientia  Praelati  tam 
politici  quam  ecclesiastici,  uti  et  parentes 
etc.  Etsi  in  hoc  sensa,  «  obligari  homines 
in  suis  conscientiis  ad  bonas  leges  observan¬ 
das  docent  omnes  » ,  (etiam  Lutherani  et 
Calvinistae ;)  sopita  erit  omnis  haec  lis.  At 
subdit  mox  Amesius  :  «  Leges  tamen  ipsae 
humanae  non  obligant  conscientiam,  sed  illa 
lex,  cujus  violatio  proprie  infert  mortis  rea¬ 
tum  » .  Resp.  :  Hoc  idem  est  acsi  dicat  :  Cau¬ 
sae  secundae  nihil  operantur  physice,  sed 
causa  prima,  cui  secundae  subordinantur. 
Quod  enim  est  potestas  physica  in  causis 
physicis,  hoc  est  causa  moralis  et  vis  obli¬ 
gandi  in  superioribus,  sive  creati  hi  sint,  si¬ 
ve  increatus.  Non  obligat  Deus  ut  Deus,  sed 
ut  superior  :  ergo  ubicumque  est  superior 
habens  potestatem  moralem  a  Deo  commu¬ 
nicatam  et  dependentem,  praecipiendo  bene, 
obligat  in  conscientia.  Quod  deinceps  ex 
Seneca,  S.  Thoma,  Valentia,  Azorio ,  Sua- 
rezio  refert ;  quod  non  possit  superior  crea¬ 
tus  praecipere  actus  internos  etc.,  verissimum 
quidem  est,  sed  ad  rem  nostram  nihil  facit. 
Gerhardus  hic  silet. 

Ad  CAPUT  XXII. 

«  Quamvis  in  ista  quaestione  non  agit  ad¬ 
versus  nos  Rellarminus,  inquit  Amesius,  sed 
contra  Pontificios  quosdam  de  plenitudine 
potestatis  Papae  non  satis,  ut  videtur  edoctos, 
atque  adeo  possit  a  nobis  praeteriri  :  operae 
pretium  tamen  erit  ,  breviter  observare  , 
quomodo  Bellarminus  in  omni  parte  hujus 
disceptationis,  aut  veritati,  aut  sibimet  ipsi 
semper  adversatur.  »  Hactenus  Amesius,  in¬ 
clytus  ille  veritatis  patronus. 

I.  —  Bellarm.  :  Triplex  est  in  Pontifice  a- 
liisque  Episcopis  potestas.  Una  ordinis,  alte¬ 
ra  jurisdictionis  interioris,  tertia  jurisdictio¬ 
nis  exterioris.  Prima  refertur  ad  sacramenta 
conficienda  et  ministranda  :  secunda  ad  po¬ 
pulum  Christianum  regendum  in  foro  inte¬ 
riori  conscientiae  :  tertia  ad  eumdem  popu¬ 
lum  regendum  in  foro  exteriori.  Amesius  hic 
nobis  obtendit  sui  Puritanici  ministerii  po¬ 
testatem  haereses  docendi,  non  magis  a  Peo 


acceptam,  quam  Caliphae  aut  Muphti  Turea¬ 
rum  ;  quam  proinde  nihil  attinet  hic  opero¬ 
sius  excutere.  Ait  2. :  «  Absurde  distingui  po¬ 
testatem  Ordinis  a  reliquis.  Ordo  enim  (ait 
Alexand.  Alens,  part.  4.  quaest.  21.  m.  4). 
non  est  potestas,  sed  habet  sibi  annexam 
potestatem  ligandi  et  solvendi  in  foro  poeni¬ 
tentiae,  et  in  foro  causae.  Item  potestas,  sine 
ulla  ratione  justa,  distribuitur  in  jurisdictio¬ 
nem  interiorem  et  exteriorem.  Una  enim  et 
eadem  est  potestas  (ait  idem  ibid.)  ligandi 
et  solvendi  in  foro  poenitentiali,  et  in  foro 
judiciali,  licet  actus  sint  diversi.  »  Respon¬ 
deo  :  Alensem  mala  fide  referri.  Nam  in  pri¬ 
ori  loco  aperte  dicit :  «  Clavis  quoad  usum  li¬ 
gandi  et  solvendi  in  foro  poenitentiali  tan¬ 
tum  est  Sacerdotum.  —  Duplex  est  potestas 
descendens  a  Christo,  una  ad  cohibitionem 
in  judiciis,  in  Episcopis  et  aliis  :  altera  au¬ 
tem  potestas  in  foro  poenitentiae ;  haec  est 
Sacerdotum.  »  In  posteriori  loco  sub  finem 
ait  :  «  Actus  essentialis  clavis  est  ligare  et 
solvere  in  foro  poenitentiali ;  alius  est  minus 
essentialis,  ligare  et  solvere  in  foro  judiciali. 
Et  nota,  quod  una  potestas  sequitur  Ordinem, 
alia  dignitate  cum  clave  etc.  3.  ait  Amesius : 
Male  definitur  potestas  ordinis  per  relatio¬ 
nem  ad  sacramenta,  quia  Episcopi  a  Deo  or¬ 
dinati  ordinantur  praecipue  ad  pascendum 
populum  verbo  scientiae  ac  sapientiae.  Et  se¬ 
cundum  Pontificios,  qui  sacerdos  ordinatur, 
non  potest  omnia  sacramenta  administrare, 
Ordinum  puta  et  Confirmationis.  Praeterea 
dum  sacramentum  Poenitentiae  administrat, 
exercet  jurisdictionem,  ita  ut  non  possint 
hac  ratione  distingui  potestas  ordinis  et  ju¬ 
risdictionis  internae.  Respondeo  :  Amesius 
multa  garrit,  sed  nihil  probat.  Cur  non  ful¬ 
cit  ista  vel  apparentibus  Scripturae  verbis, 
sine  quibus  alias  loqui  haeretici  erubescunt? 
Somnia  sunt  ista  ministellorum  Lutherano- 
Calvinisticorum,  quibus  omnis  functio  est, 
declamare.  Quasi  vero  non  omnibus  Chri¬ 
stianis  necessarius  sit  sacramentorum  usus, 
plurimis  vero,  minime  auditio  popularium 
concionum.  Porro  quid  ad  rem  facit,  quod 
non  quivis  Sacerdos  possit  ministrare  om¬ 
nia  sacramenta  ?  De  potestate  ordinis  et  ju¬ 
risdictionis  internae  non  magis  perite  judicat 
Amesius,  ac  caecus  de  coloribus.  Denique 
ait  :  «  Regere  interne,  et  regere  externe, 
non  constituunt  duas  jurisdictiones  :  quia 
internum  et  externum  non  variant  naturam 
vel  essentiam  rei,  sed  modum  tantum.  » 
Hesp.  :  Dato  quod  hoc  verum  sit  apud  Lu- 


336 


VINDICI.  E 


theranos  ot  Calvinistas,  tamen  apud  omnes 
Catholicos  meretur  non  tam  refutationem, 
quam  sibilum  et  explosionem.  Moralis  illa 
sacra  potestas  gemina  nimis  differunt.  Nam 
jurisdictio  interna  necessario  requirit  chara¬ 
cterem  sacerdotalem,  et  procedit  secundum 
rei  veritatem  ab  ipso  reo  expositam,  cum 
obligatione  secreti,  strictissimi ;  Porro  exter¬ 
na  potest  etiam  a  non  ordinato  exerceri  ; 
proceditque  secundum  praesumptiones,  (uti 
alias  in  foro  politico),  nec  ullum  postulat  se¬ 
cretum,  sed  palam  exercetur.  Haucvero  no¬ 
vam  non  esse,  et  (ut  fingunt  Ministelli)  a 
Papa  introductam,  si  Lutherani  et  Calvinis- 
tai  ex  Apostolo  I  Corinth.  vi.  colligere  no¬ 
lint,  saltem  ex  cod.  Theodos.  et  Justin.  tit. 
de  audientia  Episcopali  addiscant,  aut  cre¬ 
dant  suis  jurisconsultis. 

II.  —  Bellarm.  :  De  prima  et  secunda  po¬ 
testate  non  est  quaestio  nostra.  Nam  de  pri¬ 
ma  certum  est  apud  omnes,  illam  ajque  im¬ 
mediate  habere  a  Deo  Episcopos  ac  Papam: 
confertur  enim  per  quamdam  consecratio¬ 
nem,  quae  reque  operatur  in  uno  ac  in  alio. 
De  secunda  est  quidem  aliqua  dissensio  : 
quidam  enim  eam  immediate  a  Deo  conferri 
volunt;  alii  ab  homine  per  simplicem  injun¬ 
ctionem.  Ambo  tamen  in  eo  conveniunt, 
quod  usus  hujus  potestatis  pendeat  a  juris¬ 
dictione  exteriore.  Praeterea  duai  istae  po¬ 
testates  pertinent  ad  materiam  de  clavibus 
Ecclesiae.  Amesius  1.  blasphemat  quod  non 
intelligit,  dicens):  «  potestatem  sacerdotalem 
ad  confectionem  sacramenti  Eucharistici 
derivatam  esse  (per  mendacium)  ab  Anti- 
christo  » .  Hoc  non  responsum,  sed  execra- 
tionem  sacramentariae  impietatis  meretur , 
nec  vel  apparenter  quidquam  probat  in  con¬ 
trarium.  2.  Falsum  est,  «  quod  si  prima  po¬ 
testas  sit  a  Christo  immediate,  idem  quoque 
certum  fore  de  secunda  et  tertia  ».  Nam  se¬ 
cunda  non  continetur  in  prima  :  potest  e- 
nimesse  simplex  sacerdos,  qui  (extra  casum 
necessitatis)  nullum  habeat  subditum,  quem 
sacramentaliter  absolvat.  Tertiam  vero  esse 
a  secunda  valde  distinctam  patet  ex  dictis. 
3.  Amesius  S.  Thomam  male  pro  suis  ineptiis 
producit.  Neque  enim  ille  2.  2.  q.  184.  art. 
0.  ad.  2.  dicit,  quod  jurisdictio  (sive  interna 
sive  externa)  semper  cum  consecratione 
conjungatur;  (oppositum  quippe  frequentis¬ 
sime  contingere ,  nemo  Catholicorum  ne¬ 
scit;)  neque  sentit  vi  ipsius  consecrationis 
conferri  jurisdictionem,  sed  subinde  con- 
coraitanter  se  habere.  Nec  igitur  per  con¬ 


secrationem  ut  sic  praecise,  nec  etiam  per 
simplicem  inunctionem,  sed  per  electionem 
et  institutionem  canonicam  confertur  juris¬ 
dictio  episcopalis  tota  quanta ;  etsi  interior 
in  actum  secundum  prodire  nequeat,  nisi 
consecratione  subsecuta  .  In  sequentibus 
suis  «  quisquiliis  »  Amesius  mire  omnia 
confundit,  dubium  an  ex  inscitia,  an  ex  ma¬ 
litia,  an  ex  utraque.  Nihil  certe  nos  urgent : 
imo  seipsum  aperte  evertit.  Cur  enim,  quae- 
so,  nihil  omnino  (ut  ipse  contendit)  « -quod 
habet  Bellarminus  de  usu  potestatis  internae 
ab  externa  jurisdictione  pendentis,  legiti¬ 
mum  usum  etiam  sacramentalis  potestatis 
ab  eadem  pendere,  Pontificii  docent  »?Num- 
quid  si  usus  potestatis  sacramentalis  juxta 
Pontificios  (teste  Amesio)  pendet  ab  externa 
potestate,  optime  dixit  Bellarm.  pendere  u- 
sum  potestatis  sacerdotalis  a  jurisdictione 
exteriore  ?  quod  tamen  simul  inficiatur  A- 
mesius.  Sic  enim  solemniter  ineptit,  cum 
ait  num.  3.  :  «  Neque  valet  quidquam  quod 
addit  Bellarm.  de  duabus  primis  potestati¬ 
bus,  quod  pertinent  ad  claves.  Nam  ut  To- 
letus  observat,  potestas  conficiendi  corpus 
Christi  non  dicitur  clavis.  Et  Scholastici  ipsi 
non  minus  externam  quam  internam  juris¬ 
dictionem  Ecclesiasticam  referunt  ad  cla¬ 
vium  potestatem.  Neque  ullam  jurisdictio¬ 
nem  promisit  Christus  Ecclesiae,  aut  ipsi 
Petro,  quae  in  clavibus  contineatur.  Et  ridi¬ 
culum  est  fingere,  Christum  dedisse  Pasto¬ 
ribus  potestatem  aperiendi  et  claudendi , 
clanculum  in  aure  confitentis,  sed  non  pu¬ 
blice  coram  Ecclesia.  »  llesp.  :  Neque  Bel¬ 
larm.  hic  aliud  dicit,  quam  Toletus  et  Ca¬ 
tholici  ceeteri.  Fallit  ergo  aut  fallitur  ridicu¬ 
le  Amesius,  cum  affingit  Bellarmino,  quod 
ei  in  mentem  num  quam  venit,  nempe  :  ela¬ 
vem  fori  poenitentialis  (  de  qua  sola  hic 
loquitur  Bellarm.)  pertinere  etiam  ad  elavem 
hanc.  Quod  vero  sacramentalem  absolutio 
nem  velit  fieri  publice,  multis  modis  agit 
ridicule,  ut  constabit  tom.  3.  de  sacramento 
Poenitentiae. 

III-  —  Bellarm.  :  Conveniunt  omnes  in  eo, 
jurisdictionem  Episcoporum,  saltem  in  ge¬ 
nere,  esse  de  jure  divino.  Nam  Christus 
ordinavit,  ut  sint  in  Ecclesia  Pastores  et 
Doctores  :  Et  nisi  ita  esset,  Pontifex  mutare 
posset  hunc  ordinem,  et  instituere,  ne  ullus 
sit  in  Ecclesia  Episcopus ;  quod  sine  dubio 
non  potest  facere.  Amesius  redit  ad  anti¬ 
quum  coccysmum ;  a  De  talibus,  »  inquit, 

«  Episcopis,  et  jurisdictione  apud  nos  usitata^ 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


337 


nullum  vestigium  juris  divini  in  Scripturis» 
(Lutherano-Calvinistica  interpretatione  de¬ 
pravatis)  «  haberi » .  Sed  hoc  tam  verum  est, 
quam  alterum  illud  satis  perspicuum  men¬ 
dacium,  quod  mox  subjicit :  «  Ne  quidem  in 
hoc  convenire  omnes  Pontificios  » .  At  cur 
nec  unum  dissentientem  nominavit?  Addit 
vero  illustre  paradigma  candoris  Calvinistici, 
imo  criminis  falsi,  cum  ait 4. :  «Extra  dubium 
non  est  apud  Pontificios,  Papam  non  posse 
mutare  aut  tollere  ordinem  istum  Episcopo¬ 
rum.  Bannez  2.  2.  qusest.  1.  arfc.  13.  seque 
hoc  posse  Papam  facere  concedit,  ac  sine 
praemissa  consultatione  debita  :  res  fidei 
temere  definire.  Azorius  autem  Instit.moral. 
pag.  2.  lib.  iii.  cap.  30.  pro  confesso  ponit, 
Episcoporum  jurisdictionem  Romanum  Pon¬ 
tificem  jure  posse  tollere,  minuere,  restrin¬ 
gere,  mutare  etc.  »  Multipliciter  praevarica  - 
tur  hic  impostor  Amesius.  Nam  1.  nequiter 
ludit,  et  lectoribus  simplicibus  illudit,  in  ly 
«tollere  ordinem  Episcoporum  ».  Si  enim 
proprie  accipiatur  (uti  oportet  hic)  «tollere», 
pro  eo  quod  extinguere  totum  illum  sta¬ 
tum  et  functionem  Episcopalem,  fide  cer¬ 
tum  est  Catholicis,  Papam  id  non  posse.  Si 
vero  «  tollere  »,  sit  idem,  ac  hunc  vel  illum 
Episcopum  loco  movere,  mutare  etc.?  nihil 
hic  fit  contra  illud  jus  divinum,  quo  insti¬ 
tutum  est  a  Christo,  ut  illa  functio  semper 
vigeat  in  Ecclesia;  ac  proinde  Amesius  frau¬ 
dulenter  hinc  infert,  assertionem  Bellarmini 
non  esse  extra  dubium  apud  nos  ;  quod  est 
manifeste  falsum.  2.  Verba  Bannezii  ea  reci¬ 
tantur  fide  ab  Amesio,  ut  huic  nemo  nisi 
vecors  fidere  deinceps  velit.  Sic  enim  habet 
Bannez  :  «  Respondeo  :  licet  Summus  Pon¬ 
tifex  possit  unum  vel  alterum  Episcopum 
amovere,  nec  in  locum  eorum  aliquem  desig¬ 
nare  :  non  tamen  admittendum  est,  quod 
in  tota  Ecclesia,  aut  in  magna  ejus  parte  tam 
temere  sua  potestate  abutatur.  Quemadmo¬ 
dum  Theologi  peritiores  docent, necessarium 
esse,  Summum  Pontificem  praemissa  consul¬ 
tatione  res  fidei  definire.  Cum  autem  obji¬ 
citur  :  Ergo  si  definiat  absque  consultatione, 
poterit  errare,  respondent  :  se  casum  non 
admittere.  Sic  etiam  in  praesenti  non  est 
admittendum  ,  quod  Summus  Pontifex  , 
quamvis  habeat  potestatem  amovendi  sin¬ 
gulos  Episcopos,  amoveat  omnes,  et  nullos 
designet  etc.  .»  Hactenus  Bannezius,  quem 
Amesius  enervat  sicut  Bellarminum,  hoc  est, 
truncat,  pervertit  etc.  fide  consueta.  Eam- 
Tom.  VIi. 


dem  sortem  cogitur  subire  Azorius,  qui  nihil 
aliud  docet,  quam  Bellarminus. 

IV.  —  Bellarm.  :  Tres  sunt  de  hac  re  the¬ 
ologorum  sententiae.  Amesius  :  «  Non  con¬ 
sentiunt  igitur  Pontificii  inter  sese,  neque  de 
Episcoporum  auctoritate,  ex  qua  Ecclesiarum 
salutem  et  Conciliorum  auctoritatem  pen¬ 
dere  faciunt  :  neque  de  plenitudine  potesta¬ 
tis  Papae,  quae,  et  qualis  sit  agnoscenda  ». 
Resp.  :  De  substantia  rei  conveniunt  omnes  ; 
quod  vero  de  modo  et  circumstantiis  dispu¬ 
tetur,  nihil  officit;  alioquin  omnes  articuli 
fidei  quoad  substantiam  quoque  negandi  et 
tollendi  essent;  ut  saepe  dixi  contra  usitatissi¬ 
mam  Lutheranorum,  et  Calvinistarum  futi¬ 
lissimam  naeniam.  Nulla  trium  illarum  opi¬ 
nionum  Papae  aut  Conciliorum  auctoritatem 
oblaedit,  et  si  media  sententia  et  veritati  et 
illorum  auctoritati  magis  congruere  vide¬ 
atur. 

V.  —  Bellarm.  :  Sententia  verissima  est, 
Episcopos  suam  auctoritatem  non  a  Christo, 
sed  a  Pontifice  accipere  immediate.  Ame¬ 
sius  1.  «  Si  res  ita  se  habeat,  tunc  isti  Epi¬ 
scopi  sunt  immediate  creaturae ,  vicarii  et 
servi  Papae,  non  Christi».  Resp.  :  Sequela 
haec  est  plane  Amesiana  et  enervis.  Sed  pro¬ 
bat  et  ait  2.  «  Papa  hac  ratione  profitetur  se 
profanum,  sacrilegum,  et  Antichristianum. 
Gregorius  enim  teste  Bellarm.  haec  omnia 
pronuntiat  de  eo,  qui  ita  vult  esse  universa¬ 
lis  Episcopus,  ut  caeteri  sint  tantum  vicarii 
illius.  Quod  autem  Papa  omnes  Episcopos 
per  hanc  dependentiam  quamhabentab  ipso, 
faciat  Vicarios  suos,  manifeste  apparet  ex 
doctrina  et  praxi  Papali,  qua  hoc  mysterium 
explicatur  et  probatur.  »  Alias  (ait  Bannez 
loc.  cit.)  non  posset  Papa  aliquid  mutare 
circa  jurisdictionem  Episcoporum,  uniendo, 
ampliando,  restringendo  etc., quod  videmus 
fieri :  non  indigerent  Episcopi  confirmatione 
Papae  :  non  posset  Papa  ad  suum  judicium 
advocare,  quae  pertinent  ad  jurisdictionem 
Episcoporum:  non  posset  sine  errore  dicere  : 
praeficimus  talem  virum  tali  Ecclesiae,  etc. 
«  Si  haec  non  sufficiunt  ad  Episcopos  redi¬ 
gendos  in  ordinem  Vicariorum  Papae,  nihil 
sufficiet.  Neque  certe  tam  aegre  debet  hoc  ab 
Episcopis  Papalibus  ferri ,  cum  illi  etiam 
eodem  modo  subjiciant  sibi  Pastores  pleba- 
nos  vel  parochos ;  sicut  Ballivi  subjiciuntur 
regi » .  Resp. :  Quam  falsa  et  imperita  sit  haec 
persuasio  Amesii,  possent  illum  vel  juriscon¬ 
sulti  et  politici  docere,  apud  quos  indubita- 


338 


VINDICLE 


tum  est,  Electores  et  Principes  Sac.  Rom. 
imperii  nihil  minus  esse  quam  nudos  vicarios 
et  servos  imperatoris,  quantumvis  ab  hoc 
accipiant  omnem  suam  jurisdictionem,  prae- 
stito  homagio  et  fide  jurata,  habeantque 
superioritatem  et  regalia,  etsi  participative 
et  dependenter.  Gravem  illi  interpretarentur 
injuriam,  qui  eos  in  numerum  Ballivorum 
vellet  redigere.  Idem  vero  prorsus  est  in  Epi¬ 
scopis  respectu  Papse,  quod  in  imperii  Ro¬ 
mano- Germanici  principibus  respectu  Caesa¬ 
ris,  cum  regimen  imperii  a  pluribus  jam 
plane  imitetur  formam  regiminis  ecclesia¬ 
stici,  ut  facile  patebit  consideranti.  Porro 
quam  falsum  sit,  eam  dependentiam  a  Papa, 
hujusque  auctoritatem  peramplam,  obesse 
auctoritati  Episcoporum,  egregie  ostenditur 
in  nobilissima  illa  dissertatione,  quam  coram 
Caesare  CaroloV.  et  Statibus  imperii  Worma- 
tiae  anno  1521.  habuisse  describitur  Hieron. 
Aleander  apud  Card.Pallavicinum  in  introd. 
cap.  9.  et  10.  lib.  i.  hist.  conc.  Trid.  cap.25. 
et  alibi. 

Ad  CAPUT  XXIII. 

VI.  —  Bellarminus  :  Apostoli  acceperunt 
immediate  a  Christo  omnem  suam  auctori¬ 
tatem.  Amesius :  c  Hoc  quidem  vere  dicitur, 
sed  nulla  modo  congruenter  iis  quae  antea 
Bellarm.  pro  Papa  saepius  dictitavit».  Resp.  : 
Quae  ex  lib.  i.  de  Rom.  Pont.  cap.  9.  12.  et 
16.  refert  Amesius,  nihil  obstant.  Nam  etsi 
omnem  potestatem  acceperint  a  Christo 
immediate,  quis  tamen  neget,  potuisse  illam 
Christum  ita  temperare,  ut  vellet  eam  cum 
aliquo  respectu  et  directione  capitis  visibilis 
exerceri  ?Numquid  possunt  simul  et  oviculae 
S.  Petri  extitisse,  et  nihilominus  a  Christo 
fuisse  et  ordinati,  seu  consecrati  (Sacerdotes 
et  Episcopi,)  et  omni  jurisdictione  instructi? 
quae  inter  haec  est  repugnantia ? nulla  certe; 
sicut  et  in  caeteris  quae  th.  7.  8.  et  9.  ex 
Bellarm.  recitat.  Nam  haec  dependentia  Apo¬ 
stolorum  a  suo  capite  S.  Petro,  non  tollitur 
per  collationem  jurisdictionis  immediate  a 
Christo.  Cum  vero  thes.  9.  Bellarminum 
vult  reddere  dvTikYO'V£VOV ,  falsi  crimen 
Amesius  admittit.  Non  enim  Bellarmini  ver¬ 
ba  fideliter  reddidit,  cum  ait :  «  Apostoli  a 
solo  Christo  facti  sunt  » ,  et  ab  ipso  constituti 
Sacerdotes  et  Episcopi  Joan.  xx.  vers.  22. 
verba  Bellarmini  quae  enervator  more  suo 
contraxit,  haec  sunt  :  «  Quod  autem  ante 


Christi  passionem  Apostoli  essent, nec  tamen 
Episcopi  essent  aut  Sacerdotes,  nec  ullam 
haberent  jurisdictionem,  non  est  mirum. 
Dominus  enim  variis  temporibus  varias  con¬ 
tulit  Apostolis  potestates  »  (Episcopatum 
per  S.  Petrum,  ut  probatum  est  supra,  nihil 
contradicente  Amesio  ;  caeteras  per  seipsum 
immediate) ; «  et  praecipue  Joan.  xx. vers.  22. 
absolvit,  quod  ante  passionem  inchoaverat  » . 
Nonne  falsificando  verba  Bellarmini  Amesius 
eum  enervavit ?Et  tamen  ex  his  tam  gloriosis 
facinoribus  triumphum  sibi  decernit,  cum 
ait  :  «  Ex  istis  contradictionibus  satis  appa¬ 
ret,  Bellarminum  non  tam  veritati,  quae 
unica  est  et  sui  similis,  quam  scenae,  cui 
inserviendum  ipsi  fuit  et  tempori ,  tam 
assertiones,  quam  argumenta  sua  accommo¬ 
dasse,  et  eadem  Scripturas  varie,  modo  huc, 
modo  illuc,  prout  occasio  ferebat,  detor¬ 
sisse  ».  Ita  impostor  semper  sui  similis  falsi- 
ficationes  calumnia  exaggeravit. 

Ad  CAPUT  XXIV. 

Bellarminus  septem  argumentis  probat, 
Episcopos  a  Papa  accipere  jurisdictionem. 
Prima  desumitur  ex  Num.  xi.  vers.  25.  ubi 
derivatur  virtus  seniorum  a  Moysis  virtute. 
Constat  autem  Papam  in  Ecclesia  eum  locum 
habere,  quem  habuit  Moyses  in  populo  Ju¬ 
daeorum.  Amesius  hic  campum  nactus  in  typo 
seu  simili  multiplicandi  dissimilia,  non 
memor  fuit  illius,  quod  omne  simile  sit  dis¬ 
simile,  adeoque  actum  egit  :  ad  secundum 
vero,  tertium,  et  septimum  argumentum 
obmutuit.  Videamus  quid  opponat  quarto, 
quinto,  et  sexto. 

Quartum  argumentum  petitur  ex  inaequa¬ 
litate  jurisdictionis,  quam  si  Deus  immediate 
conferret,  omnes  Episcopi,  sicut  quoad  po¬ 
testatem  ordinis,  ita  et  jurisdictionis,  essent 
aequales.  At  modo  unus  Episcopus  habet 
unum,  alius  centum  oppida,  etc.  Non  ergo 
hoc  est  a  Deo, sed  a  Principe  totius  Ecclesiae. 
Amesius :  «  Deus  instituit  Episcopum,  qui 
esset  unius  Ecclesiae  Pastor.  Perinde  sic 
argumentatur  Bellarminus,  ac  si  diceret  : 
Unus  vir  habet  unam  uxorem,  alius  duas, 
alius  plures.  Ergo  jus  conjugii  non  est  a 
Deo  terminatum  ».  Resp.  :  Amesius  omnino 
puritanice  et  independentice  philosophatur, 
qui  merito  debuisset  addere.  1.  Quotnam 
animarum  congregatio  praecise  requiratur 
et  sufficiat  ad  unam  Ecclesiam  constituen- 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


330 


dam?quid  de  Apostolis  dicendum,  quibus 
erat  jurisdictio  pro  totb  mundo?  anne  ergo 
singuli  rurales  parochi  sint  independentes 
a  quovis  alio?  anne  aliquid  ingeniosius  po¬ 
tuerit  excogitari  a  Lucifero  ad  confusionem 
Babylonicam  introducendam  ?  Annon  can¬ 
dide  pronuntiandum,  totum  orbem  Chri¬ 
stianum  in  tenebris  ambulasse  usque  ad 
ortum  Presbyterianorum  etlndependentium? 
Cum  vero  subdit  Amesius,  ex  argumento 
Bellarmini  «  sequi  potestatem  ordinis  et 
jurisdictionis  internse  non  esse  a  Deo,  quia 
alius  in  uno  oppido  consecrat  et  audit  con¬ 
fessiones,  alius  autem  idem  facit,  huc  illuc 
cursitando  ».  Resp.:  De  Ordine  id  vel  stu¬ 
pide  Vel  cavillatorie  infertur :  de  jurisdictione 
interna  conceditur  illatio  :  in  hac  autem 
debuisset  vel  umbram  inconvenientiae  osten¬ 
dere. 

Quintum  argumentum  :  Quia  alioquin 
Papa  non  posset  Episcoporum  jurisdictionem 
auferre,  aut  mutare,  si  haberent  eam  a  Deo. 
At  certum  est,  eum  id  posse  facere,  et  saepe 
fecisse,  ut  testatur  S.  Bernardus  epist.  131. 
Amesius  :  «  Certum  igitur  est,  Papam  efferre 
sese  supra  Deum  ».  Inseramus  et  nos.  Cer¬ 
tum  ergo  est  Jacobum  VI.  magnae  Britanniae 
regem  (qui  idem  se  posse  non  dubitavit) 
extulisse  se  supra  Deum.  Et  forte  ob  hoc 
dogma  puritanicum  extorris  factus  est  patria 
sua  dulcissima?  ut  videtur  indicare  in  ejus 
elogio  M.  Nethenus. 

Sextum  argumentum  :  Episcoporum  juris¬ 
dictio  nullo  verbo  Dei  fundatur.  Nihil  enim 
adferre  possunt  adversarii,  nisi  verba  Christi 
ad  Apostolos  dicta  ;  illis  autem  verbis  datur 
Apostolis  amplissima  jurisdictio  in  Ecclesiam 


universam,  quam  certe  ipsi  non  concedunt 
Episcopis.  Amesius  :  Pastores  et  Doctores  in 
genere  a  Christo  ordinatos  et  constitutos  in 
Ecclesia  probat  Bellar,  cap.  22.  ex  Ephes. 
iv.  vers.  11.  Ipse  dedit ,  etc.  Et  Actor,  xx. 
vers.  28.  addit  alterum  locum  de  constitu¬ 
tione  eorum  specialiter  :  Spiritum  S.  vos 
instituit  Episcopos».  Resp.:  Constituti  dicun¬ 
tur  Episcopi  a  Spiritu  S.  non  immediate,  sed 
mediate,  quia  Apostoli,  inspirante  Deo,  illos 
Episcopos  constituerunt.  Item,  Deus  imme¬ 
diate  in  genere  instituit,  ut  essent  aliqui 
Pastores  et  Doctores,  determinationem  vero 
commisit  suo  Vicario.  Porro  hinc  male  infert 
Amesius  :  «  Ergo  non  constituti  fuerunt  a 
Pontifice  Romano  ;  neque  potuit  eorum  juris¬ 
dictio  auferri  aut  mutari  a  Papa  :  ergo  non 
diversimode  acceperunt  potestatem  jurisdi¬ 
ctionis  internse  et  externae,  sed  integri  Epi¬ 
scopi  constituti  sunt  etc.  »  Hsec,  inquam, 
inferuntur  juxta  regulas  Dialecticae  Quodli- 
beticae.  Minor  certe  inter  haec  connexio 
apparet,  quam  inter  Lutheranismum  et  Cal- 
vinismum.  Nihil  vero  ad  hanc  rem  facit  dis¬ 
tinctio  inter  immediationem  suppositi  et 
virtutis,  quam  verbose  et  inutiliter  Amesius 
inculcat. 

Notandum  porro  haud  obiter,  quod  solu¬ 
tionem  sex  objectionum,  quas  Bellarminus 
cap.  ult.  dedit,  Amesius  plane  dissimularit, 
uti  et  in  superioribus  fecit,  ubi  nec  verbo 
mutiit  contra  solutionem  eorum,  quibus  in- 
fallibilitatem  Papae  arietabant  adversarii. 
Quo  tacite  professus  est,  argumenta  suorum 
a  Bellarmino  valide  fuisse  enervata,  nec 
habere  se,  quo  vel  ad  speciem  enervaret 
Bellarminiana  responsa. 


VINDICIS 

PRO  PRIMO  QUINTO 


DE  POTESTATE  PONTIFICIS 

TEMPORALI 


Ad  CAPUT  IV. 

In  quatuor  primis  capitibus  hujus  libri 
Bellarm.  probat  1.  Papam  non  esse  domi¬ 
num  totius  mundi.  2.  Non  esse  dominum 
orbis  Christiani.  3.  Non  habere  de  jure  divi¬ 
no  directe  ullam  mere  temporalem  jurisdi¬ 
ctionem.  Amesius  :  «  Vere  quidem  hoc  dici¬ 
tur  a  Bellarmino.  Sed  contra  sententiam  et 
praxim  Papae,  contra  testimonium  commune 
omnium  Canonistarura,  et  contra  auctorita¬ 
tem  maximorum  Theologorum  Pontificio¬ 
rum,  sicut  Alexand.  Carrerius  prolixe  os¬ 
tendit  lib.  ii.  de  potestate  Papae  :  ubi 
etiam  hanc  opinionem  Bellarmini  operose 
confutat,  et  ejus  nomine  ipsum  Bellar- 
minum  inter  impios  politicos  aut  haereticos 
ponit;  et  cap.  3.  anathema  ipsi  non  dubitat 
denuntiare  ;  approbante  Cardinale,  cui  li¬ 
brum  suum  inscripserat,  et  ipso  Papa,  cui 
palpum  istum  obtrudebat.  Imo  non  desunt 
inter  ipsos  Jesuitas,  qui  publicis  scriptis  op¬ 
ponant  sese  Bellarmino.  Sic  enim  Azor. 
part.  2.  lib.  iv.  c.  19.  »  Concludimus  veram 
esse  canonici  juris  interpretum  sententiam, 
Romanum  Pontificem  habere  utramque  po¬ 
testatem,  spiritualem  et  temporalem  etc. 
Mihi  non  placet  modus  loquendi,  quo  utun¬ 
tur  Victoria,  Sotus  (Bellar minus),  quia  insi¬ 
nuare  videntur,  penes  Papam  solum  esse 
unam  potestatem  spiritualem,  non  tempora¬ 
lem  etc.  In  jure  autem  canonico  absolute  et 
simpliciter  dicitur  :  Papam  utrumque  gla¬ 
dium  habere,  spiritualem  et  temporalem, 
jure  quidem  et  habitu,  quamvis  usu  et  actu 
non  nisi  in  certis  quibusdam  casibus.  Resp.: 
Hactenus  Amesius  solemne  suum  tenet,  hoc 
est,  confundit  subdole,  et  veris  falsa  permi¬ 
scet  ;  his  tamen  nimium  praevalentibus.  Nam 


1.  calumnia  est:  Bellarmini  sententiaifc  esse 
contrariam  sententiae  et  praxi  Papae.  2.  Fal¬ 
sum  est  in  re  ipsa  omnes  Canonistas  contra¬ 
dicere  Bellarmino,  cum  citato  loco  Azorius 
iterato  fateatur  oppositum,  dum  ait  :  «  Haec 
sententia  etsi  quibusdam  juris  canonici  in¬ 
terpretibus  propria  esse  videatur,  ex  ipso 
tamen  jure  aperte  colligitur;  quod  ab  ea 
ipsi  Scholastici  Theologi  non  dissentiunt, 
nisi  verbis  et  sermone  dumtaxat  » .  Et  infra  : 
«  Ex  his  colligunt  (Sotus,  Victoria)  ac  inge¬ 
nue  fatentur,  idem  penitus  re  docere  istos 
auctores,  quamvis  non  verbis,  quod  Cano¬ 
nici  juris  periti  etc.  »  Unde  patet  3.  quam 
immanis  sit  illa  Cretensis  hyperbole,  cum 
ait  Bellarmini  sententiam  esse  contra  aucto¬ 
ritatem  maximorum  Theologorum  Pontifi¬ 
ciorum.  4.  Sycophantatur,  cum  Alexandrum 
Carrerium  adducit  tamquam  communi  sen¬ 
tentiae  Canonistarum  et  Theologorum  suffra¬ 
gantem,  et  a  Cardinali  ac  Papa  approbatum. 
Oppositum  constat  esse  verissimum.  Nam 
ut  ex  P.  Andrea  Eudaemon-Joanne  in  cap. 

2.  ad  cpist.  Casauboni  pag.  12.  notavi  in  1. 
part.  Irenici  Anti-Calixtini  cap.  5.  n.  5.  illa 
aliquorum  Canonistarum  opinio  (quam  e 
Theologis  non  maximis  secuti  sunt  Augusti¬ 
nus  Triumphus,  et  Alvarus  Pelagius)  grande 
praejudicium  contra  se  tulit  :  cum  Joannis 
Marrae  Neapolitani,  et  Alexandri  Garrerii 
libri  nimium  de  potestate  Papae  exorbitan¬ 
tes,  Romae  edicto  publico  a  Congregatione 
Cardinalium  e  nutu  Papae  proscripti  et  dam¬ 
nati  sint.  Ut  vel  ex  hoc  exemplo  luce  meri¬ 
diana  clarius  appareat,  quibus  fabulis  suos 
pascat  Amesius ;  qui  miseri,  modo  is  Papae 
adversetur,  mox  sua  ut  mera  Evangelia  am¬ 
plectuntur,  et  venerantur.  Ubi  et  nota  : 
Carrerium  jurisconsultum,  non  Theologum 
fuisse. 


VINDICLE  DE  ROMANO  PONTIFICE. 


341 


Ad  CAPUT  VI. 

Probat  hoc  cap.  Bellarminus  :  Habere 
Papam ,  in  ordine  ad  bonum  spirituale , 
summam  potestatem  disponendi  de  tempo¬ 
ralibus  rebus  omnium  Christianoimm.  Ame- 
sius  1 . :  <«  Quod  una  manu  abstulit  Papee,  al¬ 
tera  dat.  Nam  1.  Summa  potestas  coactive 
disponendi  de  temporalibus  est  dominium  in 
temporalia.  Dum  igitur  tribuitur  Papre  : 
constituitur  dominus  in  temporalibus,  quod 
antea  fuit  negatum».  Resp.  :  Potestas  illa 
est  dominium  proprietatis,  nego  ;  Jurisdi¬ 
ctionis,  concedo ;  adeoque  Papa  proprie  et 
stricte  non  est  dominus  (uti  communiter  so¬ 
let  accipi)  qui  possit  ad  suum  commodum 
quovis  modo  salva  justitia  disponere,  etiam 
res  illas  penitus  destruendo.  Amesius  2.  : 
«Si  nulla  in  re  differt  potestas  Papee  a  pro¬ 
prio  et  directo  dominio,  nisi  in  fine,  aut  or¬ 
dine  ad  finem  (quee  est  unica  distinctionis 
ratio,  quee  hic  indicatur),  tum  formaliter  et 
essentialiter  non  differt.  Papa  ergo  a  Bellar- 
mino  fit  dominus  orbis  Christiani,  quoad 
essentialem  et  formalem  rationem  dominan¬ 
di  ».  Resp.:  Heec  cavillatio  patet  ex  proxime 
dictis  de  dominio  proprietatis  et  jurisdi¬ 
ctionis*.  Ceetera  vero  omnia,  quee  hic  multi¬ 
plicat,  nihil  plane  leedunt  Bellarmini  as*ser- 
tionem.  Quid  enim  ad  rem  facit  :  «  quod 
multa  temporalia  ad  bonum  spirituale  im¬ 
mediate  dirigere  non  possit  Papa  magis, 
quam  princeps  politicus?  mediate  autem  ad 
spirituale  bonum  omnia  dirigere  non  minus 
debeat  ac  possit  princeps  politicus  quam 
Papa  »?  Item,  quod  «Christiani  eeque  com¬ 
pletum  dominium  habeant  in  bona  sua,  quam 
infideles  ».  Hoc  enim  verum  tantum  est  re¬ 
spectu  concivium.  Sicut  autem  respectu 
reipublicse  tenentur  singuli  pro  bono  com¬ 
muni,  privati  sui  commodi  et  bonorum  ja¬ 
cturam  facere  :  ita  cum  honor  Dei  et  bonum 
Ecclesia?  exigit,  tenentur  omnes  etiam  re¬ 
ges  exponere  se  et  sua,  vi  alti  illius  Dominii 
quod  habet  Deus  in  omnia,  et  quia  sic  exigit 
necessitas  Ecclesiae  animarumque  salus  ;  cui 
universaliter  procurandae  cum  vicaria  au¬ 
ctoritate  praesit  Papa,  ideo  habet  ipse  indi¬ 
rectam  potestatem  in  temporalia,  ut  patebit 
ex  argumentis,  quae  frustra  arrodit  Amesius. 
Quae  ex  S.  Thoma,  Bozio,  Carrerio,  Azorio, 
Cajetano,  et  Bonaventura  recitat,  non  fe¬ 
riunt  Bellarminum,  qui  nusquam  asserit, 
Omnes  et  singulas  obligationes  et  jura  sub’ 


esse  nutui  Papae  ;  immo  ne  Carrerius  qui¬ 
dem,  qui  alioquin  enormiter  excessit,  talem 
illimitatam  potestatem  Papae  arrogavit.  Unde 
fumos  Amesium  vendere  patet. 

Ad.  CAPUT  XVI. 

Indirectam  potestatem  Papee  in  tempora¬ 
libus,  probat  Bellarminus  :  1.  Potestas  civilis 
subjecta  est  potestati  spirituali.  Nam  1.  finem 
habet  subordinatum.  2.  Sunt  inter  se  hae 
potestates  connexae  per  dependentiam  :  sed 
spiritualia  non  dependent  a  temporalibus  ; 
ergo  haec  ab  illis  pendent,  illisque  subji¬ 
ciuntur.  3.  Si  temporalis  administratio  im¬ 
pediat  spirituale  bonum,  omnium  judicio 
tenetur  princeps  temporalis  mutare  illum 
modum  administrandi.  Amesius  1.  :  «  Quin 
potestas  civilis  spirituali  debeat  esse  sub¬ 
jecta,  modo  spirituali,  id  est,  ut  Sorbonici 
interpretantur,  suasive,  directive,  et  cori- 
formiter  ad  ministerii  Ecclesiastici  naturam, 
nemo  Christianus  potest  dubitare.  Sed  inde 
nihil  concludi  potest  vel  pro  Papae,  vel  pro 
Ecclesiae  auctoritate,  in  poenis  temporalibus 
irrogandis  ».  Resp.  1.  :  Falso  citantur  Sor¬ 
bonici  pro  Lutherano-Calvinistica  ista  inter¬ 
pretatione.  Legantur  quae  contra  Philippi 
Marnaei  (Calvinistarum  in  Gallia  Papae)  my¬ 
sterium  iniquitatis  praefatur  Doctor  Sorbo- 
nicus  Leonardus  Cocquaeus,  ubi  commentum 
hoc  Amesianum  ait  esse  :  «  mera  somnia,  et 
vanas  imposturas,  ridendas  magis  quam 
confutandas,  etc.  »  Verba  ejus  recitavi  in  1. 
part.  Irenici  cap.  5.  §.  2.  Resp.  2.  :  Argu¬ 
mentum  Bellarmini  probat  non  tantum  sua¬ 
vem  directionem  in  bonis  ,  qui  charitate 
aguntur,  sed  etiam  gravem  compulsionem 
in  eos,  quos  timor  corrigit,  aut  alias  mediis 
efficacibus  ad  officium  quoquo  modo  redu¬ 
cit.  Valde  enim  imperfecta  esset  respublica 
Christiana,  si  sibi  non  possit  consulere,  nisi 
quantum  suasionibus  dulcibus  potest  impe¬ 
trare.  Interim  haud  opus  est,  nec  ullatenus 
conveniens,  ut  ipse  Papa  vel  Ecclesia  per  se 
irroget  temporales  poenas  et  coactiones. 
Unde  recte  S.  Bernardus  dixit  :  «  Etiam 
temporalem  gladium  esse  Ecclesia? ,  non 
quidem  ejus  manu,  sed  nutu  stringendum, 
cum  opus  est  ».  Amesius  2.:«  His  iisdem  ra¬ 
tionibus  a?que  speciose  probat  Carrerius, 
Papam  directe  habere  potestatem  omnem 
temporalem».  Resp.  :  Quam  speciosa,  im¬ 
mo  quam  foeda  et  deformia  sint  ejus  argu¬ 
menta,  videre  licet  apud  P,  Qretserura  hic. 


342 


VINDICIS 


Amesius  3.  :  Simili  plane  ratione  probari 
possit,  medicos  habere  temporalem  potesta¬ 
tem  in  omnes  opifices  illos,  quorum  opera 
in  iis  rebus  collocatur,  quae  ad  victum,  ve¬ 
stitum  ,  et  vitae  conservationem  spectant, 
quia  sanitati  ac  vitee  conservationi,  cui  me¬ 
dicorum  est  invigilare,  subordinantur  ». 
Respond.  :  Transeat  heec  rationis  similitudo 
juxta  logicam  Lutherano-Calvinistico-Quod- 
libeticam.  Quis  unquam  somniavit,  medi¬ 
cos  habere  jurisdictionem  in  eegrotos,  ut 
possint  illis  praecipere  ?  Et  quis  febri  cor¬ 
reptus  deliravit,  jurisdictionem  eam  exten¬ 
di  etiam  ad  fabros,  pecuarios,  cerevisiarios, 
coquos,  etc.,  qui  corpori  servando  et  fo¬ 
vendo  artes  suas  applicant?  Alensis  citatus 
loquitur  de  alliis,  Amesius  de  caepis. 

II.  —  Bellarm.  :  Respublica  ecclesiastica 
debet  esse  perfecta,  et  sibi  sufficiens  in  or¬ 
dine  ad  suum  finem  consequendum.  Neces¬ 
saria  autem  est  ad  finem  spiritualem  pote¬ 
stas  utendi  et  disponendi  de  temporalibus 
rebus.  Amesius  4.  :  Ecclesia,  nisi  una  cum 
Christo  spectetur,  non  est  resp.  perfecta,  ne 
quidem  quoad  statum  integralem  » .  Quaero 
ego  :  Quid  ergo  ei  deest,  cum  habeat  caput 
homogeneum  et  subordinatos  gubernatores, 
cum  decenti  ordine,  et  functionum  diversi¬ 
tate?  Quid,  inquam,  tali  militanti  coetui 
sensibile  deest?  Amesius  2.  :  Non  sibi  suffi¬ 
cit  per  se,  sed  suam  sufficientiam  per  fidem 
apprehendit  in  Christo  sitam  ».  Respond.  : 
Non  hic  quaestio  est  de  auxiliis  internis  et 
spiritualibus,  sed  de  iis,  quae  ad  externam 
bonam  gubernationem  pro  salute  animarum 
requiruntur.  Apprehensio  illa  phantastica 
similis  est  ei,  qua  fatuus  apprehendit  se  sa¬ 
pientem,  ut  alibi  monstrabitur.  Amesius  3  : 
«  Per  media  visibilia  non  potest  omnes  dif¬ 
ficultates  superare  ad  finem  suum  conse¬ 
quendum,  sed  Deo  fideli  protectori  se  com¬ 
mendat,  etc.  »  Respond.  :  Quis  hoc  nescit? 
Sed  et  quid  hoc  ad  rem?  Amesius  4.:«  Non 
est  necessarium  ut  ipsa  Ecclesia  habeat  po¬ 
testatem  de  temporalibus  disponendi  :  quia 
Deus  habet  et  exercet  potestatem  omnia  in 
ejus  bonum  convertendi  » .  Idem  est  ac  si  di¬ 
cam  :  Causa  prima  sufficit  :  ad  quid  ergo 
finguntur  secundae  ?  stertamus  in  aurem 
utramque,  Deus  facit  totum  !  Nempe  hoc  est 
arcanum  illud  magnum  sapientiae  Calvini- 
sticae  !  Amesius  2.  :  a  Sorbonici  in  libello  de 
ecclesiastica  et  politica  potest,  sect.  43. 
recte  respondent.  Omnis  sufficientia  politia) 
ecclesiasticae  ab  observatione  mandatorum 


Dei,  non  a  jure  gladii,  aut  monarchia  tem¬ 
porali  petenda  est,  Matth.  xxvm.  vers.  20.  » 
Respondeo  :  Eximii  illi  Dioscuri  (ut  eos  vo¬ 
cat  Andreas  Duvallius  Sorbonicus  Theologus 
in  egregio  opere  de  Summo  Pontifice)  sunt 
excrementa  Sorbonae ;  nempe  Simon  Vigo- 
rius,  ne  Theologus  quidem,  nedum  Sorboni¬ 
cus;  et  Edmundus  Richerius,  Theologus 
quidem,  sed  erroris  convictus  a  Sorbonicis, 
qui  palinodiam  cecinit,  ac  libellum  illum  de 
ecclesiastica  et  politica  potestate  anno  4642. 
editum,  ac  a  Gardin.  Perronio  Archi-Epi- 
scopo  Senonensi,  et  pluribus  aliis,  damnatum 
et  proscriptum,  ipse  quoque  damnavit,  e am- 
que  declarationem  consignavit  Eminent.  Car¬ 
dinali  Richelio ;  ut  refert  Henricus  Spenda- 
nus  Gallus  Appamiarum  Episcopus  in  Con¬ 
tinuat.  Annal.  anno  Christi  4629. 

III.  —  Bellarm.  :  Non  licet  Christianis  tole¬ 
rare  regem  infidelem,  aut  hsereticum  alios 
pervertentem.  Sed  judicare  de  talibus  perti¬ 
net  ad  Papam  ;  ergo  etiam  judicare,  regem 
esse  deponendum.  Amesius  4  :  a  Falsa  est 
propositio,  sicut  Scriptura  ubique  clamat.  » 
Ast  ubi  sic  clamat?  Oppositum  potius  sci¬ 
mus  eam  clamare,  cum  jubet  auferre  ma¬ 
lum  de  medio  nostri ,  I  Cor.  v.  vers.  43. 
Amesius  2  :  «  Falsam  esse  assumptionem 
antea  fuit  probatum  » .  Sed  et  ostensum  vi- 
cissim,  eam  probationem  ficulneam  et  ener¬ 
vem,  nostram  vero  convincere.  Arbitretur 
cordatus  quisque  nullo  affectus  aut  mentis 
vitio  laborans.  Amesius  3  :  «  Ex  proposi¬ 
tione  et  assumptione  concessa ,  conclusio 
non  sequeretur.  Quamvis  enim  monetarii  sit 
judicare  de  moneta,  non  est  tamen  ejus,  ju¬ 
dicium  ferre  in  monetae  adulteratores  ». 
Resp.  :  Disparitas  manifesta  est,  quia  mone¬ 
tarius  non  habet  jurisdictionem  in  falsarios; 
at  Ecclesiae  in  suo  capite  visibili  competit 
jurisdictio  in  omnes  fideles,  cum  alius  judex 
deest,  uti  deest,  cum  rex  nullum  in  terris 
agnoscit  superiorem  politicum.  Bellarminus : 
Non  licuit  Judaeis  eligere  regem  non  Ju¬ 
daeum,  Deut.  xvii.  vers.  43.  Eadem  autem 
est  ratio  apud  Christianos  tolerandi,  aut  non 
deponendi  Non-Christianum,  quae  fuit  apud 
ipsos  eligendi  Non-Judaeum.  Amesius  4  : 
«  Electio  et  depositio  regum  non  pertinebat 
ad  Ecclesiam,  sed  rempublicam  Judaicam, 
id  est,  non  ad  Judaeos,  qua  ecclesiasticam, 
sed  qua  politicam  societatem  constituebant. 
Eligi  non  debent  multa,  quae  tamen  licite 
possunt  ferri  ».  Resp.  :  Quod  dicit  Amesius, 
non  probat  vel  unico  Scripturae  dicto.  Certe 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


343 


id  pertinuisse  ad  Ecclesiam,  non  ad  politiam 
Judaicam,  argumento  est  haut  levi,  quod 
Saul  et  David  primi  reges  per  Samuelem, 
non  vero  per  proceres  Hebraeos  constituti 
fuerint.  Yerum  quidem  est :  «  Tolerari  posse 
quae  non  debent  eligi  »,  sed  tunc  demum, 
cum  tolerantia  non  est  nocentior  bono  com¬ 
muni,  quam  averruncatio  et  excussio  jugi 
molesti  et  perniciosi ;  vice  versa  non  erit  laus 
patientiae,  sed  languor  et  detestabilis  ignavia 
in  promovenda  Dei  gloria  et  animarum  sa¬ 
lute.  Amesius  2  :  «  Ipsi  Judaei  Caesarem  to¬ 
lerare  a  Christo  docentur  ».  Resp.  :  Esto. 
Sed  nec  Caesar  Judaeos  volebat  pervertere, 
neque  hi  erant  resistendo.  Amesius  3  :  «  In¬ 
tegra  et  propria  ratio,  quare  solus  Israelita 
debuit  eligi  in  regem  inter  Judaeos,  non  fuit 
periculum  idololatriae,  ut  Bellarm.  fingit  : 
nam  proselyti  etiam  excludebantur  ».  Resp. : 
Si  ea  ratio  non  est  adaequata  illius  legis, 
quaenam  alia  erit?  Certe  etiam  alienigenis 
merito  poterant  accenseri  proselyti,  sicut  et 
neophytos  Episcopatu  arcet  Apostolus.  Prae¬ 
sumptio  quae  universaliter  erat  contra  alie¬ 
nigenas,  non  mox  extinguebatur,  dum  quis 
eorum  fiebat  proselytus.  Amesius 4  :  «Primi 
Christiani  tolerabant  multos  Nerones  ». 
Resp.  :  Id  factum,  quia  tunc  ipsis  deerant 
vires  :  alioqui  enim  potuissent  sibi  jure  con¬ 
stituere  Magistratus  Christianos;  quod  patet 
ex  I  Cor.  vi.  Amesius  5  :  «  Ecclesia  igitur 
per  aliquot  saecula  (ex  Bellarmini  sententia) 
non  fuit  resp.  perfecta,  neque  vires  habuit 
necessarias  ad  finem  suum  consequendum  ». 
Resp.  :  Sit  ita  quoad  statum  externum.  Il¬ 
lam  vero  imperfectionem  externam  reipu- 
blicae  supplevit  copiosa  gratia  Dei,  qua  con¬ 
fortabantur  innumeri  ad  plantandam  et  fun¬ 
dandam  sanguine  suo  Ecclesiam,  qualis  po¬ 
stea  in  florenti  statu,  cessante  persecutio¬ 
num  turbine,  visebatur  sub  piis  imperatori¬ 
bus.  Unde  et  Musseus  nuper,  una  cum  aliis 
Lutheranis  et  Calvinistis ,  distinguendum 
sibi  censuit  «  inter  Ecclesise  statum  liberum 
seu  proprium  et  florentem  ;  ac  inter  statum 
ejus  accidentalem  sive  tyrannide  pressum  » . 
Amesius  6  :  «Si  virium  defectus  fuisset 
causa  tolerationis,  tum  talium  imperatorum 
gubernatio  non  fuisset  precibus  Ecclesiae 
juvanda,  ad  quod  tamen  Paulus  hortatur  I 
Timoth.  ii.  vers.  2.  »  Resp.:  Cum  Apostolus 
jubet  orationes  fieri  pro  regibus,  etc.,  ut 
quietam  et  tranquillam  vitam  agamus  in 
omni  pietate,  etc.  sine  dubio  non  loquitur 
de  persecutoribus,  sed  de  principibus  pru¬ 


denter  et  juste  rempublicam  administranti¬ 
bus,  quales  non  erant  illi  Nerones.  Et  certe 
epistola  illa  prior  scripta  ad  Timotheum  est 
intra  quinquennium  illud  laudatissimum  Ne¬ 
ronis,  a  quo  sequentibus  annis  nimium  de¬ 
generavit,  ut  proinde  de  illo  merito  dicat 
Tertullianus  in  Apologetico  :  «  Primus  Nero 
in  Christianos  ferocisse  legitur  gladio.  Sed 
tali  dedicatore  damnationis  nostrae  etiam 
gloriamur  ».  Amesius  7  :  «  Hac  ratione  sub¬ 
jectio  fuisset  ipsis  praestanda  solum  propter 
iram,  non  etiam  propter  conscientiam:  quod 
idem  Apostolus  negat.  Rom.  xm.  vers.  3.  » 
Resp.  :  Non  sequitur.  Erant  enim  illi  tyran¬ 
ni,  non  invasores  justi  alias  imperii  :  non 
poterant  ergo  singuli  privati  justis  eorum 
legibus  et  praeceptis  denegare  obedientiam, 
nisi  postquam  Ecclesia  Christiana  judicas- 
set,  debere  hic  et  nunc  se  in  libertatem  as¬ 
serere,  vim  vi  repellendo  ;  quod  noluit  pri¬ 
mis  saeculis,  ut  ita  copioso  Martyrum  cruore 
fortius  fundaretur  Ecclesia.  Carrerius  ab 
Amesio  sanior  et  modestior  Bellarmino  pro¬ 
nuntiatus,  idem  in  hoc  sentit.  Nam  nec  Bel¬ 
larm.  negat,  «  legem  Christianam  nemi¬ 
nem  »  (Gentilium  etiam)  a  suo  jure  aut 
dominio  privare  ».  Quis  autem  dubitat  vim 
injustam,  per  se  loquendo,  licere  Christianis 
repellere?  nec  habere  Gentiles  dominium 
aut  jus  persequendi  Christianam  religionem. 
Mirum  vero  est,  quam  Amesius  hic  sit  in¬ 
dulgens  in  tyrannis  gentilibus  tqlerandis, 
qui  cum  de  Catholicorum  principum  impe¬ 
rio  agitur,  de  eorum  jugo  excutiendo,  immo 
idololatria  Antichristiana  funditus  exstirpan¬ 
da,  est  vindex  acerrimus  cum  suo  M.  Cal¬ 
vino,  Morneeo  de  Plessis,  Pareeo,  etc.,  Puri- 
tanis  ;  qua  de  re  infra  tom.  2. 

IV. — Bellarm.  :  Reges  et  principes  omnes 
Christiani,  pacto  vel  expresso  vel  tacito, 
sceptra  sua  subjecerunt  Christo,  et  etiam 
sub  poena  regni  perdendi  pollicentur  se  de¬ 
fensuros  Christi  fidem ;  ergo  si  fiant  haere¬ 
tici,  possunt  ab  Ecclesia  judicari  et  deponi. 
Amesius  :  «  Subjecerunt  animas  suas  etiam 
Christo,  sub  poena  mortis  et  omnis  generis 
cruciatus  :  non  tamen  sequitur  inde,  vel  Pa¬ 
pam  vel  Ecclesiam  posse  istas  poenas  illis 
infligere  :  Eadem  ratione  concludere  possit 
Bellar.  Papam  posse  omnes  suis  bonis  pri¬ 
vare,  et  postea  mortis  ferre  sententiam  in 
omnes  Christianos  non  Christiane  viventes  » . 
Resp.  :  Hoc  non  video  quomodo  inferatur, 
nisi  beneficio  logicse  Calvinistico-Quodlibe- 
ticse.  Depositionem  enim  Principis  Ecclesiam 


344 


VINDIGLE 


evertere  molientis,  merito  Papa  decernere 
potest,  ob  Ecclesiae  pacem  et  animarum  sa¬ 
lutem.  Privatio  autem  bonorum,  et  mors 
illata  omnibus  non  Christiane  viventibus,  per 
se  loquendo  directe,  immediate,  et  ordinarie 
non  evertit  Ecclesiam,  aut  grande  ei  nocu¬ 
mentum  infert. 

V.  —  Bellarm.  :  Pastori  necessaria  est  po¬ 
testas  lupos  arcendi  omni  ratione  qua  pote¬ 
rit  :  arietes  furiosos  recludendi,  et  oves  pas¬ 
cendi,  ita  ut  eis  convenit.  Ergo  si  ex  ove 
fiat  lupus,  aut  aries  noxius,  potest  arceri  a 
pastore.  Amesius  :  1.  «  Cuilibet  plebano  Pa¬ 
stori  magis  ista  conveniunt,  quam  Papse  ». 
Resp.  :  Si  nuda  assertio  sufficit  Amesio , 
quidni  simplex  inficiatio  sufficiet  quoque 
nobis?  Interim  videtur  tacite  concedere,  bo¬ 
num  esse  Bellarmini  argumentum,  dummodo 
pastor  sit  bonus.  Amesius  2  :  «Haec  facienda 
sunt  a  pastore  licite,  et  jure  pastorali.  Vel 
igitur  nihil  dicitur,  vel  petitur  quaestio  ». 
Resp.  :  Sine  dubio  licite  facienda  sunt.  Cur 
vero  petitur  principium,  cum  dicitur,  quod 
pastor  debeat  lupos  arcere  quovis  modo 
licito  ?  Cur  non  liceat  excommunicare  noto¬ 
rium  haereticum  ?  omnibusque  aliis  praeci¬ 
pere,  ne  cum  eo  ullatenus  in  spiritualibus  et 
temporalibus  communicent?  Quid  hic  illici¬ 
tum?  Amesius  3  :  «  Potestas  harum  rerum 
non  magis  est  necessaria  pastori ,  quam 
vires,  illas  exercendi ».  Resp.  :  Nego  assum¬ 
ptum.  Habet  enim  quivis  Ecclesiae  pastor  in 
actu  primo  jus  et  potestatem  pascendi,  et 
defendendi  gregem  suum  ;  quantumvis  in 
actu  secundo  ob  virium  defectum  et  obsta¬ 
cula  ineluctabilia  frustran eum  esset.  Potestas 
illa  legitima  semper  supponitur  in  omni  le¬ 
gitimo  principe  ;  at  non  vires. 

Ad  CAPUT  VIII. 

Confirmat  hoc  capite  Bellarminus  asser¬ 
tionem  suam  XII.  Exemplis  I.  ex  II  Paral. 
xxvi.  vers.  18.  et  seqq.  ubi  rex  Ozias  fuit  ad 
arbitrium  Sacerdotis  separatus ,  et  conse¬ 
quenter  auctoritate  regnandi  privatus  pro¬ 
pter  lepram  corporalem.  Ergo  potest  idem 
nunc  Papa  propter  lepram  spiritualem.  Ame¬ 
sius  1  :  «  Si  agendum  sit  exemplis  ex  Yet. 
Testam,  petitis,  antiquior  et  firmior  est  in¬ 
stantia,  quae  petitur  a  Salomone  rege,  judi¬ 
cante  et  deponente  Abiathar  Sacerdotem 
Summum,  III  Reg.  n.  vers.  27.»  Resp.  :  Yel 
in  lege  veteri,  utpote  temporalia  magis  quam 
spiritualia  spectante.  Pontificem  in  politicis 


et  criminalibus  regi  fuisse  subjectum,  sicut 
rex  in  sacris  suberat  Pontifici ;  vel  certe  Sa¬ 
lomon  non  ut  rex,  sed  ut  Propheta  et  execu- 
tor  divinae  justitiae  Abiatharem  exauctora- 
vit.  Et  hoc  juxta  Amesium.  Amesius  2  : 
«  Ozias  .non  fuit  auctoritate  regia  privatus, 
sed  usu  ejus  in  ordinaria  procuratione  reg¬ 
ni  ».  Resp.  :  Esto.  Id  tamen  auctoritate 
Pontificis  actum.  Amesius  3.  :  «  Neque  facta 
fuit  ejus  separatio  ad  arbitrium  Sacerdotis 
proprie,  sed  Dei  ».  Esto  et  hoc.  Arbitrium 
enim  Dei  et  Pontificis  optime  in  hoc  conve¬ 
niunt,  alterum  ut  Principalis,  alterum  ut  Mi¬ 
nistri.  Amesius  4.  :  «Neque  consequenter  fuit 
regno  privandus,  quia  separatus  potuit  per 
alios  regere.  Bellarm.  enim  tribuit  Papae , 
quod  possit  per  alios  Episcopi  munere  de¬ 
fungi  ».  Resp.  :  Neque  haec  evasio  proficit, 
nusquam  enim  vel  leviter  hoc  ex  Scriptura 
colligitur;  nec  illa  administratio  vicaria  alias 
ab  Amesio  probatur. 

II.  —  Bellarm.  :  Joiada  Pontifex  jussit,  ut 
Abiathar  interficeretur,  et  Joas  rex  creare¬ 
tur,  II  Paralip.  xxiii.  vers.  11.  Amesius  1  : 
«  Athalia  non  fuit  legitima  regina  ».  Ideo 
etiam  eam  ejici  et  occidi  voluit  Joiada,  quod 
inique  invaserit  regnum,  legitimo  haerede 
excluso  :  maxime  vero  quod  simul  impia 
esset,  et  religioni  perniciosa.  Amesius  2  : 
«  Non  fuit  a  Joiada  solo  deposita,  sed  a  tota 
congregatione  confoederata  ».  Sed  tamen 
auspiciis  Joiadae  Pontificis  id  factum  ;  quod 
satis  est.  Amesius  3  :  «  Joiada  quse  fecit  hac 
in  re  prae  eseteris,  non  fecit  ex  singulari  po¬ 
testate  Sacerdotali,  sed  tamquam  primaria 
auctoritate  politica  inter  Judaeos,  qui  etiam 
ex  affinitate,  qua  regni  haeredem  attingebat, 
singularem  habuit  ejus  tutelam  ».  Resp.  : 
His  omnibus  (excepto  ultimo  de  affinitate) 
non  suffragatur  Scriptura ,  adeoque  petit 
Amesius  principium.  Amesius  4  :  «  Conclu¬ 
sionis  ex  isto  exemplo  sequentis  pudet  aliquo 
modo  ipsos  Pontificios.  Non  enim  dicere  so¬ 
lent  (quidquid  sentiant  ac  faciant)  licere 
Papae  pro  arbitrio  suo  jubere,  ut  reges  inter¬ 
ficerentur  aut  interficiendos  esse  reges  ad 
arbitrium  Papae  ».  Resp.  :  Sicut  hoc  non  di¬ 
cimus,  ita  nec  sentimus,  nec  facimus,  ut  ca¬ 
lumniari  solent  sanguinarii  Puritani,  (ac 
praecipue  Independentes,  qui  illustri  exemplo 
Caroli  Stuarti  regis  Britanni  ante  12.  annos 
patrarunt  ipsi,  quod  Catholicis  solent  affin¬ 
gere).  Conclusionem  vero  illam,  non  nostra, 
sed  Calvinistico-Quodlibetica  dialectica  ex 
eo  tacto  infert ;  quam  nos  ut  improbam  ex- 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


345 


plodimus.  Quis  enim  sani  cerebri  sic  arguat : 
Joiadas  gravissimis  de  causis  deposuit  Atha- 
liam,  quae  regnum  et  inique  invaserat,  et 
impie  tyranniceque  administrarat.  Ergo  Sum¬ 
mo  Pontifici  licet  ad  arbitrium  quemvis  de¬ 
ponere? 

Porro  cur  Amesius  ad  alia  10.  exempla 
Novi  Test.  penitus  obmutuit?  1.  S.  Ambro¬ 
sii,  qui  Theodosium  Magn.  ob  caedem  Thes- 
sal.  excommunicavit,  et  adegit  ad  legem 
politicam  ferendam  ?  2.  S.  Greg.  Magn.  qui 
excommunicavit  reges,  antistites  etc.  mona¬ 
sterium  S.  Medardi  invadentes,  e  osque  dig¬ 
nitate  et  honore  privavit.  3.  Gregorii  II,  4. 
Zachariai.  5.  Leonis  III,  G.  Gregorii  V,  7. 
Gregorii  VII,  etc. 

Ad  CAPUT  IX. 

a  Hactenus,  inquit  Amesius,  actum  est  de 
potestate  Papae  ingenita  :  sequitur  alia  pote¬ 
stas  temporalis,  Papae  et  Episcopis  ejus  ab 
aliis  donata,  vel  ab  ipsis  acquisita.  »  Porro 
Bellarminus  hic  1.  probat  :  Non  repugnare, 
Pontificem  simul  esse  Principem  spiritualem 
et  temporalem  alicujus  provinciae,  exemplis 
Melchisedechi,  Primogenitorum  Noe,  Abra- 
bami,  Mosis,  Heli  etc.  Amesius  1  :  «  Prin¬ 
ceps  spiritualis  praeter  Deum  ,  Christum  , 
nullus  est,  nisi  forte  diabolus  ita  vocari  pos¬ 
sit  propter  spiritualem  nequitiam.  Ephes. 
vi.  vers.  12.  et  Antichristus  quoad  spiritua¬ 
lem  usurpationem  templi  Dei,  II  Thess.  ii. 
vers.  4.  »  Resp.  :  Huic  blasphemiae  explo¬ 
dendae  vel  sola  Davidis  prophetia  sufficiat, 
qui  psal.  xliv.  vers.  17.  ait  :  Pro  patribus 
tuis  nati  sunt  tibi  filii ,  constitues  eos  Princi¬ 
pes  super  omnem  terram  etc.  Quod  de  Apo¬ 
stolis  eorumque  Successoribus  exponunt  SS. 
Athanas.,  Orig.,  Ambros.,  August.  etc. 
faventibus  etiam  Jenensibus  glossis.  Amesius 
2  :  «  Repugnantia  hujusmodi  rerum  variam 
considerationem  admittit.  Quae  non  absolute 
repugnant  in  essentia  et  natura  sua,  possunt 
tamen  repugnantiam  habere  ex  institutione 
Dei  superveniente  :  et  quae  uno  saeculo,  vel 
toto  etiam  illo  spatio,  quod  Christi  adventum 
praecessit,  non  repugnabant,  postea  tamen 
possunt  repugnare  ».  Resp.  :  Annuimus 
haud  inviti.  Ostendatur  ergo  illa  repugnan¬ 
tia  ex  arbitrio  Dei  orta.  Amesius  3  :  a  Ex  le¬ 
gis  naturae  tempore  ad  Evangelicum  tem¬ 
pus,  non  sequitur  argumentatio  paritatis , 
cum  omnia  sint  disparia  etc.  ».  Largiamur 
etiam  hoc,  et  quidquid  de  Mose,  Heli,  Ma- 


chabaiis  prosequitur.  Fatebimur,  non  valere 
argumentum  ab  illis  ad  nostros  Pontifices, 
si  repugnantiam  ex  lege  Dei  in  Novo  Testa¬ 
mento  monstraverit;  sed  absque  tali  lege 
monstrata,  frustra  verba  multiplicat  Ame¬ 
sius.  Nec  difficultates ,  quas  prsecipue  in 
Papa  exaggerat,  plus  probant,  quam  arduum 
esse,  ut  quis  utroque  munere  simul  bene 
defungatur;  minime  vero  esse  impossibile. 
Sed  ecce  post  declamatoriam  dissertationem 
profert  arietem  ineluctabilem ,  cum  ait  : 

«  Omnibus  exemplis  illis  a  Bellarm.  allega¬ 
tis  etc.  efficacius  multo  probatur,  conjugium 
sine  ulla  repugnantia  Ecclesiasticis  homini¬ 
bus  convenire;  quod  tamen  Pontificii  ne¬ 
gant  )).  Recte  fecisset  Amesius,  si  hoc,  argu¬ 
mento  valido  evicisset :  nudae  enim  ejus  as¬ 
sertioni,  qua  sexcentes  hactenus  fefellit, 
nefas  est  fidem  adhibere ;  et  oppositum 
tom.  2.  ostendetur,  ubi  de  coelibatu  Sacer¬ 
dotum  . 

II.  —  Bellarm.  ;  Potestas  Ecclesiastica  et 
politica  non  sunt  contrariae,  sed  utraque  est 
bona.  Ergo  simul  in  eodem  subjecto  esse 
possunt.  Amesius  1  :  «  Conjugium  etiam  est 
bonum.  Ergo  hac  ratione  convenit  Pastori¬ 
bus  Ecclesiasticis  ».  Resp.  :  Universaliter  et 
abstracte  loquendo,  posset  hoc  totum  ad¬ 
mitti,  uti  permittitur  in  Sacerdotibus  Grai- 
cis,  etiam  ante  schisma,  licet  cum  modico 
indecoro  ejus  status.  Lege  tamen  ecclesia¬ 
stica  saltem  et  apostolica  in  Occidente  sem- 
per  fuisse  vetitum  Sacerdotibus  conjungere 
se  matrimonio,  patebit  infra.  Amesius  2  : 
«  Non  sola  contraria  illa,  quae  sunt  bona  et 
mala,  sibimet  invicem  in  eodem  subjecto 
repugnant,  sed  et  disparata  bona,  quse  uni 
et  eidem  simul  non  possunt  convenire.  Sic 
Actor,  vi.  vers.  2.  Durare  in  precibus  et 
administratione  sermonis,  et  ministrare  men¬ 
sis,  opponuntur  ut  repugnantia,  quamvis 
utraque  sint  bona  »'.  Resp.  :  Facile  damus 
non  tantum  contraria  et  disparata,  sed  etiam 
ejusdem  plane  rationis  munera  nimium  mul¬ 
tiplicata  obruere,  et  destruere  se  invicem. 
Hoc  autem  non  necessario  in  Summo  Ponti  ¬ 
fice  fieri,  ut  antiquiora  exempla  desint,  vi¬ 
vo  suo  exemplo  orbi  ostendit  Alexander  VII, 
ut  praeclare  demonstrat  eminent.  Card.  Pal- 
lavicinus  lib.  xxiv.  cap.  ult.  historiae  concilii 
Tridentini.  Amesius  3  :  Bona  illa,  quae  sunt 
imperfectorum,  non  conveniunt  iis  qui  sunt 
in  statu  perfectionis.  Unde  etiam  inter  Ponti¬ 
ficios,  qui. Religiosi  vocantur,  abrenunciare 
tenentur,  non  tantum  potestati  omni  civili? 


346 


VINDICIAE 


sed  et  propriis  suis  facultatibus.  Sed  potior 
et  perfectior  est  status  perfectionis  Episco¬ 
porum  quam  Religiosorum.  Repugnat  igitur 
etiam  hac  ratione,  ut  Episcopi  et  Prselati 
Pontificii  potestatem  politicam  exerceant». 
Resp. :  Plus  hinc  non  efficitur,  quam  repug¬ 
nare  perfectioni  et  functioni  Episcopali,  ut 
se  immergat  politicis  negotiis,  et  sit  magis 
his  deditus,  quam  functionibus  spiritualibus. 
At  plane  nulla  est  repugnantia,  ut  excelsam 
et  valde  universalem  inspectionem  et  curam 
habeat  simul  etiam  de  temporalibus  :  non 
quidem  per  seipsum  illa  tractando,  sed  per 
homines  peritos  et  fideles.  Quid,  quaeso,  in 
hoc  est  imperfectionis  ?  Locum  hic  habet  il¬ 
lud  S.  Rernardi  :  «  Aliud  est  incidenter  in 
ista  excurrere  ;  aliud  vero  incumbere  istis  » . 

III.  —  Bellarm.  :  Unus  rex  praeesse  potest 
togatis  et  armatis,  quamvis  pax  et  bellum 
magis  sint  diversa,  quam  bona  temporalia 
et  spiritualia.  Amesius  1  :  «  Diversitas  rerum 
non  est  ratio  repugnantiae  in  istis  admini- 
strationibus,  sed  diversitas  ipsarum  admini- 
strationum,  prout  a  Deo  sunt  ordinatae,  et 
ab  hominibus  debent,  earum  naturae  con¬ 
gruenter,  impleri  ».  Resp.  :  Ubi  scripta  est 
illa  Dei  ordinatio ,  quam  toties  crepat  et 
numquam  exhibet  Amesius? 

IV.  — Bellarm.  :  Potest  unus  rex  gubernare 
diversissima  regna,  et  unus  Episcopus  plu¬ 
rimas  Ecclesias.  Ergo  unus  homo  potest  re¬ 
gere  unum  Episcopatum  et  unum  Principa¬ 
tum.  Amesius  4  :  Hac  ratione  aeque  conclu¬ 
ditur,  Principem  posse  esse  Episcopum  et 
Episcopum  posse  esse  Principem  ».  Sit  ita  in 
sensu  materiali  ac  identico,  non  formaliter. 
Amesius  2 :  «  Non  est  par  ratio  regnorum  duo¬ 
rum  et  Ecclesiae  cum  Principatu.  Duo  regna 
sub  una  formali  ratione  comprehenduntur  : 
sed  administrationis  politicae  et  ecclesiasticae 
varia  est  forma,  essentia,  et  natura  ».  At 
reguntur  una  et  eadem  prudentia,  justitia, 
religione  etc.  nec  repugnat  virtutum  illarum 
cumulata  possessio  in  uno  eodemque  homine. 
Tota  autem  dexteritas  in  eo  est,  ut  Princeps 
talis,  temporalia  pleraque ,  maxime  minutio¬ 
ra  et  particularia,  per  subordinatos  guber¬ 
net  ;  sicut  etiam  facere  deberet  Episcopus, 
pure  respectu  suae  familiae.  Amesius  3  :  *  Ut 
unus  homo  plures  Episcopatus  retineat,  fa¬ 
tetur  Bellarminus  esse  perniciosissimi  exem¬ 
pli  ».  Resp.  :  Neque  nos  diffitemur,  neque 
putamus  unquam  permittendum,  nisi  Eccle¬ 
siae  necessitas,  aut  magna  utilitas^ita  exigat. 
Amesius  4  :  «  Fatetur  etiam  Bellarm.  nul¬ 


lum  esse  tam  exiguum  Episcopum,  qui  pos¬ 
sit  per  seipsum  sufficere  ad  concionandum, 
et  sacramenta  administranda  in  tota  sua 
dinecesi.  Repugnat  igitur  maxime,  ut  aliis 
etiam  negotiis  semetipsum  implicaret,  et  sic 
novo  opere  suos  humeros  opprimeret,  qui 
priori  ferendo  impar  fuit.  »  Resp.  :  Conce¬ 
dendo  totum,  si  implicare  proprie  et  in  ri¬ 
gore  sumatur  :  si  vero  pro  eo,  quod  S.  Ber- 
nardus  dixit  :  «  incidenter  excurrere,  »  et 
velut  excelsum  motorem,  et  rotam  supre¬ 
mam,  subordinatas  rotas  in  officio  continere, 
nihil  evincit  Amesius. 

Y.  —  Bellarm.  :  Pii  homines  fuerunt,  qui 
Episcopis  donarunt  Principatus  saeculares, 
et  ea  de  causa  praecipue  a  tota  Ecclesia 
commendati  sunt;  ut  patet  de  Constantino 
et  Carolo  Magno  etc.  Multi  etiam  e  Pontifi¬ 
cum  numero,  qui  principes  ecclesiastici  et 
politici  simul  fuere,  sanctitate  floruerunt,  et 
miraculis  claruerunt.  Vide  recognit.  n.  11. 
Amesius  :  «  Pius  etiam  fuit  David,  qui  im¬ 
posuit  arcam  plaustro  devehendam  :  et  pius 
Uzza,  qui  manum  suam  admovebat  eidem, 
II  Samuel.  vi.  Haec  tamen  facta  improbata 
fuere.  »  Resp.  :  Illud  Ozae  factum  improba¬ 
tum  fuisse,  quid  mirum,  cum  directe  repug¬ 
naret  legi  divinae,  Num.  iv.  diserte  praeci¬ 
pienti,  tam  arcam  quam  altaria,  mensam,  et 
candelabrum  caeteraque  vasa  Sanctuarii , 
humeris  Levitarum  Gaathitarum  portari  de¬ 
bere.  Ostendant  Puritani  hic  similem  prohi¬ 
bitionem.  Neque  vero  Oza  ullibi  legitur  san¬ 
ctitatis  laude  floruisse,  vel  miraculis  cla¬ 
ruisse.  Impertinens  ergo  evasio  Amesii. 

VI.  —  Bellarm.  :  Etsi  absolute  forte  prae¬ 
staret,  Pontifices  tractare  solum  spiritualia ; 
tamen  propter  malitiam  temporum,  expe¬ 
rientia  clamat,  utiliter  necessario,  et  ex  sin¬ 
gulari  Dei  providentia,  donatos  fuisse  Pon¬ 
tifici  aliisque  Episcopis  Principatus  aliquos 
saeculares.  Amesius  1.  :  «  Malitia  temporum 
non  mutat  institutionem  Dei.  Adversus  istam 
malitiam  temporum,  sic  instruit  Apostolus 
Episcopos,  ut  eo  diligentius  et  magis  instan¬ 
ter  in  officia  spiritualia  incumbant,  II  Tim.  m. 
non  ut.  temporali  potestate  se  muniant  ». 
Resp.  :  Malitiae  temporum  arcendae  non 
unum  tantum  servit  remedium.  Si  bonum 
est  illud  Apostoli  (uti  sine  dubio  optimum 
est),  non  ideo  malum  est  hoc.  Non  minus 
ridiculum  est,  velle  eumdem  statum  Ecclesiae 
quovis  tempore  urgere,  non  magis  ac  si  in¬ 
fantulo,  adolescenti,  viro  adulto  etc.,  eam- 
dem  plane  agendi  rationem  quis  velit  im- 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


347 


ponere.  Amesius  2.  :  «  Degeneratio  Eccle¬ 
siastici  status  in  mundanum,  et  potestatum 
confusio,  magna  pars  est  malitiae  temporum, 
et  aliarum  partium  causa  procreans  et  con¬ 
servans.  Hoc  experientia  ipsa  clamat,  ut  ea 
de  re  piis  quam  plurimis  jam  olim  gravissi¬ 
mas,  extorserit  querelas,  et  conciliis  quibus¬ 
dam  sanctiones  varias,  mentem  jam  Eccle¬ 
siam  aliquo  modo  sufflaminantes.  »  Resp.  : 
Degeneratio  illa  in  mundanum  statum  im¬ 
probatur  ab  omnibus  probis ;  sed  abusus  rei 
non  tollit  usum,  alioquin  etiam  Episcopatus, 
et  sacerdotia ,  qualiter  in  primis  saeculis 
constituta  erant,  tolli  deberent ;  quod  nemo 
nisi  manifeste  impii  approbabunt.  Legantur 
quae  ex  SS.  Cypriano,  Basilio  Magno,  Gre- 
gorio  Theologo  etc.,  in  hanc  rem  recitavi 
in  1.  part.  Irenici  Anti-Calixtini  cap.  6. 
num.  4.  et  apparebit,  recte  pronuntiasse 
Card.  Pallavicinum  :  ad  comoedias  et  poetas 
spectare,  queri  de  praesenti  aevo,  et  prisca 
velut  aurea  praesentibus  ut  luteis  conferre. 
Vitia  sunt,  fuerunt,  et  erunt,  quamdiu  ho¬ 
mines.  Abusus,  qui  velut  zizania  semper 
sponte  succrescunt  inter  mortales,  semper 
magna  diligentia  corrigendi  sunt,  non  vero 
ideo  bonus  usus  damnandus. 

Ad  CAPUT  X. 

Solvuntur  hic  argumenta  Puritanorum  ; 
Dico  Puritanorum,  quia  hic  error  videtur 
illorum  proprius,  qui  Calvinum  stricte  se¬ 
quentes,  omnem  etiam  bierarchiam  eccle¬ 
siasticam  damnant.  Unde  Lutherani  et  An- 
glo-Papistae,  prorsus  hic  silent,  immo  potius 
refragantur  haud  obscure  Puritanis.  Certe 
Saravia,  Sutlivius,  et  praeter  alios  Sacra- 
mentarios  e  Calvini  schola  complures,  intra 
paucos  annos  Henricus  Hammondus  justo 
volumine  contra  Blondellum  Gallum,  princi¬ 
patum  illum  Ecclesiasticum  ex  SS.  Scriptu¬ 
ris  et  Patribus  asseruit,  quem  una  cum  Prin¬ 
cipatu  politico  funditus  hic  sublatum  ivit 
Amesius,  credens  pauculis  illis  Christi  ver¬ 
bis  Matth.  xx.  vers  26.  Vos  autem  non  sic, 
illum  penitus  difflari.  Atque  ad  responsio¬ 
nem  Bellarmini,  quod  Dominus  eo  loco  so¬ 
lum  institueritmeros  principes  ecclesiasticos, 
docueritque,  debere  eos,  ut  tales  sunt,  prae- 
esse  subditis  non  more  regum  et  domino¬ 
rum,  sed  more  patrum  et  pastorum  :  unde 
haud  sequitur,  non  posse  unum  et  eumdem 
esse  Episcopum  et  principem.  Ad  hoc,  in¬ 
quam,  replicat  Amesius  1.  «  Principatus  Ec¬ 


clesiasticus  prohibetur,  non  instituitur  hoc 
in  loco ;  sicut  ante  fuit  declaratum  ».  Sed 
rectius  hoc  invertitur,  diciturque  :  Princi¬ 
patus  ecclesiasticus  instituitur,  non  prohibe¬ 
tur  hoc  in  loco ;  qui  tamen  principatus  re¬ 
vera  non  est  nisi  ministerium.  Ita  nobiscum 
videntur  sentire,  contra  Puritanos,  omnes 
reliqui  Lutherani  et  Calvinistae  :  unde  Je- 
nenses  in  suis  Bibliis  vernacule  glossatis  illa 
verba  sic  exponunt  :  (vos  Apostoli  cum  aliis 
Ecclesiae  ministris  non  debetis  dominari  et 
regimen  affectare  ,  sed  qui,  arte,  scientia, 
experientia,  aliisque  donis  alios  praecellit, 
tam  se  exhibeat  humilem,  ac  si  esset  omnium 
minimus;  et  qui  vult  esse  primus,  ac  aliis 
in  Ecclesia  Dei  praepositus  est,  debebit  quo¬ 
que  tanto  amplius  dona  sua  in  obsequium 
aliorum  impendere.)  Nimirum  memores 
fuere  boni  illi  glossatores,  quod  Lutherani 
in  Saxon  ia  principatus  tenerent,  titulo  Ar- 
chiepiscoporum,  et  Episcoporum ;  utrumque 
officium,  ecclesiastici  et  politici  principis  sibi 
arrogantes.  Et  in  Anglia  idem  prorsus  sen¬ 
tiunt,  et  ipso  facto  probant  tot  Archiepiscopi 
et  Episcopi  totius  regni,  cujus  simul  sunt 
proceres.  Quorum,  causam  ut  justam  defen¬ 
dit  Saravia  Calvinista  in  libro  de  diversis 
ministrorum  gradibus,  contra  Puritanos  con¬ 
tendentes  :  «  Civilem  jurisdictionem,  exter¬ 
num  splendorem  in  titulis,  in  comitatu,  ac 
honores,  quos  feuda  annexos  habent,  non 
convenire  cum  simplicitate  ministerii  etc.  ». 
Respondet  vero  accurate  ad  Amesii  obje¬ 
ctionem  ex  disputatione  discipulorum  :  «Quis 
eorum  videretur  esse  major?  »  et  responsa 
Christi  :  Vos  autem  non  sic  ;  ac  inter  caetera 
sic  ait  :  Etsi  domesticse  rei  necessitas  excu¬ 
sat  Ecclesiae  pastorem,  interdum  curis  sae¬ 
cularibus,  et  externo  manuum  labori  vacan¬ 
tem,  multo  magis  excusabit  necessitas  rei- 
publicae.  Textor,  fossor,  et  arator,  Evangelii 
minister  citra  violationem  sui  ministerii  esse 
potest ;  regius  legatus,  consiliarius,  aut  can¬ 
cellarius  esse  non  potest.  Unde,  obsecro,  in 
republica  Christiana  nata  est  haec  theologia? 
Ab  amore  ?  an  ab  invidia?  »  En  ergo  e  Cal¬ 
vini  schola  Apologiam  pro  Catholicis  contra 
Amesium  caeterosque  Puritanos. 

II.  —  Argumentum  desumit  idem  ex 
Luc.  xii.  vers.  14.  Quis  me  constituit  judicem 
super  vos  ?  Et  Act.  vi.  "vers.  2.  Non  est  aequum 
nos  derelinquere  verbum  Dei ,  et  ministrare 
mensis.  Resp.  :  Utroqme  loco  monentur  Pon¬ 
tifices  et  Principes,  ne  minutis  et  vilibus  of¬ 
ficiis  ita  occupentur,,  ut  majora  omittere 


348 


VINDICLE 


cogantur ;  uti  Jetro  suasit  Moysi,  Exod.  xvm. 
vers.  19  et  seqq.  Et  S.  Bernardus  lib.  i.  de 
consideratione  ad  Eugenium,  hortatur  Pa¬ 
pam,  ut  judicia  rerum  temporalium  aliis  di¬ 
mittat,  quem  tamen  sciebat  jam  tunc  Prin¬ 
cipem  quoque  temporalem  fuisse.  Amesius 
ait  :  «Hanc  Bellarmini  glossam  esse  merum 
subterfugium,  textum  enervans,  et  semet- 
ipsum  evertens».  Sed  revera  Amesius  mera 
verba  dat,  nec  quidquam  aliud  efficit,  quam 
non  debere  Pontifices  incumbere  in  curam 
illam  rerum  saecularium;  quod  cum  Carthus. 
et  Cajetano  ab  Amcsio  allegatis,  nos  ultro 
largimur ;  et  ut  ita  fiat  unice  desideramus. 
Sicut  tamen  quisque  minister  Puritanus  non 
credit  se  tantillum  Evangelio  adversari,  dum 
aliquam  etiam  rei  familiari  curam  impendit; 
Ita  Episcopi  et  Summi  Pontifices  quoque, 
laudabiliter  aliquam  sollicitudinem  seecula- 
rium  (quse  tamen  spiritualia  non  obruat,  aut 
obtundat)  admittunt.  Et  hoc  est  illud  S.  Ber- 
nardi  «  incidenter  excurrere  ». 

III.  —  .Argumentum  petitur  ex  II  Ti- 
moth.  ii.  vers.  4.  lYemo  militans  Deo  impli¬ 
cat  se  negotiis  saecularibus.  Quee  verba  dicun¬ 
tur  Epicopis.  Contra  Bellarm. :  Apostolus  non 
prohibet  regimen  politicum ,  sed  nimiam 
sollicitudinem  circa  vitam  corporalem.  Cura 
enim  victus  parandi  intelligitur  per  negotia 
saecularia.  Amesius  1.  :  «  Quidquid  proprie 
per  negotia  saecularia  hic  intelligatur,  ma¬ 
nifestum  est  in  ratione  ad  Timotheum  omnia 
implicantia,  et  ministerium  impedientia  no¬ 
tari  :  atque  adeo  regimen  politicum  (ut  ma¬ 
jus  impedimentum)  magis  prohibetur,  quam 
cura  victus  parandi  ».  Respond.  cum  sancto 
Bernardo  :  Excurrere  incidenter  in  ista  tem¬ 
poralia,  et  non  iis  incumbere ,  nullatenus 
implicat  animum.  Nec  mihi  dubium  ul¬ 
lum  potest  esse,  multo  magis  implicari  ne¬ 
gotiis  ssecularibus  eos  Ministros  Luthcranos 
et  Calvinisticos  ,  qui  minuto  stipendiolo 
coacti  esse  contenti  (pro  pugillo  hordei  men¬ 
tiuntur  e  suggestu,  ut  de  Pseudo-Prophetis 
loquitur  Scriptura,)  et  nihilominus  numero¬ 
sam  prolem  velut  novellas  olivarum  in  cir¬ 
cuitu  mensae  quotidie  conspiciunt ;  longeque 
majores  et  plures  sollicitudinum  aestus  expe¬ 
riri  in  re  familiari  procuranda  et  amplifi¬ 
canda,  quam  multi  e  Summis  Pontificibus 
circa  politicum  principatum  annexo  summo 
sacerdotio.  Considerentur  quae  de  regimine 
utroque  Alexandri  VII.  scribit  Card.  Pallavi- 
cinus  loco  supra  citato.  Neque  plus  Amesius 
in  sequentibus  probat ;  quibus  etiam  illud 


falsum  adjungit  quod  :  «  Reipublicae  cura  et 
negotium  sit  magis  saeculare,  et  magis  im¬ 
plicans  quam  nuptiae  ».  Videantur  quae 
S.  Chrysostomus  insigniter  commentatur 
in  I  Cor.  vn.  vers.  25  et  seqq.  ubi  vanitas 
pronuntiati  Amesiani  clarissime  detegitur. 

Corollarium  Amesianum. 

Quo  I.  tomum  suae  enervationis  Bellar- 
minianae  coronat.  Cum,  inquit,  «  ex  Bellar¬ 
mini  sententia»  Papa  habet  summam  tempo¬ 
ralem  potestatem  disponendi  de  temporalibus 
rebus  omnium  Christianorum,  in  ordine  ad 
bonum  spirituale,  lib.  vn.  cap.  6.  Et  propter 
malitiam  temporum  non  solum  utiliter,  sed 
etiam  necessario  donati  sunt  Pontifici  aliis¬ 
que  Episcopis  temporales  aliquot  principa¬ 
tus,  lib.  v.  cap.  9.  et  omnino  expediat,  si 
possit  eo  sine  injustitia  et  bellicis  cladibus 
perveniri,  ut  omnes  provincim  mundi  ab  uno 
summo  Rege  gubernentur,  etiam  in  rebus 
politicis,  lib.  i.  cap.  9.  Et  non  repugnat 
Evangelio,  quin  aliquo  modo  possit  fieri,  ut 
idem  sit  Pontifex  totius  orbis,  et  imperator 
totius  orbis,  lib.  v.  cap.  10.  «  Nihil  (ex  ejus 
sententia)  dcest  praeter  occasionem  et  vires, 
ut  Papa  semetipsum  constituat  lotius  orbis 
imperatorem  temporalem  ».  Resp.  :  Hoc 
corollarium  rite  infertur  juxta  regulas  dia¬ 
lecticae  Lutherano-Calvinistico-Quodlibetico- 
sycophanticae.  Nam  in  primo  pronuntiato 
Bellarmini  fraudulenter  Amesius  omittit  re¬ 
strictionem  illam  «  summa;  temporalis  po¬ 
testatis,  quod  nempe  sit  indirecta,  ac  plane 
exordinaria;  in  perquam  raris  eventibus 
(etiam  subinde  in  integri  aut  plurium  saecu¬ 
lorum  decursu  vix  semel)  in  actum  secun¬ 
dum  proditura.  In  secundo  pronuntiato  ma¬ 
ligne  detorquet  in  sensum  alienum  illud 
quod  dicitur,  «  necessario  »  principatus  ali¬ 
quos  ecclesiasticis  donatos,  omisso  etiam 
eo,  quod  ex  «  singulari  Dei  providentia  id 
factum  sit  ».  In  tertio  subdole  reticet  id 
quod  Bellarm.  dixerat,  «  non  videri  fieri 
posse,  ut  sub  unius  regimen  redigatur  totus 
orbis,  nisi  magna  vi,  et  multis  magnisque 
bellis.  In  quarto  effato  excerpit  particulam 
dicti  Bellarminiani,  omisso  eo  quod  mox  se¬ 
quitur,  et  quo  vel  solo  omnis  illa  sycophan- 
tica  textura  Amesii  dissipatur;  nempe  non 
debere  eumdem  esse  toti  :s  orbis  imperato¬ 
rem,  qui  sit  simul  Summus  Pontifex,  quia 
Christus  voluit  ad  conservandam  humilita¬ 
tem,  Pontificem  indigere  imperatoris  defen- 
) 


DE  ROMANO  PONTIFICE. 


349 


sione,  et  simul  imperatorem  indigere  Ponti¬ 
ficis  directione  in  spiritualibus. 

Expediuntur  cavilli  Gerhardini. 

^  /* 

Tandem  videndum,  quam  terrificus  prod¬ 
eat  Achilles  Gerhardi.  Is  thes.  69.  «  Bellar- 
minus,  inquit,  fatetur,  tempore  Apostolorum, 
potestatem  ecclesiasticam  a  politica  fuisse 
separatam.  Ergo  inter  eas  non  est  necessa¬ 
ria  ejusmodi  connexio,  propter  quam  Pon¬ 
tifici  summa  potestas  in  temporalibus  indi¬ 
recta  competat.  »  Resp.  :  Enthymema  nimis 
elumbe  !  ac  si  ita  arguerem  :  tempore  Apo¬ 
stolorum  nullus  rex  aut  imperator  fuit  Chri¬ 
stianus  :  ergo  non  necessario  annexa  est  of¬ 
ficio  Pontificis  aut  Sacerdotis  ea  potestas, 
ut  possit  etiam  reges  aut  imperatores  a  pec¬ 
catis  absolvere  :  cocpws !  immo  pueriliter! 

Thes.  77  et  83.  Ex  eo  quod  Bellarminus 
dixit  :  Regem,  dum  fit  Christianus,  non  per¬ 
dere  regnum  terrenum  etc.  Gerhardus  sic 
arguit  :  «  Atqui  si  Pontifex  supremam  illam 
in  temporalibus  potestatem  obtineret  vel  in¬ 
directam,  certe  reges  et  principes,  quando 
fiunt  Christiani,  perderent  supremam  in  regno 
suo  potestatem,  sicque  Christi  beneficium 
illis  obesset  ».  Non  magis  vere  hoc  assumi¬ 
tur,  ac  si  quis  diceret:  Si  rex  habet  vel  indi¬ 
recte  potestatem  in  omnia  bona  eorum,  qui 
in  ejus  migrant  regnum  ex  alterius  tyranni 
dominatu,  certe  talis  novus  civis  perderet 
dominium  in  sua  bona  quae  intulit,  adeoque 
beneficium  illud,  quo  in  justi  regis  ditionem 
recipitur,  illi  obesset.  Inepta  et  iniqua  utique 
haec  foret  querela  :  cum  omni  bono  viro  et 
civi  ex  justitiae  legalis  dictamine  debeat  esse 
dulce  et  decorum,  non  tantum  bona  fortunae, 
sed  etiam  sanguinem  vitamque  pro  salute 
reipdblicae  profundere. 

Thes.  78  et  87.  sic  arguit  ex  Bellarmino  : 
«  Christus,  et  Petrus,  numquam  sibi  arro¬ 
garunt  potestatem  in  imperatorem,  ne  qui¬ 
dem  indirectam.  Ergo  si  Pontifex  vult  esse 
Christi  Vicarius,  et  Petri  haeres,  itidem  sibi 
ab  ea  temperare  debet.  )>  Vecors  illatio,  et 
ineptum  antecedens  Gerhardi,  non  Bellar- 
mini.  Hic  enim  ita  loquitur  :  Christus  num¬ 
quam  exercuit  in  hoc  mundo  regiam  pote¬ 
statem.  Quasi  vero  ideo  Christus  non  habue¬ 
rit  in  actu  primo  perfectissimam  potestatem 
in  imperatorem  et  omnes  alios. 


Thes.  81.  Quia  Bellarm.  dixerat :  Eo  quod 
vires  defuerunt  primis  saeculis  Ecclesiae, 
non  deposuisse  Neronem,  Julianum,  et  simi¬ 
les,  colligit  Gerhardus  «  quod  possent  sub¬ 
diti  bona  conscientia  subesse  magistratui 
haeretico  ».  Resp.  :  Oppositum  potius  infer¬ 
tur,  si  vires  suppetant.  Si  vero  hae  deficiant, 
aut  fugere,  aut  tolerare  debent  durum  ju¬ 
gum,  quatenus  sine  laesione  religionis  tole¬ 
rari  potest.  Ridicula  porro  sycophantia  est 
Gerhardi,  cum  ita  concludit  :  «  Et  quid, 
opus  est  ad  deponendos  magistratus  haere¬ 
ticos  viribus  temporalibus,  cum  ex  hypo- 
thesi  Ilildebrandinae  sectae  addictorum,  insi¬ 
diis  etiam  adversus  eos  uti,  ac  veneno,  vel 
per  sicarios  e  medio  tollere  liceat.  »  Respon¬ 
deo  :  Hanc  hypothesim  non  e  Catholicis, 
sed  ex  calumniatorum  commentis  deprom¬ 
psit. 

Thes.  8o.  ita  cavillatur  :  «  Juxta  Bellarm. 
lib.  v.  de  Rom.  Pont.  cap.  ult.  Pontifex  ut 
Pontifex  non  habet  politicum  dominatum. 
Ergo  hunc  non  habet  ut  Pastor.  Atqrii  si 
hunc  non  habet  ut  Paslor,  non  habet  ex 
Christi  institutione  :  ergo  nec  ex  verbis 
Christi  :  Pasce  oves  meas».  Resp.  :  Concedo 
totum  de  politico  dominatu  :  quid  vero  hoc 
ad  potestatem  indirectam  in  temporalibus? 
Non  est  haec  dominatio  politica,  sed  vere 
spiritualis,  qua  facit  politicam  servire  bono 
animarum. 

Thes.  87.  ait  :  «  Idem.  Bellarm.  lib.  iv. 
dejustific.  cap.  13.  arctissimo  et  individuo 
nexa  invicem  conjungit  mandatum  et  vires 
implendi.  Ergo  si  verba  Christi,  Pasce  oves 
meas,  includerent  mandatum  de  regibus  hac- 
rcticis  e  solio  deturbandis,  utique  etiam  vires 
illud  implendi  Petrus  et  Christiani  in  primi¬ 
tiva  Ecclesia  habuissent.  Sed  non  habuerunt 
ejusmodi  vires  :  ergo  non  praeceptum  ». 
Resp. :  Etiam  hoc  argumentum  Quodlibetica- 
Lutherana  perquam  dignum  est  :  Concedo 
autem  totum.  Nam  non  omnes  leges  univer¬ 
sales  obligant  hic  et  nunc  absolute  et  sine 
ulla  hypothesi ;  alioquin  nullus  esset  prin¬ 
ceps,  qui  ob  virium  defectum  nequiret  con¬ 
tra  invasorem  potentiorem,  suos  subditos 
defendere,  quod  ei  praeceptum  est;  nullus 
pater  qgenus,  qui  nequiret  suos  liberos  alere, 
quod  ei  praeceptum  est. 


FINIS  VINDICIARUM  IN  TOM.  I.  CONTROVERSIARUM. 


■ 

* 


- 


I 


' 


•  I 


c 

. 


\ 


. 


■ 


'  t 


. 

. 

. 


' 

' 


. 

. 


V 


. 


■ 


. 

,  . 


■ 


VINDICIS 

PRO  LIBRO  PRIMO 

DE 

CONCILIIS  ET  ECCLESIA 


Ad  CAPUT  PRIMUM. 

Incipit  hunc  totum  Amesius,  sicut  finivit 
priorem,  calumniando  scilicet,  dum  vocat 
Bellarmini  «  methodum  »  (qua  prius  de  Pon¬ 
tifice,  postea  de  Conciliis,  demum  de  Eccle¬ 
sia  agit)  «plane Babylonicam  »,  vel,  (juQoSeiav 
tou  oiaSoXou.  Ait  autem,  «ita  Apostolum  loqui 
Ephes.  vi.  vers.  11  ».  Sed  an  haec  Amesii 
cavillatio  potiori  jure  non  sit  dicenda  «  Ba¬ 
bylonica  et  diabolica  »,  quam  methodus 
Bellarmini,  aequus  lector  arbitretur,  ubi  con¬ 
sideraverit,  hunc  in  praefatione  1.  tomi  ra¬ 
tionem  instituti*sui  ita  exposuisse,  ut  cum 
omnes  nostri  aevi  controversiae  ad  duos  Sym¬ 
boli  articulos,  nempe  de  Ecclesia,  commu¬ 
nione  sanctorum,  et  remissione  peccatorum 
revocentur,  post  procemialem  de  verbo  Dei 
controversiam,  statuerit  ita  agere  de  Eccle¬ 
sia,  ut  primum  locum  (merito  suo)  obtineat 
ejus  caput  principale  et  invisibile,  Christus 
Dn.  Secundum,  ejus  Vicarius,  ut  caput  Ec¬ 
clesiae  militantis  ;  Tertium,  SS.  concilia, 
quae  sunt  Ecclesia  militans  repraesentati  ve? 
Quartum,  Ecclesia  ipsa  militans  quoad  reliqua 
omnia  membra  collective  considerata;  Quin¬ 
tum,  eadem  in  tres  ordines  generales,  cle¬ 
ricorum,  monachorum,  laicorum  distincta ; 
Sextum,  Ecclesia  purgans ;  Septimum,  Ec¬ 
clesia  triumphans.  At  his  VIII.  controversiis 
generalibus  absolvuntur  duo  tomi  priores. 
Quid  hic  non  concinnum  et  euxdxTw;  dispo¬ 
situm  ?  Sed  quidquid  non  sapit  anarchiam 
Puritano-Independentisticam,  desipit  Ame- 
sio,  ut  Babylonicum  et  Antichristianum. 


Ad  CAPUT  XXII. 

Auctoritate  Pontificis  Romani  Concilia 
generalia  congreganda  esse  Bellarminus  hoc 
cap.  solidissime  probat. 

I.  —  Concilium  Ecclesiae  non  est  legiti¬ 
mum,  nisi  congregetur  in  nomine  Christi, 
Matth.  xvm.  vers.  20.  Congregari  autem  in 
nomine  Christi,  nihil  videtur  esse  aliud, 
quam  congregari  auctoritate  Christi ,  hoc 
est,  ab  eo,  qui  a  Christo  habet  congregandi 
auctoritatem.  Contra  Amesius  :  «  In  nomine 
Christi  ut  aliquid  fiat,  requiritur,  quidem 
auctoritas  Christi  ut  causa  efficiens  :  Sed  si¬ 
mul  etiam  requiritur,  ut  materia,  forma  et 
finis,  sit  Christo  et  voluntati  ejus  conveniens, 
ita  ut  tota  natura  actionis  sit  talis,  qualem 
Christus  probat,  et  agnoscit  pro  sua.  Explica¬ 
tio  igitur  vel  isthoc  nomine  est  imperfecta 
et  fallax  ».  Resp.  :  Bellarminus  omnino  sup¬ 
ponit,  materiam,  formam  et  finem  esse  ta¬ 
lem,  qualis  fuit  in  conciliis  generalibus  sine 
lite  utrinque  receptis.  Nempe  materia  est, 
vel  dogma  fidei  controversum,  vel  disciplinae 
ecclesiasticae  restitutio  ;  forma  vero,  ut  post 
imploratum  Spiritus  S.  auxilium,  fiatjdiligens 
disquisitio ;  finis  denique,  ut  erroribus,  pra¬ 
visque  moribus  profligatis,  Ecclesia  in  veri¬ 
tate  et  sanctitate  Deo  serviat.  Ut  vero  haec 
omnia,  et  inoffenso  pede  procedant,  et  fide¬ 
libus  populis  innotescat  eorum  observatio, 
requiritur,  ut  omnia  fiant  auctoritate  legiti¬ 
ma  capitis  Ecclesiae  visibilis;  ejus  nempe 
indictione,  praesidentia,  et  confirmatione,  si 
sit  synodus  cecumenica;  particularibus  enim 


352 


Y1NDICLE 


sufficit  confirmatih  Summi  Pontificis.  Glossa 
Cajetani,  quam  hic  adducit  Amesius,  nihil 
ad  rem,  vel  contra  nos  facit.  Postquam  de- 
nuo  naeniam  suam  anarchicam  toties  jam 
protritam  ad  nauseam  usque  repetit,  nempe 
«  nullius  hominis  auctoritate  opus  esse,  ut 
congregentur  homines  in  nomine  Christi, 
vel  ex  omnibus  partibus  mundi,  vel  etiam 
ex  aliquibus  » .  Anarchicam,  inquam,  inde- 
pendentiam  hoc  olet,  et  Babylonicam  con¬ 
fusionem;  ut  hoc  modo,  quandocumque  duo 
vel  tres  Puritani  (aut  biblistse  quicumque) 
cum  suis  bibliis  congregantur,  persuasum 
sit  miseris,  Christum  esse  in  medio  eorum. 
Deserit  porro  hic  Amesius  patriarcham  suum 
Calvinum  a  Bellarmino  repulsum  cum  illa 
«  prsesidentia  solius  Christi  »  ,  quam  nulli 
ccetus  erronum  sibi  non  arrogant.  Si  quid 
ergo,  vel  pro  se,  vel  pro  suo  Calvino  pra3- 
stare  voluisset,  debuisset  assignare  discerni¬ 
culum  infallibile  aliud,  quo  conciliabula  Xr,<r- 
xtxa  a  conciliis  legitimis  distinguantur,  quam 
a  nobis  assignatum  est.  Ad  confirmationem 
Bellarmini,  quod  scilipet  Christus  terras  re¬ 
licturus  commiserit  Ecclesiam  gubernandam, 
non  Tiberio  imperatori,  sed  Petro  Apostolo  ; 
et  ideo  qui  congregantur  ab  eo,  qui  Petro 
succedit,  in  nomine  Christi  congregari,  non 
autem  qui  ab  eo  congregantur,  qui  succedit 
Tiberio.  Item,  quod  imperatores,  reges,  et  sa¬ 
cerdotes  creteri,  sint  oves  successorum  Petri, 
etc.  His,  inquam,  multa  quidem  verba  rege¬ 
rit,  sed  verba  tantum.  Sunt  vero  ea  partirn 
excusa  in  superioribus,  ut  cum  negat  :  <'  Pe¬ 
tro  magis  quam  aliis  Apostolis  commissam 
fuisse  Ecclesiam  »  ;  partim  sunt  otiosa  aut 
aperte  falsa;  adeoquecuin  omni  fundamento 
destituantur,  simplici  infieiatione  et  silentio 
refutanda.  Quod  sexto  ait  :  «  Principibus 
Christianis  quoad  executionem  plus  merito 
potestatis  tribui  in  rebus  Ecclesiasticis , 
quam  Tiberio  aliisve  infidelibus  »,  nemo 
negat ;  si  tamen  non  sint  a}quivoce  Chri¬ 
stiani,  et  intra  terminos  sui  muneris  se  con¬ 
tineant.  Quod  Papam  «  nunc  dierum  vocat 
Pastoris  idolum  »,  agit  quod  lupo  haeretico 
congruit.  Cum  vero  addit  :  a  Qui  ovis  est 
spiritualiter,  potest  temporaliter  Pastor  esse 
ejus  cujus  est  ovis,  et  externe  aut  politice 
eum  cum  aliis  gubernare,  etiam  in  his  quse 
pertinent  ad  sacra  » ;  non  modo  veritati,  sed 
et  proprim  causai  adversatur.  Numquid 
enim  ideo  exilium  ipse  pati  maluit,  quam 
hierarchiam  sui  regis  Anglicani  venerari, 
quam  potius  ut  heeresim  traduxit  ? 


II.  — Bellarm.  :  Concilium  generale  ab  eo 
indici  debet  ex  auctoritate,  qui  potest  om¬ 
nes  cogere.  At  nullus,  unquam,  imperatorum 
totam  Ecclesiam  subjectam  habuit,  etiam 
quoad  actiones  civiles,  sicut  eam  subjectam 
habet  Papa  quoad  actiones  spirituales.  Et 
quid  si  nullus  esset  princeps  Christianus,  an 
ideo  nullum  fieri  posset  concilium  ?  Ame¬ 
sius  iterum  ad  rem  nihil  respondet,  nec  ta¬ 
men  tacere  vult.  Unde  enim  probat,  quod 
ait  1  :  «  Non  opus  esse  auctoritate  coactiva  -> 
(seu  obligante)  ut  congregetur  concilium  ? 
Quacqueris  et  independentibus  congruit  hoc 
Babylonicum  axioma,  in  Ecclesia  Dei  inau¬ 
ditum.  2.  ait  :  «  Ubi  auctoritas  hujusmodi 
requiritur,  non  est  necesse,  ut  illa  sit  penes 
unum  )>.  At  cur  non?  Si  enim  potestas  su¬ 
prema  sit  penes  plures,  quis  eos  adiget  ut 
consentiant?  Quid  ergo,  si  unus  vellet  con¬ 
cilium,  alter  nollet?  aut  unus  vellet  in  Ger¬ 
mania,  alter  in  Graecia?  Nonne  hinc  rursus 
emicant  stricturae  lucidissimae  ex  illa  anar- 
chia  Babylonica  Puritanorum  ?  3.  Quaerit  : 
«  Qua  ratione  potest  Papa  cogere  illos,  qui 
vivunt  in  ditione  infidelium  tyrannorum,  uti 
hodie  est  conditio  Graecorum  »  ?  Resp  :  Si 
Graeci  Catholici  essent ,  nec  a  Turearum 
inperatore  impedirentur,  possent  sine  dubio 
a  Papa  per  censuras  evocari ;  ast  cum  schi¬ 
smatici  has  jam  non  curent,  nihil  ad  rem 
facit  haec  quaestio  i.  ait  :  «Ne  Christiano¬ 
rum  quidem  Principum  subditos  posse  a 
Papa  cogi  pro  arbitrio  suo,  experientia  ipsa 
docere  potuit  Bellarminum,  vel  in  ipso  con¬ 
ventu  Tridentino,  cui  ipsiinet  Galli  non  ad¬ 
fuerunt  nisi  ad  exitum  properanti  » .  Resp : 
Mendacium  hoc  a  mendacissimo  Suave  Po- 
lano  haustum  dedocebit  lectorem  genuina 
Tridentini  concilii  historia  jam  saepe  lauda¬ 
ta,  nec  unquam  satis  laudanda  Emin.  Card. 
Pallavicini. 

III.  —  Bellarm.  :  Concilia  provincialia  in¬ 
dicuntur  a  Metropolitano,  nationalia  a  Pri¬ 
mate  vel  Patriarcha  :  ergo  generalia  a  Papa 
sunt  indicenda.  Amesius  1  :  «  Metropolita, 
Primas,  Patriarcha,  sunt  humanse  creationis 
nomina,  ex  mundi  typho  nonnihil  trahentia  ; 
neque  divini  juris  quidquam  habent  in  se, 
neque  Papai  possunt  commodare.  Hic  autem 
quseritur  de  jure  divino,  et  de  eo  quod  est 
necessarium  ad  congregationem  habendam 
in  nomine  Domini.  2.  Quamvis  ordinis  causa, 
ordinaria  convocatio  conciliorum  hujusmodi 
primarum  civitatum  Episcopis  fuit  olim  ab 
aliis  Episcopis  mandata,  nemo  tamen  ex 


1)E  CONCILIIS  ET  ECCLESIA. 


illis  temporibus  ita  deliravit,  ut  concilium 
legitimum  »  in  nomine  Domini,  «  alia  ra¬ 
tione  non  posse  haberi  judicaret  ».  Respon¬ 
deo  :  Huic  Puritano-Independenticae  insanite 
explodenda?  sufficiunt  vel  ipsi  Lutherani,  et 
ex  Calvinistis  discrctiorcs.  Nempe  totus  orbis 
Christianus  deliravit  usque  ad  Lilio-Stigma- 
licum  Evangelistam  ! 

IV.  — Bellarm.  :  Antiquissimo  canone  A- 
postolico  statuitur,  ut  praeter  sententiam  Ro¬ 
mam  Pontificis  non  possint  concilia  celebra¬ 
ri,  ut  testatur  S.  Marcus  Papa,  et  renovatur 
in  concilio  Nicaeno  I,  ut  testatur  synodus 
Alexandrina,  et  S.  Julius  P.  apud  Socra¬ 
tem  ,  Sozomenum  etc.  Effugia  Calvini  et 
Magdeburgensium  probe  esse  praeclusa,  vel 
silentio  suo  agnoscit  Amesius,  neque  tamen 
veritati  tam  liquida?  dat  ipse  manus.  Sed 
ejus  verba  tam  ab  omni  ratione  et  auctori¬ 
tate  sunt  aliena,  ut  pigeat  etiam  referre. 
Sine  dubio  ridentur  etiam  ab  Anglis  Epi¬ 
scopis,  quantumvis  alioquin  Calvinistis. 

V.  —  Bellarm.  :  lu  concilio  Chalcedonensi 
action.  I.  damnatur  Dioscorus,  quod  syno¬ 
dum  ausus  sit  facere  sine  auctoritate  Sedis 
Apostolica?  :  «  Quod,  inquit,  numquam  li¬ 
cuit,  numquam  factum  est  ».  Et  eodem  no¬ 
mine  concilium  quoddam  Constantinopolita- 
num  irritum  judicabatur  in  7.  synodo  ge¬ 
nerali.  Amesius  l  :  «  Dioscorus  fuit  propter 
varia  gravissima  crimina  damnatus,  quibus 
hoc  addebatur,  a  Legatis  Pontificis  Roma¬ 
ni,  non  a  Synodo  ».  Resp.  :  Sit  ita.  At 
sententiam  damnationis  a  Legatis  prolatam 
omnes  Patres  approbarunt  :  nec  potest  ulli 
sana?  mentis  dubium  esse,  minime  ausos 
fuisse  gravissimos  illos  Legatos  Apostolica? 
Sedis  coram  tanto  concilio  apertum  menda¬ 
cium  asseverare,  nemine  prorsus  contra  mu- 
tiente.  2.  Ait  Amesius  :  «  Synodum  facere 
non  significat  ibi  convocare  Synodum,  si 
vera  sit  accusatio  etc  ».  Respondeo  1.  :  Quid 
ergo  significat?  Respondeo  2.  :  Falsa  narrat 
Amesius.  Nam  ut  scribit  Liberatus  in  bre- 
viar.  cap.  12.  Nicepliorus  lib.  xiv.  cap.  47. 
Theodosius  imperator  Chrysaphii  Eunuchi 
fraude  inductus,  usurpata  sibi  Pontificia  po¬ 
testate  synodum  cecumenicam  contra  jus  et 
consuetudinem  Ecclesia?  incepit,  ac  Diosco- 
rum  Preesidem  constituit  etc.  Videantur  acta 
hujus  conciliabuli,  vel  latrocinii  potius  apud 
Binnium  et  alios.  3.  «  Septima  synodus», 
ait  Amesius  Iconomachus,  «  nullius  est  au¬ 
ctoritatis,  fuit  enim  idololatria?  Mater  ».  iu-bz 

Tom.  VII. 


353 

£?a  !  Et  quodnam  concilium  Puritanis  possit 
esse  alicujus  auctoritatis? 

A  duobus  reliquis  argumentis  Bellarmini 
ex  concilio  Romano  sub  Symmacho,  Leone 
M.  Pelagio  II.  Sixto  III.  etc.  facile  se  expe¬ 
dit  Amesius,  cum  ait  :  Testimonia  sunt  de 
conciliis  particularibus,  sunt  hominum  vel 
adulatorum  vel  ambitiosorum  ».  Sed  rectius 
dicitur  :  Effugia  sunt  sycopbantica,  crimi¬ 
nari  viros  sanctos  et  innocentes  sine  alia 
probatione,  nisi  quod  non  sint  ad  sensum 
Puritano- Babylonicum  ;  itemque  exigere 
testimonium  Scriptura?,  quo  conceptis  ver¬ 
bis  et  in  particulari  dicatur  :  Romanum 
Pontilicem  debere  convocare  concilium  ge¬ 
nerale  ;  quasi  vero  non  sufficiat  commissio 
universalis  Ecclesia?  regenda?,  Matth.  xvi. 
vers.  18.  Luc.  xxii.  vers.  32.  Joan.  xxi.  vers. 
1/.  juxta  continuam  traditionem  et  praxim 
16.  sa?culorum. 

Ad  CAPUT  XIII. 

Argumenta  ab  adversariis  proposita,  et  a 
Bellarmino  soluta  potissimum  sunt. 

I.  • —  a  Imperatores  prima  generalia  con¬ 
cilia  indixerunt  :  Nicaenum  Constantinus  : 
Constantinopolit-  num  ^Theodosius  :  Ephesi- 
num  Theodosius  junior  :  Chalcedonense  Va¬ 
lentinianus  et  Martianus,  et  sic  deinceps». 
Nec  evadit  Bellarminus  cum  ait  :  Ila?c  argu¬ 
menta  merito  posse  a  nobis  contemni,  cum 
non  sint  e  Scripturis,  e  quibus  solis  firma 
argumenta  peti  posse  contendunt  adversarii. 
Contra  enim  est,  quod  «  quamvis  in  se  sint 
inefficaeia,  tamen  adversus  traditionum  pa¬ 
tronos  sunt  cfficacissima  ».  Esto  igitur  hoc 
argumentum  ad  hominem,  ut  vocant.  Vi¬ 
deamus  unde  probetur  :  «  a  solo  imperatore 
fuisse  indictum  concilium  oecumenicum  », 
sine  consensu  et  auctoritate  Romani  Pontifi¬ 
cis.  At  ecce  !  dum  excutio  omnes  angulos 
Amesii,  nil  praeter  nudam  ejus  assertionem 
reperio.  Unice  enim  occupatur  in  eludendis 
probationibus  Bellarmini  pro  auctoritate 
Romani  Pontificis.  Ait  Bellarminus  1.  de 
Nicaeno  I.  ex  VI.  synodo,  actor.  18,  Con¬ 
stantinum  et  Sylvestrum  magnam  synodum 
apud  Nicaeam  congregasse.  Et  Damas us 
scribit  in  Pontificali,  cum  Sylvestri  consensu 
habitum  esse  in  Nicaea  concilium.  Et  Ruffi- 
nus  :  Ex  sententia  Sacerdotum  Constanti¬ 
num  indixisse  concilium.  Ad  haec  replicat 
Amesius  1.  «  Non  audiendam  VI.  synodum 

23 


354 


VINDICLE 


plusquam  300.  annis  post  concilium  Nicae¬ 
num  habitam ,  si  quid  contra  Eusebium, 
Athanasium,  et  acta  ipsa  concilii  testaretur. 
2.  VI.  synodum  ibidem  fateri,  se  congrega¬ 
tam  fuisse  per  imperialem  sanctionem ;  et 
Leonem  Papam  in  Epistola  ad  Constant. 
August.  dicere  :  illam  synodum  nutu  Dei, 
imperatoris  clementia  fuisse  convocatam.  3. 
Verba  VI.  synodi  debere  intelligi  de  consen¬ 
su,  non  de  imperio  Sylvestri.  4.  Sententiam 
Sacerdotum  esse  tantum  consilium,  uti  et  ex 
suorum  bellatorum  sententia  varias  expedi¬ 
tiones  propria  tantum  auctoritate  suscepit  : 
Et  Sacerdotes  eos  fuisse,  non  Summum  Sa¬ 
cerdotem,  hoc  est  Papam  ».  Resp.  :  His 
et  similibus  plus  non  evinci,  quam  Impe¬ 
ratores  Catholicos  et  religiosissimos  Con¬ 
stantinum  ,  Theodosium ,  Martianum  etc. 
suas  partes  in  pio  illo  opere  celebrandi  conci¬ 
lii  strenue  gessisse  ;  dum  vel  sponte  concilia 
a  Romanis  Pontificibus  petebant ;  vel  ab  ipsis 
convocanda,  si  quando  concilii  locus  eorum 
ditioni  subjiceretur,  ita  sua  auctoritate  com¬ 
muniebant,  ut  liberam  potestatem  Pontifici 
facerent,  in  ea  urbe  concilium  celebrandi ; 
imo  seipsos  concilii  fautores  et  propugnato¬ 
res  exhiberent,  adeoque  seipsos  potius  au¬ 
ctoritatis  Pontificiae  ministros,  quam  rivales 
ac  dominos  praeberent.  Quod  autem  impe¬ 
ratorum  consensus  exquireretur  a  Pontifici¬ 
bus,  optima  ratio  fuit,  quod  cum  illi  fere 
toto  orbe  imperarent,  et  concilia  in  urbibus 
imperatori  subjectis  celebrarentur,  aequum 
esset,  ut  sine  imperatorum  licentia  minime 
fierent.  Absolute  ergo  credendum  est  VI. 
synodo  et  S.  Damaso,  quod  de  Nicaeno  af¬ 
firmant.  In  Constantinopolitano  I.  Theodo¬ 
sium  aliud  non  praestitisse,  quam  quod  Da- 
masi  Epistolam,  qua  concilium  indicebatur, 
ad  Episcopos  mitteret,  exTheodoreto  lib.  v. 
cap.  9.  constat.  Chalcedonense  non  a  Mar- 
tiano  imperatore,  sed  a  Leone  M.  coactum 
fuisse  ,  patet  ex  epistola  Martiani  ad 
Leonem,  in  qua  petit,  ut  omnia  quse  ad 
concilium  pertinent ,  sua  auctoritate  de¬ 
finiat;  et  hic  ipse  imperator  in  action.  6. 
ejus  concilii  conceptis  verbis  testatus  est  : 

«  Se  ad  fidem  roborandam,  non  ad  poten¬ 
tiam  aliquam  ostendendam  sive  exercen¬ 
dam,  exemplo  religiosissimi  Constantini  sy¬ 
nodo  interesse  velle  etc.  »  Et  sub  idem  tem¬ 
pus  S.  Leo  M.  epist.  25.  aperte  pronun¬ 
tiat,  quod  absque  Papa)  auctoritate  frustra 
imperator  indicat  concilium.  Denique  refert 


de  Valentiniano  imperatore  Sozomenus 
lib.  vi.  cap.  7.  Eum  petentibus  Episcopis, 
ut  sibi  liceret  convenire  pro  fide  asserenda, 
respondisse  :  «  Sibi,  qui  unus  e  laicorum 
numero  esset,  non  licere,  se  ejusmodi  ne¬ 
gotiis  interponere,  et  ideo,  inquit,  Sacerdo¬ 
tes  et  Episcopi,  ubicumque  eis  libitum  fue¬ 
rit,  conveniant.  »  Idem  imitata  est  S.  Pul- 
cheria  Augusta  Martiani  imperatoris  conjux, 
quse,  litteris  ad  S.  Leonem  Papam  humiliter 
scriptis  (quse  exstant  in  tom.  concil.  ante 
concilium  Chalced.)  petivit,  ut  Ejus  aucto¬ 
ritate  concilium  convocaretur.  Ex  quibus 
omnibus  liquido  apparet,  verissimum  esse 
quod  pronuntiavit  Rellarm.  concilia  illa 
prima  ab  imperatoribus  quidem  etiam  in¬ 
dicta  fuisse,  sed  ex  Pontificum  sententia  et 
consensu.  Quod  autem  hoc  non  a  solo  Pon¬ 
tifice,  ut  postea,  factum,  ratio  non  erat, 
quia  sine  imperatoris  auctoritate  coactum, 
non  foret  ratum  apud  Christianos,  ut  som¬ 
niant  adversarii,  cum  aperte  dicat  Athana- 
sius  in  Epist.  ad  solit.  vit.  agentes  :  «  Quando 
unquam  judicium  Ecclesiss  ab  imperatore 
auctoritatem  habuit?  »  sed  propter  alias 
justissimas  causas.  1.  Quia  prohibiti  tum 
fuerunt  frequentes  hominum  conventus  sine 
imperatoris  auctoritate.  2.  Quia  non  poterat 
fieri  concilium,  nisi  in  aliqua  urbe  imperiali. 
3.  Quia  sumptibus  publicis  imperatoris,  sine 
dispendio  Ecclesiarum ,  fiebant  generalia 
concilia.  4.  Quia  eo  tempore  Papa  in  tempo¬ 
ralibus  subjiciebat  se  imperatoribus,  et  ideo 
non  poterat  invito  imperatore  aliquid  agere, 
et  cum  tantum  debuisset  petere  ab  impera¬ 
tore  auxilium  ad  convocandam  synodum, 
vel  ut  permitteret  convocari  synodum,  ta¬ 
men  quia  dominum  suum  temporalem 
agnoscebat,  supplicabat,  ut  juberet  convo¬ 
cari  synodum.  At  post  illa  tempora  istse 
omnes  causae  mutatae  sunt  etc.  Hic  Amesius 
triumphum  sibi  decernit,  cum  ait  :  «  Ulti¬ 
mis  hisce  verbis,  veritatis  evidentia  convi¬ 
ctus  Rellarminus  totum  illud  argumentum 
nobis  concedit,  de  quo  hactenus  frustra  li¬ 
tigavit  :  Supplicavit  Pontifex  imperato¬ 
ri,  ut  juberet  convocari  synodum.  Et  eo 
nomine  quasi  accusat  Episcopos  Romanos 
nimiae  modestiae.  »  Resp.  1.  :  Hoc  ultimum 
dictum  manat  ex  hermeneutica  Lutherano- 
Calvinistico- Quodlibetica.  Nihil  simile  vel 
sensus,  vel  verba  Bellarmini  prae  se  ferunt. 
Resp.  2.  :  Quam  vanus  sit  imaginarius  ille 
triumphus,  vel  ex  ipsa  quaestione  in  princi- 


DE  CONCILIIS  ET  ECCLESIA. 


3oo 


pio  ab  Amesio  proposita  apparet.  Non  enim 
quaestio  sonat  de  «  qualicumque  indictione  » , 
sed  de  tali,  sine  qua  auctoritas  concilii  ge¬ 
neralis  esset  nulla.  Talem  autem  auctori¬ 
tatem  indicendi  concilium  oecumenicum  non 
tribuit  usquam  imperatori  Bellarminus ;  et 
repugnat  huic  Lutherano-Calvinisticae  ima¬ 
ginationi  non  tantum  tota  antiquitas,  ut  vi¬ 
dimus,  sed  etiam  evidens  ratio  :  quia,  etsi 
nullus  foret  imperator,  aut  rex,  sed  omnium 
Christianarum  provinciarum  et  urbium  re¬ 
gimen  esset  poliarchicum ,  quis  dubitet , 
posse  adhuc  congregari  synodum  cecume- 
nicam?  Super  mendacio  igitur  fundatur  ille 
Amesii  triumphus.  Sed  pergit  et  ait  2.:  «Con¬ 
cedit  hic  obiter  Bellarm.  Episcopos  Romanos 
sexcentis  annis  in  temporalibus  subjectos 
fuisse  imperatoribus,  etiam  in  ordine  ad 
spirituale  bonum,  quod  in  conciliis  spectari 
solebat ;  quod  evertit  plane  illa,  quae  antea 
de  temporali  potestate  Papae  disputavit.  » 
Resp.  :  Nihil  hic  est  evertens  indirectam 
potestatem  Papse  in  temporalia.  Non  enim 
ob  qualecumque  bonum  spirituale  quoquo 
modo  procurandum,  usus  est  illius  pote¬ 
statis  indirectae,  sed  tantum  quoties  ad  gra¬ 
vissima  Ecclesiae  damna,  alias  ineluctabi¬ 
lia,  evitanda  ita  fieri  necesse  est  :  calum- 
niisaemulorum  sacrae  hujus  potestatis  adnu- 
merandum  est  cum  fingitur  hanc  totam  ab 
arbitrio  Pontificis  esse  suspensam.  Porro  ex 
eadem  sycophantiae  pharetra  sumit  quae 
subjungit.  3.  «  Timide  tamen  et  parce  nimis 
loquitur  Bellarm.  cum  dicit:  Eos  se  subje¬ 
cisse  imperatoribus  ;  cum  palam  sit,  eos  a 
Deo  fuisse  subjectos.  Rom.  xm.  vers.  4. 
Debuisset  nobis  dicere,  quo  jure  Episcopi 
Romani  jam  se  exemerint  huic  imperio,  et 
eo  superbiae  processerint,  ut  imperatores 
et  reges  vice  versa  jam  Papae  supplicare 
debeant,  ut  ille  jubeat  concilium  convocari, 
et  magni  beneficii  tandem  loco  accipere 
talem  concilii  larvam,  qualis  fuit  illa  Triden- 
tina  ».  Resp.  :  De  priori  dicetur  infra,  ubi 
agetur  de  exemptione  clericorum.  Quod 
porro  in  temporalibus  jam  superiorem  nul¬ 
lum  agnoscat  Papa,  satis  constat,  eum  de¬ 
bere  munificentiae  imperatorum,  qui  Sedem 
Apostolicam  ditionibus  et  principatibus  ho¬ 
norarunt,  haut  aequum  reputantes,  ut  is,  qui 
est  communis  Pater  et  Pastor  omnium  im¬ 
peratorum,  regum  et  principum  Catholico¬ 
rum,  sit  uni  soli  eorum  temporaliter  subje¬ 
ctus.  Amesius  4.  <c  Fictitiae  illae  quatuor 
causae,  quas  Bellarminus  dicit  pro  auctori¬ 


tate  imperatoris  tum  temporis  implorata, 
sunt  ridiculae.  1.  Quia  valuissent  in  conci¬ 
liis  provincialibus  aut  nationalibus ,  quae 
tamen  fuerunt  in  usu  etiam  antequam  im¬ 
perator  quisquam  fuit  Christianus.  2.  ./Eque 
jam  valent  quantum  ad  jus  divinum,  ac 
olim  valebant  :  ejus  enim  nulla  facta  est 
commutatio.  Pii  autem  Episcopi  jus  sibi  a 
Deo  concessum  non  neglexissent,  neque  im¬ 
peratores  tale  quid  sibi  quasi  haereditario 
jure  arrogassent.  3.  Istas  rationes  nusquam 
tradiderunt  veteres  Patres,  aut  Episcopi  illi 
Romani,  sed  Bellarm.  eas  jam  tandem  in 
eorum  gratiam  excogitavit.  4.  Vera  causa, 
cur  imperatoris  auctoritate  indicta  fuerunt 
concilia  universalia,  fuit,  quod  solus  impe¬ 
rator,  non  Papa,  universalem  habuit  pote¬ 
statem.  Atque  hoc  totum  est  illud,  quod  in 
hac  quaestione  contendimus.  Non  dicimus, 
ad  solum  Imperatorem  jure  divino  potesta¬ 
tem  illam  concilia  convocandi  pertinere; 
sed  ad  eum,  aut  illos  principes,  qui  per 
omnes  provincias  potestatem  habent  talem, 
qualem  primorum  conciliorum  tempore  im¬ 
perator  habuit  solus  in  illis  mundi  partibus, 
ubi  Ecclesiae  Dei  maxime  florebant.»  Resp.: 
Nihil  hic  fictilium  aut  ridiculum,  nisi  quod 
Amesius  nobis  vult  obtrudere  jus  divinum, 
quo  polleant  principes  saeculares  in  cogen¬ 
dis  conciliis ;  et  tarmn  nullum  locum  S.  Scri¬ 
pturae  assignare  potest,  in  quo  tale  jus  ex¬ 
primatur,  aut  superioritas  in  regimine  Ec¬ 
clesiastico  illis  a  Christo  concedatur.  Nec 
valet  ratio  illa  prima  in  conciliis  provincia¬ 
libus  :  quia  pauculi  unius  Provinciae  Epi¬ 
scopi,  non  adeo  difficulter,  etiam  sub  Gen¬ 
tilium  imperio  poterant  convenire,  quin  ab 
illis  notarentur.  Aut  certe  per  lucida  quietis 
intervalla  poterant  Christiani  habere  faven¬ 
tes  ,  aut  saltem  conniVentes  provinciarum 
praesides.  Jus  aliquod  divinum  gratis  hic 
fingitur  ab  Amesio.  A  SS.  Patribus  nullam 
istarum  rationum  fieri  mentionem ,  quid 
mirum,  cum  nulla  de  his  rebus  lis  movere¬ 
tur,  uti  et  de  plurimis  aliis  sine  controversia 
per  omnem  Ecclesiam  receptis.  Ex  quibus 
vix  est  aliquid  ab  improba  haereticorum, 
praecipue  Puritanorum,  novandi  libidine  in¬ 
tactum. 

Ad  CAPUT  XIV. 

Amesius  hic  frustra  quaedam  annectit  de 
dubiis,  quae  Catholici  hoc  cap.  movent  circa 
indictionem  concilii  generalis,  nihil  enim 


Y1NDICLE 


33G 

ad  controversiam  fidei  spectant :  neque  Ame- 
sius  habuit,  quod  iis  opponeret,  praffer  in¬ 
sulsos  cavillos  et  calumnias  ex  historia  syco- 
phantica  Suavis  Polani  haustas.  Omissis 
ergo  his  nugis,  videamus 

§.  UNICO. 

Qua;  Gerhardus  Bellarmino  ex  Bellarmino 
opponat. 

Disp.  IX.  ex  cap.  13.  Bellarm.  th.  3.  sic 
arguit  :  «  Quo  tempore  Episcopi  Homani 
fuerunt  imperatoribus  in  temporalibus  sub¬ 
jecti,  eo  tempore  potestas  convocandi  con¬ 
cilia  oecumenica  non  fuit  penes  Episcopos 
Romanos,  sed  penes  imperatores.  Ratio  est 
manifesta;  quia  potestas  convocandi  conci¬ 
lia,  superiorem  potestatem  in  temporalibus 
includit.  Atqui  eo  tempore,  quo  quatuor 
oecumenica  concilia  fuere  celebrata,  Epi¬ 
scopi  Romani  fuero  imperatoribus  in  tem¬ 
poralibus  subjecti,  fatente  Bellarmino.  Ergo 
eo  tempore  quo  prima  IY.  oecumenica  con¬ 
cilia  fuere  celebrata,  potestas  convocandi 
non  fuit  penes  Episcopos  Romanos,  sed  pe¬ 
nes  imperatores  ».  Resp.  :  major  cum  suo 
fulcro  est  manifeste  falsa.  Nam.  ut  in  supe¬ 
rioribus  ostensum  est,  ad  temporalem  seu 
politicam  potestatem  non  pertinet  per  se, 
directe  et  principaliter,  cura  conciliorum  et 
rerum  ecclesiasticarum,  nisi  ut  tamquam 
adjutores,  protectores,  et  exccutores,  partes 
suas  agant,  uti  omnes  pii  imperatores  agno¬ 
vere.  Verba  Valentiniani  et  Martiani  supra 
relata  sunt.  Et  in  VIII.  synodo  Rasilius  im¬ 
perator  universaliter  pronuntiavit  :  «  Nobis 
laicis  nullo  modo  licet  de  Ecclesia  causis 
sermonem  movere  etc.  Itaque  subjectio  Pon¬ 
tificum  in  temporalibus,  sex  primis  saeculis, 
quam  urget  Gerhardus  th.  seq.  nihil  juris 
confert  imperatoribus  et  principibus  in  cau¬ 
sas  ecclesiasticas.  Nec  majoris  momenti  sunt, 
quae  th.  6.  7.  8.  profert,  ubi  omnis  ejus  ma¬ 
chinatio  terenoso  huic  fundamento  innititur: 
u  Qui  non  est  Dominus  totius  orbis  Chri¬ 
stiani,  nec  habet  ullam  mere  temporalem 
jurisdictionem  directe  jure  divino,  ille  non 
habet  jus,  ac  potestatem  convocandi  Epi¬ 
scopos  ex  toto  orbe  Christiano  ad  cecumeni- 
cum  concilium  ».  Nec  minus  labilis  est  ralio 
quam  subdit,  nempe  «  quia  potestas  illa 
convocandi  Episcopos  ex  toto  orbe  Chri¬ 
stiano  preesupponit  dominium,  et  jurisdi¬ 
ctionem  ».  Hoc  quippe  evidenter  falsum  est, 
de  dominio  et  jurisdictione  politica  :  spiritua¬ 
lis  enim  unice  pertinet  ad  Ecclesia)  praesi¬ 


des.  Eadem  repetit  th.  9.  et  10.  quodtb.  11. 
et  12.  colligit  :  «  Ad  solum  Papam  non 
spectare  convocationem  concilii  cecumenici; 
ex  eo,  quod  possit  etiam  tempore  schisma¬ 
tis  etc.  cogi  concilium  generale  etc.  »  Resp.  : 
hoc  nihil  adversari  Bellarmino  et  veritati. 
Tantum  enim  asserimus,  indictionem  aucto- 
ritativam  (uti  et  preesidentiam  ac  confirma¬ 
tionem)  concilii  generalis,  in  quo  tractan¬ 
dum  est  de  fidei  et  morum  decretis,  requi¬ 
rere  necessario  Romanum  Pontificem  ut 
caput.  Ca)teri  casus  nihil  ad  pra)sentem  rem 
faciunt.  Quse  a  th.  13.  usque  19.  opponit, 
jam  in  Amesianis  excussa  sunt.  Tantum 
notetur  1.  quod  argumento  Bellarmini  (ille 
solus  potest  indicere  concilia  generalia,  qui 
potest  cogere)  ridicule  Gerhardus  opponit  : 
«  Papam  non  posse  cogere  Lutheranos  et 
Galvinistas  etc.  »  Ita  est ;  sed  nec  tales  sub¬ 
ditos  perduelles  cupit  interesse  concilio  , 
quamdiu  obstinati  manent,  sicut  nec  impe¬ 
rator  comitiis  imperii  rebelles  subditos  inter¬ 
esse  vult.  2.  Quod  AEneas  Sylvius  incon¬ 
siderato  scripsit,  Pius  II  Papa  correxit. 

Ad  CAPUT  XV. 

Solis  Praelatis  majoribus,  id  est  Episcopis, 
competere  jus  suffragii  decisi  vi  ordinarie  etc. 
Bellarminus  hoc  cap.  solidis  argumentis 
probat. 

1.  —  Definire  in  conciliis  ea  quse  sunt  cre¬ 
denda  vel  agenda ,  proprium  est  munus 
Pastorum.  Id  enim  est  proprie  pascere.  Est 
enim  docere,  et  docere  ita,  ut  teneantur  alii 
credere.  Sed  soli  Episcopi  sunt  Pastores. 
Amesius  1.  :  «  Definire  agenda  et  credenda, 
cum  auctoritate  judiciali,  et  conscientias 
per  se  obligante,  hoc  proprium  est  Dei.  De¬ 
finire  autem  discernendo  et  testificando  de 
voluntate  illa  Dei,  hoc  est  Pastorum  ex  of¬ 
ficio  ordinario,  sed  non  ita  proprium  est 
eorum,  quin  ex  occasione  justa  possit  etiam 
ab  aliis,  nOn  tantum  privatim,  sed  et  publice 
fieri  ».  Resp.  :  Prior  error  satis  rejectus  est 
tom.  1 .  Posterior,  maxime  quoad  ultimam 
particulam ,  insigniter  congruit  anorchia) 
Puritano-Independentico -Babylonicae  ,  et 
cum  nulla  vel  apparente  probatione  sufful¬ 
ciatur,  non  indiget  alia  confutatione.  Ame¬ 
sius  2,  :  «  Definire  in  conciliis  generalibus 
non  potest  esse  pars  muneris  Pastorum  : 
quia  tum  nullus  Pastor  primitiva)  Ecclesiae, 
et  pauci  tantum  sequentium  sa)culorum , 
munus  pastorale  potuissent  implere.» Resp.: 


DE  CONCILIIS  ET  ECCLESIA. 


Argumentum  hoc  non  minus  est  vecors  no 
hoc  aliud  :  Banno  imperiali  reos  plectere,  non 
potest  esse  munus  imperatoris,  quia  (ut  sane 
posset  contingere)  saepe  intra  aliquot  saecula 
nullus  princeps  aut  status  tali  banno  sub¬ 
jicitur.  Nimirum  non  omnis  potestas,  qua;  in 
actu  primo  cuivis  imperio  inest,cxerit  se  sem- 
per,  sed  alia  frequenter,  alia  raro,  alia  num- 
quam.  Amesius  3  :  «  Si  illud  esset  proprium 
munusPastorum,  posset  tamen  aliis  committi, 
et  per  alios  praestari. n  Resp.:  Non  omnia  pos¬ 
sunt  quibuslibet  committi.  Et  licet  id  fieri 
posse  concedatur,  quid  hinc  infertur  contra 
nos?  Nugatur  vero  Amesius,  cum  ex  Bel- 
larm.  refert  :  «  Posse  Papam  et  Episcopos 
concionari  ct  sacramenta  ministrare  per 
alios  ».  Quid  hoc  ad  suffragium  decisivum 
in  conciliis?  Deinceps  fere  ad  suas  naenias  et 
crambem  toties  repetitam  relabitur,  quam 
tandem  concludit  mendacissimo  convicio , 
cum  ait  :  «  Adeo  improbatum  fuit  olim 
inter  ipsos  Pontificios  doctiores  Monopo¬ 
lium  istud  Episcopo-Satraparum,  ut  in  ipsa 
definitione  concilii  adversus  illud  in  primis 
cautum  esse  voluerint  ».  Sed  quo  demum 
fundamento  nititur  haec  calumnia?  «Quia  », 
inquit,  «  juxta  Card.  Cusanum,  synodus 
est  cadus  senum  vel  presbyterorum  per 
unam  viam  tendentium.  Anne  hoc  est  defi¬ 
nitionem  concilii  authenticam  proferre  ad 
probandum  intentum?  an  vero  perspicue 
nugari  ? 

II.  —  Bellarm.:  Veteres  testantur  passim, 
concilia  esse  Episcoporum.  Eusebius  lib.  v. 
cap.  23.  S.  Cyprianus  Epist.  ad  Julianum. 
S.  Ambrosius  Epist.  32.  Hieronymus  lib.  n 
contra  Ruffinum.  Augustinus  Epist.  119. 
Athanasius,  Leo  Magnus,  et  alii  passim. 
Amesius,  etsi  juxta  sua  principia  promptum 
fuisset  explodere  SS.  Patres,  maluit  tamen 
eos  interpretari  juxta  librum  Perihermenias 
Quodlibeticse.  Ait  enim  :  «  Concilia  (juxta 
veteres)  esse  Episcoporum;  hoc  est  pres¬ 
byterorum  praecipue.  Numquid  pari  jure 
diceret  :  «  Et  Episcoporum,  hoc  est  :  Lai- 
corum?  c&cpw.;  ! 

III.  —  Bellarm.  :  Omnium  conciliorum  ha¬ 
ctenus  celebratorum  decreta  ab  Episcopis 
solis  facta  fuisse,  patet  ex  subscriptionibus. 
Amesius  1.:  a  Si  hoc  verum  esset,  nihil  ta¬ 
men  prohiberet,  quin  similia  depreta  potue¬ 
rint  et  possint  ab  aliis  fieri  ».  Resp.:  A  Ca¬ 
tholicis,  nego  :  a  Puritanis,  Independenti- 
bus,  Quacqueris,  concedo.  Amesius  2.:  «  Ni¬ 
hil  inde  concludi  posset  de  jure  divino  »,  Ex 


eorumdem  Dialectica,  concedo.  Catholicis 
autem  promptum  est  colligere,  id  esse  ex 
traditione  Apostolica,  quae  sufficit.  Amesius 
3.:  «  Falsum  tamen  est  quod  affirmatur  ». 
Cur  ergo  nec  unicam  producit  instantiam, 
aut  exemplum  in  contrarium  ? 

IV.  —  Bellarm.  :  Negotia  ecclesiastica  et 
publica  a  personis  Ecclesiasticis  et  publicis 
sunt  tractanda  ?  Tales  autem  sunt  soli  Epi¬ 
scopi.  Amesius  :  «  Tales  sunt  omnes  Pres¬ 
byteri  ».  Resp.:  Sic  est  quidem  apud  Puri- 
tanos  et  similes,  qui  sunt  omnes  merissimi 
laici. 

V.  —  Bellarm.:  Omnes  docti  non  possunt 
admitti,  quia  vel  esset  impossibile  congre¬ 
gari  concilium  generale,  vel  eos  gubernari. 
Item  plurcstunc  essent  in  concilio  inferiores, 
quam  superiores,  ac  proinde  tunc  vere  vin¬ 
ceret  major  sententia  meliorem;  et  in  Eccle¬ 
sia  regerentur  superiores  ab  inferioribus, 
quod  est  absurdissimum.  Amesius  :  «  Inter 
Episcopos  solos,  et  omnes  doctos,  datur  ter¬ 
tium,  docti  scilicet  illi,  praesertim  presby¬ 
teri,  qui  ab  Ecclesia  delegantur  » .  Sed  quae¬ 
ro  ego  1.  Ubi  hoc  est  scriptum  in  SS.  Bi- 
bliis  ?  2.  Ubi  hujus  observantiae  vel  leve  ve¬ 
stigium  in  quinque  primis  saeculis  ?  3.  Quis 
determinabit  numerum  suffragantium  in 
unaquaque  provincia  ?  Annon  tandem  sic 
omne  suffragium  devolvitur  ad  laicos,  et 
confunduntur  oves  cum  Pastoribus,  juxta 
ideam  Ecclesiae  Puritano-Independentico- 
Quacquero-Babylonicae  ? 

VI.  —  Bellarm.:  Si  ita  esset,  tunc  facile 
posset  unus  princeps,  in  cujus  regione  fit 
concilium,  definire  quidquid  vellet,  colligens 
omnes  presbyteros  et  doctos  homines  suae 
provinciae.  Amesius  l.:«  Neque  ita  esse  dici¬ 
mus,  omnes  scilicet  promiscue  admittendos  : 
neque  'omnes  admissos  pro  numero  capitum 
jus  habere  suffragii,  sed  potius  pro  numero 
Ecclesiarum,  a  quibus  delegantur».  Resp.: 
Hoc  enim  vero  ridiculum  est.  Ad  quid  enim 
servit  illa  nova  delegatio  facta  auctoritate 
plebis  ?  Cur  non  potius  recta  via  dicuntur 
illi  habere  jus  suffagii,  qui  jam  ante  fuerunt 
Pastores  canonice  electi  ?  Ad  hac,  quis  ille 
numerus  Ecclesiarum  ?  An,  quot  Metropoles, 
aut  Cathedrales  Ecclesia;,  tot  erunt  suffra¬ 
gatores  ?  Et  sic  locum  habebit  id  quod  nos 
dicimus,  et  quod  jam  a  XVI.  sa;culis  serva¬ 
tum  est.  An  vero  singulorum  pagorum,  op¬ 
pidorumque  Ministelli,  aut  potius,  tot  quot 
materiales  Ecclesia;  ?  Sed  adhuc  mirabilius 
vel  potius  miserabilius  est,  quod  mox  A  me* 


3o8 


VINDICLE 


sius  subjungit  ex  Gard.  Arelatensi  in  concil. 
Basii,  et  Paulo  Suave.  Fuit  prior  schismati¬ 
cus,  et  caput  conciliabuli  Basileensis,fere  ex 
presbyteris  solis  conflati,  et  merito  explosi, 
praeter  paucas  dispositiones  circa  beneficia 
Ecclesiae  (ut  notat  Bellarm.  cap.  7.)  Quam 
vero  Suavis  gnaviter  in  hoc  quoque,  uti  in 
plerisque  aliis  sycophantatus  sit,  liquet  ex 
authentica  historia  concilii  Tridentini  a 
Gard.  Pallavicino  ex  actis  sinceris  conscri¬ 
pta,  per  totum,  ac  summarie  in  cap.penult. 
lib.  xxiv.  cujus  vel  solius  actio  complures 
ejusmodi  calumnias  validissime  disjicit  ac 
profligat.  Mirabilitas  autem,  aut  potius  mi- 
serabilitas  illa  in  hoc  consistit,  quod  Ame3 
sius  reipsa  poscit  et  statuit  tale  stratagema 
et  Monopolium  suffragantium  in  concilio, 
quale  affingit  Catholicis  in  Tridentino,  ut 
consideranti  patebit. 

VII. — Bellarm.  :  Nulla  est  respublica,  quae 
non  habeat  aliquem  ordinem  in  comitiis,  ita 
ut  non  quicumque  de  plebe,  sed  tantum 
principes,  et  capita  caeterorum,  locum  et 
suffragium  habeant.  Amesius  verba  inania 
multiplicat  ;  sed  nihil  plane  ad  rem,  quae 
per  se  clara  est. 

Ad  CAPUT  XVI. 

Contra  assertionem  Bellarmini,  objiciunt 
haeretici  I.  «  In  celebri  illo  concilio  Act.  xv. 
Apostolis  ipsis  praesentibus,  locum  tamen  et 
suffragium  habuerunt  Presbyteri  cum  aliis. 
Ascenderunt  enim  Paulus  et  Barnabas  ad 
-Apostolos  et  presbyteros  vers.  2.  Excepti 
sunt  ab  Ecclesia,  et  ab  Apostolis  et  presby¬ 
teris  vers.  4.  Congregabantur  Apostoli  et 
presbyteri,  ut  dispicerent  de  hac  re  vers.  6. 
Apostoli,  presbyteri  et  fratres  scripserunt 
sententiam  communem,  et  miserunt  delectos 
viros,  qui  eam,  Antiochiam  deferrent  vers. 
22.  et  23.  »  Bellarm.  «  Apostoli  interfuerunt 
tamquam  judices,  ad  definiendum  ;  presby¬ 
teri  ad  consultandum  :  plebs  non  vocata  ad¬ 
fuit,  et  consensit,  non  definiendo,  vel  dispu¬ 
tando,  sed  tantum  audiendo,  et  non  recla¬ 
mando  :  quod  ita  esse  probatur.  Tum  ex 
consuetudine  Ecclesia;  quae  est  optimus 
Scripturarum  interpres.  Tum  ex  ipso  con¬ 
textu.  Unde  mendaciter  extundunt  Magde- 
burgici,  omnes  ibi  congregatos  dixisse  sen¬ 
tentiam.  Amesius  1.  :  a  In  rebus  fidei,  homi¬ 
nibus  nullum  judicium  competit,  nisi  inqui¬ 
sitionis,  discretionis,  et  consultationis.  Futi¬ 
lis  est  igitur  distinctio  inter  «  definientes  et 


consultantes  » .  Resp :  Futile  et  haereticum  est 
hoc  effugium,  toti  Ecclesiae  a  temporibus 
Apostolorum  usque  ad  nos  e  diametro  ad¬ 
versum.  Ad  quid  enim  sanxissent  cum  ana* 
themate  ogoouaiov  Patres  Nicaeni,  Qeotoxov  E- 
phesini  etc.  Non  est  certe  hoc  nudae  discre¬ 
tionis,  sed  auctoritatis  judicialis,  quam  et 
executio  politica  ex  legibus  Caesareis  se¬ 
quebatur,  ut  constat  ex  tit.  Cod.  de  haereti¬ 
cis.  Amesius  2.  :  «  Apostoli  non  indigebant 
consultatione  presbyterorum.  Si  igitur  per 
se  voluissent  definire,  per  se  etiam  soli  con- 
sultassent.  Bene  consulere  majoris  est  virtu¬ 
tis,  quam  ex  aliorum  consilio  bene  definire 
quamvis  hoc  sit  majoris  potestatis.  Hac  igi¬ 
tur  sententia,  quod  perfectius  est  tribuitur 
presbyteris,  et  Apostolis  minus  perfectum  ». 
Resp.  1.  :  Gum  Apostoli  omnes  et  singuli  se¬ 
orsior  etiam  fuerint  in  definiendis  fidei  re¬ 
bus  infallibiles,  (ut  nec  Lutherani  cum  Cal- 
vinistis  inficiantur),  ad  quid  opus  cogere 
Concilium  ad  definiendam  controversiam  de 
abrogatione  legalium  ?  numquid  ut  exhibe¬ 
rent  posterioribus  saeculis  modum  et  formam 
in  ejusmodi  negotiis  ?  Resp.  2  :  Vel  nomine 
«  seniorum  »  intelliguntur  ii,  qui  sunt  pre¬ 
sbyteri,  seu  sacerdotes  non  Episcopi  ;  et  sic 
dicitur  iis  competere  munus  consultandi, 
seu  disputandi  et  disquirendi  res  controver¬ 
sas  ;  vel  intelliguntur  per  seniores  Episcopi, 
(ut  alias  non  raro  sic  dictos  constabit  ex  in¬ 
fra  dicendis),  et  sic  habetur  intentum.  Hoc 
vero  munus  certe  non  est  excellentius  mu¬ 
nere  judicandi.  Disputare  enim  est  ultro 
citroque  inventis  argumentis  quaerere  veri¬ 
tatem  ;  judicare  autem  cum  infallibilitate, 
est  sine  comparatione  majoris  facultatis. 
Quis  non  malit  (etiam  citra  donum  infallibili- 
tatis)  pollere  acri  et  limato  judicio  de  rebus, 
quam  felicitate  inveniendi  rationes  pro 
utraque  parte  ?  Amesius  3  :  «  Immerito  ac¬ 
cusantur  a  Bellarmino  fideles  Hierosolymi¬ 
tani  inordinatae  coitionis,  quasi  absque  vo¬ 
catione  ingessissent  sese  in  publicum  et  sa¬ 
crum  consessum  ».  Resp  :  Haec  accusatio 
affingitur  Bellarmino ;  tantum  enim  ait  : 
Convenisse  Apostolos  et  seniores  etc.,  ubi 
nulla  mentio  fit  plebis.  Et  numquid  hoc  ve¬ 
rissimum  ?  Amesius  4  :  «  Quod  nihil  tribuit 
plebi  quam  audire,  et  non  reclamare,  hoc 
textui  aperte  repugnat :  Visum  est  Apostolis, 
presbyteris  cum  tota  Ecclesia  scribere,  mit¬ 
tere,  non  imponere  onus  etc.  ».  Resp  :  Plus 
hinc  non  infertur  quam  consensus  et  appro¬ 
batio  plebis,  qui  includitur  in  audiendo,  efc 


DE  CONCILIIS  ET  ECCLESIA. 


359 


non  reclamando.  Porro  non  sunt  obiter  no¬ 
tanda  quse  deinceps  Amesius,  ad  continuam 
Ecclesiae  praxim  a  Bellar,  allegatam,  re¬ 
spondet  :  «  Consuetudinem  potius  debere 
probari  ex  Scriptura»  (Galvinistico sensu  ac¬ 
cepta)  «  quam  Scripturam  »  (hoc  est,  ve¬ 
rum  ejus  sensum)  «  ex  praxi  Ecclesiae  »• 
Nempe  soli  Novatores  melius  intelligunt 
Scripturas,  quam  omnium  saeculorum  Pasto¬ 
res  et  Doctores.  Ad  illud  quod  ex  S.  Luca 
dixerat  Bellarm.  Apostolos  et  Seniores  tan¬ 
tum  vocatos,  ait  Amesius  :  «  Nihil  hinc 
elici  posse  adversus  Presbyterorum  voces 
definientes  ».  Resp  :  Sit  ita,  elicitur  tamen 
ex  sequentibus.  Quod  enim  vers.  7.  «  mag¬ 
na  disquisitione  »  facta  inter  Apostolos  et 
seniores,  postmodum  soli  Petrus,  Paulus, 
Barnabas,  et  Jacobus  loquentes  introducan¬ 
tur,  nec  quis  alius  post  eos  sententias  dixe¬ 
rit  ;  sequitur,  solos  Apostolos,  non  autem 
seniores  sententiam  definitivam  tulisse. 

II.  —  Argument.  :  «  Concilium  generale 
universam  Ecclesiam  repraesentat.  Ergo  de¬ 
bent  adesse  homines  ex  omni  genere.  »  Bel¬ 
larm.  :  Optimus  modus  repraesentandi  est, 
quo  per  Principes  repraesentantur  populi. 
Amesius  1  :  «  Hac  igitur  arte  solus  Papa, 
qui  Principem  se  dicit  totius  Ecclesiae,  om¬ 
nes  potest,  repraesentare,  et  omnia  definire 
sine  Concilio,  idque  optimo  modo.  »  Resp  : 
Absolute  loquendo  posse  id  fieri,  jam  supra 
probatum  est,  ubi  de  infallibilitate  Papae. 
Non  tamen  sequitur,  hunc  modum  esse  opti¬ 
mum  in  quovis  eventu.  Meminisse  vero  de¬ 
bebat  Amesius,  quod  supra  diximus  cum 
Bellarm.  regimen  Ecclesiae  monarchicum 
temperatum  esse  aristocratia  ;  unde  prin¬ 
cipes  habent  veram  supefioritatem  (licet 
non  independentem  a  Papa),  non  autem  de¬ 
legatam  tantum  aut  vicariam  potestatem. 
Amesius  2:  «Episcopi  non  sunt pYincipes  aut 
domini  Ecclesiarum,  ullo  alio  jure,  quam 
quo  Christi  locum  occuparunt  ».  Sit  ita, 
quid  hoc  ad  rem,  aut  contra  nos  ?  Amesius 
3  :  «  Optimus  modus  repraesentandi  societa¬ 
tem  aliquam  liberam,  est  ille,  qui  ex  liber¬ 
tate  electionis  est  oriundus  »  Resp  :  Hanc 
puritanam  haeresim  merito  nobiscum  ex¬ 
plodunt  etiam  Protestantes  Angli  et  Luthe- 
rani. 

III.  —  Argument.  :  «  Communis  causa 
communibus  votis  est  juvanda  ;  sed  fidei 
causajest  communis» .  Bellarm. :  «  Causafidei 
ad  Praelatos  pertinet  ut  Doctores  ;  ad  caete- 
ros,  ut  discipulos.  Amesius  1.  «  Non  soli, 


neque  praecipue  Doctores  sunt  Episcopi  Pa- 
pales  ».  Resp  :  Omnes  ex  officio  debent  esse. 
Si  secus  accidat,  facti  est,  non  juris.  Ame¬ 
sius  2.  :  «  Discipuli  etiam  idoneis  dotibus 
aucti,  possunt  ex  occasione  docere  ».  Esto  ! 
modo  inter  suos  limites  se  contineant ;  et  si 
foeminae  sint,  in  Ecclesia  taceant.  At  quomo¬ 
do  hinc  enervatur  responsio  Bellarmini  ? 

IV. — Argument.  :  «Unius  etiam laici  sen¬ 
tentia  Scripturae  auctoritate  magis  munita 
praeponi  debet,  et  saepe  praeposita  fuit  sen¬ 
tentiae  totius  concilii,  Panormitano  et  Ger- 
sone  auctoribus.  Multi  etiam  laici  sunt  Epi¬ 
scopis  doctiores.  »  Bellarm.  I.  :  Sententia  ali 
cujus  privati  potest  anteponi  sententiae  con¬ 
cilii  generalis  ante  definitionem,  dum  causa 
discutitur  ;  et  post  definitionem,  cum  con¬ 
stat  concilium  fuisse  illegitimum  ;  nullatenus 
vero  post  definitionem  concilii  legitimi. 
Amesius  1.  :  «  Quae  sententia  in  discussione 
anteponenda  est,  debet  etiam  illa  in,  et  post 
definitionem  anteponi.  Sicut  enim  conclusio 
sequitur  ex  praemissis,  sic  definitio  ex  dis¬ 
cussione.  Veritas  enim  est  unica,  et  unius 
ejusdemque  valoris,  sive  post,  sive  ante 
hominum  placita  spectetur  ».  Resp  :  Veritas, 
sine  dubio,  non  est  nisi  unica  in  indivisibili 
consistens  :  ac  proinde  quae  semel  in  discus¬ 
sione  vera  fuit,  semper  talis  manet  ;  et  hoc 
in  se.  Quoad  nostram  vero  notitiam  verita¬ 
tis,  certum  est,  nullum  fidelem  unquam  in 
dubium  vocasse  definitionem  alicujus  conci¬ 
lii  cecumenici,  ut  legitimi  ab  omnibus  re¬ 
cepti  :  unde  non  potest  quoad  hoc  institui 
comparatio  inter  ejus  definitionem  et  sen¬ 
tentiam  alicujus  privati  ;  solum  ergo  potest 
esse  comparatio  inter  sententiam  privati,  et 
definitionem  concilii  dubii,  vel  non  confir¬ 
mati.  Sed  hoc  nil  ad  rem,  nec  contra  nos. 
Amesius  2  :  «  Sententia  Scripturis  munita 
ejusdem  auctoritatis  est  cum  ipsa  Scriptu¬ 
ra  ».  Resp.  :  Si  de  vero  sensu  constet  ex 
traditione  Ecclesiastica,  concedo  ;  si  contra, 
nego.  Quod  si  a  sententia  Scripturis  munita  ». 
accipiatur  more  Lutherano-Calvinistico,  se¬ 
minarium  erit  omnium  errorum  ;  quis  enim 
haereticorum  non  contendit  suam  senten¬ 
tiam  Scripturis  muniri  ?  Amesius  3  :  «  Bel¬ 
larm.  hic  omnia  concilia  Papaiia  mere  hu¬ 
mana  esse  prodit,  dum  hominum  personas 
in  eorum  definitionibus  «  primas  »  tenere 
affirmat  ».  Resp  :  Non  nisi  calumniando  aut 
cavillando  hoc  infertur.  Primas  enim  dese¬ 
rimus  auctoritati  legitimorum  Pastorum, 
quibus  infallibilis  assistentia  a  Christo  pro- 


360 


VIND1CLE 


missa  est :  meritoque  postponimus  eruditioni 
alicujus  hominis  privati.  Non  nisi  a  super 
cathedram  sedentibus  Scribis  »  jussit  Chri¬ 
stus  praestare  obsequium  Matth.  xxiii. 
vers.  2.  3.  Bellarm.  IT.  :  Gonditionalis  est  lo¬ 
cutio  Panormitani  et  Gersonis  (sicut  illud 
Apostoli  Gal.  i.  Sinos  aut  Angelus  de  coelo 
evangelizet ) ;  unde  non  licet  colligere,  con¬ 
cilia  errare  posse.  Amesius  :  «  Imo  absolute 
hoc  supponebatur  tum  temporis,  non  tan¬ 
tum  posse  concilia  errare,  sed  etiam  de  facto 
errasse,  ut  testatur  Card.  Cusanus  lib.  n  de 
conc.  Carth.  cap.  2.  »  Resp  :  Cusanus  et 
alii  ejus  tempori^,  si  tale  quid  pronuntia¬ 
runt,  sine  dubio  locuti  sunt  de  conciliis  ge¬ 
neralibus  acephalis,  aut  illegitimis  ;  si  modo 
sermo  sit  de  errore  in  quaestionibus  fidei. 
Caeteroquin  nemo  Catholicus  est,  fuit,  aut 
erit,  qui  in  dubium  vocet  concilii  generalis 
confirmati  definitionem.  Bellarm.  111.  :  Epi¬ 
scopi  auctoritatem  habent  judicandi,  non 
quia  docti  sunt,  sed  quia  sunt  principes  ha¬ 
bentes  jurisdictionem  Ecclesiasticam  :  sicut 
etiam  in  judicibus  politicis  requiritur  qui¬ 
dem  probitas,  et  peritia  juris,  tamen  non 
ideo  licet  privato  doctori  et  probiori  detur¬ 
bare  judicem  de  suo  throno.  Amesius  1  : 
«  Facultas  judicandi  est  a  doctrina  ;  aucto¬ 
ritas  publica  ex  delegatione  publica  accedit. 
Ergo  judicium,  et  quoad  facultatem  et  quoad 
auctoritatem  convenire  potest  doctis,  qui 
non  sunt  Episcopi  ».  Resp.  :  Negatur  poste¬ 
rior  pars  antecedentis,  quse  falsa  est  in  Ec¬ 
clesia  Catholica,  etsi  vera  sit  in  Synagogis 
puritanicis  etc.,  ubi  omnes  fiunt  ad  gustum 
popelli,  qui  apud  illas  merito  vocatur  Domi¬ 
nus  Omnes.  Et  quoad  hos  a  plebe  delegatos 
ministellos  transeat  conseq.  Amesius  2. 
«  Episcopis  non  doctis  facultas  et  potentia 
deest  judicandi  :  ergo  frustra  illis  commu¬ 
nicatur  auctoritas.  Multo  plus  valet  ad  judi¬ 
cium  doctrina  sine  publica  auctoritate,  quam 
talis  auctoritas  sine  doctrina».  Resp  :  Se¬ 
curi  sumus,  quod  Ecclesia  Dei  usque  ad 
consummationem  sanctorum  habitura  sit 
Pastores  et  Doctores  idoneos  ad  judicandum 
quantum  necessarium  et  satis  est.  Hinc 
porro  patet,  quantum  absit  spiritus  ille  Pu- 
ritanicus  a  sensu  SS.  Patrum,  e  quibus  S. 
Hieronymus  etsi  longe  eruditissimus,  tamen 
a  Damaso  Papa  per  Crucifixum,  per  oaoouatov 
Trinitatem  flagitabat  decisionem  dubii  de 
tribus  hypostasibus. 

V.  —  Argument.  «  In  primitiva  Ecclesia 
^Uae  causae  fidei  coram  populo  tamquam 


judice  fuerunt  disputatae  ».  Bellarm.:  Datum 
est  populo  judicium  privatum,  non  publi¬ 
cum  ;  et  hoc,  quia  non  poterat  aliter  fieri  ; 
tunc  scilicet  cum  haeretici  impune  versantur 
cum  Catholicis,  et  multos  seducunt,  expedit 
quandoque,  publicas  coram  populo  disputa¬ 
tiones  inire,  et  relinquere  judicium  populo, 
ut  sequatur,  quas  viderit  melioribus  ratio¬ 
nibus  niti.  Amesius  :  «  Neque  potest  aliter 
unquam  fieri,  ut  populus  vera  fide  sententiae 
alicui  assentiatur  sine  ullo  judicio  suo  ». 
Resp  :  Hoc  quidem  verum  est  de  judicio 
simplicis  assensus,  falsum  vero  non  tantum 
de  judicio  definitivo  et  auctoritativo,  sed 
etiam  de  judicio  discretivo  ;  cum  innumera¬ 
biles  sint  fideles  (ut  S.  August.  loquitur) 
quos  non  intelligendi  vivacitas,  sed  in  cre¬ 
dendo  simplicitas  tutos  facit.  Unde,  quia 
in  grege  Lutherano-Calvinistico  talis  in  cre¬ 
dendo  simplicitas  ridetur,  vel  hinc  liquet, 
quantum  misera  plebs  distet  a  plebe  quin¬ 
que  primorum  sacculorum.  Sed'  audiamus 
mysterium  novi  Evangelii,  quo  claudit  hoc 
caput  Amesius  :  «  Judicium,  inquit,  populi 
conjuncti,  est,  ut  a  nonnullis  vocatur  popu- 
licunl  atque  adeo  publicum,  non  privatum»  . 

Gerhardus  circa  hanc  queestionem  oppido 
jejunus  est  :  Paucula  movet  a  th.  20.  usque 
ad  2o.  quae  fere  coincidunt  cum  Amesianis. 
Perquam  inepte  vero  th.  23.  ex  conc.  Ba- 
sileensi  (quod  sub  finem  constabat  fere  solis 
presbyteris,  ideoque  schismaticum  et  illegiti¬ 
mum  semper  habitum  est  a  Catholicis)  pro¬ 
bat  :  non  penes  Episcopos  tantum  esse  jus 
suffragii.  Quam  vecors  est  illa  pervicacia, 
cum  ex  tot  conciliis  sine  controversia  legiti¬ 
mis  non  possit  ostendere  intentum,  utpote 
oppositum  clare  testantibus,  nihilominus 
dicere  :  «  Interim  nobis  sufficit,  quod  Pa¬ 
tres  concilii  Basileensis  illud,  licet  contra 
morem  omnis  antiquitatis,  approbaverint». 
Sed  si  haec  non  est 'haeretica  pervicacia,  et 
perversitas,  quid  est  ?  Porro  ineptius  est, 
quod  mox  addit  :  «  Bellarm.  cap.  16.  in 
hac  ipsa  quaestione  provocat  ad  .conc.  Car¬ 
thaginiense  a  Cypriano  institutum,  quod  ta¬ 
men  ipse  (Bellarminus)  reprobat  ».  Resp.  : 
Concilium  hoc  Carthaginiense  merito  repro¬ 
batur  ab  omnibus,  ob  errorem  Anabaptisti- 
cum  perperam  definitum.  Interim  optime  ex 
eo  deducitur  mos  antiquissimus  conciliorum, 
ut  in  his  adsint  quidem  presbyteri,  diaconi 
et  laici,  sed  soli  tamen  Episcopi  sententiam 
dicant.  Pessime  autem  ex  conciliabulo,  ra¬ 
tione  materiae  et  formae  damnato,  probatur 


DE' CONCILIIS  ET  ECCLESIA. 


361 


mos  toti  antiquitati  Ecclesiasticae  evidenter 
contrarius. 

Ad  CAPUT  XVIII. 

Episcopos  in  conciliis  esse  veros  judices, 
probat  Bellarm.  I.  ex  Deut.  xvii.  vers.  12. 
ubi  dicitur,  ut  qui  non  obedierit  eorum  (Sa- 
cerdotum-Judicum)  sententiae,  morte  con¬ 
demnetur.  Amesius  1.  :  «  Saepius  antea  locus 
iste  ad  Pontificem  Romanum  a  Bellarmino 
detortus  est  :  sibimet  igitur  non  constat, 
cum  illum  hic  ad  concilium  refert.  »  Resp.: 
Non  sequitur. Nam  judex  principalis  est  Papa, 
sive  cum  concilio  generali,  sive  cum  delectis 
Cardinalibus  et  Theologis  etc.  Etjam  in  ve¬ 
teri  Testamento  Summus  Sacerdos  erat  judex 
in  causis  gravioribus  cum  Synedrio.  Alia 
frivola  effugiola  Amesii  excussa  sunt  supra, 
ubi  de  judice  Controv.  et  de  Romano  Pon¬ 
tifice.  Cajetani  Commentaria,  qua?  allegat, 
ob  rationem  alibi  indicatam,  apud  Catho¬ 
licos,  sunt  levis,  aut  potius  nullius  auctori¬ 
tatis.  Quod  autem  «  lex  illa  fuerit  »  aliquo 
modo  «  judicialis»,  nihil  obstat.  Nam  si 
potuit  Vet.  Test.  Pontifex  imperare  assen¬ 
sum,  cur  non  etiam  in  Nov.  Test.  Papa  aut 
concilium  generale?  Illud  sane  nec  est  judi- 
diciale  nec  cseremoniale,  quod  omnes  sub 
poena  gravi  debuerint  acquiescere  sententice 
supremi  judicis  in  causis  tam  spiritualibus 
quam  saecularibus.  Sed  operae  pretium  est 
bene  ponderare  insignem  Amesii  clausulam, 
cum  ait  :  «  .Equitate  illius,  inobedientia  illa 
sola  damnatur,  quae  provenit  ex  superbia, 
non  illa  quae  provenit  ex  conscientia  erga 
Deum.  »  Egregia  sane  distinctio !  qua  stante 
nemo  damnari  poterit  haereseos.  Quis  enim 
etiam  haeresiarcharum  non  praetendit  se 
Ecclesiae  judicio  repugnare  «  non  ex  super¬ 
bia,  sed  ex  conscientia  erga  Deum  »  ?  cum 
nihilominus  secundum  S.  Augustinum  «  ma¬ 
ter  omnium  haereseon  sit  superbia. 

II.  —  Bellarm.  :  «  Si  Ecclesiam  non  au¬ 
dierit,  sit  tibi  sicut  ethnicus  et  publicanus , 
Matth.  xviii.  vers.  17.  Ubi  vel  maxime  in¬ 
cluditur  sententia  legitimi  concilii,  cui  obe- 
diendum  sit.  Amesius  putat  :  «  admissa  hac 
Bellarmini  interpretatione,  concludi  pariter 
posse  praetoriam  potestatem  uniuscujusque 
peculiaris  Ecclesiae  ».  Resp.  :  Nihil  esse  in¬ 
commodi  in  hac  illatione,  si  cum  debita 
proportione  intelligatur  ;  ut  nempe  quivis 
Episcopus  habeat  jurisdictionem  coaetivam, 
qua  per  censuras  possit  contumaces  arcere 


a  coetu  fidelium  :  non  tamen  recte  infertur 
hinc  infallibile  judicium  in  Ecclesiis  parti, 
cularibus;  quia  haec  non  requiritur  ad  om¬ 
nem  jurisdictionem,  sed  tantum  ad  eam  quae 
definit  ex  cathedra. 

III.  —  Bellarm. :  Actor,  xv.vers.  41.  et  xvi. 
vers.  4.  Paulus  praecipiebat  Ecclesiis  custo¬ 
dire  decreta  Apostolorum.  De  quibus  notan¬ 
dum  I.  Quod  non  fuerint  ex  Scripturis  defi¬ 
nita.  2.  Quod  non  fuerint  permissa  examini 
discipulorum.  3.  Quod  ut  vera  lex  in  con¬ 
scientia  obligabant.  Amesius  1.  :  «  Major  fuit 
Apostolorum  auctoritas,  quam  ut  Episcopi 
ordinarii  debeant  illis  aequari ;  quasi  par 
esset  ratio  decretorum  ab  istis,  et  ab  illis 
factorum  ».  Resp.  :  Hoc  gratis  assumitur 
sine  ulla  probatione. Etsi  enim  Apostoli  alias 
etiam  singuli  essent  infallibiles,  et  librorum 
Canonicorum  scriptores  ;  videntur  tamen  in 
eo  concilio  Hierosol.  non  tam  munus  gessisse 
Apostolorum  extraordinariorum,  quam  Pa¬ 
storum  ordinariorum,  qui  Successoribus 
paradigma  exhiberent  celebrandorum  con¬ 
ciliorum.  Ad  quid  enim  alias  opus  erat 
divinitus  inspiratis,  et  illuminatis  «  magna 
conquisitione  illa?  vel  (ut  Lutherana  versio 
in  glossatis  Jenensibus  habet)  altercatione 
illa  ultro  citroque  disputantium  »  ?  Amesius 
2.  «  Falsum  est,  ad  suffragia  hominum  sine 
Scripturis  facta  esse  illa  decreta.  »  Resp.  : 
Frustra  negat  Amesius  assertum  Bellarmini ; 
nullo  loco  Scripturae  producto,  quo  Apostoli 
usi  sint.  Non  enim  quaeritur,  an  sententia 
illa  Apostolorum  definitiva  potuerit  utcum¬ 
que  aliquibus  Vet.  Test.  testimoniis  com¬ 
probari  ?  sed,  an  Apostoli  ullo  tali  testimonio 
usi  sint?  Hoc  postremum  fingit  Amesius  ex 
suo.  Amesius  3.  «  Divina  fuerunt  mandata 
cum  charitate  necessario  connexa,  Roman. 
xv.  et  xvi.  atque  adeo  potuerunt  simpliciter 
imperari  ».  Resp.  :  Quaenam  illa  mandata 
tam  necessario  charitati  connexa?  Et  si 
connexio  tam  necessaria,  quid  opus  erat 
tanta  conquisitione?  Anne  Apostoli  tam  fu¬ 
erunt  stupidi,  ut  sine  disputatione  non  vide¬ 
rent  eam  connexionem, quam  lynceus  noster 
Puritarms  liquido  perspicit?  Quae  de  «ratione 
scandali  »  subdit,  excussa  sunt  lib.  de  Rom. 
Pont. 

IV.  —  Concilia  omnia  dicunt  anathema 
non  obtemperantibus  :  vocant  sua  decreta, 
canones,  sive  leges  ecclesiasticas;  Episcopi 
definiendo  subscribunt  :  In  concilio  Chalce- 
donensi  qui  noluerunt  acquiescere,  pro  hae¬ 
reticis  habebantur;  quae  omnia  sunt  apertis- 


362 


VINDICIS 


sima  argumenta,  quod  concilia  sint  vera 
judicia.  Amesius  1.:  «In  articulis  doctrinae 
fundamentalis  anathema  dixerunt  veteres, 
non  ex  sua,  sed  ex  Dei  et  Scripturae  aucto¬ 
ritate,  non  obtemperantibus.  In  aliis  vel  non 
sic  fecerunt,  vel  humani  aliquid  in  eo  passi 
sunt  ».  Resp.  1.  :  Illa  distinctio  articulorum 
in  fundamentales  et  non  fundamentales  est 
musteorum  ministrorum  e  grege  Lutheri  et 
Calvini,  toti  antiquitati  incognita.  Resp.  2.: 
Potdstas  anathematizandi  est  sine  dubio  Dei 
principaliter,  ac  ab  eo  dependens;  {non  enim 
est  potestas  nisi  a  Deo ;  Rom.  xm.  vers.  I.) 
sed  nihilominus  verissime  competit  Ecclesiae 
Praesidibus  ut  Ministris  Dei.  Resp.  3.  :  Qui¬ 
cumque  in  vetustis  conciliis  generalibus  ana¬ 
thema  dixerunt  contumacibus  ;  etiam  extra 
articulos,  quos  Amesius  ait  «  fundamen¬ 
tales,  non  aliquid  humani  passi  sunt»  ;  sed 
Novatores  potius,  qui  universam  Dei  Eccle¬ 
siam  docere  impie  praesumunt  cum  Amesio, 
diabolici  «  aliquid  in  eo  patiuntur  ».  Ame¬ 
sius  2.  :  c<  Canon  SictxuTiwut?,  Siocra^i;,  minus 
aliquid  sonant  apud  veteres  Eccles.  scri¬ 
ptores,  quam  lex.  Directionis,  cautionis,  et 
commodae  ordinationis  sunt  illae  voces  ;  non 
coactionis  et  auToxpaxopiai;.  Nempe  a  Puri- 
tano  debent  discere  Catholici  Praesules,  quid 
canon  significet,  et  quidem  nec  leviter  id 
probante  !  Audet  insuper  effrons  Calvinista 
negare,  «  esse  undequaque  vera,  quae  a 
Bellarm.  ex  Chalcedonensi  concilio  narran¬ 
tur;  et  licet  vera  essent ,  inquit,  nihil  juris 
probarent, sed  factum  tantum» . Atfactum  hoc 
non  tantum  liquido  constat  ex  actis  concilii, 
sed  et  nulli  nisi  haeretico  perfrictae  frontis  in 
mentem  venit,  universalem  praxim,  quae 
ipso  etiam  jure  caesareo  comprobata  legitur, 
in  dubium  vocare. 

Y.  —  Bellarm.:  Si  non  in  conciliis  agen¬ 
dum  esset  suffragiis ,  sed  disputationibus 
tantum,  perperam  fieret,  ut  soli  Episcopi 
sententiam  ferrent  :  frustra  etiam  vocaren¬ 
tur  Episcopi  aliqui  rudes  et  simplices,  quales 
aliqui  fuere  in  concilio  I.  Nicaeno.  Amesius 
praeter  convicia  et  calumnias  nihil  habet 
quod  huic  argumento  opponat.  Sed  et  Ge- 
rhardus  hic  silet. 

Aci  CAPUT  XIX. 

I. —  Bellarm.:  Papae  est  praesidere,  vel  per 
se,  vel  per  Legatos  :  Dico,  vel  per  Legatos 
etc.,  quia  Summus  Pontifex,  numquam  per 
se  interfuit  conciliis  Orientalibus;  idque  non 


casu,  sed  certa  ratione  factum  esse  patet  ex 
epist.  17.  ad  Theodosium,  et  47.  ad  Con¬ 
cilium  Chalcedonense.  Forte  1.  quia  non 
videbatur  convenire,  ut  caput  sequeretur 
membra.  2.  Quia  imperator  in  illis  praeside¬ 
bat  saltem  quoad  locum  materialem,  quod 
etiam  voluisset  facere,  ipso  Papa  praesente  : 
Ne  ergo  vel  princeps  saecularis  sederet  ante 
Papam,  vel  tumultus  excitaretur,  non  ibat 
ad  illa  concilia  Papa,  sed  Legatos  tantum 
mittebat.  Amesius  eodem  tono,  quo  finivit 
prius,  inchoat  hoc  caput.  Ait  1.: «  Hinc  appa¬ 
rere  plus  satis  superbiae  Antichristianae.  2. 
Egregium  caput  praebet  se  Papa,  dum  mem¬ 
brorum  congregationi  maxime  omnium 
solemni  non  dignatur  adesse.  3.  Imperatores 
summa  cum  injuria  deturbatos  esse  quoad 
locum  materialem  a  Papa.  4.  Intolerabile 
esse  in  successore  Petri,  non  posse  tolerare, 
ut  imperatorem  ipsum  habeat  supra  se  se¬ 
dentem  :  Vx  vobis  scribae  etc.  Luc.  xi.  vers. 
43.  Resp.:  Amesius  judicat  perverse,  quia 
ex  affectu  exulcerato  in  Papam  judicat. 
Numquid  potest  sincera  humilitas  stare  cum 
eo,  ut  simul  muneris  pastoralis  eminentis- 
sima  dignitas  servetur?  Cur  non  potius  re¬ 
prehenditur  superbia  imperatorum  Graeco¬ 
rum,  qua  ambiebant  primum  locum?  Nonne 
par  est,  ut  ovis  pastori  primas  deferat? 
Claudit  porro  Amesius  convicia  illustri  men¬ 
dacio  ,  cum  ait  :  «  Superbia  hac  Papae 
factum  est,  ut  celeberrima  illa  concilia  (Pon¬ 
tificiorum  sententia)  certam  illam  directionem 
non  habuerint  in  decretis  condendis,  quam 
praesentia  Papae  provincialibus  quibusdam 
synodis  dicitur  impertiisse  ».  Quis,  quaeso, 
Pontificiorum  ita  sensit,  dixit,  scripsit? 

II.  —  Bellarm.  :  Papa  est  pastor  et  pater 
Ecclesiae  universae  :  omnes  alii  surit  ejus 
oves  (ut  plura  concilia  id  agnoverunt).  Quis 
vero  dubitet,  an  patres  filiis,  et  pastores 
ovibus  praesidere  debeant ;  an  filii  patribus, 
et  oves  pastoribus?  Amesius  :  «  Hoc  est 
quaestionem  petere,  non  probare.  »  Resp.  : 
Jam  probata  est  tom.  i.  lib.  i.  de  Rom.  Pont. 

III.  — Bellarm.:  In  conciliis  Apostolorum 
Act.  xv.  Petrus  praesedit,  ut  affirmat  S. 
Hieron.  Epist.  ad  S.  Augustin.  Amesius  1.: 
«  Si  Petrus  praesedisset  illo  tempore,  non 
sequitur  eum  semper  praesedisse  :  et  si 
semper  praesedisset,  honorem  istum  Legatis 
absentibus  delatum  fuisse.  Si  et  Petro  et  Le¬ 
gatis  ej  us  concessum  fuisset  de  facto, quomodo 
necessitas  inde  concludi  potuisset  de  jure? 
Si  jus  hoc  Petri  fuisset,  tabulae  tamen  nullae 


DE  CONCILIIS  ET  ECCLESIA. 


363 


proferuntur,  quibus  illud  descendisse  pro¬ 
batur  ad  Papam  ejusque  Legatos,  tamquam 
ad  haeredes  ejus  ex  asse.  »  Resp.:  Sequitur 
sane  tum  ex  eo  facto,  tum  ex  caeteris  Petri 
praerogativis  in  lib  de  Roman.  Pont,  id  juris 
eumsemper  obtinuisse, et  ad  haeredes  trans¬ 
misisse  ;  collatum  enim  ei  est,  non  in  com¬ 
modum  personae  suae  et  successorum  ejus, 
sed  in  bonum  Ecclesiae  totius. Tabulae  optimae 
sunt  praxis  continua  Ecclesiae  ;  quae  non 
potest  ita  ad  libitum  in  omnem  partem  tor¬ 
queri,  ut  Novatores  S.  Scripturam  pro  suo 
placito  torquent.  Amesius  2.:«  Falsum  vide¬ 
tur  esse  illud  ipsum,  quod  affirmatur  de 
Petro.  Magis  enim  innuitur  in  textu,  Jaco- 
bum  fuisse  Praesidem,ut  Dion.  Carth.  obser¬ 
vat  ».  At  quae  sunt  illa  indicia,  quibus  hoc 
innuitur?  cur  non  vel  unicum  opposuit  iis, 
quae  Bellarm.  proposuit,  scilicet  :  «  quod 
Petrus  primus  surgit,  primus  loquitur,  pri¬ 
mus  quaestionem  definit,  et  omnes  senten¬ 
tiam  ejus  sequuntur,  inquit  S.  Hieron. 

IV.  —  Bellarm.  :  Idem  probatur  ex  Actis 
primorum  generalium  conciliorum.  In  Ni¬ 
caeno  I.  praesidebant  nomine  Rom.  Ponti¬ 
ficis  Hosius  Episcopus,  Vitus  et  Vincentius 
Presbyteri,  ut  patet  ex  eorum  subscriptione 
ante  omnes  alios ;  quod  certe  non  poterat 
illis  competere,  nisi  quatenus  locum  Sylve- 
stri  Papae  tenebant.  Unde  etiam  Photius 
(Romanae  Sedi  alias  satis  iniquus)  in  libro 
de  septem  Synodis,  fatetur,  Sylvestrum  per 
suos  Legatos  Nicaeno  Concilio  auctoritatem 
contulisse.  In  II.  generali  Constantinopoli- 
tano  nemo  quidem  adfuit  Occidentalium, sed 
eodem  tempore  celebrabatur  a  S.  Damaso 
Romae  synodus  Occidentalium,  quibus  se 
animo  (cum  justis  de  causis  corpore  non 
possent)  conjunxere  Orientales  Constanti- 
nopoli  congregati.  Quod  autem  PP.Constan- 
tinopolitani  agnoverint  Damasum  Caput 
suum,  et  ipse  eos  filios,  patet  ex  Epistolis 
eorum  apud  Theodoretum.  In  III.  generali, 
Ephesino  scilicet, praesedisse  Coelestinum  Pa¬ 
pam  per  S.Cyrillum  legatum  suum, testantur 
omnes  historici,  Evagrius,  Prosper,  Photius, 
Nicephorus,  Liberatus,  Theodosius  impera¬ 
tor  vero  testatur  in  Epist.  ad  illud  concilium 
se  mississe  Candidianum  comitem  ad  illud 
concilium,  non  ut  misceret  se  quaestionibus 
Ecclesiasticis,  sed  ad  synodi  defensionem. 

*  Offucias  Calvini  a  Bellarmino  hic  recte  dis¬ 
cussas  esse,  vel  suo  silentio  approbat  Ame¬ 
sius.  In  IV.  generali,  Chalcedonensi  scilicet, 
interfuit  quidem  Martianus  imperator,  et 


sedit  primo  loco,  non  tamen  praesedit  ut 
judex;  ut  ipse  testatur  in  oratione  ad  syno¬ 
dum;  sed  ut  defensor  contra  violentiam,  ne 
videlicet,  (ut  in  praedatorio  Ephesino  conci- 
liabulo  factum  fuerat,)  vi  cogerentur  Epi¬ 
scopi  ad  subscribendum. Legatos  autem  Papae 
praesedisse,  nec  ipse  Calvinus  omnino  negare 
ausus  est,  etsi  plurimis  mendaciis  rem  invol¬ 
vat.  Amesius  suum  magistrum  ab  hoc  crimine 
ne  conatur  quidem  liberare,  convictus  nimi¬ 
rum  evidentia  veritatis  a  Bellarmino  in 
apricum  producta.  Ipse  tamen  conviciis  et 
mendaciis  tam  lucidam  veritatem  obumbrare 
tentat;  sed  in  tanta  verbositate  nec  guttam 
affert  solidae  rationis  vel  auctoritatis  ;  quasi 
vero  satis  sit  dicere  :  a  Quae  a  Bellarm.  affe¬ 
runtur,  nullius  sunt  momenti,  impudentiam 
suam  omnibus  prodit ;  ex  truncatis  et  detor¬ 
tis  Zonarae  verbis,  debitam  Papae  praesiden- 
tiam  in  Constantinopolitano  II.  concilio 
pueriliter  concludit  etc.  »  Nimirum  hoc  est 
enervare  Bellarminum,  apertis  mendaciis  et 
calumniis  obsistere  veritati !  Potuissentne 
verba  Zonarae  essq  apertiora,  quam  quae 
adduxit  Bellarminus?  nempe  :  «  Sub  Ju- 
stitiano  quintum  coactum  est  Concilium 
CLXV.  Episcoporum,  quorum  Princeps  fuit 
Vigilius  Papa.  »  Si  vero  haec  non  satis  vi¬ 
deantur  clara ;  nonne  Eutychius  Patriarcha 
Constantinopolitanus  in  Epist.  ad  Vigilium, 
mendacium  Calvini  et  Amesii  mille  annis 
ante  disjecit,  cum  scripsit  Vigilio  Papae  : 
«  Petimus,  praesidente  nobis  vestra  beatitu- 
dine,  de  tribus  capitulis  quaeri  et  conferri  » . 
Ejusdem  mendacissimi  tenoris  est  coccys- 
mus  ille  jam  toties  rejectus,  cum  addit  : 
(t  Nemo  unus  fuit  talis  praeses  tum  temporis, 
qualis  Papa  jam  vult  agnosci,  id  est,  gladio 
utroque  armatus,  nedum  qualis  fuit  Tridenti, 
ubi  omnia  agebantur  ex  ejus  praescripto.  » 
Decumanum  hoc  esse  mendacium  lecta  ge¬ 
nuina  hujus  concilii  historia,  dubitet  qui 
potest. 

Joann.  Gerhardus  a  th.  26.usque  ad  finem 
disp.  IX.  similia  pleraque  habet.  Videamus 
tamen  qualia  sint  quae  praeter  hactenus  dicta 
ipse  profert. 

Th.  29.  conatur  ex  actis  concilii  Chalce- 
donensis  ostendere,  «  Legatos  imperatoris 
non  solum  violentiae  depellendae  ergo,  sed 
etiam  cum  auctoritate  dicendae  sententiae 
adfuisse.  Nam,  inquit,  in  Act.  1.  in  damna¬ 
tione  haereticorum  haec  verba  usurpantur  ». 
Gloriosissimi  judices  et  amplissimus  senatus 
dixerunt  :  Homines  consulares  decreverunt 


3*4 


VINDICLE  DE  GONCILIIS  ET  ECCLESIA. 


ista  :  Si  ista  sanctissimo  Domino  nostro  im¬ 
peratori  placuerint  :  Imperator  Martianus 
legem  praescripsit  de  fide  Nicaena  constanter 
et  illibate  tenenda.  Haec  Gerhardus.  Verum 
hoc  non  est  ostendere  suam  assertionem  : 
sed  paradigma  illationis  Quodlibeticae. 

Quod  th.  30.  et  tribus  seqq.  «  synodi  ge¬ 
neralis  Constantinopolitanae »  conficere  vult, 
«  Papam  non  praesidere  necessario  vel  per 
se,  vel  per  Legatos,  concilio  legitimo,  etc.  » 
frustaneum  est.  Nam  constat  certe,  in  eo 
non  praesedisse  imperatorem,  sedNectarium 
Constantinopolitanum ;  quod  ideo  factum, 
quia  eodem  tempore  Damasus  Papa  convo¬ 
caverat  quidem  Episcopos  Orientis  Constan- 
tinopolim,  sed  inde  postea  volebat  eos  Ro¬ 
mam  venire,  ubi  ipse  coegerat  Synodum 
Episcoporum  Occidentalium,  ut  ita  Romae 
plenissimum  concilium  fieret.  Verum  cum 
ex  legitima  caiusa  a  Damaso  acceptata,  0- 
rientales  Romam  venire  non  potuerint,  ipsi 
Orientales  conjunxerunt  sese  animis  cum 
Occidentalibus,  licet  non  praesentia  corpo¬ 
rali.  Recognoverunt  tamen  ipsum  Damasum 
ut  caput  suum,  et  ipse  filios  eos  vocavit,  ut 
patet  ex  eorum  epistolis,  quae  exstant.  Sed 
ecce  !  Aliud  paradigma  illustre  illationis 
Quodlibeticse. 

Th.  34.  ex  eo,  quod  Legati  Romani  Pon¬ 
tificis  noluerint  sedere  in  concilio  II  Ephe- 
sino,  cum  vidissent  praesidere  Dioscorum, 
et  non  datam  S.  Sedi  praesessionem,  infert  : 
«  Nihilo  tamen  minus  Ephesinum  II  etiam 


absentibus  Legatis  Pontificis  decreta  fecit  : 
ergo  praesidentia  Pontificis  non  est  ad  con¬ 
cilium  simpliciter  necessaria  ».  Sic  est;  ad 
ovvoS&v  aucjttjXVjV  ,  aut  praedatorium  concili- 
abulum,  sicut  et  ad  conventicula  Luthera- 
norum  et  Calvinistarum,  nulla  opus  est  con¬ 
vocatione,  praesidentia,  et  confirmatione  Pa¬ 
pae.  Quid  vero,  hoc  ad  legitima  et  SS. 
concilia  cecumenica ,  ab  omnibus  summa 
cum  veneratione  recepta  ?  Nec  minus  insul¬ 
sum,  quod  th.  seq.  ex  praesidentia  Dioscori 
in  illa  praedatoria  Synodo  ab  imperatore 
extorta,  manifestum  esse,  ait,  imperatorem 
jus  designandi  Praesidem  concilii  sibi  desig¬ 
nasse.  Digna  Gerhardo  illatio,  ex  facto 
absurdo  jus  extundere  ! 

Omissis  denique  aliis,  notat  th.  ult. «Quod 
Papa  per  se,  vel  in  propria  persona  nolit  in- 
teresse  Conciliis  alibi  quam  Romae  congre¬ 
gatis.  Jam  vero  ad  conciliandam  alicui  con¬ 
cilio  infallibilitatem  non  sufficit,  Papam  per 
Legatos  ei  praesidere.  Ergo  Papa  aut  in  pro¬ 
pria  persona  concilio  praesideat,  autpraesidis 
partibus  sese  abdicet ;  Vel,  quod  idem  est, 
si  Papa  velit  conciliis  praeesse,  debet  etiam 
iisdem  interesse  ».  Resp.  :  Subsumptum 
illud  Gerhardi,  nec  habetur  in  S.  Scriptura, 
nec  per  se  notum  est.  Eget  igitur  robusta  pro¬ 
batione,  quam  nec  digito  tangit.  Ratio  au¬ 
tem  nostrae  sententiae  et  praxis  in  Ecclesia 
receptissimae  est,  quia  non  praesidentia,  sed 
confirmatio  Papae  reddit  nobis  concilium  in¬ 
fallibile. 


VINDICIAE 

l'!i()  LIBRO  SECUNDO 


DF  CONCILIORUM  AUCTORITATE 


Ad  CAPUT  I. 

Amesius  proposita  ex  Bellarmino  senten¬ 
tia  Catholica  :  Quod  concilium  generale  a 
Papa  confirmatum,  vel  in  fide  explicanda, 
vel  in  tradendis  morum  praeceptis  toti  Eccle¬ 
sia}  communibus,  errare  nequeat;  subjungit : 
« In  hac  sententia  Pontificiorum  nihil  revera 
tribuitur  concilio,  sed  totum  illud  quod  asse¬ 
ritur,  ad  Papam  efferendum  spectat.  Non 
dicunt  enim,  concilium  ne  quidem  a  Papa 
convocatum,  et  ipsius  Legatis  praesentibus 
celebratum,  non  posse  errare ;  sed,  errorem 
concilii  non  posse  a  Papa  confirmari.  Hoc 
autem  ex  eorum  sententia,  aeque  affirmari 
potest  de  concilio  Dicecesano,  sicut  Bel¬ 
larim  ostendit,  aut  de  consilio  unius  alicujus 
Doctoris  ».  Itcsp.  :  Quae  hic  praefatur  Ame¬ 
sius,  excepta  ultima  particula  (de  consilio 
unius  Doctoris)  admitti  possunt.  Debebat 
autem  Amesius  valida  ratione  vel  dicto 
Scripturae  luculento  refellere,  si  assentiri 
noluit.  Ut  enim  in  2.  parte  Irenici  cap.  b. 
quaest.  1.  dixi  :  Indefectibilitas  concilii  pen¬ 
det  a  Pontificia,  sed  non  vice  versa  :  etsi 
enim  Papa  teneatur  adhibere  media  huma¬ 
na,  pro  negotii  gravitate,  antequam  ad  de¬ 
finiendum  accedat,  non  tamen  ideo  ab  his 
mediis  ut  sic,  oritur  infallibilitas  definitio¬ 
nis  ;  haec  enim  unice  est  ah  assistentia  Spi¬ 
ritus  S.  quam  singularissima  illa  sua  prece 
Christus  Petro  impetravit,  ne  deficeret  fides 
ejus  ad  confirmandos  fratres:  alioquin  certe 
non  ipse  fratres,  sed  fratres  ipsum  confirma¬ 
rent  ;  nec  aedificium  Ecclesia}  inniteretur  so¬ 
liditati  Petra},  sed  ha}c  fundaretur  in  Eccle¬ 
sia}  structura  :  qua}  non  nisi  absurdissime 
contra  Christi  pollicitationem  finguntur.  Par¬ 
ticipant  ergo  membra  privilegium  capitis, 
quamdiu  huic  arctissimo  nexu  adhaerent  : 


Caput  vero  membrorum  ministerio  ad  suas 
functiones  eminentissimas  utitur.  Hinc  est, 
quod  cujuscumque  concilii  etiam  generalis¬ 
simi  firmitas  non  nisi  a  capite  descendit ; 
Hoc  vero  in  definitionibus  nullius  determi¬ 
nata}  congregationis  auxilio  indiget;  sed  vel 
concilium  universale,  vel  nationale,  vel  pro¬ 
vinciale,  aut  horum  illorumve  Cardinalium, 
Episcoporum  vel  Theologorum  (prout  nego¬ 
tii  gravitas  exigere,  et  opportunitas  permit¬ 
tere  videtur)  consilium  adhibet.  Porro  jam 
Catholicorum  argumenta  proferenda,  et  vin¬ 
dicanda  sunt. 

I.  —  Matth.  xviii.  vers.  20.  Ubi  sunt  duo 
vel  tres  congregati  in  nomine  meo,  ibi  sum  in 
medio  eorum.  Amesius  egregie  «  enervavit  » 
hoc  argumentum  Bellarmini,  dicendo  :  «  Ni¬ 
hil  in  his  verbis  continetur,  quod  proprium 
est  iis,  qui  canones  condunt  de  fide  :  nihil  de 
decretis  a  Papa  confirmatis  :  nihil  denique 
de  prarogativa  concilii  generalis  supra  cce- 
tum  Parochialem,  aut  eo  etiam  minorem». 
At  si  integre  posuisset  vim  argumenti  ex  eo 
Christi  dicto  confecti,  mox  evanuisset  cavil¬ 
latio.  Nam,  ut  bene  ait  Bellarminus  :  Argu¬ 
mentum  non  sumitur  simpliciter  ex  his  ver¬ 
bis,  sed  ex  his  verbis  continuatis  cum  supe¬ 
rioribus,  et  propterea  addita  argumentatione 
a  minori  ad  majus.  Dixerat  enim  antea  Do¬ 
minus  de  homine  incorrigibili  :  Dic  Eccle¬ 
siae ;  si  autem  Ecclesiam  non  audierit,  sit  tibi 
sicut  Ethnicus  et  Publicanus.  At  ne  quis  Ec¬ 
clesiam  scu  congregationem  Praelatorum 
contemnendam  putaret,  adjunxit  continuo  : 
A  men  dico  vobis ,  quaecumque  alligaveritis ,  etc. 
Et  ne  quis  dubitaret  de  assistentia  Dei , 
quando  Episcopi  congregati  cdiquem  dam¬ 
nant,  vel  absolvunt,  subjunxit :  Si  duo  vel 
tres  congregati  in  nomine  meo  obtinent 
semper  quod  petunt  a  Deo,  nempe  sapien- 


366 


VINDICIS 


tiara  et  lumen  sufficiens  ad  cognoscenda  ne¬ 
cessaria  :  quanto  magis  Episcopi  omnes  con¬ 
gregati  imnomine  meo  semper  obtinebunt, 
quod  juste  petunt,  et  lumen  ad  judicanda 
ea,  quae  ad  totam  Ecclesiam  dirigendam 
pertinent.  Ita  hunc  locum  exponit,  et  hoc 
argumento  utitur  concil.  Cale,  in  epist.  ad 
Leonem  Papam;  et  VI.  synodus  action.  17. 
Toletanum  III  Innocentius,  Crelestinus,  Cy- 
rillus,  etc.  Sed  hoc  argumentum  nec  leviter 
attingere  ausus  Amesius,  videri  voluit  ener¬ 
vasse,  quod  omisit. 

II.  —  Argum,  ex  Joan.  xvi.  vers.  13.  Spi¬ 
ritus  veritatis  docebit  vos  omnem  veritatem. 
Intelligitur  hoc  de  successoribus  Apostolo¬ 
rum,  in  aeternum,  non  autem  seorsim  exi- 
stentibus  :  Ergo  saltem  de  omnibus  in  unum 
congregatis.  Maxima  autem  Dei  cathedra, 
per  quam  nos  doceat,  est  cathedra  Summi 
Pontificis,  adjuncto  consensu  generalis  con¬ 
cilii.  Amesius  1  :  «Non  agitur  hic  de  ulla  ca¬ 
thedra  externa  ».  Resp.  :  Neque  nos  dici¬ 
mus  ;  sed  de  auctoritate  docendi.  Amesius 
2  :  «  Nihil  majus  aut  certius  promittitur  de 
docendo,  quam  de  aliis  actibus  ducendi, 
6Sv)Y^(j£i.  Non  magis  igitur  hic  promitti¬ 
tur,  Episcopos  immunes  futuros  ab  errore 
judicii,  quam  errore  vitee  et  conversationis.  » 
Resp.  :  Hoc  falso  et  sine  probatione  dicitur. 
Nam  et  de  Petro  testatur  Paulus  Gal.  n. 
vers.  14.  quod  «  simulatione  quadam  non 
recte  ambulaverit,  etc.  »  Et  Joannes  Apo¬ 
stolus  nomine  omnium  dixit  :  In  multis 
offendimus  omnes,  etc.  Amesius  3  :  «  Quamvis 
ejusmodi  promissiones  Apostolis  datae  spe¬ 
ctent  ad  eorum  successores,  quoad  essen¬ 
tiam  earum,  non  tamen  quoad  modum  et 
gradum  illum.  Resp.  :  Neque  nos  id  dici¬ 
mus  :  sufficit,  quod  in  substantia  habeant 
infallibilitatem.  Amesius  4  :  «  In  Apostolis 
seque  valebat  haec  promissio,  cum  seorsim 
fuerunt,  atque  cum  simul  :  ergo  nihil  singu¬ 
lare  pro  conciliis  inde  potest  concludi». 
Resp.  :  Hoc  etiam  gratis  dato,  manet  tamen 
substantia  promissae  infallibilitatis  in  eo  mo¬ 
do,  cum  scilicet  Episcopi  cum  suo  capite 
congregantur,  et  eidem  consentiunt.  Ame¬ 
sius  5  :  «  Etsi  de  conciliis  intelligeretur,  et 
omni  veritate  sine  exceptione,  non  tamen 
sequeretur,  semper  hoc  fieri,  et  in  omni 
conventu  quamvis  legitimo».  At  cur,  quaeso, 
non  sequeretur?  an  satis  est  Amesium  di¬ 
cere,  et  non  probare  ?  Amesius  6  :  «  Spiritus 
S.  docuit  et  duxit  Ecclesiam  sine  ista  Ca¬ 
thedra  annos  trecentos  » .  At  sufficiebat  tunc 


Cathedra  Apostolica  Romana,  «  ad  quam 
necesse  est  convenire  omnem  Ecclesiam 
propter  potentiorem  principalitatem»,  in¬ 
quit  S.  Irenaeus.  Amesius  7  :  «  Cathedra 
Papae  nimis  mendaciter  hic  inducitur,  quasi 
per  posticam  sine  ullo  colore  ».Amesio  cum 
omnia  alia  deficiant,  numquam  deficit  ma¬ 
ledicentia  in  Cathedram  Apostolicam,  more 
omnium  haereticorum. 

III.  —  Arg.  Act.  xv.  vers.  28.  Visum  est 
Spiritui  sancto  et  nobis.  Idem  asserere  pos¬ 
sunt  omnia  legitima  concilia,  quae  ex  illo 
primo  formam  acceperunt.  Praesentia  enim 
Spiritus  S.  non  minus  aliis  temporibus  ne¬ 
cessaria  est,  atque  tum  fuit.  Amesius  1  : 
«  Concilium  illud  Act.  xv.  augustius  aliquid 
in  se  habuit,  quam  Tridentinum,  etc.  «  Quid 
tum?  at  sequentibus  sufficit  eadem  Spiritus 
S.  assistentia  quoad  substantiam.  Amesius 
2  :  «  Non  ideo  visum  est  Spiritui  S.  quia  ita 
videbatur  Apostolis,  sed  ideo  Apostolis,  quia 
Spiritui  S.  cujus  illuminatione  illi  fuere 
edocti.  Ostendant  nobis  concilia  sua  decreta 
a  Spiritu  S.  proficisci  iis  rationibus,  quibus 
hoc  in  Apostolis  apparebat,  et  quaestio  haec 
erit  finita  ».  Resp.  :  Ostendant  nobis  Luthe- 
rani  et  Calvinistae,  Apostolos  habuisse  im¬ 
mediatam  revelationem  de  decreto  i-llo  in  eo 
concilio  factam.  Hoc  enim  si  esset,  quid  opus 
erat  tanta  «  conquisitione  »?  Formam  ergo 
dare  in  eo  conventu  voluere  futuris  sequen¬ 
tium  saeculorum  conciliis,  in  quorum  Epi¬ 
scopis  quisquis  necessariam  esse  putat  et 
revelationem  immediatam,  et  donum  mira¬ 
culorum,  ita  iit  sine  his  nolit  eos  audire, 
manifeste  reus  est  illius  sceleris,  de  quo 
Christus  :  Qui  Ecclesiam  non  audierit ,  sit  tibi 
sicut  Ethnicus  et  Publicanus.  Omitto  reliquas 
naenias  Araesii,  jam  toties  decantatas  et  ex¬ 
plosas. 

IV. — Argum.  :  Ecclesia  non  potest  errare, 
neque  in  credendo,  neque  in  docendo.  Ergo 
neque  concilium  generale  potest  :  quia  tota 
auctoritas  Ecclesiae  formaliter  est  in  Praela¬ 
tis,  et  tota  Ecclesia  repraesentatur  per  con¬ 
cilium.  Amesius  1  :  Negat  necessariam  esse 
hujus  rationis  consequentiam,  nisi  omnium 
particularium  Ecclesiarum  legati  in  concilio 
adsint.  Tale  autem  concilium  generale  fru¬ 
stra  fingi  ».  Resp.  :  Ratio  nostra  omnino 
stringit  :  nam  omnes  subditi  tenentur  obe- 
dire  Praelatis,  nisi  hi  aperte  aliquid  Deo  con¬ 
trarium  praecipiant.  Ergo  auctoritas  praeci- 
cipiendi  et  docendi,  quam  a  Christo  habet 
Ecclesia,  est  in  Praelatis.  Ergo  cum  Ecclesia 


DE  CONCILIORUM  AUCTORITATE. 


367 


tota  non  possit  errare  in  credendo  ;  neque 
Praelati  poterunt  errare  docendo  et  praeci¬ 
piendo,  neque  subditi  audiendo  et  obedien- 
do.  Amesius  2  :  « Immunitas  illa  ab  errore, 
qua  Ecclesia  gaudet,  non  provenit  ab  Eccle¬ 
siae  auctoritate,  nec  adfert  illi  auctoritatem, 
sed  pendet  ab  auctoritate  Christi».  Resp.  : 
Pendet  ab  utraque ;  a  Christi  quidem  princi¬ 
paliter  et  mediate,  immediate  vero  et  mini- 
sterialiter  ab  auctoritate  Ecclesiae.  Cum 
enim  Deus  post  Apostolorum  tempora  non 
soleat  loqui  nobis  per  se,  (prout  fanatici  ja¬ 
ctant),  necesse  est  nobis  applicari  locutio¬ 
nem  Dei  antiquam  per  ministerium  infalli¬ 
bile.  Cur  enim  credam  super  omnia,  homini 
Dei  vices  obeunti,  nisi  hic  illum  praestet  ab 
errore  immunem?  Amesius  3  :  «  Vis  recte 
credendi  et  docendi  non  est  formaliter  in 
omnibus  Praelatis  :  tum  enim  omnes  essent 
vere  fideles,  et  fidi  pastores  » .  Resp. :  Neque 
nos  id  asserimus  ;  neque  necessarium  illud 
est  ad  legitimam  concilii  definitionem.  Cum 
enim  humano  modo  velit  Christus  in  sua  Ec¬ 
clesia  res  peragi,  sufficit,  nos  ex  professione 
externa,  merito  posse  et  debere  praesumere, 
eos  esse  fideles  et  fid&s  Pastores,  adeoque 
debito  obsequio,  utpote  quibus  nihil  in  con¬ 
trarium  cum  fundamento  possit  objici.  Ame¬ 
sius  4  :  «  Quaelibet  repraesentatio  Ecclesiae 
non  efficit,  ut  concilium  habeat  eamdem 
directionis  certitudinem  cum  ipsa  Ecclesia. 
Nam  Legati  Papae  repraesentant  ipsum,  non 
habent  tamen  potestatem  illam  infallibiliter 
judicandi,  quam  Papa  dicitur  habere  :  quia 
illa  non  potest  aliis  subdelegari.  Bannez  in  2. 
2.  qu.  1.  art.  10.  Neque  revera  potest  Eccle¬ 
sia  suae  fidei  judicium  Episcopis  delegare  ». 
Resp.  :  Sicut  homo  nec  videt  per  ventrem, 
nec  audit  per  manus,  nec  ratiocinatur  per 
pedes ;  ita  tota  quidem  Ecclesia  dicitur  ha¬ 
bere  certitudinem  directionis,  at  non  per 
membra  inferiora,  sed  pernobiliora,  et  prae¬ 
cipue  per  caput.  Dicitur  autem  concilium 
generale  esse  Ecclesia  tota ;  repraesentative, 
quia  nempe,  qu-od  Episcopi  et  Pastores  de 
fide  tenent,  tenent  quoque  subditi  et  oves. 
Subdelegegatio  inepte  hic  obtruditur  ab 
Amesio  ;  neque  enim  nos  somniamus,  ut 
ridicule  fingit  Amesius,  Coetum  omnem  fide¬ 
lium  delegare  Episcopis  suam  fidem.  Dispa- 
ritas  etiam  nimis  magna  est  inter  repraesen¬ 
tationem  Ecclesiae  per  Episcopos  et  Pastores 
suos,  et  inter  repraesentationem  per  Legatos ; 
sicut  valde  diversa  ratione  in  Comitiis  impe. 
rii  principes  repraesentant  totum  imperium, 


et  Legati  repraesentant  ipsos  principes  ;  illi 
enim  id  faciunt  cum  eminentia  et  plenitudine 
potestatis,  hi  cum  limitatione  et  ministeria- 
liter.  Unde  non  mirum,  quod  legati  ne¬ 
queant  idem  praestare  quod  Princeps,  Ame¬ 
sius  5  :  «  Conciliorum  decreta  conduntur  a 
majori  parte  :  Ergo  potest  in  iis  error  esse, 
quamvis  neque  tota  Ecclesia  neque  totum 
concilium  simul  erret».  Resp.  :  Neque  nos 
negamus,  posse  majorem  concilii  partem 
sine  Papae  instructione,  consensu,  aut  con¬ 
firmatione  errare.  At  meminisse  debeat  A- 
mesius,quod  in  ipsa  quaestione  initio  propo¬ 
sita  restrictio  fiat  concilii  «  per  confirmatio¬ 
nem  Pontificis  ».  Amesius  7  :  «  Ecclesia  ipsa 
tota  militans  potest  errare  in  iis  quae  non 
sunt  necessaria  necessitate  medii  ad  salu¬ 
tem  ».  Resp.  :  De  Synagoga  Lutherano-Cal- 
vinistica  id  facile  damus.  Ecclesia  Christi 
tota  non  potest  credere  et  profiteri  dictum  a 
Deo,  quod  dictum  non  est :  Vel  si  in  uno 
potest  fallere  et  falli,  cur  non  in  omnibus? 
Qui  enim  semel  malus  est,  semp er  praesumi¬ 
tur  malus,  adeoque  fidem  non  meretur. 

Y.  —  Argumentum.  Jubemur  sequi  Epi¬ 
scopos,  Praepositos,  Pastores,  Doctores,  etc. 
Ergo  saltem  omnes  simul  fallere  nos  errando 
non  possunt  :  vel  nos  poterimus  culpam  in 
Deum  rejicere.  Amesius  non  habet  hic  prae¬ 
ter  decantatissima  sua  effugiola  :«  Verbum  » 
scilicet  «  Dei  esse  unicam  puram  et  perfe¬ 
ctam  lucernam  pedibus  nostris  :  Non  omnes 
qui  Episcopi  vocantur,  vere  esse  tales,  etc.  » 
Ut  tamen  aliquid  novi  addat,  ait  :  «  Pontifi¬ 
ciorum  esse  consuetudinem  illam ,  quam 
graviter  perstringit  Canus  lib.  xii.  c.  4.  quod 
nimirum  Paganorum  et  haereticorum  instat, 
dogmata  sine  judicio  et  praevia  disquisitione 
recipiant.  Ast  qui  legerit  apud  Canum  non 
modo  verba  illa,  quae  Amesius  decerpsit, 
sed  omnia  ad  rem  vel  maxime  pertinentia, 
cernet  perspicue  Amesium  et  calumniae  et 
falsi  reum  esse. 

Ad  CAPUT  III. 

Pergit  Bellarminus  hoc  cap.  sententiam 
de  infallibilitate  conciliorum  stabilire  :  Pa¬ 
tres  affirmant.  1.  Concilii  generalis  senten¬ 
tiam  esse  in  causa  fidei  ultimum  Ecclesiae 
judicium.  2.  Haereticos  esse,  et  excommuni¬ 
candos  omnes,  qui  non  acquiescunt  conciliis 
plenariis.  3.  Divina  esse,  et  a  Spiritu  S. 
edita  decreta  legitimorum  conciliorum  ge¬ 
neralium.  Amesius  1  :  «  In  istis  omnibus 


368 


YINDICLE 


nulla  fit  mentio  distinctionis  illius  inter  de¬ 
creta  toti  Ecclesiie  communia,  et  particula¬ 
ria;  inter  illa  quae  sunt  de  jure,  et  illa  quae 
factum  respiciunt.  Hac  tamen  distinctione 
semota  Bellarminus  ipse  non  defendet  has 
assertiones.  »  Frigida  profecto  evasio  !  Quid 
enim  opus  est,  in  iis  Patrum  dictis,  eam  dis¬ 
tinctionem  exprimere,  quae  vel  hic  locum 
non  habet,  vel  ab  omnibus  supponitur  ? 
Amesius  2  :  «  Nullo  verbo  vel  obscure  in¬ 
nuitur  ab  ullo  Patrum  a  Bellarmino  citato¬ 
rum,  auctoritatem  conciliorum  pendere  ex 
confirmatione  Rom.  Pontificis  ;  ex  qua  ta¬ 
men  totam  conciliorum  infallibilitatem  Bell, 
pendere  vult».  Resp.  1  :  Non  omnia  quovis 
loco  sunt  repetenda.  Auctoritas  Papae  in 
confirmandis  conciliis  necessaria,  aliis  locis 
abunde  a  SS.  Patribus  traditur,  ut  fuse 
ostendi  in  2.  par.  irenici  contra  Galixtum, 
et  in  Examine  contra  Conringium,  ac  in  nu¬ 
pera  Appendice  contra  G.  Titium.  Resp.  2  : 
Non  est  omnino  verum  hoc  Amesii  asser¬ 
tum.  Nam  dictum  S.  Gregorii  Nazianzeni  a 
Bellarmino  pro  secunda  assertione  relatum, 
manifeste  supponit  infallibilem  Papae  aucto¬ 
ritatem,  etiam  cum  concilio  particulari  Ro¬ 
mano  sub  Damaso,  ut  evici  contra  Corning, 
ad  interr.  9.  §.  8.  Amesius  3  :  «  Ultimum 
judicium  Ecclesiae  non  est  liberum  ab  erro¬ 
re  :  appellatio  postea  datur  ad  judicium 
Dei  ».  Ridicula  antithesi  sino  ulla  vel  umbra 
probationis !  Naenia  est  omnibus  haereticis 
decantatissima.  Amesius  4  :  «  Haereticus  ha¬ 
betur  a  Patribus,  qui  non  acquiescit  conci¬ 
liis,  sicut  haereticus  aliquo  modo  dicendus 
fuit,  qui  non  acquiescebat  sermoni  mulieris 
Samaritanae,  Joan.  iv.  vers.  42.  non  propter 
ejus  auctoritatem  ,  sed  ipsius  Christi  ». 
Resp.  :  Nullo  modo  haereticus  dici  potuit, 
qui  non  acquievit  sermoni  Samaritanae,  si 
illa  non  reddebat  suis  civibus  evidenter  cre¬ 
dibilem  revelationem  a  Deo  sibi  factam  :  si 
autem  reddidit  evidenter  credibilem,  omni¬ 
no  fuisset  haereticus  qui  non  acquievisset. 
Ita  pariter  nunc  Ecclesiae  Catholica)  eviden¬ 
ter  reddenti  credibilem  fidem  Christianam, 
quisquis  non  credit,  in  omni  rigore  haereti¬ 
cus  est.  Respectu  enim  Dei  immediate  lo- 
quentis  vix  ullus  est  haereticus. 

Ad  CAPUT  IV. 

Argumentis  a  ratione  petitis,  Bellarminus 
hic  infallibilitatem  conciliorum  tuetur.  I.  Si 


concilia  generalia  possent  errare,  nullum  es¬ 
set  in  Ecclesia  firmum  judicium.  II.  Haereses 
damnatae  possent  in  dubium  revocari.  III. 
Dubitandum  esset  de  Scripturae  libris.  IV. 
Intolerabilem  etiam  errorem  omnia  concilia 
admisissent,  dum  nova  symbola,  aut  novas 
sententias  tamquam  de  fide  ediderunt.  Ame¬ 
sius  :  «  Consequentiae  istae  nullae  sunt.  Nam 

1 .  firmum  judicium  est  Christi  et  Spiritus 
sancti  in  Scriptura».  At  nos  quaerimus  fir¬ 
mum  judicium  in  Ecclesia  de  vero  sensu 
Scripturae  E.  G.  An  transubstantiatio  ,  aut 
impanatio,  aut  figurata  praesentia  contine¬ 
antur  in  illo  Christi  dicto  :  lloc  est  corpus 
meum  ?  Ipse  enim  verborum  cortex  potest 
pati  omnes  illas  tres  interpretationes.  Unde 
ergo  firmi  quid  de  vero  sensu,  nisi  per  vera) 
Ecclesia)  traditionem  habebimus  ?  Amesius 

2. «  Ab  illo  judicio  Dei  per  Scripturam  dam¬ 
nata)  sunt  omnes  haereses  damnandae  ».  Re¬ 
spondeo  :  Numquid  omnes  contractus  e 
actiones  injustae  damnatae  sunt  in  corpore 
Juris  ?  an  ideo  nulli  debebunt  esse  judices, 
nulla  fora,  quibus  justitia  administretur? 
Amesius  3.:  «  Scripturae  libri  non  propter 
concilia,  sed  propter  semet  ipsos  recipiun¬ 
tur  ».  Ita  quidem  est  ;  sed  quod  recipiendi 
sint  hi  potius  quam  alii,  propter  testimonium 
infallibile  Ecclesiae  fit.  Sicut  aurum  propter 
suam  praestantiam  recipimus  ;  in  dubio  ta¬ 
men,  ob  probationem  ad  lydium  lapidem,  ut 
genuinum  et  non  adulteratum  recipimus. 
Amesius  4.:  «  Atrox  injuria  conciliis  piis  in¬ 
fertur,  dum  hunc  in  modum  impietatis  accu¬ 
santur,  quasi  novos  articulos  edidissent». 
Resp  :  I!a)C  non  tam  putida  civillatio,  quam 
atrox  calumnia  est  Lutheranorum  et  Calvi- 
nistarum,  jam  sexcenties  protrita  et  profli¬ 
gata,  inter  caderos  etiam  a  Gard.  Bellarm. 
in  resp.  contra  regem  Angliee  :  Tollatur,  in¬ 
quit  ,  ajquivocatio,  et  omnis  calumnia  invi¬ 
diaque  cessabit.  Nam  et  nos  negamus  Papam 
(aut  concilium)  se  unquam  articulorum  fidei 
judicem  constituisse,  eo  sensu  quem  urgent 
hseretici,  quasi  Papa  judicare  preesumat,  an 
articulus  fidei  suscipiendus  sit.  Sed  si  judica¬ 
re  de  fide,  sit,  cum  dubium  est,  an  aliqua 
sententia  ad  fidem,  pertineat,  vel  non  perti¬ 
neat,  discernere  a  qua  parte  stet  veritas, 
tum  omnino  credimus  ,  Papam  de  articulis 
fidei  judicare,  aut  concilium  novos  articulos 
condere. Videatur  1 .  part.  Irenici cap.  i.  §.  10. 


DE  CONCILIORUM  AUCTORITATE. 


369 


Ad  CAPUT  VI. 

Contra  infallibilitatem  conciliorum  obji¬ 
ciunt  haeretici  I.  Sacerdotes  omnes  Vet.  Test. 
saepe  accusantur  non  solum  improbitatis,  sed 
etiam  ignorantiae  et  erroris  Is.  xvi.  vers.  10. 
Jerem.  vi.  vers.  13.  Ezech.  xxn.  vers  23. 
Ose.  ix.  vers.  9.  etc.  Ergo  concilia  ex  ejus¬ 
modi  hominibus  conflata  possunt  errare. 
Bellarminus  triplici  responso  hanc  objectio¬ 
nem  solvit.  I.  ait  :  Saepe  in  SS.  litteris  pro¬ 
pter  alios  bonos  laudari  omnes  et  propter 
aliquos  malos  reprehendi  omnes,  ut  Phil. 
ii.  vers.  21.  Omnes  qua;  sua  sunt  quaerunt , 
cum  tamen  cap.  i.  vers.  13.  dixerit  Apo¬ 
stolus  ,  quosdam  ex  charitate  Christum  an¬ 
nuntiare.  Ait  Amesius  :  «  Non  propter  ali¬ 
quos  paucos,  sed  propter  aliquos  multos,  id 
est,  plerosque,  etc  ».  Sed  unde  hoc  probat? 
Et  quamvis  de  Yet.  Test.  Sacerdotibus  id 
probari  posset,  unde  idem  de  Novi  Test.  Pa¬ 
storibus  probabitur  ?II.  Ait  Bellarm.  :  Non  dici 
in  concilium  Sacerdotum,  sed  in  Pastores  et 
Prophetas  separatim  populum  decipientes  : 
ad  concilium  autem  Sacerdotum  mittuntur 
omnes.  Deut.  xyii.  vers.  8.  Replicat  Amesius  : 
«  Congregatio  non  tollit  errorem  et  improbi¬ 
tatem,  sed  unitatem  eam,  atque  adeo  fortio¬ 
rem  reddit.  Accusantur  igitur  et  Sodalitia 
Sacerdotum,  Osee  vi.  vers.  9.  et  plena  eorum 
congregatio  arguitur  erroris,  II  Sam.  vi. 
vers.  3.  atque  etiam  sceleratm  improbitatis, 
Jerem.  xxvi.  vers.  7.  8.  et  9.  Ad  eos  autem 
missi  fuere  Judaei  a  Mose  etiam  extra  Conci¬ 
lium  generale  ;  sicut  iidem  a  Christo  -missi 
fuerunt  ad  Pharisaeos,  quatenus  moniti  simul 
fuerunt,  ut  caverent  a  fermento  doctrinae 
eorum.  Matth.  xvi.  vers.  6.  et  12.  »  Respon¬ 
deo  :  Etsi  congregatio  per  se  non  semper 
tollat  singulorum  errorem  et  improbitatem  : 
saepe  tamen  hanc  illa  retundit,  ut  non  ausit 
palam  se  exerere ;  et  error  aliquorum  a  esete- 
ris  in  sacro  conventu  pluribus  potest  corrigi. 
Utut  vero  de  hoc  sit,  ad  intentum  gTatis  haec 
ab  Amesio  dicuntur,  et  mala  fide  Scriptura 
adducitur.  Osee  vi.  vers.  9.  non  agitur  de 
coetu  Sacerdotum  fidelium,  sed  de  idololatris 
sacrificulis,  qui  latrociniis  suis  impediebant 
euntes  religionis  ergo  Hierosolymam.  Quod 
Sacerdotes  cum  populo  Jeremiam  ob  vatici¬ 
nium  de  excidio  gentis  persecuti  sint,  nihil 
ad  rem  facit.  In  II.  Sam  vi.  vers.  3.  nec  um¬ 
bra  quidem  erroris  apparet,  cujus  postulata 
fuerint  «  sodalitia  Sacerdotum  ».  Quid  enim 
Tom.  YII. 


ad  concilium  generale,  quod  duo  Levitse  Oza 
et  Athio  arcam  Dei  imposuerint  plaustro  non 
sine  irreverentia ?  Ita  scilicet  Amesius  quidli- 
betex  quolibet !  III .  ait  Bellarminus :  Quidquid 
sit  de  Yet.  Test  certioresetmajorespromissio- 
nes  Dei  habet  Ecclesia  Novi  Test.  quam  Syna¬ 
goga,  de  qua  nusquam  legitur,  quod  sit  co¬ 
lumna  et  firmamentum  veritatis  etc.  Sed  A- 
mesius  contendit  :  «  Quoad  immunitatem  ab 
errore  in  judicando  majores  aliquo  modo 
promissiones  et  privilegia  habuisse  Synago¬ 
gam  Juduioruin,  quam  Ecclesiam  Christia¬ 
nam,  cum  illa  habuerit  sacerdotem  cum  Urini 
et  Thumim  ;  nullo  autem  signo,  nullo  verbo 
hoc  ulli  Episcopo  Nov.  Test.  promittitur  ». 
Sed  haec  est  perversitas  haeretica,  putare 
corpori  et  veritati  negatum,  quod  umbrai  et 
typo  fuit  concessum.  Gratias  huic  Puritano 
debent  Recutiti,  quod  eorum  res  ita  extule¬ 
rit;  exeerationem  vero  omnes  vere  Chri¬ 
stiani,  quod  odio  Papae  excaecatus  tam  con- 
contemptim  sentiat  de  sponsa  Christi. 

II.  —  Object.  :«  Praedictum  est,  etiam  fal¬ 
sos  Doctores  futuros  in  Ecclesia  Nov.  Test. 
sicut  olim  fuerunt  Pseudo-Prophetae,  II  Pet¬ 
ii.  vers.  1.  Actor,  xx.  vers.  29.  Matth.  xxiv. 
vers.  24.  »  Resp.  :  IIoc  equidem  verissimum 
est  de  lupis,  haereticis  scilicet ;  sed  non  de 
Pastoribus,  id  est,  Episcopis  ,in  unitate  fidei 
Catholicae  persistentibus.  Quam  stolida  vero 
est  haec  argutatio  :  Sicut  in  Yet.  Test.  fuere 
Pseudo-Prophetae,  ita  in  Nov.  Testam,  erunt 
haeretici  (qui  «  magistri  mendaces  introdu¬ 
cent  sectas  perditionis  ») ;  Ergo  concilia  ge¬ 
neralia  legitimorum  Pastorum  possunt  er¬ 
rare.  Sed  instat  Amesius  :  «  Concilia  varia 
etiam  generalia  ex  ejusmodi  falsis  Doctori- 
bus  constitisse,  testis  est  Bellarm.  ipse  lib.  i. 
cap.  6.  »  Resp.  :  Sic  est.  Sed  loquitur  de 
conciliabulis  reprobatis.  Quid  vero  hoc  ad 
rem  nostram?  Instat. 2.  :  «  Papa  potest  esse 
falsus  Doctor,  ex  confessione  doctissimorum 
inter  Papistas  :  Ergo  nihil  impedit,  quin  pos¬ 
sit  ille  seque  ac  Caiphas  congregare  suos  ad¬ 
versus  Dominum  et  Christum  ejus,  Actor, 
iv.  vers.  26.  27.  »  Resp.  :  Papa  potest  esse 
falsus  Doctor  privatus,  transeat ;  Judicialis, 
publicus,  ex  Cathedra  definiens,  nego,  perne- 
gantque  Catholici  omnes.  Ergo  Cavillatur 
Amesius,  et  male  citat  textum  Act.  iv.  vers. 
26  et  27. 


24 


370 


VINDICLE 


Ad  CAPUT  VIII. 

Concilia  universim  posse  fallere,  probare 
conantur  haeretici,  siquidem  :  «  Concilium 
Judaeorum  praeside  summo  Pontifice  Caipha, 
foede  ac  perniciose  erravit  in  rejectione  et 
condemnatione  Christi.  »  Esto  !  quid  hinc 
infertur  ?  Ergo  etiam  concilium  generale  le¬ 
gitimum  Nov.  Test.  potest  perniciose  errare? 
Nulla  sequela  ,  nulla  probatio.  Yera  plane 
est  responsio  Bellarmini  hic,  nempe  quod 
Pontifices  et  concilia  Judaeorum  non  po¬ 
tuerint  errare,  antequam  Christus  veniret, 
sed  eo  praesente  potuerint  :  immo  fuisse 
praedictum,  erraturos  Judaeos  et  Christum 
negaturos.  Is.  vi.  Daniel.  ix.  Tantum  hic  no¬ 
tetur  1.  Amesium  dicta  Hosii,  Cani,  P.  Soti, 
Hardingi,  etc.,  in  alium  sensum  torquere, 
ut  posset  illos  eo  speciosius  arguere  «  insanae 
et  immanis  sententiae  ».  2.  Quod  ait :  «  Fal¬ 
sissimum  esse,  quod  Bell,  hic  dixit,  praesen¬ 
tiam  Christi  causam  fuisse,  quod  Judaei  po¬ 
tuerint  errare  ;  et  Christum  ipsum  testari, 
eos  eumdem  plane  errorem  antea  saepius 
errasse  in  sanctis  Dei  servis  trucidandis.  » 
Respondeo  :  Verissimum  est  quod  Bell,  af¬ 
firmat,  in  eo  sensu,  nempe  quod  donum  in- 
fallibili tatis  Pontifici  Haebraeorum  non  fuerit 
promissum,  nisi  usque  ad  adventum  Messiae, 
contra  quem  si  invidia  stimulati  praesume¬ 
rent  ferre  sententiam,  permittendi  essent 
perniciose  errare.  Quid  hic  non  verissimum  ? 
Falsissimum  vero  est,  Christum  testatum, 
Pontifices  in  aliquo  dogmate  fidei  definiendo 
errasse.  Non  enim  est  error  in  fide,  sed  sce¬ 
lus  gravissimum  contra  justitiam  et  religio¬ 
nem,  trucidare  viros  sanctos  ex  odio  et  in¬ 
vidia.  3.  Affingit  Amesius  Bellarmino,  quasi 
is  dixerit :  «  Christum  per  se  Ecclesiam  Ju¬ 
daicam  visibiliter  administrasse.  »  4.  Perab¬ 
surde  ait  :  «  Omnem  rationem  postulasse,  ut 
Pontifices judaici,  qui  semper  antea  immunes 
erant  ab  errore,  ut  dirigerent  homines  ad 
Christum,  non  exciderent  hoc  privilegio  per 
praesentiam  Christi,  antequam  infallibili  suo 
judicio  pronuntiassent,  Christum  jam  venisse 
etc  ».  Nimirum  Amesius  Dei  consiliarius  esse 
debuit  !  Quasi  vero  non  satis  fuerit,  quod 
Christus  ipse  miracula  patrando  se  Messiam 
testatus  sit  ?  maxime  accedente  voce  Patris 
de  nube,  et  testimonio  Joannis  Baptistae. 
Denique  ut  csetera  dissimulem,  calumnia 
illa,  qua  hic  finit  suam  verbositatem  imper- 
tinentem,  satis  depulsa  est  supra  de  Rom. 


Pont.  Atrox  scilicet  calumnia,  qua  Amesius 
ait  Bellarminum  profiteri  :  Quod  si  Papa  er¬ 
raret,  praecipiendo  vitia,  aut  prohibendo  viir- 
tutes,  teneri  se  credere,  vitia  esse  bona  et 
virtutes  malas.  Ad  hanc  calumniam  repel¬ 
lendam  videatur  Bellarm.  lib.  iv.  de  Rom. 
Pont.  cap.  5.  una  cum  retract. 

Ad  CAPUT  IX. 

Objectio  haereticorum  petita  ex  ratione 
talis  est  :  «  In  omni  coetu  multitudinis  saepe 
accidit,  ut  major  pars  vincat  meliorem  :  ergo 
concilia  in  quibus  decreta  fiunt  secundum 
suffragia  majoris  partis,  possunt  errare  ». 
Bellar.:  In  coetibus  humanis  id  aliquando  ita 
contingit  ;non  vero  in  concilio  legitimo,  ubi 
Spiritus  S.  praesidet,  et  Christus  est  in  medio 
eorum,  qui  in  nomine  ipsius  congregati  sunt, 
et  ubi  ille  adest,  cui  dictum  est  ab  ipsa  veri¬ 
tate,  Rogavi  pro  te  etc.  Nam  etsi  major  pars 
resistat  meliori,  (uti  factum  in  concilio  Ari¬ 
minensi  et  Ephesino  II.)  tamen  numquam 
vincit  :  mox  enim  irritantur  ejusmodi  conci¬ 
liorum  acta  ab  eo,  cui  convenit  ex  officio 
fratres  confirmare.  Amesius  ut  haec  enerva¬ 
ret,  duo  praestitit.  1.  Valde  truncavit  recitan¬ 
do  verba  Bellarmini.  2.  Ponit  meras  anti- 
theses  ;  sed  robustis  probationibus  opus  erat 
ad  elidendam  veritatem  lucidam.  Quod  vero 
postulat  ostendi  :  «ubinam  resideat  Spiritus 
S.  cum  nec  in  majori  parte  concilii  semper, 
utpote  quae  potest  resistere  veritati  (uti  de 
Arimin.  et  Ephesino  2.  fatetur  Bellarm.)  im¬ 
mo  in  nullo  singulari  concilii  membro  ». 
Resp.  :  Residet  infallibiliter  in  eo,  cui  Chri¬ 
stus  id  promisit,  videlicet  in  S.  Petri  haere¬ 
de,  eique  adhaerentibus. 

II.  —  Objectio  :  «  Non  est  certum  de  fide, 
hoc  aut  illud  concilium  legitimum  fuisse,  et 
legitime  haec  vel  illa  decrevisse.  Ergo  conci¬ 
liorum  decreta  firmam,  infallibilem,  ac  divi¬ 
nam  fidem  facere  non  possunt.  »  Amesius 
etiam  hic  praeter  morem  diffusus  est,  sed 
frustra  desudat.  Nam  antecedens  illud  fal¬ 
sum  esse  constat  ex  dictis  tom.  1.  lib.  m.  de 
Rom.  Pont.  Est  enim  par  ratio  hujus  nume¬ 
ro  concilii  et  hujus  Papae.  Similiter  ergo  hoc 
syllogismo  Theologico  evertimus  illud  ante¬ 
cedens  Amesii :  Tota  Ecclesia  (utpote  co¬ 
lumna  et  firmamentum  veritatis)  non  potest 
errare  in  rebus  ad  communem  totius  Eccle¬ 
siae  religionem  pertinentibus:  atqui  judicium 
quo  Ecclesia  acceptavit  et  Pium  IV.  et  ab 
eodem  confirmatum  concilium  Tridentinum, 


DE  CONCILIORUM  AUCTORITATE. 


371 


pertinet  ad  communem  totius  Ecclesiae  reli¬ 
gionem  :  Ergo  in  hoc  judicio  non  potest  er¬ 
rare  Ecclesia  ;  etconsequenterde  fide  divina 
est,  illud  fuisse  legitimum  etc.  Unde  non 
opus  est  hic  operosius  disputare,  an  proposi¬ 
tio  una  de  fide,  altera  naturaliter,  aut  mora- 
liter  evidens,  inferant  conclusionem  de  fide, 
vel  Theologicam.  Videantur  hac  de  re  Schola¬ 
stici  in  procem.  1.  part.  et  in  2.  2.  Gerhar- 
dus  nihil  hic  novi  affert. 

Ad  CAPUT  XII. 

«  Quaestio  est  » ,  inquit  Amesius,  «  annon 
Pontificii  majorem  auctoritatem  tribuant 
Conciliis,  quam  Scripturae  ?  Bellarm.  negat  : 
nos  affirmamus.  Si  de  conciliis  per  se,  et  in 
se  consideratis  ista  quaestio  intelligeretur, 
tum  crimen  istud  nullo  modo  impingi  debet 
iis  Pontificiis  qui  sentiunt  cum  Bellarm.,  ille 
enim  nullaim  omnino  auctoritatem  singula¬ 
rem,  tribuit  concilio  per  se,  sed  omnem  Pa¬ 
pae.  Quia  vero  concilium  intelligitur  a  Papa 
confirmatum,  atque  adeo  Papae  potius  quam 
Concilii  auctoritas  in  comparationem  istam 
cum  Scripturis  ab  eo  vocatur,  et  alii  Ponti¬ 
ficii  similem  auctoritatem  tribuunt  Concilio 
per  se,  operae  pretium  est  idcirco  audire, 
quam  causam  dicere  possit  Bellarminus,  cur 
istius  blasphemise  non  sit  postulandus.  »  Re¬ 
cte  Bellarm.  ad  hanc  Calvini  calumniam  re¬ 
spondit  ;  non  esse  hoc  nostram  blasphe- 
miam,  sed  Calvino-Lutheranorum  impostu¬ 
ram.  Catholici  enim  S.  Scripturam  non  sub¬ 
jiciunt,  sed  anteponunt  conciliis  ;  neque  in 
hoc  ulla  controversia  est.  Quod  si  interdum 
aliqui  Catholici  dicunt,  Scripturam  pendere 
ab  Ecclesia,  sive  a  concilio,  non  intelligunt 
quoad  auctoritatem  ,  et  secundum  se  ,  sed 
quoad  explicationem  et  quoad  nos.  Amesius 
hic  iterum  nactus  est  campum  suae  verbosi¬ 
tatis.  Sed  non  reor  operae  pretium  omnia 
hic  referre  ;  cum  pleraque  jam  supra  tom.l. 
excussa  sint.  Juverit  potius  rem  totam  pau¬ 
cis  ex  prolegomeno  I.  Script.  P.  Nicolai  Se¬ 
rarii  in  gratiam  tyronum  exponere.  Is  itaque 
in  primis  cum  Bellarmino  et  communi  Catho¬ 
licorum  recte  distinguit  auctoritatem  quoad 
se,  et  quoad  nos.  Multa  enim  sunt,  quse  in 
se  sunt  authentica  ad  faciendam  fidem  , 
tamen  nisi  cognoscantur  talia  ,  non  sunt 
quoad  nos  talia,  ut  testamentum,  instrumen¬ 
tum,  aurum  obryzum  nondum  ad  lapidem 
exploratum.  Sic  et  verbum  Dei  quodcumque, 
nisi  innotescat,  non  habet  quoad  nos  aucto¬ 


ritatem.  Priorem  itaque  certum  est  esse  in- 
depen dentem  ab  Ecclesia  ;  posterior  autem 
omnino  dependet  ,  juxta  celebre  illud  S. 
Augustini  :  «  Evangelio  non  crederem,  nisi 
me  Ecclesiae  commoveret  auctoritas  ».  Unde 
evanescunt  calumniae  et  cavillationes  Amesii 
etc.  Etsi  enim  SS.  Biblia  quoad  se  sint 
auTOTCurco;,  non  tamen  quoad  nos,  nisi  eorum 
patefacta  sit  nobis  auctoritas.  Habent  ergo 
certissimam  suam  auctoritatem  certissime, 
tum  a  Deo  ipso  dicente,  tum  ab  ipso  scri¬ 
ptore,  qui  ea  quae  a  Deo  immediate  accepit, 
sigillo  miraculorum  debuit  communire  ;  tum 
denique  (ordinarie  et  publice)  ab  ipsa  Eccle¬ 
sia  Catholica  de  prioribus  duobus  testifi  - 
cante.  Ut  vero  plenius  intelligatur  quomodo 
S.  Scriptura  dependeat  ab  Ecclesia. 

Nota  I.  Si  conferantur  inter  se  ante  fidei 
susceptionem,  et  in  ipsO  fidei  actu,  utrum¬ 
que  illud  credi  (saltem  implicite)  tamquam 
objectum  ;  et  sic  non  esse  necesse  credere 
Scripturae  propter  Ecclesiam,  et  Ecclesiae 
propter  Scripturam  :  potest  enim  fieri,  et 
bene,  ut  unum  vel  alterum  prius  distincte 
credatur  independenter  ab  altero.  II.  Si  vero 
post  fidei  susceptionem  utrumque  aeque  no¬ 
tum  vel  ignotum  sit,  neutrum  ad  alterum 
credendum  dici  potest  necessarium.  Si  enim 
alterum  magis  et  explicite  cognitum  sit,  al¬ 
terum  non  ;  tunc  per  illud  prius  potest  hoc 
posterius  probari,  e.  g.  per  Ecclesiam  Bi- 
bliorum  auctoritas.  III.  Quia  communiter 
haeretici  omnes  videri  volunt  Scripturas  ali¬ 
quas  credere,  ideo  per  eas  recte  probatur 
Ecclesiae  auctoritas,  et  ex  hac  necessario 
Scripturarum  auctoritas  probatur;  illaque 
Ecclesiae  auctoritas  dicitur  «  quoad  nos  » 
necessaria ;  tum  quia  Ecclesia  (nempe  ab¬ 
stracte  a  ratione  motivi  et  objecto  sumpta) 
ante  fidem  susceptam  habet  se  ut  motivum  ; 
post  fidem,  ut  objectum  :  tum  quia  fidei 
Praedicatores  Ecclesiae  personam  sustinent  : 
credi  enim  nequit  nisi  ex  auditu  :  tum  de¬ 
nique  quia  hac  una  ad  Bihliorum  auctorita¬ 
tem  credendam  commoveri  possunt  tam  hae¬ 
retici  quam  Catholici,  de  libris  divinis  gc- 
neratiin  aut  singillatim  inquirentes,  dubi¬ 
tantes,  ratiocinantes.  Ad  hanc  ergo  SS.  Bi- 
bliorum  auctoritatem  quoad  nos  sufficit  Ec¬ 
clesiae  testimonium,  (in  genere  scilicet  cau¬ 
sae  efficientis  principalis  ;  in  ratione  enim 
instrumenti  concurrit  traditio;)  criteria  au¬ 
tem  et  rationes  supra  allata}  habent  se  tau- 
tum  ut  motiva,  quae  ad  prudentercredendum 
possint  inducere.  Itaque  si  inter  se  confera- 


VINDICLE 


372 

tui'  utriusque  auctoritas,  Ecclesia  de  rebus 
qua:  ad  Christianae  fidei  dogmata  genera- 
lemque  morum  disciplinam  pertinent,  te- 
stificantis  auctoritatem  «  quoad  se  »  habet 
divinam,  similique  Bibliorum  «  quoad  se  » 
auctoritati  parem  :  «  quoad  nos»  vero  qua- 
dantenus  majorem  ;  simpliciter  et  absolute 
e  quoad  se  »  minorem;  quia  revelationes 
novas  et  proprie  dictas  nullas  jam  recipit 
Ecclesia.  Hactenus  fere  P.  Serarius  ;  quibus 
plane  excutiuntur  nebulae  Amesianae.  Videa¬ 
mus  nunc  multiplex  discrimen  inter  Scri¬ 
pturam  Sacram  et  Conciliorum  decreta  a 
Bellarmino  allatum. 

I.  —  Discrimen  est,  quod  Scriptura  est 
verbum  Dei  immediate  revelatum.  At  con¬ 
cilia  non  habent,  nec  scribunt  immediatas 
revelationes;  sed  tantum  declarant,  quod¬ 
nam  sit  verbum  Dei  scriptum  vel  traditum, 
et  quomodo  intelligi  debeat,  ac  prasterea  ex 
eo"deducunt  conclusiones.  Nota  bene  ;  Ame- 

<z 

sius  enervare  volens  hoc  discrimen  more 
suo  truncavit,  omisitque  posteriores  particu¬ 
las  ad  rem  maxime  facientes.  Quae  porro  ad 
hoc  discrimen  tollendum  profert,  nec  tan¬ 
tillum  jurgent.  Quid  enim  ad  rem  aut  contra 
nos  facit,  quod  immediata  et  mediata  reve¬ 
latio  sint  paris  infallibilitatis?  Numquid  ta¬ 
men  modus  revelandi  diversus  est  :  Fate¬ 
mur  Papse  vel  concilii  eamdem  esse  infallibi- 
litatem  in  declaranda  Scriptura  vel  tradi¬ 
tione,  itemque  in  conclusione  ex  revelatis 
inferenda,  quam  dicimus  esse  Scriptoribus 
canonicis  illis,  qui  (citra  ullam  novam  reve¬ 
lationem)  scripserunt  historias,  praecipue  a 
se  visas.  Quid  in  hac  directione  infallibili  dis¬ 
criminis  est  inter  utrosque?  Quod  demum 
addit  :  «  Nos  concilio  et  Papae,  Judicis  au¬ 
ctoritatem  tribuere,  Scriptores  autem  sacros 
fuisse  plerosque  Scribas  tantum  et  Doctores  ; 
majorem  autem  esse  judicis  quam  Scribae 
et  Doetoris  auctoritatem.  »  Resp.  :  Sive  per 
cancellarium,  sive  per  secretarium,  sive  per 
judicem  pedaneum  innotescat  regis  manda¬ 
tum,  parem  semper  venerationem  et  obse¬ 
quium  meretur  et  postulat. 

II.  —  Scriptores  sacri  non  debuerunt  mul¬ 
tum  laborare  in  suis  libris  edendis.  At  Pa¬ 
tres  in  conciliis  debent  rem  ipsam  quaerere, 
id  est,  conclusiones  investigare,  disputando, 
legendo,  cogitando.  Amesius  1. :  «Laborandi 
necessitas  non  minuit  auctoritatem.  »  Besp. 
Neque  nos  id  dicimus.  Interim  tamen  manet 
luculentum  discrimen  inter  Scriptores  sa¬ 
cros,  et  infallibiliter  in  Conciliis  definientes 


(etiam  ipsos  Apostolos).  Quae  subjecit  «  de 
sufficienti  diligentia  a  Papa  in  definitionibus 
adhibenda  »,  nihil  ad  rem  faciunt.  Jam  enim 
supra,  tractando  de  infallibilitate  Papae, 
ostendi,  Christum,  qui  pollicitus  est  Eccle¬ 
siae  suae  infallibilem  assistentium,  sine  dubio 
etiam  semper  providere  de  mediis  idoneis 
ad  eum  finem  consequendum.  Amesius  2.  : 
«  Palam  est,  Papam  cum  suo  concilio  Tri- 
dentino  varia  decreta  de  fide  condidisse 
absque  istiusmodi  examine  praeeunte,  ut  in 
versionis  vulgatae  approbatione.»  Resp.  : 
Palam  est,  Amesium  cum  suo  mendacissimo 
Suave  Polano  deceptum  esse.  Deceptis  jam 
fas  est  discere  liquidam  veritatem  ex  genuina 
historia  concilii  Trid.  saepe  laudata. 

III.  —  In  Scripturis  Divinis  nullus  omnino 
potest  esse  error  :  At  Concilia  in  judiciis 
particularibus  errare  possunt.  Amesius  hic 
assentitur. 

IV.  —  In  Scriptura  non  solum  sententiae, 
sed  etiam  verba  omnia  et  singula  ad  fidem 
pertinent  :  at  in  conciliis  maxima  pars  acto¬ 
rum  ad  fidem  non  pertinet.  Non  disputa¬ 
tiones  quae  praemittuntur  :  neque  rationes 
quae  adduntur  :  neque  explicationes  et  illu¬ 
strationes,  quae  adferuntur  ;  sed  tantum  ipsa 
nuda  decreta,  quae  proponuntur  tamquam 
de  fide  ;  eaque  non  quoad  verba,  sed  quoad 
sensus  tantum.  Infert  Amesius  1. :«  Nuda  ista 
decreta  igitur  quoad  eorum  sensum  cum 
Scripturis  comparata,  dicimus,  a  Pontificiis, 
Scripturis velpraeponi,  vel  saltem  exaequari.» 
Resp.  :  .^Equarius  omnino  quoad  certitudi¬ 
nem,  modo  supra  dicto  :  sed  non  praeponi¬ 
mus  absolute.  Amesius  2.  : «  Si  ratione  illae, 
e  quibus  decreta  illa  deducuntur,  non  perti¬ 
neant  ad  fidem,  tum  neque  ipsa  decreta, 
quatenus  ex  illis  rationibus  concluduntur.  » 
Resp.  :  Concedo  omnino  de  conclusione 
formaliter  ut  deducta  ex  praemissis ;  at  nego, 
ut  alterutra  praemissarum  naturaliter  evi¬ 
dens,  explicat  latentem  fidei  veritatem. 
Idem  contingit  in  motivis  fidei  :  quatenus 
enim  illa  praecise  inferunt  probabilitatem 
articulorum  fidei,  non  possunt  fide  divina 
credi  ii  articuli ;  quatenus  vero  illa  nobis 
applicant  veracitatem  divinam,  faciunt  nobis 
fide  divina  credibiles.  Amesius  3.  :  «  Si  con¬ 
cilium  possit  rationes  ineptas  adferre  ad  de¬ 
creta  sua  confirmanda,  tum  potest  errare  in 
Scripturisinterpretandisac  declarandis etc. » 
Resp.  :  Magna  est  differentia  inter  rationem 
ineptam,  et  eam  quaeferme  est  de  fide.  Cum 
VI  synodus  definivit  contra  Monothelitas 


DE  CONCILIORUM  AUCTORITATE. 


373 


duplicem  in  Christo  voluntatem,  usa  est  sine 
dubio  hac  ratione,  quod  ad  integritatem  na¬ 
turae  humanae  requiratur  voluntas  humana, 
et  ad  divinam  divina  :  et  tamen  haec  ratio 
non  habetur  in  Scripturis.  Amesius  A.  :  «  Si 
concilium  in  rationibus  decretorum  suorum 
potest  errare,  tum  concilium  Tridentinum 
erravit  etiam  in  decreto,  anathemate  con¬ 
firmato,  dum  anathema  denuntiat  illi,  qui 
dixerit,  Ecclesiam  Catholicam  justis  rationi¬ 
bus  adductam,  constituisse,  ut  laici  sub  pa¬ 
nis  tantum  specie  communicarent.  »  Resp.  : 
Non  sequitur,  si  concilium  in  aliquibus  ra¬ 
tionibus  pro  aliquo  decreto  potest '  errare, 
proinde  posse  etiam  errare  in  iis,  quorum 
rationes  expresse  veras justasque  pronuntiat. 
Et  generaliter,  assistentia  Spiritus  S.  Eccle¬ 
siae  praesidibr.s  promissa  facit,  ut  moralis 
certitudo  argumentorum,  quibus  moventur 
ad  definiendum  aliquid  de  fide,  transeat  in 
methaphysicam.  Et  certe  si  requireretur 
aequalis  certitudo  et  evidentia  in  fundamen¬ 
tis  et  motivis  definitorum  articulorum,  quae 
in  ipsis  articulis,  superfluas  essent  definitio¬ 
nes. 

V.  —  S.  Scriptura  non  eget  approbatione 
Pontificis,  ut  sit  authentica,  sed  tantum  ut 
innotescat  ejus  auctoritas  :  at  concilia  non 
sunt  rata,  nisi  a  Pontifice  confirmentur.  A- 
rnesius  :  «  Perinde  est  ad  Ecclesias  fidem, 
sive  Scriptura  dicatur  nullam  auctoritatem 
habere,  sive  nullam,  quae  Ecclesiae  possit 
innotescere  sine  Papa.  »  Resp.  :DeSynagoga 
Puritanica  transeat  hoc  effatum  :  de  Catho¬ 
lica  Ecclesia  merito  aliter  sentimus  cumS. 
Augustino,  et  ceeteris  sanctis,  ac  priscis  Dc- 
ctoribus  communiter. 

Ad  CAPUT  XIII. 

«  Quaeritur,  inquit  Amesius,  an  concilium 
generale  sit  supra  Papam,  vel  Papa  supra 
concilium?  Nos  cum  omnibus  Theologis  Pa- 
risiensibus,  plerisque  omnibus  Constantien- 
sibus  et  Basileensibus,  et  multis  aliis,  conci¬ 
lio  in  ista  lite  favemus,  Bellarminus  autem  Pa¬ 
pae.  »  Sed  quam  pingue  mendacium  mox  in 
limine  quasi  fundamenti  loco  supponat  A_ 
mesius,  constat  ex  iis,  quae  tom.  1.  lib.  m. 
de  Rom.  Pont,  de  Gallica  natione  dixi.  Le¬ 
gantur  quae  in  2.  par.  Irenici  cap.  6.  de 
Cone.  Constant,  et  Basii,  recitavi  ex  Spon- 
dano  Episcopo  Gallo,  et  Duvalio  Theologo 
Sorbonico,  et  stupeat  effrons  pronuntiatum 
Amesii,  Repeto  inde  haec  paucissima  Duva- 


lii  :  concilium  esse  supra  Papam,  «  nemo 
nunc  est  in  Ecclesia  qui  ita  sentiat»,  praeter 
egregios  illos  Dioscuros,  Yigorium  juriscon¬ 
sultum,  et  Richerium  Theologum,  (schisma¬ 
ticum  utrumque,  ideoque  charissimum  u- 
trumque  Amesio,)  quorum  si  vera  esset  sen¬ 
tentia,  «  totus  orbis  Christianus,  qui  contra¬ 
rium  sentit,  in  fide  turpiter  erraret  etc.  ». 
Haec,  puto,  sufficiunt  cuivis  non  amanti  men¬ 
dacia. 

Ad  CAPUT  XIV. 

Super  quaestione  :  An  concilium  sit  supra 
Papam,  Bellarminus  hoc  cap.  tres  senten¬ 
tias  proponit.  I.  est,  concilium  esse  supra 
Papam.  Pro  hac,  praeter  haereticos,  citat  ipse 
Card.  Cameracensem,  Gersonem,  Almai- 
num,  Cusanum,  Panormitanum,  Card.  Flo¬ 
rentinum  etc.  Ubi  notandum  :  Videri  Bellar- 
minum  hos  Doctores  non  tam  ex  sua,  quam 
communi  multorum  persuasione,  pro  ea 
sententia  citasse,  cum  revera  plerique  ex 
istis  Doctoribus  in  suis  scriptis  valde  varie 
loquantur,  ut  sigillatim  loc.  cit.  ostendi  de 
Gersone,  Cameracense,  Abulense  etc.  Duva- 
lius  autem  videtur  rem  acu  tetigisse,  cum  loco 
cit.  sic  scribit  :  Non  est  mirum  si  totus  orbis 
concilii  Constantiensis  tempore  contra  Pon¬ 
tificis  auctoritatem  (pro  concilio)  sentiret, 
cum  Ecclesia  tunc  horrendo  schismate  labo¬ 
raret,  nullusque  esset,  qui  illud  sopitum  et 
exstinctum  apprime  non  desideraret.  Cum 
enim  nullum  aliud,  ad  schisma  extinguen- 
dum,  remedium  suppetere  videretur  prae- 
ter  concilium  generale,  a  quo,  qui  tunc  pro 
Pontificibus  se  gerebant,  vehementer  ab¬ 
horrebant,  omnes  tunc  a  partibus  concilii 
contra  Pontificem  stabant.  Unde  quemadmo¬ 
dum  ad  testimonia  Scripturae  concilianda 
distinguere  tempora  plurimum  juvat ;  sic 
ad  varias  Doctorum  sententias  inter  se  com¬ 
ponendas,  operae  pretium  est  tempus  schi¬ 
smatis  et  belli  a  tempore  pacis  et  unionis 
secernere,  ne  quod  contra  dubios  et  incer¬ 
tos  Pontifices  a  nonnullis  alioqui  piis  et  eru¬ 
ditis  dictum  aut  scriptum  fuit,  id  in  veros, 
certos  et  legitimos  Pontifices,  cum  magno 
totius  Ecclesiae  scandalo  et  damno,  dictum 
scriptumque  intelligatur.  Idem  in  particu¬ 
lari,  Vigorio  objicienti  auctoritatem  Gerso- 
nis  et  Almaini  respondit.  Idem  Duvalius 
testatur,  veteres  Ecclesiae  Gallicanae  proce¬ 
res,  qui  schisma  illud  antecessere,  nempe 
SS,  Irenaeurp,  Prosperum,  Alcuinum,  Lqu- 


374 


VINDICLE 


francum,  Anselmum,  Bernardura  etc.  infal- 
libilitatem  in  successoribus  S.  Petri  agno¬ 
visse  :  post  horrenda  vero  schismata,  hoc 
est,  a  200.  annis,  alios  secus  locutos.  Unde 
infertur,  si  qusestio  recte,  ut  par  est,  intelli- 
gatur  de  Pontifice  legitimo  et  indubitato, 
forte  nec  unicum  probatum  Doctorem  e 
Catholicis  reperiri  posse,  qui  concilio  gene¬ 
rali  Papam  subjiciat;  adeoque  evanescunt 
omnes  cavilli,  sarcasmi,  et  calumniae  Ame- 
sii,  quibus  hic  mire  sibi  complacet,  cum  ait : 

«  Coguntur  miseri  Papistae  hac  dissensione 
suorum,  Dominum  suum  ignorare,  quippe 
quos  nescire  necesse  est,  Papse,  an  concilio 
debeant  servire.  Principium  ipsum  fidei  Ro- 
manee  incertum  hoc  pacto  declaratur,  quia 
nondum  constat  inter  istos  magistros  Israe- 
lis,  penes  quos  sit  suprema  potestas  etc. 
Unitas  illa,  quam  tantopere  jactare  solent 
Pontificii,  tollitur  funditus  in  primo  hoc 
principio  etc.  Turpius  est  ajlhuc,  quod  de 
ejusmodi  rebus  nullam  habent  communem 
sententiam,  sed  unam  tantum  fere  commu¬ 
nem.  Communis  est  parasitorum  Curise  Pa- 
palis,  non  Ecclesise,  ne  illius  quidem,  quse 
audit  Romana.  »  Hic,  inquam,  omnis  trium¬ 
phus  Amesii  imaginarius,  unius  etiam  Do- 
ctoris  Sorbonici  recte  de  omnibus  pronun¬ 
tiantis  testimonio  funditus  evertitur. 

Ad  CAPUT  XVIII. 

Superioritatem  Papse  ad  concilia,  Bellar- 
minus  quatuor  praecedentibus  capp.  per 
totidem  propositiones  defendit. 

I.  —  Romanus  Pontifex  est  pastor  et  caput 
non  solum  omnium  Ecclesiarum  particula¬ 
rium,  sed  etiam  totius  universalis  Ecclesise 
simul  congregatse,  a  Christo  immediate 
constitutus.  Amesius  ne  gry  habet  quod 
reponat,  prseter  inanem  repetitionem  falsa¬ 
rum  citationum,  partim  hic,  partim  supra 
de  Rom.Pont.  discussarum.  Ridiculum  porro 
est,  quod  unum  Vigori um  jurisconsultum 
schismaticum,  et  Bicherium,  erroris  sui  post¬ 
ea  poenitentem  et  palinodiam  canentem, 
nomine  Parisiensium  toties  audeat  produ¬ 
cere. 

II.  —  Summa  potestas  Ecclesiastica  non 
est  in  Ecclesia  vel  concilio,  remoto  Papa, 
aut  formaliter  aut  suppletive.  Non  esse  for- 
maliter,  aperte  colligitur  ex  Scripturis,  ex 
quibus  constat,  Ecclesiam  esse  monarchiam 
et  regnum  Christi.  Non  esse  etiam  suppletive, 
ostenditur  hac  ratione;  quia  Ecclesia  hanc 


auctoritatem  non  habet  a  seipsa,  nec  ab 
alio  ;  ergo.  Non  habere  a  seipsa,  manifeste 
probat  discrimen,  quod  est  inter  regnum 
Christi  et  regna  csetera.  In  his  enim  pote¬ 
stas  regis  a  populo  profecta,  radicaliter  et 
suppletive  est  in  regno.  Verum  in  regno 
Christi  nullatenus  derivatur  summa  pote¬ 
stas  in  Christum  regem,  utpote  qui  natura¬ 
liter  habet  omnem  potestatem  in  creaturas 
omnes,  multo  magis  quam  Paterfamilias 
ullus  respectu  familiae,  aut  pastor  respectu 
ovium,  a  quibus  non  accipit  suam  postesta- 
tem  :  ergo  Ecclesia  ex  se  nullam  habet  au¬ 
ctoritatem.  Nam  quod  Petro  et  Apostolis 
data  sit  potestas,  fidelium  universitati  in  se 
nihil  auctoritatis  confert,  cum  potius  populo 
fideli  praecipiatur,  ut  subjaceant  obediantque 
Pastoribus.  Quod  si  universitati  Ecclesiae  non 
est  data  ulla  auctoritas  :  ergo  nec  concilio 
generali,  quatenus  Ecclesiam  universam 
repraesentat,  secluso  Papa.  2.  Quia  alias 
concilium  generale  non  indigeret  confirma¬ 
tione  Papae.  3.  Concilium  sine  Papa  potest 
errare,  et  de  facto  erravit  Mediolanense, 
Ariminense,  Ephesinum  II  etc.  At  concilium 
cum  Papa  non  potest  errare  :  Ergo  non 
potest  sine  Papa  omnia  illa,  quae  potest  cum 
Papa.  4.  Ex  opposita  sententia  sequeretur, 
Papam  non  esse  immediatum  Christi  Vica¬ 
rium,  sed  mediatum  ;  immediate  enim  Vi¬ 
caria  Christi  esset  Ecclesia,  Papa  autem 
esset  immediatus  Vicarius  Ecclesiae,  quod 
est  expresse  contra  concilium  Constantiense 
sess.  2.  Amesius  haec  omnia  pura  omissione 
enervavit.  Contra  ipsam  tamen  Bellarmini 
thesim  ait  1.  :«  Summa  potestas  ecclesiastica, 
proprie  dicta  potestas  est  in  solo  Christo  : 
Ministerium  tantum  et  dispensatio  est  in 
Ecclesia,  ejusquePraifectis  ».  Bene  est ;  idem 
nos  dicimus,  quid  vero  hinc  fit  ?  Amesius  2. 
«  Quoad  homines,  Parisienses  respondent, 
Ecclesiam  non  absoluta  potestate,  sed  canone 
regi  :  et  secundo,  summam  potestatem  illos 
canones  constituendi  esse  in  concilio  gene¬ 
rali,  etiam  remoto  Papa.  »  Resp.  :  Nemo  Ca¬ 
tholicorum  tribuit  Papse  vel  Concilio  abso¬ 
lutam  postestatem  gubernandi,  sed  depen- 
denter  a  legibus  Christi.  Canones  positivos 
non  posse  concilium  generale  a  Papa  seclu¬ 
sum  condere  pro  universa  Ecclesia,  con¬ 
vincitur  ex  argumentis  Bellarmini,  quse 
nec  extremo  digito  ausus  est  tangere  Ame¬ 
sius. 

III.  —  Summus  Pontifex  simpliciter  et  ab¬ 
solute  est  supra  Ecclesiam  universam,  et 


DE  CONCILIORUM  AUCTORITATE. 


373 


supra  concilium  generale,  ita  ut  nullum  in 
terris  supra  se  judicem  agnoscat.  Haec  etiam 
fere  est  de  fide.  Probatur  1.  quia  sequitur  ex 
duabus  prioribus  propositionibus.  2.  Quia 
omnia  nomina,  quae  in  SS.  Scripturis  tribu¬ 
untur  Christo  (ut  paterfamilias,  pastor,  caput, 
sponsus),  etiam  Papae  suo  modo  tribuuntur. 
3.  Verbis  expressis  concilii  Chalced.  act.  3. 
Romani  sub  Sylvestro  can.  ult.  Romani  V, 
sub  Symmacho,  Synodi  VIII.  act.  7.  Con- 
stantiensis  in  Bulla  Martini  V.  Later,  sub 
LeoneX.  sess.  11.  item  S.  Leonis  M.,  Gelasii, 
Nicolai,  Gregorii  M.,  Innocentii  III.  etc.  4. 
Ex  appellationibus  a  concilio  ad  Papam. 
Appellari  autem  a  concilio  ad  Papam,  non 
contra,  constat  ex  epist.  Gelas,  ad  Episc. 
Dardaniae.  «  Ad  sedem  ,  ait,  Apostolicam 
de  qualibet  mundi  parte  appellandum  est  : 
ab  illa  autem  nemo  est  appellare  permissus  » . 
Et  ita  fecere  SS.  Athanasius,  Flavianus, 
Theodoretus,  Chrysostomus.  5.  Ex  appro¬ 
batione  et  reprobatione  conciliorum.  Nam 
omnia  revocantur  tandem  ad  examen  Rom. 
Pontificis.  Unde  S.  Basilius  epist.  52.  ad  S. 
Athanasium  scribit  :  «  Videri  sibi  bonum, 
ut  rogetur  Rom.  Episcopus,  ut  mittat  aliquos 
in  Graeciam,  qui  ejus  nomine  irritent  conci¬ 
lium  Priminense  etc.  »  Etiam  has  omnes 
probationes  Amesius  pura  omissione  ener¬ 
vat.  Ipsi  vero  assertioni  nil  praeter  repetiti¬ 
onem  mendacissimae  sycophantiae  reponit, 
cum  ait:  «  Hoc  ne  fere  quidem  est  de  fide 
Romana  in  Gallia,  et  apud  alios,  qui  sentiunt 
cum  concilio  Gonstantiensi  et  Basileensi,  sed 
potius  est  fere  contra  fidem  Romanam,  et 
plane  contra  fidem  Christianam ,  quippe 
quod  caput  est  Antichristianismi.  »  Numquid 
hoc  est  «  enervare  »  Bellarminum  ? 

IV.  —  Summus  Pontifex  non  potest  com¬ 
mittere  neque  concilio,  neque  ulli  homini 
supra  se  judicium  coactivum,  sed  tantum 
discreti vum.  Prior  pars  probatur.  1.  Quia 
potestas  Papse  jure  divino  est  super  omnes. 
Non  potest  autem  in  jure  divino  dispensare. 

2.  Quia  non  potest  inferior  committere  alicui 
judicium  superiori  reservatum.  At  judicium 
in  causa  Pontificis  est  reservatum  Deo. 

3.  Quia  sequeretur,  Papam  esse  superiorem, 
et  non  esse.  Esset,  quia  suam  causam  com¬ 
mittendo  alterius  judicio  non  desineret  esse 
Papa:  ergo  nec  desineret  esse  superior. Non 
esset,  quia  si  cogi  posset,  esset  inferior. 
Altera  pars  patet  exemplo  Symmachi,  Sixti 
III.,  Leonis  III.,  et  IV  etc.  Ad  hsec  quid  Ame¬ 
sius  ?  Horribile  corollarium  hinc  infert  : 


«  Non  igitur  »,  inquit,  «  submittere  se  potest 
clavium  potestati  in  Sacramento  confes¬ 
sionis,  ut  solvantur  et  ligentur  ejus  peccata. 
Confessor  enim  in  confessione  jurisdictionem 
exercet  (secundum  Pontificios)  in  foro  con¬ 
scientiae  supra  confitentem.  Ergo  ex  sen¬ 
tentia  Pontificiorum,  non  potest  Papa  ad 
remissionem  peccatorum  pervenire.  Et  tamen 
vix  fieri  potest,  ut  cum  sit  hoc  modo  exlex, 
avopos,  non  sit  omnium  hominum  maxime 
peccatis  coopertus.  »  Resp.:  Hoc  corollarium 
praeclare  congruit  Quodlibeticae  logicae.  Bel- 
larminus  loquitur  de  alliis,  Amesius  de  caepis. 
Mirum  est  si  Amesius  tam  imperitus  fuit,  ut 
nescierit  discrimen  inter  forum  poli,  et  fo¬ 
rum  fori ;  illudque  tribunal  non  quidem 
habere  reos  nisi  voluntarios;  tamen  etiam 
Papam,  lethalis  noxae  sibi  conscium,  non 
posse,  nisi  in  hoc  foro  absolvatur,  Deo  re¬ 
conciliari.  Sed  videtur  Amesius  finxisse  igno¬ 
rantiam,  ut  suos  d  tirones  gregarios  »,  quos 
instituere  se  professus  est,  ad  execrationem 
Papae  avopou  eo  vehementius  concitaret,  et 
non  careret  aliquo  colore  atrox  illa  calumnia 
innocentibus  ab  ipso  inflicta. 

Ad  CAPUT  XIX. 

Papam  Ecclesiae  judicio  simpliciter  sub¬ 
jici,  contendunt  haeretici  his  argumentis  : 

i.  Omnis  frater  offendens  potest  ab  Ec¬ 
clesia  judicari,  Matth.  xvin.  vers.  21.  Sed 
Papa  est  frater  :  ergo  potest  ab  Ecclesia  ju¬ 
dicari  ».  Hoc  argumentum  valde  extollit 
Amesius  et  ait  1.  «Nulla  syllogismi  pars 
negatur,  nisi  forsan  negentur  Episcopus  et 
Papa  esse  fratres  :  nulla  distinctio  adhibetur, 
sed  conclusio  gratis  a  Bellarmino  negatur. 
Defensio  rationis  omnis  expers  congruit 
plane  Primatui  Papse.  Palam  autem  est.  Ec¬ 
clesiae  nomine  intelligi  ibi  illum  coetum,  cujus 
peccator  est  membrum  » .  Resp.  1.  ad  ho¬ 
minem,  contra  Calvinistas,  qui  negant  illud 
dictum  Christi  posse  accipi  de  correptione 
judiciali,  quam  ipsi  «  ut  potestatem  praeto¬ 
riam  »  explodunt,  prout  supra  vidimus  lib.  m. 
de  Rom.  Pont.,  sed  tantum  accipi  debere  de 
correptione  fraterna,  quam  respectu  Papae 
nemo  Catholicorum  negat.  Resp.  2. :  Etsi  ibi 
SS.  Hieron.,  Greg.,  Anselm.  nomine  Ecclesiae 
intelligant  fidelium  coetum  (quod  avide  aliqui 
sectarii  arripiunt) ,  tamen  S.  Chrysost.  et 
alii  passim  (etiam  glossa  Lutheranorum  Je- 
nensiuin),  de  Pastoribus  Ecclesiae  intelligunt, 
qui  repraesentent  Ecclesiam,  sicut  rex  reg- 


376 


VINDICLE 


num  :  tum  quia  Christus  ibi  jubet  Eccle¬ 
siam  audire,  hoc  est,  Ecclesiae  obediri  a  reo, 
alioquin  hoc  ipso  habendum  pro  excommu¬ 
nicato;  haec  autem  obedientia  praelato  tan¬ 
tum  defertur,  ut  per  se  patet  (et  haec  ratio 
persuasit  ipsi  Calvino  id  quod  dicimus);  tum 
quia  Christus  Ecclesiam  explicans  subdit  : 
Quaecumque  alligaveritis,  vos  scilicet  Apostoli 
Ecclesiae  principes,  vestrique  Successores; 
tum  quia  ita  docet  perpetua  praxis ;  tum 
denique  quia  contrarium  facere,  esset  contra 
jus  naturae,  et  gravis  injuria  in  proximum. 
Esset  enim  infamare  proximum,  si  crimen 
ejus  foret  occultum. 

Instant  2.  : «  Ergo  si  Praelatus  et  ipse  Papa 
peccet,  debebit  quoque  deferri  ad  Ecclesiam, 
id  est,  Concilium  generale.  Ergo  huic  sub¬ 
jectus  est.  »  Respondeo  :  Nego  seq.  Id  enim 
pertinet  ad  omnes  alios  praeter  Papam,  qui 
nullum  habet  Praelatum  supra  se  in  hoc 
mundo;  quod  patet  ex  perpetua  praxi  Ec¬ 
clesiae.  Nec  possunt  hoc  magnopere  mirari 
Lutheraniet  Calvinistae,  quidem  privilegium 
Papale  extendunt  ad  omnes  reges  etc.  nul- 
um  in  terris  superior  em  agnoscentes.  Habet 
se  ergo  in  hoc  negotio  Papa,  sicut  supremum 
ccelum,  quod  tegit  omnia,  ipsum  vero  non 
tegitur  ab  alio. 

Instant  3.  :  «  Verba  haec  :  Dic  Ecclesiae , 
dicta  sunt  Petro ;  ergo  Petrus,  et  ejus  Suc 
cessores  debent  aliquando  deferre  pecca¬ 
tores  ad  Ecclesiam  ».  Resp.  1.  :  Christus 
discipulis,  sicut  et  ab  initio  cap.  usque  ad 
vers.  21.  locutus  est  indefinite.  Resp.  2.  : 
Petro  id  dictum  est,  cum  adhuc  non  esset 
Pastor  Ecclesiae  constitutus. 

Instant  4.  :«  Papa  est  membrum  Ecclesiae  : 
ergo  est  minor  suo  toto,  quod  est  Ecclesia  ». 
Respondeo  :  Si  accipiatur  Ecclesia  sine  Papa, 
tum  Ecclesia  nou  est  totum,  sed  pars,  major 
quidem  magnitudine  molis,  sed  minor  mag¬ 
nitudine  virtutis  sive  auctoritatis.  Si  vero 
accipiatur  Ecclesia  cum  Papa,  tum  major 
est  auctoritas  Ecclesiae  extensive,  sed  non 
intensive,  sicut  Ens ,  prout  comprehendit 
Deum  et  creaturas,  non  est  majus  bonum, 
quam  solus  Deus  intensive,  tametsi  extensive 
sit  majus,  quia  sunt  plura  bona ;  idemque 
est  inter  Christum  et  Ecclesiam.  Amesius  hic 
praeter  admirationem  et  contumelias  non 
habet  quod  reponat.  Ait  :  «  Immane  postu¬ 
latum  obtrudi  a  nobis  gratis  et  crude,  scili¬ 
cet  :  Unius  Episcopi  majorem  esse  auctori¬ 
tatem,  quam  reliquorum  omnium».  Sed  hoc 
non  est  enervare  assertum  nostrum.  Si  enim 


potuit  Deus  coelum  condere  supremum,  quod 
magnitudinem  omnium  inferiorum  orbium 
et  corporum  etiam  excedat;  Matrem  qua} 
omnes  puros  homines  et  Angelos  sanctitate 
et  gloria  superet;  cur  non  potuit  etiam  unum 
suae  Ecclesiae  Vicarium  pastorem  largiri,  qui 
omnium  inferiorum  ministrorum  potestatem 
intensive  exaequet,  iramo  excedat  ?  Nihil 
certe,  etiam  de  facto,  in  hac  constitutione 
hierarchica  non  valde  rationabile,  Deoque 
dignum.  Amesius  2.  :  «  Tota  haec  responsio, 
sicut  comparationibus  istis  impie  declaratur, 
constituit  Papam  essentiale  caput  Ecclesiae, 
non  tantum  secundum  externam  guberna¬ 
tionem,  sed  etiam  secundum  interiorem 
influxum  ;  quae  tanta  est  insania,  ut  etiam 
ab  iis  rejiciatur,  qui  plurimum  tribuunt  Papae. 
Vide  Thom.  part.  3.  quaest.  8.  art.  6.  » 
Respondeo  :  Est  sane  haec  insania  non  vul¬ 
garis,  sed  sycophantice  Catholicis  ab  Amesio 
afficta,  quae  nescio  an  ulli  Catholicorum  etiam 
per  somnium  inciderit.  Certe  ex  pronuntiatis 
Rellarmini,  nulla  sana  logica,  sed  tantum 
Puritano-Quodlibetica  illam  parturivit.  Dis¬ 
simulo  atrocem  contumeliam,  qua  Papam 
«  carcinoma  »  impie  conviciatur. 

Instant  5.  :  «  Membrum  putridum  debet 
amputari,  si  inficiat  totum  :  Ergo  et  Papa, 
si  inficiat  Ecclesiam  ».  Respondet  Bell.  :  In 
corpore  naturali  et  rebusp.  temporalibus 
potest  hoc  fieri,  quia  membra  pendent  a  toto ; 
sed  alia  est  ratio  corporis  Ecclesife,  cujus 
caput  non  a  corpore,  sed  a  Deo  auctoritatem 
accepit.  Amesius  :  «  Ergo*  neque  pastor  ali¬ 
quis  Ecclesise  particularis  posset  removeri, 
quia  auctoritatem  habet  a  Deo  ».  Resp. 
Negando  paritatem;  non  enim  nisi  median¬ 
tibus  hominibus  accipiunt  alii  inferiores  po¬ 
testatem  ecclesiasticam  :  summa  vero  Pon¬ 
tificalis  immediate  a  Christo  confertur  ei, 
quem  Ecclesia  sibi  legitime  designavit. 

Instant  6.  : «  Si  Papa  impune  omnes  vexare 
et  perdere  possit,  nemine  resistente,  maneret 
Ecclesia  sine  remedio».  Respondet  Bell.  : 
Non  mirum,  si  maneat  sine  remedio  humano 
efficaci,  quia  non  nititur  ejus  salus  pnecipue 
humana  industria,  sed  divina  protectione. 
Itaque  etiamsi  Ecclesia  non  possit  deponere 
Pontificem,  tamen  potest  ac  debet  Domino 
supplicare,  ut  ipse  remedium  adhibeat ;  et 
certum  est,  Deo  fore  currn  ejus  salutem,  vel 
enim  talem  Pontificem  convertet,  vel  de 
medio  tollet,  antequam  Ecclesiam  destruat. 
Amesius  hinc  infert  1.  :  «  Ergo  Ecclesia  non 
est  perfecta  respublica  sibi  sufficiens  in  or- 


DE  CONCILIORUM  AUCTORITATE. 


dine  ad  suum  finem  :  non  bene  instituta  : 
tenetur  aliquando  exponere  religionem  evi¬ 
denti  periculo.  Haec  enim  sunt  argumenta 
Bellarm.  lib.  v.  de  Rom.  Pont.  cap.  7.  ad 
Ecclesiae  potestatem  probandam  in  regibus 
deponendis ;  et  multo  efficacius,  magisque 
directe  militant  pro  potestate  Ecclesiae  in 
pernicioso  Papa  deponendo.  »  Respondeo  : 
Nihil  horum  sequi,  quia  non  negabunt, 
credo,  adversarii,  potuisse  Christum,  si  vo¬ 
luisset,  tale  instituere  Ecclesiae  regimen  mo- 
narchicum,  quale  nos  de  facto  credimus. 
Quis  vero  tunc  rationabiliter  dubitet,  potuisse 
etiam  Christum  velle,  ut  omnes  graviores 
casus  et  difficultates  (extra  Papam)  reser¬ 
ventur  suo  Yicario,  Roman.  Pontifici;  eum 
autem  casum,  quo  per  extremam  improbi¬ 
tatem  Papae  periclitaretur  salus  Ecclesiae 
universae,  reservari  sibi ;  cum  omnis  bona 
subordinatio  hoc  exigat,  ut,  cum  deficiunt 
causae  secundae,  suppleat  prima.  Idem  solent 
periti  medici  observare  in  gravissimis  mor¬ 
bis,  ut,  cum  vident,  vim  morbi  humanam 
superare  industriam,  nihil  audeant,  sed  na¬ 
turae  curandum  relinquant.  Unde  vecors  est 
illatio  Amesii,  qua  ait  2.  «  Si  haec  ratio  va¬ 
leret  tum  omnis  medicinae  cura  esset  abji¬ 
cienda  etiam  in  corporalibus  morbis.  Salus 
enim  omnis  praecipue  nititur  divina  prote¬ 
ctione  ».  Yecors,  inquam,  est  haec  illatio. 
Nam  ordinarie  Deus  agit  per  causas  secun¬ 
das,  quarum  vires  si  excedat  malum  sive 
corporale,  sive  spirituale,  relicta  cura  hu¬ 
mana  recurrendum  est  ad  Auctorem  naturae 
et  gratiae,  qui,  si  ut  par  est,  cum  fiducia  et 
gemitibus  invocetur,  non  deerit  in  necessi¬ 
tatibus  extremis  saluti  animarum.  Bellar.  2.: 
Licet  etiam  Papam  servata  reverentia  ad¬ 
monere,  et  modeste  corripere  ;  repugnare  vi 
et  armis,  si  Ecclesiam  destruere  velit.  Ex 
hoc  denuo  ex  sua  Quodlibetica  infert  Ame- 
sius  :  «  Ergo  licet  ipsum  deponere.  Sic  enim 
Bellarm.  ipse  explicat  hanc  resistentiam  ar¬ 
matam  loco  citato.  »  Resp.  negando  pari¬ 
tatem.  Mirum  non  est,  quod  quaevis  respub. 
politica  deponere  possit  principem,  et  alium 
instituere,  quando  non  potest  aliter  se  de¬ 
fendere  ab  ejus  injuria;  quia  scilicet  habet 
ipsa  Respubl.  potestatem  a  Deo  instituendi 
gubernationis  modum,  qui  bono  communi 
magis  congruit  :  at  potestas  Pontificis  est 
superior  omni  humana  :  ergo  per  hanc 
nequit  abrogari. 

Instant  7.:  Decretum  fuit  concilii  Constan- 
tiensis  a  Martino  V.  appVobati  :  Concilium 


377 

generale  esse  supra  Papam.  Yel  igitur  hoc 
certum  est,  vel  concilium  a  Papa  confirma¬ 
tum  potest  errare.  Respondeo  :  Non  Bellar- 
mini,  sed  D.  Duvalii  verbis.  I.  «  Decretum 
Constantiense  latum  fuisse  adversus  incertos 
Pontifices  ete  ».  Videatur  part.  3.  pag.  444. 
Et  pag.  542.  ait :  «  Non  sine  maxima  ratione 
gravissimi  Doctores  asserunt,  Constantiense 
concilium  nihil  aliud  definivisse,  quam  con¬ 
cilium  esse  superius  Pontifice  dubio  et  in¬ 
certo,  quod  accidit,  quando  schismate  vexa¬ 
tur  Ecclesia  etc.  »  Respondeo  2.  ex  eodem, 
non  «  cavillari  Bellarminum  »  explicando  ly 
«  conciliariter  » ,  ut  contendit  Amesius.  Sic 
enim  ait  idem  Duvalius  loco  citato,  concilii 
Constantiensis  omnes  sessiones  vim  fidei  non 
habent;  quia  a  Martino  V.  eae  tantum,  quae 
«  conciliariter  »  decretae  fuerunt,  sunt  con¬ 
firmatae.  Per  particulam  autem,  «  concilia¬ 
riter  »,  intelligit,  quae  cum  praevio  examine 
definita  sunt.  IIoc  autem  modo  decreta  non 
fuit  definitio  auctoritatis  concilii  supra  Pa¬ 
pam;  nulla  quippe  intercessit  discussio,  ut 
ex  Actis  liquido  constat.  Yel  per  illud,  («con¬ 
ciliariter  » ,  intellexit  Martinus  quaecumque 
post  sopitum  schisma,  suique  ipsius  electi¬ 
onem  a  Patribus  fuere  definita.  Sic  enim 
proprie  res  dicuntur  a  conciliariter  »  defi¬ 
niri,  cum  scilicet  Pontifex  et  caeteri  Praelati, 
post  maturam  deliberationem  in  aliquod 
dogma  consentiunt.  Sed  noster  Puritanus 
melius  intelligit,  quae  sint  «  conciliariter  de- 
decreta  »  ,  quam  Sorbonici  et  omnes  alii 
Theologi. 

Porro  cum  jam  in  lib.  de  Rom.  Pont,  et 
in  hoc  de  conciliis,  toties  Amesius  Parisien- 
sem  Sorbonam  in  errorum  suorum  patroci¬ 
nium  allegarit,  operae  pretium  reor,  hic  pro 
complemento  dictorum  omnium,  adseribere 
censuram  S.  Facultatis  Theologicae  Parisien- 
sis,  quae  praefixa  est  Anti-Mornaeo  Rev.  Pat. 
Fr.  Leonardi  Cocquaei  Doctoris  Sorbonici, 
ubi  inter  caetera  sic  ait  Y.  Facultas  :  «  Cum 
exploratum  habeatur,  unitatem  atque  ordi¬ 
nem  sine  eminentis  alicujus  auctoritatis  prae¬ 
rogativa  non  subsistere,  eaque  de  causa  Do¬ 
minum  Nostrum  ad  vitanda  schismata  B. 
Petrum  Vicarium  suum  et  caput  visibile  Ec¬ 
clesiae  suae  constituisse;  merito  quidem  omnes 
Catholici  eos  exeerari  debent,  qui  S.  Rom. 
Ecclesiae  primatum,  atque  unicam  Petri  Ca¬ 
thedram  scriptis  suis  evertere  moliuntur  ; 
cum  certissimum  sit,  Ecclesiam  nulla  alia 
nota  accuratius  dignosci,  aut  a  factiosis  Sa¬ 
tanae  conventiculis,  quam  uno  visibili  Ca- 


378 


VINDICLE  DE  CONCILIORUM  AUCTORITATE. 


VMf 


pite  secerni  posse.  »  Mornaei  autem  librum, 
aiunt  Sorbonici  DD.  innumeris  execrandis 
blasphemiis  atque  impietatibus  scatere,  ac 
propudiosis  mendaciorum  ac  haereseon  pri¬ 
dem  damnatarum  centonibus  interpolatum  : 
ideoque  tamquam  legi  divinae,  naturali,  ca¬ 
nonicae  etc.  omnino  contrarium,  haereticam, 
furiosissimum,  seditiosissimum,  impudentis- 
simis  calumniis  refertissimum,  damnandum, 
execrandum  etc.  Atqui  ea  quae  Mornaeus  pro¬ 
tulit,  plane  conformia  sunt  iis,  quae  hactenus 
de  Roman.  Pontifice  effutiit  Amesius,  ut 
utriusque  libros  conferenti  patebit.  Ergo  ju¬ 
dicio  Theologorum  Parisiensium  toties  ab 
Amesio  laudatorum,  eamdem  ipse  censuram 
meretur.  Jam  porro  examinandae 

§.  UNICO. 

Objectiones  Gerhardinae. 

Perpauca  profert,  quae  non  in  Amesianis 
excussa  fuerint. 

Thesi  63.  refert,  quod  Bellarm.  lib.  iv.  de 
Roman.  Pont.  cap.  14.  Joannem  XXll.  ab 
intentato  haereseos  crimine  vindicaturus  inter 
caetera  scribat,  Joannem  XXII.  pridie  ante 
mortem  partim  declarasse,  partim  etiam  re¬ 
vocasse  sententiam 'suam.  Primum  enim  te¬ 
statum  :  Se  numquam  in  animo  habuisse 
hanc  quaestionem  definiendi  ;  deinde,  existi¬ 
mare  se  jam  probabiliorem  esse  sententiam 
illam,  quae  asserit,  Beatos  frui  visione  divina 
ante  diem  judicii,  et  hanc  sententiam  se  am¬ 
plecti,  nisi  aliquando  Ecclesia  aliud  definierit 
cujus  definitioni  suas  omnes  sententias  liben¬ 
tissime  subjiciat.  Hinc  juxta  artem  suam 
Quodlibeticam  infert  Gerhardus,  ut  sequitur  : 
«  Credidit  ergo  Joannes  ille  Pontifex,  Eccle¬ 


siae  judicium  esse  superius  quam  suum,  cum 
Ecclesiae  judicio  suum  se  libentissime  subji¬ 
cere  asserat.  Illud  vero  Ecclesiae  judicium  a 
Pontificis  judicio  distinctum,  etiam  ex  ipsius 
Bellarmini  hypothesi,  non  potest  esse  aliud, 
quam  judicium  concilii,  quod  proinde  vocant 
Ecclesiam  repraesentativam  » .  Stupidene  an 
fraudulenter  hic  Gerhardus  deliret,  decer¬ 
nant  Puritani  Jenenses.  Hoc  certum,  Joan¬ 
nem  ^XII.  Papam,  tantum  ut  privatum  Do- 
ctorem,  ita  sensisse,  et  dixisse,  adeoque  ju¬ 
dicium  suum  privatum  subjecisse  judicio 
Papae  ex  cathedra  definientis,  sive  cum,  sive 
sine  concilio  generali.  Quod  vero  addit  : 
«  Etiam  ex  Bellarmini  hypothesi,  judicium 
illud  non  posse  esse  aliud  quam  concilii  ge¬ 
neralis  »,  verum  quidem  est,  si  intelligatur 
de  judicio  concilii  generalis  una  cum  Papa  ; 
sed  sic  nihil  ad  rem  facit ;  si  vero  loquatur 
de  concilio  acephalo,  splendide  cretizat. 

Th.  68.  affirmat,  «  esse  parem  rationem 
inter  actum  infidelitatis,  et  alia  crimina  no¬ 
toria,  ac  graviora :  in  ordine  ad  hoc  ut  Papa 
judicetur  a  Concilio  » ;  additque  «  id  constare 
ex  I  Tim.  v.  vers.  8.  »  At  quomodo  hoc  ex¬ 
inde  constat,  nisi  eliciatur  ope  artis  Quodli- 
beticae  ? 

Th.  ult.  contendit,  vel  tertiam  propositio¬ 
nem  Bellarmini  esse  vere  de  fide,  aut  primam 
et  secundam,  ex  quibus  Bellarm.  tertiam  de¬ 
ducit,  esse  de  fide  «  fere  »  tantum.  Resp.  : 
Prima  est  omnino  de  fide,  secunda  tantum 
fidei  proxima,  quia  nec  aperte  in  Scriptura 
aut  traditione  habetur,  nec  alicubi  definita 
est  :  ergo  similiter  tertia.  Et  universim  nulla 
propositio  Theologica,  qua  talis,  censetur 
esse  ita  de  fide,  ut  oppositam  tenens  habeatur 
hsereticus. 


/ 


VINDICIAE 

PRO  LIBRO  TERTIO 

DE  ECCLESIA  MILITANTE 

TOTO  ORBE  TERRARUM  DIFFUSA 


Ad  CAPUT  I. 

Amesius  ut  priorem  librum  finivit,  ita  hunc 
orditur  a  cavillis  et  calumniis ;  ait  enim  • 
«  Duo  hic  gravia  et  fundamentalia  vitia,  vel 
ex  negligentia,  vel  ex  fraude,  in  principio 
occurrunt  contra  leges  bene  disserendi,  d. 
QuodBellarminus  partem  Ecclesiae,  militan¬ 
tem  scilicet  aggreditur  tractare,  et  tamen 
nihil  omnino  tradit  de  tota  illa  Ecclesia,  cu¬ 
jus  partem  appellat  militantem.  Illud  certe 
hoc  artificio  lucratur,  quod  imperitos  lectores 
lateat,  quando  vel  illa  tribuit  militanti  Ec¬ 
clesiae,  quae  sunt  propria  totius,  non  hujus 
partis,  vel  etiam  illa,  quae  a  communi  Eccle¬ 
siae  natura,  atque  adeo  a  militante  sunt  pror¬ 
sus  aliena....  Secundum  vitium  est,  quodju- 
stam  distributionem  illius  Ecclesiae  omittit, 
cujus  partes  vult  explicare  etc.  »  Respondeo : 
Amesius  de  lana  caprina  tricatur.  Bellarmi- 
nus  controversias  fidei  tractat,  quas  inter  non 
est  aliqua  de  Ecclesia  in  communi.  Cur  ergo 
specialem  de  hac  tractatum  praemitteret  ? 
Falsum  vero  esse,  quod  Bellarminus  militanti 
Ecclesiae  ea  tribuat,  quae  sunt  propria  totius, 
vel  a  militante  prorsus  aliena,  in  decursu 
libri  patebit.  Nodus  etiam  in  scirpo  quaeri¬ 
tur,  dum  exigitur  distributio  Ecclesiae  in  mi¬ 
litantem,  purgantem,  triumphantem,  mox 
in  hujus  libri  vestibulo  ponenda.  Numquid 
enim  sufficit  eam  in  indice  omnium  contro¬ 
versiarum,  in  principio  totius  operis  appa¬ 
rere?  Quibus  eam  impugnare  libuerit,  affatim 
id  poterunt  in  toto  libro  de  purgatorio ;  de 
quo  tota  est  controversia. 


Ad  CAPUT  II. 

\ 

Bellarm.  :  Quinque,  inquit,  sunt  haeretico¬ 
rum  sententiae  de  definitione  Ecclesiae.  I. 
Wicleffi,  Hussi,  juxta  quos,  omnes  et  soli 
Praedestinati  sunt  de  Ecclesia.  II.  Pelagiano- 
rum,  quod  Ecclesia  sit  congregatio  hominum 
perfectorum.  III.  Novatianorum,  quod  sit 
eorum,  qui  numquam  lapsi  sunt  circa  con¬ 
fessionem  fidei.  IV.  Confessionistarum,  qui 
etsi  nomine  damnent  Pelagianos,  Novatia- 
nos,  Donatistas,  tamen  illorum  haeresis  com¬ 
posita  est  ex  triplici  illa  haeresi.  Docent  enim 
1.  cum  Pelagianis,  nullum  esse  peccatum  ve¬ 
niale  ex  natura  sua,  sed  omnia  ex  se  morta¬ 
lia,  ex  misericordia  Dei  venialia  esse,  quia 
non  imputantur  a  Deo.  2.  Ecclesiam  esse 
sanctorum  communionem,  qui  vere  credunt 
et  obediunt  Deo.  3.  Omnia  opera  hominis 
etiam  justi  esse  peccata  mortalia.  Quia  vero 
hinc  videtur  sequi,  nullum  hominem  esse  de 
Ecclesia  ;  rem  illi  ita  componunt,  ut  dicant, 
opera  quidem  justi  omnia  esse  peccata  mor¬ 
talia,  tamen  non  imputari,  si  adsit  fides,  et 
proinde  eum  qui  habet  fidem,  simul  esse  ju¬ 
stissimum,  et  in  omni  opere  peccare.  V.  Est 
quasi  conflata  ex  omnibus  istis.  Docet  enim 
Ecclesiam  constare  ex  solis  justis  praedesti¬ 
natis.  Ita  Calvinus,  qui  tria  docet.  Primo,  fi¬ 
dem  semel  habitam  numquam  in  aeternum 
perdi  posse  ;  ac  proinde  omnem,  qui  habet 
fidem,  necessario  esse  praedestinatum.  Lib. 
iii.  institut.  cap.  2.  §.  8.  Secundo,  veram 
Ecclesiam  a  solo  Deo  cognosci  posse  ej us¬ 
que  fundamentum  esse  divinam  electionem. 


380 


VINDICLE 


Lib.  iv.  cap.  1.  Tertio  docet  praeterea  esse 
quamdam  Ecclesiam  externam,  in  qua  sint 
boni  et  mali.  Ibid.  Jam  porro  videamus, 
quam  perite  circa  heec  negotietur  Amesius. 
I.  Omissa  3.  et  5.  sententia,  de  reliquis  ait : 

«  Non  sunt  istae  tres  sententiae,  sed  una  et 
eadem,  cum  varietate  aliqua  verborum  ex 
plicata  ».  Rcsp. :  Hoc  esse  aperte  falsum.  Nam 
Pelagiani  et  Lutherani  prorsus  damnant  il¬ 
lam  Calvinistarum  Praedestinatorum  congre¬ 
gationem.  Verum  quidem  est,  Calvinistas 
conflare  suam  sententiam  ex  omnibus  illis 
tribus,  quod  et  indicat  quinta  sententia  a 
Bellarmino  relata ;  sed  quomodo  hinc  sequi¬ 
tur,  apud  alios  non  esse  separatos  eos  erro¬ 
res  ?  Ait  Amesius  2.  «  Haec  una  sententia 
(Calvini)  non  potest  esse  haeretica,  nisi  prae¬ 
ter  Scripturam,  non  veteres  tantum  Patres, 
sed  et  Tbomas  Aquinas,  et  Nicolaus  ipse 
Papa,  qui  cap.  Ecclesia  de  consecrat, 
dist.  1.  Ecclesiam  definivit  :  Collectionem 
fidelium  ,  dicantur  haeretici  ».  Resp.  :  Nec 
Sacrae  Scripturae,  nec  Patres,  multoque  mi¬ 
nus  S.  Thomas  et  Nicolaus  Papa  usquam  de¬ 
finiunt  Ecclesiam,  quae  sit  collectio  « justo¬ 
rum  praedestinatorum  ».  Sed  absurda  haec 
hceresis  suo  loco  seorsim  excutietur.  Quan¬ 
tum  ad  nomen  «  fidelium  »,  illud  a  Nicolao 
Papa  sine  dubio  positum  est  juxta  acceptio¬ 
nem  Catholicam,  non  juxta  musteam  Luthe- 
ranorum  et  Calvinistarum  abusionem.  Et  hoc 
eodem  modo  definitur  Ecclesia  in  artic.  7. 
Confess.  August.  edition.  primae  germanicae; 
quod  tamen  in  latina  editione  prima  Caesari 
oblata  mutatum  in  «  congregationem  sancto¬ 
rum  i) ,  ideoque  ab  eodem  rejectum  est. 

Bellarm.  :  Confessionistae  et  Calvinus  do¬ 
cent,  duas  esse  Ecclesias.  1.  Veram,  quae  est 
Sanctorum  fidelium  congregatio.  2.  Exter¬ 
nam,  quae  nomine  tantum  est  Ecclesia,  in 
qua  boni  et  mali  reperiuntur  ;  malos  esse  in 
Ecclesia,  non  de  Ecclesia.  Amesius  :  «  Ca¬ 
lumnia  est  manifesta,  quod  impingitur  illis 
duarum  Ecclesiarum  militantium  fictio.  Non 
distribuunt  Ecclesiam  militantem  in  duas 
species;  sed  duplicem  respectum,  aut  consi¬ 
derationem  unius  et  ejusdem  Ecclesiae  distin¬ 
guunt  ;  unam  quoad  essentiam  internam,  et 
alteram  quoad  modum  existendi  externum. 
Idem  plane  est  quod  Bellarm.  ipse  refert  ex  S. 
Augustino....  Idem  etiam  alio  modo  explicat 
Alensis  part.  3.  m.  art.  3.  Idem  denique  est 
quod  Joannes  docet  I  epist.  ir.  vers  19.  Ea¬ 
dem  plane  est  distinctio  Rom.  ii.  vers.  28. 
inter  Judaeum  in  propatulo,  et  Judaeum  in 


occulto.  Ipse  etiam  Bellarm.  cap.  9.  Dona- 
tistas  dicit  Orthodoxos  eo  modo  calum¬ 
niatos  esse  tempore  Augustini,  quo  nunc 
Pontificii,  et  idem  responsum  ab  ipsis  tulis¬ 
se.  »Resp.  :  Non  calumniam,  sed  verissimam 
veritatem  tradidisse  Bellarminum,  ostendo 
1.  Quia  Ecclesia  proprie  dicta  et  Ecclesia 
(a  Confessionistis)  synecdochice  dicta,  vel 
constituunt  unam  Ecclesiam  proprie  di¬ 
ctam  ,  quam  in  symbolo  Apostolico  pro¬ 
fitemur  :  vel  2.  constituunt  unam  Eccle¬ 
siam  improprie  dictam  ;  vel  3.  constituunt 
duas,  quarum  altera  sit  proprie,  altera  im¬ 
proprie  sic  dicta  :  vel  4.  constituunt  duas, 
quarum  utraque  sit  proprie  dicta  :  aut  5. 
utraque  improprie  dicta.  Si  primum  admit¬ 
tatur;  habemus  intentum,  hoc  est,  Ecclesiam 
proprie  dictam,  constantem  justis  et  peccato¬ 
ribus.  Si  secundum  ;  ergo  nulla  datur  Eccle¬ 
sia  una,  sancta,  Catholica  proprie  dicta  in 
sacris  Scripturis  et  symbolo  expressa,  quod 
est  perabsurdum.  Si  denique  admittatur 
unum  e  tribus  posterioribus  ;  admittitur 
reipsa,  quod  Amesius  dixit  Lutheranis  et 
Calvinistis  per  calumniam  affingi.  2.  Si  vera 
Ecclesia  militans  a  solo  Deo  cognosci  potest, 
ejusque  fundamentum  est  praedestinatio,  ut 
vult  Calvinus  ;  ergo  altera,  scilicet  externa, 
in  qua  sunt  mali  cum  bonis,  est  distincta  a 
priori.  Quis  enim  dubitet,  veram  a  non  vera 
distingui  saltem  specie?3.  Ecclesia  universa 
militans  est  aliquod  totum  per  aggregatio¬ 
nem.  Quaero  ergo,  an  prior  illa  (vera  prae¬ 
destinatorum)  sit  totum,  an  vero  pars  poste¬ 
rioris  ?  Si  dicas  primum  ;  Ergo  habemus 
duas  totales  Ecclesias;  quod  ait  Amesius  per 
calumniam  affingi  Calvino.  Si  secundum  ; 
Orgo  est  visibilis.  Copiosius  hanc  rem  excussi 
nuper  in  Parallelis  Ecclesiae  verae  et  falsae 
contra  D.  Musaeum  qu.  I.  ubi§.  4.  distinctio¬ 
nem  illam  in  Ecclesiam  proprie,  et  in  Eccle¬ 
siam  synecdochice,  specialiter  rejeci.  Libet 
exinde  in  hunc  locum  pauca  transferre  :  Nisi 
vos  Lutheranos  et  Calvinistas  odio  Romani 
Pontificis  excaecatos  summa  desperatio  co¬ 
geret  ad  tantas  absurditates,  facile  perspice¬ 
retis,  jam  a  temporibus  Apostolorum  usque 
ad  nos,  communi  omnium  sensu,  eoque  pla¬ 
nissimo  et  proprio,  eos  omnes  baptizatos, 
qui  nulli  secta?  et  novitati  adhaerent,  habitos 
et  appellatos  esse  fideles,  et  Ecclesiae  Catho¬ 
lica;  membra,  nullo  habito  de  vita  moribus¬ 
que  discrimine  ;  et  congregationem  ex  iis 
omnibus  conflatam,  dictam  semper  habitam- 
que  esse  vere  et  proprie  Catholicam  Eccle- 


t)E  ECCLESIA  MILITANTE. 


381 


siam.  Si  non  ita  est,  producatur  vel  unicus 
ejus  Commenti  patronus,  qui  a  1500.  fere 
ante  Lutherum  annis,  citra  controversiam 
fidelis,  sanctus,  sapiens,  aperte  suam  men¬ 
tem  declararit  pro  Protestantibus  contra 
nos.  Musaeus,  quidquid  verbis  reluctetur,  re- 
ipsa  idem  concedit.  Ait  enim  :  «  Ecclesiam 
cujus  ministerium  incorruptum  est,  absolute 
dici  veram  Ecclesiam  ».  Bene  habet  :  idem 
prorsus  nos  dicimus.  Sed  quaero  jam  :  Illa, 
quae  absolute  dicitur  a  te  vera  Ecclesia,  vel 
fingitur  talis,  vel  est?  Si  non  fingitur,  sed  est 
absolute  vera  Ecclesia  :  vel  est  talis  propter 
ministerium  incorruptum,  et  puram  fidei 
professionem  publicam,  vel  propter  sanctos 
occultos  in  ea  latentes.  Si  primum  ;  ergo 
forma  absolute  vera  Ecclesia;  est  pura  pro¬ 
fessio  fidei,  quod  Catholici  omnes  contendi¬ 
mus,  tu  vero  cum  tuis  pernegas.  Si  secun¬ 
dum;  ergo  congregatio  habens  etiam  in  fun¬ 
damentalibus  corruptam  fidei  professionem, 
est  absolute  vera  Ecclesia,  quia  (juxta  te) 
per  mille  annos  ante  Lutherum,  sancti  illi  tui 
clancularii  sub  Antichristi  corruptissimo  mi¬ 
nisterio  latuerunt  ;  et  sic  effecere,  ut  qua; 
alioquin  fuisset  falsa  Ecclesia,  Christi  adul¬ 
tera,  mater  scortationum  etc.,  tamen  propter 
clancularios  illos  esset  et  diceretur  vera  Ec¬ 
clesia  Dei  et  sponsa  Christi,  qua;  tamquam 
partem  nobilissimam  contineret  illos  clancu¬ 
larios,  nulli  nisi  Deo  notos:  Elige  utrum  ma¬ 
lis.  Utrobique  enim  reipsa  fateris,  Romanam 
ante  Lutherum  per  1000.  annos  fuisse  abso¬ 
lute  veram  Ecclesiam.  Non  datur  autem  nisi 
unica  absolute  vera  Ecclesia  Catholica,  ut  ex 
symbolo  constat.  Qua  hic  rima  elabaris,  non 
video  :  Nam  aliam  formam,  qua  constituatur 
Ecclesia  absolute  vera,  assignare  non  potes, 
nec  audes,  praeter  duas  pra;dictas.  Si  vero 
dixeris,  oportere  utramque  formam  esse  si¬ 
mul  conjunctam  ;  rogo,  an  in  tota  solum 
collectione  omnium  membrorum,  an  vero 
etiam  in  singulis  membris  ?  Si  prius  ;  ergo 
idem  prorsus  sentis  quod  nos  :  scilicet  Ca¬ 
tholicam  Ecclesiam  debere  in  omnibus  mem¬ 
bris  habere  professionem  fidei*  puram,  et  in 
aliquibus  nobilioribus  etiam  sanctitatem  cha- 
ritate  perfectam.  Si  posterius  :  Ergo  illi  tui 
sancti  clancularii,  qui  se  per  1000.  annos 
Gygis  annulo  invisibiles  reddidere,  non  fu¬ 
erunt  vera  Ecclesia,  quia  caruerunt  pura  pu- 
plicaque  fidei  professione.  Ergo  evertis  ipse- 
met,  quod  operose  machinatus  es  :  quod 
erat  demonstrandum.  Hucusque  ad  Musaeum: 
Nunc  redeo  ad  Amesium,  qui  foede  fallit, 


cum  jactat  ex  Bellarm.  cap.  9.  «  Donatistas 
olim  Orthodoxos  eodem  modo  calumniatos 
esse,  quo  nunc  Pontificii  Luthero  Calvinisti- 
cos  »  ;  et  deinceps  graeca  fide,  ponit  verba 
Bellarmini  et  Augustini  plane  perverse  et  in 
alium  sensum  detorta.  Genuina  utriusque 
verba  sic  sdhant.  (Addit  etiam  Augustinus, 
quod  cum  calumniarentur  Donatistac,  Catho¬ 
licos  duas  Ecclesias  facere,  unam  in  terris, 
qua;  haberet  bonos  et  malos,  alteram  in  coe¬ 
lis,  qua;  non  haberet  nisi  bonos  :  responde¬ 
runt  Catholici,  se  non  duas  facere  Ecclesias, 
sed  distinguere  duo  tempora  Ecclesia; : 
«  Eamdem  »,  inquit  Augustinus,  «  ipsam 
unam  et  sanctam  Ecclesiam  dixerunt  nunc 
habere  malos  mixtos,  tunc  non  habituram  ; 
sicut  non  ideo  duo  Christi  sunt,  quia  ali¬ 
quando  mortalis,  aliquando  immortalis  fu¬ 
erit  Christus  » .  Qua;  sunt  notanda  contra 
nostros  Confessionistas  et  Calvinistas,  qui 
duas  Ecclesias  fingunt).  Hucusque  Bel- 
larminus.  Cujus  verba  Amesius  omisso 
§.  «Addit»,  sic  allegat.:  (Cum  Donatistge 
■calumniarentur  ,  Catholicos  duas  Eccle¬ 
sias  facere  ,  unam  qua;  solos  bonos , 
aliam  qua;  bonos  cum  malis  contineret: 
responderunt  Catholici ,  se  numquam  duas 
Ecclesias  somniasse,  sed  «tantum distinguere 
partes  »,  vel  tempora  Ecclesia;  etc.).  Haec 
impostura  luce  meridiana  clarior  est.  Cur 
enimvero  Amesius  omisit  illud  :  «  Unam  in 
terris,  alteram  in  cmlis  etc.  »,  nisi  quia  mox 
apparuisset  fraus?  Nam  Lutherani  et  Calvi- 
nistae  cum  dicunt  Ecclesiam  militatem  con¬ 
stare  ex  solis  sanctis  praedestinatis,  sine  du¬ 
bio  loquuntur  de  Ecclesia  jam  in  terris  ;  de 
qua  expresse  S.  Augustinus  affirmat,  quod 
contineat  bonos  et  malos.  Quod  vero  ait 
Amesius  :  «  Se  distinguere  tantum  duplicem 
considerationem  unius  et  ej usdem  Ecclesiae  ; 
unam  quoad  essentiam  internam,  et  alteram 
quoad  modum  existendi  externum»  ;  contra 
hoc  pugnant  illa  argumenta,  quae  contra 
Musaeum  produxi  quaest.  cit.  §.  2.  ac  praeci¬ 
pue  ultimum,  quod  hic  repeto  :  Ecclesia 
Catholica  militans  in  terris  vel  est  unica,  vel 
duae  realiter  distinctae  et  separatae.  Non  duae, 
quia  id  expresse  contradicit  symbolo.  Ergo 
unica  indivisa  a  se,  et  divisa  a  qualibet  alia 
non  Catholica.  Jam  subsumo  :  Atqui  non 
datur  unica,  nisi  illa  quam  Musaeus  vocat 
improprie  et  synecdochice  sumptam ;  quod 
probo  :  Nam  si  datur  alia  praeter  hanc,  erit 
©*tra  hanc  :  si  extra  hanc,  erunt  duae  Ec¬ 
clesiae  separatae,  quod  est  contra  Symbolum. 


382 


VIND1CLE 


Si  dicas,  non  esse  extra,  sed  intra  hanc,  quee 
continet  sanctos,  et  non  sanctos.  Bene ! 
Quidni  ergo  recte  nos  Catholici  dicimus,  et 
sanctos  esse  partem,  eamque  nobilissimam 
ac  unice  intentam  :  non  sanctos  etiam  esse 
partem  unicee  illius  congregationis  in  vera 
fidei  professione  unitee?Ex  hac  »rgo  duplici 
parte  conflatur  integra  congregatio  Ecclesia? 
militantis;  ex  spiritualibus  scilicet,  et  carna¬ 
libus  seu  animalibus  ;  uti  quivis  homo  con¬ 
stat  duplici  parte  essentiali,  corporea  scilicet 
et  spirituali.  Sicut  ergo  absurde  dixeris,  ho¬ 
minem  proprie  dictum  sola  constare  anima 
rationali ;  improprie  vero  dictum,  corpore 
et  spiritu ;  ita  et  hic.  Hinc  etiam  liquet,  fal¬ 
lere  aut  falli  eos,  qui  dicunt,  nullum  esse 
motum  vitee  spiritualis  vel  supernaturalis, 
nisi  qui  fit  secundum  supremum  gradum, 
scilicet  charitatem.  Idem  enim  est  ac  si  di¬ 
ceretur  :  nullum  esse  motum  naturalem  ho¬ 
minis  nisi  ratiocinationem. 

Bellarm.  :  Nostra  sententia  est,  Ecclesiam 
unam  tantum  esse  et  veram,  et  eam  esse 
coetum  hominum,  ejusdem  Christianae  fidei 
professione,  et  eorumdem  sacramentorum 
communione  colligatum,  sub  regimine  le¬ 
gitimorum  Pastorum,  ac  praecipue  unius, 
Christi  in  terris  Vicarii,  Romani  Pontificis. 
Amesius  reponit  :  «  Definitionem  istam  non 
explicare  essentiam  Ecclesiae,  disertis  verbis 
fatetur  statim  ipse  Bellarminus  :  Definitio 
nostra,  inquit ,  solum  comprehendit  hunc 
ultimum  modum  existendi  in  Ecclesia. 
Qualis  autem  sit  ille  modus  existendi  in 
Ecclesia ,  declarat  istis  verbis  :  sicut  ca¬ 
pilli,  ungues,  aut  mali  humores  in  corpore 
humano.  Perinde  igitur  facit  Bellarminus 
in  Ecclesia  definienda,  ac  si  quis  hominem 
definiret  per  illa  sola  quee  reperiuntur  in  ca¬ 
pillis,  unguibus,  aut  humoribus  malis  ». 
Respond.  :  Bene  philosopharetur  Amesius, 
si  Ecclesia  esset  ens  physicum,  constans 
partibus  essentialibus  :  at  cum  sit  ens  mo¬ 
rale,  et  aggregatum  ex  partibus  cum  aliquo 
ordine;  aut  imperite,  aut  fraudulenter  exi¬ 
git  definitionem  metaphysicam  et  essentia¬ 
lem.  Porro  cum  Ecclesia,  ut  queevis  alia 
communitas,  non  sit  unum  et  totum  nisi  per 
aggregationem  partium  integrantium,  me¬ 
rito  eam  describit  Bellarminus  ita,  ut  possit 
ratio  partis  cuivis  membro  convenire  in  eo 
toto ;  quod  utique  fieri  non  posset,  si  in  de¬ 
finitione  ponerentur  tantum  ea,  qua?  nobi¬ 
lissimis  membris  ac  partibus  conveniunt. 
Denique  cum  definitio  a  Bellarmino  data, 


sit  definitio  Ecclesiae  militantis,  debuit  sane 
ita  construi,  ut  non  conveniret  triumphanti, 
uti  convenit  illa  Calvinistarum,  cum  aiunt, 
Ecclesiam  esse  coetum  pra?destinatorum  san¬ 
ctorum  tantum.  Quod  de  subjectione  ad 
unum  supremum  caput  Rom.  Pontificem 
cavillatur  Amesius,  est  squama  toties  jam 
convulsa,  ad  caudam  draconis  pertinens. 

Quae  Gerhardus  disp.  XI.  usque  ad  the- 
sim.  28.  de  eadem  Ecclesiae  definitione  tri¬ 
catur,  ex  dictis  facile  expediuntur ;  et  si  quid 
forte  in  particulari  hic  non  fuisset  tactum, 
abunde  in  parallelis  contra  Musaeum,  discus¬ 
sum  invenietur. 

Ad  CAPUT  X. 

Quae  Amesius,  et  cum  eo  Gerhardus  a 
thesi  29.  usque  ad  th.  68.  verbosissime  tri¬ 
cantur,  de  catechumenis,  haereticis  occul¬ 
tis,  schismaticis,  excommunicatis  etc.  nihil 
nisi  meram  logomachiam  continent,  et  pau¬ 
cis  explicata  sunt  in  Anti-Musaei  quaest.  5. 
§.  6.  Quae  etiam  huc  transferre  libet.  I. 
Apud  Catholicos  extra  controversiam  est,  et 
de  fide  certum,  in  Ecclesia  vera  et  proprie 
dicta  esse  etiam  peccatores  et  reprobos;  ac 
oppositum  damnatur  ut  haereticum  in  cap. 

«  firmiter  » ,  de  summa  Trinit.  concil.  Con¬ 
stant.  sess.  13.  Trid.  sess.  6.  can.  28.  Ge¬ 
rhardus  insulse  nugatur,  dum  oppositum 
Scholasticis,  catechismo  Tridentino,  Bellar¬ 
mino,  etc.  affingit.  Quidquid  enim  in  prae¬ 
senti  affertur  sive  ex  SS.  Scripturis,  sive  ex 
Patribus,  sive  Scholasticis  etc.,  quo  videntur 
excludi  ab  Ecclesia  peccatores  etc.,  id  omne 
facilem  habet  explicatum,  si  observes  1. 
Negari  tantum,  peccatores  esse  viva  membra 
Christi,  vita  charitate  perfecta.  2.  Subinde 
id  quod  parti  convenit,  attribui  toti  per  sy¬ 
necdochen.  3.  Etiam  totam  Ecclesiam  pul¬ 
chram  et  sanctam  esse,  ob  ejus  institutum, 
leges,  finem,  media,  etc.  4.  Nonnumquam 
sermonem  esse  non  de  tota  congregatione, 
sed  de  particulari  aliqua  anima  charitate 
perfecta.  5.  Nonnulla  loca  intelligi  de  Eccle¬ 
sia  secundum  statum  alterius  vitee ,  ut 
optime  notat  S.  Augustin.  lib.  contra  Do- 
natist.  post,  collat.  cap.  7.  Qui  cum  subinde 
videtur  solis  sanctis  tribuere  nomen  veree 
Ecclesiee  in  lib.  de  Bapt.  nihil  aliud  vult, 
quam  gratias  Ecclesiee  concessas  tantum  in 
utilitatem  sanctorum  preedestinatorum  fina- 
liter  cedere ;  quod  est  certissimum.  Nam 
alioquin  communem  Catholicorum  doctri- 


DE  ECCLESIA  MILITANTE. 


383 


nam  de  bonis  et  malis  sexcenties  inculcat, 
praecipue  contra  Donatistas.  II.  Inter  Catho¬ 
licos  salva  fide  et  charitate  disceptatur,  an 
haeretici,  schismatici,  apostatae,  excommu- 
nicati,  Catechumeni  sint  in  Ecclesia  simpli¬ 
citer  loquendo?  Nam  secundum  quid  nemo 
Catholicorum  negare  potest,  eos  ailiquatenus 
pertinere  ad  Ecclesiam.  Catechumeni  enim 
sunt  in  ea  voto  :  et  merito  suo  fortasse  etiam. 
Caeteros  subdi  Ecclesiae  quoad  potestatem 
coactivam,  etiam  post  separationem,  indu¬ 
bitatum  est.  Unde  non  videtur  superesse  nisi 
lis  de  modo  loquendi ;  in  qua  III.  arbitror, 
nullatenus  esse  recedendum  a  doctrina  com¬ 
muni  catechismi  concil.  Tri dentini,  cujus 
verba  apertissima  sunt,  et  ratio  perquam 
efficax.  Et  sane  quidquid  sit  de  excommu¬ 
nicatis  et  schismaticis,  quoad  haereticos 
manifestos  tam  est  concors  sensus  SS.  Pa¬ 
trum,  (ut  agnoscit  etiam  Musaeus  disp.  3). 
itemque  Scholasticorum  illos  excludentium; 
ut  mirum  sit,  potuisse  nonnullis  arridere 
oppositum  loquendi  modum  ;  quem  tamen, 
si  unum  Alphonsum  a  Castro  excipias;  ne¬ 
scio  an  alius  probatus  scriptor  expresserit. 
Nam  Card.  Cajetanus  satis  obscure  hac  de 
re  loquitur  ;  nec  tanti  momenti  sunt  quae  in 
contrarium  afferuntur.  Nam  1.  puniri  posse 
a  republica,  non  facit  civem.  2.  Posse  valide 
liciteque  absolvere  in  articulo  mortis,  juxta 
multos  Theologos,  est  ex  jure  divino  cuivis 
sacerdoti  in  consecratione  concessum  ;  juxta 
alios,  cur  non  possit  Ecclesia  pro  tanta  ne¬ 
cessitate  concedere  jurisdictionem  extraneo? 
3.  Papam,  si  in  notoriam  haeresim  incideret, 
ipso  facto,  ipsoque  jure  divino,  etiam  ante 
declaratoriam  Ecclesiam  sententiam,  exci¬ 
dere  sua  potestate,  multo  probabilius  et 
communius  docetur.  Vide  Tannerum  num. 
5.  4.  Haereticos  manifestos,  in  sensu  compo¬ 
sito,  certum  est  non  posse  salvari  :  in  sensu 
diviso  autem  posse  eos  salvari  quid  mirum, 
cum  contritio  labem  haereseos  abstergat? 
IV.  Occultos  haereticos  simpliciter  in  Eccle¬ 
sia  admittit  Gardin.  Bellarm.  et  alii  :  simpli¬ 
citer  inde  excludit  Card.  Turrecremata  et 
alii  apud  Tannerum,  utrique  sane  ratione 
probabili.  Forte  tamen  haud  inepte  conci¬ 
liabuntur,  si  dixerimus  :  In  foro  externo,  et 
in  ordine  ad  alios,  esse  eos  simpliciter  in 
Ecclesia,  in  ordine  ad  se,  et  in  foro  conscien¬ 
tiae  esse  simpliciter  extra  Ecclesiam,  ut  indi¬ 
cat  P.  Arriaga  num.  13.  Et  per  haec  evane¬ 
scit  chaos  illud  antilogiarum  a  Gerhardo 
adversus  Bellarm.  excitatum.  Nusquam  sane 


hoc  genus  hominum  est  magis  in  disputando 
strenuum,  quam  cum  logomachia  ventila¬ 
tur.  Ipse  Amesius  th.  6.  ait,  haec  quae  de 
non  baptizatis,  haereticis,  schismaticis  etc. 
diximus  :  «  non  proprie  spectare  ad  quae¬ 
stionem  ».  Interim  addit  immanem  errorem, 
scilicet :  «  De  infantibus  fidelium  nondum 
baptizatis  adeo  manifeste  falsum  esse  quod 
affirmatur,  ut  nisi  tales  essent  habendi  pro 
membris  Ecclesiae,  non  deberent  baptizari  ». 
Sed  hic  error  perniciosissimus  excutietur  ex 
instituto  tom.  3.  lib.  ii.  Vix  tolerabilius  est 
quod  ait  de  schismaticis  :  «  Eos  posse  esse 
de  Ecclesia  illa,  a  qua  seipsos  non  separa¬ 
runt  ».  Quasi  vero  non  esset  nisi  una  Eccle¬ 
sia,  a  cujus  unico  membro  quisquis  se  sepa¬ 
rat,  non  etiam  eo  ipso  separatus  sit  a  tota 
Ecclesia.  Deinceps  th.  7.  8.  9.  videtur  reipsa 
consentire  nobis,  concedendo,  reprobos,  et 
peccatores  manifestos  esse  aliquo  modo  par¬ 
tem  Ecclesiae,  secundum  extrinsecam  ratio¬ 
nem  Ecclesiae.  Ut  quid  ergo  tricatur,  cum 
Ecclesia  sit  similis  corpori  vivo,  cujus  partes 
nonnullae  magis,  nonnullae  minus  participant 
vitam,  aiiquae  etiam  prorsus  non,  uti  (juxta 
multos)  sanguis,  humores,  ungues,  etc.  Tam 
ergo  Amesius  facit  absurde,  ac  si  quis  totum 
hominem  diceret  esse  spiritualem  et  invisi¬ 
bilem,  quia  scilicet  interni  actus,  uti  et  ipsa 
anima,  a  qua  prodeunt ,  sint  invisibiles  ;  ut 
pluribus  dicetur  infra.  Denique  Amesius  th. 
ult.  4.  proponit  quaestionem  :  «  An  magnifica 
illa  praedicata,  quae  in  Scripturis  de  Ecclesia 
dicuntur,  nempe  quod  sit  redempta  a  Chri- 
to,  acta  a  Spiritu  S.,  particeps  omnium  be¬ 
nedictionum  spiritualium,  ita  ut  portae  infe¬ 
rorum  non  sint  adversus  eam  prae  valiturae 
etc.  An,  inquam,  haec  proprie  et  plene  con¬ 
veniant  toti  multitudini  Christianam  fidem 
profitenti,  et  Pontifici  Rom.  subjectae?  vel 
an  solis  fidelibus?  Vel  an  conveniant  Eccle¬ 
siae  militanti,  secundum  essentialem  ejus 
naturam,  quae  propria  est  verorum  fidelium? 
an  vero  secundum  externum  illum  existendi 
modum,  quo  includi  fatetur  Bellarm.  repro¬ 
bos,  impios,  et  scelestos?  Hujus,  inquit, 
quaestionis  veritas  est  adeo  clara,  ut  Bel¬ 
larm.  non  potuerit  eam  cum  ulla  specie 
tractare.  »  Verum  rectius  dixisset  Amesius : 
Hujus  jactationis  vanitas  est  adeo  manifesta, 
ut  a  quovis  facile  reprehendi  queat.  Nam 
nullam  dari  essentialem  rationem  Ecclesiae 
militantis  praeter  ordinem  unionis  in  eadem 
professione  fidei  et  sacramentorum  usu,  sub 
jectionisque  sub  eodem  capite,  jam  dixi  in 


VINDICIAE 


384 

respons.  ad  4.  thcsim.  Ad  alterum  autem 
resp.  praedicata  illa  magnifica  convenire  toti 
coetui  denominative,  etsi  omnia  et  singula 
formaliter  et  in  haesi  ve  non  competant  nisi 
membris  praecipuis.  Sicut  vere  et  proprie 
dicitur  exercitus  victoriosus,  fortis  etc.  etsi 
multa  millia  in  eo  censeantur  lixarum,  calo¬ 
num  etc.  Et  regnum  proprie  dicitur  floren- 
tissimum,  opulentissimum  etc.  etsi  complures 
e  plebe  egestate  premantur. 

Ad  CAPUT  XII. 

Ecclesiam'  Christi  in  terris  militantem  (de 
qua  sola  hic  agitur)  esse  visibilem  omnibus 
Catholicis,  est  exploratissima  fidei  veritas, 
facileque  demonstratur.  I.  Quia  vera  Christi 
Ecclesia  est  multitudo  gentium  in  Christo 
benedicendarum,  Gen.  xii.  vers.  3.  et  spiri¬ 
tuale  semen  Abrahae  Gal.  m.  vers.  7.  9.  29. 
De  hoc  autem  semine  dicitur.  Multiplicabo 
semen  tuum  sicut  stellas  cceli ,  et  velut  arenam 
qux  est  inlittore  maris ,  Gen.  xxn.  vers  17.  Et 
dilataberis  ad  Orientem  et  Occidentem,  et 
Meridiem  et  Septentrionem.  Porro  haec  di¬ 
latatio  fieri  bebet  per  sensibilem  praedica¬ 
tionem  nominis  Christi.  Luc.  xxiv.  vers.  47. 
Rom.  x.  vers.  13.  Quomodo  praedicabunt ,  nisi 
mittantur  ?  Ergo  Ecclesia  Christi  necessario 
est  visibilis.  II.  Vera  Christi  Ecclesia  est 
domus  Dei  Jacob,  ad  quam  omnes  gentes 
fluent.  Haec  autem  domus  ab  eodem  Isaia 
cap.  ii.  vers.  2.  et  3.  et  Michaea  cap.  iv. 
vers.  1.  dicitur  :  Mons  praeparatus  in  vertice 
montium,  etc.  Et  ibunt  populi  multi ,  et  di¬ 
cent  :  Venite  ascendamus  ad  montem  Domini 
etc.  Quomodo  autem  fiet  iste  concursus  tan¬ 
tus,  si  mons  et  civitas  ista  sit  invisibilis? 
Item  Isai.  lxi.  vers.  9.  Omnes  qui  viderint 
eos,  cognoscent  illos ;  quia  isti  sunt  semen  cui 
benedixit  Dominus.  Sed  hoc  nequit  fieri,  nisi 
per  praedicationem  fidei.  Quomodo  enim 
credent  ei,  quem  non  audierunt,  et  quomodo 
audient  sine  praedicante?  Ergo.  III.  Vera 
Christi  Ecclesia  est  illa,  qnee  passim  praedi¬ 
catur  in  Sacris  litteris ;  haec  vero  non  est 
nisi  visibilis  :  quia  tribuitur  ei  officium  do¬ 
cendi,  sacramenta  ministrandi,  pascendi  et 
arguendi,  etc.  At  constat,  haec  esse  sensibilia 
et  sensibiliter  fieri  debere.  Quis  enim  audiat 
hominem  Pastorem  invisibilem?  IV.  Obliga¬ 
mur  omnes  sub  poena  aeternae  damnationis, 
nos  verae  Ecclesiae  adjungere,  et  sub  ejus 
magisterio  perseverare  :  Ergo  Ecclesia  ne¬ 
cessario  est  visibilis;  quomodo  enim  alias 


illam  inveniremus? Antecedentis  veritas  tam 
est  explorata,  ut  ipse  Calvinus  lib.  iv.  cap. 
5.  haec  asserat.  1.  Deum  velle,  ut  in  sinu 
Ecclesiae  aggregentur  omnes  salvandis,  ita 
ut  extra  Ecclesiam  nulla  sit  salus.  2.  Eccle¬ 
siae  operam  salvandis  tam  esse  necessariam, 
quam  est  cura  matris  infanti.  3.  Hanc  curam 
circa  quemlibet  durare  usque  ad  ejus  mor¬ 
tem.  4.  Proinde  necessariam  omnibus  sal¬ 
vandis  ejus  notitiam.  5.  Non  alium  esse  ad 
vitam  ingressum  nisi  per  Ecclesiam.  6.  Nec 
remissionem  peccatorum  haberi  extra  eam. 

7.  Discessum  ab  ea  semper  afferre  exitium. 

8.  Verbum  Dei  ab  ore  Ecclesiae,  et  ab  ore 
seminis  illius  numquam  recessurum.  9.  Me¬ 
rito  perire  omnes  quicumque  Ecclesiam  re¬ 
spuunt.  10.  Et  haec  omnia  Ecclesia!  visibili 
convenire.  Quae  doctrina  sana,  Catholica  et 
verissima  est,  sed  Lutheranis  et  Calvinistis 
plane  adversa.  Quomodo  enim  haec  cohae¬ 
rent  cum  eo,  quod  idem  Calvinus  eodem 
lib.  cap.  1.  §.  1  dixerat  :  «Nobis invisibilem, 
solius  Dei  oculis  conspicuam  credere  Eccle¬ 
siam  necesse  est  ».  Et  §.  3.  «  Ad  amplexan¬ 
dam  eo  modo  Ecclesiae  unitatem  nihil  opus 
est  Ecclesiam  ipsam  oculis  cernere,  aut  ma¬ 
nibus  palpare,  etc.  ».  V.  Denique  ad  homi¬ 
nem  :  Lutherani  et  Calvinistae  communiter 
essentiam  et  notas  Ecclesiae  non  alias  admit¬ 
tunt,  quam  puram  verbi  praedicationem,  et  le¬ 
gitimam  sacramentorum  administrationem : 
atqui  haec  utraque  est  essentialiter  sensibi¬ 
lis  :  ergo  et  Ecclesia  ipsa  est  essentialiter, 
et  non  tantum  secundum  formam  externam 
et  accidentariam  visibilis.  Sed  jam  demum 
videamus,  quid  Amesius  de  hac  visibilitate 
Ecclesiae  sentiat?  «  Nos  »,  inquit  Amesius, 
«  fatemur,  Ecclesiam  militantem,  quamvis 
quoad  essentialem  suam  formam,  et  tota 
simul  sit  invisibilis ,  visibilem  tamen  esse 
quoad  formam  accidentalem  et  externam, 
in  suis  partibus,  et  sigillatim  et  conjunctim 
in  coetibus  Ecclesiasticis  a  Christo  institutis. 
Bellarminus  itidem  quamvis  acriter  conten¬ 
dat  Ecclesiam  esse  visibilem,  tandem  cap. 
15.  concedit,  eam  quoad  suam  formam  es¬ 
sentialem  esse  invisibilem  ».  Videmus,  in¬ 
quit,  hunc  coetum  hominum,  qui  est  Eccle¬ 
sia;  sed  quod  ipse  coetus  sit  ipsa  vera  Christi 
Ecclesia,  non  videmus,  sed  credimus.  Res 
illa  seu  incomplexum  illud  de  quo  praedica¬ 
tur  Ecclesiae  ratio  ac  definitio,  visibile  quid¬ 
dam  est  :  At  complexum  praedicati  cum 
subjecto  («hic  coetus  est  Ecclesia  vera»), 
sola  fide  tenetur.  «  Nulla  igitur  controversia 


DE  ECCLESIA  MILITANTE. 


383 


restat  de  ipsa  natura  Ecclesia;  verae,  utrum 
sit  visibilis  necne».  Resp.  :  Amesius  verba 
dat,  cum  ait  :  «  nullam  controversiam  re¬ 
stare,  an  natura  Ecclesiae  verae  sit  visibilis». 
Nam  1.  quaero  :  Estne  homo  essentialiter 
visibilis,  an  vero  accidentaliter  tantum  quoad 
accidentarium  quemdam  existendi  modum  ? 
Si  dicas  prius,  idem  necesse  est  fatearis  de 
Ecclesia  vera  ;  utrumque  certe  est  essentiali¬ 
ter  corporeum.  Si  dicas  posterius,  manifeste 
absurdum  admittis  de  homine,  qui  solum 
per  accidens  potest  fieri  invisibilis  et  insen¬ 
sibilis,  miraculosa  scilicet  Dei  virtute  ;  quod 
ipsum  tamen  negat  fieri  posse  haeresis  sa- 
cramentaria.  Idem  autem  prorsus  est  de  Ec¬ 
clesia  militante,  quae  et  constat  essentialiter 
hominibus  visibilibus,  et  exigit  unionem  in 
externa  professione  fidei ,  sacramentorum 
usu,  itemque  gubernationem  per  caput  vi¬ 
sibile  ;  quae  omnia  essentialiter  involvunt 
visibilitatem.  2.  Amesius  affingit  Bellarmino 
(vel  male  intellecto,  vel  fraudulenter  detor¬ 
to),  quod  formam  Ecclesiae  essentialem  po¬ 
nat  invisibilem.  Non  ita  est,  cum  nec  verbo 
nec  reipsa  ullam  faciat  ejus  formae  mentio¬ 
nem,  sed  solum  dicat ;  quidnam  videamus, 
quidque  credamus  de  Ecclesia.  Haec  enim 
conclusio  («  hic  coetus  est  vera  Christi  Ec¬ 
clesia  »),  fide  creditur,  inferturque  ex  his 
duobus  principiis.  1.  Ille  coetus  qui  habet 
hanc  fidei  professionem,  Sacramentorum 
usum,  subest  regimini  unius  Pastoris,  est 
vera  Christi  Ecclesia.  2.  Ilie  coetus  habet 
eam  fidei  professionem,  sacramentorumque 
usum,  et  est  sub  unius  pastoris  regimine. 
Prius  principium  sola  fide  certe  asseritur. 
Posterius  ex  omni  parte  in  sensus  incurrit, 
ita  ut  nec  adversarii  id  negare  valeant.  Hinc 
vero  infertur  conclusio  non  evidens  sensu 
perceptibilis,  sed  solum  fide  tenenda.  3. 
Deceptio  Araesii  inde  oritur,  quod  formam 
essentialem  Ecclesiae  fingat  esse  illam  ipsam, 
quam  unumquodque  membrum  Ecclesiae 
debet  habere,  ad  hoc  ut  censeatur  pars  ejus 
congregationis.  Hoc  vero  dici  nequit.  Nam 
Ecclesia,  uti  omnis  ordinata  congregatio, 
essentialiter  est  quid  relativum  :  ergo  ejus 
forma,  non  est  absoluta,  sed  respectiva,  ni¬ 
mirum  unio  illa  in  ejusdem  fidei  professione, 
sacramentorumque  usu  sub  uno  visibili  ca¬ 
pite.  Hmc  autem  unio  fundatur  in  singulis 
subjectis  eamdem  fidem,  sacramenta,  et 
rectorem  profitentibus.  Et  per  haec  dissi¬ 
pantur  etiam  caeterae  nebulae  calumniis  et 
contumeliis  foeta;,  quas  subjungit  Amesius; 
Tom.  VII. 


sed  eas  recitare  supervacaneum  foret.  Sed 
jam  ad  Gerhardum  paulisper  digrediendum  . 

Pleraque  hic  communia  habet  cum  Ame- 
sio  :  nonnulla  tamen  singularia. 

Th.  69.  ex  eo  quod  Bellarm.  dixit :  Non 
solum  Brentium  et  Calvinum,  sed  etiam  ali¬ 
quos  Catholicos  fingere  duas  Ecclesias,  hoc 
est  (distinguere  inter  Ecclesiam  visibilem  et 
invisibilem)  infert  Gerhardus:  «  Ergo  quo¬ 
rumdam  Catholicorum  suffragium  nobis  in 
hac  queestione  largitur  ».  ltespond.  :  Omnino 
largitur  fingentium  societatem  ;  cum  hoc  ta¬ 
men  discrimine,  quod  Catholici  sine  pertina¬ 
cia  inconsiderate  in  hunc  scopulum  impege¬ 
rint,  Lutherani  vero  praefacte  errorem  tue¬ 
antur,  qui  monstratur  evidenter  contrariari 
articulo  Symboli,  unam  tantum  veram  Ca¬ 
tholicam  Ecclesiam  agnoscenti,  uti  et  Ame¬ 
sius  ipse  vult  agnovisse. 

Th.  70  sic  argutatur  :  «  Juxta  Bellarmi- 
num,  quidam  sunt  de^anima  Ecclesiae,  licet 
non  sint  de  corpore.  Atqui  ille  modus  exi¬ 
stendi  in  Ecclesia,  qui  fit  anima  tantum 
videri  nequit:  Ergo  Ecclesia  respectu  illorum, 
qui  anima  tantum  sunt  in  Ecclesia,  est  invi¬ 
sibilis.  »  Resp.  :  Hic  cavillus  excussus  est  su¬ 
pra,  ubi  de  catechumenis  et  excommunicatis. 

Th.  71.  a  Militans  Ecclesia,  qua  talis  etiam, 
est  invisibilis.  Dicitur  enim  talis  ob  militiam 
quam  exercet.  Sed  haec  est  spiritualis  et  invi¬ 
sibilis,  hostes  sunt  invisibiles,  arma  sunt, 
invisibilia,  agonotheta  est  invisibilis  ».  Re- 
spon.  :  Hic  Gerhardi  aries  vitreus  similis  est 
huic  :  Homo  ratiocinans,  qua  talis  est  in¬ 
visibilis  :  Dicitur  enim  talis  ob  actus  rationa¬ 
les  quos  exercet :  sed  hi  sunt  spirituales 
et  invisibiles  :  objecta  ejus  sunt  invisibilia : 
instrumenta  et  regulae,  (praesertim  ultima 
voluntatis,  scilicet  Deus,)  sunt  spirituales 
et  invisibiles;  Ergo  homo  est  invisibilis.  Quod 
certe  non  sequitur.  Homo  enim  qua  homo 
non  est  invisibilis;  invisibile  enim,  utpotc 
malignantis  naturae,  negat  totum  de  subjecto. 
Homo  autem  qua  homo  dicit  animal  ratio¬ 
nale,  quod  sine  dubio  essentialiter  sicut  cor¬ 
poreum,  ita  et  visibile  est,  quia  essentialiter 
dicit  potentiam  discurrendi,  et  haec  est  a  sen¬ 
satis  'ad  insensata.  Similiter  ergo  militia 
Christianorum  etsi  sit  spiritualis,  exercetur 
tamen  etiam  sine  dubio  corpore  ;  hostes 
enim  habet  visibiles,  mundum  et  carnem ; 
arma  quoque  habet  visibilia,  ut  sacramen¬ 
ta,  et  opera  bona  externa ;  Agonothetam 
etiam  secundum  humanitatem  suam  visibi¬ 
lem  Christum  Dominum. 


25 


386 


.  VINDICIdE 


Thes.  72.  sic  arguit:  «  Omnis  qui  actu  sal¬ 
vatur,  est  membrum  Ecclesiae :  injuste  ex- 
communicatus  actu  salvatur,  si  in  isto  statu 
moriatur :  Ergo  est  membrum  Ecclesiae. 
Non  visibilis,  quia  ab  ea  per  excommunica¬ 
tionem  separatur.  Ergo  datur  Ecclesia  invi¬ 
sibilis,  cujus  est  et  manet  membrum,  etiam¬ 
si  a  visibili  separetur».  Respond.  :  Injuste 
excommunicabis  secundum  praisumptionem 

in  foro  externo  censetur  extra  Ecclesiam  ;  in 

* 

foro  interno  et  a  parte  rei  est  in  Ecclesia. 

Th.  79.  «  Juxta  Bellarminum,  praecipuus 
cultus  Ecclesiae  est  spiritualis  et  internus. 
Ergo  ex  cultu  externo  judicari  nequit,  quis¬ 
nam  proprie  sit  Ecclesiae  civis  et  verum  ejus 
membrum.  »  Respondeo  :  Simile  est  hoc  ar¬ 
gumentum:  Praecipui  actus  hominis  sunt  in¬ 
terni  et  spirituales  :  Ergo  judicari  nequit  ex 
actibus  externis,  quis  sit  homo,  ! 

i  Ad  CAPUT  XIII. 

Discutienda  hic  sententia  Amesii  de  defe- 
ctibilitate  Ecclesiae.  «  Quaestio  haec,  inquit, 
mera  calumnia  nititur.  Nos  enim  non  dici¬ 
mus,  Ecclesiam  visibilem  interdum  ita  erra¬ 
re  in  fide  et  moribus,  ut  penitus  deficiat; 
quam  sententiam  nobis  affingit  Bellarm.  Sed 
dicimus  :  1.  Hanc  aut  illam  visibilem  Eccle¬ 
siam  (etiam  Romanam)  posse  penitus  defi¬ 
cere.  2.  Ecclesiam  totam  militantem,  aliquan¬ 
do  ita  obscurari,  ut  comparative  dici  possit 
invisibilis,  quia  nulla  est  conspicua,  mundo 
patens,  et  publice  celebris  Ecclesia  particu¬ 
laris,  uno  tempore,  quales  alio  tempore  sunt 
multae.  3.  Ecclesiam  aliquando  visibilem  es¬ 
se  non  tantum  cura  defectibus  multis  in  do¬ 
ctrina,  disciplina,  sacramentis,  et  admini¬ 
strandi  ratione,  sed  etiam  cum  variis  impu¬ 
ris  mixturis :  ita  ut  Ecclesia  sit  visibilis,  cum 
tamen  Ecclesia  talis,  qualem  in  omnibus  se¬ 
qui  tuto  possimus,  sit  invisibilis.  4.  Hanc  au¬ 
tem  communem  defectionem  vix  unquam 
contingere  docemus,  praeterquam  regnante 
Antichristo.  Sed  et  Bellarm.  ipse  cum  aliis 
Pontificiis  ejusmodi  statum  Ecclesiae  futurum 
docet  sub  Antichristi  regno  lib.  m.  cap.  7. 
Ita  ut  nulla  restet  quaestio  de  Ecclesiae  mili¬ 
tantis  visibilis  defectibilitate,  sed  de  Anti¬ 
christo  tantum  ejusque  regno,  de  quo  alibi,  o 
Ita  hactenus  tortuosus  hic  coluber  versat  se 
in  omnem  partem  :  sed  non  elabitur.  Nam 
(ut  dissimulem,  quod  de  Romana  particulari 
Ecclesia  falso  dixit)  quid  est,  «  obscurari 
plane  et  deficere  visibilem  Ecclesiam  »  } 
nisi,  nullam  esse  conspicuam  mundoque  pa¬ 


tentem  ejus  partem?  At  hoc  fatetur  Amesius 
contingere  tempore  Antichristi  :  ergo  tunc 
non  tantum  comparative,  sed  absolute  Eccle¬ 
sia  est  invisibilis,  aut  potius  nulla.  Vera  enim 
Christi  Ecclesia  «  in  sole  posita  est,  neminem 
latet,  signum  hoc  habet,  quod  abscondi  non 
possit:  exstat  cunctis  clara  atque  perspicua 
civitas  etc.,  «ut  his  similibusque  verbis  sae¬ 
pius  inculcat  S.  August.  contra  Donat.  2.  Si 
Ecclesiam,  quam  tuto  sequi  in  omnibus,  ad 
fidem  pertinentibus  possumus,  est  invisibilis: 
ergo  vera  Ecclesia  est  invisibilis;  fallax  enim 
non  est  vera  Ecclesia.  Ergo  Amesius  inique 
de  calumnia  queritur,  quod  dicatur  facere 
veram  Ecclesiam  invisibilem.  3.  Idem  aper¬ 
te  repugnat  10.  Assertionibus  Calvini  supra 
relatis,  praesertim  8.  et  9.  eademque  absur- 
ditas  magis  infra  patebit.  4.  Perverse  Bel¬ 
larminum  in  patrocinium  sui  erroris  pertra¬ 
here  conatur.  Ecclesia  enim  visibilis  nullate¬ 
nus  deficiet  aut  obscurabitur  tempore  An- 
Catichristi,  licet  exterminetur  publicum  fidei 
tholicae  exercitium ;  imo  erunt  tunc  fortis¬ 
simi  martyres,  qui  se  Antichristo  opponent, 
eruntque  adhaerentes  Rora.  Pontifici,  etiam 
Urbe  combusta.  His  itaque  paradoxis  Ame¬ 
sii  incohaerentibus  explosis. 

Probatur  absolute  veritas  Catholica  1.  ex 
illo  Matth.  16.  vers.  18.  Super  hanc  petram 

etc . portae  inferi  non  praevalebunt  adversus 

eam.  Matth.  ult.  vers.  20.  Ego  vobiscum  sum 
usque  ad  consummationem  saeculi.  Quae  verba 
certe  dicta  sunt  visibili  Ecclesiae,  Apostolis 
scilicet,  et  qui  eis  adhaerebant ;  qui  cum  non 
essent  in  propria  persona  usque  ad  consum¬ 
mationem  saeculi  permansu  rii,  necessario  ea 
verba  etiam  pertinent  ad  eorum  Successores 
Ephes.  iv.  vers.  11  et  seqq.  Et  ipse  dedit 
quosdam  quidem  A postolos ,  quosdam  Doctores 
et  Pastores  ad  consummationem  sanctorum..: 
donec  occurramus  omnes  in  unitatem  fidei... 
ut  jam  non  iimus  parvuli  fluctuantes,  et  cir¬ 
cumferamur  omni  vento  doctrinae  etc.  Caput 
Isai.  lxi.  de  Ecclesia  Novi  Test.  intelligen- 
dum  esse,  Christus  ipse  testatur  Luc.  iv.  v. 
18.  Ibi  autem  dicitur :  Foedus  perpetuum  fe¬ 
riam  eis;  et  scient  in  gentibus  semen  eorum... 
Omnes  qui  viderint  eos,  cognoscent  illos  quia  isti 
sunt  semen  cui  benedixit  Dominus.  Confirma¬ 
tur  idem  ratione;  quia  si  remaneret  aliquan¬ 
do  in  mundo  sola  Ecclesia  invisibilis,  esset 
tunc  impossibilis  salus  eorum,  qui  sunt  extra 
Ecclesiam:  non  enim  salvantur  nisi,  qui  Ec¬ 
clesiam  ingrediuntur;  quomodo  autem  ingre¬ 
dientur  nisi  eis  innotescat?  quomodo  vero  in* 


DE  ECCLESIA  MILITANTE. 


387 


notescet,  si  est  invisibilis  ?  Rursus,  quia  vel 
illi  occulti  invisibilem  et  obscuratam  Eccle¬ 
siam  conflantes,  profitentur  palam  suam  fi¬ 
dem  :  et  sic  Ecclesia  non  est  invisibilis;  vel 
non  profitentur,  et  sic  non  sunt  vera  Ecclesia. 
Ergo  chimaera  est  Ecclesia  hominum  in  ter¬ 
ris  carens  forma  aliqua  sensibili.  Sed  jam 
veniamus  ad  Gerhardum.  Gerhardus  hic  op¬ 
pido  jejunus  est.  Disp.  Xll.  th.  2.  per  quam 
inepte  argumentatur  a  defectibilitate  Syna¬ 
gogae  Judaicae  ad  defectibilitatem  Ecclesiae 
Christianae  :  quod  argumentum  si  quidquam 
valeret,  tolleret  etiam  invisibilem  illum  Clan¬ 
culariorum  ccetum,  quem  Lutherani  et  Cal- 
vinistae  communiter  fingunt. 

Thes.  3.  et  4.  persuasum  vult,  quasi  hoc 
tantum  sentiant  Lutherani :  «  non  posse  inci¬ 
dere  tempus,  quo  nulli  supersint  fideles  vel 
pauci;  sed  hoc  dicimus,  inquit,  persecutio¬ 
nibus  vel  haeresibus  invalescentibus,  vere  fi¬ 
deles  ad  eam  paucitatem  redigi  posse,  ut 
non  constituant  illustrem  aliquem  ccetum 
etc.  »  At  hoc  est  tergiversari,  et  errorem  su¬ 
um  palliare  sub  ambiguitate  coetus  illustris. 
Non  agitur  hic  de  exercitio  publico  omnibus 
permisso  et  conspicuo  in  mundo,  sed  de  pro¬ 
fessione  fidei  Catholicae,  usu  sacramentorum, 
regimine  Pastorum,  an  haec  unquam  cessare 
queant  ante  consummationem  saeculi,  vel  an 
eo  usque  duratura  sint?  Nos  cum  Christo  et 
Apostolis  duratura  asserimus;  Lutherani  ne¬ 
sciunt  quid  dicant.  Reliqua  Gerhardina  tam 
insulsa  sunt,  ut  pigeat  iis  vel  referendis  vel 
refellendis  immorari.  Uberius  hanc  materiam 
tractavit  Gerhardi  successor  in  cathedra  Je- 
nensi  D.  Musaeus,  cujus  novum  et  plane  sin¬ 
gularem  errorem  hac  in  re  discussi  in  paral- 
lel.  quaest.  II.  ubi  tandem  §.  7.  ostendi,  er¬ 
rorem  M.  Anton.  de  Dominis,  quo  in  Eccle¬ 
siam  Catholicam  visibilem  (ex  praesumptione 
seu  vocatione  ipsi  appellant),  admittit  nedum 
omnes  Ecclesias  Pontifici  Romano  addictas, 
sed  etiam  Graecas,  in  quibus  errores  Nesto- 
rii,  Eutychetis  etc.  exulant ;  item  Luthera- 
nas  et  Calvinisticas.  Qui  error  absurdus  est : 
1.  Quia  Ecclesiam  proprie  dictam  facit  coe¬ 
tum  omnino  invisibilem  ex  solis  adulatoribus 
et  simulatoribus  conflatum.  2.  Quia  in  prae¬ 
sumptiva  Ecclesia  exaequat  schismaticos  et 
haereticos  Catholicis.  3.  Quia  omnes  in  fun¬ 
damento  fidei  convenire  asserit.  Alter  error 
Lutheranorum  et  Calvinistarum  communis, 
absurdior  est.  Quia  I.  Ecclesiam  proprie  di¬ 
ctam  facit  omnino  invisibilem,  in  quo  con¬ 
venit  cum  priori.  2.  Conflat  hanc  ex  mem¬ 


bris  plane  chimaericis,  adeoque  facit  coetum 
utopicum  in  antro  Caci  latitantem.  3.  Eccle¬ 
siam  Catholicam  ex  convocatione,  ut  ipsi  lo¬ 
quuntur,  spectatam  constituunt  in  omnibus 
coetibus,  ubi  servatur  Scriptura  et  Baptismus 
quoad  substantiam  ;  qui  error  est  priore  tan¬ 
to  absurdior,  quanto  plures  includit  haereti¬ 
corum  synagogas.  4.  Dicunt,  chimaericos  il¬ 
los  et  utopicos  sanctos  latuisse  ultra  1000. 
annos  sub  Papatu  ;  et  licet  hoc  semen  san¬ 
ctum,  Dei  gratia  collustratum  noverit  sepa¬ 
rare  vile  a  pretioso,  verum  a  falso,  Antichri- 
stianum  a  Christiano  ;  tamen  absque  pecca¬ 
to  cum  Papistis  in  externa  fidei  professione, 
sacramentorum  usu  etc.  communicasse:  quae 
grandis  et  palmaris  absurditas  est.  Tertio  au¬ 
tem  cum  Musaeus  omnes  praedictas  4.  absur- 
ditates  suas  faciat,  ac  insuper  hanc  specia¬ 
lem  addat :  Quod  cum  caeteri  Lutherani 
(satis  consequenter  ad  suos  errores  jam 
relatos)  Ecclesiam  Catholicam  synecdochice 
acceptam  pro  omnibus  coetibus  ubi  servatur 
Baptismus  et  Biblia,  dicant  esse  visibilem 
notam  per  lectionem  Scripturae  et  Baptismi 
collationem;  Musaeus  tamen  cum  unus  et 
solus  (plane  inconsequenter)  suam  illam  mo¬ 
dernam  faciat  partim  visibilem  et  conspi¬ 
cuam,  partim  invisibilem  et  obscuram,  ab- 
surditate  caeteris  omnibus  palmam  praeripu¬ 
isse  dicendus  est.  Ita  miseri  relicta  semel 
liquidissima  et  simplicissima  veritate  articuli 
de  una  vera  proprie  dicta  Ecclesia  Catholica, 
ab  una  absurditate  labuntur  in  alias,  quas  in 
illis  parallelis  fusius  explosas  videre  licebit. 

Ad  CAPUT  XIV. 

Ad  quaestionem  :  An  Ecclesia  possit  erra¬ 
re,  Amesius  cum  suis  respondet :  «  Nos  dis¬ 
tinguendo  statuimus,  Ecclesiam  (si  hoc  no¬ 
mine  intelligatur  universitas  fidelium),  non 
posse  errare  in  iis,  quse  necessaria  sunt  ad 
salutem  :  in  aliis  posse.  Si  autem  hoc  nomi¬ 
ne  intelligatur  universitas  Episcoporum  ta¬ 
lium,  quales  apud  Pontificios  constituunt 
Ecclesiam  repreesentativam  ,  eos  absolute 
dicimus  posse  errare.  Bellarm.  ex  adverso 
statuit  :  Ecclesiam  absolute  non  posse 
errare,  nec  in  rebus  absolute  necessariis, 
nec  in  aliis  quee  credenda  vel  facienda  nobis 
proponit;  sive  per  Ecclesiam  intelligatur 
universitas  fidelium,  sive  universitas  Episco¬ 
porum.  Ubi  satis  absurde  credenda  et  fa¬ 
cienda  proponi  docet  ab  universitate  fide¬ 
lium.  prout  distinguitur  ab  universitate  E- 


388 


VINDICLE 


piscoporum  ;  quasi  omnes  et  singuli  fideles 
essent  judices  decernentes,  quae  sint  creden¬ 
da  et  quae  sint  facienda  »  .  Ita  Amesius  per¬ 
spicue  sycophantatur,  affingens  Bellarmino, 
quod  nec  expresse,  nec  implicite  asserit,  imo 
cui  plane  (alibi  saltem)  oppositum  statuit. 
Verba  Bellarmini  juvat  hic  fideliter  recitare? 
(Nostra  sententia  est,  Ecclesiam  absolute 
non  posse  errare,  nec  in  rebus  absolute  ne¬ 
cessariis,  nec  in  aliis,  quae  credenda,  vel 
facienda  nobis  proponit.  Et  cum  dicimus, 
Ecclesiam  non  posse  errare,  id  intelligimus 
tam  de  universitate  fidelium,  quam  de  uni¬ 
versitate  Episcoporum ;  ita  ut  sensus  sit  ejus 
propositionis,  Ecclesia  non  potest  errare, 
id  est,  quod  tenent  omnes  fideles  tamquam 
de  fide,  necessario  est  verum  et* de  fide  ;  et 
similiter  id  quod  docent  omnes  Episcopi 
tamquam  ad  fidem  pertinens,  necessario  est 
verum,  et  de  fide.)  Ita  Bellarminus  :  quem 
more  suo  Amesius  egregie,  hoc  est,  syco- 
phantice  «  enervat  »  hac  sua  impostura. 
Sed  haud  obiter  notandum  hic  est  et  illud, 
quod  Amesius  pro  suo  illo  dogmate  hseretico 
oCos  ypu  producat,  quod  vel  speciem  habeat 
alicujus  argumenti.  Solum  ergo  conatur  elu¬ 
dere  fundamenta  quinque  vel  sex  a  Bellar¬ 
mino  producta,  sed  in  vanum  conatur,  ut 
videbimus.  Gerhardus  vero  nihil  hic  habet, 
unde  antilogias  ex  Bellarmino  nectat,  quod 
sane  mirum  est.  Unde  jam  argumenta  Bel¬ 
larmini,  quae  pro  omnimoda  Ecclesiae  im¬ 
munitate  a  quibuscumque  erroribus  in  fide, 
affert  vindicare  lubet. 

I.  —  Arg.  Bellarm.  :  Ecclesia  Dei  est  co¬ 
lumna  et  firmamentum  veritatis  I  Timoth. 
ili.  vers.  15.  Ubi  Apostolus  significare  vult, 
veritatem  fidei,  quoad  nos,  niti  auctoritate 
Ecclesiae  ;  et  verum  esse  quidquid  Ecclesia 
probat,  falsum  quidquid  illa  improbat.  A- 
mesius  1.  «  Per  Ecclesiam  hoc  in  loco  non 
intelligitur  proprie  universitas  vel  fidelium 
vel  Episcoporum  ;  sed  talis  Ecclesia  particu¬ 
laris,  qualis  fuit  Ephesina,  in  qua  Timotheus 
tunc  versabatur.  Talem  autem  Ecclesiam 
posse  deficere,  experientia  constat  ».  Resp. : 
Amesius,  quod  dicit,  probare  debuisset.  Nos 
autem  facile  probamus  oppositum  :  quia 
licet  Timotheus  fueritin  Ecclesia  particulari, 
fuit  tamen  simul  in  universali,  quia  fuit  in 
aliqua  parte  Ecclesia)  universalis,  sicut  qui 
in  cubiculo  ambulat,  etiam  in  domo  ambu¬ 
lat.  Amesius  2.  :  «  Non  dicitur  columna, 
quod  Ecclesia  firmet  et  sustineat  veritatem 
(ait  Contarenus),  sed  quoniam  firmatur  et 


sustentatur  a  veritate.  Respond.  :  Plus  hinc 
non  efficitur,  quam  Ecclesiam  non  esse  pri¬ 
mam  veritatem,  adeoque  primariam  colum¬ 
nam,  quae  tantum  sustentat  et  non  sustenta¬ 
tur,  qualis  Deus  tantum  est ;  est  tamen  se¬ 
cundarium  fundamentum  et  columna,  quae 
quidem  sustentatur  a  Deo,  sustinet  tamen  et 
firmat  in  veritate  singulos  fideles.  Dicitur 
ergo  columna  et  firmamentum  veritatis  tum 
active,  tum  passive,  modo  explicato.  Ame¬ 
sius  3.  «  Sed  hinc  non  sequitur,  nullum  er¬ 
rorem  in  ea  reperiri.  Veritas  enim  potest 
illam  columnam  sustentare,  et  ab  illa  co¬ 
lumna  portari,  quae  errorem  aliquem  simul 
portat  ».  Resp.  :  Nuda  antithesis  oGSe  yp^ 
probat,  adeoque  non  enervat  nostrum  argu¬ 
mentum.  Et  certe  perabsurda  est  haec  asser¬ 
tio  Amesii.  Pari  enim  ratione  posset  quaelibet 
secta  Hebraeorum,  Turearum,  Haereticorum 
etiam  dici  columna  et  firmamentum  verita¬ 
tis,  quia  cum  plurimis  perniciosis  mendaciis 
aliquas  veritates  omnes  illae  sectae  tradunt. 
Nec  ipse  pater  mendacii  diabolus  suas  de 
ceptiones  sine  aliquo  temperamento  verita¬ 
tum  hominibus  miseris  instillat  et  persuadet. 
Equidem  in  hoc  Amesiano  sensu  facile  con¬ 
cesserim  Matthiee  Nettheno,  eum  in  elogio, 
quod  panxit  suo  Amesio,  vere  illum  pronun¬ 
tiasse  «  columnam  et  stabilimentum  verita¬ 
tis  ».  Amesius  4.  :  «  Veritas  haec  appenditur 
Ecclesiae  tamquam  columnae,  quandiu  ibi  ve¬ 
ritatis  necessaria  professio  conservatur.  Nec 
evadit  Bellarm.  cum  ait  ».  (Hoc  modo  offi¬ 
cinae  librariorum  et  arcae  custodiunt  verita¬ 
tem;  et  si  de  custodia  ageretur,  melius  ar 
cae,  quam  columnae  Paulus  comparasset  Ec 
clesiam.)  «  Nam  custodiunt  illae  quidem  ut 
instrumenta  libros  veritatis  :  sed  non  custo¬ 
diunt  veritatem,  ut  propria  ejus  subjecta  ; 
non  custodiunt  professionem  veritatis ,  ut 
ejus  testes.  Haec  aliis  rebus  non  conveniunt 
praeterquam  Ecclesiee  soli,  Phil.  n.  vers.  15., 
Resp.  :  Hoc  est  gnaviter  ineptire,  et  sine 
ullo  fundamento  verba  multiplicare.  Quale 
enim  elogium  Ecclesiae  hoc  est,  quod  sit  co¬ 
lumna  et  firmamentum  veritatis,  si  conditio- 
natum  tantum  sit  ?  Numquid  etiam  menda- 
cissimo  Satanae  convenit  hoc  modo?  Num¬ 
quid  est  similis  haec  nugatio,  illi  Cingarorum 
dicentium  :  Si  diu  vixeris,  senesces.  Apage 
nugas  !  Omitto  alias  duas  Amesii  evasiones 
plane  etiam  futiles.  Alias  aliorum  Luthera- 
norum  et  Calvinistarum  accurate  excutit  P. 
Forerus  in  1.  part.  Quaestionis  vexatae. 

II.  —  Arg.  Bellarm.  :  Ecclesia  gubernatur 


DE  ECCLESIA  MILITANTE. 


389 


a  Christo,  tamquam  a  Sponso  suo,  et  a  Spi¬ 
ritu  S.  tamquam  ab  anima;  ergo  si  Ecclesia 
in  dogmatibus  fidei  vel  morum  erraret  ; 
Christo  et  Spiritui  S.  error  tribueretur.  Chri¬ 
stus  tenetur  omnem  errorem  removere  ab 
Ecclesia,  ex  quo  magnum  oritur  malum  : 
talis  autem  est  omnis  error  circa  fidem.  A- 
mesius  1.  :  «  Ecclesia  gubernatur  a  Christo, 
ne  erret  ad  mortem,  non  ne  erret  omnino. 
Gubernatio  autem  Christi  non  debet  extendi 
ultra  suum  finem.  »  Resp.  :  Sit  ita.  At  jam 
subsumo  :  sed  omnis  error,  quo  quis  Deum 
voluntarie  reddit  mendacem,  est  error  ad 
mortem  :  Ergo  tenetur  Christus  talem  erro¬ 
rem  arcere  ab  Ecclesia.  Subsumptum  pro¬ 
batur  :  Quia,  ut  certum  Dei  verbum  praedi¬ 
care,  quod  non  est  tale  ;  aut  negare  esse  Dei 
verbum,  quod  reipsa  est  tale,  idque  cum  as¬ 
severatione  reflexa  super  infallibilem  verita¬ 
tem,  utique  est  mendacium  perniciosum, 
Deoque  contumeliosum,  quis  hoc  neget  ?  At 
hoc  ipsum  faceret  Ecclesia,  quoties  falsum 
articulum  fide  divina  credendum  proponeret, 
licet  non  utabsolutead  salutem  necessarium. 
Diceret  enim  Deum  falsum  revelare.  Ergo. 
En  quantae  temeritatis  et  impietatis  est,  non 
sub  dubio,  sed  tamquam  ex  divino  oraculo 
prodeuntes  jactare  imagines  phantasmatum 
suorum  ?  Nemo  nisi  suorum  phantasmatum 
sceleratus  idololatra  id  negaverit.  Ex  jam 
dictis  etiam  evanescunt  alite  tres  evasiones 
Amesii  eodem  spectantes.  Ad  illud  quod  nu. 
3.  ait  :  «  Si  haec  ratiuncula  valeret  quid¬ 
quam,  sequeretur  inde,  nullum  fidelem  pos¬ 
se  errare.  Omnes  enim  fideles  gubernantur 
a  Christo,  et  a  Spiritu  S.  »  Resp.  :  Nego 
sequel.,  quae  vitiose  procedit  a  sensu  compo¬ 
sito  ad  divisum.  Ratio,  quia  illa  promissio 
Dei  de  assistentia  infallibili  non  habet  ne¬ 
cessariam  connexionem  ex  lege  Dei  cum 
singulis  fidelibus,  sicut  cum  tota  Ecclesia, 
(nisi  speciale  privilegium,  ut  in  Apostolis 
factum,  intervenerit.)  Sic  tota  respublica 
habet  jus  gladii,  non  tamen  singuli  cives. 

III.  —  Argum.  Beilarm. :  Si  Ecclesiam  non 
* audierit ,  sit  tibi  sicut  Ethnicus  et  Publicanus 
Matth.  xviii.  v.  17.  Arnesius  I.  «  Per  Eccle¬ 
siam  hoc  in  loco  intellexit  antea  Bellarmin. 
lib.  ii.  cap.  13.  Concilium  generale.  Postea 
cap.  19.  Episcopum  vel  coetum  cum  Episco¬ 
po,  vel  denique  Papam.  Hic  jam  intelligi 
vult  universitatem  vel  fidelium,  vel  Episco¬ 
porum.  Cum  tamen  certum  sit,  nihil  horum 
intelligi  proprie,  sed  illam  Ecclesiam,  cujus 
frater  offendens  est  membrum,  ad  quam  ex 


instituto  Christi  debeat  deferri.  2.  Audire, 
non  est  credere  Ecclesiae  in  omnibus,  sed 
auscultare  increpationi  aut  admonitioni  de 
peccato,  ex  verbo  Dei  depromptae.»  Respon¬ 
deo  :  Etsi  haec  omnia  liberaliter  demus  A- 
mesio,  quae  veritas  negat,  adhuc  tamen  e- 
vincimus  inde  intentum.  Hinc  enim  efficaci¬ 
ter  a  minori  ad  majus  ita  arguimus  :  Si  Ec¬ 
clesia  particularis  in  causa  politica  et  parti¬ 
culari  sub  poena  excommunicationis  audien¬ 
da  est ;  quanto  magis  Ecclesia  universalis  in 
controversia  fidei  ac  morrum  gravissima , 
quae  ipsum  Deum,  et  universum  fidelium 
coetum  offendit  ? 

IV.  Argum.  :  Ecclesia  est  sancta  quoad 
professionem  dogmatum  :  ergo  nihil  haec 
continet  nisi  sanctum.  Arnesius  1 :  «  Hac  ra¬ 
tione  sequeretur,  hunc  vel  illum  singularem 
fidelem,  qui  sanctam  habet  professionem, 
non  posse  errare  ».  Respond.  :  Hoc  seque¬ 
retur  forte  juxta  logicam  quodlibeticam  . 
Quae  enim  connexio  inter  publicam  et  priva¬ 
tam  fidei  professionem  ?  Toti  Ecclesiae  uni¬ 
versitati,  itemque  ejus  capiti,  non  singulis 
fidelibus  Christus  promisit  immunitatem  ab 
errore.  Arnesius  2. :  «  Professio  fidelium  sin¬ 
gularium  et  Ecclesiae,  nihil  ex  primaria  sua 
intentione  continet  nisi  sanctum  :  sed  ex  er¬ 
rore  et  infirmitate  aliquid  non  sanctum  po¬ 
test  admixtum  habere  ».  Respond.  :  ^me- 
sius  more  suo,  antithesim  pro  solutione  re¬ 
petit,  et  quidem  sine  ulla  umbra  probatio¬ 
nis. 

V.  —  Argum.  :  Si  esset  vera  Calvini  sen¬ 
tentia,  tum  maxima  pars  dogmatum  posset 
in  dubium  vocari.  Nam  credere  ullas  divinas 
Scripturas,  non  est  omnino  necessarium  ad 
salutem.  Ergo  posset  aliquis,  juxta  Calvi¬ 
num  has  negare,  aut  de  earum  auctoritate 
dubitare  sine  ulla  noxa.  At  hoc  est  absurdis¬ 
simum  :  et  nec  ipse  Calvinus  permitteret  du¬ 
bitari  de  Scripturis  :  ergo  falsum  est,  solum 
in  rebus  necessariis  ad  salutem,  Ecclesiam 
non  posse  errare.  Arnesius.  :  «Vere  hoc  dici¬ 
tur  de  iis,  quorum  fides  pendet  ab  Ecclesiae 
auctoritate  :  sed  non  de  iis,  qui  per  Spiri¬ 
tum  gratiae  radicantur  in  fide  sua,  per,  et 
propter  auctoritatem  Dei  ».  Nota  :  Arnesius 
more  suo  enervavit  hic  Bellarminum,  detrun¬ 
cando  enormiter  argumentum,  ejusque  pro¬ 
bationem.  Certe  ad  rem  nihil  facit  sycophan- 
ticus  iste  cavillus  jam  saepe  excussus.  Nos  e- 
nim  Catholici  credimus  per  et  propter  aucto¬ 
ritatem  Dei  nobis  per  os  suum  ordinarium , 
Ecclesiam  scilicet,  loquentis,  Econtra  Lil- 


.‘ilio 


VINDICIS  DE  ECCLESIA  MILITANTE. 


therani  et  Galviriistee  sibi  persuadent,  sua 
somnia  esse  verbum  Dei  sibi  immtjdiate  di¬ 
ctum.  Aut  si  hoc  non,  undeergo  hauserunt? 
A  seipsis  ?  hoc  e  quidem  negant.  An  ab  aliis 
Hi  vero  si  sunt  fallibiles,  quomodo  tuto  illis 
credunt  ?  Si  infallibiles,  cur  potius  hi,  quam 
Ecclesia  Catholica  ?  Ultimum  argumentum 
est  ex  Patribus,  qui  omnes  ad  Ecclesiam 
provocant  in  quaestionibus  fidei  quibuscum¬ 
que,  quod  nullo  modo  facerent,  si  Ecclesiam 
falli  posse  existimarent.  Amesius  :  «  Nos  lo¬ 
co  multarum  demonstrationum  unam  instan¬ 
tiam  dabimus  manifesti  erroris  Ecclesiae  .) . 
Augustini  et  Jnnocentii  I  sententia,  sexcen¬ 
tos  circiter  annos  viguit  in  Ecclesia,  Eucha¬ 
ristiam  etiam  infantibus  esse  necessariam. 
«  Verba  sunt  Maldonati  Jesuitae  in  Joan.  vi. 
quae  explicari  possunt  ex  Augustino  de  pec¬ 
catorum  merit.  et  remiss.  lib.  i.  cap.  24.  » 
Christi  Ecclesiae  institutum  tenet,  non  posse 
quemquam  hominem  absque  Dominicae  men¬ 
sae  participatione  ad  vitam  aeternam  perve¬ 
nire.  «  Quod  nominatim  de  infantibus  affir¬ 
mat,  ex  consensu  Inriocentii  P.  lib.  i.  contra 
Julianum  cap.  2.  et  lib.  iii.  cap.  11.  contra 
2.  Epist.  Pelag.  lib.  ii.  cap.  4.  Jam  vero 
contraria  sententia  in  Ecclesia  viget ;  et  con¬ 
cilium  Trident.  anathema  denuntiavit  sen¬ 
tentiae  priori,  atque  adeo  Innocentio  Papae 
et  Augustino  cum  Ecclesia  tota  illius  aeta¬ 
tis».  Sess.  21.  canon.  4.  :  Si  quis  dixerit, 
parvulis  antequam  ad  annos  discretionis 
pervenerint,  necessariam  esse  Eucharistiae 
communionem,  anathema  sit.  «  Vel  certe 
Papam  cum  Ecclesia,  vel  concilium  cum  Pa¬ 
pa  graviter  errasse  necesse  est.  »  Respond. 


1 .  xax’  avGpwTCov  :  Si  falsa  est  definitio  concil. 
Trident.,  cur  Lutherani  et  Calvinistae  illam 
sequuntur  ?  Si  vera  :  et  simul  etiam  verum, 
quod  sex  primis  saeculis  creditum  sit,  Eu¬ 
charistiam  esse  infantibus  ad  salutem  neces¬ 
sarium  ;  Ecclesia  sex  primorum  saeculorum 
perniciose  erravit  circa  medium  ad  salutem 
in  re  ipsa  necessarium  ;  quod  non  potest 
cadere  in  veram  Dei  Ecclesiam,  ut  videtur 
etiam  Amesius  supra  agnovisse.  Respond. 

2.  :  absolute,  SS.  Innocentio  et  Augustino 
falso  attribui  eam  doctrinam  :  ut  cum  P. 
Gretsero  dudum  contra  Calixtum  ostendi  2. 
part.  Irenici  cap.  7.  in  S.  Innocentio.  Neque 
enim  sancti  illi  de  communione  reali  SS.  Eu¬ 
charistiae,  sed  tantum  de  spirituali  per  Ba¬ 
ptismum  loquuntur.  Falsum  etiam  est  cre¬ 
ditam  esse  in  Ecclesia  olim  eam  communio¬ 
nis  necessitatem  ;  ut  ostendit  contra  recen- 
tiorum  Graecorum  Schismaticorum  errorem 
Petrus  Arcudius  lih.  iii.  cap.  40.  et  seq. 
Lapsos  autem  in  hoc  fuisse  nonnullos  Catho¬ 
licos,  et  in  his  Maldonatum,  jam  dudum 
monuit  Gretserus  tom.  2.  lib.  iv.  de  Rom. 
Pontif.  cap.  10.  Mirum  est,  cavillationem 
hanc,  a  Witackero  primum  propositam,  a 
Gretsero  discussam,  toties  interim  a  Petro 
Molinceo,  Amesio,  Calixto,  Crocio  (et  quo 
non  ?)  repetitam,  rursus,  ut  putidissimam 
crambem  recoqui,  nec  quidquam  ad  solidam  ' 
Gretseri  solutionem  infringendam  adferri. 
Quamquam  ne  Maldonatus  quidem  pronun¬ 
tiavit,  viguisse  illam  sententiam  in  tota  Ec¬ 
clesia,  et  ab’ omnibus  receptam  fuisse,  sed 
loquitur  indefinite  ;  etsi  nec  in  hoc  veritatem 
eum  attigisse  fateamur. 


VINDICIS 

PRO  LIBRO  QUARTO 

DE  NOTIS  ECCLESIAE 


Ad  CAPUT  i. 

Tractationem  de  notis  Ecclesiae  Bellarmi- 
nus  hoc  cap.  ait  esse  utilissimam.  Amesius 
multa  et  mira  opponit.  1.  inquit  :  «  Nullum 
omnino  eam  usum  habere,  si  verum  sit  quod 
Bellarm.  affirmat  lib.  m.  cap.  2.  »  Ecclesiam 
esse  coetum  hominum  ita  visibilem  et  palpa¬ 
bilem,  ut  est  coetus  populi  Romani,  aut  reg¬ 
num  Gallise,  vel  respubl.  Venetorum.  «  Su¬ 
pervacaneum  enim  esset  et  plane  ridiculum, 
sollicite  disputare  de  notis  regni  Gallise  aut 
reipublicse  Venetorum.  »  Resp.  :  Hsec  cavil¬ 
latio  jam  supra  tractando  de  visibilitate  Ec- 
clesise  explosa  est  :  ubi  prius  illud  princi¬ 
pium  (nempe,  coetus  qui  profitetur  fidem 
Christi,  sacramentorumque  usum  habet  sub 
regimine  unius  Pastoris  visibilis,  est  vera 
Dei  Ecclesia),  sola  fide  innotescit,  et  ante  fi¬ 
dem  susceptam  nonnisi  probabili  persuasio¬ 
ne  tenetur.  Quia  vero  evidenter  nulli  viatori 
innotescere  potest  veritas  fidei  et  sacramen¬ 
torum  Christianorum,  adeoque  Ecclesise  es¬ 
sentia;  necesse  fuit  nobis  tradi  notas  ali¬ 
quas,  ex  quibus  veluti  proprietatibus  exte¬ 
rius  sese  prodentibus  disceremus,  quisnam 
sit  ille  cudus,  cui  competat  illa  definitio. 
Ideo  utilissima  est  hsec  tractatio.  Sicut  enim 
in  naturalibus  escentiye  rerum  nobis  non  in¬ 
notescunt,  nisi  per  aliquas  proprietates  sese 
exterius  prodentes  ;  ita  multo  magis  essen- 
tise  rerum  supernaturalium.  Amesius  2.  : 
Hsec  tractatio  ex  sententia  Bellarmini:  «Nul¬ 
lum  usum  habere  potest  apud  eos  qui  no¬ 
runt,  qusenam  sit  Christiana  fides,  quse  sa¬ 
cramenta,  et  quis  Rom.  Pontifex  ;  quia  ex 
istis  definitionem  Ecclesiae,  adeoque  certam 
ejus  notitiam  habent,  si  modo  Ecclesia  sit 
(ut  Bellarm.  contendit)  coetus  hominum  e-  ' 
jusdem  Christianae  fidei  professione,  eorum- 


demque  sacramentorum  communione  colli¬ 
gatus,  sub  regimine  legitimorum  Pastorum, 
ac  prsecipue  Rom.  Pontificis.  »  Respond.  : 
Utut  hse  notae  nullum  usum  habeant  in  or¬ 
dine  ad  suscipiendam  fidem;  proderunt  ta¬ 
men  certe  in  iis,  qui  jam  susceperunt,  ut  in 
fide  suscepta  magis  roborentur,  et  tanto  fe¬ 
licius  eamdem  contra  adversarios  defendant, 
aliisque  persuadere  valeant .  Amesius  3 . 

«  Nullum  necessarium  usum  (hse  notae)  ha¬ 
bent,  ex  nostra  sententia,  saltem  quoad  to¬ 
tam  Ecclesiam  militantem  :  quia  cum  defini¬ 
mus  Ecclesiam  per  veram  fidem,  neminem 
latere  potest,  externam  aut  visibilem  notam 
illius  Ecclesiae,  esse  veram  illius  fidei  exter-  . 
nam  professionem  ».  Resp.  :  Testimonium 
hoc  verum  est.  Quia  enim  Lutherani  et  Cal- 
vinistae  illud  immediate  ut  verbum  Dei  susci¬ 
piunt,  quod  illis  tale  spiritus  privati  judicio 
videtur,  nulla  verae  Ecclesise  definitione  et 
essentia,  nullis  proprietatibus  et  notis  opus 
habent,  ut  infallibilem  veritatis  magistram 
Ecclesiam  inveniant .  Quae  sane  perversa 
caecitas  tanto  miserabilior  est,  quod  se  tam 
lynceos  somnient,  et  euclidea  metapbysica- 
que  evidentia  convictos,  ut  sine  ullo  doctore 
ductoreque  de  canone,  editione,  et  vero  sen¬ 
su  S.  Scripturae  pronuntiare  infallibiliter 
queant.  Finit  porro  Amesius  deliria  sua,  il¬ 
lustri  calumnia,  cum  ait  :  «  Non  igitur  mag¬ 
ni  momenti  est  controversia  ista  de  notis, 
sed  propter  perversitatem  Pontificiorum,  qui 
omnia  collocant  in  externis,  videndum  est 
ete  ».  Nempe  Pontificii  animalia,  Amesius 
totus  spiritus  est ! 

Ad  CAPUT  II. 

Ut  notae  sint  sufficientes  ad  indicandam 
veram  Christi  Ecclesiam,  Bellarminus  haec 
tria  requirit.  1.  Ut  sint  propriae  rei  discer- 


VINDICLE 


nendae,  non  communes.  Si  enim  velim  tibi 
designare  certum  hominem,  quem  num- 
quarn  vidisti,  ut  mox  atque  eum  videris,  dis¬ 
cernas  ab  aliis,  non  debeo  dicere  :  Est  qui¬ 
dam, qui  habet  duos  oculos, duas  manus  etc., 
nam  haec  sunt  communia  omnibus  :  Neque 
etiam  debeo  eum  designare  per  notas,  quae 
licet  ei  sint  propriae  secundum  rem ,  tamen 
non  sunt  propriae  opinione  aliorum,  cum 
multi  illa  sibi  vendicare  soleant :  sic  enim 
numquam  ille,  qui  quaeritur,  inveniretur. 
Ita  Bellarminus  verissime  et  clarissime. 
Amesius  tamen  ait  :  «  Male  et  sophistice  inse¬ 
ritur  illud  :  de  aliorum  opinione;  quia  si  ad 
opinionem  hujus  aut  illius,  exigendae  essent 
rerum  proprietates,  tum  nihil  certi  de  iis 
haberemus  ».  Sed  non  advertit  Amesius, 
aut  certe  fraudulenter  dissimulat,  non  hic  so- 
licitos  nos  esse  de  qualibuscumque  proprie¬ 
tatibus,  sed  de  iis,  quae  respectu  quorumvis 
rem  unam  discernunt  ab  alia.  Sed  prom¬ 
ptum  est  hariolari,  cur  tam  patentem  veri¬ 
tatem  respuat,  quia  nempe  olfacit,  hinc  fa¬ 
cile  ac  merito  repudiari  illas  consuetas  no¬ 
tas  ab  omnibus  hodie  Novatoribus  assignari 
solitas.  2.  Conditio  est,  ut  sint  notiores  ea 
re,  cujus  sunt  notae ;  alioqui  enim  non  sunt 
notae,  sed  ignotae.  Etiam  hic  nodum  in 
scirpo  quaerit  Amesius  dicens  :  e  Ambigue 
♦  dicitur  :  Notas  esse  notiores  re  notata  ; 
quia  huic  aut  illi  omni ,  hoc  aut  illo  mo¬ 
do ,  notitia  distincta  vel  confusa,  possent 
simul  esse  magis  aut  minus  notae.  »  At 
numquid  apud  doctos  aeque  ac  rudes  in 
confesso  est,  omne  signum  debere  esse  no¬ 
tius  signato,  nimirum  respectu  cujus  est  sig¬ 
num.  Tricas  hic  ab  Amesio  insinuatas,  et  a 
Musaeo  Lutherano,  P.  Suarezio  objectas  ex¬ 
tricavi  in  appendice  Anti  Musaei  §.  5.  et  7. 
3.  Conditio  est,  quod  verae  notae  sint  inse¬ 
parabiles  a  vera  Ecclesia.  Et  in  hac  acquie¬ 
scit  Amesius  Bellar.  cujus  proinde  doctrina 
omnino  in  sequentibus  observanda  est,  quam¬ 
vis  forte  aptius  tres  illae  notae  cum  aliis  sic 
exponerentur,  ut  1.  singulae  conveniant  verae 
Ecclesiae.  2.  Ut  saltem  simul  sumptae  con¬ 
veniant  soli  Ecclesiae  verae,  feintque  ab  ea 
inseparabiles.  Si  enim  simul  sumptae  non 
convenirent  soli,  non  essent  proprietates, 
sed  accidentia  communia,  quae  minime  in 
rei  notitiam  ducunt.  3.  Ut  sint  notiores  quam 
ipsa  vera  Ecclesia.  Porro  jam  evertendae 
sunt  notae  a  Lutberanis  et  Calvinistis  com¬ 
muniter  assignari  solitae. 

Nihil  illis  frequentius,  quam  pro  notis 


Ecclesiae,  cum  Augustana  Confessione  art. 
7.  assignare :«  Puram  verbi  praedicationem, 
et  legitimam  sacramentorum  administrati  - 
onem».  Quamquam  exinde  jam  ingentes 
difficultates,  et  in  quamcumque  partem  se 
vertant,  seipsos  obtruncari  sentiant.  Docuit 
enim  Augustana  Confessio  conceptis  verbis  : 

«  Oportere  semper  S.  Christianam  Eccle¬ 
siam  manere,  quae  est  congregatio  omnium 
fidelium  apud  quos  Evangelium  pure  prae¬ 
dicatur,  et  SS.  sacramenta  juxta  Evange¬ 
lium  ministrantur».  Si  hoc  verum  est  :  Er¬ 
go  vel  per  mille  annos  ante  Lutherum 
habuit  illa  congregatio  illas  duas  notas, 
vel  non  habuit?  Si  non  :  ergo  falsum  est, 
eam  fuisse  veram  Ecclesiam,  qui  «  veram 
Ecclesiam  oportet  semper  manere  et  habere 
illas  duas  notas.  Si  habuit ;  vel  ergo  osten¬ 
dant  nobis  aliud  Ministerium  Yerbiet  sacra¬ 
mentorum,  quam  Pontificium  per  illos  mille 
annos  ;  vel  fateantur,  hoc  fuisse  et  esse  pu¬ 
rum  ac  legitimum.  Hoc  dilernma  ineluctabi- 
liter  convincit  adversarios,  et  cogit,  ut  vel 
deserant  apertissima  Confessionis  Aug.  verba 
(quae  etiam  Amesius  videri  vult  sequi)  vel 
addicant  nobis  veram  et  puram  Ecclesiam. 
Quo  stante  superfluum  reor  hic  repetere  ca¬ 
villos  tam  Amesii  quam  Gerhardi,  quibus 
Bellarmini  demonstrationes  eludere  sata¬ 
gunt';  omnia  enim  tandem  vertuntur  in  eo 
dilemmate,  quod  si  solvi  nequeat,  victoria 
manifeste  nostra  est;  an  tamen  aliqua  rati¬ 
one  probabili  possit  solvi,  jam  videamus. 

Conatus  est  nuper  post  Hunnium  et  Ge- 
rhardum  Musaeus  assignare  solutionem  hanc, 
quod  nempe  Augustana  Confessio  ejusque 
Apologia  <■.  consideret  Ecclesiam  non  sim¬ 
pliciter  et  absolute  ratione  eorum  ,  quse 
sempnr  et  quovis  in  statu  ei  conveniunt , 
sed  in  statu  connaturali,  qualis  in  se  et  sua 
natura  est.  »  At  hoc  directe  et  aperte  adver¬ 
satur  Augustanae  Confessioni.  Namjuxtaeam 
congregatio  fidelium,  apud  quos  pure  prae¬ 
dicatur  verbum,  et  sacramenta  juxta  Evan¬ 
gelium  administrantur,  debet  semper  ma¬ 
nere  ;  quod  autem  debet  semper  manere 
abstrahit  a  statibus  accidentalibus.  Qualis 
enimvero  esset  ea  definitio  Ecclesiae,  quae 
ei  tantum  conveniret  pro  certo  aliquo  statu 
accidentario?  Violenta  proinde  est  haec,  non 
interpretatio,  sed  detorsio  verborum  Augu¬ 
stanae  Confessionis,  ipsius  verba  et  sensum 
funditus  evertens.  Quid  enim  clarius  his 
verbis?  «  Habet  Ecclesia  proprie  dicta,  sig¬ 
na  sua,  scilicet  puram  et  sanam  Evangelij 


DE  NOTIS  ECCLESI/E. 


praedicationem  etc.  »  Hinc  igitur  sic  argu¬ 
mentor.  I.  Illud  non  potest  esse  nota  proprie 
dictae  Ecclesiae  in  quocumque  statu,  quod 
aeque  est  nota  haereticae  et  fanaticae  synago¬ 
gae  :  atqui  Biblia  et  Baptismus  sunt  aeque 
nota  Synagogae  haereticae  et  fanaticae  :  ergo 
non  sunt  nota  proprie  dictae  sanctorum  con¬ 
gregationis.  Minor  estLutheri,  a  Lutheranis 
frequenter  recepta.  Major  est  evidens,  quia 
accidens  commune  etiam  contrario ,  non 
potest  esse  nota  seu  proprietas,  aut  essentia 
alterius  contrarii  :  atqui  congregatio  sancto¬ 
rum,  et  coetus  haereticorum  sunt  plane  con¬ 
traria  :  ergo  quod  est  commune  cum  hoc, 
non  est  proprium  alteri,  nec  ejus  nota.  II. 
Nec  pura  nec  impura  praedicatio  Evangelii, 
itemque  nec  legitima,  nec  illegitima  admi¬ 
nistratio  sacramentorum  pertinet  ad  clancu¬ 
lariam  illam  sanctorum  congregationem  : 
ergo  nec  pura  praedicatio  ad  statum  ejus 
florentem  ;  nec  impura  ad  statum  ejus  infe¬ 
licem  et  corruptum  pertinet.  Consequentia 
per  se  patet.  Antecedens  probatur  :  Quia 
ministerium  verbi  et  sacramentorum  non 
potest  nisi  sensibiliter  externe  exerceri :  ergo 
non  potest  exerceri  ab  illis  clanculariis, cum  hi 
non  modo  in  statu  corrupto  soleant  latitare, 
«  ita  nec  sibi  invicem,  nec  aliis  innotescant  », 
ut  fatetur  Musaeus  disp.  2.  th.  129.  sed  etiam 
in  statu  florenti  «  soli  illi  distincte  noti  sunt, 
qui  corda  et  renes  scrutatur»,  th.  92.  III. 
Argumentor  universaliter  et  peremptorie  : 
Id  quod  est  in  hac  vita  occultum  respectu 
mortalium  omnium,  illud  non  potest  habere 
extrinsecam  aliquam  notam,  qua  devenia¬ 
tur  in  certam  ejus,  aut  saltem  probabilem 
notitiam  :  atqui  forma,  qua  constituuntur  isti 
sancti  latibularii  permiile  annos  sub  Papatu, 
est  in  hac  vita  plane  occulta  omnibus  morta¬ 
libus  :  ergo  non  potest  habere  ullas  notas, 
quibus  vel  probabiliter  cognoscatur.  Major 
probatur :  quia  quod  nullam  habet  causam  : 
nec  ullum  effectum  per  sensus  cognoscibi¬ 
lem  saltem  probabiliter  :  nec  etiam  in  se 
cognoscitur  :  id  innegabiliter  manet  occul¬ 
tum  respectu  omnium  mortalium.  Minor 
constat  ex  tota  quaest.  2.  parall.  Quia  juxta 
Musaeum  tota  forma  sanctificans  latibularios 
vel  est  justitia  Christi  extrinsece  imputata, 
quae  nec  in  se,  nec  in  causa, nec  in  effectu  ali¬ 
quo  mortalibus  vel  probabiliter  innotescit, 
saltem  quatenus  singulis  imputatur  :  vel  est 
justitia  inhaerens,  actualis,  ab  omni  peccato 
contra  conscientiam  admisso  immunis  et  a 
solo  Spiritu  S.  producta.  Porro  quis  homi- 


num  hanc  in  Lutheranis'  et  Galvinistis  vel 
probabiliter  discernat?  cum  nemo  alterius 
cordis  secreta  (multoque  minus  dona  super- 
naturalia  a  Spiritu  S.  eidem  infusa)  vel  pro¬ 
babiliter  rimari  queat.  IV.  Denique  idem 
confirmatur  x«t’  avOptorov,  ex  recepta  Lu- 
theranorum  et  Calvinistarum  doctrina  :  Id 
quod  creditur,  non  cognoscitur  per  ullum 
externum  signum.  Sed  congregationem  san¬ 
ctorum  Lutherani  et  Calvinistae  tantum  cre¬ 
dunt.  Ergo  nullum  externum  signum  illorum 
cognoscunt.  Et  haec  quidem  omnia  et  singu¬ 
la  videntur  convincere  intentum.  Sed  jam 
demum  diluendee  sunt  objectiones  Arnesii. 

I.  —  «  Oves  meae  vocem,  meam  audiunt ,  Jo- 
ann.  x.  vers.  27.  Ergo  ibi  est  Ecclesia,  ubi 
auditur  verbum  Dei  ».  Ita  est.  Sed  quid 
tum?  Certe  lex  hinc  non  sequitur  intentum? 
Tum  quia  auditus  interior  non  cognoscitur  : 
tum  quia  purum  Dei  verbum  non  percipitur 
sensu,  sed  fide  tenetur.  Unde  falsum  omni¬ 
no  est,  quod  replicando  Amesius  ait  :  «  Po¬ 
test  sciri,  qui  profitentur  se  corde  audire ; 
et  illa  professio  est  nota  Ecclesise  » .  Certe 
juxta  hoc  paradoxum  omnes  haeretici  perti¬ 
nebunt  ad  veram  Ecclesiam,  qui  nemo  illo¬ 
rum  est,  qui  non  maxime  jactet  se  corde 
audire  vocem  Christi.  Hoc  equidem  nil  aliud 
est,  quam  testimonium  illud  infallibile,  sed 
occultum  Spiritus  internum,  quo  velut  cha- 
racterismo  discerni  plerosque  omnes  secta¬ 
rios  a  Catholicis  saepe  dixi,  ac  praecipue  in 
appendice  I.  Anti-Musaei  §.  10. 

II.  —  «  Mundans  eos  lavacro  in  verbo  vitae , 
Ephes.  v.  vers.  26.  His  verbis  docetur 
aperte,  ibi  esse  Ecclesiam,  ubi  illud  bonum 
per  verbum  et  Baptismum  communicatur.  » 
Resp.  :  Haec  glossa  Arnesii  est  voluntarium^ 
commentum.  Plus  enim  ibi  non  dicit  Apo¬ 
stolus,  quam  Ecclesiam  mundari  Baptismo  : 
uti  etiam  glossa  Jenensis  indicat.  De  praedi¬ 
catione  verbi  nulla  ibidem  mentio.  Quomo¬ 
do  vero  hinc  nisi  ineptissime  infertur  :  ergo 
ubi  est  lavacrum  vitae,  ibi  est  vera  Ecclesia? 
Certe  sic  omnes  sectae  haereticae  gaudebunt 
notis  verae  Ecclesiae. 

III.  — «  Ubi  sunt  duo  vel  tres  congregati  etc . 
illic  sum  in  medio  eorum ,  Matth.  xvm.  vers. 
20.  »  Resp.  :  Juxta  hanc  quodlibeticam  illa¬ 
tionem  includentur  iterum  pleraeque  haere¬ 
ticae  synagogae,  si  sufficeret  qualitercumque 
in  nomine  Christi  facta  congregatio.  Requi¬ 
ritur  ergo,  ut  fiat  ab  illis  qui  funguntur  au¬ 
ctoritate  Christi  per  Apostolos  eorumque 
successores  propagata. 


394 


VINDICLE 


IV.  —  a  Vos  mundi  estis  propter  sermonem 
quem  locutus  sum  vobis.  Joan.  xv.  vers.  5. 
Evangelium  virtus  Dei  est  in  salutem  omni 
credenti.  Rom.  i.  vers.  16.  »  Sed  quid  hic  in¬ 
fert?  Ergo  praedicatio  verbi  et  Baptismus 
sunt  notae  verae  Ecclesiae?  Cur  non  etiam 
ita?  Ergo  omnes  quibus  locutus  est  Christus» 
mundi  sunt  propter  sermonem  ejus.  Ergo 
Ecclesia  etiam  constat  ex  Pharisaeis  quibus 
locutus  est  Christus.  0  !  quodlibeticam  logi¬ 
cam! 

V.  —  «  Chrysost.  idem  nobiscum  sentie¬ 
bat  homil.  49.  in  Matt.  :  Qui  vult  cognosce¬ 
re,  quae  sit  vera  Ecclesia  Christi,  unde  cog¬ 
noscat  nisi  tantummodo  per  Scripturas? 
Et  August.  lib.  de  unit.  Eccl.  :  Nolo  ho¬ 
minum  documenta,  sed  divinis  oraculis  S. 
Ecclesiam  demonstrari.  »  Resp.  1  :  Ad  exag¬ 
gerationem  S.  Chrysostomi  applicanda  est 
responsio  ex  tom.  1.  ubi  actum  de  lectione 
Scripturae  in  lingua  vulgari.  Quamquam  non 
video,  quomodo  ex  ejus  verbis  inferatur 
thesis  sectariorum.  Nam  esto,  velit  per  so¬ 
lam  Scripturam  demonstrari  Ecclesiam;  non 
tamen  sequitur,  quod  quaecumque  interpre¬ 
tatio  Scripturae  ab  haereticis  jactata,  signum 
sit  Ecclesiae  verae.  S.  Augustinus  contra  Do- 
natistas  optime  urget,  S.  Scripturam,  quae 
diffusionem  verae  Ecclesiae  per  omnes  gentes 
clarissime  doceat,  cum  contra  Donatistae,  ex 
nonnullis  obscuris  et  figuratis  dictis,  item- 
que  nescio  quibus  narrationibus  apocryphis, 
et  conviciis,  monstrare  satagerent,  Eccle¬ 
siam  remansisse  in  sola  Africa.  Itaque  juxta 
S.  August.  ex  Scriptura  probatur,  ubi  sit 
Ecclesia,  non  tamquam  ex  nota  Ecclesiae ; 
scilicet  universalitas  et  diffusio  per  omnes 
gentes.  Verum  instat  Amesius,  et  infert  : 
«  Ergo  Scriptura,  cum  notificat  notas  Ec¬ 
clesiae,  debet  non  tantum  Ecclesia  ipsa  sed 
etiam  notis  esse  notior».  Resp.  :  Plus  bine 
non  sequitur,  quam  S.  Scripturam  esse  ex 
hypothesi  (cum  scilicet  est  recepta,  et  clare 
loquitur,  et  oritur  quaestio  de  Ecclesia),  non 
autem  simpliciter  notiorem  Ecclesia  ej usque 
notis. 

Instat  2.  «  Si  Scriptura  doceat,  quae  sint 
notae  ;  tum  ubicumque  doctrina  illa,  quam 
Scriptura  docet,  praedicatur,  rec  pitur  et 
exercetur,  necesse  est,  ut  ibi  appareant  no¬ 
tae  Ecclesiae,  atque  adeo  ipsa  Ecclesia  ». 
Resp.  :  Admissa  sequela,  nego,  doctrinam 
S.  Scripturae  vere  doceri,  recipi  et  exerceri 
a  Lutheraniset  Calvinistis.  Illam  enim  hi  ad 
sui  cerebri  phantasmata  detorquent. 


Instat  3.  «  Scriptura  est  notior  quam  Ec¬ 
clesia,  quia  ex  Scriptura  probatur  Ecclesia.» 
Resp.  :  Scriptura  est  notior  tantum  secun¬ 
dum  quid,  simpliciter  autem  prior  et  notior 
est  Ecclesia,  cum  fuerit  ante  Scripturam, 
et  Ecclesiae  data  est  Scriptura  a  Deo,  quam 
illa  aliis  tradit  et  explicat.  Calumniatur 
porro  Amesius,  cum  subdit  :  «  Haec  simpli¬ 
citer  esse  sophistica,  cum  agatur  hic  de 
verbo  Dei  essentialiter  sumpto,  non  de  mo¬ 
do  ejus  vel  signo,  qui  est  in  scriptione  :  agi¬ 
tur  etiam  de  Ecclesia  hac  aut  illa  particulari, 
non  de  tota  militante  » .  Falsa,  inquam,  haec 
sunt  :  nam  et  verbum  Dei  etiam  essentiali¬ 
ter  sumptum,  de  lege  ordinaria,  non  inno¬ 
tescit  post  tempora  Apostolorum  (de  hoc 
enim  statu  Ecclesiae  sermo  hic  est,  scilicet 
post  promulgationem  Evangelii  per  Aposto¬ 
los),  nisi  per  praedicationem  legitimam.  Et 
cum  agitur  de  notis,  sermo  est  sine  dubio 
de  Ecclesia  militante  universali. 

Instat  4.  «  Juxta  Bellarmini  definitionem, 
fides  Christiana  pertinet  ad  essentiam  Eccle¬ 
siae.  Et  illa  fides  est  ex  auditu  verbi  Dei. 
Ergo  necesse  est  verbum  ipsum  Dei  esse 
simpliciter  prius  Ecclesia.  »  Resp.  :  Concedo 
sequelam  de  Ecclesia,  quam  Christus  ante 
ascensionem  suam  coepit  colligere  :  sed  nego 
de  tempore  Apostolos  sequente,  et  praedica¬ 
tione  Apostolorum  in  Scripturam  redacta, 
do  qua  tantum  quaestio  hic  est,  non  vero  de 
revelatione  immediata  per  Deum  Prophetis 
et  Apostolis  facta,  quam  nemo  negat  esse 
priorem  Ecclesia  per  Apostolos  congregata. 

Instat  5.  «  Si  Scriptura  sit  notior  quando 
est  recepta  (ut  Bellarm.  fatetur),  ergo 
semper  est  notior  :  semper  enim  ex  quo 
data  fuit,  fuit  et  erit  in  Ecclesia  recepta.  » 
Resp.  1.  :  Iterum  fallit  Amesius,  sumens 
verbum,  seu  revelationem  divinam  abstra¬ 
cte;  cum  de  eo  quod  est  in  Scripturam  red¬ 
actum  Bellarminus  loquatur.  2.  Esto,  quod 
Scriptura  sit  semper  in  Ecclesia  recepta,  an 
ideo  notior  est  Scriptura  illis,  qui  nec  Ec¬ 
clesiam  nec  Scripturam  cognoscunt,  sed  de 
religione  capessenda  deliberant?  Sane  tales, 
cum  S.  Augustino,  merito  non  crederent 
Evangelio,  nisi  Ecclesiae  eos  ad  hoc  commo¬ 
veret  auctoritas. 

Instat.  6.  «  Si  in  quaestionibus  de  Eccle¬ 
sia  notior  est  Sciiptura,  tum  etiam  simplici¬ 
ter  et  in  omnibus.  Non  enim  est  aliud  aliquod 
fidei  principium ,  de  quo  quaestio  possit 
oriri,  quod  est  Scriptura  simul  et  Ecclesia 
notius ;  et  Scriptura  non  minus  clare  et  im- 


DE  NOTIS  ECCLESLE. 


395 


mediate  institutit  Ecclesiam  de  aliis  necessa¬ 
riis,  ac  de  Ecclesia  ipsius  natura.  »  Resp.  1.  : 
Neg.  suppositum,  si  (ut  Amesius  facit)  su¬ 
matur  universaliter.  Nam  etsi  jam  dudum 
inter  nos  et  haereticos  controversia  agitetur  : 
penes  quos  sit  Ecclesia,  et  utrinque  aliquo 
modo  conventum  sit  de  SS.  Scripturae  libris  : 
tamen  in  omnibus  paganis  et  Judaeis  secus 
accidit ;  qui  indagantes  veram  religionem  et 
Ecclesiam,  non  ideo  notiorem  habent  Scri¬ 
pturam.  Resp.  :  Neg.  conseq.  ejusque  pro¬ 
bationem.  Ad  hoc  enim  ut  infidelis  ad  fidem 
et  Ecclesiam  catholicam  convertatur,  non 
est  necesse  ut  habeat  aliquod  aliud  fidei 
principium  Ecclesia  et  Scriptura  notius,  sed 
tantum  ut  habeat  motiva  et  signa ,  quibus 
fiat  sibi  evidenter  credibile,  hunc  coetum 
esse  columnam  et  firmamentum  veritatis. 
Unde  ridiculus  est  Amesius,  dum  mox  sub¬ 
dit  :  «  Pro  infidelis  conversione  oportere  pri¬ 
mum  proponere  Scripturam,  ut  ex  ea  con¬ 
discat  Ecclesiam  ».  Sed,  quaeso,  unde  persua¬ 
debit  tali,  hos  libros  esse  verbum  Dei,  et  non 
alios  :  hunc  esse  sensum,  et  non  alium? 

Instat  7.  «  Inter  nos  et  Pontificios  quae- 
stio  orta  est  de  Ecclesia.  Scriptura  est  utrin¬ 
que  recepta.  Scriptura  enim  clara  est  de  Ec¬ 
clesia,  inquit  Bellarm.  Ergo  juxta  Bellarmi- 
num  Scriptura  h:c  est  notior,  et  ipsius  Scri¬ 
pturae  praedicatio  (quantum  ad  notitiae  ratio¬ 
nem)  potest  esse  vera  Ecclesiae  nota.  » 
Resp.  :  Lepidum  sane  est  hoc  argumentum, 
quo  mirum  est,  non  vidisse  Amesium,  posse 
et  nos  Catholicos  et  quosvis  sectarios  per¬ 
inde  uti  ad  probandum,  penes  se  esse  ve¬ 
ram  Ecclesiam  :  nam  et  nos  habemus  Scrip¬ 
turae  praedicationem.  Si  dicat  :  per  hanc 
intelligi  veram  ejus  interpretationem.  Bene 
est.  Sed  quis  jam  non  videat,  eam  esse  nu¬ 
gatoriam  principii  mendicationem  ?  de  hoc 
enim  unice  est  quaestio.  Quis  dubitet,  unam 
reipsa  quaestionem  esse,  ubinam  sit  vera 
Ecclesia?  et  ubi  habeatur  vera  Scripturae 
interpretatio?  Sed  jam  misso  Amesio  discu¬ 
tiendae  sunt  cavillationes  Gerhardi. 

Is  disp.  XII.  th.  21,  Bellarmino  asserenti  : 
Notas  praedictas  non  esse  sufficientes,  obji¬ 
cit  :  «  Quod  lib.  m.  de  verbo  Dei  cap.  3. 
§.  Philippus,  scripserit  sic  :  Non  possum 
judicare,  quae  sit  vera  Ecclesia,  nisi  prius 
judicem,  quae  sit  sententia  congruens  cum 
verbo  Dei.  Ex  eo  sic  colligimus.  Si  non 
potest  judicari,  quae  sit  vera  Ecclesia,  nisi 
prius  judicetur,  quae  sit  sententia  congruens 
cum  verbo  Dei,  tum  omnino  de  Ecclesia  ju¬ 


dicandum  est  ex  Scriptura.  Sed  illud  :  Ergo 
et  hoc  ;  et  per  consequens  Scriptura  sive 
verbum  Dei  est  Ecclesiae  nota  ».  Resp.  : 
Gerhardus  vel  imperitiam  in  Doctore  intole¬ 
rabilem,  vel  imposturam  viro  bono  indignam 
hic  admittit.  Nam  verba  illa,  non  ex  sensu 
suo,  sed  Melanchthonis,  cujus  sententiam  ibi 
explicat,  Bellarminus  adduxit ;  ut  cuivis  in- 
telligenti  et  aequo  lectori  patebit. 

Th.  23.  ex  definitione  Ecclesiae  a  Bellarm. 
allata,  Gerhardus  sic  subsumit  :  «  Jam  vero 
nulla  est  certior  et  magis  propria  rei  nota, 
quam  ipsius  definitio  essentialis  :  exprimit 
enim  essentiam  rei.  Proin  cum  verae  fidei 
professio,  et  legitimus  sacramentorum  usus 
ingrediatur  definitionem  Ecclesiae ,  utique 
etiam  haec  duo  erunt  verae  et  propriae  notae 
Ecclesiae».  Resp.  :  Si  inter  Angelos  agere¬ 
tur,  bene  hoc  diceretur,  cum  ipsi  essentias 
rerum  intueantur.  Nobis  autem  mortalibus, 
quibus  vix  paucarum  rerum  essentiae  valde 
confusa  et  abstractiva  cognitio  obtingit,  ne¬ 
cessarium  prorsus  est,  ex  effectibus  et  pro¬ 
prietatibus  in  sensus  incurrentibus  indagare 
rerum  essentias.  Adhaec,  ut  in  append.  1. 
Anti-Musaei  §.  5.  dixi  :  nec  fides,  nec  Eccle¬ 
sia,  nec  verbum  possunt  ulli  fidelium  (citra 
specialissimum  privilegium)  in  hac  vita  esse 
evidenter  nota  :  ergo  nec  definitio  aut  essen¬ 
tia  Ecclesiae  :  ergo  per  quasdam  proprieta¬ 
tes  et  signa  extrinseca  debet  nobis  utcumque 
innotescere  :  Qui  secus  sentiret  :  in«  stipite- 
um  »  Danhaveri  errorem  incideret. 

Th.  25.  inquit  :  «  Si  Romana  Ecclesia 
inde  atque  ideo  vera  Ecclesia  agnoscenda 
est,  quia  doctrinam  Christi  et  Apostolorum 
sine  mutatione  integram  et  inviolatam  reti¬ 
net,  (ut  Bellar,  lib.  iv.  de  Eccl.  cap.  5.  §.  in 
omni,  docet);  consequens  est,  doctrinam  il¬ 
lam,  quam  Christus  et  Apostoli  tradiderunt, 
esse  veram  verse  Ecclesiae  notam  ».  Resp.  : 
Numquid  gemellee  sunt  hse  propositiones  : 
Antiquitas  doctrinae  est  nota  verae  Ecclesiae  : 
Ergo  etiam  veritas  est  nota,  etc.  Et  haec  : 
Ruditus  asininus  est  nota  asini  :  ergo  etiam 
essentia  asinina  est  nota  asini?  Decernat 
Titius,  annon  utraque  illatio  sit  flagitiosa, 
puerilis,  imo  asinina?  aut  assignet  formalem 
disparitatem.  Nota  etiam,  verba  allegata  non 
esse  Bellarmini,  sed  Gerhardi. 

Th.  26.  v  Juxta  Bellarm.  Sanctitas  do¬ 
ctrinae  est  nota  verae  Ecclesiae  :  atqui  sancti¬ 
tas  doctrinae  non  potest  nisi  ex  Scripturis 
cognosci.  »  Quid  hinc  infertur?  Ergo  nota 
verse  Ecclesiae  non  potest  nisi  ex  Scripturis 


VINDICI.  E 


:i9(i 


cognosci.  Resp.  :  Conclusio  non  est  ad  rem, 
nec  vera,  et  sequitur  ex  minore  falsa.  Quae¬ 
rit  porro  Gerhardus  :  «  Quid  quaeso,  interest 
inter  haec  duo  pronuntiata  :  Sanctitas  do¬ 
ctrinae  est  nota  Ecclesiae,  et :  Pura  praedicatio 
verbi  (ac  sancta  doctrina)  est  nota  Ecclesiae» . 
Resp.  :  Hoc  interest,  quod  inter  actum  et 
ejus  objectum  ;  item,  quod  inter  rationale  et 
risibile. 

Th.  27.  Juxta  Bellarm.  cap.  12.  sola  Ec¬ 
clesia  habel  doctrinam  immaculatam.  Jam 
sic  :  «  Quod  est  propria  Ecclesiae  possessio, 
illud  est  etiam  propria  Ecclesiae  nota  :  Do¬ 
ctrina  immaculata  est  propria  Ecclesiae  pos¬ 
sessio.  Ergo  etiam  nota  ».  Resp.  :  Verba 
Bellarmini  haec  sunt  :  Vera  Ecclesia  habet 
doctrinam,  non  solum  immaculatam,  sed 
etiam  convertentem  animas ;  et  haec  verba 
immediate  sequuntur  hunc  quasi  capitis  XII. 
titulum  :  efficacia  doctrinae.  Quis  vero  du¬ 
bitet,  hanc  efficaciam  doctrinae  esse  aliquod 
praedicatum  et  formalitatem  distinctam  ab 
ejus  essentia,  quae  est  veritas?  Undo  nuga¬ 
toria  illa  argutatio  Gerhardi  non  est  ad  rem. 

Th.  29.  ait  :  «  Si  falsa  doctrina  est  certa 
et  inseparabilis  nota  falsae  Ecclesiae,  utique 
doctrina  vera  est  cerca  et  inseparabilis  nota 
verae  Ecclesiae.  Atqui  juxta  Bellarm.  cap.  8. 
§.  Dico  hypothesin,  falsa  doctrina  est  certa 
et  inseparabilis  nota  falsae  Ecclesiae  :  ergo 
etiam  doctrina  vera  est  inseparabilis  nota 
verae  Ecclesiae  ».  Resp.  :  Major  omnino  falsa 
est,  sumpta  ex  sensu  argumentantis.  Nam 
doctrina  falsa  evidenter  talis,  sine  dubio  ar¬ 
guit,  non  esse  veram  Christi  Ecclesiam,  in 
qua  ipsa  docetur.  Et'  sic  evidentia  falsae 
doctrinae,  non  ipsa  falsa  doctrina  ut  sic,  est 
certa  et  inseparabilis  nota  falsae  doctrinae.  At 
vero  doctrina  Christiana  nec  est  evidenter 
vera  nec  e\identer  falsa ;  ac  proinde  ejus 
evidens  veritas  non  potest  esse  nota  verae 
Ecclesiae.  Quod  si  dicatur  doctrina  Christiana 
evidenter  vera,  evidentia  morali,  physica, 
metaphysica  et  mathematica  (ut  fert  stypi- 
teus  error  novorum  Lynceorum),  sine  dubio 
consequenter  dicetur,  evidentem  veritatem 
illam  esse  certissimam  notam  verae  Ecclesiae. 

Th.  31.  «Ex  hypothesi  Bellarmini  (quam 
fuse  ex  lib.  v.  de  grat.  et  lib.  arbit.  cap.  10. 
recitat  Gerhard.  th.  30.)  verus  ac  sincerus 
Ecclesiae  filius  a  Pseudo-Propheta  distingui¬ 
tur  per  sanam  et  incorruptam  doctrinam  : 
ergo  etiam  Ecclesia  vera  a  falsa  per  sanam 
et  incorruptam  doctrinam  distingui  potest  ». 
Resp.  1.  :  Secundum  se  sine  dubio  distin¬ 


guitur,  sed  non  quoad  nos  c  quia,  ut  dixi¬ 
mus,  veritas  et  sanitas  doctrinae  Catholicae 
non  est  evidens.  Respondeo  2  :  Bellarminus 
plane  aliud  dicit,  etiam  referente  Gerhardo 
th.  30.  quam  hic  illi  affingat.  Verba  Bellar¬ 
mini  in  fine  thesis  30.  haec  sunt :  Vult  igi¬ 
tur  Dominus  Matth.  vir.  ut  ex  fructibus  doc¬ 
trinae  de  ipsa  doctrina  et  Doctoribus  judice¬ 
mus.  Porro  jam  judicet  Titius,  an  Gerhar¬ 
dus  bene  potus  aut  somnians  scripserit  istas 
antitheses,  an  vero  «  flagitiose  vel  pueriliter  »? 
Deinceps  Gerhardus  conatur  satisfacere  qui¬ 
busdam  Bellarmini  argumentis,  ex  ipso  Bel- 
larmino.  Videamus  quam  feliciter. 

Th.  33.  «  Quod  notae  (non  modo  reipsa, 
sed)  ne  quidem  opinione  debeant  esse  com¬ 
munes,  illud  et  veritati,  et  ipsi  Bellarmino 
adversatur.  Veritati  quidem,  quia  opinio 
errantium  non  efficit,  ut  aliquid  sit  revera 
tale ;  nec  quod  hic  vel  ille  opinatur  suum 
esse,  statim  est  ipsius  proprium.  Bellarmino 
autem,  quia  notae  ab  ipso  assignatae  itidem 
magna  ex  parte  ita  comparatae  sunt,  ut  opi¬ 
nione  haereticorum  sint  eis  cum  Ecclesia 
communes  ».  Resp.  :  Gerhardus  conatur 
satisfacere,  sed  non  satisfacit.  Quial.  non 
agitur  hic  de  eo  quod  cuique  a  parte  rei  con¬ 
venit  ut  proprium,  sed  de  hoc  praecise,  per 
quid  possit  alius  rei  ignarus  in  notitiam  rei 
ignotae  devenire.  Quid  autem  stolidius  est, 
quam  id  tentare  persigna,  quae  etiam  opi¬ 
nione,  non  propria  ei  rei,  sed  multis  aliis 
communia  habentur?  Numquid  plus  quam 
puerile  esset,  si  quis  parens  ex  septem  filiis, 
qui  omnes  communiter  sunt  in  opinione  et 
possessione  legitimitatis,  scriberet  haeredem 
unicum  filium,  qui  a  parte  rei  solus  legiti¬ 
mus  est  :  nullo  alio  signo  discretivo  addito, 
quam  filii  legitimi  ?  2.  Non  negatur,  aliquas 
notas  a  Bellarm.  assignatas,  arrogare  sibi 
aliquos  haereticos.  Sed  jam  supra  th.  2.  sub 
finem  monui,  debere  illas  notas  simul  sum¬ 
ptas,  ne  opinione  quidem  aliis  sectis  conve¬ 
nire  ;  quod  sane  verissimum  est.  Quis  enim 
unquam  Lutheranorum  vel  Galvinistarum 
illas  omnes  sibi  appropriare  ausus  est?  Quae 
th.  33.  usque  ad  39.  affert,  ex  Amesianis 
expediuntur. 

Th.  41.  ubi  retulisset  ex  Bellarm.  lib.  iy. 
cap.  3.  Quod  notae  a  se  allatae  non  reddant 
evidenter  verum,  ipsam  Roman.  Ecclesiam 
esse  veram  Dei  Ecclesiam,  sed  tamen  effi¬ 
cere  id  evidenter  credibile,  ait  Gerhardus  : 
«  Atqui  si  notae  illae  non  faciunt  evidentiam 
veritatis,  sed  tantum  credibilitatis,  merito 


DE  NOTIS  ECCLESLE. 


307 


nobis  sunt  suspectae.  Multa  enim  sunt  credi¬ 
bilia,  quae  tamen  non  statim  sunt  vera  ». 
Respond.  :  Hinc  relucet  stipiteum  Danha- 
veri  errorem  etiam  G  er  bardo  arrisisse,  aaeo- 
que  evidentiam  veritatis  Christianae  sibi  ar¬ 
rogasse  :  quod  paradoxum  numquam  satis 
mirari  queo,  quomodo  apud  homines  non 
stupidos  potuerit  etiam  plausum  (nedum  as¬ 
sensum)  obtinere.  Videantur  quae  in  Exami¬ 
ne  Examinis  Conringiani  hac  de  re  dispu¬ 
tavi,  interrog.  III.  fere  per  totum. 

Ad  CAPUT  IV. 

Prima  nota  Ecclesiae,  et  ipsum  Catholicae 
Ecclesiae,  et  Christianorum  nomen.  Quod 
probatur  ex  SS.  Cyrillo,  Paciano,  Augustino  : 
etsi  enim  omnis  haeresis  velit  videri  et  dici 
Catholica  Ecclesia,  tamen  cum  interrogan¬ 
tur  haeretici  a  Paganis,  ubi  ad  Catholicam 
conveniatur,  nemo  audet  domum  suam  os¬ 
tendere.  Amesius  I  :  «  Duo  nomina  diversae 
significationis  non  constituunt  unam  notam  : 
Sophistice  igitur  a  Bellarm.  conjunguntur 
Catholici  Christiani  ».  Resp.  :  Anteced.  gra¬ 
tis  assumitur  :  oppositum  praestat  ipse  auc- 
tor,  qui  libro  suo  non  tantum  «  Amesii  »  sed 
etiam  «  Guilielmi  »  signum  sui  constituit,  et 
librum  suum  significat  duplici  nomine  valde 
diversae  significationis,  nempe  :  «  Disputa- 
tion.  Anti-Bellarm.  (qui  titulus  verissimus 
est)  et  Bellarm.  enervati,  quo  nihil  falsius 
in  sensu  ab  auctore  intento.  Amesius  2.  : 
«  Contra  fidem  datam  hic  agit  Bellarminus  : 
promissio  ejus  exstat  cap.  2  ».  Deducemus 
notas  Ecclesiae  ex  Scripturis  :  «  At  nomen 
Catholicae  Ecclesiae  in  Scripturis  nullibi  re- 
peritur  ».  Resp.  :  Indefinite,  non  autem  uni¬ 
versaliter  loquitur  Bellarminus.  Satis  est, 
quod  ad  tuendum  nomen  Ecclesiae  Catho¬ 
licae,  ex  Scriptura  deducat,  eam  esse  Unam , 
Sanctam ,  Catholicam ,  ct  Apostolicam  ;  ad 
quas  notas  reliquae  omnes  reduci  queunt. 
Caiterum  si  non  nomen,  certe  res  nomine 
Catholicae  significata,  clarissime  in  Scriptu¬ 
ris  et  frequentissime  traditur.  Amesius  3  : 
«  Ecclesia  fuit  aliquando  sine  istis  nomini¬ 
bus  :  ergo  haec  nomina  non  possunt  esse. re¬ 
ciprocae  notae  Ecclesiae  ».  Resp.  :  Ecclesiae 
quovis  modo  sumptae,  concedo  :  Ecclesiae 
jam  adultae,  de  qua  nobis  hic  disputatio  est, 
nego  sequelam.  Generaliter  ergo  hic  notan¬ 
dum  est  :  Notas  a  Bellarmino  traditas,  nec 
seorsim  singulas  sumi  oportere,  nec  pro  Ec¬ 
clesia  quovis  modo  sumpta,  sed  in  statu  jam 


adulto  :  denique  et  aliquas  earutn  non  pro¬ 
bare  se  solis  positive,  quae  sit  vera  Ecclesia, 
sed  negative.  Amesius  4  :  «  Nullum  nomen 
potest  esse  propria  nota  alicujus  rei,  nisi 
Deus  promittat,  se  non  passurum,  ut  nulla 
ratione  cum  aliis  rebus  communicetur  :  quod 
de  nullo  uno  nomine  vel  Ecclesiae,  vel  Dei 
ipsius  potest  affirmari  ».  Resp.  :  Cum  ex 
ipso  eventu  SS.  Patres  supra  nominati  jam 
in  4  et  5.  saeculo  senserint,  singulari  Dei 
providentia  solos  Orthodoxos  manere  in  pos¬ 
sessione  propria  ejus  nomenclationis;  quanto 
magis  nos  cum  illis  idem  sentiemus  post 
duodecim  saecula,  cum  non  minus  nunc  idem 
videamus,  in  locis  ubi  permixtae  sunt  Catho¬ 
licis  variarum  sectarum  Synagogae  in  iisdem 
regnis  et  urbibus.  Videlicet  non  expressae 
promissioni,  sed  Providentiae  speciali  divinae 
id  adseribendum  est.  Amesius  o.  «  Ista  no¬ 
mina,  ne  in  usu  quidem  praesenti,  sunt  pro¬ 
pria  Pontificiorum.  Ecclesiae  Orientales  vo¬ 
cantur  vulgo  in  illis  partibus  Catholicae  : 
Christianae  vero,  non  solum  illae,  sed  omnes 
quae  aliquo  modo  Christi  nomen  profitentur. 
Nos  autem  certis  demonstrationibus  parati 
sumus  ostendere,  nos  non  nomine  tantum, 
sed  et  reipsa  Christianos  esse,  atque  adeo 
Catholicos.  »  Resp.  :  Amesio  de  Orientalibus 
affirmanti  merito  non  habemus  fidem,  quam 
toties  decoxit  in  rebus  obviis.  Pollicitatio¬ 
nem  vero  illam,  aut  potius  vanam  jactatio¬ 
nem,  numquid  et  Lutherani  aliique  sectarii 
aeque  audacter  spargunt,  qui  et  vos  Calvi- 
nistas  pro  haereticis  indubitatis  habent,  uti 
et  vos  vicissim  illos  Ubiquetarios  pro  iisdem 
merito  habetis.  Verbo,  Calvinista-Christia- 
nus-Catholicus  sine  dubio  est  chimaera,  aut 
si  multum  indulgeatur,  est  caseus  ligneus. 
Credit  porro  Amesius,  se  Bellarminum  in 
aperta  falsitate  deprehendisse,  cum  pronun¬ 
tiat  :  Nulla  est  haeresis  quae  non  accipiat  no¬ 
men  ab  aliquo  homine.  «  Falsum  hoc  esse, 
inquit  Amesius,  evincunt  nomina  Gnosti- 
corum,  Acephalorum  etc.  ».  Resp.  :  Bellarm. 
sine  dubio  respexit  ad  illas  sectas,  quae  do¬ 
mos  suis  superstitionibus  deputatas  habe¬ 
bant,  quales  fuisse  Gnosticos  et  Acephalos 
non  constat.  Deinde  sine  dubio  hi  compre¬ 
hendebantur  ut  secta  quaedam  particularis 
sub  Eutychianis,  illi  vero  sub  Valentinianis, 
Simonianis,  Carpocratianis  etc.  diversisque 
appellabantur  nominibus ;  variis  de  causis  : 
uti  et  nunc  Lutherani  vocant  se  Evangelicos, 
Protestantes  etc.  Calvinista:  vocantur  Hugo- 
uisti.  Geusii,  Demonstrantes,  Independen- 


398 


VINDICLE 


tes  etc.  Quae  hic  subjungit  Amesius,  convicia 
protrita  sunt,  quae  refutationem  non  meren¬ 
tur,  adeoque  nec  recitationem.  Falsum  de¬ 
mum  est,  quod  soliti  fuerint  Patres  se  vo¬ 
care  a  Apostolicos  ».  Quod  vero  Ecclesiam 
in  Symbolo  ita  vocarint,  nil  ad  rem  facit; 
quia  sic  etiam  omnes  Catholici  deberent  se 
vocare  unos ,  et  sanctos ,  quod  esset  ineptire. 
Fuit  quidem  olim  secta,  cui  adhaerentes  se 
Apostolicos  vocabant,  sed  erant  germen  En- 
cratitarum  ^a  Tatiano  protrusi  :  qualiter  et 
nunc  Lutherani  se  Evangelicos ,  Calvinistae 
Reformatos  gloriose  vocitant.  Sed  periculum 
nullum  reor  esse,  ut  aliqua  secta  se  primum 
in  ortu  suo  Catholicam  nuncupet,  «  Etsi 
enim  (ut  S.  August.  ait)  velint  videri  et  dici 
Catholica  Ecclesia,  interrogati  tamen  a  pa¬ 
gano  ubi  ad  Catholicam  conveniatur,  nemo 
audet  domum  suam  ostendere  ».  Et  per  hoc 
evanescit  Gerhardi  Cavillus,  quo  th.  43.  ita 
arguit  :  «  Quodcumque  etiam  haereticorum 
coetus  sibi  arrogant,  illud  non  potest  esse 
vera  Ecclesiae  nota,  ut  docet  Bell.irm.  cap.  2. 
§.  3.  Atqui  nomen  Catholicum  et  Christia¬ 
num  etiam  multi  haereticorum  sibi  arrogant, 
ut  cum  Augustino  dicit  Bellarminus  :  Ergo 
nomen  Catholicum  et  Christianum  non  est 
vera  nota  verae  Ecclesiae  ».  Responsio  patet 
ex  ipsis  S.  Augustini  verbis.  Arrogant  sibi 
quidem  velleitate  quadam  et  desiderio,  quod 
tamen  simul  sciunt  fore  inefficax.  Cur  enim 
alias  non  auderent  «ostendere  domum  suam, 
rogati  ubi  ad  Catholicam  conveniatur  »  ?  Sic¬ 
ut  si  quaestuaria  et  vulgaris  vellet  virgo  ha¬ 
beri  et  dici,  rogata  tamen  ubi  ad  Partheno¬ 
nem  conveniatur,  non  audet  suum  lupanar 
ostendere. 

Idem  th.  30.  sic  inquit  :  «  Juxta  Bellarm. 
prima  nota  est  ipsum  Catholicae  Ecclesiae  et 
Christianorum  nomen.  Aut  ergo  concedat 
non  esse  Catholicos,  aut  neget,  nos  esse 
Christianos,  posterius  facere  non  poterit, 
quia  conc.  Trid.  sess.  13.  in  salvo  conductu 
Protestantibus  dato,  Christianorum  nomen 
nobis  tribuit  ».  Resp.  :  Etiam  haec  cavillatio 
est  Theologo  Lutherano  perquam  digna. 
Quis  enim  nescit  hanc  aequivocationem  vul¬ 
go  usitatam  :  cum  tamen  in  verborum  pro¬ 
prietate  nemo  sit  Christianus  vere  et  uni¬ 
voce  nisi  Catholicus.  Et  sic  jure  merito  eos 
qui  Lutherani  sunt  et  vocantur,  non  magis 
in  numero  proprie  et  univoce  Christianorum 
ponimus,  quam  olim  SS.  Patres  posuere 
Valentinianos,  Arianos  etc.  Verissime  enim 
jam  olim  Tertullianus  pronuntiavit  :  «  Si 


haeretici  sunt,  Christiani  non  sunt ».  Non 
est  tamen  infrequens,  ut  nomine  «  infide¬ 
lium  »  non.  nisi  paganos,  Tureas,  et  similes 
nullatenus  Christum  professos  appellemus ; 
et  vice  versa  omnes  qualitercumque  Chri¬ 
stum  professos,  «  Christianos»  nuncupemus, 
sic  ut  caseum  ligneum,  aut  hominem  pi¬ 
ctum,  non  numquam  absolute  casei  et  hominis 
vocabulo  designamus.  Salvus  conductus 
Protestantibus  concessus  ipsos  non  nomine 
Christianorum,  sed  conceptis,  verbis  «  per¬ 
sonas  Augustanae  Confessionis  »  iterato  vo¬ 
cat.  Verba  autem  illa  e  Gerhardo  citata  : 
«  Quae  quidem  omnia  pro  universis  et  singu¬ 
lis  Christi  fidelibus,  pro  omnibus  Principi¬ 
bus  et  personis  quibuscumque  tam  Eccle¬ 
siasticis  quam  saecularibus  cujuscumque  sta¬ 
tus  inviolabiliter  observanda  esse  promittit»; 
ridicule  in  hanc  rem  producuntur.  Cur  enim 
«  Christi  »  fidelium  nomine  necessario  ibi 
etiam  intelligantur  Protestantes,  cum  in  aliis 
nominibus  sufficienter  includantur,  nempe 
illo  universali  :  «  personis  »  cujuscumque 
status  et  conditionis:  siquidem  ibi  vocula 
Pro  «  universis»,  accipiatur  pro  eo,  quod 
est  «  in  favorem  »,  non  vero  quod  est,  «  no¬ 
mine  universorum».  Anceps  certe  est  si¬ 
gnificatio  ly  pro.  Praetereo  reliquas  nugas 
triviales  Gerhardi,  ex  dictis  jam  expeditas. 

Ad  CAPUT  III. 

Secundam  notam  Ecclesiae  Bellarminus 
ponit  antiquitatem.  Nam  vera  Ecclesia  sine 
dubio  antiquior  est  quam  falsa,  sicut  Deus 
prior  est  diabolo  :  Prius  bonum  semen,  post¬ 
ea  zizania  superseminantur.  Ecclesia  ergo 
dicitur  Catholica,  quia  omni  tempore  fuit ; 
et  Apostolica,  quia  fundata  ab  Apostolis,  ac 
proinde  antiquissima  est.  Amesius  I.  «  Anti¬ 
quitas  si  simpliciter  et  per  se  consideretur, 
non  potest  esse  nota  Ecclesiae,  quia  commu¬ 
nis  est  affectio  omnium  rerum  vetustarum. 
Si  in  concreto  cum  ipsa  Ecclesia ;  tum  non 
potest  esse  nota,  quia  est  obscurior  vel  igno¬ 
tior  quam  Ecclesia  per  se.  Multo  enim  faci¬ 
lius  est  scire,  hic  aut  illic  esse  Ecclesiam, 
quam  scire,  eam  ibi  aut  alibi  jam  esse,  at¬ 
que  etiam  olim  fuisse  ante  multa  ssecula  » . 
Resp.  :  Hoc  est  mugari.  Non  enim  quaeritur, 
quaenam  sit  congregatio  quovis  modo  Chri- 
tum  professa  (id  enim  cuivis  obvium  est),  sed 
quaenam  sit  vera  Ecclesia  Dei.  Haec  autem 
veritas  in  se  evidens  in  hac  vita  fieri  ne¬ 
quit,  ejus  tamen  antiquitas  et  duratio,  veluti 


DE  NOTIS  ECCLESLE. 


399 


veritates  proprietates  et  notse,  mor aliter 
nobis  sunt  evidentes.  Amesius  2.  «Antiqui¬ 
tas  nullo  modo  potest  esse  inseparabilis 
nota  Ecclesiae,  quia  et  omnis  particularis 
Ecclesia  et  ipsa  etiam  Catholica  tota  habuit 
initium  et  aliquando  fuit  non  antiqua  ». 
Resp.  :  Hic  cavillus  alibi  excussus  est,  ubi 
dixi,  Ecclesiam  hic  dum  ejus  notas  tracta¬ 
mus,  accipi,  non  nisi  in  statu  adulto;  aut  cer¬ 
te  si  abstrahendoaborani  statu,  consideretur, 
competit  ei  radicaliter,  et  in  actu  primo  ; 
sicut  infans  recens  natus  est  rationalis,  etsi 
non  nisi  post  multos  annos  in  actu  secundo 
ratiocinetur.  Omitto  tertium  effugium  Ame- 
sii ;  est  enim  naenia  tritissima  omnium  hae¬ 
reticorum,  antiquitatem  sibi  arrogantium, 
dum  antiquis  Prophetarum  et  Apostolorum 
scriptis  sua  nova  idola  involvere  quaerunt. 

Bellarm.  :  In  omni  insigni  mutatione  reli¬ 
gionis  semper  istasex  demonstrari  possunt  1. 
Ejus  auctor.  2.  Dogma  novum.  3.  Tempus 
quocoepit.  4.  Locus.  5. Quiseam  oppugnarit. 
6.  Exiguus  aliquis  ccetus,  unde  coeperit.  Sed 
nihil  horum  de  nobis  ostendere  possunt  ad¬ 
versarii.  Ergo.  Amesius  1.  :  «  Ex  istis  sex, 
unum  tantum  est,  quod  generaliter  possit 
ostendi  de  omnibus  haeresihus,  quod  scilicet 
dogma  novum  introduxerint.  Haeresin 
quamdam ,  dicit  August.,  sine  auctore  et 
sine  nomine  Philaster  commemorat.  «  An 
debuerat  igitur  illa  haeresis  tamquam  veritas 
antiqua  probari  ?»  Resp.  :  ly  Haeresis  aequi- 
vocum  est.  Universum  sumitur  pro  errore 
contra  fidem  aperto  :  hic  autem  ut  alias 
saepe,  Bellarminus  illud  accepit  pro  ipso 
coetu  haereticorum.  Unde  evanescit  ca vili  dio 
Amesii.  Falsum  etiam  esse  suum  primum 
pronuntiatum  quoad  quatuor  alia  ex  illis  sex, 
facile  ipse  notare  potuit,  ideoque  nec  unica 
data  instantia  pro  opposito,  mox  subdit  : 
«  Fides  nostra  in  erroribus  rejiciendis  non 
debet  ex  historiis  humanis,  vel  temporibus, 
locorum  et  hominum  cognitione  suspendi  ». 
Sitita.  Quid  hinc  contra  nos?  Amesius  2. 
«In  Ecclesiam  Judaicam  varii  et  graves 
errores  irrepserant  ante  adventum  Christi  : 
Christus  tamen  ipsa  dogmata  sola  refutabat: 
nulla  habita  ratione  auctorum,  locorum, 
temporum,  et  similium  nugarum  » .  Esto  et 
hoc  :  quid  inde  contra  nos?  Nonne  variis 
viis  potest  unus  idemque  error  revinci?  an 
ideo  alteram  improbo,  quia  hanc  hic  et  nunc 
ineo?  Amesius  3.  «  Quamvis  in  multis  erro¬ 
ribus  Pontificiorum,  quam  proxime  saltem 
accedere  possimus  ad  auctores,  loca,  tem¬ 


pora  designanda,  si  operae  pretium  esse  du¬ 
ceremus  ;  quia  tamen  magna  pars  apostasiae 
Pontificiae  non  subito  fuit  invecta,  sed  pau- 
latim  dormientibus  vigilibus,  idcirco  tam 
exacta  circumstantiarum  notatio  in  tota  mu¬ 
tatione  non  est  exigenda  ».  Resp.  :  Insigne 
hoc  commentum  persimile  est  illi  Judaico, 
quo  corrupti  pecunia  excubitores  jubeban¬ 
tur  dicere,  Christum  e  sepulcro,  ipsis  dor¬ 
mientibus,  sublatum  esse.  Lutherana  et  Cal- 
vinistica  novitate  quid  potest  clarius  esse, 
cum  toties  provocati,  necunicum  mortalem  ex 
decem  saeculis  Lutherum  precedentibus  hac¬ 
tenus  nominare  potuerint,  qui  XVII.  praeci¬ 
puos  articulos  Lutherauo-Calvinisticos  pro¬ 
fessus  sit.  Cum  vicissim  pleraque  omnia  dog¬ 
mata  controversa  cum  Catholicis  tenuisse 
Patres  antiquos,  plurimi  etia  n  ex  adversa¬ 
riis  aperte  fateantur,  et  singillatim  post  Apo- 
logiam  Protestantium  Brerlei,  ostendit  P. 
Forerus  2.  part.  quaest.  vex.  lib.  i.  per  to¬ 
tum.  Et  nos  in  particularibus  controversiis 
idem  praestabimus,  praecipue  contra  Titia- 
nam  ostensionem. 

Quae  Gerhardus  hic  objicit,  aut  coiuci- 
dunt  cum  Amesianis,  aut  multo  his  insul¬ 
siora  sunt.  Quale  est  illud  th.  HI.  ubi  ait  : 

«  Bellarminus  agnoscit  quaedam  in  Rom. 
Ecclesia  esse  nova,  ut  sunt  :  modus  eligendi 
Pastores,  ordo  inter  Episcopos  et  Cardinales 
concilia  Episcopalia  in  senatum  cardinalium 
mutata  ».  Cur  non  addidit,  quod  nunc  Car¬ 
dinales  vocentur Eminentissimi,  qui  antehac 
Illustrissimi  et  Amplissimi?  Anne  in  his  ali¬ 
qua  fidei  novitas?  Audeat  negare  Titius, 
ejusmodi  nugas  esse  pueriles,  uti  et  illas  th. 
63.  et  64.  quas  piget  commemorare. 

Ad  CAPUT  VII. 

Quarta  Ecclesiae  nota,  est  amplitudo,  sive 
multitudo  et  varietas  credentium.  Ecclesia 
enim  Catholica  non  solum  debet  amplecti 
omnia  tempora,  sed  etiam  omnia  loca,  om¬ 
nes  nationes,  ornnia  hominum  genera.  Quae 
Amesius  hic  reponit,  sunt  exculcatae  paleae. 
Nam.  1.  quod  ait  :  «  Amplitudinem  conve¬ 
nire  etiam  errori»,  jam  expeditum  est  supra. 
Quod  ait  2.  «  Eam  convenire  etiam  dominio 
Antichristi  ».  Similiter  3.  quod  «  amplitudo 
sit  minus  nota  quam  ipsa  Ecclesia  per  se  », 
est  ejusdem  rationis  cum  eo,  quod  supra 
tractando  de  notis  in  genere  excussum  est. 
Denique  objicit  ex  ipso  Bellarmino  (quod 
etiam  Gerhardus  facit  th.  69)  quod  si  sola 


400 


viNDtcue 


una  provincia  retineret  veram  fidem,  adhuc 
vere  et  proprie  diceretur  Catholica,  dum¬ 
modo  clare  ostenderetur,  eam  esse  unam  et 
eamdem  cum  illa,  quae  fuit  aliquo  tempore, 
vel  diversis  in  loto  mundo  :  a  Ergo  ampli¬ 
tudo  Ecclesiae  non  ex  locorum  et  provincia¬ 
rum  numero,  sed  ex  fide  Catholica  aesti¬ 
manda  est  » .  Ita  Amesius  et  Gerhardus.  Sed 
et  hoc  effugium  jam  supra  praeclusum  est, 
ubi  diximus  :  ex  hac  nota  eos  non  tam  affir¬ 
mative  seu  positive,  quam  negative  arguere  : 
ita  ut  ubi  haec  amplitudo  non  inveniatur, 
saltem  pro  magna  parte  durationis  ejus  coe¬ 
tus,  de  quo  quaeritur,  non  posse  talem  coe¬ 
tum  censeri  veram  Catholicam  Ecclesiam, 
cum  hujus  Ecclesia}  amplitudo  in  Veteri  et 
Novo  Testamento  nimis  aperte  et  frequenter 
promissa  sit.  Itaque  licet  non  requiratur,  ut 
Ecclesiq  Catholica  sit  in  omnibus  hominibus 
lotius  mundi,  tamen  necesse  est,  ut  inno¬ 
tescat  omnibus  provinciis,  et  in  omnibus 
fructificet;  atque  hoc  ipsum  fiat,  non  simul, 
sed  successive.  Quod  vero  Gerhardus  mox 
th.  70.  subdit  :  «  Agnoscere  Bellarminum, 
ab  Ecclesia  Rom.  magnam  defectionem  no¬ 
stris  temporibus  per  Lutheranos  et  Calvi- 
nistas  esse  factam,  ut  de  pristina  amplitu¬ 
dine  non  possit  gloriari  » ;  hoc  nihil  ad  rem 
praesentem  facit.  Paulo  post  enim  a  Bellar- 
mino  additur,  quam  abunde  ha}c  defectio 
compensata  luerit  in  novo  orbe,  ubi  exstant 
Ecclesia)  sine  admistione  haereticorum,  in 
omnibus  quatuor  mundi  partibus  ;  ad  Orien¬ 
tem  in  lndiis;  ad  Occidentem  in  America, 
ad  Septentrionem  in  Japonia;  ad  Meridiem 
inBrasilia  et  exteriore  parte  Africa} ;  ut  de 
imperio  Chinensi  nihil  dicam.  Unum  S.  Xa- 
verium  India}  Apostolum  plures  Christo  per 
Baptismum  genuisse  filios,  quam  Luthcrus 
a  fide  Christi  ad  suum  pellexerat  evangelium, 
scripsi  anno  superiore  in  digressione  oppor¬ 
tuna  de  Conringii  medici  ampullationibus. 
Explosit  hic  nuper,  in  Epistola  ad  suum  Ti¬ 
tium  verissimum  meum  effatum  his  verbis  : 
<1  Tantas  ineptias  nempe  illud  hominum  ge¬ 
nus  non  pudet  in  vulgus  spargere  :  quasi 
nemo  nostrum,  statum  Romanae  per  Ameri¬ 
cani  et  Indiam  Ecclesia  et  Xaverii  rerum 
habeat  cognitum  ;  imo  quasi  non  in  medio 
essent  ipsorummet  sociorum  libri,  miseram 
Ecclesia  conditionem  per  terras  illas,  cum 
primis  per  Americani  deplorantes.  »  Verum 
fumos  vendit  medicus,  omniscius  scilicet ! 
Si  neget  ea  qua  scripsi,  vel  ignarus  est  re¬ 
rum,  quarum  peritiam  tam  arroganter  ja¬ 


ctat,  vel  detractor  mendax.  Nemo  qui  sine 
odio  et  amore  calculos  subducere  voluerit, 
et  inire  curiosius  numerum  eorum, quos  im¬ 
mediate  per  se  Lutherus  stylo  aut  voce  a 
Pontifice  abalienavit;  et  illorum,  quos  S. 
Xaverius  ad  fidem  et  Baptismum  per  se  im¬ 
mediate  induxit,  negare  poterit,  me  minus 
potius  quam  nimis  gloriose  de  S.  Xaverio 
pronuntiasse.  Quis  ausit  affirmare,  Luthe- 
rum  trecenta  millia  hominum  a  Pontifice 
Romano  per  se  stylo  vel  voce  abstraxisse? 
at  tot  millia  adultorum  Christo  adjunxit  Xa¬ 
verius,  ut  ex  certis  relationibus  juratorum 
testium  constat.  Videatur  Thomas  Bozius, 
non  e  Jesuitis  unus,  sed  Congregationis  Ora¬ 
torii  Presbyter  lib.  vi.  de  signis  Eccles. 
cap.  3.  ubi  et  longe  majora  de  illo  heroe 
praedicat,  nempe  :  u  Universos  haereticos  si¬ 
mul  sumptos  per  annos  M.D.  haud  tra¬ 
duxisse  ad  haereses  tot  gentes  a  Christo  alie¬ 
nas,  quot  unus  Xaverius  ad  Christum  annis 
undecim. 

Ad  CAPUT  XV. 

Quinta  nota  Ecclesia}  est  successio  Epi¬ 
scoporum,  in  Romana  praisertim  Ecclesia, 
qua}  et  ideo  dicitur  Apostolica.  Ac  propter- 
ea  omnes  veteres  hac  successione  tam¬ 
quam  argumento  evidentissimo  usi  sunt  ad 
veram  Ecclesiam  ostendendam,  ut  SS.  Ire- 
nams,  Optatus,  Tertull.,  Epiphan.,  Hieron., 
Prosper,  August.  etc.  Porro  frustra  Amesius 
hic  occlamat,  «  esse  principii  petitionem  » . 
Numquid  enim  satis  Bellarminus  ex  certo  et 
communi  sensu  SS.  Patrum  hujus  succes¬ 
sionis  praestantiam  ostendit  ?  Numquid  ipsa, 
quam  subjicit,  ratio  idem  evincit?  Quia 
nempe  Ecclesia  nullo  modo  potest  esse  sine 
Pastoribus  et  Episcopis  :  illi  vere  soli  sunt 
veri  Episcopi,  qui  ab  Apostolis  per  legitimam 
successionem  et  ordinationem  descendisse 
ostenduntur. Ad  hoc  autem  requiritur,  ut 
quis  succedat  alicui  Apostolo,  sicut  Clemens 
Petro  ;  vel  alicui,  quern  Apostolus  fecit  Epi¬ 
scopum  :  vel  ut  fiat  Episcopus  ab  eo,  qui 
habet  Apostolicam  auctoritatem,  id  est,  a 
Papa  :  et  ut  ordinetur  a  tribus  Episcopis, 
nisi  forte  ex  dispensatione  ab  uno,  assisten¬ 
tibus  abbatibus.  Et  quamvis  aliqui  haeretici 
antiqui  ista  imitati  sint  in  ordinatione  Epi¬ 
scoporum,  tamen  ob  solum  etiam  defectum 
successionis  SS.  Patres  eos  repudiabant. 
Hinc  vero  fit  argumentum  insolubile  :  Ec¬ 
clesia  non  potest  esse  sine  Episcopis :  Lu- 
therani  etCalvinista}  carent  tam  ordinatione, 


DE  NOTIS  ECCLESLE. 


40! 


quam  successione  ab  Apostolis  continuata  : 
Ergo  apud  eos  non  est  Ecclesia.  Amesius 
bis  opponit  septem  antitheses;.sed  sunt  ve¬ 
rissima;  antitheses  erroribus  et  conviciis 
turgidae,  nec  tantillum  Bellarminiana  luxan¬ 
tes,  aut  quatientes. 

Gerhardus  tb.  75.  contendit  :  «  Notam 
proprie  dictam  debere  talem  esse,  ut  tam 
affirmate  quam  negate  inde  possit  concludi » . 
Resp.  :  Id  verum  esse  de  nota  adaequata  et 
totali,  et  quae  omnino  reciprocatur  in  quarto 
modo,  proprietas.  Tales  non  singulas  notas 
a  Bellarmino  allatas  non  jactamus. 

Th.  87.  «  In  Symbolo  Apost.  vocatur  Ec. 
clesia  Apostolica,  cum  tamen  nondum  in  ea 
localis  et  personalis  successio  vigeret,  sed 
Apostoli  ipsimet  adhuc  docerent  :  ergo 
personalis  illa  successio  non  convenit  Eccle¬ 
siae  perpetuo  ac  semper  :  ergo  non  est  ge¬ 
nuina  ejus  proprietas.  »  Resp. ,  ut  supra  : 
Sufficit,  quod  successio  ei  conveniat  in  actu 
primo  et  radicaliter.  Certe  nec  omnes  pro¬ 
prietates  hominis  competunt  infanti  in  actu 
secundo,  et  tamen  nemo  nisi  inepte  negabit, 
ei  competere  in  actu  primo.  Ita  pariter  suc¬ 
cessio  illo  in  actu  primo,  competebat  Ec¬ 
clesiae  ipso  tempore  Apostolorum  ;  quia  jam 
tum  habebant  et  promissionem  Christi,  et 
dispositionem  hierarchiae  Ecclesiasticae  in¬ 
stitutam,  quam  ipsi  perennarent. 

Ad  CAPUT  IX. 

Sexta  nota  est  conspiratio  in  doctrina  cum 
Ecclesia  antiqua.  Dicitur  enim  Ecclesia  Apo¬ 
stolica  non  solum  propter  successionem 
Episcoporum  ab  Apostolis,  sed  etiam  pro¬ 
pter  doctrinae  consanguinitatem.  Amesius 
fatetur  hanc  notam  esse  veram,  et  solam  per 
se  sufficientem  ad  veram  Ecclesiam  discer¬ 
nendam  ;  nec  abnuit  Gerhardus.  At,  in¬ 
quiunt,  illa  «  non  distinguitur  a  sincera  ve¬ 
ritatis  praedicatione  ».  Resp. :  Non  distingui¬ 
tur  realiter,  concedo  ;  non  formaliter,  nego. 
Veritas  enim  doctrinae  revelatae  (uti  et  Eccle¬ 
siae)  non  potest  viatori  citra  privilegium  fieri 
evidens  :  potest  autem  illa  conspiratio  do- 
dtrinae,  qua)  est  quidem  reipsa  illa  veritas 
revelata,  fieri  nobis  evidens  :  quia  professio 
externa  Ecclesiae  antiquae  cum  professione 
nostra,  vel  ex  confessione  nostrorum  adver¬ 
sariorum,  ut  omnia  alia  dcessenl,  innotescit. 
At  occlamat  cum  Amesio  Calvinista  Gerhar¬ 
dus  Lutheranus  :  «  Perverse  et  praepostere 
Bellarroinus  peti  vult  doctrinam  Ecclesiae 
Tom.  VII. 


antiquae  ex  Patrum  quorumdam  rivulis,  et 
non  ex  fontibus  ipsis  S.  Scripturae  o.  Re¬ 
spondit  pro  nobis  in  aureo  suo  Commonitorio 
Yincentius  Lirinensis  jam  ante  1200.  annos 
his  verbis  cap.  2. :«  Requirat  aliquis,  cum  sit 
perfectus  Scripturarum  canon,  sibique  ad 
omnia  satis  superque  sufficiat,  quid  opus  est, 
ut  ei  Ecclesiasticae  intelligentiae  jungatur 
auctoritas?  Quia  videlicet  Scripturam  sa¬ 
cram  pro  ipsa  sua  altitudine  non  uno  eodem- 
que  sensu  universi  accipiunt;  sed  ejusdem 
eloquia  aliter  atque  aliter,  alius  atque  alius 
interpretatur,  ut  pene  quot  homines  sunt, 
tot  illic  sententiae  erui  posse  videantur.  Ali¬ 
ter  naimque  Novatianus,  aliter  Photinus,  ali¬ 
ter  Nestorius  etc.  exponit.  Atque  idcirco 
multum  necesse  est,  propter  tantos  tam  va¬ 
rii  erroris  anfranctus ,  ut  Propheticae  et 
Apostolicee  interpretationis  linea  secundum 
Ecclesiastici  et  Catholici  sensus  normam  di¬ 
rigatur.  »  Haec  doctrina  necessario  displicet 
omnibus  sectis,  recentibus  aeque  ac  vetustis, 
quibus  unice  cordi  est  «  sub  ipsis  S.  Scri¬ 
pturae  verbis  sua  quisque  venena  occultare  ». 
Estque  haec  characteristica  omnium  haereti¬ 
corum  Biblisticorum,  «ad  imagines  phantas¬ 
matum  suorum  convertere  omnia  verba  Scri¬ 
pturae  ».  Ad  quos  proinde  Scriptura  reipsa 
nihil  est  nisi  «  impugnatio  legis  ex  verbis 
legis  ».  S.  Ambrosius  in  cap.  m.  ad  Titum. 

«  Sacrilegium  litterae  » .  S.  Gregorius  Nazian- 
zenus  Orat.  4.  de  Theol.  «  Illecebra  iniqui¬ 
tatis  hamo  circumjecta,  statua  ad  omnes 
transeuntes  se  obvertens,  communis  utrius- 
que  pedis  cothurnus  etc.  »  Idem  Orat,  de  S. 
Athanasio.  «  Est  ars  diaboli,  qua  et  Christum 
tentare  ausus  ».  S.  Chrvsostomus  hora,  con¬ 
tra  haeret.  «  Est  aurum,  argentum  et  vestis 
diversicolor,  quibus  haeretici  operiunt  idola 
sua  ».  S.  Augustinus  lib.  m.  de  Bapt.  cap. 
ult.  «  Denique  est  Evangelium,  non  Christi, 
sed  hominis,  imo  diaboli,  cum  verbum  Dei 
non  in  legendo,  sed  in  intelligendo  consi¬ 
stat».  S.  Ilieron.  in  epist.  ad  Gal. 

Gerhardus  th.  84.  ait  :  «  Bellarminus  ipse 
aliquoties  aib  illorum  Patrum,  qui  primis 
quingentis  post  Christum  saeculis  (ita  habet, 
pro  annis)  vixerunt,  doctrina  discedit,  ut 
multis  exemplis  monstrari  potest,  etc.  Rectius 
ergo  ex  Apostolorum  scriptis,  quam  ex  Pa¬ 
tribus  judicatur,  quae  doctrina  sit  vere  Apo¬ 
stolica.  »  Resp.  :  Etiam  haec  collectio  pueri¬ 
lis  est  :  Aliqui  Patres  (ut  Origenes,  Chiliastae 
etc.)  errarunt  in  quibusdam  :  ergo  in  his 
dogmatibus  ubi  omnes  consentiunt,  non  ha- 

26 


402 


VINDICIS 


I 


betur  veritas  dogmatum  Catholicorum.  Quid 
enim,  quaeso,  obest  communi  et  certo  sensui 
veteris  Ecclesiae,  quod  Cyprianus  cum  suis 
erraverit,  rebaptizando  haereticos  ? 

Ad  CAPUT  X. 

Septima  nota  Ecclesiae,  est,  unio  membro¬ 
rum  inter  se,  et  cum  capite  visibili.  Nam 
Ecclesiam  esse  unum  corpus,  unam  spon¬ 
sam,  unum  ovile,  passim  Scripturae  docent. 
Hinc  semper  SS.  Patres  eam  unionem  cum 
Roman.  Pontifice  habuerunt  pro  signo  verae 
Ecclesiae.  Sufficere  merito  loco  omnium  de¬ 
beret  S.  lrenaeus  in  celeberrimo  illo  effato, 
quod  cum  per  se  apertissimum  sit,  eo  magis 
illustratur,  quo  impudentius  haeretici  alium 
plane  sensum  ei  affingere  conantur  :  «  Ad 
Romanam  Ecclesiam,  propter  majorem  prin¬ 
cipalitatem  necesse  est  omnem  convenire 
Ecclesiam  ».  Omitto  alia  notissima.  Amesius 
i.  :  «Unio  per  se  considerata,  non  est  Eccle¬ 
siae  propria  :  tribuitur  enim  Antichristi  reg¬ 
no,  Apocal.  xvii.  vers.  13.  ■>  Hi  sunt  unius 
sententiae,  et  vires  ac  auctoritatem  suam 
bestiae  tradent.  Respondeo  :  Nostra  unio  est 
in  negotio  religionis ;  quod  vero  illi  reges 
cum  Antichristo  ejusdem  sententiae  sint,  vi¬ 
resque  suas  ad  eumdem  finem  sint  tradituri, 
non  magis  arguit  unionem  in  religio  ne,  quam 
nunc  in  variis  dissectissirnis  haereticorum 
sectis;  qui  tamen  velut  Vulpes  Sampsonis  in 
arietando  Romano  Pontificatu  unice  conspi¬ 
rant.  Respondeo  2.  :  Unio  qualiscumque  cum 
capite  et  membris  per  se  solitarie  sumpta, 
non  est  nota  infallibilis  verae  Ecclesiae ;  sed 
in  unitate  fidei,  est  saltem  certissima  nota 
negative,  hoc  est,  evidens  est,  veram  Eccle¬ 
siam  non  esse,  ubi  ea  fidei  unitas  non  est  : 
uti  apud  sectarios  contingit,  ubi  ne  Luthe- 
rani  quidem  inter  se,  quoad  ipsos  articulos, 
qui  in  normalibus  (ut  vocant)  libris  conti¬ 
nentur,  consentiunt.  Yicissim  est  evidenter 
credibile,  ibi  esse  veram  Ecclesiam,  ubi  talis 
unio  omnibus  aetatibus  et  locis  disjunctissi¬ 
mis  reperitur.  Amesius  2.  :  «  Unio  in  vera 
fide  non  est  notior  ipsa  fide».  Resp. Sic 
est.  Sed  quid  inde?  Non  dicimus,  unionem 
in  vera  fide,  sed  unionem  in  negotio  religio¬ 
nis  et  fidei  (abstrahendo  a  veritate)  esse  sig¬ 
num  veritatis  credendae.  Amesius  3.  :  «  Unio 
Ecclesiae  proprie  est  spiritualis,  et  mystica? 
non  sensibilis».  Resp.  :  Adaequate  sumpta 
unio,  nego  ;  ex  parte,  concedo.  Quia  etiam 
unionis  internae  et  spiritualis,  externa  sensi- 


bilisque  professio  ab  Ecclesia  exigitur.  Ame¬ 
sius  4.  :  «  Unio  quae  sub  Papa  habetur,  est 
coacta  et  servilis,  qualis  est  miscellanei  exer¬ 
citus  militum  varie  animatorum  sub  uno 
duce  ».  Resp.-:  Haec  est  spissa  et  aperta  ca¬ 
lumnia.  Nam  omnes  boni  Catholici  in  con¬ 
sueta  fidei  professione  jurata,  dicunt  se  fidem 
Romanam  sponte  profiteri.  Conatur  tamen 
suae  calumniae  fucum  obtendere ,  aitque  : 
«  Non  possunt  aliter  sentire  (ait  Bellarm.) 
quia  subjiciunt  sensum  suum  sensui  Eccle¬ 
siae  ».  At  non  est  in  hoc  major  necessitas 
quam  hypothetica,  quam  quisque  habet  in 
sensu  composito.  Numquid  non  tam  sponte 
nos  Catholici  subjicimus  sensum  nostrum 
sensui  unius  Christi,  ejusque  Vicarii,  quam 
vos  Lutherani  et  Calvinistae  subjicitis  sensui 
vestro  verba  Scripturae?  Pergit  tamen  Ame¬ 
sius  sycophantari  de  discordia  inter  Canoni- 
stas  et  Sorbonicos;  sed  hoc  jam  sup^a  excus¬ 
sum  est.  Adipatum  porro  mendacium  est  : 
«  Sorbonistas  habere  Jesuitas  pro  falsis  Pro¬ 
phetis  :  Dominicanos  adnumerare  Jesuitas 
Semipelagianis  :  Beccani  et  Bellarmini  li¬ 
bros  quondam  publice  fuisse  Parisiis  combu¬ 
stos  ».  Certe  omnes  Canonistae,  Sorbonici,  et 
Dominicani,  conceptis  verbis,  ubi  opus  fue¬ 
rit,  affirmabunt,  hunc  Calvinistam  foede  ca¬ 
lumniari.  Quae  demum  ex  Bannezio  produxit 
Amesius,  fide  graeca  tractavit,  truncate  sci¬ 
licet  decerpendo  ,  quae  videbantur  in  rem 
suam  facere  :  quo  tamen  non  obstante  glo¬ 
riatur  his  verbis  :  «  HanG  unitatem  per  Dei 
gratiam  colimus,  (nos  Puritani,)  quae  etiam 
luculenter  apparet  in  harmonia  nostrarum 
Confessionum,  quamvis  in  omnibus  omnes 
non  prorsus  idem  sentiamus».  Quam  vera 
haec  sint,  vel  solus  Festi  Hommii  libellus, 
qui  inscribitur  :  «  Specimen  controversiarum 
Belgicarum  »,  abunde  monstrat.  Videatur  et 
Indiculus  Dissidiorum  apud  Galvinistas  in 
pag.  2.  Quaest.  vex.  P.  Foreri  lib.  ir.  sess.  2. 
cap.  7. 

Gerhardus  th.  87.  e  Bellarm.  sic  arguit  : 
«  Si,  juxta  Bellarm.  in  Ecclesiis  Corinthiorum 
et  Galatarum  fuere  dissensiones  :  Si  ante 
Constantini  M.  tempora  Ecclesia  in  diversas 
haereses  fuit  divisa,  utique  unitas  non  est 
Ecclesiae  perpetua  ;  ac  proinde  non  est  pro¬ 
pria  verae  Ecclesiae  nota».  Resp.  :  Solutio 
habetur  in  ipsis  Bellarmini  verbis,  dum  ait  : 
Ecclesiam  large  et  improprie  subinde  accipi, 
sicut  nomen  Christiani  subinde  accipitur  pro 
omnibus  iis,  qui  quoquo  modo  Christum  pro¬ 
fitentur,  (ut  etiam  supra  dixi) ;  et  quia  etiam 


DE  NOTIS  ECCLESI/E. 


haeretici  aliquo  modo  pertinentad  Ecclesiam, 
etsi  absolute  et  simpliciter  extra  illam  sint  1 
ideo  a  paganis  dici  solet  :  multas  esse  sectas 
in  Ecclesia.  Corinthii  et  Galatae  peccabant 
perniciose ,  sed  non  pertinaciter ,  ideoque 
censebantur  adhuc  vera  Ecclesiae  membra, 
licet  infirma.  Quodsi  pervicaciter  in  errore 
mansissent,  haud  dubie  Apostolus  eos  non 
inter  filios  numerasset,  sed  anathemate  per¬ 
culisset. 

Th.  89.  «  Licet  Pontifici  Rom.  resistere, 
si  Ecclesiam  destruere  niteretur,  ut  fatetur 
Bellarm.  Ergo  etiam  licebit  se  ab  ejus 
unione  separare.  Cui  enim  quis  resistit,  ab 
eo  etiam  sese  sejungit.  »  Resp.  :  Neg.  sequel. 
Resistentia  enim  fit,  quatenus  Papa,  ut  pri¬ 
vata  persona  violentiam  exerceret ;  quia 
certe  ad  hanc  non  accepit  auctoritatem  a 
Deo.  At  potestas  Pontificia,  ut  sic,  est  sa¬ 
crosancta,  ac  proinde  ab  ea,  ut  sic  se  velle 
separare ,  est  nefarium ,  haereticorum  et 
schismaticorum  proprium. 

Th.  91.  quserit  «  Quomodo  in  Anti-Pa- 
parum  dissensione  potest  locum  habere  unio 
cum  Romano  Pontifice,  cum  juxta  Bellarm. 
incertus  Pontifex  habeatur  pro  nullo  ». 
Resp.  :  Sufficit  tunc  ita  habere  affectum 
unionis  cum  Sede  Apostolica,  ut  quando  fu¬ 
turus  est  Pontifex  certus,  velit  etiam  ipso 
effectu  se  illi  conjungere.  S.  Cyprianum  in 
aestu  contentionis  de  Anabaptismo  aliquan¬ 
tum  aberrasse  a  recto  et  vero,  certum  est  : 
abrupisse  vero  penitus  vinculum  unitatis 
cum  Rom.  Pontifice,  falsum.  Neque  enim 
sub  anathemate  et  ex  cathedra  definivit  S. 
Stephanus  Papa  id  quod  S.  Cyprianus  cum 
Collegis  impugnaverat. 

Similiter  mala  est  illatio  Gerhardi  th.  97. 
«  Si  Liberius  P.  in  damnationem  S.  Atha- 
nasii  (interpretative)  consensit,  hic  non  man¬ 
sit  in  unione  cum  Romano  Pontifice  ».  Nam, 
ut  probat  loc.  cit.  Bellarm.  Quidquid  Libe¬ 
rius  tsedio  exilii  admiserit,  tamen  fidem  Ca¬ 
tholicam  numquam  in  animo  perdidit  ;  ac 
proinde  S.  Athanasius  ab  ejus  fide  et  aucto¬ 
ritate  se 'minime  separavit. 

Quod  th.  98.  ex  Bellarm.  adstruere  laborat : 
Graecam  Ecclesiam  se  a  Rom.  Pontifice  sepa¬ 
rasse,  nimis  certum  est.  Quid  vero  hinc  in¬ 
fertur  contra  unitatem  Ecclesiae  ?  Ergo  Schis¬ 
matici  Graeci  putant  unionem  cum  Rom. 
Pontifice  non  esse  simpliciter  necessariam  et 
in  hoc  errant,  quod  est  verissimum. 

Th.  99.  Ex  eo,  quod  (referente  Bellarm.) 
((  Otio  1  imperator  zelo  quidem  bono,  sed 


-403 

minus  perite  judicavit  Joannem  XII  pessi¬ 
mum  Pontificem  esse  deponendum,  infert 
Gerhardus,  Ottonem  cum  multis  illius  tem¬ 
poris  Doctoribus  judicasse  unionem  cum 
Rom.  Pontifice  non  esse  simpliciter  necessa¬ 
riam.  »  Resp.  1.:  Esto  erraverint  cum  impe¬ 
ratore  nonnulli  Doctores  in  eo  rudi  saeculo, 
re  non  bene  discussa,  quid  hoc  contra  tam 
certam  et  priscis  Patribus  tam  celebratam 
unionem  cum  Rom.  Ecclesia?  Resp.  2.:  Per¬ 
suasio  illa  et  factum  Ottonis  I  potius  arguit 
oppositum.  Nihil  enim  ille  habuit  nisi  contra 
privatum  personam  flagitiosi  Pontificis  ;  po¬ 
testatem  vero  venerabatur,  quam  proindesata- 
gebat  in  meliorem  dignioremque  transferre. 

Ad  CAPUT  XI. 

Octava  nota  est,  sanctitas  doctrinae.  Con¬ 
stat  enim  Ecclesiam  in  symbolo  dici  sanctam 
quia  professio  ejus  sancta  est,  nihil  conti¬ 
nens  falsum  quoad  fidei  doctrinam,  nihil 
injustum  quoad  doctrinam  morum.  Ame- 
sius  1.  :  «  Doctrina  vera  semper  est  san¬ 
cta;  ergo  haec  nota  quoad  rem  ipsam  eadem 
est  cum  illa  a  nobis  proposita,  et  a  Bellarm. 
impugnata,  desinceraevangelii  praedicatione. 
Neque  potest  ulla  certa  ratione  discerni,  nisi 
veritas  primi  demonstretur.  »  Resp.  :  Dissi¬ 
mulato  antec.  nego  conseq.  Posset  enim  esse 
doctrina  puritati  Evangelii  contraria,  quae 
tamen  non  contineret  errorem  rectae  rationi 
aperte  contrarium,  quales  sunt  illi ,  quos 
Bellarminus  in  omnibus  aliis  sectis  exstare 
ostendit.  Arnesius  2.  :  «  Haec  ipsa  doctrina, 
quam  Bellarm.  tradit  de  Ecclesia,  sanctitati 
est  admodum  inimica,  dum  docet,  nullam 
veram  sanctitatem  requiri,  ut  quis  sit  mem¬ 
brum  Ecclesiae,  et  corporis  Christi  mystici } 
sine  ulla  distinctione.  »  Respond.  :  Nihil  re¬ 
vera  sanctitati  Ecclesiae  praejudicat,  quod 
multi  in  ea  non  juxta  ejus  doctrinam  vivant; 
sicut  et  regnum  dicitur  opulentum,  exerci¬ 
tus  victoriosus,  etsi  plures  in  illo  pauperes, 
in  hoc  timidi  censeantur.  Sufficit  per  doctri¬ 
nam  fidei  et  morum  unice  intendi  perfectam 
sanctitatem,  ad  quam  pauciores  et  lente  per¬ 
tingunt,  ut  pluribus  dixi  in  Anti-Musaei 
quaest.  1. 

Gerhardus  thes.  102.  sic  argutatur  :  «  Do¬ 
ctrina  ab  omni  errore  pura,  est  etiam  san¬ 
cta  :  atqui  doctrina  ab  onmi  errore  pura,  ex 
Bellarm.  hypothesi  (scilicet  in  pure  Schis- 
maticis-non  haereticis),  potest  esse  in  Eccle¬ 
sia  falsa.  Ergo  sancta  doctrina  potest  esse 


VIN  DICI/E 


404 

in  Ecclesia  falsa.  (Juod  autem  ver®  et  falsae 
Ecclesiae  commune  est,  non  potest  esse  ge¬ 
nuina  et  propria  verae  Ecclesiae  nota.  » 
Resp.  :  Ex  alibi  dictis  constat,  non  debere 
singulas  notas  seorsim  sumi :  ut  saepius  jam 
monuimus. 

Ad  CAPUT  XII. 

Nona  nota  est  efficacia  doctrinae  :  Sola 
enim  vera  Ecclesia  habet  doctrinam  non  so¬ 
lum  immaculatam,  sed  etiam  convertentem 
animas.  Psal.  xvm.  v.  8.,  et  sermonem  vi¬ 
vum  ac  penetrantem.  Heb.  lv.  vers.  1:2.  At 
Ecclesia  vere  sancta  et  Apostolica  olim  bre¬ 
vissimo  tempore,  per  homines  contemptibi¬ 
les,  sine  armis,  sine  eloquentia  et  sapientia 
humana,  traxit  homines  magnos,  parvos, 
sapientes,  rudes,  potentes,  etc.  et  traxit  non 
ad  delicias,  honores  etc.  carni  et  affectui 
humano  grata,  sed  ad  crucem  et  abnegatio- 
nem  sui.  Idem  sequentibus  soculis  in  con¬ 
versione  Gentium  ad  Cutholicam  Ecclesiam 
contigit  usque  ad  nonum;  Ubi  contra  in  con¬ 
vertendis  paganis  tam  steriles  sunt  Luthe- 
rani  et  Calvinisto,  ac  omnes  omnino  hore- 
tici,  ut  asseveret  Thomas  Bozius  lib.  xvi.  de 
Signis  Ecclesise,  unum  S.  Franciscum  Xave- 
rium  e  Societ.  Jesu,  plures  paucorum  anno¬ 
rum  spatio  ad  fidem  Christi  et  Baptismum, 
e  gentibus  traduxisse,  quam  omnes  horetici 
simul  sumpti  per  10.  socula  traduxerint. 
Amesius  :  «  Efficaciam  habet  adventus  Anti- 
christi ,  illam  scilicet  qux  est  Satana.’,  II 
Thess.  ii.  9.  Efficaciam  autem  Spiritus  Dei 
ab  illa  sope  non  potest  discerni,  nisi  per  ve¬ 
ritatem  doctrinae  » .  llesp. :  Est  sane  miranda 
perversitas  hujus  Puritani,  qui  cum  ex  una 
parte  convincatur  ex  his  quo  Bellarminus 
de  conversione  gentilium  omnium  ad  fidem 
Catholicam  probat;  ex  altera  vero  videat, 
eam  notam  suis  plane  deficere,  (utpole  qui¬ 
bus  tantum  proprium  est  pervertere  tepidos 
Catholicos) ;  audet  tamen,  illam  efficaciam, 
qua  Gentes  hactenus  ad  fidem  Christi  con¬ 
verso  sunt ,  insimulare  efficaci®  satanic® 
Antichristi.  Ouid  posset  dici  magis  discre¬ 
pans,  quam  hoc  livida  et  coca  blasphemia? 
Ergone  SS.  Bonifacius,  Wilibrordus,  Aman¬ 
dus,  etc.  qui  Germanos,  Belgas  etc.  ab  idolis 
ad  Crucifixi  cultum,  adeoque  ad  fidem  et  vi¬ 
tam  sanctam  induxerunt,  Antichristo  illos 
manciparunt?  0  !  lingua  procidenda!  o  sty¬ 
lum  exccrabilem ! 

Gerhardus  th.  105.  ex  objectione  Luthera- 


norum  a  Bellarm.  adducta,  nempe  :  «Doctri¬ 
nam  suam  ideo  a  Deo  esse,  quia  tot  populos, 
tot  provincias,  tot  regna  tam  brevi  tempore 
occupaverit.  »  Si  ita  liceat  philosophari , 
magis  nunc  mirabimur  Mahometi  Alcora- 
nuin  in  magna  orbis  parte  tam  facile  obti¬ 
nuisse.  Hinc  Gerhardus  subsumit  :  «  Atqui 
si  nobis  non  licet  ab  efficacia  doctrin®  veri¬ 
tatem  Ecclesiae  nostrae  simpliciter  conclu¬ 
dere,  nec  Bellarinino  id  ipsum  licebit  ». 
Resp.  :  Facilis  descensus  Averni,  sed  revo¬ 
care  gradum,  superasque  evadere  ad  auras, 
Hoc  opus,  hic  labor  est.  Quae,  quaeso,  com¬ 
paratio  est  inter  conversionem  Gentium  ad 
Catholicam  fidem,  naturaliter  incredibilia, 
carni  ac  sanguini  adversa  praecipientem  :  et 
perversionem  tepidorum  Christianorum  ad 
sectas  omni  legum  divinarum  humanarum- 
que  metu  solutas? 

Ad  CAPUT  XIII. 

Decima  nota  est  sanctitas  vitee  auctorum, 
sive  primorum  Patrum  nostrae  Religionis. 
Magistri  enim  Ecclesiae  post  Prophetas  et 
Apostolos  fuere  quovis  aevo  Doctores  san¬ 
ctissimi,  Ordinum  institutores,  sancti,  casti, 
pii,  sobrii,  ut  adversarii  nihil  habeant  quod 
reprehendant,  nisi  nimiam  sanctitatem  , 
ut  B.  August.  ait  de  Monachis  sui  temporis 
lib.  de  moribus  Ecclesio,  cap.  31.  Et  ipse 
Lutherus  testatus  est :  «  Sub  Papatu  esse 
nucleum  Christianismi.  Et  multos  pios  mag- 
nosque  sanctos  ;  »  qui  idem  de  suis  testa¬ 
tus  est  :  «  Mundus  ex  hac  (Neo-Evangelica) 
doctrina  in  dies  fit  deterior,  »  etc.  Amesius  : 
«  Legantur  igitur  vito  Pontificum  Romano¬ 
rum».  ltespond.  :  Legantur  utique,  et  in¬ 
venientur  plurimi  sancti,  irreprehensibiles 
etiam  soculo  illo  Lutherano.  Et  quidem  de 
Leone  X.  quem  Lutherus  primus  proclama¬ 
vit  Antichristum,  non  modo  a  gravissimis 
auctoribus  traditum  est,  quod  fuerit  opti¬ 
mis  moribus,  ac  immaculatam  servarit  pu¬ 
ritatem,  (Palla  vic.  in  histor.  concil.  Trident. 
lib.  i.  cap.  2.)  sed  etiam  Lutherus,  eo  ipso 
tempore,  quo  Vaticanum  fulmen  in  illum 
Leo  vibravit,  sic  ad  eumdem  scripsit  6. 
Sept.  1320.  «  Appellavi  te  Danielem  in  Ba¬ 
bylone,  in  medio  leonum,  Ezechielem  inter 
scorpiones,  agnum  in  medio  luporum,  ct 
innocentiam  tuam  egregio  studio  tutatus 
sum.  Scilicet  celebratior  et  augustior  est  in 
omni  terrarum  orbe,  tot  tantorum  virorum 
litteris  cantata  opinio,  et  vito  tuo  inculpata 


DE  NOTIS  ECCLESLE. 


fama,  quam  iit  a  quovis  vel  maximi  nomi¬ 
nis  possit  quavis  arte  impeti.  Non  sum  tam 
stultus,  ut  eam  incessam,  quam  nullus  non 
laudat.  »  Vel  verum  hic  dixit  Lutherus,  vel 
falsum’.  Si  prius ;  ergo  non  nisi  sceleratissi¬ 
me,  mox  postquam  intellexit  se  anathema¬ 
te  perculsum  a  Leone,  criminatus  est  hunc 
ipsissimum  esse  «  Anlichristum  magnum  ; 
Episcopos  ejus  satellites  ;  Academias  lupa¬ 
naria  ».  Vel  posterius;  et  sic  Lutherus  apud 
omnes  sani  cerebri  debet  haberi  mendacis- 
simus  adulator,  nullaque  fide  dignus  ;  prae- 
sertim  cum  in  eadem  epistola,  D.  Joannem 
Eckium  conatus  in  suspicionem  adulationis 
apud  Leonem  P.  pertrahere,  verissime,  (sed 
reipsa  contra  seipsum)  pronuntiarit  :  «  Non 
est  hostis  adulatore  nocentior.  »  Aveo  in- 
telligere,  quid  ad  hoc  Lutherani  cum  aliquo 
colore  possint  respondere  ;  hactenus  enim 
tolerabilem  et  honestam  evasionem  nec  vidi 
nec  audivi.  Porro  Leonem  X.  consecutos 
Pontifices,  (numero  viginti  usque  ad  Alexan- 
-  drum  VII.)  plerosque  laudatissimis  moribus 
fuisse,  (quales  forte  nullus  alius  Episcopatus 
intra  idem  tempus  habuit,)  non  omnino 
negare  audent  candidiores  e  Lutheranis  et 
Galvinistis,  re  bene  considerata.  Invenit  ta¬ 
men  hic  rimam  elabendi  Hodomoria  Argen. 
tincnsis,  phantasm.  II.  per  distinctionem 
inter  peccata  «  personalia  »  cujusque  Papae, 
ut  homo  est,  et  inter  «communia»,  quae 
sint  Pontificio  huic  muneri  annexa;  uti  sunt 
«  Tyrannis  in  potestatis  cecumenicse  arroga¬ 
tione  :  coacti vae  conciliorum  generalium  : 
creativse  omnium  Episcoporum.  »  A  perso¬ 
nalibus  criminibus  facile  absolvi  patitur 
nonnullos  Pontifices  hsec  Hodomoria,  a  com¬ 
munibus,  seu  «  genialibus,  »  ut  vocat ;  nul¬ 
lum  esse  immunem  contendit ;  et  hac  dis¬ 
tinctione  ,  (invento  tali  Hodomoria  digno), 
arbitratur  «  perire  Conzenianam  declama¬ 
tionem  lib.  vi.  Polit,  cap.  22.  EtErberman- 
ni  Catalogum  Pontificum  sanctorum,  quem 
adornat,  »  in  Irenici  part.  1.  pag.  92.  99. 
169.  Sed  nugae  hae  sunt  jam  supra  excussae, 
cum  Sedis  Apostolicae  auctoritatem  a  mor¬ 
sibus  haereticorum  vindicaremus.  Quod  au  - 
tem  hanc  SS.  Sedem  etiam  aliqui  Pontifices 
tenuerint  eo  munere  indigni,  nihil  obstat,  id 
enim  Dominus  praevidens,  non  tam  propter 
Cathedram  Mosis  jamjam  exspiraturam, 
quam  propter  Cathedram  Petri,  paulo  post 
a  se  fundandam,  monuit  omnes  Matth.  xxm. 
Omnia  quaecumque  dixerint  vobis  servate  et 
facite ;  secundum  vero  opera  eorum  nolite  fa- 


ceve.  Dicunt  enim  et  non  faciunt.  Sed  audia¬ 
mus  etiam  Gerhardurn  cavillantem.  Is  thes. 
107,  ait  :  Bellarminum  in  Append.  de  Sum¬ 
mo  Pont.  cap.  12.  postquam  retulit  :  «  Bo- 
catium  Clericorum  et  Monachorum  turpitu¬ 
dinem  taxantem,  addere,  hanc  impietatem 
Sacerdotum  potius  argumentum  esse  verita¬ 
tis  fidei,  quae  Romae  colitur  :  quia  nec  Pa¬ 
gani,  nec  mali  mores  possint  illam  Sedem 
evertere  » .  Sic  infert  :  «  Ergo  impietas  Bel- 
larmino  est  argumentum  veritatis  fidei,  a- 
deoque  etiam  Ecclesiae.  Sed  hoc  loco  pronun¬ 
tiat,  notam  verae  Ecclesiae  esse  vitae  sanctita¬ 
tem  ».  Respond.  :  Gerhardus  more  suo, 
hoc  est  flagitiose  decipit  lectorem.  Id  enim 
quod  ex  Bocatio  retulerat  Bellarminus,  ipse 
nec  approbat,  nec  improbat  :  Gerhardus 
vero  additamentum  illud  Bocatianum  Bel- 
larmino  affingit,  indeque  infert  :  «  Impieta¬ 
tem  Bellarmino  esse  argumentum  veritatis  », 
cum  hic  sanctitatem  cultorum  contendat 
esse  notam  Ecclesiae  et  veritatis  Catholicae. 
Quamquam  non  male  omnino  Bocatius  di¬ 
xit,  non  quidem  improbitatem  multorum 
malorum  Catholicorum,  sed  quod  propter  eo¬ 
rum  improbitatem  (qua  Ecclesiam  una  cum 
Paganis  et  haereticis  oppugnant),  non  ever¬ 
tatur  Ecclesia,  signum  esse  vera3  Ecclesiae. 
Quod  valde  diversum  est  a  calumnia  Ger- 
hardina. 

Thes.  109.  «  Si  (juxta  Bellarm.  in  praes. 
2.  de  Rom.  Pont.)  vitiis  Roinan.  Pontificum 
gloria  Apostolicae  Sedis  non  solum  non  ob¬ 
scuratur  vel  minuitur,  sed  etiam  vehemen¬ 
ter  crescit  et  amplificatur,  utique  vitiis  au¬ 
ctorum  sive  primorum  Patrum  religionis 
gloria  Ecclesiae  non  obscuratur  ;  ac  proinde 
sanctitas  vitae  non  est  perpetua,  et  propria 
Ecclesiae  nota.  »  Resp.  :  Nulla  vel  tolerabilis 
hic  est  connexio  et  paritas  inter  Praesules 
ordinarios,  et  primos  Doctores  et  fundatores 
religionis,  ac  praecipue  extraordinario  modo 
missos.  Judicet  Titius,  an  hoc  argumentum 
sit  virile  ? 

Thes.  110.  «Juxta  Bellarm.  vera  sancti¬ 
tas  est  interna  et  invisibilis.  Quomodo  ergo 
poterit  esse  externa  Ecclesiae  nota  ?  »  Rogo 
ego  vicissim  :  Vera  ratiocinatio  est  interna 
et  invisibilis,  adeoque  operatio  spiritualis  : 
quomodo  ergo  poterit  esse  nota  hominis  ? 
Dices  :  Innotescit  internus  actus  per  exter¬ 
num,  et  hic  exterior  est  nota  hominis.  Idem 
nos  de  sanctitate  dicimus,  quae  magna,  et 
eminens  nec  simulari,  nec  dissimulari,  diu 
potest. 


VINDIGLE 


40G 

Thes.  112.  «  Juxta  Bellarrn. ,  fides  vera 
potest  a  dilectione  aliisquo  virtutibus  sepa¬ 
rari.  Quomodo  ergo  ex  sanctitate  vitae  ju¬ 
dicari  potest  de  puritate  doctrinae ?  »  Resp.  : 
Ideo  potest,  quia  eximia  sanctitas  vitae  est 
fructus  ex  sola  doctrina  pura  productus  : 
Ccelestis  doctrina  coelestes  mores  germinat  : 
quod  autem  id  non  fiat  ubique,  non  est  de¬ 
fectus  boni  seminis,  sed  terree  pravee. 

Thes.  T14.  et  4.  seqq.  conatur  suorum 
pravos  mores  a  significatione  pravee  doctri¬ 
nae  eximere,  eo  quod  pravi  mores  non  e 
doctrina  nascantur,  uti  jam  de  Catholicis 
dixi.  Sed  nimis  clare  locutus  est  Patriarcha 
vester.  «  Mundus  ex  doctrina»  (novi  Evan- 
gelii)  «  quotidie  fitpejor  ». 

Ad  CAPUT  XIV. 

Undecima  nota  est  gloria  miraculorum.  Et 
quidem  de  miraculis  initio  Ecclesiee  Christia¬ 
nae  passim  patratis,  res  est  extra  controver¬ 
siam.  De  miraculis  quae  XI.  sequentibus  sae¬ 
culis  in  confirmationem  dogmatum  Catholi¬ 
corum  patrata  sunt,  nec  ipsi  diffitentur 
Magdeburgenses,  sed  tantum  (ut  olim  Chri¬ 
sti  miracula  solebant  Pharisaei)  calumnian¬ 
tur.  Idem  notum  est  ex  historiis  sanctorum 
postremis  saeculis,  SS.  Francisci  de  Paula, 
Xaverii,  Theresiae  etc.  quae  tamen  omnia 
eodem  flatu  unico,  quo  Pharisaei,  disjicere 
solent  nostri  haeretici,  ab  omni  miraculorum 
gloria  deserti  ac  inopes  ;  quibus  tamen  vel 
maxime  egent  ad  probandum,  suam  doctri¬ 
nam  saltem  per  mille  annos  inauditam,  esse 
illam,  quam  Christus  et  Apostoli  docuerunt. 
Amesius  1.  «  Miracula  non  dicet  Bellar,  ipse 
esse  semper  necessaria  ad  Ecclesiae  existen- 
tiam:  Ergo  non  sunt  inseparabilis  nota  Ec¬ 
clesiae  ».  Resp.  :  Nego  sequel.  sicut  et  hanc  : 
Ratiocinari  non  est  necessariam  ad  existen- 
'tiam  hominis  :  Ergo  non  est  ejus  nota  et 
proprietas.  Amesius,  2  :  «  Non  semper  sunt 
necessaria  ad  extraordinariam  missionem, 
ut  videre  est  in  multis  Prophetis  Vet.  Test. 
de  quorum  miraculis  nihil  narratur  ».  Resp.  : 
Sed  supponitur.  Argumentum  negativum 
nil  evincit.  Amesius  3  :  «  Nos  nullam  novam 
fidem,  aut  extraordinariam  missionem  pro¬ 
fitemur».  Resp.  :  Haec  est  naenia  omnium 
haereticorum,  et  tamen  dicere  nequeunt,  a 
quo,  habente  mittendi  potestatem,  missi 
sint.  Videatur  P.  Forerus  1.  part.  quaest. 
vec.  Quae  ex  Alex.  Pezantio  adducit  Ame¬ 
sius,  vera  quidem  sunt,  sed  non  adversa 


nobis.  Aliud  enim  est,  quod  quibusvis  tem¬ 
poribus  necessaria  sint  miracula  in  Ecclesia 
jam  dudum  plantata;  aliud  vero  quod  ni¬ 
hilominus  ad  illustrandam  Ecclesiam,  et 
sanctos  suos  amicos,  Deus  ex  abundanti 
largiatur  miracula.  Amesius  4.  «  Pleraque 
eorum  miraculorum,  de  quibus  Pontificii 
gloriantur,  sunt  illa  prodigia,  mendacia  et 
signa  magna,  quae  Antichristum  comitatura 
dicuntur.  II.  Thess.  ii.  vers.  9  Apoc.  xm. 
vers.  14.  Resp.  :  Amesius  hoc  non  potest 
ex  Scriptura  probare,  nisi  ex  illo  Pharisaico 
effato  :  Hic  in  principe  daemoniorum  ejicit 
daemonia. 

Gerhardus thes  119.  contendit,  id  :  «quod 
juxta  Bellarrn.  §.  ult.  Novatianus  fecit  mi¬ 
raculum  in  confirmationem  Baptismi,  posse 
etiam  dici  de  miraculis,  quae  fiunt  vel  fieri 
dicuntur  in  Rom.  Ecclesia,  praesertim  apud 
novi  orbis  incolas  :  quod  scilicet  non  fiant 
in  confirmationem  dogmatum  Papalium,  sed 
Christianorum  illorum  dogmatum,  quae  ad¬ 
huc  servantur  integra  in  Rom.  Ecclesia». 
Resp.  1.  :  Negari  jure  potest  fides  Socrati 
et  Sozomeno  id  testantibus,  cum  fuerint  No- 
vatiani.  Resp.  2.  :  Cato  illo  liberaliter,  etsi 
forte  in  uno  alterove  possit  habere  appa¬ 
rentiam  hoc  effugium,  in  plerisque  omnibus 
tamen  nimis  patens  est,  id  locum  non  ha¬ 
bere.  Quid,  quaeso  (ut  unicum  ex  innumeris 
referam),  dicent  ad  illam  P.  Marcelli -Mastrilli 
jam  a  Medicis  depositi,  et  quasi  animam 
agentis,  subitaneam  sanationem,  per  appa¬ 
ritionem  S.  Francisci  Xaverii,  illam  offeren¬ 
tis  ex  nutu  Dei,  si  voveret  Indicam  missio¬ 
nem  ?  Quid  hic  non  sapit  dogmata  Pontifi¬ 
cia  ?  Quis  vero  tam  effrons,  qui  veritatem 
rei  in  dubium  vocet,  cum  gesta  sit  prope  in 
oculis  innumerabilium  etiam  virorum  ex 
pmni  parte  summorum,  qui  adhuc  hodie 
supersunt  ?  Legant  Pharisaei  ejus  Martyris 
vitam,  et  videant  quid  effugii  comminisci 
sine  blasphemia  queant  ? 

Thes.  121.  «  Juxta  Bellarrn.  ante  appro¬ 
bationem  Ecclesiae  non  est  certum  de  ullo 
miraculo,  quod  sit  verum  miraculum,  ut  ait 
Bellarrn.  ibid.  §.  »  Est  autem  etc.  «  Quomo¬ 
do  ergo  miracula  possunt  esse  nota  Eccle¬ 
siae  ?  Hac  ratione  miracula  simul  essent  no¬ 
tiora  et  non  notiora  Ecclesia.  Notiora,  quia 
ex  miraculis  judicandum  de  veritate  Eccle¬ 
siae  :  non  notiora,  quia  ex  Ecclesiae  appro¬ 
batione  judicandum  est  de  miraculis.  » 
Resp.  cum  P.  Bocano  :  Verum  est,  mira¬ 
cula  nova  examinanda  esse  juxta  doctrinam 


DE  NOTIS  ECCLESIAE. 


407 


S.  Scripturae,  et  auctoritatem  Ecclesiae ,  nec 
contra  haec  vel  Angelus  de  coelo  evangeli- 
zans  audiendus  esset,  quantacumque  polle¬ 
ret  miraculorum  gratia.  Unde  etsi  Lutherus 
et  Calvinus  fecissent  miracula,  tamen  au¬ 
diendi  non  essent  :  juxta  illud  S.  August. 
«  Praeter  unitatem  et  qui  facit  miracula,  ni¬ 
hil  est.  »  Verum  haec  dicuntnr  ex  supposi¬ 
tione  impossibili.  Fieri  enim  non  potest,  ut 
vel  Angelus  de  coelo  mentiatur,  vel  haeretici 
vincant  Catholicos  miraculorum  gloria.  Et 
in  hoc  sensu  verum  est,  quod  multi  Catho¬ 
lici  docent,  de  crisi  miraculorum  ex  do¬ 
ctrina  tradita.  Neque  in  hoc  est  ulla  vitiosa 
circulatio ;  quia  licet  via  analysis  fides  pen- 
deat  a  miraculis,  ut  amotivo  acceptationis  : 
nostra  tamen  fides,  qui  nunc  sumus  in  Ec¬ 
clesia,  non  pendet  ab  his  individuis  mira¬ 
culis  quse  de  novo  fiunt,  in  ullo  genere,  (li¬ 
cet  et  ipsa  juvare  possint  postmodum  ad 
eam  corroborandam) ;  quare  heee  ab  Eccle¬ 
sia  examinari  possunt  et  debent. 

Thes.  126.  «  Externo  aspectu  dijudicar1 
non  poterit,  an  hoc  vel  illud  sit  verum  vel 
mendax  miraculum,  ut  fatetor  Bellarm.  Ergo 
miracula  nequeunt  esse  notaEcclesise.  Resp. : 
Si  hoc  et  similia  argumenta  vim  haberent, 
nec  Christi  nec  Apostolorum  miracula  de¬ 
buissent  mundo  facere  credibilem  Christi 
doctrinam  ;  ideoque  imprudenter  aut  impie 
a  Gerhardo  objicitur.  Scimus  ergo  moraliter 
satis  certo  et  evidenter  (uti  illa  mulier  III 
Reg.  xvn.  vers.  24.  quee  filium  resuscitanti 
Eliae  dixit :  Nunc  in  isto  cognovi ,  quoniam 
vir  Dei  es  tu  etc.)  Ecclesiam  illam  quae  mag¬ 
nis  et  crebris  matureque  examinatis  fulget 
miraculis,  esse  fide  dignam ;  praesertim  si 
miracula  illa  fiant  per  actus  et  ritus  illius 
Ecclesiae  proprios,  ut  per  vota,  Missam,  cul¬ 
tum  reliquiarum,  invocationem  Sanctorum, 
etc.  Certe  numquam  miracula  erunt  testi¬ 
monia,  si  tunc  non  sint. 

Thes.  133.  «  Juxta  Bellarm.  miracula  nec 
vera  nec  falsa  fecerunt  Pontifices  duobus 
proximis  saeculis.  Atqui  si  is  qui  est  caput 
Ecclesiae,  non  facit  miracula,  quomodo  mi¬ 
racula  erunt  propria  et  infallibilis  nota  Ec¬ 
clesiae?  Solent  alias  nomine  Ecclesiae  Pon¬ 
tificii  solum  Papam  intelligere,  ut  quando 
dicunt,  Ecclesiam  esse  infallibilem;  et  ta¬ 
men  in  solo  Pontifice  infallibilitatem  consti¬ 
tuunt.  Sic  ergo  concludimus  :  Miracula  non 
sunt  propria  et  perpetua  Rom.  Pontificis,  ut 
Ecclesiae  capitis,  adjuncta  :  Ergo  nec  sunt 
propria  et  perpetua  Ecclesiae  nota.  »  Resp.  ; 


An  hoc  argumentum  virile,  vel  puerile  sit, 
decernat  Titius.  Sibilis  certe  solveretur  etiam 
a  Theologis  primi  anni. 

Ad  CAPUT  XV. 

Nota  duodecima  est  lumen  propheticum. 
Haec  nota  eodem  fundamento  nititur,  quo 
gloria  miraculorum.  Constat  autem  utraque 
fulsisse  solius  Ecclesiae  Catholicae  cultores, 
ut  SS.  Benedictum,  Bernardum,  Franciscum 
etc.  Amesius  :  «Lumen  illud  non  constan¬ 
ter  in  Ecclesia  lucet  :  non  potest  igitur  esse 
nota.  »  Resp.  :  Male  ita  inferri  constat  ex  di¬ 
ctis.  Ratiocinatio  est  nota  hominis,  etiamsi 
hic  per  multos  annos  non  ratiocinetur.  Fri¬ 
vola  porro  suut  quae  Amesius  opponit  de 
Hieron.  Savonarola;  neque  nobis  officerent, 
etsi  verae  essent,  quae  ejus  feruntur  prophe¬ 
tiae.  Dictum  Tertulliani  de  praescript.  cap. 
44.  verissimum  est  :  quia  sola  miracula,  vel 
solae  prophetiae,  si  non  conjungerentur  cum 
explorata  doctrina  Ecclesiae,  aliisque  boni 
Spiritus  indiciis,  neminem  movere  pruden¬ 
ter  possunt  ac  debent  ad  assensum. 

Gerhardus  praeter  objectionem  Amesia- 
nam,  postquam  thes.  137.  recitasset  Bel- 
larmini  responsum,  ad  objecta  vaticinia 
Apollinis  etc.,  (quod  scilicet  ea  .praedixerint, 
quae  daemones  ipsi  facturi  erant ;  vel  ea  quae 
coepta  erant  fieri,  ignorantibus  nuntiabant 
tamquam  futura;  vel  demum  ea  praedice¬ 
bant,  quae  naturales  habent  causas  nobis 
ignotas,  illis  autem  notas  propter  majorem 
naturae  subtilitatem)  interrogat  Gerhardus  : 
«  Cum  ergo  scire,  sit  rem  per  causas  cogno¬ 
scere  ;  quomodo  Prophetia  potuit  esse  vera 
et  propria  Ecclesiae  nota,  quandoquidem  ve¬ 
ras  Prophetiarum  causas  minime  tenemus? 
Quaero  ego  vicissim,  cum  Lutherani  et  Cal- 
vinistae  inter  reliqua  criteria  S.  Scripturae 
dignoscendae  ponant  etiam  Prophetiarum 
impletarum  gloriam,  cur  non  etiam  eadem 
jam  possit  esse  Criterium  dignoscendi  vei 
ram  a  falsa  Ecclesia?  Prophetiam  Luther- 
vanissimam  merito  hic  perstrinxit  Bella- 
minus.  Eamdem  ego  nuper  in  Anli-Musaei 
digressione  adversus  Conringium,  vanitatis 
coargui  :  quod  cum  praedixevit  Lutherus  : 

«  Si  sui  fideles  constanter  urgerent,  et  pro¬ 
moverent  suumevangelium» ,  fore  ut  «  Omnia 
Papistica  sicut  fumus  evanescant  »,  idque 
«  intra  biennium  »  ;  itemque  illud  solemne  : 

Pestis  eram  vivus,  moriens  ero  mors  tua,  Papa, 


108 


VINDICI.*:  DE  NOTIS  ECCLESIAS. 


nimiae  tamen  falsitatis  haec  convincantur 
ipso  effectu ;  cura  vivat,  vigeat,  floreat  Papa 
post  Lutheri  cineres  etc.  Quid  ad  haec  me¬ 
dicus  ille,  ut  Pseudo-Prophetiac  labem  Lu- 
thero  abstergat  ?  «  Praedixit  quidem  »  ,  in¬ 
quit,  «  Lutherus,  fore,  ut  sicut  fumus  omnia 
Papae  evanescant:  ubivis  autem  terrarum  id 
futurum  non  praedixit. »  KaXw; !  ffo»G>;!&,uEpsu! 
Hoc  nempe  est  specimen  palmare  laudatis¬ 
simae  illius  artis  interpretatoriae  Lutberano- 
Calvinistico-Quodlibeticae  !  «  Si  Lutherus 
mortuus  fuit  mors  Papae  »,  hic  profecto  non 
uno  tantum  loco,  sed  ubique  exstinctus  est, 
nisi  forte  medicus  hic  dixerit,  mortem  non 
oxtinguere  vitam  ubique,  sed  tantum  in  uno 
loco,  adeoque  posse  mortuum  alibi  vivere. 
Tam  ergo  verum  fuit  hoc  Lutheri  vaticinium, 
quam  omne  ejus  Evangelium,  ac*vice  versa. 
Tali  autem  vati  quis  prudens  in  re  ulla 
credat  ? 

Ad  CAPUT  XVI. 

Nota  decima  tertia  est,  confessio  adversa¬ 
riorum.  De  hac  alibi  satis  dictum,  contra 
Gerhardum.  Amesius  autem  hoc  solum  re¬ 
gerit  :  «  Ecclesia  igitur  illa,  quae  adversarios 
habet  pervicaces,  malignos,  virulentos,  ma¬ 
ledicos,  diabolos,  non  erit  vera  Ecclesia.  » 
Hoc  nempe  etiam  est  illatum  ope  iuclytse 
illius  Quodlibeticn;  !  Equidem  pro  mea  tar¬ 
ditate  assequi  non  possum,  quomodo  exhoc, 
quod  tanta  sit  vis  veritatis,  ut  etiam  adver¬ 
sarios  cogat  interdum  sibi  testimonium  dare, 
juxta  illud  Deuter  xxxn.  v.  31.  Non  esi  Deus 
noster  ut  Dii  eorum ,  et  inimici  nostri  sunt  ju¬ 
dices.  Quomodo,  inquam,  ex  hoc  inferatur, 
veram  Ecclesiam  non  habere  adversarios 
malignos ;  aut  eam  non  esse  veram  Eccle¬ 


siam,  quae  habet  adversarios  diabolos.  Qui 
potest  capere  capiat.  - 

Aci  CAPUT  XVII.  - 

Decima  quarta  nota  est  infelix  exitus  eorum 
qui  Ecclesiam  oppugnant,  Pharaonis,  Anti¬ 
ochi,  Herodis  Ascalonitae,  Neronis,  Domi¬ 
tiani,  Diocletiani,  Maximiani,  Simonis  Magi, 
Manichaei,  Montani,  Arii,  Juliani,  Valentis, 
Nestorii,  Hunerici,  Anastasii,  Lutheri,  Zu- 
vinglii,  Carolstadii,  Calvini  etc.  Amesius  : 

«  Infelicitas  ejusmodi  hominum  non  semper 
apparet  mundo  ».  Sic  est;  multa  enim  re¬ 
servantur  saeculo  futuro,  ne  fides  resurrectio¬ 
nis  nutet  apud  multos,  ait  S.  Chrysostomus. 
At  numquid  sufficit  id  apparuisse  in  exemplis 
a  Bellarmino  adductis  ?  Quod  deinceps  ad 
Foxum  Calvinianae,  hoc  est,  nullius  fidei  ho¬ 
minem,  et  ad  Thuarium  modicae  fidei  histo¬ 
ricum,  nos  remittit  Amesius,  ut  inde  <i  non 
inutilem  notam,  documentum  vel  admoni¬ 
tionem  capiamus  »,  non  refutationem,  sed 
risum  meretur. 

Ad  CAPUT  XVIII. 

Ultima  nota  est  felicitas  temporalis  iis  col- 
lata,  qui  Ecclesiam  defenderunt.  Vide  recog- 
nit.  num.  12.  Numquam  enim  Catholici 
Principes  ex  animo  Deo  adhaeserunt,  quin 
facillime  de  hostibus  triumpharintj  ut  praeter 
Vet.  Test.  Heroas  constat  de  Constantino  M. 
Theodosio,  Honorio,  Justiniano,  Carolo  V. 
aliisque  innumeris.  De  quibus  copiose  Tho- 
mas  Bozius,  et  Joannes  Eusebius  Nierem- 
bergius  in  Theopolitici  lib.  n.  Ubi  id  non 
modo  exemplis,  sed  et  rationibus  praeclare 
illustratur. 


VINDICI.® 

PRO  LIBRO  PRIMO 

DE  CLERICIS 


Ad  CAPUT  I. 

Ministros  Ecclesiae  recte  clericorum  nomine 
appellari,  hoc  cap.  demonstrat  Bellarminus  ; 
Siquidem  haec  appellatio  ex  divinis  Scripturis 
deprompta,  in  ore  omnium  conciliorum,  om¬ 
nium  Patrum,  totius  Ecclesiae  universi  ter¬ 
rarum  orbis, omnibus  aetatibus  ac  saeculis  fuit. 
Negat  haec  praefracte  Amesius,  et  cum  suo 
Calvino  ait  :  «  Haec  appellatio  aut  errore,  aut 
certe  ex  prava  affectione  nata  est,  cum  tota 
Ecclesia,  clerus,  id  est,  haereditas  Domini  a 
Patre  dicatur.  »  His  praeivit  Lutherus  dicens : 
«  Clericos  a  laicis  discrevit  impia  hominum 
traditio  ».  His  vere  impiis  verbis  ausus  est 
Amesius  addere  ;  «  Nemini  praeterquam  Deo 
ipsi,  et  Christo  convenit  jus  imponendi  no¬ 
mina,  quibus  ministri  Dei  ab  aliis  distingu¬ 
antur.  Nominum  enim  impositio  ad  parentes 
et  dominos  pertinet.  Si  ergo  concilia  vel 
Patres  hoc  nomen  imposuerunt  ministris 
Dei,  auctoritatem  sibi  temere  arrogarunt  in 
servos  alienos.  Deinde  falsum  est,  quod  de 
omnibus  Patribus,  tota  Ecclesia,  et  orbe 
universo  Bellarm.  affirmat.  »  Verum  haec 
refutationem  non  merentur,  sed  potius  de¬ 
testationem  «  insolentissimae  insaniae  »,  ut 
S.  Augustinus  loquitur,  qua  novatores  omnia 
priscae  Ecclesiae  instituta  tollere  moliuntur. 
Non  possunt  certe  vel  unum  e  SS.  Patribus 
producere,  qui  aliter  locutus  sit.  Ex  eo  quod 
Apostoli  in  can.  12.  13. 13.  et  conc.  Nicaenum 
magnum  in  can.  1.  2.  3.  8.  17.  18.  et  19. 
hoc  nomen  adhibuerint,  nemo  nisi  impru¬ 
dens  et  impudens  dubitare  potest,  quin  tri¬ 
bus  primis  saeculis  in  usu  fuerit.  An  vero 
Praelati  Ecclesiastici  non  veniunt  nomine 
Parentum,  qui  (si  ita  videatur)  aeque  possint 
ministris  Ecclesiae  nomen  imponere,  aeque 
ac  natis  suis  genitores  secundum  carnem  ? 


Hoc  vero  dixerim,  si  omnino  gratis  largi¬ 
remur,  id  nomon  non  a  Christo,  sed  a  con¬ 
cilio  et  Patribus  impositum  fuisse ;  quod 
tamen  minime  probatur.  Nam  tres  ex  om¬ 
nibus  Patribus  hebraicae  linguae  peritissimi* 
Origenes,  Epiphanius ,  Hieronymus,  illud 
Hierem.  xii.  vers.  13.  Cleri  eorum  non  pro¬ 
derunt  eis,  aperte  interpretantur  de  ordinis 
Ecclesiastici  ministris.  Sed  haec  Amesius  non 
curat,  quin  potius,  cum  non  constet  Spiritum 
S.  ita  loqui,  putat  «  ex  graeci  interpretis 
errore  ludendi  ansam  Patres  captasse.  » 
Neque  etiam  Tertullianum  vetustissimum  et 
doctissimum  scriptorem  curat  Amesius,  im¬ 
pie  pronuntians  :  Hoc  nomen  «  clerici  »,  uti 
et  «  Sacerdotis,  altaris,  meriti  etc.,  »  simi- 
lesque  «  phrases  incommodas  »  (Lutherano- 
Calvinisticai  novitati)  «  praeter  Scripturae 
stylum,  cum  praejudicio  veritatis,  et  Ecclesiae 
periculo,  tum  temporis  »  (altero  post  Chri¬ 
stum  saeculo)  «  in  Ecclesiam  irrepsisse.  » 
Sed  haec  impia  novandi  libido  vel  maxiine 
confirmat  Catholicam  doctrinam  apud  quem¬ 
vis  pium. 

At  objicit  cum  Calvino  Amesius  :  «  Tota 
Ecclesia  in  Scriptura ,  clerus  appellatur. 
I  Petr.  v.  vers.  3.  Ergo  inique  appropriatur 
ejus  Ministris.  »  Resp.  1.  :  Probabile  est, 
cleri  appellationem  a  S.  Petro  positam,  ad 
eos  tantum  referendam,  qui  proprie  «  cle¬ 
rici  »  vulgo  vocantur ;  ita  ut  Episcopi  ibi 
moneantur,  in  pascendis  laicis  cavere  turpe 
lucrum,  sed  in  clericis  regendis  (qui  proprie 
Episcoporum  ministri  erant)  fugere  domi¬ 
nandi  cupiditatem.  Resp.  2.  :  Sine  dubio  S. 
Petrus  allusit  ad  Levitas,  qui  Num.  xviii. 
vers.  20  et  Deut.  xviii.  vers.  2.  dicuntur  esse 
de  sorte  Domini,  et  Dominus  dicitur  eorum 
pars  et  haereditas  :  Levitis  autem  nunc  re^ 
spondent  soli  Ecclesiae  ministri.  Resp.  3.  : 
Potest  appellatio  cleri  diversa  ratione  cum 


410 


VINDICIAE 


Ecclesiae  universae,  tura  solis  Ecclesiae  mi¬ 
nistris  convenire  :  Ecclesia  scrs  est  et  haere- 
ditas  Christi,  quia  eam  sanguine  suo  acqui- 
sivit :  simul  tamen  certa  quaedam  Ecclesiae 
portio  Ministerio  altaris  consecrata,  magis 
propria  ratione  sors  et  haereditas  Christi  dici 
potest  :  Sicut  et  Synagoga  passim  hsere- 
ditas  Domini  vocatur,  et  tamen  Num.  xvi. 
vers.  8.  et  9,  dicit  Moses  ad  Core  :  Audite , 
filii  Levi :  Num  parum  vobis  est,  quod  sepa¬ 
ravit  vos  Deus  Israel  ab  omni  populo,  et  junxit 
sibi ;  ut  serviretis  ei  in  cultu  tabernaculi r  et 
staretis  coram  frequentia  populi ,  et  ministra¬ 
retis  ei  ?  Quae  hic  verbose  replicat  Amesius, 
mera  logomachia  sycophanticasunt. 

Ad  CAPUT  II. 

Ad  creationem  Episcoporum  et  aliorum  mi¬ 
nistrorum  (praesertim  curam  animarum  ha¬ 
bentium  tria  fere  concurrunt  ex  communi  Ca¬ 
tholicorum  sententia,  ait  Bellarminus.  1.  Ele¬ 
ctio  late  sumpta,  quae  est  designatio  personae 
certae  ad  officium  Ecclesiasticum.  2.  Ordi¬ 
natio  seu  consecratio,  qua  certo  ritu  ab  Epi¬ 
scopo  inungitur  et  consecratur.  3.  Missio, 
seu  vocatio,  quae  jurisdictionem  tribuit,  ac 
reipsa  Pastorem  facit.  Multa  Amesius  hic 
carpit.  1.  a  Turbari»,  ait,  «  quaestionem, 
dum  proponitur  sub  appellatione  institu¬ 
tionis,  et  tamen  explicatur  sub  nomine  cre¬ 
ationis.  »  2.  ait  :  « Institutionis  aut  creati¬ 
onis  constitui  tres  partes  ,  quae  partium 
naturam  non  habent.  Vocatio  idem  est,  quod 
institutio  aut  creatio.  Electio  etiam  nihil  aliud 
est,  quam  essentialis  modus  vocationis  or¬ 
dinariae.  3.  Ordinatio  male  describitur  per 
caeremoniam  unctionis,  nisi  admodum  im¬ 
proprie  utrumque  vocabulum  accipiatur.  4. 
Post  electionem  et  ordinationem  legitimam 
nulla  vocatio  aut  missio  generaliter  est  ex¬ 
spectanda,  neque  potest  intelligi  quid  voca¬ 
tionis  desit  Ministro  sic  electo  ordinato.  »  Ita 
Amesius,  sed  male;  ut  proinde  omnia  ab 
ejus  confusione  et  aequivocatione  vindicen¬ 
tur,  et  ex  communi  Theologorum  et  Cano- 
nistarum  doctrina  declarentur; 

§.  UNICO. 

Praenotantur  nonnulla  ;  et  status  controversiae 
proponitur. 

Notandum  I.  electionem  ad  Praelaturam 
vel  officium  ecclesiasticum  tripliciter  accipi. 
1.  Latissime,  pro_  quacumque  vocatione  aut 


institutione  ad  beneficium,  ut  cum  cap.  31. 
de  electione  :  Collatio  canonicatus,  electio 
dicitur,  cum  potius  creatio  canonici  dici  de¬ 
beret.  Et  cap.  24.  ibid.  nomen  electionis  pro 
praesentatione  usurpatur,  cum  populo  jus 
eligendi,  id  est,  praesentandi  aut  nominandi 
tribuitur.  2.  Lata  acceptione,  beneficium 
electivum  dicitur  omne  id,  ad  quod  alicui 
jus  tribuitur  per  suffragia  et  alterius  confir¬ 
mationem.  3.  Stricte  et  proprie  definitur  a 
canonistis  in  tit.  de  electione  :  «  Personae 
idoneae  ad  Ecclesiae  vacantis  Pastoralem  dig¬ 
nitatem  canonica  vocatio.  »  Nota  II.  Ele¬ 
ctionem  in  secunda  acceptione  differre  i.  a 
postulatione,  praecipue  quod  postulatio  in¬ 
nitatur  gratiae  ;  hoc  est,  per  postulationem 
aliquis  praesentatur  superiori,  ut  ex  gratia 
illum  dispensative  instituere  velit  :  Electio 
autem  innititur  juri,  ita  ut  superior  electum 
confirmare  teneatur  :  Personae  enim,  quae 
propter  aliquam  inhabilitatem  (modo  non 
criminosam)  eligi  nequeunt,  postulari  pos¬ 
sunt.  2.  A  praesentatione  differt,  quod  haec 
possit  fieri  a  laico  etiam  patrono,  qui  solus 
praesentat  a  se  nominatum  superiori  eccle¬ 
siastico,  a  quo  debet  canonice  institui.  3.  A 
libera  collatione  seu  provisione ;  quia  per 
electionem  non  acquiritur  jus  in  re,  et  quasi 
dominium  beneficii,  sed  tantum  jus  ad  rem, 
postquam  electio  acceptata  est :  at  per  colla¬ 
tionem  acquiritur  quasi  dominium  et  jus  reale 
ad  beneficium.  4.  A  nominatione,  quia  per 
hanc  non  acquiritur  jus  nominato,  sicut  per 
electionem,  si  acceptata  sit.  Nota  III.  Con¬ 
secrationem  esse  nimis  diversam  ab  omni 
electione,  institutione ,  missione,  etc.  Sic 
enim  S.  Hieronymus  sacerdotio  initiatus 
fuit,  etsi  nullum  unquam  munus  Ecclesiasti¬ 
cum,  et  curam  animarum  subierit,  sed  mo¬ 
nachum  simplicem  egerit,  immo  ne  quidem 
sacrum  celebrarit.  Nota  IV.  Nomen  institu¬ 
tionis  subinde  late  accipitur  pro  quavis  cre¬ 
atione  ministrorum,  uti  hic  initio  cap.  2. 
accipit  Bellarminus.  Stricte  autem  sumpta 
institutio  juxta  Canonistas  est  :  Concessio 
Ecclesiae,  seu  beneficii  clerico  nominato  vel 
praesentato  a  patrono.  Sicut  enim  beneficia 
sunt  triplicia,  scilicet  patronata,  electiva,  et 
collativa  ;  ita  tribus  modis  acquiruntur ;  vel 
I.  per  superioris  institutionem,  praecedente 
praesentatione;  vel  2.  per  superioris  confir¬ 
mationem,  praeeunte  electione  vel  postula¬ 
tione  ;  vel  3.  per  liberam  collationem  seu 
provisionem. 

His  praenotatis  facile  evanescent  nebulae 


DE  CLERICIS. 


ab  Amesio  excitatae ,  ac  praecipue  quod 
quarto  loco  ait  :  Nam  etiam  juxta  praxim 
Lutheranorum  etCalvinistarum  in  Germania 
passim  usitatam  ,  habent  subinde  Patroni 
Catholici  jus  prasentandi  Parochum  Luthe- 
ranum  vel  Calvinistam;  cui  deinde  superin¬ 
tendentes  aut  ministri  manus  imponunt,  ac 
sine  dubio  (sua  opinione)  dant  potestatem 
praedicandi  purum  verbum  juxta  Lutherum 
vel  Calvinum,  et  sacramenta  administrandi : 
Hanc  enim  a  patrono  laico  (praesertim  si  Ca¬ 
tholicus  sit)  nequeunt  accipere. 

Controversia  igitur  jam  est  :  Penes  quos 
sit  tam  ordinatio,  quam  electio  et  vocatio 
seu  missio  ministrorum  Ecclesiae  ?  Lutherani 
et  Calvinistae  plerique  docent  :  Electionem 
et  vocationem  jure  divino  ad  Ecclesiam  uni¬ 
versam  spectare,  et  ordinationem  ad  Pasto¬ 
res  nomine  totius  Ecclesiae.  E  contra  Catho¬ 
lici  summa  consensione  docent :  Jus  Episco¬ 
pos  ordinandi  et  vocandi,  ad  plebem  nullo 
modo  pertinere  :  jus  autem  eligendi  fuisse 
aliquando  et  aliquo  modo  penes  populum, 
sed  Pontificum  conniventia,  non  lege  divina. 
Amesius  rejicit,  quod  dictum  est  de  summa 
consensione  Catholicorum,  ac  objicit  Pari- 
sienses,  qui  testantur  contrarium  in  lib.  de 
Eccles.  et  polit,  potestate.  At  jam  supra 
monui,  Amesium  fallere  aut  falli,  dum  nobis 
nomine  Parisiensium  aut  Sorbonicorum  pro¬ 
ducit  Simonem  Vigorium,  non  Theologum, 
non  Catholicum ,  sed  jurisconsultum  et 
schismaticum. 

Ad  CAPUT  III. 

Ordinationem  seu  consecrationem  Mini¬ 
strorum  ad  solos  Episcopos  pertinere  probat. 
Bellarm.  hoc  cap.  I.  Quia  Moses  Sacerdos  et 
Pontifex  solus  ordinavit  et  consecravit  Aaro- 
nem  et  filios  ejus  sacerdotes  primos  Yet. 
Testamenti.  II.  In  Novo  Testamento  ubi¬ 
cumque  mentio  fit  manus  impositionis,  sem- 
per  Apostolis  caeterisque  Episcopis,  num- 
quam  vero  plebi  tribuitur.  Actor,  vi.  vers.  6. 
I  Timoth.  iv.  vers.  44.  ubi  licet  presbyterio 
tribuantur  manuum  impositio,  tamen  om¬ 
nium  fere  interpretum  consensu  intelligitur 
Episcoporum  coetus.  Amesius  hoc  fatetur ; 
sed  pro  consueta  sua  modestia  subjungit : 
«  Patres  id  facere  sine  ratione,  et  contra 
Scripturae  phrasim  ac  usum.  »  III.  Idem 
patet  ex  canon  1.  Apostol.  canon.  4.  conc. 
Nicaeni,  aliisque  conciliis  et  Patribus  prope 
innumeris.  Quibus  accedit  IV.  Perpetua  et 


441 

universalis  Ecclesiae  praxis;  ita  ut  a  saeculo 
non  sit  auditum,  quod  Episcopus  a  non  Epi¬ 
scopo  ordinetur. 

Amesius  hic  in  meridie  caecutiens,  multas, 
more  suo,  ponit  antitheses,  omni  rationum, 
nervo  destitutas,  ac  satis  insulsas  et  contu¬ 
meliosas,  quae  nec  recitationem,  nedum 
responsionem  merentur.  Objicit  deinde  1. 
«  Hieronymum  a  Bellarm.  citatum  cap.  4  ». 
Sed  in  hoc  cap.  nullum  verbum  legitur.  Et 
quod  cap.  15.  ex  S.  Hieronymo  refertur  : 
quod  primis  Apostolorum  temporibus  com¬ 
muni  presbyterorum  consilio  gubernata  sit 
Ecclesia,  nihil  ad  rem  facit,  ut  infra  consta¬ 
bit.  2.  ait  :  «  Quomodo  potuerunt  Episcopi 
primi  ab  Episcopis  ordinari  »  ?  Resp.  :  Ab 
Apostolis  ordinati  sunt;  erant  enim  illi  emi¬ 
nentes  Episcopi  quoad  jurisdictionem,  for- 
maliter  quoad  charitatem.  Objicit  3.  cum 
Calvino  :  «  Fatemur  veros  a  veris  Episcopis, 
hoc  est,  reformatis  senioribus  ordinarie  or¬ 
dinandos  esse,  sed  nomine  Ecclesiae,  cui 
ordinantur  ».  Resp.:  Tribus  modis  intelligi 
potest,  Pastores  a  Pastoribus  ordinari  no¬ 
mine  totius  Ecclesiae.  1.  Quo  modo  nomine 
totius  corporis  oculus  videt,  lingua  loquitur 
etc.  Et  in  hoc  sensu  potest  admitti  quod 
dicunt.  Neque  hoc  admisso  sequitur  (quod 
contendit  Amesius)  potestatem  ipsam  ordi¬ 
nandi  esse  aliquo  modo  originaliter  in  tota 
Ecclesia.  Oportet  enim  hic  manere  in  ana¬ 
logia  corporis  et  membrorum ,  non  vero 
transire  ad  animam,  ut  inepte  facit  Amesius. 
2.  Ut  in  ipso  populo,  sit  vera  potestas  ordi¬ 
nandi,  ita  ut  quivis  de  populo  id  possit.  Sed 
hoc  neque  juxta  Calvinum  admitti  potest, 
qui  lib.  iv.  cap.  3.  §.  46.  ait:  «  Perpetuum 
usum  Apostolorum  praecepti  vice  esse  debe¬ 
re,  ut  non  ab  ullo  e  plebe  manuum  impositio 
fiat.  »  Sed  Amesius  ad  Independentismum 
pronus  supra  suum  magistrum  sapit,  dum 
ait  :  «  In  defectu  idoneorum  presbyterorum 
posse  id  non  presbyteris  mandari  ».  3.  Ut 
in  populo  sit  potestas  jurisdictionis,  ita  ut 
imperare  possint  Pastoribus,  ut  certis  homi¬ 
nibus  a  se  assignatis  manus  imponant.  At 
hoc  dici  nequit,  cum  populo  non  competat 
jurisdictio  ecclesiastica,  ut  infra  patebit. 

Ex  hactenus  dictis,  contra  haereticorum 
quoscumque  coetus ,  et  potissimum  contra 
Lutheranos  et  Calvinistas  irrefragabiliter 
infertur,  apud  eos  non  posse  esse  veram 
Ecclesiam.  Non  enim  censentur  veri  Pasto¬ 
res,  sed  lupi,  qui  non  sunt  per  manus  impo¬ 
sitionem  a  veris  Pastoribus  ordinati,  ut  fate- 


VIND1CM2 


\\i 

iur  loci  cit,  Calvinus  :  Sed  ipse  Calvinus, 
eum  Luthero,  Zuvinglio  etc.  non  fuerunt  a 
veris  Pastoribus  ordinati  Episcopi,  sed  tan¬ 
tum  presbyteri  i  Ei4gd  bee  illi  qui  primis 
successCrCj  St  ab  iis  ordinati  sunt,  fuerunt 
Veri  Pastores.  At  Ecclesia  sine  Pastoribus 
esse  nequit,  ut  fetetur  Calvibtis  loc.  clt.  §. 
4.  Ergo  apud  LuthCranos  et  Calvinistas  non 
Pst  vera  Ecclesia.  Hoc  argumento  S.  Hiero¬ 
nymus  diab  cobtra  Lucifer,  apertissime 
Confutavit- qtfemdjlth Hilarium  haeresiarcham: 
Eb  quod  ipse  diaconus  existens  non  potuerit 
ordinare  sacerdotes,  sine  quibus  Ecclesia 
esse  nequit.  Idem  argumentum  valde  tor¬ 
quet  nostros  sectarios  ;  unde  Varia,  sed  Va¬ 
nissima  excogitarunt  effugia,  ut  4.  Quod 
presbyter  non  differat  ab  Episcopo,  de  quo 
infra.  2.  Quod  electio  (quam  a  missione  seu 
vocatione  negant  distingui)  jure  divino  sit 
penes  populum  fidelem  ,  et  consequenter 
etiam  ordinatio ;  de  quo  [alibi  videbimus.  3. 
Amesius  et  alii  communiter  dicunt  :  «  Ritum 
impositionis  manuum  non  esse  absolute 
necessarium  ad  esse  pastoris,  non  magis 
quam  coronatio  ad  esse  regis,  aut  celebratio 
ad  esse  nuptiarum  ».  Resp.:  Neg.  assum¬ 
ptum.  Sed  probat  1.  Quia  juxta  Bellarm.  lib. 

1.  de  Eccl.  c.  10.  «  Baptismus  externus  non 
requiritur ,  ut  quis  sit  de  Ecclesia.  Ergo 
neque  impositio  manuum  est  magis  neces¬ 
saria  ad  ministerium  ».  Resp.:  Dissimulato 
antecedente  (in  quo  pervertitur  dictum  Bel- 
larmini)  negatur  sequela  ;  qu senam  enim  ibi 
connexio?  Quis  dubitet,  plus  requiri,  ut  quid 
sit  oculus  aut  cerebrum,  quam  ut  sit  humor, 
capillus,  etc.  in  corpore  animato?  Amesius 

2.  ait  :  «  Baptismus  propter  necessitatem 
valide  confertur  a  quovis  Christiano  :  Ergo 
et  ordinatio  ».  Resp.:  Disparitas  est  lucu¬ 
lenta.  Illud  enim  sacramentum  singulis  est 
ad  salutem  necessarium  :  hoc  vero  per  se 
loquendo,  nulli.  Amesius  3.  Juxta  Bellarm. 
“  Non  est  necessaria  legitima  electio  (sub 
qua  etiam  continetur  ordinatio)  ad  hoc  ut 
Papae  habeatur  obedientia  tamquam  Christi 
Vicario,  sed  sufficit  haberi  pro  tali.  Ergo 
licet  primi  reformatores  non  fuissent  rite 
ordinati,  tamen  cum  illi  eorumque  succes¬ 
sores  ab  Ecclesiis  habiti  sint  pro  veris  Pasto¬ 
ribus,  sufficit  hoc  ad  Ecclesiam  in  suo  statu 
conservandam  ».  Resp.  1.  :  Falsarie  affingi¬ 
tur  Bellarmino,  quod  ordinatio  contineatur 
sub  electione.  2.  Disparitas  nimis  clara  est 
inter  Pastorem  habentem  titulum  coloratum, 
cui  ideo  subditi  bona  fide  credentes  esse 


verum  Pastorem,  jure  tenentur  obedire ; 
et  inter  sectarios,  qui  pessima  fide  sibi  arro= 
garurit  ECfclCsiee  iridefeCtibilis  ndn  reforma* 
tiOnem  ,  sed  deformationem.  Amesius  4.  : 
«  Juxta  Papistas,  simplex  sacerdos  potest 
Ox  bomtiiissionb  Pdpae  Confirmationis  sabrd* 
mentum, et  subdiaconatum  conferre  :  quidni 
etiam  sine  concessione  Papae, sed  necessitate 
jubente,  etiam  Sacerdotium  ?  »  Resp. :  Illud 
probat  usus  Ecclesiis,  hoc  improbat ;  et  pro 
haeresi  habuit  jam  ante  1200.  annos.  Porro 
contra  hoc  disputare,  est  insolentissimae  in¬ 
saniae,  juxta  S.  Augustin.  Amesius  5.:  «Epi¬ 
scopus  semel  consecratus  etsi  fieret  haereti¬ 
cus  aut  schismaticus,  adhuc  potest  valide 
ordinare,  ut  communiter  sentiunt  Doctores  : 
An  vero  quisquam  tam  excors  est,  ut  putet 
in  tali  nebulone  ab  Ecclesia  praeciso  plus 
esse  potestatis  ad  ministros  instituendos, 
quam  in  omnibus  fidelibus  Ecclesiis  Chri¬ 
sti  »  ?  Resp.:  Mirum  non  est, quod  Episcopus 
excommunicatus,  ob  characterem  indelebi¬ 
lem  possit  valide  consecrare  Eucharistiam, 
Sacerdotes  ordinare  etc.,  quo  caret  universa 
multitudo  laicorum ,  et  devotus  fcemineus 
sexus.  Amesius  6.  : «  Esto  quod  hoc  ordinarie 
fieri  nequeat ;  cur  tamen  fieri  nequiret,  cum 
Ecclesia  generali  apostasia  opprimitur  ». 
Resp.  :  Satanicum  illud  commentum  de 
apostasia  universali  aperte  repugnat  promis¬ 
sioni  Christi.  Quodsi  particulares  Ecclesiae 
deficerent,  diu  carendo  veris  Episcopis  et 
Sacerdotibus,  facile  aliunde  provideretur, 
uti  in  prima  conversione  singularum  gen¬ 
tium  ad  fidem  factum  est.Atnecdum  quiescit 
Amesius,  sed  putat  se  robustiorem  nostro 
Achillem  opponere  :  «  Sacerdotes  »,  inquit, 
«  Pontificii  in  sua  ordinatione  destituuntur 
1 .  Efficiente  causa  principali  et  necessaria, 
hoc  est,  Christi  institutione.  2.  Materia,  quia 
plerique  omnes  juxta  canones  Apost.  sunt 
incapaces  ministerii  Ecclesiastici.  3.  Forma, 
quae  apud  Papistas  est  puerilis  aut  scenicus 
ludus.  4.  Fine  ,  quia  sacrilega  personati 
Episcopi  verba  (Accide  potestatem,  etc.  ) 
nihil  habent  cum  officio  Christiani  Pastoris 
commune.  3.  Objecto,  quia  nulli  particulari 
Ecclesiae  ordinantur,  sed  in  determinante  et 
sine  titulo.  6.  Adjuncto  necessario,  scii,  exa¬ 
mine  praevio.  7.  Fundamento  unico  ordina¬ 
tionis  justae, scii. legitima  electione  Ecclesiae? 
Ergo  Papistao  nullos  habent  Pastores  recte 
ordinatos,  adeoque  juxta  Bellarmini  seque¬ 
lam,  nullam  veram  Ecclesiam.  »  Respondeo: 
Haec  hiasphema  calumnia,  uti  simplici  affir^ 


DE  CLERICIS. 


matioiie  fulcitur,  ita  simplici  inficiatione  hoc 
loco  evertitur  :  alibi  vero  contraria  funda¬ 
menta  a  nobis  jacientur. 

Ad  CAPUT  IV. 

Missionem  Ministrorum  non  esse  populi, 
sed  Episcoporum,  probatur  :  Tum  quia  Ec¬ 
clesiastica  jurisdictio  non  est  in  ipso  coetu 
fidelium,  sed  in  Capite,  hoc  est,  in  Papa,  et 
Episcopis  :  Tum  quia  nusquam  legitur  in 
SS.  Scripturis  ea  potestas  tradita  a  Christo 
nisi  Apostolis  :  Tum  quia  idem  constat  cx 
consuetudine  Apostolorum,  ut  fatentur  Mag- 
deburgenses  cent.  I.  lib.  n.  cap.  2.  primos 
Episcopos  ab  Apostolis  institutos :  Tum  quia 
electio  et  nominatio  non  pertinent  jure 
divino  ad  populum,  ut  infra  patebit  :  Ergo 
multo  minus  missio ,  seu  collatio  potes¬ 
tatis  pastoralis  seu  jurisdictionis.  Contra  hoc 
insurgit  Amesius,  aitque  1.  «  Male  con¬ 
funditur  missio  et  vocatio.  Missio  enim  in 
Scriptura  nusquam  significat  vocationem 
ordinariam,  quse  per  homines  in  alium  deri¬ 
vatur.  i)  Quia  vero  facile  vidit,  objici  posse 
illud  Rom.  x.  vers.15 .Quomodo  praedicabunt, 
nisi  mittantur ?  «  supple,  inquit,  (ex  Caje- 
tano)  a  Deo  ».Resp.:  Falsum  est,  missionem 
cum  vocatione  male  confundi.  Nam  sine 
dubio  omnes  legitimi  Pastores,  sicut  vocati 
a  Deo,  ita  et  missi  a  Deo  sunt  missione  et 
vocatione  ordinaria.  Ut  enim  ex  S.  Hiero¬ 
nymo  recto  notat  P.  Cornelius  in  illud  : 

<(  Apostolus  non  ab  hominibus,  neque  per 
homines  etc.  »  quadruplex  est  missio.  1.  Est 
a  Deo  solo,  uti  fuit  Moysis,  Christi,  Aposto¬ 
lorum  etc.  2.  A  Deo  per  homines,  utJosue. 
3.  Per  homines  tantum,  ut  cum  per  amicos 
ex  carnali  affectu  quis  ad  Praelaturam  intru¬ 
ditur.  4.  A  seipso,  uti  de  Pseudo-Prophetis 
dicitur  :  Non  mittebam  eos,  et  ipsi  curre¬ 
bant.  Et  modo  veriflcatur  de  haereticis. 
Unde  liquet,  omnes  ordinarie  et  legitime 
vocatos,  esse  vocatos  a  Deo  per  homines. 
Amesius  2. :  «  Nulla  jurisdictio  exercetur  in 
vocatione  Ministrorum,  quia  medium  non 
datur  inter  ordinationem  et  electionem  », 
Resp.:  Petit  principium  in  hac  ratione,  quae 
est  sine  dubio  falsa.  Quomodo  enim  rex  aut 
patronus  laicus  pixesentans  in  pastorem  per¬ 
sonam  aliquam  idoneam,  in  eam  transferre 
potest  jurisdictionem  sacram,  qua  ipsemet 
caret  ?  Amesius  3. :  «Juxta  Bellarm.  et  Scho¬ 
lasticos  communiter,  jurisdictio  duplex  est, 
exterior  et  interior.  Prior  a  Christo  solo 


-413 

omnibus  confertur,  et  hominis  actio  solum 
instrumentaliter  intervenit.  Juxta  commu¬ 
niorem  etiam  Pontificiorum  sententiam  Epi¬ 
scopi  nihil  jurisdictionis  a  Papa  accipiunt. 
Ergo  nulla  est  missio  per  homines  distincta 
ab  electione  et  ordinatione.  »  Resp.  :  Quoad 
jurisdictionem  in  foro  poli  certum  est  sem- 
per  intervenire  (tamquam  causam  instru- 
mentariam)  aliquem  superiorem  creatum, 
qui  saltem  determinet  potestatem  Pastoris 
vel  Sacerdotis  ex  parte  objecti,  quam  alias 
ex  parte  subjecti  seu  principii  sufficienter 
accipit  in  ordinatione.  Quoad  jurisdictionem 
in  foro  externo,  etsi  Henricus, Major,  Castro, 
Victoria,  et  Sotus  idem  sentiant  quod  Ame¬ 
sius  dixit  :  falsum  tamen  est,  hanc  esse  sen¬ 
tentiam  communiorem.  Nam  ut  Cajetanus 
apud  Azorium  lib.  m.  cap.  testatur,  oppo¬ 
sita  est  «  verissima  Theologorum,  ••>  ut  jam 
alibi  tractando  de  Rom.  Pont,  notavimus,  et 
appositis  argumentis  evicimus. 

Ad  CAPUT  VII. 

An  jus  eligendi  Ecclesiae  Pastores  et  Mini 
stros  jure  divino  competat  populo,  contro¬ 
versia  gravis  est  vel  ideo,  quia  pro  affirma¬ 
tiva  haeretici  tamquam  pro  aris  et  locis  (Mi¬ 
nisterio  scilicet  suo  firmando)  certant;  ac  in 
favorem  suae  sententiae  videntur  posse  pro¬ 
ducere  SS.  concilia,  Patres,  imperatores, 
jura  civile  et  canonicum,  historias,  Theolo¬ 
gos,  et  Pontifices  ipsos.  Sed  veritas  facile 
elucescet,  si  praeter  supra  notata  observes  : 
Quaestionem  non  procedere  nisi  de  jure  di¬ 
vino.  Nos  enim  libenter  concedimus,  fuisse 
olirn  in  plurimis  provinciis  consuetudinem 
tempore  SS.  Chrysostomi,  August.,  Leonis 
M.  etc.,immo  ut  Blondellus  contendit,  usque 
ad  annum  1000.  ut  populi  consensus  et  suf¬ 
fragium  etiam  in  electione  Pastoris  require¬ 
retur  :  quod  ut  ex  indulgentia,  non  ex  ne¬ 
cessitate  ulla  factum  constat,  ita  propter 
gravissima  incommoda,  quae  usque  ad  san¬ 
guinarias  discordias  ct  caedes  procedebant, 
merito  postea  ablata  est  populo  electio  aut 
postulatio,,  solumque  relictum  est  testimo¬ 
nium  vitae  et  morum,  quod  adhuc  in  omni¬ 
bus  ordinationibus  exposcitur  a  populo  per 
diaconum  ;  quamvis  jam  hoc  forte  magis  ad 
caeremoniam  et  morem,  quam  ad  rem  fa¬ 
ciat. 

Probatur  ergo  veritas  haje  1.  Quia  si  juris 
divini  :  Ergo  vel  naturalis,  vel  positivi.  Si 
secundum,  ostendatur  ex  Scriptura.  Si  pr<- 


414 


VINDICLE 


mum,  ergo  etiam  in  veteri  lege  debuit  obser¬ 
vari,  quod  tamen  constat  non  esse  factum. 
2.  Christus  voluit,  ut  Apostoli  successoresque 
eorum  gubernarent  Ecclesiam  ea  ratione, 
qua  ipse  praesens  eam  gubernaverat,  Sed 
ipse  elegit  Apostolos  et  discipulos  sine  ullo 
multitudinis  suffragio.  Ergo.  3.  Ovibus  non 
convenit,  ut  pascant,  et  regant  :  Populi  au¬ 
tem  sunt  oves,  et  eligere  Pastores  pertinet 
ad  gubernationem.  Quod  vero  ait  Amesius  : 
«  Electionem  pertinere  quidem  ad  regimen 
constituendum,  non  esse  tamen  actum  regi¬ 
minis  »  ;  falsum  esse  constat  vel  ex  praxi 
Protestantibus  communissima;  qui  hodie 
plerisque  in  locis  hanc  populi  suffragationem 
omittunt,  et  contra  per  Principes  et  eorum 
Consistoria  Ecclesiastica  destinantur  Praedi¬ 
cantes  plebi  fere  prorsus  incogniti.  4.  Apo¬ 
stoli  Episcopos  a  se  creatos  mittebant  ad 
populos  absontes  et  infideles  :  Ergo  sine  suf¬ 
fragio  multitudinis.  5.  Exempla  peterum  id 
evincunt.  Nam  teste  S.  Hieron.  epist.  85. 
«  Alexandriee  a  S.  Marco  usque  ad  Diony¬ 
sium  presbyteri  semper  unum  e  suo  numero 
electum,  in  excelsiori  gradu  collocatum  Epi¬ 
scopum  nominabant.  S.Athanasius  Frumen¬ 
tium  Indis  nihil  cogitantibus  Episcopum 
creavit.  S.  Greg.  M.  misit  Anglis  S.  Augusti¬ 
num  :  ubi  si  gentes  converterentur,  jussit 
eum  creari  Episcopum  Anglorum  ab  Epi¬ 
scopo  Arelatensi.  Similiter  S.  Bonifacius 
Germanis  nihil  cogitantibus  a  Gregorio  II. 
Papa  creatus  est  Archi-Episcopus.  6.  Deni¬ 
que  dissuadent  valde  hanc  popularem  ele¬ 
ctionem  tum  imperitia  plebis  in  discernenda 
persona  apta  ad  officium  Pastorale  :  tum 
quia  in  plebe  fere  semper  vincit  major  pars 
meliorem,  unde  non  mirum,  si  mali  ab  illis 
eligantur,  ut  S.  Chrysost.  lib.  m.  de  Sacer¬ 
dotio  queritur  suo  tempore  factum  :  tum 
quia  talis  medus  eligendi  obnoxius  est  tu¬ 
multibus,  ut  testantur  SS.  August.,  Hieron., 
Ruffinus  etc. 

Objicit  cum  Calvino  Amesius  :  «  Si  tam 
incommoda  esset  haec  ratio  eligendi,  veteres 
eam  tam  diu  non  tolerassent.  Testatur  autem 
Azorius,  eam  durasse  usque  ad  Carolum 
M. ».  Resp.:  Consuetudo  irrepserat  in  Eccle¬ 
siam,  ut  paulatim  etiam  populus  cum  clero 
haberet  jus  suffragii,  quod  inde  factum, 
quia  prius  testimonium  multitudinis  de  vita 
eligendi  requirebatur  :  sicut  ergo  paulatim 
irrepsit ,  ita  sensim  sine  violentia  debuit 
exterminari.  Arguit  Amesius  impudenter 
Bellarminum  impudentia’ ,  quod  dixerit  : 


Apostolicis  temporibus  inscio  populo  Pasto¬ 
res  fuisse  electos,  «  cum  nullum  vestigium 
ejusmodi  electionis  in  tota  Scriptura  repe- 
riatur».  Sed  contrarium  plane  verum  est. 

Nam  etsi  viros  testimonio  populi  probatos 
ipsi  Apostoli  delegerint,  nusquam  tamen 
electio  et  missio  populo  tribuitur:  vel  adver¬ 
sarii  aliud  ostendant,  si  causa  cadere  nolint. 
Cardin.  Cusani  auctoritatem,  quam  pro  se 
Amesius  allegat,  tanti  non  facimus ;  neque 
eum,  ut  caeteris  Catholicis  contradicentem, 
putamus  audiendum.  Tantum  ille  apud  nos 
obtinet,  quantum  ejus  fundamenta,  e  quibus 
nullum  est,  quod  probet,  electionem  populi 
esse  de  jure  divino. 


§•  I. 


Solvantur  argumenta  haereticorum. 


1.  —  «  Actor,  i.  vers.  23.  nec  Matthias 
adseribitur  Collegio  Apostolorum,  nec  Dia¬ 
coni  Actor,  vi.  vers.  5.  creantur  nisi  populo 
eligente  et  approbante ;  et  Act.  xiv.  vers. 
22.  creabant  quidem  presbyteros  Paulus,  et 
Barnabas ,  sed  tota  multitudine  manibus 
sublatis  declarante,  quem  habere  vellent. 
Nam  mos  erat  Graecorum,  ut  per  elevatio¬ 
nem  manuum  suffragia  darent  in  electioni¬ 
bus,  quodsignificatur  per  ly  ysipoxovTiffavTEi;.  » 
Resp.  :  De  S.  Matthia  nullibi  dicitur,  eum  a 
multitudine  electum,  licet  ea  electio  populo, 
coram  quo  facta  est,  placuerit.  Unde  enim 
probatur,  non  solos  Apostolos  misisse  sortes? 
Respond.  2.  :  Diaconos  elegit  multitudo  ex 
concessione  Apostolorum,  non  ex  jure  divino. 
Item,  quaestio  hic  est  de  electione  Pastorum, 
non  vero  Diaconorum ,  qui  praeficerentur  men  - 
sis.  Resp.  j3  :  Este,  cooperatus  sit  populus 
electioni,  quomodo  hinc  sequitur,  id  neces¬ 
sario  et  jure  divino  factum.  Resp.  4.  :  Neg. 
simpliciter,  in  sensu  Scripturae  Evangelicae, 
et  SS.  Patrum,  ystpovovEiav  nequaquam  sig¬ 
nificare  electionem  per  suffragia,  quae  ma¬ 
nuum  elevatione  fieret,  sed  impositionis  ma¬ 
nuum  ad  Ordinis  sacramentum  impertien¬ 
dum  ;  quod  probatur  :  Tum  qiiia  saepe  in 
Scriptura  tribuitur  Apostolis  ipsis  :  quorum 
tamen  non  erat  manus  extendere  ad  suffra¬ 
gandum,  sed  ordines  conferre  :  Tum  quia 
Actor,  xiii.  vers.  2.  cum  Spiritus  S.  dixisset : 
Segregate  mihi  Saulum  et  Barnabam  ad  opus 
etc.  Scriptura  ait :  Tunc  orantes  et  jejunantes, 
imponent esque  manus ,  dimiserunt  illos  etc . 
Quid  hic  profuisset  elevatio  rnanuum  ad 


DE  CLERICIS. 


413 


suffragandum,  ubi  jam  Spiritus  S.  omne  du¬ 
bium  sustulerat? 

II.  —  Argum.  :  S.  Cyprianus  lib.  i.  epist. 
4.  inter  alia  multa,  quae  profert  pro  populi 
jure  in  electione  Ministrorum,  haec  habet  : 

«  Plebs  maxime  potestatem  vel  eligendi  dig¬ 
nos  Sacerdotes,  vel  indignos  recusandi  ha¬ 
bet  :  quod  et  ipsum  videmus  de  divina  au¬ 
ctoritate  descendere  ».  Resp.  :  Cyprianus 
non  vult  dicere,  descendere  ex  jure  divino, 
sed  ab  exemplis  divinis.  Porro  exempla  nul¬ 
lam  faciunt  legem  vel  jus.  Amesius  1.  :«  Cy¬ 
prianus  procul  dubio  voluit,  quod  disertis 
verbis  dixit,  descendere  haec  a  divina  aucto¬ 
ritate,  et  secundum  divina  Magisterii  exem¬ 
pla.  Quae  mandantur  vel  approbantur  a  Deo 
et  rationibus  illis  nituntur,  quae  a  Deo  prae¬ 
cipiuntur  observari,  aeque  rem  faciunt  esse 
de  jure  divino,  atque  praeceptum  directum. 
Sed  talia  exempla  proferuntur  et  ita  decla¬ 
rantur  a  Cypriano.  Resp.  :  Quod  ex  divino 
consilio  procedit,  etiam  est  ex  auctoritate  et 
Magisterio  divino  ;  quis  tamen  ideo  dixerit, 
omne  consilium  divinum  esse  praeceptum 
divinum,  nisi  Novatores,  qui  contra  sensum 
totius  antiquitatis  consilia  cum  praeceptis 
confundunt,  ut  lib.  seq.  videbimus.  Bella rm. 
2.  :  Cyprianus  tribuit  populo  potestatem 
suffragandi  more  testis  tantum,  non  judicis ; 
quod  probatur  sequentibus  ejusdem  verbis  : 
«  Servandum  est...  ut  ad  ordinationes  rite 
celebrandas,  ad  eam  plebem  cui  praepositus 
ordinatur,  Episcopi  ejusdem  provinciae  pro¬ 
ximi  quique  conveniant,  et  Episcopus  deli¬ 
gatur  plebe  praesente,  quae  singulorum  vitam 
plenissime  novit,  at  uniuscujusque  actum  de 
ejus  conversatione  perspexit » .  Sed  replicat 
Amesius.  :  «  Hoc  non  est  habere  potestatem 
eligendi  et  recusandi.  2.  Si  hoc  ita  fuisset, 
tum  plebs  esset  immunis  a  contagio  delicti, 
cum  Sacerdote  peccatore  communicans  : 
quod  Cyprianus  negat.  3.  Tum  etiam  non 
teneretur  a  peccatore  praeposito  se  repara¬ 
re,  quod  ille  affirmat.  Frustra  certe  haec 
omnia  scripta  fuissent  plebi  si  plebis  non 
esset  judicare.  »  Resp.  :  Hinc  non  evinci  ju¬ 
dicium  auctoritativum,  quod  tamen  proban¬ 
dum  erat.  Et  quamvis  hoc  etiam  concedere¬ 
tur,  adhuc  non  inferretur,  id  esse  ex  aliquo 
praecepto  divino,  sed  ex  consuetudine  rece¬ 
pta  ob  exempla  quaedam  S.  Scripturae  etc. 

III.  —  Argum.  :  «  Cuicumque  claves  reg¬ 
ni  coelorum  ab  ipso  Christo  sunt  traditae, 
penes  eum  est  jus  vocandi  Pastores  Eccle¬ 
siae  :  sed  traditae  sunt  toti  Ecclesiae  Matth. 


xvi.  vers.  19.  Ergo  Resp.  :  Disting.  maj. 
Cuicumque  traditae  sunt  finaliter  (seu  in  com¬ 
modum  ipsius)  penes  illum  est  potestas  vo¬ 
candi  Ministros.  Neg.  maj.  Cuicumque  tra¬ 
ditae  sunt  ministerialiter,  concedo.  Sed  tra¬ 
ditae  sunt  toti  Ecclesiae  «  finaliter  »,  hoc  est, 
ad  hunc  finem,  ut  usus  earum  cedat  in 
bonum  totius  Ecclesiae,  concedo  min.  «  Mi¬ 
nisterialiter  »,  id  est,  ut  quivis  de  Ecclesia 
sit  etiam  Minister  clavium,  ita  ut  possit  ex¬ 
ercere  potestatem  clavibus  contentam  :  Neg. 
minor.  Quis  enim  dicat,  claves  concessas 
singulis  de  plebe  ?  Amesius  hic  replicat  ex 
Tract.  de  Eccles.  et  polit,  potestate  Simonis 
Yigorii  jurisconsulti  schismatici  :  «  Affingit 
scholae  Parisiensi  errorem  illum,  quod  Chri¬ 
stus  fundando  Ecclesiam,  prius,  essentialius 
et  immediatius  claves,  seu  jurisdictionem  de¬ 
derit  Ecclesiae  toti,  quam  Petro  etc.  ».  Sed 
haec  impostura  jam  supra  rejecta  est. 

IY.  —  Argum.  :  «  Cujus  est  discernere 
Doctores  a  seductore,  Pastores  a  lupis,  pro¬ 
bare  sanam  doctrinam,  Christum  et  non  alie¬ 
num  sequi,  anathematizare  eos,  qui  aliud 
Evangelium  praedicant  etc.  ejus  est  vocare 
Ministros  Ecclesiae  :  Sed  ovibus  Christi  seu 
auditoribus,  vi  divini  praecepti  illa  praedicta 
incumbunt.  Matth.  vii.  vers  15.  Joan.  v. 
vers.  39.  Galat.  i.  vers,  9.  Ergo  et  jus  eli¬ 
gendi  et  vocandi.  »  Resp.  :  Hoc  argumentum 
absurdissime  evertit  totum  ordinem  in  Ec¬ 
clesia  a  Christo  et  Apostolis  constitutum  :  sic 
enim  oves  erunt  Pastores,  et  discipuli  supra 
magistrum.  Distinguendum  igitur  inter  tri¬ 
plex  judicium,  scilicet  simplicis  assensus, 
discretionis,  et  auctoritativae  decisionis.  Pri¬ 
mum  competit  omnibus  fidelibus,  etiam  ru¬ 
dibus  :  secundum  doctis  quibuscumque  : 
tertium  Praelatis.  Ob  primum  et  secundum 
judicium  fidelibus  laicis  competit  jus  vocandi 
Ministros.  Per  quae  evanescunt  multiplices 
Amesii  populares  replicae.  Affert  deinde  ex 
Card.  Cusano  tamquam  «  fortem  rationem  : 
consensum  populi  esse  necessarium,  scien¬ 
tiam  legis  ex  ore  Sacerdotum  requiri ;  ac 
insuper  ex  falsa  doctrina,  quae  ex  ignorantia 
vel  malitia  Sacerdotis  seminaretur,  populum 
non  excusari.  Unde  si  non  deberet  populi 
consensus  intervenire  in  Praeside,  injuste 
puniretur  ex  ignorantia  vel  malitia  Sacerdo¬ 
tis;  cum  ad  ejus  praesidentium,  eorum  con¬ 
sensus  numquam  intervenit  :  nihil  enim  po¬ 
test  tunc  populo  imputari.  »  ItaCusanus.  Sed 
nihil  haec  urgent  ;  alioquin  etiam  non  tantum 
de  Episcopis,  sed  etiam  de  Parochis  quibus- 


VINDICJvE 


ii  6 


cumque  idem  dicendum  esset,  quod  tamen 
manifestum  est  repugnare  communi  praxi 
etiam  Heterodoxorum.  Ad  hoc  ergo,  ut  po¬ 
pulus  securus  sit  de  probitate  doctriuac  sui 
Pastoris,  plane  sufficit  heec  humana  et  mo¬ 
ralis  diligentia  et  cura,  ut  sciant  suum  Pa¬ 
storem  esse  confirmatum  a  Sede  Apostolica, 
aut  ab  habentibus  potestatem  a  Sede  Apo¬ 
stolica  :  emisisse  fidei  professionem  :  non 
laborare  de  caetero  ulla  suspicione  baeresis, 
vel  schismaticis,  nec  pixedicare  alia  quam 
qua;  communiter  alii  Catholici,  lloc  si  ob- 
servassent  miserae  gentes  sub  ortu  turbarum 
Lutheri,  numquam  ab  eo,  vel  a  Calvino, 
Zuvinglio,  Mennone,  aliisve  Novatoribus  in 
tot  sectas  se  abduci  passae  fuissent. 

V.  —  Argum.  :  «  Episcopi  non  sunt  do¬ 
mini,  sed  Ministri  Ecclesiae  I  Corinth.  m. 
vers.  3.  1  Petr.  v.  vers.  3.  Ecclesia  est  co¬ 
lumna  et  firmamentum  veritatis  I  Timoth. 
m.  vers.  15.  Ergo  summum  tribunal  [est 
penes  Ecclesiam,  non  penes  Episcopos  : 
Ergo  non  hi,  sed  illa  potest  vocare  Mini¬ 
stros.  *  Resp.  :  Duplex  est  Ministrorum 
genus;  aliud  servit  obediendo,  ut  mancipia; 
aliud  imperando,  ut  Magistratus,  Paedagogi 
etc.,  ut  jam  supra  dictum  est  de  Rom.  Pont. 
At  instat  Amesius  :  «  Qui  ministrant  alicui 
societati  regendo  et  imperando,  possunt, 
solent,  et  ex  communi  lege,  debent  eligi  ab 
illa  societate  ».  Resp.  :  Hujus  asserti  falsi- 
tatem  clamant  omnia  regna,  Principatus  etc., 
quae  per  successionem  deferuntur.  Et  cur, 
quaeso,  Christus  non  potuisset  etiam  hanc, 
sicuti  reliquam  curam  gubernandae  Eccle¬ 
siae,  committere  suis  Apostolis,  eorumque 
successoribus  ? 

Denique  Amesius  urget  testimonia  conci¬ 
liorum,  Patrum,  imperatorum,  Pontificum 
etc.  Et  ad  Bellarmini  responsionem  ;  quod 
haec  omnia  non  testentur  de  jure-divino, 
ait  :  <(  Supponere  et  illustrare  ea  testimonia 
jus  divinum ;  testarique  potestatem ,  quam 
Papa  sibi  et  suis  jam  arrogat  non  esse  juris 
divini  ».  Resp.  :  Prius  dicit,  sed  non  probat : 
Posterius  in  sano  sensu  posse  admitti;  nem¬ 
pe,  non  esse  juris  divini,  ut  electio  fiat  hoc 
vel  alio,  determinato  modo  ;  Est  tamen  juris 
divini,  ut  Papa  tamquam  caput  Ecclesiae 
non  patiatur  modum  eligendi  Ecclesiae  no¬ 
xium.  Exempla  electionum,  quae  Blondellus 
ex  historia  ecclesiastica  sine  fine  coacervat, 
in  quibus  etiam  intervenit  suffragium  vel 
testimonium  aut  consensus  populi,  nihil  ad 
rem  faciunt.  Etsi  enim  ea  omnia  verissima 


efesent ;  non  inde  inferretur,  aut  id  factum 
esse  universaliter,  aut  factum  ex  jure  di¬ 
vino. 


8.  II. 


Gerhardina  expediuntur. 


Gerhardus  disp.  13.  th.  3.  ex  Bellarm.  sic 
argumentatur  :  «  Quicumque  modus  eligendi 
Ecclesiae  Ministros  conformis  est  exemplo 
Ecclesiae  Apostolieae  et  primitivae,  ille  est 
omnium  optimus,  et  merito  ab  Ecclesia  ob¬ 
servatur  ;  At  modus  eligendi  Ecclesiae  mini¬ 
stros  iste,  quo  populus  cum  clero  Episcopum 
eligit,  est  conformis  Ecclesiae  Apostolieae  et 
primitivae;  Ergo.  »  Minorem  ait  esse  Bellar¬ 
mini  cap.  7.  Resp.  :  Bellarminus  nusquam 
dicit  Apostolos  eum  modum  passim  obser¬ 
vasse,  sed  potius  contrarium  expresse  pro¬ 
bat.  Quod  vero  in  §.  «  Tandem,  »  Bellarm. 
ait  ;  In  quibusdam  locis  consuetudinem  ob¬ 
tinuisse,  ut  etiam  jus  suffragii  populus  usur¬ 
paret,  intelligitur  sine  dubio  jam  de  fine 
quarti  saeculi,  aut  initio  quinti,  cum  id  pro¬ 
bet  ex  S.  Chrysostomo.  Est  ergo  minor 
falso  afficta  Bellarmino.  Major  propositio, 
etsi  speciem  habeat  veritatis,  est  tamen  uni¬ 
versaliter  falsa.  Ut  enim  quoad  hoc  optime 
Erasmus  in  epist.  a J  Vulturium  observavit : 
«  Cum  Ecclesia,  sicut  res  caeterae  omnes 
mortalium,  habeat  rudimenta,  progressum, 
et  summa  ;  nunc  subito  illam  ad  primordia 
revocare  nihilo  sit  absurdius,  quam  virum 
adultum  ad  cunas  et  infantiam  velle  retra¬ 
here.  Multa  secum  defert  tempus  et  rerum 
status,  multa  commutavit  in  melius.  Olim 
clanculum  in  aedes  privatas  conveniebant 
pauci  Christiani,  nunc  in  templum  publicum 
et  consecratum.  Utrum  docentius?  Nimirum 
hoc.  Olim  in  ccenis  sumebatur  Eucharistia, 
in  quibus,  teste  Paulo,  alius  esuriebat,  alius 
ebrius  erat  :  nunc  a  jejunis  sumitur  ad  sa¬ 
cram  mensam.  Utrum  religiosius  ?  Olim  in 
Ecclesia  alius  habebat  hymnum,  alius  Apo- 
calypsin,  alius  psalmum,  alius  loquebatur 
linguis,  alius  prophetabat,  et  inierim  gar¬ 
riebant  muliercula;  :  nunc  certis  hominibus 
distributa  sunt  officia,  cmteri  taciti  compo- 
sitique  auscultant  aut  orant.  Utrum  religio¬ 
sius?  Olim  in  nocturnis  vigiliis  cursitabatur 
ad  sepulcra  Martyrum,  a  pueris,  puellis  etc. 
Atqui  fiagitia,  quee  sub  umbra  pietatis  com¬ 
mittebantur,  persuaserunt,  ut  hoc  vigilia¬ 
rum  genus  tolleretur...  Olim  corpus  Domini 


DE  CLERICIS. 


1 17 


dabatur  in  manum  ,  ut  domi  cum  vellent 
sumerent,  qui  accepissent  :  at  cum  existe- 
rent  qui  tractarent  indigne,  qui  ad  artes  ma¬ 
gicas  abuterentur,  mutata  est  in  melius  con¬ 
suetudo.  Olim  populi  suffragiis  creabantur 
Episcopi  :  ejusdem  libidine  dejiciebantur,  in¬ 
terdum  lapidabantur.  Res  erat  plena  tu¬ 
multus,  interdum  et  caedis.  Itaque  res  ipsa 
persuasit,  ut  penes  paucos  ac  certos  homines 
esse  jus  designandi  Episcopos,  aut  etiam 
submovendi.  Olim  Episcopi  apud  populum 
loquentes,  cogebantur  scenicum  quid  exhi¬ 
bere,  non  aliter  quam  histriones,  quorum 
actio  nisi  placeret  populo,  non  optimo  judici, 
sibilis  ejiciebantur  proscenio.  Atque  in-*> 
terdum  audiebantur  indecorae  acclamationes, 
incompositae  manuum  jactationes  ,  aliique 
turbulenti  gestus,  sibili,  cachinni, si  quid  dis¬ 
plicuisset,  aliaque  quae  vulgus  e  circis  et 
theatris  secum  ferebat  in  Ecclesiam  Dei. 
Quaeritur  hoc  frequenter  S.  Joannes  Chry- 
sost.,  nonnumquam  et  Hieronymus.  Nunc  e 
suggesto  dicentem  tacite  multaque  cum  re¬ 
verentia  auscultant  omnes.  Utrum,  quaeso, 
templo  dignius  ?...  Quid  multis?  Si  Paulus 
hodie  viveret,  non  improbaret,  opinor,  prae¬ 
sentem  Ecclesiae  statum;  in  hominum  vitia 
clamaret.  »  Haec  valde  sapienter  Erasinus  ; 
utinam  ubique  ita  sapuisset  ad  sobrieta¬ 
tem  ?  Unde  patet  quid  de  majore  illa  sen¬ 
tiendum. 

Th.  4.  sic  arguit  :  «  Quieumquo  juri  prae¬ 
decessorum  suorum  in  aliqua  re  cedit,  illius 
praedecessores  jus  aliquod  in  ea  jobtinuerunt. 
At  Constantinus  IV.  cessit  juri  suorum  prae¬ 
decessorum,  ut  fatetur  Bellarm.  Ergo  prae¬ 
decessores  Constantini  jus  aliquod  in  crea¬ 
tione  Pontificis  obtinuerunt ;  et  per  conse¬ 
quens,  non  ex  nuda  consuetudine,  concessione 
et  conniventia,  sed  ex  jure  descendit,  quod 
Pontifices  Rom.  sine  approbatione  impera¬ 
torum  creari  non  potuerint.  »  Resp.  :  Jus 
illud  potest  et  de  vero,  et  de  existimato  vel 
putatitio  accipi.  Quis  autem  dubitet,  posse 
jus  verum  humana- consuetudine  acquiri? 
Certe  nec  umbra  hic  juris  divini  apparet,  de 
quo  tamen  solo  tota  lis  est. 

Th.  6.  ita  colligit  :  «  Leges  divinae  et  hu¬ 
manae  electionem  sponsi  tribuunt  sponsae, 
ac  prohibent,  ne  invitae  alicui  sponsus  assig¬ 
netur,  ut  fatetur  Bellarmin.  lib.  dematrim. 
cap.  8.  §.  Sed  ut.  Ergo  cum  Episcopus  sit 
Ecclesiae  sponsus,  juxta  jus  canonicum,  et 
canonistas ;  utique  in  Ecclesia  idem  obser¬ 
vari  debet,  ne  scilicet  ei  invitae  obtrudatur 
Tom.  VII. 


Episcopus,  sed  ut  expressus  ejus  consensus 
accedat.  Ex  hac  ergo  comparatione  multo 
firmius  hoc  colligitur,  quam  Bellarminus 
oppositum  colligit  ex  comparatione  cum  Pa¬ 
store  et  ovibus  ».  Resp.  :  Omnes  quidem 
comparationes  aut  similitudines  claudicare, 
sed  illam  priorem  multo  amplius  quam  po¬ 
steriorem.  Et  haec  quidem  posterior  aperte 
ostendit,  non  convenire  ovibus  jus  guber¬ 
nandi  seipsas,  aut  sibi  pro  arbitrio  consti¬ 
tuendi  Pastores,  cum  hoc  ad  Principem  Pa¬ 
storum  potius  pertineat.  Illud  autem  prius 
manifeste  fallit  in  plurimis,  ut  nec  Lutherani 
negare  queunt.  Nam  si  esset  necessarius  talis 
expressus  consensus,  nec  Apostoli  nec  eorum 
Successores  potuissent  mittere  Episcopos  ad 
provincias  et  urbes  primum  convertendas  ; 
irritae  essent  omnes  missiunes  et  creationes 
Episcoporum  aliter  factae  :  deberet  idem  ser¬ 
vari  in  quibusvis  Parochis  etiam  pagorum  ; 
(qme  enim  hic  disparitas)  ?  Hoc  autem  re¬ 
pugnat  communi  praxi  etiam  Protestantium 

CAPUT  XI. 

Docet  hoc  caip  .  Bellarminus  :  Ordinem 
Ecclesiasticum  accipi  vel  proprie,  vel  com¬ 
muniter.  Proprie  dici  eos,  qui  certo  ritu  sa¬ 
cro  et  solemni  ab  Episcopo  conferuntur,  et 
ad  certum  ministerium  sacrificio  divino  ex¬ 
hibendum  referuntur.  Et  sunt  septem  :  sa¬ 
cerdos,  diaconus,  subdiaconus,  acolythus, 
lector,  exorcista,  et  ostiarius.  Etsi  enim  E- 
piscopus  et  presbyter  distinguantur  ;  tamen 
quantum  ad  sacrificium,  idem  omnino  my¬ 
sterium  exhibent,  ac  proinde  unum  ordinem 
faciunt ;  sicut  etiam  lector  et  cantor.  Com¬ 
muniter  autem  dicuntur  ordines  illi  omnes, 
qui  quomodocumque  dedicantur  divinis  ob¬ 
sequiis,  etiamsi  non  referantur  ad  sacrifi¬ 
cium.  Et  sic  ordines  dicuntur  aliquando  a 
Patribus  etiam  monachi,  virgines,  viduae 
Deo  sacratae,  et  laborantes  in  sepeliendis 
defunctis.  Septem  illi  ordines  proprie  dicti 
omnes  erant  in  usu  Ecclesiae  jam  tempore 
S.  Cypriani,  hoc  est,  ante  1400.  annos.  Ut 
enim  testatur  ei  coaevus  S.  Cornelius  P.  in 
cpistol.  ad  Fabian.  apud  Euseb.  lib.  vi.  hist. 
cap.  33.  In  Ecclesia  Rom.  tunc  erant  presby¬ 
teri  46.,  diaconi  7.,  subdiaconi  7.,  acolythi 
42.,  exorcista}  cum  lectoribus  et  ostiariis 
72.  Horum  omnium  mentio  fit  etiam  in  conc. 
Romano  sub  Sylvestro,  item  Laodiceno,  et 
Carthag.  IV.  De  officiis  singulorum  non  est 
opus  hic  agere,  tum  quia  recurret  occasio 

27 


418 


VINDICLE 


infra,  cura  de  sacramento  Ordinis  agetur  : 
tum,  quia  cura  plerosque  illos  Ordines  ex¬ 
plodant  haeretici,  frustra  cura  illis  de  certis 
singulorum  functionibus  disputaretur.  Ame- 
sius  ab  omnibus  se  facile  expedit  convician¬ 
do,  et  coccysmum  suum  iterando  :  «  Ex  se- 
-  ptem  illis,  inquit,  Ordinibus,  quos  nobis  ob¬ 
trudunt,  quinque  sunt,  quorum  ipsimet  fa¬ 
tentur  nullam  haberi  mentionem  expressam 
in  Scriptura;  cum  tamen  1.  Ministri  omnes 
Ecclesiastici  debeant  a  Deo  constitui  in  Ec¬ 
clesia,  I  Corinth.  xii.  vers.  28.  A  Christo 
donari,  Ephes.  iv.  v.  11.  Et  constitui  a  Spi¬ 
ritu  S.,  Act.  xx.  v.  28.  2.  Debent  a  Spiritu 
S.  accipere  dona  suis  ministeriis  convenien¬ 
tia,  I  Cor.  xii.  v.  4.  3.  Debent  ministeria 
obire  a  Christo  D.  directe  pendentia,  v.  3. 
4.  Debent  operationes  exercere  Deo  ipso  in 
illis  agente,  v.  6.  Qui  igitur  hoc  sibi  arro¬ 
gant,  ut  novos  Ministros  proprie  dictos  in 
Ecclesia  constituant,  istil.  peccant  inDeum, 
Christum,  et  Spiritum  S.,  quorum  locum  et 
thronum  non  verentur  occupare.  2.  Injuriam 
faciunt  illis  suis  creaturis  etc.  3.  Gravissi¬ 
mam  inferunt  injuriam  Ecclesiae  Dei  etc. 
Major  praesumptio  vix  potest  cogitari,  quam 
praescribere  Domino,  quos  et  quales  habebit 
pro  sua  sorte,  et  quibus  ipse  erit  sors;  cum 
juxta  Bellarm.  Ministri  illi  sint  sors  Domini, 
et  Dominus  sit  sors  eorum  ».  Deinde  thes. 
seq.  pergit  calumniari,  dicens  :  «  Absurdum 
commentum  est  ex  idololatria  Missatica  pro¬ 
fectum  etc.  »  liespond.  :  Amesius  more  suo 
verba  S.  Scripturae  ad  suos  errores  detor¬ 
quet,  et  non  tam  praesentem,  quam  antiquis¬ 
simam  Ecclesiam  Christianam  atrocissimis 
afficit  injuriis.  Nam  in  cap.  xii.  prioris  ad 
Corinth.  Apostolus  ex  instituto  agit  de  gra¬ 
tiis  gratis  datis,  docetque  eas  variis  varie  a 
Spiritu  S.  distribui,  et  quemlibet  in  Ecclesia 
debere  suo  gradu  et  gratia  contentum  vivere 
etc.  Quid  vero  hoc  ad  SS.  Ordines  ecclesia¬ 
sticos  ?  e  quibus  libenter  fatemur,  non  esse 
a  Christo  immediate  institutos  nisi  Episco¬ 
pos  et  presbyteros  ;  cseteros  ab  Apostolis, 
aut  certe  Apostolorum  proximis  successori¬ 
bus  :  nam  subdiaconatus  et  quatuor  mino¬ 
res,  quos  exprimit  S.  Cornelius  loc.  citat, 
sine  dubio  jam  diu  erant  ante  ipsum  in  Ec¬ 
clesia  instituti.  Quid  enim,  quaeso,  incongrui 
habet,  quod  Christus  praecipuum  Ordinis  sa¬ 
cramentum  ipse  instituerit,  Apostolis  autem 
determinandum  reliquerit,  quos  Ministrorum 
ordines  stabilirent,  et  quibus  caeremoniis  hi 
initiandi  essent?  Blasphemias  in  SS.  Missam 


Sacramentarii  hujus  non  est  opus  hic  excu¬ 
tere  ;  fiet  infra.  Consequenter  enim  ille  hic 
loquitur,  cum  ait  :  «  Quod  refertur  ad  Eu¬ 
charistiam  sub  ratione  Sacrificii  proprie  dicti, 
hoc  facit  septem  illos  ordines  Pontificios, 
septem  gradus  sacrilegii  spiritualis  ».  Quia 
vero  facile  advertit,  suas  blasphemias  etiam 
in  priscam  Ecclesiam  redundare,  conatur 
th.  3.  persuadere,  incognitos  quinque  illos 
ordines  duobus  primis  saeculis  fuisse,  et  quae 
ex  Clemente  et  Ignatio  M.  pro  illis  citantur, 
esse  apocrypha.  Sed  ut  demus  gratis  (quod 
Adversarii  nequeunt  probare)  in  primo  sae¬ 
culo  non  fuisse  adhuc  eos  ordines  eo  modo 
et  ritu  institutos,  sed  deinceps  in  secundo 
vel  etiam  tertio  post  Christum  saeculo  •  quid 
hinc  sequitur  ?  Viros  illos  Sanctissimos  in  e- 
orum  institutione  horrenda  sacrilegia  com¬ 
misisse  in  Deum,  Christum,  et  Spiritum  S.  ? 
Ita  plane  damnat  tertii,  quarti,  quinti  saeculi 
Ecclesiam  universam  horrendi  sceleris.  Cer¬ 
te  in  Carth.  IV.  concilio,  quod  celebratum 
est  A.  C.  436.  non  ut  res  nova  instituitur, 
sed  ut  antiqua  restituitur  omnium  Ordinum 
officium,  et  ritus  quo  singuli  initiantur,  iis¬ 
dem  prorsus  verbis,  quibus  hodieque  Catho¬ 
lica  utitur  Ecclesia.  Nec  opus  diutius  inhae¬ 
rere  in  excutiendis  Amesii  blasphemiis. 

Etiam  Gerhardus  hic  carpit  Bellarminum, 
sed  moderatius  quam  Calvinista.  Ait  enim 
th.  11. :«  Bellarminum  non  audere  originem 
SS.  Ordinum  ad  Christum  et  Apostolos  re¬ 
vocare  ».  Respon.  :  Transeat;  quid  hic  er¬ 
roris  aut  mali  ?  Cur  Christus  non  potuit  re¬ 
liquisse  Ecclesiae  determinationem  illorum 
ministrantium  ?  Recolantur  quae  paulo  ante 
dicta  sunt  ex  Erasmo.  Thes.  15.  ait  :  «  Bel¬ 
larminum  sibi  ipsi  contradicere  ea  distin¬ 
ctione  :  qua  ordines  illi  considerantur,  vel 
ut  se  habent  ad  sacrificium,  vel  ut  hierar- 
chiam  constituunt  etc.  Si  enim,  inquit 
Gerhardus,  ordines  inferiores  non  sunt  hie- 
rarchiae,  ut  eodem  cap.  §.  Ad  locum.  Bel- 
larminus  asserit;  quomodo  dici  potest,  quod 
Canonistae  in  numero  Ordinum  novenario 
eos  considerent,  ut  hierarchiam  constituunt  ? 
Resp.  :  Bellarminus  aperte  loquitur  in  fine 
cap.  tantum  de  Episcopis  et  presbyteris, 
quod  duas  distinctas  hierarchias  constituant. 
De  lectore  autem  et  cantore  ait  :  eos  non  dis¬ 
tingui  in  ordine  ad  Sacrificium  :  neque  il¬ 
los  hierarchiam  constituere,  sed  hierarchis 
inservire.  Sed  haec  et  reliqua  sunt  prorsus 
levis  momenti,  neque  digna,  quae  contra 
antiquam  Ecclesiam  tertii,  quarti  et  seqq. 


DE  CLERICIS. 


413 


saeculorum,  ab  haereticis,  omnia  novare  stu¬ 
dentibus,  objiciantur. 

Ad  CAPUT  XIV. 

Hoc  cap.  agitata  quaestio  praecise  est :  An 
ex  jure  divino  differant  Episcopi  a  presby¬ 
teris  ?  De  ecclesiastico  enim  jure  nemo  du¬ 
bitat.  Amesius,  utpote  Puritanus,  tamquam 
pro  aris  et  focis  dimicat,  non  tantum  contra 
Catholicos,  sed  etiam  adversus  omnes  hie- 
rarchicos  Calvinistas  in  Anglia ;  et  ea  de 
causa  inde  pulsus  est,  ut  supra  dixi  ex  ejus 
vitae  scriptore  Matth .  Netheno.  Sententia 
affirmans  Episcopos  a  presbyteris  distingui, 
contra  Lutheranos  et  Calvinistas  definita  est 
in  concilio  Trident.  sess.  23.  cap.  4.  et  can. 
7.  ubi  oppositum  damnatur  ut  haeresis  ;  uti 
et  olim  damnatum  est  in  Aerio,  ut  testantur 
SS.  Epiphan.  haeres.  57.  et  August.  de  hae¬ 
res.  cap.  53.  Quam  labem  frustra  amoliri 
studet  Amesius,  dicens  i.: «  Nullam  ejusmodi 
haeresis  mentionem  exstare  in  conciliis  et 
historiis  Ecclesiasticis  ».  Sed  quid  opus  erat 
concilium  cogere,  cum  illa  Aerii  haeresis, 
omnibus  ejus  aevi  Doctoribus  explorata  es¬ 
set  ?  Numquid  vero  illae  duorum  sanctorum 
Haeresiologiae  sufficiunt  ?  Quid  opus  est  sin¬ 
gulos  singulorum  errores  a  singulis  histori¬ 
cis  annotari  ?  2.  Ait  :  «  S.  Augustinum  fate¬ 
ri  in  Praef.  se  incertum,  quaenam  esset  re¬ 
gularis  definitio  haeretici  ».  At  hoc  est  nuga¬ 
ri.  Numquam.enim  S.  Augustinus  dubitavit, 
hanc  esse  haeresim,  etsi  incertus  fuisset, 
queenam  sit  regularis  definitio  haeretici. 

Est  porro  notandum  :  Duplicem  esse  po¬ 
testatem  Episcopi  :  Ordinis,  et  jurisdictionis. 
Prior  habetur  ipsa  consecratione,  vi  cujus 
non  tantum  potest  conficere  S.  Eucharistiam, 
et  a  peccatis  absolvere  (uti  et  communes 
presbyteri),  sed  etiam  sacramentum  Confir¬ 
mationis  jure  ordinario,  et  sacros  ordines 
conferre ;  quod  certissimum  est  inferiores 
sacerdotes  in  nullo  casu  posse  valide  (nedum 
licite)  praestare.  Et  talis  potestas  est  in  om¬ 
nibus  Episcopis,  quos  titulares  seu  suffra- 
ganeos  solemus  appellare.  Potestatem  autem 
jurisdictionis  habent  tantum  ii,  qui  certa; 
cuidam  Dioecesi  praeficiuntur,  habentque  in 
ea  jurisdictionem  ordinariam  in  utroque  foro. 
Docet  igitur  Catholica  Ecclesia,  jure  divino 
Episcopum  Presbytero  majorem  esse,  tum 
potestate  Ordinis,  tum  etiam  jurisdictionis  ; 
ut  docent  Theologi  iu  4.  sent.  dist.  44.  et 
S.  Thom.  2.  2.  qusest.  184.  art.  G.  Ridicule 


hic  miratur  Amesius,  hanc  «  dixi  Catholica; 
Ecclesiae  doctrinam,  quae  non  potest  ex  ullo 
concilio  nisi  Tridentino  declarari,  exjuratis 
mancipiis  (ut  ipse  calumniatur)  conflato ; 
neque  ex  Theologis  ullis  praeter  Scholasti¬ 
cos  ».  Resp.  :  Cur  in  aliis  conciliis  id  defini¬ 
retur,  cum  jam  a  temporibus  Aerii  (qui  mox 
tamquam  haereticus  fuit  ab  omnibus  explo¬ 
sus),  a  nemine  fuerit  in  dubium  vocatum, 
usque  ad  Novatores  nostros,  qui  novam  per 
omnia  formam  Ecclesiae  moliuntur?  Amesius 
2.:  «Concilium  ipsum Tridentinum  non  defi¬ 
nivit,  Episcopos  presbyteris  superiores  jure 
divino  :  quamvis  hoc  omni  conatu  egerint 
Hispani,  ut  illis  verbis  constitueretur  canon. 
Hierarchiam  quidem  dicunt  divina  ordinatio¬ 
ne  esse  institutam  :  sed  istam  phrasim  frau¬ 
dulenter  inseruerant  Legati  ex  sententia 
Lainezii  Jesuitarum  Generalis,  qui  distin¬ 
ctionem  excogitavit  inter  jus  divinum  et  or¬ 
dinationem  divinam.  Illa  enim  dicebat  esse 
de  jure  divino,  quae  a  Deo  solo  pendent, 
tam  in  universali  quam  in  particulari,  et 
omni  tempore  :  Ordinationes  autem  divinae, 
quae  a  Deo  solummodo  veniunt  in  universa¬ 
li,  et  particularia  homines  exsequuntur. 
Hist.  conc.  Trid.  lib.  vn.  Resp.  :  Amesius 
non  tantum  contra  veritatem  haec  narrat, 
sed  etiam  contra  illam  ipsam  mendacissi- 
mam  Suavis  Polani  historiam.  In  hujus  e- 
nim  lib.  vii.  nihil  tale  legitur  quoad  hanc  con¬ 
troversiam  :  an  Episcopi  sint  jure  divino 
presbyteris  superiores  ;  sed  an  jurisdictio 
Episcoporum,  uti  et  ordo  eorumdem  sint  im¬ 
mediate  a  Deo  ?  Mendacia  Suavis  in  hoc 
puncto  refellit  Card.  Pallavicinus  lib.  xxm. 
cap.  14.  et  15.  Verbo,  Amesius  confundit 
hic  omnia,  et  nihil  ad  rem  dicit,  sicut  et  in 
seqq.  ex  Durando,  Cusano  etc.  Aliud  enim 
est  dicere,  Episcopos  absolute  esse  ex  jure 
divino  superiores  presbyteris,  saltem  quoad 
collationem  ordinum  sacrorum,  quod  nullus 
Catholicorum,  nedum  Scholasticorum  negat; 
et  aliud  est  de  jurisdictione  in  foro  externo 
et  potestate  excommunicandi  etc.,  de  quo 
superest  controversia.  Ubi  iterum  fcede  ac 
multipliciter  labitur  Amesius ,  cum  ait  : 

«  Non  audere  Bellarminum  dicere,  Episco¬ 
pum  esse  superiorem  quantum  attinet  ad 
ordinem,  quia  Scholastici  omnes  docuerunt 
contrarium  ;  mutat  igitur  Bellarm.  phrasim, 
et  superiorem  eum  vult,  quantum  ad  ordi¬ 
nis  potestatem;  sed  superior  non  potest  esse 
o  xlinis  potestate,  qui  non  est  superior  ordi¬ 
ne  ;  quia  ordo  et  potestas  ordinis,  ex  natura 


420 


VINDICI/E 


rei  et  jure  divino  pari  passu  incedunt;  et 
certe  cum  omnis  potestas  ordinis  sit  potestas 
clavium ;  ac  claves  non  alio  gradu  a  Deo 
tradantur  Episcopis  quam  presbyteris,  fieri 
non  potest,  ut  habeant  illi  majorem  ordinis 
potestatem  jure  divino.  »  Resp.  :  Tot  fere 
hic  sunt  Amesii,  si  non  mendacia,  saltem 
errores  et  lapsus  ex  inscitia,  quot  linea). 
Numeremus,  d.  Falsura  est,  Bellarminum 
non  ausum  dicere  etc.  Quidni  ausit  dicere, 
cum  reipsa  nulla  sit  differentia  inter  utrum¬ 
que,  nisi  pure  quoad  voces  ?  2.  Nimis  fal¬ 
sum  est,  omnes  Scholasticos  docere  contra¬ 
rium.  Excepto  D.  Soto  et  antiquioribus  non¬ 
nullis,  oppositum  communiter  et  certo  doce¬ 
tur,  ut  infra  patebit,  cum  de  sacr.  Ordinis 
tom.  3.  agetur.  3.  Falsum  est,  ordinem  et 
potestatem  ordinis  semper  coincidere,  si  per 
ordinem  intelligatur  ipse  character  ordinis, 
et  per  potestatem,  jus  exercendi  actum  or¬ 
dinis  :  possunt  enim  sine  dubio  frequenter 
ea  duo  separari.  4.  Enormis  error  aut  insci¬ 
tia  est,  quod  omnis  potestas  ordinis  sit  po¬ 
testas  clavium  :  et  enim  hoc  verum  sit  in 
ordine  ad  absolutionem  a  peccatis,  falsum 
tamen  nimis  esfi  non  modo  in  Episcopo  re¬ 
spectu  sacr.  Ordinis  et  Confirmationis,  sed 
etiam  in  presbyteris,  qui  habent  vi  ordinis 
sacerdotalis  potestatem  consecrandi  S.  Eu¬ 
charistiam.  5.  Falsum  etiam  est,  eodem  gra¬ 
du  dari  presbyteris,  quo  Episcopis  claves  ; 
si  sermo  sit  de  potestate  clavium  adaequata, 
scilicet  in  foro  etiam  externo.  6.  Denique  ex 
his  principiis  non  potest  non  inferri  falsa 
conclusio,  quam  ponit  ultimo  Amesius.  Sed 
jam  demum  adstruenda  est  sententia  Catho¬ 
lica,  et  quidem 

I.  —  De  potestate  ordinis  probatur  :  Quia 
solus  Episcopus  potest  ordinare  presbyte¬ 
ros,  ut  constat  ex  continua  traditione  Ec¬ 
clesia)  apud  SS.  PP.  Dionys.,  Damas.,  Hie- 
ron.,  Chrys.,  conc.  Ancyr.,  Theodor.,  Leon, 
etc.  Unde  S.  Epiphan.  hser.  75.  «  Aerii  fu¬ 
rorem  (sic  enim  vocat)  perstringens,  ait  : 
Dicere  ipsum  Episcopum  et  presbyterum  a)- 
qualem  esse,  quomodo  erit  possibile  ?  Epi¬ 
scoporum  enim  ordo  Patrum  generator  est  ; 
(Patres  enim  generat  Ecclesia))  ;  Presbyte¬ 
rorum  autem  ordo  non  potens  generare  Pa¬ 
tres,  per  lavacri  generationem  generat  filios 
Ecclesia).  »  Ubi  nota  :  Nisi  S.  Epiphanius 
censuisset  id  esse  ex  jure  divino,  frustra  ro- 
gasset  :  «  Quomodo  erit  possibile  ?  »  Possi¬ 
bile  enim  esset  per  abrogationem  legis  Ec¬ 
clesiastica),  aut  dispensationem  .  Amesius 


hic  1.  confugit  ad  solemne  suum,  et  dicit  : 
«  Jus  'divinum  est,  quod  divinitus  promul¬ 
gatur  in  Scripturis  ;  quod  hic  non  reperitur.  » 
Respond.  :  Ila)c  ntenia  et  basis  est  omnium 
hasresum,  alibi  jam  smpius  rejecta.  2.  Ait  : 
«  Conc.  Ancyranum  contra  testatur,  presby¬ 
teros  posse  ordinare,  sed  non  in  aliena  pa¬ 
ralia,  sine  litteris  Episcopi  ».  At  hoc  esse 
manifestum  crimen  falsi,  patet  ex  cap.  13. 
cujus  ha)c  sunt  verba  :  «  Chorepiscopis  non 
licere  presbyteros  aut  diaconos  ordinare 
sed  nec  presbyteris  civitatis  sine  pra)cepto 
Episcopi,  vel  litteris,  aliquid  imperare,  nec 
sine  auctoritate  litterarum  ejus,  in  unaqua¬ 
que  parochia  aliquid  agere  ».  0  Gra)cam 
Puritani  fidem  !  3.  UtS.  Hieronymi  apertum 
testimonium  eludat,  probat  ex  «  Marsilio 
Patavino  (heeretico)  ordinationem  non  signi¬ 
ficare  collationem  SS.  Ordinum  sed  oecono¬ 
micam  potestatem  dirigendi  ritus».  Sedha)c 
est  aperta  perversio  verbi  in  Ecclesia  notis¬ 
simi,  pertinetque  ad  Quodlibeticam  haereti¬ 
corum  Perihermeniam. 

II.  — Bell.  :  Esseex  jure  divino,  ut  soli  E- 
piscopi  ordinent,  inde  colligitur,  quod  habe¬ 
batur  irritum,  si  quid  in  ea  re  fecissent,  qui 
veri  Episcopi  non  erant.  Greg.  III.  in  Epist. 
ad  S.  Bonif.  S.  Damas,  epist.  3.  loquens  de 
Chorepiscopis,  qui  cum  solum  presbyteri 
essent,  Pontificum  more  ordinare  audebant: 
«  Vacuum,  inquit,  et  inane  est,  quidquid  in 
Sacerdotii  summi  egerunt  ministeriis  ».  At 
si  presbyteri  ex  jure  divino  vi  suae  ordinatio¬ 
nis  idem  possent,  non  esset  invalidum,  sed 
tantum  illicitum,  si  contra  prohibitionem 
eccles.  tale  quid  facerent.  Porro  Amesio  non 
videntur  hae  auctoritates  satis  antiquae.  Sed 
hoc  frivolum  esse  facile  ipsemet  vidit  :  ideo 
Instantiam  opponit  ex  «  conc.  Chalced.  can. 
6.  et  dist.  70.  cap.  sanctorum  ubi  declaratur 
irrita  ordinatio  facta  sine  titulo  :  et  tamen 
Pontifici  non  pronuntiabunt,  tales  ordinatio¬ 
nes  irritas  esse  jure  divino  ».  Respond.  : 
Glossa  in  eum  can.  recte  notat,  id  intelligi 
tantum  de  exeeutione  ejus  Ordinis  ;  hoc  est : 
Eam  ordinationem  postea  effectu  carere, 
cum  vetetur  sic  ordinatus  exercere  actus  ta¬ 
lis  ordinis. 

III.  —  Bellarm.  :  Soli  Episcopi,  ut  ordina¬ 
rii  Ministri,  possunt  confirmare  baptizatos, 
necnon  templa  et  altaria  consecrare.  Ame¬ 
sius  more  heereticorum,  ridet  hoc  posterius. 
Prius  vero  ait  «  esse  commune  Sacerdoti¬ 
bus  ;  putatque  probari  ex  jure  canon,  dist. 
95.  et  evinci  illa  ratione  S.  Hieron.  :  Quid 


DE  CLERICIS. 


421 


majus  est  Christo  ?  aut  quid  potest  corpori 
et  sanguini  ejus  anteponi  ?  »  Respond.  :  Jus 
canon,  loquitur  de  privilegio  et  delegatione; 
nos  hic  de  jure  ordinario.  Ratio  ex  S.  Hie- 
ronym.  petita  nihil  evincit  in  eo,  quod  pen¬ 
det  a  mero  arbitrio  Dei. 

Probatur  idem  de  «  potestate  jurisdictio¬ 
nis  ».  I.  Ex  figura  Veteris  Test.  Nam,  ut  ait 
S.  Hier,  epist.  ad  Nepot.  :  «  Quod  Aaron  et 
filii  ejus,  hoc  Episcopum  et  presbyteros  esse 
noverimus  ».  Atqui  notissimum  est,  inter 
Aaronem  et  filios  ejus  jure  divino  magnum 
fuisse  discrimen  potestatis  et  dignitatis  ;  Er¬ 
go.  Nec  obstat,  quod  S.  Hieronym.  in  cap. 
1.  ad  Tit.  et  in  Epist.  ad  Evagrium  dicat  : 
Apostolum  perspicue  docere  :  «  Eosdem  esse 
presbyteros,  quos  Episcopos  ».  Nam  non 
loqui  Hieronymum  de  potestate  ordinis,  sed 
jurisdictionis,  manifestum  est,  cum  ibidem 
excipiat  ordinationem,  dum  ait  :  «  Quid  fa¬ 
cit,  excepta  ordinatione,  Episcopus,  quod 
presbyter  non  faciat  ?  »  Jurisdictio  autem 
Episcopalis  olim  in  primitiva  Ecclesia,  cum 
pauci  essent  ordinati  Episcopi,  seu  primae 
classis  sacerdotes,  aequaliter  ab  Ecclesia  et¬ 
iam  secundae  classis  sacerdotibus  seu  pre¬ 
sbyteris  in  actu  secundo  conferebatur  ;  et 
ideo  ipsi  etiam  presbyteri  tunc  Episcopi  seu 
Antistites  “sunt  aliquo  modo  vocati  :  sicut 
contra  Sacerdotes  primi  ordinis  subinde  vo- 
cabantur^  presbyteri,  ut  patet  exi  Timoth. 
iv.  et  v.  et  notavit  S.  Chrysost.  hom.  41. 
Postea  autem  cum  aucta  Ecclesia,  ex  hac 
concessione  speciali  sacerdotibus  secundae 
classis  per  dispensationem  facta,  dissensio¬ 
nes  et  schismata  orirentur,  desiit  ea  potestas 
ipsis  ultra  committi.  Itaque  quoad  jurisdi¬ 
ctionem  distinguendum  est  inter  actum  pri¬ 
mum  et  secundum.  In  actu  primo,  seu  in 
debito,  jus  divinum  plus  jurisdictionis  con¬ 
fert  Episcopo  quam  Sacerdoti ;  quia  ratione 
Episcopalis  muneris  Ecclesia  plus  juris  illis 
debet  conferre,  quam  sacerdoti  debeat.  At 
in  actu  secundo  aequalem  jurisdictionem  po¬ 
test  tribuere  simplici  sacerdoti  et  Episcopo, 
ut  olim  contigisse  constat,  ac  de  Chorepi¬ 
scopis  docet  Bellarm.  cap.  17.  Recte  vero 
in  hanc  rem  observat  Joan.  Morinus  in  lib. 
de  SS.  Ordinationibus  pari.  3.  Exerc.  3. 
cap.  3.  num.  13.  et  46.  «  Non  omnia  statim 
constituisse  Apostolos,  quae  ipsis  Christus 
imperaverat,  sed  paulatim  ut  sese  dabat  oc¬ 
casio,  praesertim  quae  Ministrorum  creatio¬ 
nem  spectabant.  Non  modo  enim  inutile,  sed 
etiam  molestum  illis  fuisset,  in  ipsissimis 


Ecclesiae  incunabulis  sacrorum  Ministrorum 
multitudinem  et  apparatum  ad  sacrificandum 
habere,  quem  postea  decreverunt  :  plures 
alias  sacrorum  Ministri  saepe  fuissent  quam 
auditores.  In  primis  illis  initiis  vix  erat  A- 
postolis  opus  presbyterorum  primatu,  quia 
ipsi  ubique  aderant,  et  Episcoporum  vice 
fungebantur.  Ut  quid  creassent  Episcopos 
in  locis  in  quibus  ipsi  vivebant,  et  Episcopo¬ 
rum  provinciam  administrabant  ?  Cum  quis 
igitur  dicit,  in  illis  initiis  nullos  fuisse  in  Ec- 
•  clesia  Episcopos,  diversa  ratione  et  verum 
et  falsum  dicit.  Verum,  quia  aut  nullus  re¬ 
vera  tunc  presbyter  ab  Apostolis  factus  erat 
aliis  superior ;  aut  si  qui  fuerunt,  erant  ra¬ 
rissimi ;  eo  quod  circumstans  necessitas  hoc 
esse  faciendum,  nondum  eos  admoneret. 
Falsum,  quia  tunc  erant  Apostoli  unicuique 
principali  Ecclesiae  praesidentes,  e  qua  vici¬ 
nas  ut  Episcopi  facile  regebant.  Verum  mul¬ 
tiplicatis  discipulis,  et  Evangelio  gentibus 
per  varias  orbis  regiones  disseminato,  non 
potuere  amplius  Apostoli  officium  Episcopa¬ 
le  per  seipsos  praestare,  sed  necesse  fuit,  il¬ 
los  in  variis  civitatibus  Episcopos  constitue¬ 
re,  quorum  ope  Ecclesias  ut  Archiepiscopi 
et  Primates  regebant.  Hoc  autem  Apostoli 
fecerunt,  non  proprio  arbitrio  aut  humano 
sensu  ducti,  sed  Spiritu  S.  impulsi,  qui  in¬ 
spirabat  illis  quaecumque  ad  bonum  Eccle¬ 
siae  regimen  conducebant.  »  Ita  Morinus  ; 
\qui  in  num.  seqq.  idem  in  particulari  prae¬ 
stat,  progressum  Evangelicee  praedicationis 
velut  in  tabella  describens.  Ex  quibus  omni¬ 
bus  facillime  dissipantur  nebulae  Puritanicae 
ab  Amesio  aliisque  hic  ex  SS.  Script.  obje¬ 
ctae. 

Bellarm.  2.  :  Apostoli  jure  divino  majores 
fuerunt  70.  discipulis  :  sed  Episcopi  Aposto¬ 
lis  succedunt,  et  presbyteri  70  Discipulis  : 
ergo  Episcopi  presbyteris  majores  sunt  jure 
divino.  Nec  evadit  Amesius  cum  ait  :  «  Nisi 
in  assumptione,  Episcopi  ita  dicantur  succe- 
dere  Apostolis,  ut  sint  etiam  Apostoli,  vel 
eumdem  gradum  cum  ipsis  obtineant,  idque 
jure  divino;  syllogismus  est  falsus  quoad 
formam  ».  Nam  certum  est  ex  concil.  Neo- 
caes.  cap.  13.  SS.  Damaso,  Hieron.,  August., 
Leone  M.,  etc.  :  Episcopos  succedere  Aposto¬ 
lis  :  yEque  saltem  certum  est,  Episcopos 
(excepto  Romano),  non  succedere  in  ipso 
Apostolatu,  ut  tom.  1.  lib.  iit.  probatum 
est.  Restat  ergo  ut  succedant  in  munere 
Episcopali.  Magis  futile  est  quod  subdit 
Amesius  :  «  Si  nonnulli  Patres  ludant  ejus- 


VINDICIAE 


422 

modi  comparationibus  ,  usum  posteriorum 
temporum  spectantes,  hoc  jus  divinum  non 
attingit  » .  Nempe  sanctorum  Patres  et  con¬ 
cilia  in  re  tam  seria  ludunt  Amesio  !  nec 
sunt  Novatori  satis  venerandae  antiquitatis. 

Bellarm.  3.  :  Ipso  tempore  Apostolorum 
presbyteri  suberant  Episcopis  I  Tim.  v. 
vers.  19.  Adversus  presbyterum  accusa¬ 
tionem  noli  recipere ,  nisi  sub  duobus  vel 
tribus  testibus.  Peccantes  coram  omnibus 
argue ,  ut  et  eseteri  timorem  habeant.  Qui¬ 
bus  verbis  posset  clarius  exprimi  officium  et 
auctoritas  judicis  in  subditos?  Hinc  certe 
colligitur,  Episcopum  exequi  tria  illa  solem- 
nia,  quibus  apud  Romanos  judicis  officium 
continetur  :  Dat  enim  petentibus  in  presby¬ 
teros  actionem,  et  actionis  formulam  :  Cog¬ 
noscit  de  controversiis  :  Et  jus  dicit,  sive 
lite  contestata  sententiam  pronuntiat,  non 
tantum  in  presbyteros,  sed  omnes  Christia¬ 
nos.  Hinc  S.  Epiphan.  arguit  super  illud 
Apostoli  cap.  i.  presbyterum  ne  objurgave¬ 
ris.  «  Quid,  inquit,  attinebat  Episcopo  ve¬ 
tare,  ne  presbyterum  objurgaret,  nisi  majo¬ 
rem  ipso  potestatem  haberet?  Non  alicui  ex 
presbyteris  praecipit,  ut  accusationem  contra 
Episcopum  non  admitteret,  aut  ut  Episco¬ 
pum  non  objurgaret,  etc.»  Amesius  praecla¬ 
rum  hic  invenit  effugium  :  «  Nulla,  inquit, 
ibi  fit  mentio  Episcopi,  sed  Timothei  Evan- 
gelistae  ».  At  certe  non  Evangelistam,  sed 
Episcopum  in  tota  ea  Epistola  Paulus  in¬ 
struit,  ut  communiter  interpretes  agnoscunt; 
ac  praecipue  cum  mandat,  ne  manus  cito 
cuiquam  imponat ,  quod  sine  dubio  non  est 
Evangelistae  ut  sic,  etsi  praedicando  Evan- 
gelium  Episcopus  vel  maxime  illud  moni¬ 
tum  Apostoli  11  Timoth.  iv.  vers.  5.  Opus 
fac  Evangelistae ,  impleat.  Caetera  effugia 
Amesii  sunt  multo  ineptiora,  et  plane  indi¬ 
gna  relatu,  nedum  responso  :  uti  et  quae 
th.  seq.  ad  testimonia  SS.  Ignatii,  Clementis, 
Dionysii,  Irenaei,  Tertull.  eludenda  producit. 
Nam  sequentium  saeculorum  testimonia  fa¬ 
cile  admittunt  isti  Puritani  ;  sed  aiunt,  hanc 
fuisse  operationem  mysterii  iniquitatis  Anti- 
christianae.  A  qua  blasphema  calumnia  Pu- 
ritanorum  seu  Presbyterianorum,  aut  potius 
Independentium,  etiam  ex  ipsis  Calvinianis 
Hierarchicis  eos  vindicavit  proprio  tractatu 
Henricus  Hammondus  Theol.  Professor , 
Londini  M.  DC.  LI.  praesertim  contra  Davi- 
dem  Blondellum  Puritanum  Gallum.  Immo  e 
Protestantibus  Jacobus  VI.  Rex  magnae  Bri¬ 
tanniae  in  sua  Monitoria  ex  jure  divino  hanc 


Episcoporum  auctoritatem  supra  Presbyte¬ 
ros  ita  esse  manifestam 'agnovit,  ut  scripse¬ 
rit  :  «Episcopos  in  Ecclesia  esse  debere  tam¬ 
quam  institutionem  Apostolicam,  ac  ordina¬ 
tionem  proinde  divinam,  contra  Puritanos 
semper  sensi...  Quo  studio  in  Episcoporum 
et  Ecclesiasticae  Hierarchiae  defensionem 
semper  incubui,  eodem  in  confusam  illam 
anarchiam  Puritanorum  invectus  sum,  etc.  » 
Porro  quae  novissime  Salmasius  et  Blondel- 
lus  pro  Puritanica  ista  haeresi  commenti 
sunt,  maxime  circa  SS.  Hieron.,  Ignat.,  Poly- 
carp.,  etc.,  erudite  discussit, non  modo  duo¬ 
bus  libris  contra  Salmasium  P.  Dionys.  Pe- 
tavius  in  tom.  III.  Dogm.  Theol.  sed  etiam 
aliis  duobus  libris  in  Appendice  tomi  IV.  e 
cujus  Epilogo,  quia  valde  memorabilia  sunt, 
libet  hic  pauca  adseribere  :  «  Praeposterae, 
inquit,  illius  opinionis  (Puritanicae)  scelus  ac 
pernicies  est  ejusmodi,  ut  ea  recepta  Christi 
leges  et  instituta  violentur,  ac  tota  funditus 
labefactetur  et  intercidat  Ecclesia,  quae  sine 
Episcopatu  et  Ordinum  ac  functionum  dis¬ 
crimine  non  potest  ita,  ut  a  Christo  condita 
est  et  ordinata,  subsistere.  Huc  adde  fune¬ 
stas  et  exitiosas  clades,  quas  ex  hac  haeresi 
partim  accidisse  videbam,  partim,  nisi  in¬ 
tercessum  esset,  eventuras  prospexeram, 
maxime  autem  in  Anglia,  in  quam  pestilen¬ 
tiae  tum  illius  vis  incumbere  coeperat.  Atque 
hic  ibidem  postremo  rerum  est  consecutus 
exitus,  ut  illa  mea  non  tam  conjectura  suspi¬ 
cantis  ,  quam  certo  praevidentis  videatur 
esse  praedictio.  Quamquam  non  mihi  hanc 
assumo  potius,  quam  Jacobo  regi  tribuo, 
illius  parenti  Caroli  I  cujus  miserabilem  ne¬ 
cem  luctuosae  illius  trage  diae  postremus  actus 

exhibuit .  Ergo  id  quod  metuendum  tunc 

erat,  reipsa  factum  auctoribus  iisdem  et  ar¬ 
chitectis  Puritanis,  tandem  illud  regnum 
suis  usurpavit  oculis;  finitimae  ac  longinquae 
terrarum  regiones  et  nationes  non  sine  hor¬ 
rore,  ac  tam  diri  facinoris  exeeratione  didi¬ 
cerunt.  Hic  nimirum  sacrilegae  illius  doctri¬ 
nae  fructus  exstitit  :  hunc  exitum  et  hoc 
operae  pretium  fanatici  Puritanorum  libri 
pepererunt,  qui  excusso  primum  e  populo¬ 
rum  cervicibus  ecclesiasticorum  Principum,  ' 
quod  Christus  imposuerat,  jugo,  alterum 
subinde  civilis  regiique  dominatus,  ab  eo¬ 
dem  injectum  auctore  repulerunt.  »  Monitum 
autem  Jacobi  regis  ad  Carolum  filium  in 
fJxcrtXixu)  Scopio  de  cavendis  Puritanis  hoc 
est  :  «  Hic  e  Ministerio  homines  nonnulli 
praecipites,  ignei,  audaces,  factiosi,  unum 


DE  CLERICIS. 


423 


furoris  sui  praesidium  iu  paritate  colloca¬ 
runt  :  qua  freti  homines  improbi,  audaces, 
imperiti,  pios,  sapientes  et  modestos  redar¬ 
guerent.  Est  haec  paritas  mater  confusionis, 
inimica  unitatis,  quae  est  ordinis  parens  : 
quod  genus  si  ut  in  Ecclesia,  ita  et  in  Re- 
publ.  quoque  obtineret,  omnia  certo  certius 
misceri  necesse  foret.  Si  utramque  ames,  ex 
utraque  pestem  hanc  egere  :  Puritanos,  in¬ 
quam,  quos  nec  beneficiis  devincias,  nec 
jurejurando  fidos  facias,  nec  promissis  con¬ 
stringas  ;  sine  modo  ambitiosos,  sine  causa 
maledicos,  nec  quidquam  spirantes  nisi  se¬ 
ditiones  et  calumnias.  Quibus  una  conscien¬ 
tiae  regula  est,  non  divini  verbi  auctoritas, 
sed  commentorum  suorum  vanitas.  »  Ita 
Jacobus  rex.  Testimonium  hoc  verum  est, 
et  vel  solum  sufficit  ad  confundenda  elogia, 
quae  Nethenus  Amesio  perhibet. 

Porro  confirmantur  praecedentia  omnia 
ex  praxi  perpetua  Ecclesiae,  qua  in  conciliis 
etiam  vetustissimis  non  nisi  Episcoporum  fuit 
auctoritas  judicialis  et  decisiva.  Item,  pluri¬ 
mis  in  locis  legimus  presbyteros  ab  Episco¬ 
pis  excommunicatos,  nusquam  autem  Epi¬ 
scopos  a  presbyteris.  Amesius  1  :  «  Hoc  est 
impudentia  vincere,  non  argumentis  ».  Re¬ 
spondeo  :  Id  quidem  de  Amesio  verissimum 
est,  sed  non  de  Bellarmino.  Subdit  quidem 
Amesius  : «  Eusebius  ipse  a  Bellarm.  hic  lau¬ 
datus,  disertis  verbis  testatur  :  Presbyteros 
et  Diaconos  fuisse  in  synodo  Romana,  lib.  vi. 
cap.  43.  Presbyteros  et  Doctores  fratrum  in 
villis,  in  alia  synodo  fuisse  praesentes,  cum 
aliis  ex  fratribus,  lib.  vn.  cap.  24.  in  alia 
Presbyteros  et  Diaconos  infinitos,  lib.  vn. 
cap.  28.  »  Sed  quid  hoc  ad  rem?  Interfuere 
sane  et  laici,  et  adhuc  in  Tridentino  etiam 
plurimi  :  At  non  quaeritur,  qui  possint  inter- 
esse,  sed  qui  possint  interesse  cum  judiciali 
suffragio?  Amesius  2  :  «  Nusquam  legimus 
in  Scripturis,  excommunicandi  jus  esse  unius 
Pastoris,  sed  legimus  esse  coetus  coacti.  I 
Corinth.  5.  »  Respon.  :  Non  hoc  legimus, 
sed  glossa  haec  est  Puritanica  verborum 
Apostoli  v.  4.  Certe  nec  in  speciem  id  inde 
colligitur,  cum  potius  contrarium  Apostolus 
indicet;  expresse  enim  dicit  :  Ego  judicavi  : 
Nec  nisi  suo  nomine  jubet  in  publico  Corin¬ 
thiorum  consessu,  ad  terrorem  aliorum,  ex¬ 
communicationem  solemniter  infligi,  ut  ex¬ 
ponunt  SS.  Ghrys.,  Ambros.,  Anselmus,ete. 


Ad  CAPUT  XV. 

Haeretici  in  patrocinium  sui  erroris  trahe¬ 
re  conantur  Paulum,  Epist.  ad  Phil.i.  vers.  1 . 
ubi  <(  Ministri  unius  Ecclesiae  distribuuntur 
in  Episcopos  et  Diaconos  ».  Resp.  :  Nomina 
illa,  Episcopus  et  presbyter,  Apostolorum 
tempore  omnibus  sacerdotibus  communia 
fuisse,  licet  res  ipsae  et  potestates  distinctae 
essent.  Sic  Act.  xx.  vers.  28.  Paulus  ad  Se¬ 
niores  Ecclesiae  Ephesinae  ait  :  Attendite 
vobis  et  universo  gregi. ,  in  quo  vos  Spiritus  S. 
posuit  Episcopos ,  hoc  est ,  presbyteros  et 
pastores,  (ut  probabiliter  aliqui  exponunt, 
quamvis  non  improbaliliter  alii  etiam  de 
Episcopis  sub  Ephesino  existentibus  id  acci¬ 
piant),  regere  Ecclesiam  Dei.  Unde  Paulus 
tam  in  Epist.  ad  Philip,  quam  I  Timoth.  m. 
ab  Episcopis  immediate  transit  ad  diaconos, 
non  nominando  presbyteros,  quia  scilicet 
eos  nomine  Episcoporum  intelligit.  Vide 
Corn.  a  Lapide  in  loc.  Apost.  et  quae  supra 
ex  Joanne  Morino  notantur,  ex  quibus  facile 
evanescunt  replicae  Amesinae,  uti  et  ea  quae 
in  th.  10.  ex  Tit.  i.  vers.  3.  et  7.  ac  th.  20. 
ex  I  Timot.  i.  v.  3.  profert.  Ex  promiscuo 
enim  usu  vocis  Episcopi  et  presbyteri,  nul¬ 
lum  potest  desumi  argumentum.  Ejusdem 
rationis  est,  quod  th.  2(.  urget  ex  I  Tim. 
iv.  quod  Timotheo  dicantur  impositae  manus 
a  presbyteris.  Nam  vel  hic  sumitur  presbyte¬ 
rium  stricte,  quod  collatum  est  Timotheo 
per  impositionem  manus  Episcopi,  ut  volunt 
nonnulli  interpretes;  vel  (ut melius  interpre¬ 
tantur  Graeci),  presbyterium  hic  significat 
coetum  Episcoporum.  Ex  Apostolica  enim 
traditione  plures  Episcopi  debent  manus 
imponere  novo  Episcopo  initiando. 

Porro  Achilles  Amesii  et  Puritanorum  om¬ 
nium  desumitur  ex  S.  Hieron.  in  cap.  i.  ad 
Tit.  ubi  ait  :  «  Episcopos  magis  consuetu¬ 
dine,  quam  dispositionis  Dominicae  veritate 
presbyteris  esse  majores  ».  Et  in  Epist.  ad 
Evagrium  ait  «Apostolum  perspicue  docere, 
eosdem  esse  presbyteros,  quos  Episcopos  ». 
Sed  responsio  patet  ex  dictis.  Quidquid  in 
omnem  partem  asseratur ,  illud  semper 
manet  certum,  S.  Hieronymum  de  potestate 
ordinis  minime,  sed  ad  summum  de  pote¬ 
state  jurisdictionis  loqui,  et  forte  non  om¬ 
nino  ubique  constanter  et  eodem  modo  : 
Quod  nullum  Catholicae  veritati  praejudi¬ 
cium  afferre  potest.  Nec  est  operae  pretium 
hic  pluribus  haerere.  Videantur  quae  Peta 


424 


V1NDICLE 


vius  contra  Salmasium  ct  Blondellum  locis 
cit.  item  Hammondus  An  glus  scripsit. 

Urget  Amesius  etiam  S.  Ambrosium,  non 
tantum  in  cap.  iv.  ad  Ephes.  (quod  attulit 
Bellarminus),  sed  etiam  in  I  Tim.  nr.  Qui- 
bus  locis  nedum  S.  Ambr.  ait  «  Primum  pre¬ 
sbyterum  olim  Episcopum  vocatum  »;  sed  e- 
tiam  :  «  Episcoporum  ct  presbyterorum  unam 
esse  ordinationem  ».  Verum  ad  responsio¬ 
nem  Bellarmini,  «  quod  S.  Ambros.  loquatur 
solum  de  ratione  successionis  Episcoporum, ; 
ita  ut  initio  nascentis  Ecclesiae  antiquissimus 
presbyterorum  consueverit  ordinari  Epi¬ 
scopus,  eoque  mortuo  succedere  solitum, 
sine  alia  electione  antiquissimum  item  pre¬ 
sbyterum  :  at  non  neget  (Ambrosius)  pri¬ 
mum  illum  presbyterum  debuisse  iterum 
consecrari,  et  novam  jurisdictionem  acci¬ 
pere)  ;  replicat  Amesius  :«Tum  nullam  cau¬ 
sam  habuisset  »  (ille  creditus  Ambrosius) 
«  dicendi :  Non  per  omnia  convenire  scripta 
Apostoli  cum  Ordinatione,  quae  nunc  in  Ec¬ 
clesia  est.  Tum  etiam  sine  ulla  ratione  pro¬ 
tulisset  exemplum  Episcopalis  privilegii  pre¬ 
sbyteris  apud  yEgyptum  concessi,  quo  con¬ 
signant  chrismate,  si  praesens  non  sit  Episco¬ 
pus  ».  Respondeo  :  Plus  hinc  non  evinci, 
quam  quod  posterioribus  (etiam  Apostolo¬ 
rum)  temporibus,  melius  fuerint  singulorum 
Ministrorum  officia  distincta,  quam  mox 
initio  in  prima  populorum  conversione  fa¬ 
ctum  fuerit,  ubi  fere  promiscue  «  praedica¬ 
bant,  baptizabant,  etiam  subinde  laici,  et 
Scripturas  in  Ecclesia  explicabant  :  postea 
autem  ubi  omnia  loca  circumplexa  est  Ec¬ 
clesia,  rectores,  et  caetera  officia  in  Ecclesia 
sunt  ordinata,  ut  nullus  de  clero  auderet, 
qui  ordinatus  non  esset,  praesumere  offi¬ 
cium,  quod  sciret  non  sibi  creditum.  Hinc 
ergo  nunc  neque  diaconi  praedicant,  neque 
laici  baptizant.  Ideo  non  per  omnia  conve¬ 
niunt  scripta  Apostoli ,  ordinationi ,  quae 
nunc  in  Ecclesia  est,  quia  inter  ipsa  primor¬ 
dia  sunt  scripta  » .  Quae  omnia  optime  con¬ 
veniunt  cum  iis  quae  supra  ex  Morino  nota¬ 
vi,  et  Puritanorum  causam  nihil  penitus 
juvant.  Quid  autem  Ambrosius  velit  per  illa 
verba  :  a  Episcopi  et  presbyteri  una  ordina¬ 
tio  est  »,  mox  sequentibus  declarat,  cum 
ait  :  «  Uterque  enim  sacerdos  est.  Sed  Epi¬ 
scopus  primus  est  ;  ut  omnis  Episcopus 
presbyter  sit,  non  tamen  omnis  presbyter 
Episcopus...  Unde  et  quemadmodum  Epi¬ 
scopum  ordinet,  ostendit.  Neque  enim  fas 
erat,  ut  inferior  ordinaret  majorem.  Neque 


enim  tribuit,  quod  non  accepit  ».  Quibus 
clare  exprimitur  Catholica  doctrina,  quod 
scilicet  inferior  presbyter  non  possit  creare 
Episcopum,  cum  ipse  non  acceperit  ordinem 
et  characterem  Episcopalem.  Porro  privile¬ 
gium  illud  de  presbyteris  ./Egypti  potius 
confirmat  nostram  sententiam.  Si  enim  ex 
jure  et  munere  presbyterorum  ut  sic,  eis 
competeret  confirmare,  cur  non  idem  face¬ 
rent  etiam  extra  ^Egyptum  ubique  ?  Cur  nec 
vestigium  ullibi  reperitur,  quo  indicetur, 
presbyterum  consecrasse  S.  Chrisma?  Nec 
magis  adversariis  favet  S.  Chrysostomus, 
qui  illud  suum  «  ferme  »  mox  explicat,  cum 
subdit  :  «  Sola  quippe  ordinatione  superio¬ 
res  sunt  Episcopi  » .  Sed  en  quanta  in  Ame- 
sio  libido  versandi  verba  tam  aperta,  dum 
ait  :  «  Ordinatione  superiores  esse  idem  est, 
quod  primas  partes  habere  »;  quasi  etiam 
presbyteri  ordinarint ;  cum  tamen  nec  leve 
hujus  rei  vestigium  in  universa  antiquitate 
Ecclesiastica  queat  ostendi.  Illud  enim  ridi¬ 
cula  imperitiae  est,  quod  ex  rationali  Du¬ 
randi  addit :«  Omnes  Presbyteros  praesentes 
manus  imponere  presbyterandis  ».  Equi¬ 
dem,  uti  hoc  omnibus  Catholicis  certum  est, 
ita  notissimum,  non  ideo  presbyteros  omnes 
in  unum  conflatos,  posse  per  manuum  impo¬ 
sitionem  creare  vel  unicum  Sacerdotem. 
Circa  Theodoretum  quoque  nihil  novi  pro¬ 
fertur. 

Tandem  producitur  August.  epist.  19.  ad 
Hieron.  sic  scribens  :  a  Quamvis  secundum 
honorem  vocabuli  jam  Ecclesiae  usus  obti¬ 
nuit,  quod  Episcopatus  presbyterio  major 
sit,  in  multis  tamen  Augustinus  Hieronymo 
minor  est.  »  Bell.  :  Sensus  est,  ante  Christi 
tempora,  nomina  ista,  Episcopus  et  presby¬ 
ter,  non  erant  honoris  vocabula,  nunc  au¬ 
tem  sunt  :  et  secundum  haec  nomina,  Au¬ 
gustinus  Hieronymo  major  est,  quamvis  aliis 
multis  nominibus  Augustinus  Hieronymo 
minor  sit.  Amesius  I.  «  Bellarminus  facit 
Augustinum  otiose  et  inepte  philosophari 
de  nominum  usu,  qui  fuit  ante  omnia  Chri¬ 
sti  tempora.  »  At  cur  hoc?  cur  non  vel  uni¬ 
cum  testimonium  adducit,  unde  constet,  vo¬ 
cabula  illa  fuisse  honoris  et  dignitatis  signi¬ 
ficativa?  Amesius  2.:«  Nullus  talis  usus  fuit 
horum  nominum  ante  Christiana  tempora 
sine  significatione  honoris».  Sed  hoc  falsum 
esse  docebunt  jurisconsulti,  qui  in  Pandectis 
legunt,  munus  fuisse  apud  Romanos  quo¬ 
rumdam  ,  qui  «  Episcopi  panum  »  diceban¬ 
tur.  Anne  hoc  honoris  et  dignitatis?  Amesius 


DE  CLERICIS. 


425 


3.  :  «  Facit  Beilarminus  Augustinum  sibi  pro 
scopo  habuisse  propositum,  ut  se  Hierony¬ 
mo  majorem  prsedicaret,  quod  est  plane 
contrarium  ejus  menti.  In  summa  Beilarmi¬ 
nus  ita  nugatur,  ut  faciat  Augustinum  insa¬ 
nire  ».  Resp.  :  Expositio  Bellaumini  est  valde 
clara,  et  verbis  Augustini  respondens  :  quo¬ 
modo  autem  inde  scopus  ille  perversus  Au¬ 
gustino  affingatur,  fateor  me  assequi  non 
posse.  Quid  enim  nisi  humilitatem  redolet, 
si  Episcopus  simplici  sacerdoti  dicat :  «  Ego 
quidem  te  dignitate  Ecclesiastica,  tu  vero 
me  sapientia  et  virtute  antecellis  ?  »  In  sum¬ 
ma,  Amesius  pro  furiosi  sui  Puritanismi  de¬ 
fensione  et  nugari,  et  calumniari,  et  insanire 
voluit,  ideoque  jure  merito  a  Protestantibus 
hierarchicis  Anglia  expulsus  est. 

Quantum  ad  Gerhardum,  nihil  fere  is  ad- 
fert,  quod  novam  solutionem  exigat.  Vana 
complacentia  et  jactatio  est,  quod  th.  22.  23. 
24.  gloriatur,  Hieronynum  (et  consequenter 
Anselmum  et  Sedulium,)  a  Bell.  :  concedi 
Protestantibus.  Hoc  quippe  valde  falsum 
est,  in  primis  quoad  ordinationem  :  deinde, 
etsi  quoad  potestatem  jurisdictionis  alicubi 
videatur  Hier,  hsesitasse,  alibi  tamen  satis 
clare  pro  communi  dogmate  locutus  est. 
Deinde  meminisse  debebat,  quod  S.  Hiero- 
nym.  in  Epist.  ad  Nepot.  expresse  compa¬ 
rant  Episcopos  cum  Aarone  ,  et  filios  ejus 
cum  Sacerdotibus.  Unde  ex  ipso  Hierony¬ 
mo  evanescit  illa  cavillatio,  qua  th.  29.  Bel- 
larmini  argumentum  ex  Hieronymo  desum¬ 
ptum  conatur  eludere,  eo  quod  non  sit  ex 
sensu  litterali  depromptum.  Quomodocum 
que  autem  torqueantur  verba  S.  Hieron. 
illud  semper  certum  manet ;  eum  aperte 
Episcopum  presbytero  praeposuisse  ob  or¬ 
dinationem;  et  alicubi  etiam  quoad  jurisdi¬ 
ctionem,  quod  nobis  satis  est.  Th.  32.  infir¬ 
mare  conatur  argumentum  Bellarmini  ex 
Yet.  Test.  dum  ait  :  «  Si  Beilarminus  con¬ 
stare  sibi  velit,  dicendum  fuerit,  solos  Rom. 
Pontifices  succedere  summis  Sacerdotibus 
Yet.  Test.  Episcopos  autem  et  presbyteros 
succedere  minoribus,  diaconos  Levitis.  At¬ 
qui  hac  ratione  in  fumum  abit  praesentis  ar¬ 
gumenti  nervus,  ac  contrarie  potius  ex  hac 
Yet.  Test.  figura  colligitur.  »  Resp.  :  Debe¬ 
bat  Gerhardus  meminisse  Aaronem  et  succes¬ 
sores  ejus  tantum ‘unius  gentis  israeliticae 
fuisse  Pontifices;  in  Ecclesia  autem  Christia¬ 
na  comprehendi  omnes  Gentes;  quae  proinde 
singulos  debent  habere  Antistites,  et  omnes 
etiam  Antistites  unum  communem  :  quorum 


omnium  figuram  proportionali  modo  gessit 
Summus  V.  T.  Pontifex.  Iterum  th.  33.  34. 
opponit  non  tam  Bellarminum  Bellarmino, 
quam  Hieronymum  Hieronymo.  Sed  negare 
non  potest  Gerhardus,  S.  Hieronymum  in 
Epist.  ad  Marcellin.  aeque  ac  alios  Patres 
dicere  :  Episcopos  succedere  Apostolis,  pres¬ 
byteros  LXX  discipulis.  Neque  etiam  ne 
gare  audet,  Apostolos  divino  jure  superiores 
fuisse  LXX  discipulis.  Quidni  ergo  evidenter 
hinc  inferatur  nostra  conclusio  ex  Hierony¬ 
mo  in  hoc  aeque  ac  ex  aliis  Patribus ;  esto 
quod  Hieronymus  puncto  alicubi  quoad  ju¬ 
risdictionem  visus  sit  haesitare. 

Aliae  comparationes  a  Bellarmino  ex  SS. 
Patribus  allatae,  e  quibus  Gerhardus  vult 
antilogiam  conflare,  nihil  contra  principa¬ 
lem  illam  et  rigorose  veram  cotaparationem 
militant.  Nam  Apostoli  quoad  potestatem 
ordinariam,  in  qua  omnibus  et  singulis  suc¬ 
cederetur,  sine  dubio  pollebant  potestate 
Episcopali  quoad  ordinem  etjurisdictionem  : 
LXX  discipuli  autem  presbyterorum  mu¬ 
nere  fungebantur.  At  quod  subinde  Episco¬ 
pus  a  SS.  Patribus  comparetur  Deo,  pres¬ 
byter  Christo,  diaconus  Apostolis  etc.  valde 
improprie  dictum,  et  longe  petitum  est.  Ex 
hac  posteriori  comparatione  nimis  analogi¬ 
ca,  (aut  potius  sequivoca)  nullum ;  ex  priori 
autem  satis  univoca  firmum  argumentum 
ducitur;  junctis  praesertim  iis,  quae  ad  prae¬ 
cedens  cap.  adduximus,  contra  quae  nihil 
urgent  cavillationes  Gerhardi. 

Acl  CAPUT  XIX. 

Coelibatum  perpetuum  Sacris  Ordinibus 
recte  annexum  fuisse  Beilarminus  hoc  cap. 
solide  demonstrat;  sed  antequam  ejus  argu¬ 
menta  proferantur,  exponendi  sunt  errores 
Novatorum. 

Lutherus,  Calvinus,  eorumque  sequaces 
dicunt  :  Statum  coelibatus,  viduitatis,  aut 
virginitatis  neque  nobiliorem,  neque  Deo 
gratiorem  esse-  statu  conjugii.  Etsi  enim 
Christus  Matth.  ix.  x.  xi.  xir.  apertissime  do¬ 
cuerit,  voluntaria  continentia}  professione  se 
adstringere,  opus  esse  regni  coelestis  meri¬ 
torium,  uti  S.  Hieron.  exponit  cum  aliis  Pa¬ 
tribus.  Calvinus  tamen  in  Harmonia  conten¬ 
dit,  Christi  mentem  esse  penitus  contrariam; 
scilicet  Christum  «  voluisse  dissuadere  coeli¬ 
batum  >),  quem,  virtutem  reputare,  censet 
esse  «  stultam  imaginationem  »  :  Apostolos 
autem  respondentes  Christo  :  Si  xta  est  causa 


426 


VINDICLE 


hominis  cum  uxore ,  non  expedit  nubere ,  etc., 
arguit  impie  «  ingratitudinis  ».  S.  Hierony¬ 
mum  denique,  quod  Virginitatem  matrimo¬ 
nio  anteposuit,  ait  :  «nimis  loculentum  per¬ 
versi  ingenii  specimen  edidisse  ».  Denique 
vocat  «  fascinum  Satante  ,  foveam  et  la¬ 
queum  exitialem  ».  Similia  passim  habet 
Lutherus,  ac  praesertim  in  Serm.  de  conju¬ 
gio,  ubi  non  tantum  coelibatum  ait  viliorem 
matrimonio,  sed  etiam  «  lenonem  »  appel¬ 
lare  non  erubuit,  qui  a  conjugio  abstineat. 
Et  in  lib.  de  servo  arbit.  cap.  58.  ait  «  Quid 
carnalius  ?  Immo  quid  magis  impium,  sacri¬ 
legum  et  blasphemum  dici  potest,  quam  id 
quod  Hieronymus  solet  :  Virginitas  coelum, 
conjugium  terram  implet.  » 

II.  —  Docent,  Matrimonium  omnibus  im¬ 
peratum,  necessiarumque  esse.  Luther.  loc. 
cit.  «  Uti  non  est  in  meis  viribus  situm,  ut 
non  sim  vir,  tam  non  est  etiam  mei  juris  ut 
absque  muliere  sim  :  nec  enim  est  libera 
electio,  sed  res  natura  necessaria,  ut  marem 
fceminae,  et  hanc  illi  sociari  oporteat.  Ver¬ 
bum  illud  Gen.  i.  Crescite  et  multiplicamini, 
non  est  prseceptum,  sed  plusquam  prsece- 
ptum,  divinum  puta  opus,  quod  non  est  no¬ 
strarum  virium,  ut  vel  impediatur,  vel  omit¬ 
tatur  :  sed  est  tam  necessarium,  quam  edere, 
bibere,  purgare,  mucum  emungere,  etc.  » 
Tandem  adulteria  suadens  subdit  :  «  Si  tu 
conjux  nolueris,  alia  volet :  Si  Domina  nolit, 
veniat  ancilla  ».  Nec  dubitavit  spurcissimus 
leno  Albertum  Cardinalem  Archi-Episcopum 
Magdeburgensmi  et  Moguntinum  alloqui  in 
Epist.  quae  exstat  toni.  IX.  Operum  Luth. 
Germ.  Wirteb.  fol.  226.  his  verbis  :  «  Nisi 
Deus  miraculum  faciat,  et  ex  viro  Ange¬ 
lum,  non  video,  quomodo  sine  offensa,  et 
ira  Dei  ,  possit  manere  sine  conjuge.  Et 
horribile  est,  si  absque  uxore  inveniatur  in 
morte.  Quid  enim  respondebit  Deo  interro¬ 
ganti  :  Ergo  te  creavi  marem,  qui  non  solus, 
sed  cum  uxore  debet  esse  :  ubi  tua  uxor? 
etc.  »  His  similia  habet  Calvinus.  Non  po¬ 
tuere  profecto  hi  Veneris  sacerdotes  de  ipsis 
belluis  spurcius  et  abjectius  loqui.  Et  tamen 
hodieque  non  erubescunt  Calixtus,  Titius 
etc.  propugnare,  «  nihil  in  iis  verbis  »  su¬ 
um  Patriarcham  «  dixisse,  nisi  quod  rectum 
et  pium  est.  »  0  spurcum  Evangelion  ! 

III.  —  Docent  :  Sacerdotes  et  Religiosos 
posse  ac  debere  conjugium  inire,  quocum¬ 
que  tandem  conti  nentise  perpetuse  voto  ob¬ 
stricti  sint.  Unde  Calvinus  lib.  iv  Instit.  cap. 
12.  §.  23.  coelibatum  Sacerdotum  vocat  : 


«  Sanctitatem  foetidam,  et  prohibitionem 
matrimonii  Sacerdotibus  impia  tyrannide» 
non  modo  contra  Dei  Verbum,  sed  etiam 
contra  omnem  aequitatem,  factam.  »  Idem 
grunniunt  communiter  in  grege  Lutheri. 
Praecessit  olim  Vigilantius  haereticus,  de  quo 
ait  S.  Hieronym.  «  Proh  nefas !  Episcopos 
sui  sceleris  dicitur  habere  consortes,  si  ta¬ 
men  Episcopi  nominandi  sunt,  qui  non  or¬ 
dinant  diaconos,  nisi  prius  uxores  duxerint, 
nulli  coelibi  credentes  pudicitiam.  »  Funda¬ 
menta  hujus  erroris  etiam  jecit  Christiano¬ 
rum  Epicurus  Jovinianus,  dum  docuit  : 
«  Virginitatem  non  praestare  matrimonio  ;  » 
Quo  dogmate  audito,  Sanctimoniales  non¬ 
nullae  retrospexerunt  ad  nuptias,  ut  refert 
S.  August.  lib.  de  haeres,  cap.  Non  tamen 
ea  haeresis  tunc  ad  deceptionem  alicujus 
Sacerdotis  pervenit.  Gloria  enim  haec  debe¬ 
batur  Evangelio  Lutheri. 

Contra  assertio  Catholica  est  :  Votum 
continentiae  annexum  esse  Ordinibus  Sacris, 
ita  ut  nec  ducere  uxores,  nec  uxoribus  an¬ 
tea  ductis  post  ordinationem  uti  liceat; 
positivo  quidem  jure,  sed  antiquissimo  et 
aequissimo,  et  quod  nullo  modo  expediat  ut 
hoc  tempore  relaxetur.  Nodum  in  scirpo  hic 
quaerit  Amesius,  dum  quiritatur  :  <c  Bellar- 
minum  obscure  et  sophistice  hic  agere  ». 
Sed  numquid  clare  de  Ordinibus  Sacris  lo¬ 
quitur  ?  quid  autem  notius,  quam  eo  nomi¬ 
ne  intelligi  subdiaconatum ,  et  qui  supra 
eum  sunt  ordines?  Quod  ex  Durando  subdit, 
parum  aut  nihil  huc  pertinet  :  Sive  enim  ea 
obligatio  continentiae  sit  ex  voto  implicito 
susceptioni  subdiaconatus  annexa,  sive  ex 
praecepto  ecclesiastico,  nostra  quantum  ad 
praesentem  controversiam  nihil  refert.  Inepte 
etiam  Amesius  cavillatur,  cum  ait :  «  Abs¬ 
que  ratione  fingi  jus  Apostolicum  univer¬ 
sale  et  perpetuum,  quod  non  est  divinum ; 
alioquin  eadem  ratione  distingui  posse  jus 
propheticum  a  divino  ».  Resp.  :  Prophetae 
universim  missi  sunt  ad  vaticinandum  et 
exhortandum  populum  sine  ulla  jurisdicti¬ 
one  et  potestate  legislativa  :  secus  Apostoli, 
qui  sicut  Act.  xv.  ita  post,  plura  alia  decreta 
sanxerunt,  qum  sunt  juris  non  divini,  sed 
ecclesiastici,  ut  proinde  a  successoribus 
absolute  mutari,  aut  saltem  dispensatione 
in  certis  casibus  mitigari  queant.  Falsum 
denique  est,  quod  ait  :  «  Bellarminum  sibi 
contradicere  :  dum  huic  coelibatui  omnia  tri¬ 
buit,  quse  sunt  juris  divini ,  et  tamen  ne¬ 
gat  esse  juris  divini.  »  Resp.  :  Jus  divinum 


DE  CLERICIS. 


427 


est,  quod  ab  ipso  Deo  increata  sua  auctori¬ 
tate  constitutum  est :  quale  hic  non  reperi- 
tur.  Si  Puritanus  illas  leges  positivas  Eccle¬ 
siae  agnosceret,  facile  videret  plures,  qua¬ 
rum  observantiam  nullibi  expedit  hoc  tempore 
(saltem  respectu  integrae  commundatis),  re¬ 
laxari.  Ex.  gr.,  ut  S.  Eucharistia  sumatur  a 
jejunis  :  ut  Sacrificium  incruentum  nonnisi 
cum  sacris  vestibus  celebretur  etc.  His  prae¬ 
missis 

§•  I. 

Probatur  assertio  Catholica. 

I.  —  Ex  Tit.  i.  v.  8.  Oportet  Episcopum 
esse  sobrium ,  castum,  et  continentem.  Quia 
enim  castitas  communis  est  etiam  conjuga¬ 
tis,  ideo  ut  notant  SS. Hieron.,  Eusebius  etc. 
Apostolus  addidit  continentem  ab  uxoris  am¬ 
plexibus.  Amesius  :  «  Id  quod  ex  Scripturae 
praeceptis  probari  potest,  est  sine  dubio  ju¬ 
ris  divini.  Sed  coelibatus  juxta  Bellarim  non 
est  juris  divini,  sed  Apostolici  :  ergo  Bel- 
larminus  hujusmodi  loca  Scripturae  vel  rixae 
tantum  causa,  vel  contra  conscientiam  suam 
in  ista  causa  profert».  Resp.  :  Falso  assu¬ 
mitur  :  Omne  id  esse  juris  divini,  quod  ex 
praeceptis  Scripturae  habetur.  Instantia  ma¬ 
nifesta  habetur  Act.  xv.  in  decreto  Aposto¬ 
lorum  de  abrogatione  legalium.  Tale  et  hoc 
coelibatus  praeceptum  esse  excan.  27.  Apost. 
testatur  S.  Clemens.  Falso  etiam  contendit 
Amesius  nomen  continentiae  hic  accipi, 
prout  continentia  est  communis  omnibus  fi¬ 
delibus.  Certe  locus  ab  eo  citatus  I  Corinth. 
ix.  vers.  25.  ubi  agitur  de  certantibus  in  a- 
gone,  manisfeste  loquitur  de  continentia  ab 
omni  libidine,  ut  communiter  interpretes. 
Praeterea  per  verbum  ly^crcT)  continentem 
a  re  uxoria  significari,  satis  indicat  nomen 
veterum  haereticorum,  qui  Encratiae  dicti 
sunt,  eo  quod  ita  continentiam  extollerent, 
ut  matrimonium  damnarent. 

II.  —  Arg.  :  Nemo  militans  Deo  implicat 
se  negotiis  saecularibus.  II  Timoth.  ii.  vers. 
4.  Sed  talia  sunt  nuptiae,  quae  hac  de  causa 
a  Basilio  M.  «  Pedicae  »  vocantur  :  ergo. 
Amesius  frustra  negat  manifestam  experien¬ 
tiam  :  frustra  «  uxorem  piam  depreedicat, 
non*  impedimentum,  sed  auxilium  tam  in 
vita  spirituali,  quam  in  re  familiari  » .  Nam 
et  rara  avis  est  uxor  pia,  prudens,  fortis,  etc. 

«  procul  ct  ab  ultimis  finibus  pretium  ejus.  » 
Longissime  superat  major  pars  meliorem. 


Et  quamvis  alicui  ea  felicitas  obtingat,  sunt 
nihilominus  in  conjugio  etiam  cum  pia,  mo¬ 
lestiae  ineluctabiles,  ut  praeclare  ostendit  S. 
Chrystost.  in  I  Corinth.  vii.  Quod  addit : 
«  Eadem  ratione  concludi  posse,  Episcopum 
domui  suae  non  debere  preeesse,  contra  I 
Tim.  m.  4.  »  Resp.  :  Apostolum  ibi  loqui  de 
eo,  qui  ad  episcopatum  ex  conjugio  assu¬ 
mendus  sit :  ut  consideretur,  an  familiae  suae 
praefuerit,  ut  homo  frugi  et  industrius ;  cum 
alioquin  sperari  non  posset,  quod  bene  prae- 
futurus  sit  familiae  Dei,  qui  male  praefuerit 
suae.  Deinde  postest  quis  absolute  domui 
suae,  sine  implicatione ,  praeesse  :  si,  ut  in 
fine  tom.  I.  dixi,  oeconomica  non  per  se  tra¬ 
ctet,  aut  in  ea  incidenter  excurrat  :  uti  de 
regimine  Principatus  saecularis  Episcopatui 
annexi,  dictum  est.  Unde  evanescunt  cavilli 
Amesii  et  Gerhardi. 

III.  —  Arg.  :  Vacandum  estconjugibus  ex 
consensu  ad  tempus,  ab  opere  nuptiarum, 
ut  orationi  possint  instare  I  Corinth.  vii. 
vers.  5.  Ergo  homines  sacrati  perpetuo  de¬ 
bent  ab  eo  vacare,  quia  quotidie  orationi 
insistere  debent.  Et  in  Vet.  Test.  Exod.  xii. 
v.  11.  et  xi.  vers.  Io.  Continentia  ab  uxori¬ 
bus  in  primis  requirebatur  ab  iis  qui  Deo 
propinquaturi,  vel  rem  sacram  tractatur  j 
erant.  Quod  si  sacerdotes  Levitici  toto  tem¬ 
pore,  quo  per  vices  suas  Deo  ministrabant, 
tenebantur  a  domo  et  uxore  abesse,  quanto 
magis  convenit  Sacerdotes  Christianos  ab 
uxoribus  semper  abstinere,  qui  semper  Deo 
ministrant;  et  si  illi,  qui  Christum  signifi¬ 
cabant  (ut  vult  Calvinus),  debuerunt  ultra 
humanum  modum  se  purificare  abstinendo 
a  venere,  quanto  magis  purificare  se  debent, 
qui  Christum  ipsum  quotidie  tractant?  Ame¬ 
sius  1.  infert  :  «  Ergo  etiam  omnibus  Chri¬ 
stianis  perpetuo  a  nuptiis  abstinendum,  quia 
omnibus  dicitur  I  Thess.  v.  vers.  17.  Sine 
intermissione  orate.  »  Resp.  :  Nimis  lata  est 
disparitas  :  nam  sacrati  homines  ex  proprio 
munere  obligantur  stricte  ad  continuas  ora¬ 
tiones  ;  cum  e  contra  laici  nullo  stricto  prae¬ 
cepto  teneantur,  sed  tantum  illis  suadeatur, 
ut  sint  frequentes  in  orando.  Ut  nihil  jam 
dicam  de  Sacrificio  incruento,  quod  a  novo 
Evangelio  Calvini  exploditur.  Porro  exem¬ 
plum  Davidis,  quod  Amesius  Sacerdotibus 
opponit,  nil  penitus  urget.  Praeterea  mani¬ 
feste  falsum  est,  Davidem  «  frequentiorem 
et  spiritualiorem  in  oratione  fuisse,  quam 
sacratorum  Papalium  ullum».  Quam  multos 
enim,  teste  historia  Ecclesiastica ,,  sanotos 


428 


VINDICIAE 


Sacerdotes  constat  se  totos  studio  orationis 
mancipasse,  nec  quidquam  aliud  nisi  cum 
Deo  tractasse  ?.  Quod  denique  «  abstinen¬ 
tiam  a  conjugibus  Vet.  Test.  Sacerdotibus 
praeceptam  in  tempore  vicis  suae  »,  Amesius 
«  referat  ad  meram  caeremonialem  obser¬ 
vantiam  jam  antiquatam,  frivolum  est.  Fuit 
enim  revera  moralis  ratio,  ut  nimirum  osten¬ 
deretur,  quanta  cordis  et  corporis  munditia 
colendus  sit  Deus. 

IY.  —  Idem  probatur  ex  conciliis  Ancyr., 
Neocaesar.,  Nicaen.,  Carth.  II.  et  IY.  Item  ex 
consensu  Patrum  tam  Graecorum  quam  La¬ 
tinorum.  Amesius  ab  his  omnibus  facile  se 
expedit.  Ait  enim.  1.  :  «  Decreta  Conciliorum 
non  sunt  juris  Apostolici  ».  At  testantur  ta¬ 
men  concilia  se  idem  statuere  quod  Apo¬ 
stoli,  uti  Carthaginiense  II.  can.  2.  expresse 
dicit  :  «  Omnibus  placet,  ut  Episcopi,  Pre¬ 
sbyteri,  Diaconi,  pudicitiae  custodes  etiam 
ab  uxoribus  se  contineant,  ut  quod  Apostoli 
docuerunt,  et  ipsa  servavit  antiquitas ;  nos 
quoque  custodiamus  ».  Ait  2. :«  Nullum  con¬ 
cilium  generale  antiquum  a  Bellarm.  pro¬ 
ferri,  quod  diserte  confirmet  id  quod  est  in 
quaestione  ».  Resp.  :  Vana  est  haec  evasio. 
Nam  concilium  Nicaenum  magnum  canon. 
3.  interdicit  Episcopo,  Presbytero,  Diacono, 
ne  domi  mulierem  ullam  habeat,  praeter  ma¬ 
trem,  sororem,  amitam  ;  ubi  nulla  fit  expres¬ 
sa  mentio  uxoris.  Quis  vero  non  videt,  de¬ 
buisse  hanc  primo  loco  inter  excepta  sponi, 
si  cum  ea  habitare  et  consuescere  liceret? 
Praeterea  cur,  quaeso,  prohibetur  illis  coha- 
bitatio  mulierum,  si  uxorati  esse  possint, 
magis  quam  cuivis  alteri  marito  ?  nonne 
uxores  habere  ancillas  possunt  in  eadem 
domo?  Ad  hoc  obmutuit  Amesius.  Qui 
etiam  non  negat  SS.  Patres  idem  passim 
quod  nos  sensisse  ;  sed  mavult  dicere,  SS. 
Epiphan.  Chrysost.,  Cyril.,  Cyprianum,  Am¬ 
brosium,  Hieronymum,  August.,etc.  «  Lar¬ 
vatae  et  imaginariae  sanctitatis  laudem  et  ad¬ 
mirationem,  perversa  quadam  aemulatione, 
quasi  contagione  quadam,  contraxisse  a 
Marcionitis,  Encratitis,  Montanistis,  et  aliis 
haereticis».  Responsio'  :  Haeretico-Catharo 
dignissima!  quae  satis  prodit,  cujus  spiritus 
sit  hic  leno  Galvinicus.  Raitiones  quas  pro 
ccelibatu  Sacerdotum  Bellarminus  adducit, 
infra  opportunius  referemus.  Porro  testimo¬ 
niis  sanctorum  Patrum  adjunxit  Bellarm. 
exempla.  Nam,  inquit,  a  tempore  Apostolo¬ 
rum,  omnes  Episcopi,  presbyteri,  aliique 
Ecclesiastici,- quorum  vitas  habemus,  et  quos 


unquam  laudatos  audivimus,  continentes 
fuerunt,  neque  ullum  exemplum  probati  viri 
in  contrarium  afferri  potest.  Similia  habet 
in  Judicio  de  lib.  Concordiae,  mendae.  XV. 
Quotquot,  inquit,  ab  Apostolorum  tempori¬ 
bus  Episcopi  etj  Presbyteri  celebres  et  lau¬ 
dati  fuerint,  etc.  Certe  unum  aliquem  lau¬ 
datum  Episcopum,  presbyterum,  diaconum, 
subdiaconum,  aut  monachum,  qui  uxorem 
dixerit,  aut  ex  uxore  ante  ducta  filios  pro¬ 
creaverit,  adhuc  adversarii  in  tota  antiqui¬ 
tate  invenire  minime  potuerunt.  Operae  pre¬ 
tium  proinde  erit  excutere. 

§  II. 

y 

An  G.  Titius  ullum  laudatum  Sacerdotem  non 

coelibem  aut  continentem  a  temporibus  Apo¬ 
stolorum  produxerit! 

Titius  in  suae  Ostensionis  Summariae  cap. 
9.  num.  4.  ait  :  «  Bellarminum  mendacii  et 
apertae  falsitati  s  in  hoc  convincere  nullo  ne¬ 
gotio  licet».  Et  num.  3.  vocat  «sesquipedale 
mendacium,  cujus  socium  Ex-bermannum  se 
profiteri  voluit.  Iren.  l.part.  cap. 4. num.  6  ». 
Cogita  lector,  quid  potius  hic  mirere,  petu- 
lantiamne  in  conviciando  ?  an  in  fallendo 
confidentiam  ?  aut  ridiculam  in  emendican¬ 
dis  a  suo  Calixto  exemplis  inopiam?  Pi’or- 
sus,  si  confirmare  Bellarinini  meamque  asser¬ 
tionem  voluisset,  vix  aptius  id  potuisset. 
Evidenter  enim  nobis  hinc  constat,  miseros 
scrutantes  defecisse  scrutinio,  et  nec  unicum 
in  sex  primis  saeculis  reperire  potuisse,  qui 
Sacerdotii  simul  et  mariti  munei*e  laudabili¬ 
ter  functus  sit.  Percuri'am  singula  Titii 
exempla. 

I.  —  Petit  ex  Euseb.  histor.  Eccles.  lib.  iv. 
cap.  23.  ubi  Dionysius  Corinthiorum  Epi¬ 
scopus  in  Epist.  ad  Gnosios  Pynitum  Epi¬ 
scopum  hortatur  :  «  Ne  gi’ave  servandae  ca¬ 
stitatis  onus  necessario  fratribus  imponat, 
sed  multorum  imbecillitati  sese  attemperet  ». 
Verum  quid  hoc  ad  rem  ?  ubinam  vel  levis 
mentio  alicujus  clerici?  ubinam  exemplum 
vel  unius  hypodiaconi?  Armon  ibidem  Euse- 
bius  mox  subjicit  Pynici  Episcopi  respon¬ 
sum,  Titiano  intento  piiorsus  adversum?  Vi¬ 
deantur  etiam  quae  circa  hoc  notat  Baro- 
nius  anno  Chr.  175.  num.  13. 

II.  —  Ait,  apud  S.  Irerraeum  lib.  i.  cap.  9. 
fieri  mentionem  «  diaconi,  cujus  uxorem 
Marcus  haereticus,  et  magus  abduxit  ».  Sic 
est.  At  neque  diaconus  laudatur,  neque  seri- 


DE  CLERICIS. 


m 


bitur  filios  genuisse,  aut  matrimonio  usus, 
simulque  ministerio  sacro  functus.  Ergo  ni¬ 
hil  ad  rem ! 

III.  —  Affertur  Tertullianus,  quem  (etsi 
in  dubium  vocent  nonnulli),  scripsit  S.  Hie¬ 
ronymus  fuisse  sacerdotem  :  sed  et  maritum 
fuisse  patet  ex  lib.  ad  uxorem  suam.  Verum 
hic,  quamdiu  Catholicus,  laudabilis  plane 
fuit  :  at  nulla  vola,  nullum  vestigium  sive  in 
Tertulliani,  sive  in  cujuspiam  probati  Scri¬ 
ptoris  libro  apparet,  unde  colligatur,  eum 
Sacerdotio  simul  et  conjugio  functum.  Imo 
Pamelius  in  Not.  ad  cap.  6.  lib.  i.  ad  uxo¬ 
rem,  et  Ambionensis  Capuccinus  in  Vindi¬ 
ciis,  ex  ipso  Tertulliano  probant :  Eum  uxori 
mox  post  conversionem  suasisse  (ut  Tertull. 
ipse  loquitur)  «  obsignationem  » .  Ergo  nihil 
ad  rem. 

IV.  —  Novatum  haeresiarcham  Presbyte¬ 
rum  fuisse  constat  ex  S.  Cypriani  epist.  49. 
utroque  autem  munere  eum  simul  functum 
esse.,  in  S.  Cypriano,  aut  alio  antiquo  scri¬ 
ptore,  nec  vola  nec  vestigium  apparet.  At¬ 
que  ut  hoc  quoque  gratis  largiamur,  quam 
celeber  et  laudatus  ille  fuerit  presbyter, 
prodit  idem  S.  Martyr  in  dicta  Epist.  ad 
Cornelium  P.  En  quam  celebre  elogium ! 
«  Novatus  rerum  novarum  semper  cupidus, 
avaritia?  inexplebili  rapacitate  furibundus, 
arrogantia  et  stupore  superbi  tumoris  infla¬ 
tus,  semper  isthic  Episcopis  male  cognitus, 
quasi  haereticus  semper  et  perfidus  omnium 
Sacerdotum  voce  damnatus».  Omitto  reli¬ 
qua  horrenda  ejus  flagitia  ibid.  Ergo  nihil  ad 
rem  ! 

V.  —  Caecilium  S.  Cypriani  Kar/jy/i^v 
presbyterum,  eumque  laudatum  fuisse  con¬ 
stat,  uxoratum  autem  fuisse,  aut  simul  Sa¬ 
cerdotii  inaritique  munere  functum,  nec 
volam  nec  vestigium  in  ullo  veterum  proba¬ 
torum  scriptorum  reperimus.  Ergo  nihil  ad 
rem  ? 

VI.  —  Chaeremonem  Episcopum  Nilopo- 
leos,  cum  jam  plane  grandis  esset,  et  aetate 
prope  exacta,  una  cum  uxore  sua  in  perse¬ 
cutione  Decii  ad  montem  Arabiae  confugisse, 
constat  ex  Eusebio ;  at  quod  matrimonio 
Episcopus  fuerit  usus,  purum  putum  som¬ 
nium  est  Lutheranorum,  cujus  nec  vola  nec 
vestigium  exstat  apud  veteres.  Ergo  nihil 
ad  rem ! 

VII.  S.  Agricolam  Martyrem  gloriosissi¬ 
mum,  a  altaris  Ministrum  »  fuisse  ex  Am¬ 
brosio  constat,  itemque  maritum  piissimae 
Julianae  ;  at  in  sacro  ministerio  filium  unum 


et  tres  filias  genuisse,  usque  adeo  S.  Am¬ 
brosius  non  testatur,  ut  potius  oppositum 
haud  obscure  insinuarit.  Quid  enim  sibi  vult 
illa  vox  Julianae  sanctissima}  matris  ad  filium 
et  filicis  !  «  Satis  vos  divites  reliquit,  Pater, 

si  propositum  ejus  sequamini . considera, 

cui  te  muneri  Pater  tali  nomine  designave¬ 
rit,  qui  vocavit  Laurentium.  Quid  autem  est, 
fili,  aliud,  quod  eligendum  putes,  nisi  Deum 
Patrum  tuorum?  Integritas  corporis  expe¬ 
tenda  vobis  est,  quam  ego  pro  consilio  sua¬ 
deo  :...  Sub  bono  conjuge,  nec  tamen  sub 
bono  marito  libera  fui  :  serviebam  viro,  et 
laborabam  placere.  Miseratus  est  Dominus, 
et  fecit  Ministrum,  continuoque  et  mihi  et 
vobis  raptus  est  ».  Heec  puto  interprete  non 
egent  :  nimis  enim  clare  ostendunt  Bellar- 
mini  meumque  assertum.  Sane  aurea  illa  S. 
Juliana}  matris  oratio  vel  sola  deberet  ru¬ 
borem  incutere  nuptiatoribus,  novi  Evange- 
lii  buccinatoribus,  si  vel  aliquid  prisea}  inge¬ 
nuitatis  Christi anee  eis  superesset.  Ergo  ite¬ 
rum  nihil  ad  rem! 

VIII.  —  Sanctum  Spiridionem  Trimituntis 
in  Cypro  ex  ovium  Pastore  Episcopum,  a  fi¬ 
liam  habuisse  Irenem,  quae  cum  ei  bene  mi- 
nistrasset,  Virgo  defuncta  est  »,  ex  Ruffino, 
Socrate  et  Simeone  Metaphraste  constat : 
Episcopum  vero  matrimonio  usum,  usque 
adeo  non  constat,  ut  potius  oppositum  sig¬ 
nificetur  ,  cum  dicitur  filia  ei  ministrasse, 
haud  dubie  defuncta  jam  matre,  quae  ante 
Episcopatum  illam  pepererat.  Immo  Graeci 
in  Menologio  expresse  dicunt  :  «  Spiridion 
post  mortem  uxori  factus  Episcopus  ».  Ergo 
nihil  ad  rem  ? 

IX.  — S.  Gregorium  Nazianz.  ejusque  fra¬ 
trem  Gsesarium  ex  parente  Gregorio  seniore 
jam  Episcopo  progenitos,  fabula  est  Lutlie- 
rana,  e  poemate  male  intellecto  conflata. 
Veritas  est,  usque  adeo  non  fuisseS.  Grego¬ 
rium  Nazianz.  a  patre  Episcopo  genitum,  ut 
hic  ne  quidem  ad  Christum  tunc  fuerit  con¬ 
versus,  nempe  A.  C.  324.  ut  luculente  de¬ 
monstrat  ex  ipso  S.  Gregorio  Card.  Baro- 
nius  A.  C.  371.  num.  109.  Ergo  nihil  iterum 
ad  rem ! 

X.  —  S.  Gregorium  Nyssenum  fuisse  ali¬ 
quando  conjugatum,  videtur  ipsemet  testari 
in  lib.  de  Virgin.  Sed  quod  in  Episcopatu 
cum  conjuge  vixerit,  nec  vola  nec  vestigium 
exstat;  dum  potius  oppositum  colligitur  ex 
elogio  conjugis  ejus  Theosebia}  apud  S. 
Gregor.  Nazianz.  Epist.  93.  quod  nempe  a 
viro  Episcopo  separata  manciparit  se  mini- 


/ 


430 


VINDICLE 


sterio  Ecclesiae.  Ergo  et  hoc  nihil  ad  rem  r 

XI.  —  S.  Hilarium  Episcopum  Pictavien- 
sem  fuisse  conjugatum  ante  Episcopatum,  fi¬ 
liamque  unam  ex  matrimonio  suscepisse,  in 
confesso  est.  Sed  non  minus  certum,  taliter 
electos,  quod  ad  procreationem  liberorum 
spectat,  desiisse  esse  maritos :  ut  vel  ex 
sancto  Hieronymo  patet,  qui  Jovinianum 
alloquens  ait  :  «  Certe  confiteris,  non  posse 
Episcopum  esse,  qui  in  Episcopatu  filios  fa¬ 
ciat  :  alioqui  si  deprehensus  fuerit,  non 
quasi  vir  tenebitur,  sed  quasi  adulter  dam¬ 
nabitur  ».  Porro  hoc  a  S.  Hilario  praestitum 
quis  poterit  dubitare?  cujus  animus,  virgi¬ 
nalis  amantissimus  integritatis,  quantopere 
expetierit,  filiam  quoque  suam,  quam  unice 
diligebat,  virginem  conservare,  ac  Deo  de. 
dicare,  testatur  quae  ab  eo  scripta  exstat 
Epistola  :  Vide  Baronium  A.  C.  350.  num. 
70.  Ergo  nihil  ad  rem  faciunt  omnia  exem¬ 
pla  a  Titio  adducta  :  imo  ex  hac  imbelli  im¬ 
pugnatione,  nostra  assertio,  ad  ignominiam 
omnium  adversariorum,  vel  maxime  robo¬ 
ratur. 

Quod  subjungit  Titius  ex  Baronio  ad  A.  C. 
589.  num.  48.  videri  posse  e  canone  5.  To¬ 
letani  concilii  hoc  anno  (DXXVIII)  habiti, 
continentiam  subdiaconis  minime  adhuc 
fuisse  in  Hispania  imperatam,  cum  in  eo  ca¬ 
none  5.  sacerdotes  tantum  atque  diaconi 
absque  uxoribus  caste  vivere  admoneantur». 
Hic,  inquam,  manifestus  est  lapsus,  qui  si 
fuisset  contra  nuptiatores,  ingenti  cum  stre¬ 
pitu  conviciorum  Titius  sine  dubio  eum  ex- 
sibilasset.  Certum  enim  est  ex  tomis  conci¬ 
liorum  editionis  tam  Romanoe  quam  Colo- 
niensis,  concilium  II  Toletanum  habitum 
fuisse  A.  C.  528.  et  in  canon.  5.  nec  volam 
nec  vestigium  exstare  ejus,  quod  ex  Baronio 
refert  Titius  ;  In  canon.  2.  autem  oppositum 
his  verbis  exprimi  :  «  Placuit,  ut  nullus  cle¬ 
ricorum  a  gradu  subdiaconatus  et  supra 
in  consortio  familiaritatis  habeat  mulie¬ 
rem  etc.  ». 

Quis  vero  non  rideat,  cum  deinceps  ex 
Hopsneri  «  Saxonia  Luthero-Evangelica, 
addi  posse,  ait,  exempla,  conjugatorum  Sa¬ 
cerdotum  tempore  Gregorii  VII.  etc.  ».  Ne¬ 
mo  negat,  sed  ultro  fatemur,  una  cum  Si- 
moniaca,  Nicolaitarum  hseresim  eo  tempore 
ita  invaluisse,  ut  plurimi  prope  de  emenda¬ 
tione  (quam  Gregorius  VII.  Zelo  Dei  accen¬ 
sus  urgebat)  desperarent,  ut  infra  ostende¬ 
mus.  Idem  sine  dubio  usuvenit  pluribus  lo¬ 
cis  circa  tempora  Lutheri  :  Sane  eo  usque 


mos  sacrilegus  pervenerat,  ut  non  dubitarent 
sacerdotum  sacrilegorum  lapidibus  sepul¬ 
cralibus  inscribere  :  «  Hic  jacet  R.  D.  NN. 
Sacerdos  et  Parochus  cum  sua  conjuge.  N.  » 
Ejusmodi  lapis  offensionis  in  Fuldensi  pago 
Kemmerzell  inventus  et  ablatus  est  cum  in 
Buchonia  degerem  ante  annos  36.  Sed  hu¬ 
jusmodi  illaudata  exempla  nihil  opus  erat 
Titium  corradere  :  nos  ultro  sine  compara¬ 
tione  plura  fatemur.  Atque  hactenus  Titius 
contra  Bellarminum,  et  me  :  qui  contra  Bel- 
larmin.  illud  insuper  movet  :  quod  «  aperte 
falso  »  affirmarit,  omnes  Ecclesiarum  cano¬ 
nes  se  proferre  posse,  qui  omnem  usum 
uxorum  sacratis  hominibus  interdicant.  Et 
quod  idem  Bellarm.  dicit.  Graecam  Eccle¬ 
siam  damnasse  omni  tempore  conjugia  post 
ordinationem  contracta,  id,  ait  Titius,  a  in¬ 
signiter  revincit  canon. X concil.  Ancyrani». 
Resp.  :  Imo  oppositum  >  validissime  inde 
evincitur,  eo  quod  Sacerdotibus  omnibus 
lex  coelibatus  etiam  per  hoc  concilium  im¬ 
ponatur,  uti  et  omnibus  diaconis,  de  lege 
ordinaria  ;  eo  solo  casu  (dispensatorie)  ex¬ 
cepto,  quo  Episcopus  aliis  idoneis  promo¬ 
vendis  destitutus,  admittendum  et  ordinem 
diaconatus  putaret  eum,  qui  non  nisi  cum 
protestatione  de  matrimonio  licite  ineundo 
vellet  consecrari.  Sed  hinc  sane  plus  non  ha¬ 
betur,  quamcanonem  Apostolicam  a  concilio 
Garthagin.  II.  laudatum  in  ea  Galatise.  pro¬ 
vincia,  quoad  diaconos  protestantes,  fuisse 
nonnihil  mitigatum ;  quod  ipse  Bellarm.  fa¬ 
tetur.  Porro  frustra  tricatur  Titius  de  eo, 
quod  Card.  Baronius  dixit  :  «  Ejusmodi  dia¬ 
conos  invitos  fuisse  ordinatos  etc.  »  Facile 
enim  quivis  ex  eo  colligit,  illos  aliquatenus 
fuisse  invitos,  qui  nollent  sacrum  munus? 
nisi  communi  lege  relaxata  subire  :  ipsosque 
ordinantes  Episcopos  fuisse  similiter  eatenus 
invitos,  quod  nempe,  si  potuissent  alios  ha¬ 
bere  idoneos,  qui  communi  lege  obstringe¬ 
rentur,  nollent  admittere  tales  non  conti¬ 
nentes. 

De  consuetudine  contraria  legi  communi 
etiam  apud  Grsecos  recepta3,  quee  ex  M.  An- 
ton.  de  Dominis  et  Calixto  refert,  non  magis 
infringunt  legem  coelibatus  communem  de 
abstinendo  a  nuptiis  post  susceptos  sacros 
Ordines,  quam  consuetudo  quse  sub  tem¬ 
pora  Gregorii  VII.  et  alias  in  Occidente  in¬ 
valuit  ;  nihil  enim  aliud  fuit,  nisi  communis 
transgressio  legis,  et  vitiosa  corruptela ; 
adeoque  nec  ad  rem  nostram  quidquam 
facit  :  immo  eatenus  pro  nobis  facit,  quod 


DE  CLERICIS. 


431 


hinc  constet  «  de  prisca  Ecclesiae  traditione», 
quam  Evangelii  Lutherani  praedicatores,  ut 
daemoniorum  doctrinam  tam  strenuo  arie¬ 
tant. 

Hoc  ipsum  etiam  tamquam  antiquissimam 
traditionem  Apostolicam  in  conc.  Nicaeno 
magno  habitum  fuisse,  sole  clarius  emicat 
ex  illa  historia  de  S.  Paphnutio  (quem  nescio 
qua  auctoritate  Martyrem  pronuntiat  Titius), 
si  omnino  eam  non  esse  fabulam,  sed  rei 
vere  gestae  narrationem  admittamus.  Certe 
ambabus  quidem  quasi  ulnis  et  caeco  impetu 
eam  approbant  isti  nuptiatores ,  sed  suo 
exiguo  emolumento  ;  Paphnutius  enim  ipse 
expresse  voluit  exceptos  Episcopos;  quod 
et  in  hodiernum  diem,  etiam  juxta  canonem 
Trullanum,  servant  Graeci,  sed  damnant  Lu¬ 
therani.  Constat  autem  sibi  in  hoc  puncto 
egregie  Titius,  cum  ait  :  «  Baronium  et 
Bellarminum  frontem  perfricantes,  gravis¬ 
simis  Scriptoribus,  »  (scilicet !  Socrati  et  So- 
zomeno  Novatianis)  «  fidem  abrogare  ausos 
esse,  cum  tamen  Nihusius  «,  apostata,  «  agno¬ 
scat  halucinatos  in  eo  esse  purpuratos  illos  ». 
Constat,  inquam,  Titius  sibi  in  conviciando, 
virisque  gravissimis  suam  mendacitatem  af¬ 
fingendo.  Res  illa  de  Paphnutii  intercessione 
prorsus  incerta  est,  habetque  auctores  et 
rationes  pro  et  contra.  Mihi  quidem  si  alter¬ 
utram  in  partem  transeundum  sit,  mallem 
sane  cum  CC.  Bellarmino,  Baronio,  Perro- 
nio,  et  aliis  plurimis  eam  totam  negare. 

Testimonia  tria  a  Bellarmino,  et  sex  mo- 
tiva  a  Card.  Perronio  in  Replica  ad  regem 
Britanniee  allata  pag.  613  debuisset  Titius 
solide  refellere  (quod  a  nemine  hactenus 
praestitum  est,  nec  puto  praestari  posse), 
si  eruditum  disputatorem,  et  non  impuden¬ 
tem  conviciatorem  agere  voluisset.  Denique 
num.  ult.  etiam  imperitiam  suam  satis  pro¬ 
dit,  cum  Yasquezium  extollit,  tanquam  pro 
Lutherana  sententia  diserte  pronuntiantem. 
Sed  nihil  Vasquez  ea  disp.  249.  cap.  4.  tra¬ 
dit,  nisi  quod  a  Catholicis  communiter  re¬ 
ceptum  est,  nempe  :  Legem  coelibatus  sacra¬ 
torum  hominum,  ante  tempora  Calixti  vel 
Urbani  II.  non  fuisse  irritantem,  sed  tantum 
prohibentem.  Etiam  Monialibus  olim  et  Sa¬ 
cerdotibus  nuptise 'erant  vetitae,  ita  ut  (phrasi 
SS.  Cypriano,  August.,  aliisque  Patribus  usi¬ 
tata,)  taliter  junctae  censerentur  Christi  adul¬ 
terae,  et  ita  nupturientes  viri  sacrilegi,  nu¬ 
ptiis  tamen  interim  validis,  et  a  sacro  ordine 
transgressores  eximentibus,  quae  nunc  ab 
annis  300.  lege  Ecclesiastica  redditae  sunt 


prorsus  nullae.  Quod  idem  circa  votum  pau¬ 
pertatis  contigisse  circa  tempora  Justiniani 
imp.  multis  erudite  probat  Basibus  Pontius 
Augustinianus  lib.  vir  de  matrim.  per  plura 
capita.  Ubi  docet  1.  Religiosos  priorum  sae¬ 
culorum  solitos  dimitti  a  Praelatis  votis  libe¬ 
ros.  2.  Eos  sic  voventes  paupertatem,  reti¬ 
nuisse  rerum  suarum  dominium,  de  iis  ta¬ 
men  non  nisi  sacrilege  invito  Praelato  po¬ 
tuisse  disponere.  3.  Conjugia  eorumdem 
fuisse  quidem  sacrilega,  sed  valida.  Hanc 
irritationem  matrim.  his  posterioribus  saecu¬ 
lis  introductam,  allatrat,  more  suo  Titius, 
vocans  «  novam  et  Antichristianam  tyran- 
nidem  »  ;  ast  ne  verbo  probat,  quod  asse¬ 
rit.  Quidni  ergo  liceat  et  nobis,  omni  alia 
probatione  aut  responsione  omissa,  hoc  ut 
«  novam  et  Antichristianam  calumniam  »  re¬ 
jicere?  SaneLutherus  dux  Nuptiatorum  Neo- 
Evangelicorum  cum  omni  sua  sobole,  non 
tantum  hanc  legem  irritantem,  sed  etiam 
illam  antiquissimam  Apostolicam  prohiben¬ 
tem  Sacerdotibus,  (quam  quoad  Episcopos 
ex  asse,  quoad  Presbyteros  ex  ea  parte,  qua 
nuptiae  post  sacrum  Ordinem  initae  censentur 
sacrilegae,  hodieque  servat  Ecclesia  Graeca,) 
tamquam  daemoniorum  doctrinam  execra- 
tur  ;  merito  ipse  cum  omni  sua  genuina  so¬ 
bole  execrandus,  tamquam  sacrilegus  voti- 
fragus,  et  blasphemus  universae  priscae  Ec¬ 
clesiae  Christianae  calumniator. 

Ad  CAPUT  XXII. 

Argumenta  haereticorum  contra  coeliba¬ 
tum,  antecedentibus  tribus  capp.  relata,  in 
hunc  locum  conferre  opportunum  visum 
est. 

I.  — «  Doctrina  daemoniorum  est  prohibere 
matrimonium  I  Tim.  iv.  vers.  3.  Hoc  autem 
fit  a  Pontificiis.  »  Respondet  Bellarm.  :  Non 
prohiberi  matrimonium,  sed  requiri  coeli¬ 
batum,  ut  conditionem  ad  clericatum.  Instat 
Amesius  :  «  Qui  requirit  coelibatum,  prohi¬ 
bet  matrimonium  :  sed  Pontificii  requirunt 
coelibatum  :  ergo  prohibentmatrim.».  Resp.: 
Hoc  est  insulsum  sophisma  omnium  Nova¬ 
torum,  dum  arguunt  a  dicto  secundum  quid 
ad  dictum  simpliciter,  hoc  modo  :  Papa  cle¬ 
ricis  prohibet  nuptias  :  ergo  prohibet  nu* 
ptias.  Idem  est  ac  si  dicerent  :  Angli  vel 
Batavi  prohibent  suis  Verbi-Ministris  merca¬ 
turam  in  India  :  ergo  prohibent  mercaturam. 
Non  ergo  prohibet  Ecclesia  Clericis  matri¬ 
monium,  quasi  per  se  malum  (quod  facie- 


132 


VINDICI/E 


bant  Encratitse ,  Montanistse  etc.  haeretici 
ab  Apostolo  reprehensi),  sed  ad  refrse- 
nandam  concupiscentiam,  exercendam  obe- 
dientiam ,  decentiamque  status  clericalis 
tuendam  etc.  Eos  proinde  notat  Apostolus, 
ut  daemoniorum  doctrinam  seminantes,  qui 
absolute  nuptias  ut  malas  prohibebant ; 
uti  expresse  S.  Paulum  interpretantur  ibid. 
S.  Chrysost.  S.  August.  contra  Adim.  Ma- 
nich.  cap.  14.  S.  Hieron.  lib.  n.  contra 
Jovin.  Sed  instat  Amesius  2.  «  Sicut  vene¬ 
num  est  venenum,  sive  absolute,  sive  ex 
conditione  propinetur  :  sic  etiam  doctrina 
diabolica  manet  talis,  sive  absolute,  sive 
conditionatc  propinetur.  »  Item  3.  «  Ponti¬ 
ficii  absolute  damnant  nuptias  in  ratione 
illa  Siricii  P.  c.  7.  ad  Himeric.  :  Qui  in 
carne  sunt,  Deo  placere  non  possunt.  »  Item 
4  :  «  Apostolus  vers.  3.  et  4.  Illam  prohibi¬ 
tionem  damnat,  quae  infringit  libertatem, 
quam  creationis  lex  et  jus  divinum  con¬ 
cessit  :  atqui  Bellarm.  concedit,  jure  di¬ 
vino  liberum  esse  matrimonium  cum  Ec¬ 
clesiastici  ministerii  conditione.  Ergo.  » 
Respondeo  1.  :  Verum  quidem  est,  doctri¬ 
nam  diabolicam  esse  talem,  etiamsi  con- 
ditionate  proponatur ;  sed  unde  probat  A- 
mesius,  esse  doctrinam  diabolicam,  matri¬ 
monium  aut  esum  carnium  certis  homini¬ 
bus  sub  aliqua  conditione  prohibere,  puta 
si  medicus  ad  restaurandam  valetudinem 
infirmi  ei  aliquid  prohibeat?  Sed  ad  Pau¬ 
lum  :  Anne  Cathari  Calvinistse  dicent,  etiam 
A  postolum  doctrinam  daemoniorum  docuisse, 
cum  de  adolescentioribus  viduis  1  Tim  v. 
vers.  11.  scribit  :  eas  habere  damnationem, 
cum  primam  fidem  irritam  fecerunt ,  cum 
scilicet  luxuriatae  fuerint  in  Christo,  nube- 
reque  volunt  etc.  ?  Quod  si  ergo  Ecclesia 
licite  et  sancte  ab  ejusmodi  viduis  exigebat 
professionem  coelibatus,  quanto  magis  et 
justius  eam  exigit  a  Sacerdotibus?  Resp. 
ad  2  :  S.  Siricius  P.  nihil  'aliud  dixit,  nec 
aliud  dicunt  cum  eo  omnes  Catholfci  nunc, 
quam  quod  S.  August.  lib.  xiv.  de  Giv.  Dei 
cap.  17.  dixit,  nempe  :  Etiam  sanctorum 
matrimonium,  non  sine  aliqua  pollutione  et 
turpitudine  exerceri,  ut  satis  testatur  re¬ 
bellio  membrorum,  et  verecundia  humana 
in  eo  actu,  quse  secretum  semper  quaerit. 
Licet  vero  ea  in  actu  conjugali  peccatum 
non  sit,  est  tamen  ex  peccato,  scilicet  origi¬ 
nali.  Quod  vero  S.  Siricius  Sacerdotibus  nu¬ 
ptiatoribus  accommodet  illud  Apostoli  Rom. 
yiii.  vers.  8.  Qui  in  carne  sunt,  hoc  est,  qui 


serviunt  carnis  aifeetibus,  Deo  placere  non 
possunt,  verissimum  quidem  est  :  sed  non 
ideo  nuptiae  in  se  damnantur  :  etsi  de  legi¬ 
timis  etiam  conjugibus  dicatur,  eos  quo 
magis  carnis  affectibus  serviunt,  eo  minus 
Deo  placere  posse.  Respondeo,  ad  3  :  Neg. 
assumpt.  Solum  enim  damnat  Apostolus  il¬ 
lam  prohibitionem  ciborum  et  nuptiarum 
tamquam  rerum  per  se  malarum,  ut  dixi 
ex  SS.  Patrum  interpretatione. 

II.  — Argum.  :  «  Paulus  inter  virtutesEpi- 
scopi  numerat  conjugium  I  Tim.  m.  vers.  2. 
Tit.  i.  vers.  6.  »  Resp. :  Hoc  est  illustre  men¬ 
dacium  Calvini,  cujus  Amesium  necdum 
puduit,  etsi  apud  Bellar,  legerit,  non  modo 
S.  Chrysostomum  aliosque  Patres  commu¬ 
niter,  sed  ipsum  quoque  Lutherum  in  lib. 
de  bigamia  docuisse,  illa  verba  :  Unius 
uxoris  virum,  esse  accipienda  negative,  non 
positive.  Praeterea  cuivis  non  effronti  et 
sani  cerebri  sufficere  deberet,  quod  tot 
Episcopi  sancti,  quotquot  hactenus  apud 
Grmcos  et  Latinos  fuere,  omnes  ad  unum 
continentes  fuerint;  hos  autem  vel  non  in¬ 
tellexisse  Apostolum,  vel  ei  noluisse  obtem¬ 
perare,  nullatenus  credibile  est.  Sed  ad  haec 
obmutuit  Amesius  :  et  certe  haec  unica  con¬ 
sideratio  sufficere  deberet  ad  detestandam 
illam  Nuptiatorum  Neo-Evangelicorum  ra¬ 
biem. 

III.  — ‘Argum.  :  «  Paulus  Hebr.  xm.  vers. 
4.  citra"exce  ptionem  pronuntiat  :  matrimo¬ 
nium  esse  honorabile  in  omnibus.  »  Respon¬ 
deo:  Sic  est,  in  omnibus  legitime  conjunctis. 
At  replicat  Amesius  :  «  Omnes  ii  legitime 
conjunguntur  ex  sententia  Apostoli,  qui  non 
sunt  scortatores  et  adulteri  divino  jure  dam¬ 
nati  :  ergo  et  Sacerdotes  ».  Resp.  :  Fal¬ 
sum  assumitur.  Nam  juxta  eumdem  Aposto¬ 
lum,  damnationem  habent  vidum  post  votum 
continentim  nubentes,  et  tamen  ad  tale  vo¬ 
tum  emittendum  non  urgentur  divino  pree- 
ccpto,  sed  ad  implendum.  Absolute  etiam 
dicendum  est  cum  Corn.  a  Lapide  in  Com- 
ment.  ejus  loci,  genuinum  eorum  verborum 
sensum  esse  imperativum  :  Connubium 
sit,  esto,  honorabile  in  omnibus,  id  est, 
in  omni  re  servate  honestatem,  decus  et 
honorem  matrimonii  vestri.  Est  tamen 
etiam  ille  sensus  in  indicativo  satis  bonus 
et  Catholicus  :  Connubium  «  honorabile  est 
in  omnibus  o  quae  connubii  sunt,  sive  sacixi- 
mentum,  sive  fidem,  sive  prolem  consideres. 
Item,  a  in  omnibus  » ,  id  est,  apud  omnes  : 
quasi  dicat  :  Nemo  debet  conjugium  repre- 


DE  CLERICIS. 


433 


hendere,  etiamsi  Virginitatem  ipsemet  pro¬ 
fessus  sit.  Denique  «  in  omnibus,  »  supple, 
legitime  conjunctis,  quicumque  illi  sint, 
sive  juvenes,  sive  senes,  sive  divites,  sive 
pauperes,  sive  Judaei,  sive  Graeci  etc. 

IV.  —Argum.  :  «  Apostoli  habuerunt  uxo¬ 
res  I  Corintb.  ix.  v.  5.  easque  circumduxe¬ 
runt  ;  parumque  refert,  quinam  eorum  ha¬ 
buerint,  et  qui  non  :  cum  omnibus  fuerit 
liberum  haibere  vel  non  habere.  Licet  vero 
graeca  vox  -yuvaix»  alias  significet  mulierem 
quamlibet  :  hic  tamen  significat  uxorem,  ut 
patet  ex  verbo  circumducendi.  Maritorum 
enim  est  circumducere  uxores,  non  sorores.  » 
Resp.  :  Turpiter  errant,  et  somnia  sibi  tin¬ 
gunt  haeretici  nuptiatores.  Nam  et  Christus 
D.  circumduxit  mulieres,  non  ut  maritus 
uxores,  sed  ut  Doctor  discipulas,  et  quasi 
famulas,  vel  victus  administras,  Luc.  vm. 
vers.  3.  Deinde,  perquam  inepte  dicitur 
u  soror  uxor  »  :  redundaret  enim  ly  «  soror» . 
3.  Quia  Apostolum  coelibem  fuisse  patet  ex  I 
Corinth.  vii.  vers.  8.  uti  communiter  SS.  Au- 
gust.,  Hieron.,  Ambr.,  Chrys.  etc.  excepto 
uno  Clemente  Alex,  (qui  tamen  et  ipse  as¬ 
serit,  eum  in  Apostolatu  non  usum  matri¬ 
monio).  Imo  S.  Hieronymus  docet,  inter 
•omnes  Apostolos  solum  Petrum  habuisse 
uxorem,  idque  tantum  ante  conversionem. 
Resp.  2  :  «  Per  «  sororem  mulierem  »  intel- 
ligitur  Christiana  matrona  (sicut  in  Actis 
dicuntur  viri -fratres,)  quae  Apostolis  mi¬ 
nistrabant  necessaria  de  suis  facultatibus. 

Instat  Amesius  1.  «  Soror  mulier  non  est 
phrasis  rationi  congruens,  sed  soror  uxor, 
quia  omnes  sorores  sunt  mulieres,  sed  non 
omnes  uxores  ».  At  contra  soror  uxor  est 
phrasis  et  res  absurda,  si  utrumque  proprie 
accipiatur.  Certe  tam  bene  mulieres  dicuntur 
sorores ,  ac  viri  dicuntur  fratres ;  prout 
etiam  Apostolus  loquitur.  Instat  2  :  Mulierem 
non  divitem  circumducere,  non  fuisset  le¬ 
vamen  Ecclesiarum  quaerere  ;  quod  tamen 
Apostolus  intendit  ibid.  de  se  testari.  Pau¬ 
peris  non  uxoris  nullus  fuisset  usus.  Resp.  : 
Hoc  posterius  esse  falsum,  constat  ex  famu¬ 
larum  obsequiis.  Porro  istae  mulieres  vel 
non  fuerunt  divites,  ideoque  non  pecunias 
ministrabant,  sed  obsequium  :  vel  certe 
earum  opera  utebantur  in  instruendo  sexu 
foemineo  apud  gentes,  inter  quas  plantaba¬ 
tur  fides,  uti  praeclare  ostendit  P.  Theoph. 
Raynaudus  in  erudito  opere  de  sobria  alte¬ 
rius  sexus  frequentatione  per  homines  sacros, 
cap.  13.  excusat.  4.  Quod  si  fuerunt  divites 

Tom.  VII. 


et  aluerunt  Apostolos,  non  est  necesse  di¬ 
cere,  eas  semper  fuisse  cum  Apostolis  : 
ideoque  nutriti  hi  aliquando  sunt  ab  ejus¬ 
modi  sororibus  comitantibus,  alias  ipsis  ab¬ 
sentibus,  a  populo,  cui  praedicabant  Evan- 
gelium  etc.  Quod  vero  addit  Amesius  : 

«  Nullum  obsequium  ab  ejusmodi  sororibus 
praestitum,  quod  non  cum  majori  honestate 
et  aedificatione  a  viduis  Ecclesiarum  praesta¬ 
retur  ;  demus  ita  esse.  Sed  quis  credat,  in 
locis  ubi  Apostoli  de  novo  plantabant  Ec¬ 
clesias,  jam  fuisse  viduas  Ecclesiarum  ? 

V.  — Arg.  :  «  Conjugium  est  de  jure  divino 
naturali,  Gen.  i.  vers.  28.  Crescite  et  multi¬ 
plicamini  :  ergo  non  potest  tolli  ulla  lege 
humana,  ita  ut  quis  obligetur  ad  contra¬ 
rium.  »  Resp. :  Antec.  est  stolida  et  bruta  hae- 
resis,  (si  intelligatur  de  singulis  hominibus,) 
quae  ante  Lutherum  nulli  sapientum  venit 
in  mentem.  Cur  enim  alias  etiam  inter  Gen¬ 
tilium  Philosophos  fuisset  disceptatum,  an 
expediat  sapienti  ducere  uxorem?  Praeterea 
si  lex  naturae  singulos  obligaret,  peccassent 
contraeam,  Christus,  ejus  Parens,  omnisque 
utriusque  sexus  Virginum  et  continentium 
innumerabilis  exercitus.  Replicat  Amesius  : 
«  Non  agitur  de  praecepto  proprie  dicto, 
sed  de  jure  et  potestate  :  non  de  obliga¬ 
tione  ad  conjugium,  sed  de  obligatione  con¬ 
traria  excludendi  ».  At  hoc  modo  nego 
conseq.  Plurima  enim  constat  posse  hu¬ 
mana  lege  tolli,  quae  ex  jure  naturali  sunt 
libera.  E.  G.  Omnes  homines  naturaliter 
liberi  sunt,  et  tamen  possunt  fieri  servi  homi¬ 
num,  voluntate  tum  propria,  tum  aliena. 
Sic  etiam  juniores  viduae  post  votum  casti¬ 
tatis  volentes  nubere,  damnationem  habent 
juxta  Apostolum,  non  obstante  Illo  jure  di¬ 
vino  :  Crescite  et  multiplicamini.  Quae  verba 
potius  naturae  institutionem  vel  benedictio¬ 
nem,  quam  praeceptum  continent;  aut  si 
etiam  praeceptum,  tunc  non  obligat  singulos; 
et  cum  sit  affirmativum,  non  nisi  congruo 
tempore,  scilicet  necessitatis.  Instat  Ame¬ 
sius  2.  «  Alia  necessitas  est  conjugii  post 
lapsum  praeter  multiplicationem.  I  Corinth. 
vii.  vers.  2.  ad  fornicationem  et  impuritatem 
vitandam  ».  Resp.  :  Ilaec  necessitas  non  est 
nisi  hypothetica,  nempe,  nisi  quis  generosius 
malit  rebelles  carnis  motus  sacra  continentia 
fraenare;  quod  ibid.  suadet  Apostolus  :  alte¬ 
rum  vero  remedium  tantum  est  «  secundum 
indulgentiam  ». 

VI. —  Arg.  1 . <i  I  Corinth  vir.  vers.  0.  Prae¬ 
cipitur  conjugium  omnibus,  qui  donum  eou- 

28 


434 


VINDICLE 


tinentise  non  habent  ».  Bene  respondit  Bel- 
larminus  Apostolum  loqui  de  conjugatis, 
qui  cum  in  paganismo  uxores  duxissent, 
conversi  ad  fidem  dubitabant,  an  deberent 
uxoribus  uti  ?  quibus  respondit  Apostolus  ' 
initio  cap.  7.  Non  nuptis  autem,  ait  vers.  8, 
Bonum  est  eis,  si  sic  •permanserint.  Ubi  bene 
notandum  :  Quod  cum  Bellarminus  addit  : 
non  esse  hoc  praeceptum  Apostoli  de  conju¬ 
gio,  sed  consilium  (improprie  scilicet,  vel 
potius  permissionem),  nequiter  infert  Ame- 
sius  :  «  Si  sit  consilium,  tum  (ex  Pontificio¬ 
rum  sententia)  majoris  est  perfectionis , 
quam  continentia».  Addit  mox  aliam  nequi¬ 
tiam,  dum  verba  Apostoli  vers.  33.  Non 
ut  vobis  laqueum  injiciant ,  etc.  cum  Bucero 
et  martyre  accipit  de  voti  necessitate.  Hanc 
enim  non  Apostolus  vel  alius,  sed  sibi  quis¬ 
que  injicit,  dum  sponte  vovet  castitatem  : 
qui  autem  sponte  vovet  castitatem  non  ma¬ 
gis  sibi  laqueum  injicit,  quam  qui  se  illigat 
matrimonio. 

VII.  —  Arg.  :  «  Continentia  est  res  diffi¬ 
cillima,  neque  omnibus  datur,  Matth.  xix. 
vers.  12.  Ergo  non  debet  omnibus  clericis 
indifferenter  imponi  ».  Resp  :  Recte  inferre¬ 
tur  :  Ergo  non  debent  temere  et  sine  de¬ 
lectu,  accurataque  probatione  ad  sacros  Or¬ 
dines  admitti.  Ista  vero  Lutherano-Calvini- 
stica  illatio  nec  hilum  valet  ;  nulli  enim  im¬ 
ponitur  monachatus,  aut  sacer  Ordo.  Unde 
hic  accommodari  potest  illud  Apostoli :  Pro¬ 
bet  autem  seipsum  homo ,  et  sic  ad  subdiaco- 
natum  etc.  accedat,  non  tantum  conscius 
obligationis  subeundae,  sed  etiam  edoctus 
propria  plurium  annorum  experientia  de 
continendi  facilitate  aut  difficultate.  Itaque 
sicuti  non  est  omnium  continentia,  ita  nec 
omnium  debet  esse  sacer  Ordo_,  sed  eorum, 
qui  sibi  videntur  hoc  donum  habere.  Hoc 
autem  habent  omnes  qui  volunt  habere.  Unde 
bene  poeta  Anglus,  (alias  non  ubique  Ange¬ 
licus), 

Vis  bonus  esse  ?  velis  tantum,  fiesque  volendo  : 

Is  tibi  posse  dabit,  qui  tibi  velle  dedit. 

Illa  ergo  voluntas  efficax  continendi  se  pro¬ 
pter  Deum,  est  ipsum  donum  continentiae. 
Hinc  nemo  est,  qui  si  serio  velit  continere, 
non  possit,  ut  docet  S.  Augustinus  lib.  de 
bono  viduit.  cap.  27.  et  SS.  Gregor.  Na- 
zianz  ,  Basii.  M.,  Chrysost.,  etc.  Yoluntas  au¬ 
tem  illa  efficax  potissimum  consistit  in  me¬ 
diorum  necessariorum  usu,  scilicet  oratione 
contra  daemonem,  sobrietate  et  abstinentia 


contra  carnem,  periculorum  fuga  contra 
foeminarum  illecebras  :  quibus  adde  memo¬ 
riam  novissimorum,  ac  praecipue  gehennae. 
Unde  laudatus  Owenus  vere  cecinit  : 

Is  facile  extinguet  Veneris  flagrantia  tela, 

Qui  meminit  Gehenae.  qui  Phlegetontis  aquae. 

Item  : 

Qui  vult  Virgineum  coelebs  servare  pudorem, 

Otia  devitet,  foemineosque  choros. 

Tutius  in  sylvis  basiliscum  audire  frementem. 

Quam  molles  cantus,  foemineumque  melos. 

At  praefracte  negat  Amesius,  «  posse  om¬ 
nes  continere  si  velint  ;  non,  inquit,  magis 
quam  Apostolus  perficere  quod  voluit  Rom. 
vii.  vers.  13.  »  Resp.  :  Loquitur  ibi  Apostolus 
de  motibus  concupiscentiae  involuntariis , 
quae  justus  etiam  nolens  facit  (physice  scili¬ 
cet,  non  autem  moraliter  et  libere),  ut  alibi 
dicetur.  Videatur  Cornelius  a  Lapide  ibidem. 

VIII.  —  Arg.  :  «Coelibatus  Clericorum  pro2 
digiosas  libidines  parit  :  ergo  tollendus.  » 
Operae  pretium  videtur  hanc  objectionem 
seorsim  excutere. 


§•  I- 


An  coelibatus  Ecclesiasticus  pariat  prodigiosas 
libidines  ? 


Hoc  non  tam  est  argumentum  homine 
sani  cerebri  dignum,  quam  thema  declama¬ 
tionibus  Lutherano-Calvinisticis  opportunis¬ 
simum.  Amesius  pro  sui  instituti  brevitate 
Laconem  agit.  Gerhardus  vero  integris  plau¬ 
stris  in  parte  2.  libri  ii.  «  Confessionis  Catho¬ 
licae  »,  (ut  haeretice  vocat),  art.  6.  cap.  4. 
invehit,  quidquid  uspiam  reperit  in  historiis,  - 
et  fabularum  calumniarumque  consarcina- 
toribus.  Non  erubuit  putidam  illam  fabulam, 
affictam  scilicet  Udairico  Augustano  Episto¬ 
lam  recitare,  ejusque  Apologetem  tam  infe¬ 
liciter  agere,  ut  sexcenta  capita  infantium 
mutaverit  in  sex  millia  (contra  fidem  auto¬ 
graphi,  ut  ipse  latetur),  et  nihilominus  nul¬ 
lum  rationabilem  modum  reperire  potuerit, 
quo  ea  sive  6000.  sive  600.  capita  in  Roma¬ 
nam  piscinam  saltaverint?  aut  quo  indicio 
cognitum  fuerit,  ea  capita  fuisse  filiorum 
clericorum,  non  laicorum?  Sed  nullum  po¬ 
test  esse  tam  insulsum  commentum,  quod 
non  videatur  istis  evidenter  credibile,  dum¬ 
modo  convicietur  Papistas  !  Porro  frustra 
dehinc  Gerhardus  addensat  testimonia  Ca¬ 
tholicorum  seque  ac  Novatorum,  qui  profi¬ 
tentur  «  se  vidisse  Epistolam  illam  jam  ante 
plura  ssecula  descriptam,  alligatam  etc.  « 


DE  CLERICIS. 


435 


Facile  enim  damus,  eam  fuisse  confictam  sub 
illud  tempus,  quo  S.  Gregorius  VII.  illam 
Nicolaitarum  ha?resim  extinguere  studebat. 
Quod  vel  ex  eo  haud  obscure  colligitur, 
quod  Ivellus  Calvinista  (referente  Gerhar do), 
testetur  «  se  vidisse  Epistolam  in  membrana, 
vetere  scriptura, luculenta  fide,  N.  B.  nomen 
Volusiani  Carthaginiensis  perscriptam  » .Pro¬ 
fecto  obesa?  naris  fuerit,  qui  hic  putidissimas 
fabulonum  merces  non  olfaciat.  Pari  (si  non 
majori)  vesania  Gerhardus  pag.  9o.  describit 
bene  longum  catalogum  sacrilegorum  Sa¬ 
cerdotum  et  Monachorum  inAnglia,  «  quos, 
ait,  per  Visitatores  et  deprehendisse  Henri- 
cum  VIII.  in  Cuculligerorum  Coenobiis  et 
Sacrificorum  Collegiis.  E.  G.  in  Bathonensi 
Monasterio  Richardum  Lyncombe  habuisse 
meretrices  quatuor  solutas,  et  tres  conjuga¬ 
tas,  fuisseque  sodomitam.  Guil.  Benushon 
undecim  scorta  habuisse  praeter  sodomismi 
varium  genus.  In  Monckenfarlengensi  Coe¬ 
nobio  Priorem  habuisse  novem  meretrices, 
et  Conventum  adhuc  plures.  Thomam  Abba¬ 
tem  Abindonensem  praeter  sororem  natura¬ 
lem,  ex  qua  duas  procreavit  soboles,  tres 
alias  meretrices  habuisse,  et  patrem  multo¬ 
rum  Sodomitarum  fuisse ,  Joannem  Hilda 
tredecim  meretrices  habuisse  etc.  »  Sed  cum 
nullum  harum  fabularum  auctorem  Gerhar¬ 
dus  prodat,  merito  eas  ipsi  adscribimus. 
Nimirum  ad  illam  Gerhardi  paludem  ler- 
neeam  confluere  oportebat,  quidquid  uspiam 
calumniarum  et  mendaciorum  in  quascum-  ■ 
que  chartas  effusum  est !  Anne  vero  ipsemet 
tam  insulsa  commenta  credidisset,  aut  pu- 
tasset,  se  ulli  sana?  mentis  talia  persuasu¬ 
rum  ?  Unde  vero  illa  Wicelio ,  sub  titulo 
«  de  semitis  antiquis  »  adscripta  Declama¬ 
tio?  Certe  nedum  in  indice  operum  Wicelia- 
norum  ab  ipso  auctore  confecto,  non  repe- 
ritur,  sed  neque  in  Bibliotheca  Gesneriana 
Josise  Simleri  et  Joannis  Frisii.  Numquid 
prodiit  ex  Centuriis  mendaciorum  et  calum¬ 
niarum  Joan.  Wolphii  jurisconsulti  ?  Sed 
quidquid  sit  de  his  quisquiliis,  videamus 
quam  verisimile  sit  illud  inter  Lutheranos 
et  Calvinistas  decantatissimum  :  «  Ccelibatus 
Ecclesiasticus  parit  prodigiosas  libidines  » . 

Scripsit  non  ita  pridem  Martinus  Beerius 
Lutheranus  Pra?co  Norimbergensis  :  «  Coeli¬ 
batum  Sacerdotum  Pontificiorum  impurum 
et  luxuriosum  » .  Sed  cum  hac  de  causa  a 
me  intolerabilis  calumnia?  argueretur,  cona¬ 
tus  est  in  sua  replica  id  verbose  tueri,  pro¬ 
ductis  in  medium  nonnullis  et  exemplis  Pon¬ 


tificum  etc.  luxuriosorum ,  et  testimoniis 
etiam  Catholicorum  agnoscentium,  magnam 
partem  Sacerdotum ,  aliorumque  ccelibum 
ministrorum,  aut  domi  alere  pellices,  palam¬ 
que  scortari,  aut  secretis  libidinibus  sese 
polluentes  tractare  divinissima  mysteria  : 
quibus  si  nuptiae  concederentur,  et  scandala 
cessarent,  et  suus  rebus  sacris  constaret  ho¬ 
nor.  Sed  certissimum  est,  non  nisi  per  ca¬ 
lumniam,  statui  aut  legi  Coelibatus,  trans¬ 
gressiones  illas  adseribi,  qua?  potius  liberae 
hominis  electioni,  et  Praelatorum  negligen- 
tiee,  tamquam  causae  adaequatae,  adseriben- 
dae  essent.  Si  enim  ipsi  legi  aut  statui  Eccle¬ 
siastico  tribui  deberet  pessimus  iste  effectus, 
per  se  inde  sequi  deberet ;  et  consequenter, 
ubi  vel  maxime  viget  lex  et  status  continen¬ 
tiae,  ibi  vel  maxime  deberet  etiam  abundare 
luxuria  :  at  manifesta  experientia  docet,  non 
tantum  S.  Augustini,  sed  etiam  nostro  et 
Patrum  aevo,  ubicumque  piorum  Praelato¬ 
rum  vigilantia  nqn  deest,  nihil  eorum  quae 
cum  tantis  amplificationibus,  sacratis  homi¬ 
nibus  exprobantur,  reperiri.  Sane  ut  testatur 
S.  Augustinus  lib.  de  moribus  Eccl.  Ejus 
tempore  clericorum  continentia  tam  erat 
exemplaris,  ut  ii  ipsi  qui  ad  suscipiendum 
Sacerdotium  a  populo  vi  adigebantur  (etsi 
conjugati  essent),  pariter  tamen  subierint 
obligationem  et  observantiam  continentiae, 
ei  statui  debitae  ;  freti  videlicet  gratia  Dei, 
ad  quam  obtinendam  se  totos  impendebant. 
Et  certe  si  statui  coelibatus  ea  deberet  tribui 
infamia,  quomodo  hunc  prae  nuptiis  elegis¬ 
sent  Christus,  Joannes  Bapt.,  innumerabiles 
utriusque  sexus  Sancti?  Neque  hic  praetendi 
potest  vecors  illa  Lutheri  doctrina,  quod 
«  ex  talibus  viris  aut  foeminis  Deus  fecerit 
Angelos  »,  hoc  est,  ab  omni  carnali  sensu 
prorsus  exemptos.  Dato  enim  quod  hoc  ve¬ 
rum  sit  (post  Christum  Dominum,  ejusque 
immaculatam  Genitricem),  de  S.  Joanne,  et 
pauculis  aliis  specialissimo  privilegio  dona¬ 
tis,  tamen  de  omnibus  aliis  longe  falsissi¬ 
mum  est  :  quibus  utique  non  defuit  tentatio 
stimulique  carnis  ;  sed  generose  contra  ho¬ 
stem  domesticum  certando  obtinuerunt,  ut 
non  noceret  sensus,  quem  lex  membrorum 
invitis  suggerebat,  quia  non  accedebat  con¬ 
sensus,  quem  gratia  Dei  adjuvante  coerce¬ 
bant.  Possumus  tamen  arietem  nobis  oppo¬ 
situm,  in  ipsos  non  tam  arguentes  quam 
sycophantantes  hsereticos  justissime  retor¬ 
quere,  hoc  modo  :  Status  matrimonialis, 
viduarumque,  itemque  juvenum  utriusque 


VINDICLE 


436 

sexus  adhuc  solutorum  parit  prodigiosas  li¬ 
bidines  :  Ergo  tollenda  est  lex  castitatis  tam 
.insolutis  quam  in  conjugatis.  Quid  ad  hoc 
nuptiatores  Lutherano-Calvinistici?  aude- 
huntne  inficiari  antecedens  hujus  argumenti  ? 
Si  ita,  quidni  pari  jure  negemus  et  nos,  quod 
ipsi  gratis  et  falso  assumunt;  aut  si  ipsis  fas¬ 
que  est,  effectus  per  accidens,  statum  coeli¬ 
batus  secutos,  ipsi  legi  et  statui  tribuere  ;  cur 
nos  non  similiter  adulteria,  fornicationes,  et 
quidquid  luxuria}  in  saecularibus  personis, 
sine  fine  et  modo  committitur,  ipsi  legi  pro¬ 
hibenti  et  statui  eorum  adscribamus?  An 
•  forte  negabunt  luxuriam  regnare  in  saecula¬ 
ribus?  Negabunt  solem  lucere  in  meridie. 
Lustretur  ergo  coetus  conjugatorum,  et  vide¬ 
bitur,  qualiter  ille  status  libidinem,  amplius 
et  fortius,  quam  sacer  coelibatus  arceat. 
David  sanctissimus,  matrimonii  vinculo  illi¬ 
gatus  duodecim  uxoribus,  non  tamen  hinc 
retractus  est  a  consuetudine  etiam  plurima¬ 
rum  concubinarum,  immo  et  ab  adulterio, 
quod  una  cum  homicidio  intulit  bono  Uriae. 
Davidis  filium  regum  sapientissimum,  con¬ 
jugii  status,  quem  cum  trecentis  uxoribus 
inierat,  usque  adeo  non  satiavit,  ut  libido 
ejus  potius  irritata,  septingentas  concubinas 
superinduxerit.  Haec  de  sanctissimo  uno,  et 
altero  sapientissimo  ex  fide  nobis  comperta 
sunt  :  ut  de  Gentilium  principum,  Neronis, 
Heliogabali,  et  aliorum  innumerabilium  hor¬ 
rendis,  et  prope  infinitis  flagitiis  sileamus. 
Quid  simile  a  flagitiosissimo  sacerdote  us¬ 
piam  exstat  palam  esse  patratum?  Dicit  Bee- 
rius  :  Clancularia  sunt  quae  coelibatus  parit 
crimina ;  non  sic  quae  fiunt  a  conjugatis.  At 
cui  prudenti  hoc  persuadebis?  Erat  sane  olim 
Roma)  tempore  L.  Annaei  Senecae  in  suo  vi¬ 
gore  lex  Cornelia  de  adult.  Et  tamen,  teste 
eodem  Philosopho  lib.  m.  de  benef.  cap.  16. 
«  eo  ventum  erat  Romae,  ut  nullq  virum  ha¬ 
beret,  nisi  ut  adulterum  irritaret,  et  argu¬ 
mentum  deformitatis  esset  pudicitia;  nec 
inveniretur  tam  misera  et  sordida,  ut  illi 
satis  esset  adulterorum  par,  nisi  singulis  di¬ 
videret  horas  etc.  ».  Et  ne  hoc  infidelitati 
paganicae  adseribas,  lege  quae  de  Judaeorum 
uxoribus  scribit  Flavius  Josephus,  Judaeus 
et  ipse,  lib.  de  bello  Judaico  :  «  Essenos  » 
^Judaeorum  utique  optimos  et  religiosissi¬ 
mos)  «  ideo  abhorruisse  a  matrimonio,  quod 
nulla  uxor  suo  esset  contenta  marito  » .  Ego 
quidem  de  Christianis  uxoribus  hoc  effatum 
credo  .falsissimum  :  innumera  tamen  clancu¬ 
laria  adulteria  committi  dubitare  non  pos¬ 


sum,  idque  multo  magis  inter  Lutherano- 
Calvinistici  Evangelii  sectatores  et  sectatri¬ 
ces.  Quodsi  exemplis  probanda  thesis  foret, 
quando  perveniretur  ad  finem.  Notum  fuit 
lippis  et  tonsoribus  in  ducatu  vicino,  quo¬ 
modo  princeps  Lutheranus,  et^hone- 

stissimao  conjugi  adstrictus,  ante  annos  quin¬ 
quaginta  totam  suam  ditionem,  adulterinis 
suis  libidinibus  ac  nothorum  inde  ebullin- 
tium  examine  repleverit.  Notum  omnibus 
tunc  ( quod  et  ipse  partim  oculis  contre¬ 
ctavi),  qualem  filius  successor  in  adulterinas 
lenonesque  parentis  defuncti  exeeutionem 
pararit.  Vidimus  etiam  in  Saxonica  Evange- 
lica  Universitate  disputationem  typis  evul¬ 
gatam  «  de  Hanreitate  »,  argumento  haud 
levi,  quam  casta  sint  connubia  inter  Luthe- 
ranos,  et  quam  bene  illud  Oweni  apud  ipsos 
locum  habeat  :  «  Nemo  sua  certus  de  con- 
juge  praeter  Adamurn  ;  Neque  suo  certa  est 
conjuge  praeter  Evam  ».  Ut  jam  taceam  de 
flagitiis  contra  naturam,  quibus  pronum  est 
inquinari  ultro  citroque  conjuges  lascivos, 
sive  invicem  discordes,  mutuo  fastidientes, 
sive  ob  diuturnam  compartis  absentiam  vel 
aegrotationem  consuetis  ardoribus  libidinis 
succumbentes.  Quid  ergo  !  numquid  sicut 
propter  haec  et  similia  nec  abroganda  est  lex 
Cornelia  de  adulteris,  nec  polygamia,  aut 
vagae  libidines  permittendae;  ita  nec  anti¬ 
quanda  lex  sancta  coelibatus,  etiamsi  alicubi 
pars  cleri  major  meliorem,  sacrilega  conti¬ 
nentem  superaret.  Unde  patet  non  tam  debi¬ 
litas  quam  stoliditas  trivialis  illius  objectio¬ 
nis.  Quanto  rectius  (si  tamen  alicubi  veri- 
ficaretur  illud  Cassandri  dictum  a  multis 
frequentatum  :  «  Eo  necessitatis  res  prope- 
modum  redacta  est,  ut  aut  concubinarius, 
aut  conjugatus  eligi  debeat  Sacerdos  »),  hinc 
inferendum  erat  :  Ergo  legum  sacratissima¬ 
rum  excitandus  est  vigor  :  Ergo  vigilandum 
Papae,  Caes'ari,  caeterisque  Principibus,  ut 
domus  Dei  a  foetidissima  illa  spurcitia,  si 
alicubi  inolevit,  repurgetur  :  Ergo  non  nisi 
cum  exquisito  delectu,  et  post  accuratam 
probationem,  munus  Sacerdotale  Angelica 
puritate  dignum,  similem  puritatem  aemu¬ 
lantibus  conferatur  :  Ergo  excutiatur  otium 
Satame  pulvinar,  proscribantur  commessa- 
tiones  et  ebrietates,  incentiva  libidinis  :  ex¬ 
stirpentur  suspecta  cum  foeminis  contuber¬ 
nia,  certissima  perditae  vel  perdendae  casti¬ 
tatis  indicia.  Negari  equidem  non  potest, 
quod  omnium  saeculorum  usu  testatissimum 
est,  clericalis  continentiae  vel  exactaim  custo- 


DE  CLERICIS. 


437 


diam,  vel  relaxationem  sacrilegam,  ferme  a 
Praesidum  pendere  vel  zelo  vigili,  vel  lan¬ 
guore  socordi.  Exemplo  sit  vel  sola  Germa¬ 
nia,  qua}  veluti  paradisus  Dei  affecta  Aposto- 
lico  labore  S.  Bonifacii,  ita  sanxit  hominum 
sacrorum  continentiam  in  conc.  Moguntino, 
cui  S.  Martyr  praefuit,  et  S.  Burckhardus 
Herbipol.  Antistes  interfuit,  ut  quisquis  illo¬ 
rum  in  crimen  fornicationis  laberetur ,  in 
carcere  per  biennium,  in  pane  et  aqua  poe¬ 
nitentiam  ageret,  ante  flagellatus.  Quam  rari 
tunc  lapsus  et  scandala  !  velut  Angeli  carne 
vestiti  conversabantur  ;  unde  et  nomen  uni- 
versim  clericis  et  monachis,  quo  in  vernacula 
«  spirituales  »  appellantur,  impositum  cre¬ 
diderim.  At  quomodo  ducentis  annis  post, 
plumbeo  illo  saeculo,  quo  praeter  alia  mon¬ 
stra,  etiam  in  Sedem  Apostolicam  intrusi 
fuere  adulter,  et  adulteri  filius ;  et  in  Germa¬ 
nia  Praelatura}  fere  per  simoniam  a  Caesare 
conferebantur;  quomodo,  inquam,  mutatus 
est  color  optimus,  et  in  carbones  denigrati, 
qui  nive  candidiores  Nazaraei  esse  debue¬ 
rant  :  ita  quidem,  ut  cum  sequenti  saeculo 
S.  Gregorius  VII.  Apostolico  zelo  inflam¬ 
matus  «  a  contubernio  Sacerdotum  omnes 
omnino  foeminas  perpetuo  anathemate  rese¬ 
care  moliretur  (inquit  Lamb.  Schafnabur- 
gensis  A.  (L  1074.)  protinus  vehementer 
infremuerit  tota  factio  Clericorum,  hominem 
plane  haereticum  esse  clamitans,  qui  oblitus 
sermonis  Domini,  quo  ait  :  Non  omnes  ca¬ 
piunt  verbum  hoc ;  et  Apostoli  :  Melius  est 
nubere  quam  uri ,  violenta  exactione  ho¬ 
mines  vivere  cogeret  ritu  Angelorum,  etc.  » 
Eodem  spectant  querimoniae  illae,  quae  re¬ 
ferri  solent  ex  jEnea  Sylvio,  Panormitano, 
Wicelio,  Cassandro,  Legato  Bavarico,  Maxi- 
miliano  II  imp.  etc.  Quae  quidem  omnia 
videbantur  effecisse,  ut  cum  soluta,  jam  Tri- 
dentina  synodo,  frequentissimo  rumore  jac¬ 
taretur,  Pium  IV.  Caesaris  et  Maximiliani  II. 
ac  Principum  Germanorum  precibus  ada¬ 
ctum,  eisdem  Germanis  velle  Graecorum  mo¬ 
rem,  quo  uxoribus  ante  SS.  Ordines  acceptis 
utuntur,  ad  obtinendam  hac  ratione  concor¬ 
diam,  indulgere,  idque  (ut  refert  in  erudito 
suo  opere,  de  sacrorum  hominum  continen¬ 
tia  Michael  Medina),  rex  Catholicus  Philip¬ 
pus  II.  aegre  acciperet,  quod  inde  ingentem 
Christianorum  morum  ruinam  orituram  gra¬ 
vissimis  rationibus  vaticinaretur;  res  digna 
visa  est,  in  qua  non  modo  privati  Theologi, 
sed  provinciales  quoque  synodi,  quae  tum 
per  universam  Hispaniam  ex  Episcopis  et 


Theologis  doctissimis  cogebantur,  suum  ju¬ 
dicium  atque  sententiam  reponerent;  quod 
quidem  ita  peractum  est,  ut  concorditer  om¬ 
nes  eam  concessionem  valde  detestati  sint, 
ob  rationes  plurimas  gravissimasque,  quas 
legere  est  apud  eumdem  M.  Medinam.  Alia 
quaedam  ad  sacrum  hunc  coelibatum  perti¬ 
nentia  expedientur  infra  lib.  seq.  ubi  de  con¬ 
silio  et  voto  castitatis. 

§.  II. 

Gerhardinse  cavillationes  expediuntur. 

Gerhardus  tb.  41.  probare  vult  ex  ipso 
Bellarm.  cap.  19.  «  olim  licitum  fuisse  Sa¬ 
cerdotibus  habere  uxores,  quos  ante  ordina¬ 
tionem  duxerant,  quia  nempe  Bellarm.  reci¬ 
tat  verba  S.  Epiph.  haer.  59.  »  (At  dices  mi¬ 
hi,  quibusdam  in  locis  adhuc  liberos  gignere 
presbyteros,  etc.  At  hoc  non  est  juxta  cano- 
nem,  sed  juxta  hominum  mentem,  quae  per 
tempus  elanguit.)  Verum  haec  probatio  plus 
quam  puerilis  mihi  videtur,  quidquid  dicat 
Titius.  Quomodo  enim  potest  ex  Bellarmino 
probari  licitum  sacerdotibus  conjugium,  ex 
eo  quod  S.  Epiphanius  dixerit,  facti  esse, 
non  juris,  quod  alicubi  sacerdotes  generent  ? 
Th.  42.  valde  subtile  argumentum  nectit  5 
scilicet  :  «  Matrimonium  est  sacramentum 
proprie  dictum  :  at  nemo  sacramenti  capax 
debet  ab  eo  arceri  :  sed  multi  clerici  idonei 
sunt  ad  sacramentum  illud  suscipiendum  : 
ergo  ab  eo  arceri  non  debent  >'.  Item  :  «  Sa¬ 
cramenta  sibi  invicem  non  repugnant  :  Cur 
ergo  Sacerdotes  etiam  hoc  medio  sanctifica¬ 
tionis  (matrimonio  scilicet)  ,  priventur  ?  » 
Respondeo  ad  1.  :  Subsumptum  de  Clericis 
majorum  ordinum  falsum  est,  estque  idip- 
sum  de  quo  controvertitur.  Ecclesia  justis¬ 
simis  de  causis  reddidit  illos  incapaces,  ut 
mox  videbimus.  Resp.  ad  2  :  Duo  illa  Sa¬ 
cramenta  per  se  in  eodem  subjecto  non  re¬ 
pugnant  :  unde  justis  de  causis  etiamnum 
fieri  posset,  ut  quis  matrimonio  rato  inito 
mox  sequenti  vel  etiam  eodem  die  suscipe¬ 
ret  S.  Ordinem.  Repugnant  autem  moraliter 
effectus  utriusque  invicem,  et  obligationes 
utriusque  status  vis  inter  se  componibiles. 

Quse  th.  52.  usque  ad  57.  adducit  ex  Bel¬ 
larm.  pro  potestate  politica  Ecclesiasticse 
conjuncta,  ac  ad  matrimonium  applicat,  jam 
expedita  sunt  supra  sub  finem  tomi  1.  Et  per 
se  cuivis  apparet  disparitas  in  omnibus  illis 
comparationibus. 

A  th.  58.  conatur  respondere  Bellarmini 
argumentis  pro  asserendo  coelibatu.  Sed  fal- 


438 


VINDICLE 


sum  est,  quod  dicit,  castitatem  conjugalem 
esse  proprie  lyxpaxetav  seu  continentiam  ;  ut 
sic  enim  est  universalis,  excludens  omnem 
copulam  ,  etiam  conjugalem  ,  juxta  illud  : 

«  Qui  se  non  continet,  nubat»,  th.  61.  sic 
arguit  :  «  Si  Apostolus  inter  requisita  Epi¬ 
scopi  poneret  coelibatum  »,  (uti  contendit 
Bellarm.),  utique  coelibatus  jure  divino  esset 
SS.  Ordinibus  annexus.  Ratio  connexionis  : 
tum  quia  ,  quse  Apostoli  ex  mandato  Dei 
prseceperunt,  ea  sunt  juris  divini ;  tum  quia 
reliqua  quae  in  Episcopo  requiri  ibid.  docet 
Apostolus  ,  jure  divino  requiruntur  ».  Re¬ 
spondeo  :  Neutraprobatio  connexionis  quid¬ 
quam  valet.  Non  prior,  quia  ex  mandato 
divino  Apostolos  illa  praecepisse  non  proba¬ 
tur  :  neque  posterior,  quia- de  bigamia  suc¬ 
cessiva  aeque  nulla  exstat  divina  prohibitio. 
Adreplicam  th.  62  quod  canone  :Cum  igitur 
35.  q.  1.  dicatur  «  Ecclesia  post  Apostolica 
instituta  addidisse  quaedam  consilia  perfe¬ 
ctionis,  utpote  de  continentia  clericorum  », 
ideoque  haec  non  videatur  nisi  post  Aposto¬ 
lorum  decessum  praecepta.  Resp.  :  Verba 
illa  Gratiani,  si  bonum  sensum  a  Bellarm. 
expositum  apud  Lutheranos  non  recipiant, 
esse  omnino  rejicienda  :  nec  enim  omnes 
Gratiani  additiones,  aut  quaecumque  refert, 
vim  legis  habent,  aut  necessario  defendenda 
sunt. 

Th.  63.  putat  se  imitari  argumentationem 
Bellarmini  ,  sic  concludendo  :  «  Apostolus 
jubet  eligi  Episcopum,  qui  domui  suae  prae¬ 
sit,  et  filios  habeat  etc.  Jam  vero  Apostolus 
non  praecipit  contraria  sibi  :  ergo  non  prae¬ 
cipit  Episcopis  ,  ut  nullam  plane  uxoris  et 
liberorum  curam  habeant  ;  et  per  conse¬ 
quens,  quando  jubet  Episcopum  debere  esse 
£yxpar?i  ,  non  requirit  ab  ipso  coelibatum  ». 
Respondeo  :  Haec  posterior  illatio  non  est 
firmior  quam  ista  :  Gerhardus  est  Doctor  : 
ergo  numquam  pueriliter  syllogizat.  Verbo 
scopae  sunt  dissolutae.  Quis  enim  necessarius 
nexus  inter  procurationem  de  necessario 
victu  etc.,  conjugi  et  liberis  ante  Episcopa¬ 
tum  susceptis  praestandam,  et  copulam  con¬ 
jugalem  post  Episcopatum  ? 

Th.  66.  eversurus  Bellarmini  argumentum 
ex  II  Timoth.  ii.  vers.  4.  Nemo  militans  Deo 
etc.  opponit  quod  idem  Bellarm.  ex  Chry- 
sostomo  dixerat  in  fine  tomi  1. «  Omnes  etiam 
laicos,  etiam  reges,  milites  Christi  esse  debe¬ 
re.  Quod  si  ergo  »,  inquit  Gerhardus,  «  haec 
verba  Apostoli  prohibitionem  matrimonii 
includerent ,  omnibus  Christianis  conjugio 


interdictum  foret.  Vide  igitur  disputatoris 
hujus  vertiginem.  Ut  jure  conjugii  Episco¬ 
pos  spoliet,  dictum  hoc  ad  solos  Episcopos 
hic  restringit.  Sed  cum  idem  dictum  Episco¬ 
pis  Pontificiis,  negotiis  saecularibus  et  judiciis 
politicis  penitus  immersis  ,  opponimus,  re¬ 
sponsum  ejusmodi  a  Bellarmino  ferimus. 
Dicuntur  haec  a  Paulo,  tam  Episcopo,  quam 
aliis  hominibus  ».  Resp.  :  Non  vertigine 
Bellarminus,  sed  cavillandi  libidine  Gerhar¬ 
dus  agitur.  Sine  dubio  vitiosum  est,  si  se 
Episcopus  immergat  negotiis  saecularibus  et 
judiciis  politicis  ;  atque  hoc  fatemur  prohi¬ 
beri  ab  Apostolo  aeque  ac  implicationem  in 
negotiis  oeconomicis  et  matrimonialibus. 
Porro  extensio  illa  verborum  Apostoli  suo 
proportionaliter  modo  pertinet  ad  omnes 
Christianos,  non  tamen  eodem  modo  quo  ad 
Episcopos.  Ad  saeculares  et  laicos  pertinet 
valde  large,  quatenus  nimia  cura  saecularium 
rerum  conjuncta  est  cum  certo  periculo  sa¬ 
lutis  :  ad  Episcopos  vero  admodum  stricte, 
quia  hi  quasi  toti  debent  esse  in  negotiis 
spiritualibus,  et  tantum  incidenter  excurrere 
ad  temporalia  et  saecularia  negotia,  per  alios 
potius  quam  per  se  administranda. 

Th.  69.  iterum  movet  argumentum  a 
Principatu  saeculari  ad  conjugium,  aitque  : 
«  Temporalis  jurisdictio  est  negotium  magis 
saeculare,  quam  conjugium,  quod  Pontificii 
statuunt  esse  sacramentum.  Ergo.  »  Resp.  : 
Jurisdictio  temporalis  potest  per  alios  admi¬ 
nistrari  ;  non  vero  conjugium,  quod  est  onus 
prorsus  personale.  Item  :  matrimonium  in 
fieri  tantum,  est  sacramentum  et  contractus, 
et  ut  sic  nihil  impediret  Episcopatum  ;  at  in 
facto  esse,  status  ille,  et  debita  consequentia 
sunt  quae  dividunt  hominem,  et  fere  necessa¬ 
rio  implicant  negotiis  saecularibus.  Vide  S. 
Chrysost.  loco  citato.  Mirabor  si  Titius  ausit 
hoc  Gerhardinum  argumentum  eximere  vel 
a  flagitio  et  deceptione  sophistica,  vel  a  pue¬ 
rilitate.  Similis  est  argutatio  th.  70.  71.  72. 
Absque  vecordia  non  potuit  ita  sentire  Ger¬ 
hardus,  nisi  lectores  vecordes  crediderit  sic 
decipi  posse. 

Th.  80.  quintum  Bellarmini  argumentum, 
(quod  supra  huc  remisimus),  conatur  solve¬ 
re  :  Est  vero  hoc  quasi  a  conglobatis  :  con¬ 
jugium  vehementer  impedit  Ecclesiastica 
munera  :  iEquum  ergo  fuit,  ut  Sacerdotibus 
aliisque  sacris  hominibus  conjugium  prohi¬ 
beretur.  Nam  Ecclesiasticorum  munera  sunt 
sacrificare,  orare,  docere,  exhortari,  sacra¬ 
menta  ministrare,  curam  pauperum  gerere, 


DE  CLERICIS. 


439 


et  similia,  quse  rite  exerceri  non  possunt,  ut 
Apostolus  ad  Tit.  cap  i.  vers.  8.  docet,  nisi 
Sacerdos  sit  hospitalis  ,  benignus,  sobrius, 
sanctus,  justus,  continens,  doctus.  Jam  vero 
matrimonium  in  primis  impedit  munus  sacri¬ 
ficandi  etc.,  deinde  impedit  studium  oratio¬ 
nis  et  lectionis  ,  in  quo  assidue  Sacerdos 
versari  debet ;  impedit  efficaciam  praedica¬ 
tionis  ;  impedit  curam  pastoralem  :  curam 
pauperum,  et  hospitalitatem;  Sacramento¬ 
rum  administrationem ;  tunc  enim  vix  distin¬ 
guerentur  clerici  a  laicis.  Amesius  haec  om¬ 
nia  conatus  est  enervare,  sed  meris  sannis 
et  calumniis,  quas  piget  referre,  cum  earum 
insulsitas  cuivis  sit  obvia.  Unum  est  quod 
meretur  responsum,  cum  in  fine  ait  :  «  Ec¬ 
clesia  Rom.  a  multis  jam  saeculis  permisit 
Graecis  sacerdotibus  conjugium.  Hoc  autem 
(si  vera  sunt  quae  Bellarminus  dicit)  ,  nihil 
aliud  est,  quam  ipsis  permittere  impuritatem 
vel  pollutionem,  sacrificandi  muneri  adver¬ 
sam,  efficacioris  praedicationis  obstaculum, 
curae  pastoralis  corruptionem,  avaritiam  et 
simoniam  turpem,  ac  confusionem  ordinis 
totius.  Tales  autem  permissiones  non  solet 
Papa  prae  se  ferre,  nec  Jesuitae  jactare.  » 
Similia  indicavit  Gerhardus  supra  th.  47.  Sed 
respondeo  :  Ista  inconvenientia  maxima  ex 
parte  cessare  apud  Graecos  ,  quia  semper 
habent  Episcopos  ccelibes,  nullum  conjuga¬ 
tum  :  Praeterea  habent  plures  alios  voto  ca¬ 
stitatis  adstrictos  Sacerdotes.  In  illis  autem 
qui  conjugati  sunt  ,  permittitur  Sacerdotii 
usus  eo  pacto,  si  matrimonium  ante,  et  non 
post  sacerdotium  susceperint,  et  sic  magna 
pars  illorum  incommodorum  evitatur  :  csete- 
ra  autem  metu  majoris  mali  permissa  sunt 
Graecis  ;  quod  omnino  licet.  Quid  ergo  ad 
haec  Gerhardus  ?  Iterum  thes.  81.  nugatur 
aut  flagitiose,  aut  pueriliter,  cum  ait  :  «  Ma¬ 
trimonium  est  sacramentum  proprie  dictum  ; 
an  autem  hoc  officiis  Ecclesiasticis  potest 
esse  impedimento  ?  »  Th.  82.  redit  ad  com¬ 
parationem  conjugii  cum  principatu  politico : 
quod  jam  excussum  est.  th  83.  arguit  :  «  Si 
(ut  ex  Epiphanio  concludit  Bellarm.)  propter 
honorem  Sacerdotii  necessaria  est  continen¬ 
tia  :  item  si  conjugium  per  se  omnino  et 
semper  impedit  munia  Ecclesiastica,  utique 
jure  divino  coelibatus  erit  Ordinibus  sacris 
annexus.  Posterius  Bellarminus  non  conce¬ 
dit  :  Ergo  nec  prius  asserere  debet.  »  Resp.  : 
Bellarminus  de  re  morali  non  metaphysice 
sed  moraliter  pronunciavit :  Non  dixit,  con¬ 
jugium  per  se,  omnino  et  semper  ea  incom¬ 


moda  inducere  ;  sic  enim  sine  dubio  juris 
divini  esset  ea  prohibitio.  Sicut  ergo  multa 
alia,  ita  et  hoc  Deus  permisit  dispositioni 
Praesulum  ,  cum  aliquando  posset  expedire 
dispensatio,  quae  in  jure  divino  foret  nulla, 

Ad  CAPUT  XXIII. 

Bigamiam  successivam  impedire  SS.  Or¬ 
dines  probat  hoc  cap.  Bellarminus  potissi¬ 
mum  ex  eo,  quod  Catholica  Ecclesia  semper 
illa  Apostoli  verba  I  Tim.  iii.  vers.  2.  Opor¬ 
tet  Episcopum  esse  unius  uxoris  virum ,  ita 
intellexit,  ut  non  liceret  quovis  modo  adSS. 
Ordines  promovere  bigamos.  Calvinus  et 
haeretici  passim  citatum  textum  sic  expli¬ 
cant.  quasi  Apostolus  dicat :  Episcopus  simul 
non  habeat  multas  uxores  uti  Judaei  permissu 
Dei  habuerunt,  sed  unam  tantum,  ita  tamen 
ut  illa  mortua,  aliam  et  aliam  ducere  possit, 
atque  ita  successive  habere  plures.  Porro 
haec  haeresis  merito  rejicitur.  1.  Quia  non 
tantum  lege  Christi,  sed  etiam  usu  gentium 
et  legibus  Rom.  polygamia  tempore  Christi, 
immo  ante  Christum  erat  abrogata,  etiam 
apud  Judaeos  et  Gentes  omnes  non  barbaras  ; 
erantque  polygami  infames  ,  ut  constat  ex 
edicto  Diocletiani  et  Maximiani  1.  nemine , 
c.  de  adulter,  ubi  dicitur  :  «  Eum,  qui  semel 
duas  habuerit  uxores,  sine  dubio  comitatur 
infamia  ;  »  scilicet  ex  recepto  jam  pridem 
Gentium  more.  Ergo  ridicule  fecisset  Apo¬ 
stolus  id  prohibendo  :  sicut  si  Papa  jam  ad 
Episcopos  scriberet :  ne  sint  polygami  ;  cum 
id  ne  laico  quidem  liceat.  Immo  hoc  ipso 
quod  Apostolus  hanc  ab  Episcopo  perfectio¬ 
nem  exigit,  tacite  laico  permittit,  ut  vir  dua¬ 
rum  uxorum  sit.  Hoc  autem  simul  esse  nequit, 
sed  tantum  successive  :  Ergo  etiam  cum  Pau¬ 
lus  ab  Episcopo  exigit  ,  ut  sit  unius  uxoris 
vir,  non  simul  sed  successive  intelligit. 

'Probatur  2.  quia  Paulus  I  Timv.  vers..  9, 
similiter  ait  ;  Vidua  eligatur ,  quse  fuerit  unius 
viri  uxor.  Atqui  ibi  intelligit  unius  viri  uxo-. 
rem  illam,  quse  post  mortem  mariti  secun¬ 
das  non  iniit  nuptias.  Numquamenim  visum, 
fuit  unam  uxorem  simul  habere  plures  marR 
tos,  (talis  enim  sine  dubio  esset  adultera)  ; 
Ergo  hic  pariter  unius  uxoris  virum  intelli¬ 
git  eum,  qui  successive  habuit  unam. 

3.  Idem  confirmatur  ex  communi  SS.  Pa¬ 
trum  consensu  (uno  Theodoreto  excepto), 
et  antiquissima  perpetuaque  praxi  Ecclesiae, 
quse  a  SS.  Ordinibus  digamos  repellit. 


440 


VINDICIAE 


Ad  CAPUT  XXIV. 

(juia  Bellarminus  sententiam  suam  potis¬ 
simum  roborat  ex  I.  Tini  m.  vers.  2.  Opor¬ 
tet  Episcopum  esse  unius  uxoris  virum  etc. 
Amesius  cum  Calvino  contra  objicit  1.  «  Unius 
uxoris  vir  hic  opponitur  alicui  crimini  ;  con¬ 
junguntur  enim  ut  genus  et  species.  Succes¬ 
sive  autem  plures  uxores  habere  numquam 
fuit  crimen  »  .  Resp.  :  Neg.  assumpt.  Nam 
quae  Apostolus  hic  exigit  in  Episcopo,  sunt 
disparata,  ut  scilicet  Episcopus  1.  sit  irre¬ 
prehensibilis,  2.  unius  uxoris  vir,  3.  sobrius 
etc.  Quod  si  detur,  ly  «  irreprehensibilem  » 
ad  sequentia  referri ,  per  illud  intelligitur, 
non  tantum  carere  crimine,  sed  etiam  nota 
quadam  ,  qua  ab  hominibus  aliquis  notari 
solet,  et  quae  alicujus  imperfectionis  suspici¬ 
onem  praebet,  scilicet  incontinentiae  et  pro¬ 
pensionis  ab  libidinem  :  unde  in  Episcopo 
turpis  et  aliquo  modo  reprehensibilis  est. 
Hinc  et  Gentiles  arcebant  diga^nos  a  Sacer¬ 
dotio,  teste  S.  Hieronym.  epist.  n.  ad  Age- 
rucb.  ex  lib.  iv.  /Eneid.  de  Didone.  Amesius 
2.  «  Scortatores  et  adulteri  si  se  emendent, 
non  excluduntur  a  Sacerdotio  :  Ergo  multo 
minus  digami  excludendi  erunt».  Resp.: 
Neg.  conseq.  Nam  non  tantum  ob  inconti¬ 
nentiae  speciem,  sed  etiam  ob  mysticam  sig¬ 
nificationem  digami  repelluntur.  Episcopus 
enim  repraesentare  debet  Christum,  qui  unam 
tantum  habuit  sponsam,  eamque  virginem, 
scilicet  Ecclesiam  :  Ergo  non  potest  esse  di¬ 
gamus  ;  ut  docet  S.  August.  lib.  de  bono 
Conjug.  cap.  18.  cujus  uti  et  totius  Yen. 
antiquitatis  sensum  merito  veneramur,  Cal¬ 
vini  et  Amesii  sannas  et  cavillos  despuentes. 
Sic  vero  ait  S.  Augustinus  :  «  Quod  acutius 
intellexerunt,  qui  nec  eum,  qui  Catechume¬ 
nus  aut  Paganus  habuerit  alteram,  ordinan¬ 
dum  esse  censuerunt.  De  sacramento  enim 
agitur  ,  non  de  peccato.  Nam  in  Baptismo 
peccata  omnia  remittuntur  :  propter  sacra¬ 
menti  autem  sanctitatem  ,  sicut  foemina 
etiamsi  Catechumena  fuerit  vitiata,  non  po¬ 
test  post  Baptismum  inter  virgines  consecra¬ 
ri  :  ita  non  absurdum  visum  est  eum,  qui 
excessit  uxorum  numerum  singularem,  non 
peccatum  aliquod  commisisse,  sed  normam 
quamdam  sacramenti  amisisse,  non  ad  vitee 
bonee  meritum,  sed  ad  ordinationis  Ecclesi- 
asticee  signaculum  necessariam. 

Gerhardus  disp.  14.  multo  acrius  quam 
Amesius,  adversus  SS.  Patres,  antiquissima 


concilia,  ipsamque  Apostolicam  traditionem, 
pugnat  ,  dum  th.  2.  sic  arguit  :  «  Iteratee 
nuptia)  post  obitum  conjugis  vel  sunt  per  se 
piee  et  legitimee,  vel  per  se  turpes  et  illicitee. 
Si  prius  ;  perperam  prohibentur  Ecclesiee 
ministris.  Si  posterius,  nulli  Christianorum 
erunt  concedendee.  »  Resp.  :  Esse  per  se  pias 
et  licitas,  aut  saltem  indifferentes  :  quod  au¬ 
tem  tale  est,  potest  justis  de  causis  prohibe¬ 
ri.  Damnare  autem  in  hac  prohibitione  uni¬ 
versam  Ecclesiam  antiquam  pariter  ct  no¬ 
vam,  grsecam  aique  ac  latinam,  «  insolentis- 
simse  insaniaiest,  »  juxta  S.  Augustinum. 

Th.  4.  <(  Agnoscant  »,  inquit  Gerhard. 
«  prohibitionem  deuterogamise  in  Sacerdoti¬ 
bus  ex  Gentilismo  originem  trahere.  »  Re¬ 
spondeo  :  Nihil  hoc  urget.  Etsi  enim  Gen¬ 
tiles  quoque  idem  observarint :  quis  dubitet, 
ob  longe  alias  rationes  potuisse  a  praesulibus 
Ecclesiae,  de  hoc  Gentilium  ritu  ne  quidem 
cogitantibus,  fieri  eam  prohibitionem? 

Th.  4.  infert  ex  Bellarm.  :  «  Si  Apostoli 
cum  illis  qui  successive  plures  uxores  ha¬ 
buere,  dispensarunt,  utique  iteratae  nuptiae 
non  pugnant  per  se  cum  Ministerio  ».  Resp.: 
Sic  est.  Contrarium  male  affingitur  Catho¬ 
licis. 

Th.  9.  invertit  argumentum  Bellarmini, 
et  ait  f  «Qui  exhibent  signum  incontinentiae, 
illi  non  sunt  arcendi  a  remedio  divinitus 
concesso  et  instituto,  scilicet  a  conjugio, 
juxta  illud  I  Corinth.  vii.  vers.  9.  Qui  se 
non  continent ,  nubant.  Atqui  clerici  secun¬ 
das  nuptias  expetentes,  signum  exhibent  in¬ 
continentiae  :  Ergo  non  sunt  arcendi  a  reme¬ 
dio.  »  Respondeo  :  Si  tantummodo  unicum 
esset  remedium  incontinentiae,  scilicet  nu¬ 
ptiae,  tunc  vera  esset  major  :  at  sunt  alia 
praestantiora,  ut  oratio,  maceratio  corporis, 
fugafceminarum  etc., de  quibus  supra.  Adde, 
quod  Clericatum  sectantes  sponte  et  libere 
se  hoc  remedio  abdicarint. 

Th.  13.  retorquet  argumentum  Bellarmini 
hoc  modo  :  «  Si  clerici  ideo  a  secundis 
nuptiis  sunt  arcendi,  ut  liberius  homines  ad 
continentiam  hortari  possint ,  consequens 
fuerit,  clericos  debere  esse  conjugatos,  ut 
homines  liberius  ad  amorem  uxorum  hor¬ 
tari  possint.  At  consequens  Bellarminus  non 
admittit  :  Ergo  nec  antecedens  debet  admit¬ 
tere  ».  Resp.  :  Hoc  est  argumentum  nu¬ 
ptiatore  Lutherano  dignissimum.  At  non 
cogitavit  miser,  amorem  mulierum  esse  na¬ 
turalem,  nec  indigere  exemplis  :  plantari  non 
debet,  sponte  ubique  nascitur.  Econtra  con- 


DE  CLERICIS. 


441 


linentia  a  concupiscentia  mulierum,  ut  pro¬ 
veniat,  indiget  efficaci  exhortatione  et  ex¬ 
emplis  Pastorum  et  Doctorum.  Ejusdem 
furfuris  est  thesis  40.  qua  inferre  vult  :  0- 
portere  clericos  magistratui  saeculari  esse 
subjectos,  ut  liberius  homines  ad  obedien- 
tiam  possint  exhortari.  Nugae  pueriles  ! 

Quae  th.  45.  usque  ad  th.  22.  disputat 
contra  mysticam  prohibitionis  causam,  merae 
cavillationes  sunt,  non  tam  contra  modernos 
Catholicos,  quam  contra  supra  recitatam  S. 
Augustini  doctrinam,  et  communem  sensum 
priscae  Ecclesiae,  quae  ob  congruentes  quas¬ 
dam,  licet  non  convincentes  rationes,  jure 
positivo  ita'  statuit  :  alioqui  enim  sine  posi¬ 
tiva  lege,  ex  lege  naturali  vetaretur  clericis 
digamia.  Unde  meri  cavilli. 

Demum  th.  24.  contra  id  quod  dixerat  Bel- 
larminus  :  Ubique  et  semper  in  Ecclesia 
fuisse  observatum,  ut  bigami  non  ordina¬ 
rentur,  opponit  aliquot  instantias  in  con¬ 
trarium  ex  Tertull.  etc.  a  Bellarm.  addu¬ 
ctas.  Sed  nihil  efficit.  Nam  cum  dicitur, 
legem  aliquam  semper  et  ubique  in  Ecclesia 
fuisse  observatam,  e.  g.,  Quadragesimale 
jejunium  etc.,  verissime  dicitur ,  etiamsi 
constet,  cum  nonnullis,  in  particularibus 
casibus,  fuisse  dispensatum,  aut  alicubi  to¬ 
leratas  esse  ejus  transgressiones.  Illa  enim 
verba,  «  Hoc  semper  et  ubique  in  Ecclesia 
observatum  est  »,  non  accipiuntur  nisi  de 
Ecclesiis  et  Prselatis,  apud  quos  canonum 
observatio  viguit. 

Ad  CAPUT  XXIX. 

Tam  personas  quam  res  et  bona  Ecclesi¬ 
asticorum  esse  exempta,  negant  universim 
cum  Marsilio  de  Padua  et  Janduno  nostri 
Novatores.  Sed  dicendum  est 

I.  —  In  causis  Ecclesiasticis,  id  est,  qua¬ 
rum  cognitio  non  pendet  a  legibus  civilibus, 
sed  a  fide  Christiana,  liberi  sunt  Ecclesiastici 
a  ssecularium  Principum  potestate;  tum  quia, 
ut  tom.  4.  lib.  m.  probatum  est,  regimen 
Ecclesiasticum  plane  distinctum  est  a  sac¬ 
culari.  Tum  quia  ea  tota  gubernatio  com¬ 
missa  est  Apostolis,  eorumque  successoribus. 
Tum  quia  si  Apostolus  I  Corinth.  vi.  vers.  4. 
noluit  lites  civiles'  Christianorum  deferri  ad 
judicium  gentilium,  quanto  minus  Ecclesia¬ 
sticas.  Tum  denique,  quia  idem  statuit  Ju- 
stinian^imp.  Novell.  83.  Quod  autem  objicit 
Amesius  : «  Causarum  Ecclesiasticarum  cog¬ 
nitionem  non  pendere  tantum  ex  Evangelio 


et  canonibus  Eccles.,  sed  etiam  ex  lege  mo¬ 
rali,  ideoque  etiam  a  Magistratu  politico 
cognosci  posse  etc.,  »  plane  futile  est ;  quo¬ 
modo  enim  Magistratus  politicus  judicabit  de 
causa,  cujus  principale  non  cognoscit,  sed 
tantum  aliquod  accidens  ? 

II.  —  Clerici  tenentur  servare  illas  leges 
civiles,  quae  SS.  canonibus  aut  officio  cleri¬ 
cali  non  repugnant  :  non  possunt  tamen  ob 
earum  transgressionem  a  ssechiafi  Magisttath 
judicari.  Prior  pars  hujus  asserti  intelligitur 
de  vi  directiva  tantum,  et  de  iis  legibus  quse 
dirigunt  commercia  humana ;  quod  patet, 
quia  alioqui  magna  turbatio  in  Republ. 
oriretur.  Posterior  pars  habetur  ex  conc. 
Chalc.  can.  9.  idemque  statuit  Justinian. 
novell.  74.  83.  et  123.  Et  quamvis  in  his  non 
nisi  de  causis  civilibus  decernatur  clerico¬ 
rum  exemptio  ,  tamen  idem  extenderunt 
Pontifices  SS.  Caius,  Marcefiin.,  Greg.  M., 
lib.  xi.  Regist.  epist.  54.  etiam  ad  Crimi¬ 
nales.  Cedit  autem  lex  civilis  canonicae. 
Porro  quod  Amesius  oggannit  :  «  Hanc  ex¬ 
emptionem  pugnare  cum  lege  naturali  et 
Apostolico  praecepto,  Rom.xm.  vers.  1:  Om¬ 
nis  anima  sublimioribus  potestatibus  subdita 
sit;  omnino  falsum  est,  ut  mox  constabit. 

III.  —  Bona  clericorum  tam  Ecclesiastica 
quam  saecularia,  sunt  libera  a  tributis  et 
exactionibus  principum  ssecularium,  ut  con¬ 
stat  ex  conc.  Later,  sub  Alexandro  III.  can. 
19.  et  sub  Innoc.  III.  cap.  46.  et  ex  cap. 
«  Ecclesia  »,  de  constit.;  cap.  «  Quamquam  » , 
de  censibus.  Item  1.  «  Sancimus  »,  cap.  de 
SS.  Ecclesiis,  quod  nec  haeretici  negant ; 
quamquam  notari  velit  Amesius,  ante  Con¬ 
stitutionem  Justiniani,  fuisse  clericos  im- 
munes  tantum  a  tributis  personalibus,  non 
a  realibus.  Sed  hoc  nihil  ad  rem  facit.  Tota 
difficultas  est  :  An  non  tantum  humano  jure 
(de  quo  jam  constat)  sed  etiam  divino  et 
naturali  haec  exemptio  introducta  sit  ?  Hoc 
ultimum  inter  Catholicos  ipsos  controversum 
est.  Bellarminus  quidem  in  prima  editione 
partem  negativam  tuebatur  :  sed  cum  ad¬ 
vertisset,  non  deesse  qui  ea  doctrina  abuti 
vellent  ad  oppugnandam  Ecclesiasticam  li¬ 
bertatem  ;  ideo  in  posteriore  editione  con¬ 
troversiarum  propositione  5.  statuit  :  exem¬ 
ptionem  clericorum  in  rebus  politicis  tam 
quoad  personas,  quam  quoad  bona,  tam  ex 
divino  quam  humano  jure  introductam  fuisse. 
Quod  tamen  ita  explicat,  ut  non  sit  prae¬ 
ceptum  positivum  divinum  stricte  sumptum, 
sed  solum  deductum  per  exempla  et  testi,-! 


442 


VINDICLE  PRO  LIBRO  DE  CLERICIS. 


monia  S.  Scripturse  :  Deum  scilicet  voluisse 
talem  exemptionepi  statuit  per  Principes. 
Licet  enim  jus  divinum  naturale  (multo  mi¬ 
nus  positivum),  non  efficiat  eam  exempti¬ 
onem  :  tamen  dictat  eam  a  Principibus  esse 
concedendam,  et  a  Pontifice  fieri  posse. 
1.  Ob  dignitatem  status,  per  quem  ecclesi¬ 
astici  peculiariter  sunt  Deo  mancipati.  2. 
Quia  ecclesiastici  sunt  Pastores  et  Patres 
saecularium,  et  judices  eorumdem  loco  Dei, 
in  causis  summis  salutem  aeternam  concer¬ 
nentibus.  3.  Quia  licet  principes,  clericos  ab 
injuria  defendant,  et  tranquillitatem  tempo¬ 
ralem  procurent  :  tamen  vicissim  clerici 
majus  et  longe  divinus  beneficium  princi¬ 
pibus  conferunt,  nempe  sacramenta,  doctri¬ 
nam  salutis,  remissionem  peccatorum  etc. 
Itaque  lege  religionis,  observantiae,  et  gra- 
titudinis,  obligantur  principes,  clericos  ex¬ 
imere.  Et  hoc  sensu  videntur  accipiendi 
canones,  cum  dicunt  :  «  Clericos  et  eorum 
res  non  solum  jure  humano,  sed  etiam  di¬ 
vino  esse  exemptos  ».  cap.  «Non  minus», 
de  Censibus  in  6.  c.  «  Si  imperator  » ,  dist. 
96.  concil.  Trident.  sess.  23.  de  Reform.  cap . 


20  ubi  ait  :  Personarum  Ecclesiasticarum 
immunitatem  Dei  ordinatione  et  canonicis 
sanctionibus  constitutam  esse.  Et  hoc  tan¬ 
tum  petunt  firmamenta  a  Bellarm.  adducta 
ex  Genes,  xlvii.  vers.  22.  ubi  Joseph  patriar¬ 
cha  exemit  Sacerdotes  Israeliticos.  I  Esdrse 
vn.  vers.  24.  ubi  Deus  Levitas  sibi  delegit, 
et  soli  Pontifici  subjectos  esse  voluit.  Num. 
iii.  vers.  12.  41. 43.  Levitas  suos  esse  aliquo¬ 
ties  Deus  repetit.  Matth.  xvii.  vers.  23.  Filii 
regum  cum  familiis  eorum  eximuntur  a  tri¬ 
butis..  Clerici  autem  proprie  pertinent  ad 
familiam  Christi  etc.  Amesius  non  habeat 
nisi  calumnias  et  cavillos,  quos  omnibus 
opponat.  E.  G.  cum  th.  33.  ait  :  «  Canones 
conciliorum  Later.,  Coloniens.,  Trident.,  etc. 
non  esse  sacros  sed  sacrilegos.  »  Argumenta 
Medinse  et  Covarruvise,  quse  Amesius  et  Ger- 
hardus  pro  tollenda  exemptione  clericorum 
urgent,  nihil  faciunt  contra  sententiam,  ut  a 
Bellarmino  temperata  est ;  sed  tantum  con¬ 
tra  oppositam  Canonistarum,  quse  evincere 
vult,  exemptionem  clericorum  esse  ex  stricto 
jure  divino. 


* 


I 


VINDICIS 

PRO  LIBRO  SECUNDO 

DE  MONACHIS 


Ad  CAPUT  II. 

Monachatus  seu  religiosa  vita  hoc  loco  a 
Bellarmino  definitur,  quod  sit  :  Status  homi¬ 
num  ad  perfectionem  Christianam  per  pau¬ 
pertatis  ,  castitatis  et  obedientiae  vota  ten¬ 
dentium.  Ut  porro  tum  haec  definitio  decla¬ 
retur,  tum  cavilli  quos  passim  Amesius  ogge- 
rit,  evanescant,  notandum  est :  Instrumenta 
utilissima  ad  perfectionem  acquirendam  esse 
tres  illas  virtutes,  paupertatem,  castitatem, 
et  obedientiam.  Nam  ut  quis  perfecte  Deum 
diligat  ,  debet  et  se  totum  Deo  tradere,  et 
omnia  impedimenta  removere  ;  quod  utrum¬ 
que  fit  dictis  virtutibus.  Tradimus  enim  nos 
Deo  totos  ,  cum  animam  ,  corpus  ,  et  res 
externas  damus  :  quid  enim  aliud  restat  ? 
Animam  autem  damus  per  obedientiam  , 
cdrpus  per  continentiam,  externa  per  pau¬ 
pertatem.  Per  easdem  quoque  virtutes  remo¬ 
ventur  omnia  impedimenta  divini  amoris  : 
Radix  enim  omnium  malorum  est  cupiditas , 
ITimoth.  vi.  v.  10.  sicut  radix  omnium  bono¬ 
rum  est  charitas,  ut  addit  S.  Aug.  serm.  12. 
de  verb.  Dom.  Omnis  autem  mala  cupiditas 
revocatur  ad  haec  tria  capita  :  ad  luxuriam, 
avaritiam,  superbiam,  ex  I  Joan.  ii.  vers.  16. 
Ratio  est,  quia  in  homine  duplex  est  appeti¬ 
tus,  concupiscibilis  et  irascibilis  ;  ille  appetit 
bonum  absolute  ;  iste  bonum  arduum.  Rursus 
ille  prior  duplex  est  :  Naturalis,  et  animalis. 
Naturalis  appetit  ea  bona  quae  necessaria  sunt 
ad  naturae  conservationem,  tam  in  individuo, 
ut  cibum  et  potum,  quam  in  specie,  ut  actum 
generationis  :  quiappetitus  dum  est  inordina¬ 
tus,  dicitur  incontinentia,  et  a  S.  Joanne  con¬ 
cupiscentia  carnis.  Animalis  dicitur  ille,  quo 
appetimus  ea,  quae  sunt  bona  secundum  exi¬ 
stimationem,  ut  pecunias,  et  caetera externa, 
quae  non  appetuntur  a  bestiis,  et  hic  appeti¬ 


tus  cum  est  inordinatus,  dicitur  avaritia,  vel 
curiositas,  et  a  S.  Joanne  :  Concupiscentia 
oculorum.  Appetitus  irascibilis  appetit  excel¬ 
lentiam,  quae  apprehenditur  ut  res  maxime 
ardua  ;  et  cum  est  inordinatus,  dicitur  Su¬ 
perbia  vitse.  Hos  autem  tres  fontes  impedi¬ 
mentorum  obstruunt  illae  tres  virtutes  :  quae 
tamen  non  sufficiunt  ad  rationem  status 
Religiosi,  nisi  accedat  votum,  quo  quis  pro¬ 
mittat  Deo,  se  perpetuo  ita  victurum.  Status 
enim  significat  rem  immobilem,  ut  episco¬ 
palis,  conjugalis  etc.  Unde  fit,  ut  subinde 
quis  sit  perfectus,  qui  tamen  non  sit  in  statu 
perfectionis,  ut  conjugati  sancte  et  perfecte 
viventes  j  uti  et  e  contra  saepe  fit,  ut  episco¬ 
pi  et  religiosi  valde  imperfecti  sint  in  statu 
perfectionis.  Neque  ideo  status  ille  perfe¬ 
ctionis  dicendus  est  fictitius  et  ridiculus, 
etsi  aliqui  juxta  illum  non  vivant  ;  sicut  sta¬ 
tus  conjugatorum  non  ideo  fictitius  aut  con¬ 
temnendus  est,  quia  plurimae  sunt  adulterae, 
et  rariores  qui  per  omnia  sancte  illum  custo¬ 
diant.  Sed 

Objicit  Amesius  1.  «  Religio  in  Scriptura 
nusquam  denotat  statum  » .  Sit  ita.  Quid 
hinc  contra  nos  ?  Res  ipsa  continetur  in 
Scriptura  ,  quidquid  sit  de  voce.  2.  Ait  : 
«  Nullus  potest  esse  status  Religionis  alius  a 
statu  gratiae  ,  qui  convenit  omnibus  fideli¬ 
bus  ».  Respondeo:  Hoc  est  petere  princi¬ 
pium.  Ludit  autem  inepte  in  nomine  «  sta¬ 
tus  ».  Longe  enim  aliter  status  accipitur, 
cum  denotat  stabilitatem  in  aliquo  vitae  gene¬ 
re  ,  quam  cum  Doctores  varios  status  seu 
conditiones  naturae  humanae  respectu  finis 
supernaturalis  assignant,  e.  g.,  naturae  pu¬ 
rae  ,  integrae,  lapsae  etc.  Non  enim  indicare 
volunt,  ad  talis  status  rationem  exigi  aliquam 
firmitatem.  3.  Ait  Amesius  :  «  Monarchos  in 
ipso  ingressu  professionis  fingi  perfectos  »  : 
quod  commentum  affingit  Alensi  aliisque 


UA 


VINDICTA 


Scholasticis,  qui  docent ,  quod  religionem 
professus  non  secus  ac  rdceris  baptizatus 
liberetur  ab  omni  reatu  culpae  et  poenae, 
adeoque  non  indigeat  alia  indulgentia,  ut 
quam  primum  in  coelum  evolet.  Resp.  :  insul¬ 
sum  est  Amesii  commentum ,  haud  secus, 
aC  si  quis  ex  ed,  (Juod  Judaeus  vel  Gentilis, 
Cunl  dispositione  requisita  baptizatus  adeo- 
fjiid  justificatus  sit,  hinc  vellet  inferre  :  Talem 
recens  baptizatum  jam  esse  perfectum,  nec 
ultra  posse  tendere  ad  perfectionem  ;  nugae  ! 
\.  ^Eque  inepte  Amesius  cavillatur,  dum  ita 
arguit  !  «  Monachi  occupantur  in  operibus 
sUperdrogationis,  ac  proinde  sunt  plusquam 
perfecti  »  :  Ergo  illorum  status  non  tendit 
hd  perfectionem.  Pro  his  similibusque  cavil¬ 
lis  profligandis,  nota  doctrinam  Bellarmini 
de  gradibus  perfectionis  et  charitatis,  quam 
Amesius  fallendi  causa  studiose  videtur  dis¬ 
simulasse.  Primus  igitur  gradus  charitatis 
est  ,  diligere  Deum,  quantum  est  diligibilis, 
hoc  est ,  amore  infinito  :  et  sic  solus  Deus 
perfectus  est,  Angeli  et  Sancti  omnes  imper¬ 
fecti,  non  privative  sed  negative.  Secundus 
est,  diligere  Deum  ,  quantum  potest  eum 
creatura  diligere,  ita  ut  semper  actu  per  in¬ 
tellectum  et  affectum  feratur  in  Deum.  In 
hoc  gradu  sunt  soli  Beati.  Unde  etsi  Aposto¬ 
lus  Phil.  m.  vers.  15.  dixerit  :  Quicumque 
perfecti  sumus ,  ita  sentiamus  etc .,  idem  ta¬ 
men  de  se  pronuntiat  vers.  12.  Non  quod  j am 
perfectus  sim  etc.  Tertius  gradus  est,  diligere 
Deum ,  quantum  potest  creatura  mortalis, 
quae  a  se  removit  omnia  divini  amoris  impe¬ 
dimenta,  et  totam  se  Dei  obsequio  mancipa¬ 
vit.  Et  hi  sunt  imperfecti  respectu  beato¬ 
rum  ,  sed  perfecti  respectu  aliorum,  -etiam 
justorum.  Atque  de  hoc  gradu  loquuntur 
Theologi,  cum  dicunt,  statum  Episcoporum 
esse  perfectionis  acquisitae  ,  Religiosorum 
vero  esse  perfectionis  acquirendae  :  hi  enim 
vi  sui  status  et  professionis  tenentur  aspirare 
ad  perfectionem,  quod  fit,  impedimentorum 
remotione  ,  et  virtutum  exercitatione.  Illi 
vero  deberent  ad  eum  gradum  perfectionis 
jam  pervenisse  ,  ad  quem  Religiosi  conten¬ 
dunt  ,  ut  innuitur  in  definitione  status  Reli¬ 
giosi.  Quartus  denique  et  infimus  gradus  est 
diligere  Deum  ita,  ut  nihil  aeque,  aut  magis 
quam  Deum  diligamus  (saltem  ex  iis  quae 
sunt  divino  amori  contraria)  ;  et  hic  est 
praeceptus  omnibus,  habetque  aliquam  per¬ 
fectionem  :  licet  respectu  priorum  sit  valde 
imperfectus.  Et  de  hoc  dicitur  I  Joan  n. 
vers.  5.  Qui  servat  Verbum  ejus ,  vere  in  hoc 


charitas  Dei  perfecta  est.  Et  tamen  ei,  qui 
Matth.  xix.  v.  21.  dicebat  :  Se  omnia  man¬ 
data  servasse,  Christus  respondit  :  Si  vis  per - 
fectus  esse,  vade,  vende  etc. 

Hactenus  Vero  dicta  ad  perfectionis  sta¬ 
tum  haud  sufficere,  recte  ex  communi  Theo¬ 
logorum  sensu  pronuntiavit  Bellarminus  , 
nisi  firmentur  voto.  At  objicit  Amesius  «  Hen- 
ricum,  »  quem  ait  id  «  negare  et  refutare 
apud  Azorium  1.  part.  lib.  ii.  cap.  xxm.  et 
hunc  non  esse  dissentientem  » .  Sed  vel  fal¬ 
lit,  vel  non  intelligit  latinum  Amesius.  Verba 
Azorii  haec  sunt  :  «  Henricus  censet,  statum 
Religiosorum,  non  per  se,  sed  jure  scripto, 
trium  votorum  obligationem  requirere.  At¬ 
tamen  certa  mihi ,  et  indubitata  videtur 
S.  Thomae  sententia,  scilicet,  etiam  per  se 
in  trium  votorum  obligatione  consistere.  » 
Illustrem  Pseudologiam  Amesius  mox  cu¬ 
mulat  non  obscuriori  calumnia,  dum  ait  : 
a  Ridiculum  esse  perfectionis  statum,  qui  a 
perfectione  »,  (in  Religioso  acquirenda,  in 
Episcopali  acquisita),  «  separatur;  praeser¬ 
tim  si  adjiciatur  placitum  illud  Pontificio¬ 
rum  :  Monachum  non  peccare,  si  in  vitae 
perfectione  minime  procedat,  quia  scilicet 
non  tenetur  ex  voto  studere  perfectioni,  sed 
tantum  in  statu  perfectionis  manere.  Azor. 
lib.  ii.  cap.  ultim.  quaesf.  11  ».  Sed  legatur 
Azorius  ea  quaest.  et  patebit  crimen  falsi  ; 
nam  directe  contrarium  docet.  Assertum  ip¬ 
sum  Amesii  absurdum  esse  patet,  si  ad  con¬ 
jugium  applicetur,  et  dicatur  :  «  Ridiculus 
et  fictitius  est  conjugii  status,  qui  a  fide 
conjugali  separatur  » . 

Ad  CAPUT  III. 

Tria  genera  religionum  dari  Bellarminus 
inde  deducit,  quia  sicut  Deum  diligere  pos¬ 
sumus,  eique  servire.  1.  Per  contemplatio¬ 
nem.  2.  Per  actionem.  3.  Per  utramque 
simul :  ita  sunt  tria  genera  religionum.  1.  Eo¬ 
rum,  qui  profitentur  contemplativam  tan¬ 
tum  ;  qui  rursus  varii  sunt  :  alii  enim  se¬ 
quuntur  institutum  S.  Basilii,  alii  Bruno- 
nis  etc.  Alii  activam,  quse  in  tot  formas 
dividitur,  quot  sunt  opera  misericordiae  cor¬ 
poralis  :  quidam  militando ,  ut  equites 
S.  Joannis,  Teutonici,  etc.  Quidam  aegrotis 
serviendo ;  alii  captivos  redimendo  etc., 
quidam  vitam  mixtam  profitentur;  ut  qui 
regulam  S.  Francisci,  Dominici,,  etc.  am¬ 
plexi  sunt.  Porro  insulse  cavillatur  Amesius 
1.  cum  ait  :  «  Neminem  posse  servire  Deo 


DE  MONACHIS. 


445 


sola  contemplatione  »> .  Quasi  vero  include¬ 
remus  solas  actiones  intellectuales,  exclusa 
operatione  voluntatis,  quae  vel  maxime  viget 
in  contemplativis,  qui  actus  internos  volun¬ 
tatis  adeo  excellentissimos  exercere  solent, 
ut  multi  eorum  (licet,  ut  reor,  falso  persuasi), 
putent,  se  opera  voluntatis  sine  actione  in¬ 
tellectus  concomitante  agitare. 

Porro  haec  varietas  institutorum  religio¬ 
sorum  in  eadem  fidei  consensione  nihil  obest 
Christianae  religioni,  sed  potius  valde  pro¬ 
dest.  1.  Quia  sic  provisum  est  omni  homi¬ 
num  generi.  2.  Quia  cum  omnis  ordo  initio 
ferveat,  ac  paulatim  eum  fervorem  minuat, 
is  varietate  ista  in  Ecclesia  semper  conser¬ 
vatur.  Cavilli,  et  calumniae  Amesii  respon¬ 
sionem  non  merentur.  Quod  vero  ex  Mel- 
chiore  Cano  adfert  de  «  multitudine  nimia 
Religionum  Ecclesiam  incommodante  »,  ni¬ 
hil  gd  rem  facit  ;  ut  constabit  ex  infra  di¬ 
cendis. 

Ad  CAPUT  IV. 

Quantum  ad  approbationem  Religiosorum 
ordinum  i  certum  est,  inquit  Bellarm.  hoc 
cap.  SS.  Antonium,  Basilium,  Augustinum, 
Benedictum,  Ordines  instituisse,  sine  praevia 
approbatione  Rom.  Pontificis.  Postea  vero 
occasione  Waldensium  (qui  circa  A.  C.  1170. 
Ordinem  Religiosum,  sed  multis  admixtis 
haeresibus  moliebantur,  ideoque  ab  Alexan¬ 
dro  III.  damnati  sunt),  jure  positivo  in 
magno  Concilio  Lateranensi  sub  Innocent.  III. 
vetitum  est,  ne  novae  Religiones  instituantur 
sine  approbatione  Sedis  Apostolicae  ;  cap. 
fin.  de  relig.  dom.  Et  ex  Cone.  Lugdun.  sub 
Greg.  X.  cap.  un.  eod.  tit.  in  YI.  Mira  est 
Amesii  perversitas  et  libido  carpendi  nostra, 
dum  Waldenses  defendit,  aitque  a  constare, 
eos  solam  verae  Religionis  restitutionem  quae¬ 
sivisse  »  ;  quod  ante  eum,  cum  ingenti  illo¬ 
rum  haereticorum  praeconio  fecerat  Th.  Beza, 
Quam  vero  id  absurdum  sit,  vel  inde  patet, 
quod  Waldenses  religiosum  Ordinem  haud 
caeteris  quoad  substantialia  absimilem  pro¬ 
fessi  sint;  cum  tamen  Lutherani,  et  Calvi - 
nistae,  omnes  penitus  Ordines  exeerentur  : 
item ,  quod  multos  foedos  errores  contra 
fidem  etiam  Calvinistis  adversos  commenti 
sint;  ut  videre  est  apud  Reinerum,  et  ex  eo 
apud  P.  Gualt.  in  saeculo  XIII. 

Post  haec  quaestionem  movet  Amesius  : 
(i  An  Papa  non  possit  errare  in  ordinis  hujus, 
vel  illius  approbatione  »?  Errare  posse  affir¬ 


mat  Amesius  verbis  Melch.  Cani.  Sed  resp.  : 
Non  potest  errare  judicio  speculativo,  quo 
scii,  decernit,  hanc,  vel  illam  religionem 
quoad  leges  proprias  esse  sanctam,  et  ad 
perfectionem  conducere,  ut  Doctores  com¬ 
muniter  sentiunt  contra  Canum,  cujus  etiam 
sententiam,  ut  temerariam  rejiciunt ;  quia 
alias  Ecclesia  posset  iniis,  quae  ad  salutem 
pertinent,  graviter  errare.  IIoc  ipso  enim, 
quod  Religio  approbetur,  proponitur  toti 
Ecclesiae  ut  medium  ad  salutem  opportu¬ 
num.  Secus  est  de  judicio  practico,  quo  de¬ 
cernit,  Religionem  hic  et  nunc  in  Ecclesia 
esse  admittendam.  In  hoc  enim  Pontifex  er¬ 
rare  potest,  vel  incommodo  tempore,  vel  ni¬ 
mis  multas  admittendo.  Qua  in  re  evenire 
religionibus  potest  quod  legibus,  quae  sicut 
mutatis  circumstantiis  fiunt  subinde  inutiles, 
et  abrogandae  sunt ;  ita  religiones  ex  se,  et 
tempore  approbationis  utiles,  successu  tem¬ 
poris,  propter  dissolutionem  Fratrum  (uti 
contigit  Ordini  Humiliatorum  per  Pium  Y. 
extincto),  aliasve  causas,  inutiles  reddi  pos¬ 
sunt,  et  abrogari.  Nec  plus  urgent  argumenta 
Cani,  qui  (cum  alioqui  sit  Theologus  gravis, 
et  ejusdem  loci  theologici  merito  «  Opus 
aureum  »  a  Card.  Pallavicino  plus  una  vice 
in  historia  conc.  Tridentini  appellentur),  hic 
aliquid  humani  passus  est,  nec  leviter  im¬ 
pegit,  dum  Summos  Pontifices,  ipsumque 
adeo  concilium  Tridentinum  societatem  Jesu 
approbantes,  et  laudantes  audire  rccusarit; 
praefracte  in  hoc  persistens  :  Jesuitas  esse  iit 
prodromos  Antichristi  arcendos.  Quem  per¬ 
vicacem  errorem  ex  eodem  S.  Dominici  or¬ 
dine  refutarunt,  et  Societatem  nostram  in¬ 
signiter  propugnarunt  Joannes  Penna  Theo¬ 
logus,  et  Franciscus  Romae us  ejusdem  Ordi¬ 
nis  Generalis.  Vide  Orlandin.  lib.  i.  num.  40. 
hist.  Societ. 

Ad  CAPUT  V. 

Haeretici  suis  mendaciter  persuadent,  Mo¬ 
nachatum  et  vitam  Religiosam  incepisse 
sacculo  IV.  hoc  est,  post  an.  Christi  300.  ab 
Antonio,  Machario  etc.,  uti  saepe  repetunt 
Centur.  Magdeb.  idque  factum  aiunt  partim 
casu,  ut  scilicet  fugerent  persecutionem  : 
partim  errore  :  partim  prava  intentione. 
Item,  nostros  qui  nunc  sunt  Monachi,  pluri¬ 
mum  differre  a  Monachis  IV  et  V.  saeculi ; 
ideoque  dici  posse ,  monachatum,  ut  nunc 
se  habet,  rem  esse  novam.  Sed  liaec  omnia 
plane  falsa  sunt.  Nam  ut  de  Nazaraeorum 


446 


VINDICIS 


votis  n.  6.  v.  2.  et  seq.  de  Elia,  Elisaeo,  Re¬ 
citabitis,  Isa.  xxxv.  v.  18.  nihil  dicamus, 
(qui  quasi  figuram  nostrorum  Monachorum 
gerebant),  ipsum  S.  JoannemBapt.  plerique 
SS.  Patres  aiunt  fuisse  monachorum  et  ere¬ 
mitarum  principem.  Nec  habuit  hic  Ame- 
sius,  quo  evaderet,  nisi  frigidum  illud  suum 
et  solemne  repetendo  :  (Nihil  inveniri  in 
Scripturis,  quod  regulam  suis  Discipulis  tra¬ 
diderit  peculiarem.  Item,  nihil  cultus  aut 
perfectionis  in  ea  vita  collocasse) ;  quod  sine 
dubio  temere  divinat,  ut  constabit  ex  di¬ 
cendis. 

Gerhardus  disp.  15.  thes.  3.  adhuc  insul¬ 
sius  negat  commune  SS.  Patrum  effatum, 
hoc  unice  praetendens  :  «  quod  inter  varios 
Religiosorum  ordines  nullus  detur,  cui  cibus 
nullus  praeter  locustas  et  mei  sylvestre,  ve¬ 
stitus  nullus  nisi  de  pilis  camelorum  » . 

Similiter  Apostolos  fuisse  primos  Nov. 
Test.  Religiosos,  vitam  coenobiticam  insti¬ 
tuentes,  patet  ex  Actis  Apost.  iv.  vers.  32. 
Quod  autem  ea  ratio  vivendi,  eorum  tantum 
fuerit,  qui  volebant  perfectius  vivere,  liquet 
ex  v.  Act.  vers.  14.  uti  et  quod  voto  se  ad 
eam  vitam  obligarint,  ex  Augustino.  Nec 
obstat,  ut  arbitratur  Amesius,  quod  Bellar- 
minus  supra  dixerit  :  Monachatum  esse  ad 
perfectionem  tendentium,  Episcopatum  vero 
perfectionis  acquisitae.  Solum  enim  hinc  in¬ 
fertur,  eum  qui  statum  religionis  aggreditur, 
vi  hujus  propositi  et  possessionis  non  obli¬ 
gari  ad  habendam  mox  perfectionem,  sed 
tantum  ad  acquirendam  :  cum  quo  optime 
stat,  posse  et  solere  in  ordinibus  religiosis 
complures  esse  perfectos.  Unde  Suarez,  t.  4. 
de  Relig.  acturus  de  adaequato  fine  societa¬ 
tis  nostrae,  qui  est  :  propriam  et  proximo¬ 
rum  salutem  et  perfectionem  procurare,  etc. 
ait  :  a  Quoad  proximos  quidem,  etsi  Religio 
sit  via  tendendi  ad  propriam  perfectionem  : 
non  tamen  repugnat,  ut  simul  sit  status  com¬ 
municandae  perfectionis.  Cum  enim  in  reli¬ 
gione  possint  esse  viri,  qui  absolute  pro  hac 
vita  dicantur  perfecti ;  ergo  principaliter  pos¬ 
sunt  in  religione  talia  opera  perfectionis  in¬ 
tendi,  quae  simul  ipsum  perfectorem  perfi¬ 
ciunt.  Interim  multiplex  est  differentia  inter 
Episcoporum,  et  talem  Religiosorum  statum. 
Illis  enim  convenit  hoc  munus  per  se,  et  ex 
otficio  quasi  principaliter,  his  quasi  ministe- 
rialiter  et  in  subsidium  participative  etc.  » 
Itaque  nulla  est  repugnantia,  quod  quis  si¬ 
mul  teneat  essentiam  religiosi,  Episcopalis, 
imo  et  Apostolici  status.  Et  sic  evanescunt 


antilogiae  praetensae  ab  Amesio  et  Gerhardo. 
Reliqua  testimonia  SS.  Athanasii,  Cypriani, 
Tertull.,  Dionys.,  Areop.,  Philonis  etc.,  de 
antiquitate  status  Religiosi,  nec  attigit  Ame¬ 
sius  :  Tantummodo  ad  illa  tria,  quae  osten¬ 
denda  Bellarminus  proposuerat ,  nempe 
i.  Religiosam  vitam  diu  ante  4.  saeculum 
incepisse.  2.  Originem  ejus  non  fuisse  casum, 
vel  errorem,  aut  pravam  imitationem,  sed 
perfectionis  desiderium.  3.  Religiones,  quae 
nunc  sunt,  easdem  esse  quoad  essentiam  cum 
iis,  quae  erant  temporibus  antiquissimis  :  ad- 
hecc,  inquam,  Amesius  insignem  suam  crisin 
reponit,  nempe  :  « Istis  in  omnibus  concessis, 
Monachatus  tamen  potest  esse  planta  quam 
non  plantavit  Pater  ille  coelestis,  atque  era¬ 
dicanda,  Matth.  xv,  vers.  13  ».  Quae  ad  ca¬ 
lumnias  seq.  cap.  discutiendas  spectant. 
Quod  insuper  opponit  :  «  Primum  illorum 
non  posse  probari  de  Ordine  aliquo  Monasti- 
cem  viventium,  secundum  certam  regillam 
ab  homine  excogitatam  etc.  »,  futile  est,  et 
nihil  ad  rem  facit.  Nam  quaestio  nostra  unice 
procedit  de  essentia  status  Religiosi,  quae  in 
tribus  votis  paupertatis,  castitatis  et  obe- 
dientiae  consistit,  in  qua  omnium  saeculorum 
Religiosos  convenisse  evidenter  patet  ex 
S.  August.  lib.  de  moribus  Eccles.  cap.  31. 
Cui  cum  nihil  haberet  quod  Amesius  oppo¬ 
neret,  ait  «  id  esse  manifeste  falsum  » .  At 
impudens  mendacium  refellit  praeter  alios  e 
Sacramentariis  RudolphusHospinianuslib.il. 
de  Orig.  Monach.  cap.  3.  ubi  fatetur  : 
«  Sanctos  Patres  Hieronymo  antiquiores 
Monachatus  admiratores  insignes  fuisse, 
ejusque  originem  ad  Joannem  B.  retulisse. 
Illorum  proinde,  censet ,  non  postremos  su¬ 
perstitionum  errores  fuisse,  quod  ea  se  vita 
gratiam  et  favorem  apud  Deum  promereri 
putarint,  et  prodigiosis  jejuniis  suorum  cor¬ 
porum  homicidae  fuerint.  »  Sed  hoc  postre¬ 
mum  est  nimis  imperite  et  falso  dictum, 
cum  rigidissimi  illi  Anachoretae  plerique  fue¬ 
rint  admodum  longaevi.  S.  Paulus  primus 
Eremita  GUI  in  solitudine  et  summa  ege¬ 
state  traduxit. 

Gerhardus  disp.  15.  th.  5.  conatur  osten¬ 
dere,  male  Bellarminum  ex  Actor,  iv  et  v 
probare  vota  Religiosorum,  affertque  quin¬ 
que  disparitates.  Sed  vel  falsae  sunt,  vel  nihil 
ad  rem  faciunt.  Nec  minus  insulsa  sunt,  quae 
habet  th.  6  et  seq. 


I 


DE  MONACHIS. 


447 


Ad  CAPUT  VI. 

Lutheri,  Melanchthonis,  et  Calvini,  plu¬ 
rima  adversus  statum  religiosum  mendacia 
Bellarminus  hic  refert.  E  quibus  pauca  bre¬ 
viter  :  Lutherus  pronuntiat.  «  I.  Mulieres 
non  nisi  ad  matrimonium  creatas.  II.  Idem 
esse  deliberare,  sitne  ducenda  uxor,  et  sitne 
comedendum  et  bibendum.  III.  Moysem 
praecepisse  omnibus  Judaeis  matrimonium. 
IV.  Virginitatem  quidem  praestare  conjugio  : 
tamen  mulierem  conjugatam  meliorem  esse 
coram  Deo,  quam  sit  virgo.  V.  Primitivam 
Ecclesiam  et  Novum  Tcst.  in  totum  igno¬ 
rasse  vovendae  cujusque  rei  usum.  VI.  For¬ 
mam  pie  vovendi  hanc  esse  debere  :  Voveo 
paupertatem,  cast.  et  obed.  usque  ad  mor¬ 
tem  libere,  id  est,  ut  mutare  possim  quando 
volo.  VII.  Christumnon  consuluisse  virginita¬ 
tem,  sed  ab  ea  potius  deterruisse.  VIII.  Unam 
vitam  non  esse  meliorem  alia  coram  Deo, 
sed  omnia  paria,  cum  Joviniano  :  Hiero¬ 
nymum,  qui  istum  haeresiarcham  refutavit, 
Scripturae  loca  inconsiderate  ad  suum  pro¬ 
positum  corrasisse,  et  detorsisse.  IX.  Opti¬ 
mam  formam  religionum  futuram ,  si  ad 
possessionem  nemo  admittatur  ante  annum 
LXX.  velLXXX  ». 

Melanchthon  in  Confess.  August.  ait. 
«  I.  Tempore  S.  Augustini  monasteria  fuisse 
libera  collegia,  non  adstricta  ullis  votis  ». 
Quod  aperte  mendacii  arguitur  ab  ipso 
S.  August.  in  Psalm.  lxxv  et  ic.  « II.  Mo¬ 
nasteria  fuisse  olim  Scholas  SS.  Littera¬ 
rum.  »  Quod  apertum  mendacium  esse  con¬ 
stat  ex  Cassiano,  SS.  Basii.,  Hieronym., 
August.  «  III.  SS.  Bernardum  et  Franci- 
scum  ob  solam  corporis  utilitatem  Religionem 
suscepisse.  IV.  Monachatum  esse  nuper  in¬ 
ventum.  V.  Nos  (Catholicos),  asserere,  mo¬ 
nachatum  mereri  remissionem  peccatorum 
et  justificationem ;  et  applicatum  aliis  eos 
salvare,  et  longe  meliorem  esse  ipso  Ba¬ 
ptismo.  » 

Calvinus  haec  praecipue  mentitur.  «  I.  Pa- 
pistas  conjugium  a  Deo  institutum  vocare 
pollutionem.  II.  Olim  pios,  qui  Monachi  fie¬ 
bant,  nihil  aliud  intendisse,  quam  ut  se  mo¬ 
nastica  disciplina  ad  Ecclesiae  gubernatio¬ 
nem  praepararent.  III.  Vitam  monasticam 
nusquam  vel  una  syllaba  a  Domino  appro¬ 
batam.  IV.  Nulli  veterum  venisse  in  men¬ 
tem,  dicere  Christum  aliquid  consuluisse. 
V.  Patres  toto  pectore  abhorruisse  a*b  illa 


blasphemia ,  qua  professio  monastica  se¬ 
cundum  baptisma  nominatur.  VI.  Olim  nefas 
fuisse  mulieres  admittere  ad  votum  conti¬ 
nentiae  ante  annum  sexagesimum.  »  Amesius 
et  Gerhardus  nedum  non  conati  sunt  suos 
Patriarchas  ab  ista  infamia  liberare,  ut  po¬ 
tius  nova  mendacia  et  calumnias  addiderint, 
qualia  sunt  plurima  quee  in  Amesio  nullam 
responsionem ,  sed  tantum  detestationem 
merentur,  ut  :  «  I.  Nomen  Monachi  solitarii 
non  convenit  membro  vel  Christianae  Eccle¬ 
siae,  vel  Societatis  humanae,  sed  potius  Ne- 
bucadnezari  ab  hominibus  depulso.  II.  Mo¬ 
nachi  in  ipso  ingressu  professionis  suae  fin¬ 
guntur  perfecti  :  immo  sunt  plus  quam  per¬ 
fecti.  II l.  Paupertas,  continentia,  etobedientia 
nihil  Deo  tradunt,  nisi  frustraneum  et  abo¬ 
minabilem  cultum,  concupiscentias  non  re¬ 
movent,  sed  celant.  IV.  Per  vitae  mixtae 
monachos  Bellarminus  intelligit  Jesuitas  , 
quorum  multi  in  vita  mixta  sua,  imitantur 
illos,  qui  ut  refert  Sozom.  lib.  i.  cap.  21.  in 
mediis  turbis  versantes  circulatores  sese 
nuncupabant,  cum  viris  viri,  cum  mulieri¬ 
bus  mulieres  esse  volentes.  V.  Consilium  ab¬ 
solute  positum  in  arbitrio  hominis,  non  est 
voluntas  Dei,  neque  opus  bonum.  VI.  Tria 
illa  praecipua  consilia,  prout  jam  a  Monachis 
observantur,  nihil  habent  commune  cum 
Evangelio  Christi.  »  VII.  In  Votis  Monasticis 
accusat.  :  «  1.  Quod  fiant  sine  verbo  (Dei  ap¬ 
probante).  2.  Quod  multa  ridicula  et  Deo  in¬ 
digna  iis  contineantur.  3.  Quod  cultus  gratia 
instituantur.  »  Sed  haec  retulisse  sufficiat, 
pleraque  enim  solvit  Bellarminus. 

Ad  CAPUT  VII. 

Quaestionem,  quid  sint  consilia,  et  quomo¬ 
do  a  praeceptis  distincta  Bellarminus  hoc 
cap.  breviter  et  optime  sic  exponit  :  Consi¬ 
lium  perfectionis  est  opus  bonum,  a  Christo 
nobis  non  imperatum  sed  demonstratum, 
non  mandatum,  sed  commendatum.  Differt 
autem  a  praecepto  ex  parte  materiae  dupli¬ 
citer.  1.  Quia  materia  praecepti  est  facilior, 
et  sumpta  ex  principiis  naturae,  consilii  au¬ 
tem  difficilior,  et  superans  quodam  modo  na¬ 
turam.  2.  Quia  materia  praecepti  bona  est, 
sed  concilii  melior  et  perfectior,  si  scilicet 
circa  eamdem  materiam  versentur.  Ex  parte 
subjecti  differunt  consilia  et  praecepta,  quod 
praeceptum  commune  sit  omnium,  consilium 
non  item.  Ex  parte  formae,  quod  praeceptum 
sua  vi  obliget,  consilium  in  arbitrio  hominis 


448 


VlNDlCLE 


positam  sit.  Ex  parte  finis,  sive  effectus, 
quod  consilium,  si  non  observetur,  nullam 
habeat  poenam  :  et  si  servetur  majus  habeat 
praemium.  Amesius  tantum  antitheses,  aut 
certe  fundamenta  plane  stabilia  opponit , 
quse  proinde  responsum  peculiare  non  me¬ 
rentur.  Quod  vero  in  tine  ait,  Alensem  secum 
dicere  :  «  Praemium  nullum  (nedum  majus) 
illi  deberi,  qui  facit,  quod  non  praecipitur, 
impostura  est,  ut  locum  AI  ensis  part.  2. 
quaest.  6.  m.  5.  art.  2.,  inspicienti  pate¬ 
bit. 

Ad  CAPUT  VIII. 

Bellarminus  post  recensitas  tres  haeretico¬ 
rum  opiniones  circa  consilia,  quartam  sen¬ 
tentiam,  eamque  mediam  inter  duos  extre¬ 
mos  errores,  scilicet  Apostolicorum  et  Pela- 
gianorum  omnibus  ad  salutem  necessariam 
esse  dicentium  paupertatem  et  castitatem  ; 
atque  Lutherano-Calvinistarum,  omnia  con¬ 
silia  negantium,  affert;  et  cum  communi  con¬ 
sensu  omnium  Catholicorum  statuit  :  Multa 
«sse  vere  et  proprie  consilia  Evangelica,  sed 
praecipue  tria  :  continentiam,  obedientiam 
et  paupertatem.  Amesius  ne  nihil  contradi¬ 
cat  in  re  omnibus  exploratissima,  affert  Scu¬ 
tum,  Gabrielem  ctc.  : «  Qui  consilium  appel¬ 
lent  illud  quod  opponi  putant  peccato  veniali 
etc.  »  Sed  prorsus  nihil  ad  praesentem  rem 
faciunt  hae  extra  vagationes.  Insistamus  vesti¬ 
giis  Bellarmini. 

Ad  CAPUT  XII. 

\ 

Dari  consilia  a  praeceptis  omnino  distin¬ 
cta,  Bellarminus  quatuor  praeced.  cap.  mul¬ 
tipliciter,  et  luculente  probavit. 

I.  —  Ex  Matth.  xix.  vers.  10.  Ubi  cum 
Apostoli  dixissent  :  Non  expedit  nubere ,  Do¬ 
minus  ait  vers.  11.  Non  omnes  capiunt  ver¬ 
bum  hoc ,  sed  quibus  datum  est.  Sunt  enim 
eunuchi  etc.;  qui  potest  capere  capiat.  Manife¬ 
stum  est,  hic  non  praecipi  continentiam,  nec 
prohiberi  nuptias.  Certe  de  praeceptis  justi¬ 
tiae  non  potest  dici  :  Qui  potest  facere  faciat 
(ut  S.  August.  serm.  6.  de  temp.  notat). 
Quod  autem  loc.  cit.  consilium  detur,  patet 
ex  eo,  quod  cum  Apostoli  dixissent  v.  10. 
Non  expedit  nubere ,  Christus  non  ait  :  Imo 
vero  expedit,  aut  oportet  nubere ;  sed  in¬ 
quit  :  Qui  potest  capere  capiat.  Quod  vero 
hoc  consilium  servatum  pariat  praemium  in 
coelo,  constat  ex  eo,  quod  dixit  Christus 


vers.  12.  Sunt  Eunuchi,  qui  castraverunt  se 
propter  regnum  coelorum.  Et  hic  locus  plane 
evincit  intentum  :  nec  alicujus  momenti 
sunt,  quae  opponit  Amesius  :  qui  et  tacite 
videtur  agnoscere,  verba  illa  :  proptet'  reg¬ 
num  caelorum ,  a  Petro  Martyre  male  ex¬ 
poni  :  «  propter  Evangelium  expeditius  prae¬ 
dicandum».  Id  enim  adversatur  communi 
SS.  Patrum  interpretationi,  utpote  qui  etiam 
de  foeminei  sexus  Virginibus  loquuntur,  qui¬ 
bus  minime  convenit  praedicare.  Similis  huic 
locus  est  Sap.  m.  vers.  13.  14.  Felix  sterilis , 
et  incoinquinata ,  et  spado ,  qui  non  est  opera¬ 
tus  etc.  Et  Isa.  lvi.  vers.  4.  5.  Non  dicat 
eunuchus  :  Ego  lignum  aridum :  quia  haec  di¬ 
cit  Dominus  eunuchis ,  qui  custodiunt  etc . 

II.  —  Probatur  efficaciter  ex  I  Corinth. 
vii.  vers.  23.  De  Virginibus  praeceptum  Do¬ 
mini  non  habeo ,  consilium  autem  do ,  etc. 
vers.  39.  40.  Vidua  autem  beatior  erit ,  si  sic 
permanserit  secundum  consilium  meum.  Fru¬ 
stra  conatur  Amesius  huic  soli  nebulas 
offundere,  cum  ait  1.  «In  Graeco  non  esse 
consilium,  sed  sententiam  ».  Quid  vero  est 
nugari,  si  hoc  non  est?  numquid  enim  tale 
sive  consilium,  sive  sententia  est  ex  Spiritu 
Dei?  2.  Ait :  «  Eam  Pauli  sententiam  neque 
omnia  tempora  respicere,  sed  instantem  ne¬ 
cessitatem  vers.  26.  Neque  omnes  et  singu¬ 
los  homines,  sed  eos,  quibus  Dominus  par¬ 
titus  est  donum  v.  17.  »  Resp.  ad  1.  :  Neg. 
assumptum.  Nam  (ut  praeclare  notat  in  eum 
Apostoli  locum  Corn.  a  Lapide)  ly  «  Instans 
necessitas  »,  non  significat  necessitatem 
praedicandi  Evangelii,  cum  Paulus  loquatur 
Corinthiis,  quibus  ea  non  incumbebat  :  ne¬ 
que  necessitatem  persecutionum,  quasi  has 
facilius  fugere  possint  virgines,  quam  mari¬ 
tatae  ,  ut  nonnulli  haeretici  interpretantur, 
quos  tamen  ipse  Calvinus  rejicit  :  sed  signi¬ 
ficat  vel  1 .  praesentem  urgentem  necessita¬ 
tem,  seu  angustiam,  et  tribulationem,  scii, 
rei  uxoriae  difficultates,  ut  onera  uteri,  dolo¬ 
res  partus ,  educationes  liberorum ,  mariti 
excandescentia,  et  caetera  vitia  :  haec  enim 
explicans  v.  28.  vocat  «  tribulationem  car¬ 
nis,  »  quam  conjugii  voluptati  opponit  ;  vel 
2.  praesentis  vitae  angustias,  quae  nobis  im¬ 
minent  :  quasi  dicat,  in  hac  brevi  vita  neces¬ 
sitas  est  placendi  Deo,  et  inde  parandi  ne¬ 
cessaria  ad  beate  vivendum  in  tota  aeterni¬ 
tate  :  ergo  consulo  virginitatem,  quas  sine 
distractione,  uni  Deo,  et  animae  saluti  inten¬ 
dere  valet,  ut  ibfd.  habetur  vers.  29.  Ad 
alteram  partem  evasionis  Amesiana)  quid 


DE  MONACHIS. 


449 


respondendum  sit,  constat  ex  supra  di¬ 
ctis. 

III.  —  Probatur  ex  I  Corinth.  ix.  ubi  Paulus 
toto  cap.  ostendit,  se  plus  fecisse,  quam  sibi 
esset  praeceptum,  scilicet,  nec  circumduxisse 
sororem  mulierem  (quod  alias  licuisset)  nec 
alimenta  (uti  potuisset)  a  Corinthiis  acce¬ 
pisse  etc.  tantum,  ut  majus  lucrum  anima¬ 
rum  referret.  His  plura  ex  Petro  Martyre 
•opponit  Amesius,  sed  illud  praecipue  quod 
etiamsi  per  se  licitum  fuerit  Paulo  eadem 
potestate  uti,  qua  caeteri  Apostoli  usi  sunt; 
illicitum  tamen  fuisse  ratione  scandali,  quo, 
si  eadem,  quae  alii  Apostoli  admittebant, 
fecisset  apud  Corinthios,  scandalum  his,  et 
impedimentum  Evangelio  potuisset.  Sed 
resp.  :  Falsum  est,  Apostolum  obligatum 
fuisse  ex  praecepto  vitandi  scandali  ad  nihil 
accipiendum  a  Corinthiis.  Ad  quid  enim 
alioqui  tam  operose  probaret,  licuisse  sibi 
ex  populi  Corinthiaci  sumptibus  vivere,  tum 
exemplo  aliorum  Apostolorum,  tum  exem- 
plismilitum,  Pastorum,  agricolarum;  tum  ex 
lege  Moysis ;  tum  ex  ordinatione  Christi,  tum 
ex  ipsa  rei  natura?  Nec  obstant  illa  verba 
Pauli :  Ne  quod  offendiculum  ponam.  Id  enim 
non  est  scandalum,  sed  interruptio,  aut  re¬ 
tardatio  :  quasi  dicat,  ne  accipiendo  sum¬ 
ptus,  demus  occasionem,  qua  homines  tena¬ 
ces  obloquantur,  et  retardentur  in  accepta¬ 
tione  Evangelii.  Non  enim  fuisse  hic  scan¬ 
dalum  datum,  sed  acceptum  ab  aliis  :  in 
Apostolo  autem  fuisse  opus  liberte  supere- 
rogationis  patet,  ex  omnibus  antecedenti¬ 
bus,  uti  et  ex  vers.  15.  Bonum  est  mihi  magis 
(id  est,  melius)  mori,  quam  ut  gloriam  meam 
(gratis  evangelizandi)  quis  evacuet.  Hsec  tria 
argumenta  ex  SS.  Scripturis  omnino  evin¬ 
cunt  intentum.  Omitto  reliqua,  utpote  nec 
ad  causam  necessaria,  et  calumniis  facile 
obnoxia;  quale  praecipue  est  illud  Matth. 
xix.  vers.  21.  Si  vis  perfectus  esse,  vade ,  et 
vende  omnia  etc.  Equidem  non  dubito  tradi 
hic  consilium  de  paupertate,  uti  habet  com¬ 
munissimus  SS.  Patrum  et  interpretum  sen¬ 
sus  ;  attamen  «  in  hoc  praecipuum  funda¬ 
mentum  consiliorum  Evangelicorum  Bellar- 
minum  quaerere  »,  falso  Gerhardus  affirmat 
th.  16.  Nam  quod  th.  seq.  subjicit  :  «  Ergo 
si  consilium  hoc  fuit  a  Christo  huic  juveni 
propositum,  non  peccasset  is  consilium  per¬ 
fectionis  posthabendo  ».  Resp.  :  Iterum  falso 
inferri,  quod  juvenis  ille  consilium  Christi 
posthabendo  «  gravissime  peccarit  »;  neque 
enim  ex  verbo  Christi  ad  Apostolos  (quam 
Tom.  VII. 


difficulter  intrabit  dives  in  regnum  coelorum) 
ulla  gravis  culpa  elicitur.  Sed  aliud  est,  quod 
videtur  gravare  ejus  juvenis  causam;  nimi¬ 
rum,  quia  falso  videtur  dixisse,  se  implevisse 
praeceptum  dilectionis  proximi.  Nam  non  mo¬ 
do  S.  Hier.  etVen.  Beda  (quod  Bellarminus 
utcumque  explicat)  sed  etiam  S.  August.  lib. 
xm.  Conf.  cap.  19.  ac  praecipue  Basilius  M. 
in  homil.  adversus  divites  clarissime  pro- 
nunciat  :  «  Satis  in  aperto  est,  te  procul 
abesse  ab  eo  praecepto,  falsoque  tibi  testi¬ 
monium  dixisse,  quod  proximum  dilexeris 
sieut  te  etc.  »  Deinceps  efficaciter  idem 
evincit  Bellarminus  exemplis  primitivae  Ec¬ 
clesiae,  nempe  eorum,  qui  sub  Apostolis  ini¬ 
tio  Ecclesiae  nascentis  coeperunt  colere  con¬ 
tinentiam,  et  vitam  communem,  rebus  om¬ 
nibus  divenditis  ;  quod  sine  dubio  ex  prae¬ 
dicatione  Christi,  et  Apostolorum  fecerant. 
Idem  testatur  Philo.  S.  Justinus  M.  etiam 
de  Graecis,  et  Barbaris.  SS.  Patrum  testi¬ 
monia  sunt  clarissima,  neque  id  omnino 
diffitetur  Amesius,  cum  ait  :  «  Quin  semina 
quaedam  ejusmodi  errorum  in  scriptis  Pa¬ 
trum  reperiantur,  negari  non  potest  ».  Per¬ 
quam  falsum  vero  quod  subdit  :  «  Sed  in 
iisdem  reperiuntur  etiam  principia  vera , 
quibus  isti  errores  possint  refelli  ».  Sed 
quaenam  haec!  Cur  illa  silentio  premit? 

Denique  probatur  eadem  veritas  ratione 
naturali  :  tum  quia  praeter  perfectionem, 
quae  necessaria  est  ad  esse  rerum,  ailia  ne¬ 
cessaria  est  ad  bene  esse  :  quis  enim  neget 
perfectionem  substantialem  posse  esse  sine 
accidentali  ?  Tum  quia  prudens  gubernatio 
exigit,  ut  praemia  singularia  decernantur 
virtutes  heroicas  exercentibus,  praeter  illa, 
quae  constituuntur,  leges  servantibus.  Nimis 
vero  absurdum  est,  quod  Amesius  oggerit, 
nempe  Deum  «  omnes  virtutum  omnium  he¬ 
roicos  actus  praecepisse  omnibus,  etiam  his, 
qui  ne  quidem  sufficientia  gratiae  auxilia  ad 
illos  acceperunt».  Sed  numquid  hoc  est 
Deum  facere  tyrannum? 

Ad  CAPUT  XIII. 

Argumenta  haereticorum  contra  Catholi¬ 
cam  veritatem  potissimum  sunt. 

I.  —  «  Deus  jubet  se  diligi  ex  toto  corder 
ex  tota  anima,  ex  omnibus  viribus  Matth. 
xxii.  vers.  37.  Ergo  nihil  superest  non  prae¬ 
ceptum.  »  Resp.  :  Amesius  constanter,  sed 
fraudulenter  dissimulat  gradus  illos  charita. 
tis,  et  perfectionis  ex  Bellarmino  supra  re- 
v  29 


450 


VINDICIAE 


citatos.  Juxta  quod  dicendum  :  Omnes  te¬ 
neri  saltem  ad  infimum  gradum  charitatis, 
et  perfectionis  Christianae,  sub  poena  aeter¬ 
nae  damnationis  :  ita,  ut  sincere  diligatur 
Deus,  et  proximus,  et  praeponantur  omnibus 
omnino  rebus  creatis,  saltem  illi  dilectioni 
contrariis.  Sed  contra  hoc  videtur,  quod 
SS.  August.,  Bernard.  Thom.  eodem  argu¬ 
mento  utantur,  et  affirment,  praeceptum  di¬ 
lectionis,  et  non  concupiscendi  in  hac  vita 
impleri  non  posse.  S.  th.  2.  2.  qu.  44.  num. 
6.  Resp.  :  Verum  est,  quod  tres  illi  praestan- 
tissimi  Doctores  ita  praeceptum  illud  expo¬ 
nant,  ut  per  ly  «  ex  toto  »,  significetur,  im¬ 
perari  nobis  omnes  gradus  charitatis,  quos 
vel  in  hac,  vel  in  altera  vita  habere  possu¬ 
mus,  ita,  ut  semper  amemus  Deum,  nec  sit 
in  nobis  ullus  etiam  involuntarius  concupi¬ 
scentiae  motus,  cum  Dei  amore  pugnans  ; 
ideoque  praeceptum  hoc  ita  sumptum  in  hac 
vita  impleri  non  posse.  Sed  haec  expositio 
(praeterquam  quod  non  videatur  valde  con¬ 
formis  SSi  Scripturae  verbis)  non  pugnat 
cum  communi  expositione,  quod  vel  hinc 
patet,  quod  idem  SS.  Doctores  affirment, 
licet  hoc  praeceptum  non  possit  perfecte  im¬ 
pleri  in  hac  vita,  tamen  non  facere  praeva¬ 
ricatores,  si  non  impleatur  :  quod  optime 
declaratur  ex  doctrina  S.  Thomae,  hoc  simi¬ 
li  :  Dux  belli  potest  dupliciter  praecipere  mi¬ 
litibus  oppugnationem  castri.  4.  cum  ait: 
Oppugnate  hoc  castrum,  et  tunc  solum  in¬ 
dicat,  quid  faciendum  sit.  2.  Dum  dicit  : 
Capite  castrum.  Tunc  indicat,  nedum  quid 
faciendum  sit,  sed  etiam  finem  ipsius  actio¬ 
nis.  Idem  enim  est,  ac  si  diceret :  Pugnate 
ad  hunc  finem,  ut  castrum  capiatis.  Differunt 
autem  plurimum  hi  duo  modi  jubendi  :  nam 
in  priori  praevaricator  est,  qui  non  facit  id 
totum,  quod  praecipitur ;  Non  ita  in  poste¬ 
riori,  sed  is  tantum,  qui  non  facit  id,  quod 
indicatur  per  modum  medii  ad  finem.  Prae¬ 
ceptum  enim  non  obligat  quatenus  indicat 
finem,  sed  solum  quatenus  praecipit  medium. 
Itaque  etiamsi  huic  praecepto  nihil  addi  pos¬ 
sit,  quatenus  indicat  finem  :  potest  tamen 
eidem  aliquid  addi  (scii,  consilia,  sive  opera 
supererogationis)  quatenus  indicat  media. 
Denique  ut  alii  cavilli  Amesiani  hic  evane¬ 
scant,.  semper  prae  oculis  habenda  est  illa 
distinctio  graduum  dilectionis  divinae,  ubi 
semper  inferior  respectu  superioris  involvit 
imperfectionem,  respectu  autem  inferioris 
magnam  perfectionem  :  ita,  ut  infimus  etiam 
gradus  praecellat  omnibus  reliquis  actibus 


virtutum  simul  sumptis,  quos  perficit  in  ra¬ 
tione  status  verae  virtutis,  ut  alibi  dicetur 
amplius.  Sed  instat  adhuc  Amesius,  et  urget 
illas  particulas,  «  ex  toto  » .  Item  enumera¬ 
tionem  «  omnium  potentiarum,  in  qua  »  ait 
(more  suo  hyperbolico)  «  nemo  ex  omnibus 
Scholasticis,  quin  singularem  aliquam  em¬ 
phasim  notarit  ».  Resp.  :  Vel  nullum  est 
paysterium  in  illa  variatione  phrasium,  ut 
SS.  Hilar.,  Hier.,  Chrys.,  etc.  rentur  (Quod 
colligitur,  tum  ex  eo  quod  Moses  Deut.  vi 
vers.  5.  Matthaeus  cap.  xxn.  vers.  37.  Mare. 
xii.  vers.  33.  Luc.  x.  vers.  27.  referentes 
idem  praeceptum,  plane  discrepent  in  nume¬ 
ro  et  ordine  earum  vocum  :  Tum  quia  III 
Reg.  xiv.  v.  8.  de  Davide  dicitur,  quod  in 
toto  corde;  et  de  Josia  IV  Reg.  xxiii.  vers. 
25.  quod  in  toto  corde,  tota  anima,  et  tota 
virtute  secuti  sint  Dominum.  Quis  vero  hinc 
Josiam  ausit  praeferre  Davidi  ?)  Vel  si  ad¬ 
mittatur  ;  juberi  nos  eo  praecepto  omnes  il¬ 
las  potentias  exercere  ex  amore,  et  ad  glo¬ 
riam  Dei ;  tunc  solum  praecipitur,  cum  id 
necessitas  gloriae  divinae  procurandae  requi¬ 
reret  :  praecepta  enim  affirmativa  etsi  obli¬ 
gent  semper,  non  tamen  pro  quovis  tempo¬ 
re  :  Licet  vero  haec  tempora  non  sint  nobis 
determinata,  sed  Doctores  varie  de  iis  sen¬ 
tiant,  certum  tamen  habetur,  praeceptum 
illud  saltem  tunc  obligare,  cum  alicui  pri¬ 
mum  sufficienter  innotuit.  Item,  si  quis  per 
peccatum  mortale  amisit  charitatem,  tenetur 
saltem  non  diu  differre  ejus  recuperationem. 
Denique  in  articulo  mortis.  Per  quae  evane¬ 
scunt  cavilli,  quibus  hic  illudit  variis  Theo¬ 
logorum  sententiis  de  tempore  pro  quo  obli¬ 
get  charitatis  praeceptum. 

II.  —  Ohj.  ex  Matth.  vii.  v.  14.  Angusta 
est  porta ,  et  arcta  via  ad  vitam,  et  pauci  sunt 
qui  inveniunt  eam.  Ergo  non  tam  lata,  et  fa¬ 
cilis  observatio  legis,  ut  ultra  multum  adda¬ 
tur  a  multis.  Resp.  :  Neg.  seq.  Idem  enim 
qui  dixit  :  Angusta  est  porta ,  etc.,  ait  etiam 
Matth.  xi.  vers.  30.  Jugum  meum  suave  est , 
et  onus  meum  leve.  Et  Psal.  cxvm.  v.  96. 
Latum  mandatum  tuum  nimis.  Ac  I  Joan  v. 
v.  3.  Mandata  ejus  gravia  non  sunt.  Utrum¬ 
que  ergo  verum  est  diversa  ratione.  Difficilis 
enim  est  lex  Dei  ex  natura  sua,  et  sine  ad¬ 
jutorio  gratiae,  quia  difficile  est  attingere 
medium  virtutis  ;  et  difficilior  fit  per  naturae 
corruptionem.  Facilis  autem  est  habenti 
gratiam  et  charitatem^:  unde  Psalm.  cxviii. 
vers.  32.  dicitur  :  Viam  mandatorum  tuorum 
cucurri ,  cum  dilatasti  cor  meum. 


DE  MONACHIS. 


'N 


III.  —  Objic.  «  In  operibus  nostris  bonis 
semper  aliquid  deest.  Ergo  nihil  potest  re¬ 
dundare.  Antec.  probatur  :  Quia  dum  nobis 
aliquid  gratiae  deest,  aut  aliquid  pravae  con¬ 
cupiscentiae  adest,  necesse  est  aliquid  deesse 
operibus  nostris.  »  Resp.  :  Neg.  antec.  Quia 
saepe  gratiae  virtus  per  aliquod  tempus-  om¬ 
nem  vitiosam  concupiscentiam  in  actionibus 
piorum  excludit.  Quod  vero  ex  Rom.  vii. 
vers.  25.  de  concupiscentia  objicitur,  tantum 
de  involuntariis  motibus  mtelligendum  est, 
qui  non  sunt  peccatum  formaliter,  sed  ma¬ 
teriale,  et  poena  peccati.  Porro  cumlsai.  lxiv. 
vers.  6.  dicuntur:  Pannus  menstruatae ,  omnes 
justitiae  nostrae.  Isaias  ita  loquitur  in  persona 
gravissimorum  peccatorum.  Denique  cum 
David  Psal.  cxlii.  v.  2.  clamat :  Non  intres  in 
judicium  cum  servo  tuo ,  quia  non  justificabitur 
in  conspectu  tuo  omnis  vivens  ;  plus  hinc  non 
efficitur,  quam  justitiam  hominum  et  An¬ 
gelorum,  divinae  comparatam,  videri  inju¬ 
stitiam,  sicut  candela  coram  sole  accensa 
umbram  potius  facere,  quam  lucere  videtur. 

IV.  —  Objic.  Cum  feceritis  omnia,  quae 
praecepta  sunt  vobis,  dicite,  servi  inutiles  su¬ 
mus.  Luc.  xvii.  vers.  10.  Sed  quid  hinc  con¬ 
tra  consilia  infertur?  Manifeste  de  praeceptis 
loquitur  Christus.  Sed  replicat  Amesius  : 
«  Non  potest  esse  major  utilitas  in  consiliis, 
quam  in  praeceptis,  si  verum  sit,  quod  Tho- 
mas docet  2. 2.  quaest.  1 89.  num.  1  .ad  5 » .Con¬ 
silia  parant  viam  ad  praecepta,  et  praecepta 
sunt  finis  consiliorum.  Resp.  :  Amesius  pu- 
ritanico  more,  hoc  est,  fraudulenter  agit, 
verba  S.  Thomae  truncans  et  pervertens; 
quae  si  integre  ponantur,  nihil  ad  rem  fa¬ 
ciunt.  Inspiciantur.  Recte  S.  Ambros.  lib. 
de  viduis  :  «  Quae  praeceptum  impleverint, 
possunt  dicere  :  Servi  inutiles  sumus.  Hoc 
virgo  non  dicit  :  Praeceptum  castitas  est; 
consilium  virginitas.  »  Instat  Amesius  :  «  Deo 
in  omnibus  sumus  subjecti  ».  Ita  est.  Quid 
hinc  sequitur?  «  Ergo  nihil  possumus  pro 
ipso  facere,  nisi  ex  voluntate  ejus  praeeunte». 
Verum  etiam  hoc  est,  sed  intelligendum  de 
voluntate  bona,  et  beneplacente,  et  perfecta. 
Prima  est  praeceptorum,  secunda  consilio¬ 
rum,  tertia  quorumcumque  perfectissimo¬ 
rum. 

V.  —  Objic.  a  Praeceptum  est,  ut  diligamus 
fratres,  sicuti  Christus  nos  dilexit.  Joan.  xm. 
vers.  34.  qua  dilectione  non  datur  major  ». 
Resp.  :  Non  requiritur  aequalitas  (quae  uti¬ 
que  simpliciter  foret  impossibilis),  sed  simi¬ 
litudo  et  imitatio  aliqua  in  ipsa  mutuae  di- 


351 

lectionis  substantia.  Sic  etiam  Matth.  v. 
vers.  48.  Estote  perfecti,  sicut  et  Pater  vester 
perfectus  est.  Quis  nisi  insanus,  hic  aequali¬ 
tatem  exigat?  suffigit  imitatio. 

VI.  —  Objic.  «  Tenemur  facere  quidquid 
possumus,  et  Deum  amare  quantum  pos¬ 
sumus  quia  lex  requirit  omnes  nostras 
vires ;  et  alias  negaremus  Deum  esse  sum¬ 
mum  bonum  ?  abuteremur  Dei  dono  :  ta¬ 
lentum  absconderemus  :  ingrati  essemus.  » 
Resp.  1  :  Neg.  assumpt.  Lex  quae  juberet 
optima,  esset  pessima,  quia  praeciperet  im¬ 
possibile,  nempe  ponere  actus  optimos;  cum 
tamen  quovis  bono  posito,  remaneat  possi¬ 
bilis  alius  melior  in  infinitum.  Et  quis  est  qui 
cognoscat  mensuram  virium  cordis  sui,  et 
auxiliorum  divinorum  ?  Citius  profecto  stul- 
tescet  homo,  quam  impleat  ejusmodi  leges. 
Solum  ergo  requiritur,  ut  impleamus  quod 
praecipitur,  sive  nobis  superent  vires,  sive 
non.  Quomodo  enim  alias  potuisset  Aposto¬ 
lus  dicere  :  Quod  vult  faciat  :  id  est ;  vel 
uxorem  ducat,  vel  contineat  se?  Sic  enim 
juxta  Amesium  possem  argutari  :  Aut  ille 
potest  continere,  aut  non  :  Si  non  ;  ergo  te¬ 
netur  nubere.  Si  potest;  ergo  tenetur  conti¬ 
nere.  Ergo  numquam  daltur  tempus,  quo  li¬ 
ceat  dicere  ;  quod  vult  faciat ;  non  peccat,  si 
nubat.  Frustra  vero  Amesius  negat  seque¬ 
lam  ;  Quae  enim  sunt  illae  circumstantiae,  ex 
quibus,  ad  mentem  Amesii,  illa  voluntas  de¬ 
terminata  secundum  praeceptum  debet  ordi¬ 
nari?  Denique  etsi  Deus  potuisset  absolute  a 
nobis  etiam  pro  hac  vita,  stricto  praecepto 
exigere  quidquid  possumus  (saltem  moraliter 
et  opinione  nostra),  voluit  tamen  pro  sua 
benignitate  imponere  jugum  suave  et  onus 
leve.  Et  licet  numquam  possimus  reddere 
aequale  ejus  beneficiis,  non  tamen  sumus  rei 
ingratitudinis  mortiferae,  saltem  quamdiu 
praestamus,  quae  per  praecepta  sua  Deus  exi¬ 
git  :  unde  patet,  semper  locum  manere  con¬ 
siliis.. 

Cum  vero  instat  Amesius  et  sciscitatur  : 

«  Annon  debeamus  Deum  quantum  possu¬ 
mus,  deligere?»  Resp.:  fteg.  de  rigoroso 
praecepto ;  concedo  de  qualicumque  debito 
decentiae  et  congruitatis.  Falsum  autem  est 
«  Bellarminum  id  negare,  sed  cumpudore». 
Verissime  enim  is  docet :  Eum  qui  diligit 
Deum  super  omnia  alia  creata  (saltem  quae 
contraria  sunt  dilectioni),  verissime  Deum 
habere  pro  summo  bono,  etsi  eum  tam  ar¬ 
denter  non  amet,  quam  forte  posset,  vel  non 
faciat  pro  eo  omnia,  quae  possit;  quia  alio- 


452 


VIND1CLE 


quin  certe  homo  semper  esset  perplexus, 
imo  semper  peccaret;  ut  constat  ex  dictis. 

VII.  —  Objic.  «  Non  caret  superbia  et  ar¬ 
rogantia  infinita,  ut  dicas,  te  plus  facere 
quam  tenearis,  et  Christo  fit  injuria  non 
vulgaris,  qui  frustra  dicetur  mortuus,  si  va¬ 
luisses  plus  prsestare,  quam  in  lege  praece¬ 
ptum  erat.  »  Resp.  Bellar.  :  Non  timuerunt, 
superbiam  infinitam  illa;  virgines,  quse  teste 
S.  August.  serm.  1.  de  Verb.  Apost.  dixe¬ 
runt  :  «  Amando  te  plusfacimus,  quam  prae¬ 
cipis  :  »  neque  omnes  illi  SS.  Patres,  qui 
consilia  expresse  statuunt :  sed  hoc  revera 
non  caret  superbia  infinita,  propter  tam  de¬ 
biles  ratiunculas  opponere  se  omnibus  SS. 
Doctoribus,  imo  et  ipsi  Scripturae.  Amesius 
hoc  responso  Bellarmini  nihil  deterritus, 
aperte  arguit  S.  Augustinum  et  Patres,  dum 
ait  :  «  Debuerint  certe  timere,  et  timuisse 
etiam  credendum  est  (propter  auctoritatem 
nempe  dicentis Puritani) ;  quamvis  rhetorica 
quadam  licentia  (S.  Augustini)  talia  verba 
ipsis  tribuantur  » .  Utri  creditis,  Quirites? 
Amesione,  an  Augustino  ?  Illud  de  «  Christo 
frustra  mortuo,  »  inquit  Bellarminus,  ma¬ 
nifesta  calumnia  est.  Non  enim  dicimus, 
posse  hominem  suis  viribus,  aut  sine  Christi 
gratia  legem  servare,  aut  aliquid  superad¬ 
dere.  Contra  Amesius  :  «  Non  frustra  igitur 
datur  illa  gratia  » .  Sic  est  omnino  :  «  Sed 
frustra  tamen  est  mors  Christi  quoad  satis¬ 
factionem  et  meritum,  saltem  post  gratiam 
illam  datam,  respectu  eorum  qui  tanta  pos¬ 
sunt».  Resp.  :  Contrarium  hinc  inferri  de¬ 
bere  infra  ostendetur  tom.  3.  et  4.  ubi  de 
satisfactione  et  meiito  nostro,  satisfactioni 
et  meritis  Christi  subordinato  agetur. 

Gerhardus  in  hoc  puncto  satis  jejunus  et 
inops  est.  Objicit  disp.  15.  th.  14.  «  Praeci¬ 
puum  fundamentum,  quod  pro  stabiliendis 
consiliis  Evangelicis  Scholastici  ex  cap.  vn 
Matthsei  olim  petierant,  prolixe  refelli  a  Bel- 
larm.  lib.  iv.  de  justif.  cap.  3.  §.  Quod  au¬ 
tem.  »  Sed  quid  hoc  ad  lvm?  Quid  frequen¬ 
tius  inter  Theologos,  quam  convenire  in 
substantia  dogmatis,  dissidere  in  fundamen¬ 
tis?  Adhoec,  quinam  illi  Scholastici,  qui 
praecipuum  consiliorum  Evangelicorum  fun¬ 
damentum  in  cap.  v.  Matth.  collocabant? 
cur  nec  unicum  expressit  ?  Certe  Bellarminus 
nec  leviter  eorum  mentionem  facit.  Th.  18. 
ait,  Bellarminum  hoc  lib.  cap.  7.  §.  sextum 
argum.  statuere  :  Per  sequelam  Christi 
in  hoc  dicto,  Matth.  xix.  Sequere  me,  intel- 
ligendam  esse  imitationem  Christi.  « At, 


inquit  Gerhardus,  imitatio  Christi  non 
est  consilii,  sed  praecepti,  ac  omnibus  vere 
piis  necessaria  »  I  Cor.  xi.  v.  1.  Ephes.  v. 
vers.  1.  I  Petr.  ii.  vers.  21.  Resp.  :  Aliqua 
certe  valde  communis  imitatio  est  praecepta 
toti  generi  humano  :  at  specialis  illa,  qua 
quis  Christum  nudum,  despectum,  afflictum, 
crucifixum,  nudus,  spretus,  afflictus,  cruci¬ 
fixus  etc.  proxime  sequatur,  et  specialissima 
imitatione  affectetur,  non  nisi  paucorum,  et 
heroicum  est. 

Th.  19.  ait,  Bellarm.  lib.  et  cap.  iisdem 
§.  Resp.  etc.  fateri,  in  illis  verbis  Christi  : 
Sequere  me,  agi  de  obedientia,  quae  neces¬ 
sario  debetur  Deo.  «  Cur  ergo,  »  inquit  Ger¬ 
hardus,  <(  obedientiam  inter  consilia  perfe¬ 
ctionis  refert,  qui  in  arbitrio  hominis  sunt 
posita?»  Resp.  :  Quia  hinc  deducitur  etiam 
consilium  religiosae  obedientiae.  Hic  enim 
habetur,  sequi  Christum,  esse  abnegare  sei- 
psum,  hoc  est,  alterius  voluntati  seipsum 
subjicere.  Habemus  autem  ex  aliis  locis,  du¬ 
plicem  esse  Christi  sequelam ;  unam  commu¬ 
nem  et  necessariam  omnibus  fidelibus,  de  qua 
agitur  Matth.  xvi.  vers.  '24.  et  Luc  ix.  vers. 
23.  et  rursus  aliam,  quae  solis  illis  consulitur, 
qui  volunt  esse  perfecti,  de  qua  agitur 
Matth.  xix.  v.  21.  et  Luc.  xvm.  vers.  22. 
Ergo  necesse  est  duplicem  esse  abnegatio- 
nem  sui,  id  est  obedientiam  :  unam  commu¬ 
nem  et  necessariam  omnibus,  quae  consistit 
in  iis  rebus  tantum,  quae  sunt  necessariae  ad 
salutem^  alteram  vero  majorem  et  univer¬ 
saliorem,  quae  consistit  in  obediendo  in 
omnibus  rebus,  etiam  non  necessariis,  modo 
peccata  non  sint :  qualis  obedientia  laudatur 
in  Rechabitis  Ilierem.  xxxv.  vers.  16.  qui 
obedierunt  patri  suo  in  iis  in  quibus  non  te¬ 
nebantur.  Hactenus  Bellarminus  efficaciter  ex 
Evangelio  probavit  duplicem  obedientiam  : 
et  tamen  Gerhardus  non  erubuit  dicere  : 

«  Bellarminum  petere  principium  ».  Viderit 
Titius,  quomodo  hic  Gerhardum  a  puerili 
sycophantia  eximat. 

Th.  20  ait  :  «  Bellarminus  consilium  sic 
describit  lib.  ejusd.  cap.  7.  §.  ult  ».  Quod,  si 
servetur,  majus  habeat  prmmium.  «At  Chri¬ 
stus  hic  Matth.  xix  juveni  non  promittit  ma¬ 
jus  pr8emium,  ,sed  simpliciter  dicit :  Habebis 
thesaurum  in  coelo :  qua  phrasi  spes  vitm 
reteram  omnibus  fidelibus  promittitur  ». 
Resp.  :  Hoc  Gerhardus  quidem  dicit,  sed  di¬ 
cit  tantum,  non  probat.  E  contra  SS.  Am- 
bros.,  Hieron.,  August.,  etc.  docent,  in  ea 
phrasi  aliquid  «  ingens  »  et  speciale  pro 


DE  MONACHIS. 


453 


mitti ;  uti  etiam  elucet  ex  sequenti  responso 
Christi  ad  interrogationem  Petri  :  Ecce  nos 
reliquimus  omnia  !  quid  ergo  erit  nobis  ?  - 

Ad  CAPUT  XVI. 

Definitionem  voti  Bellarminus  superiore 
cap.  14,  dederat,  quod  sit  :  «  Religiosa  pro¬ 
missio  alicujus  excellentioris  boni,  Deo  facta, 
libera  voluntate».  Dicitur  promissio ,  quia 
includit  obligationem  unius  ad  alterum.  Reh  - 
giosa,  ut  significetur  spectare  ad  virtutem 
Religionis  :  materia  autem  ad  quamlibet 
virtutem,  dummodo  sit  excellentioris  boni, 
ita  ut  melius  sit  id  facere  quam  omittere 
aut  oppositum  facere.  Unde  excluduntur 
a  votis.  1.  Peccata.  2.  Opera  indifferentia. 
3.  Opera  impossibilia.  4.  Opera  necessaria. 
5.  Opera  bona,  quse  majora  bona  impediant. 
Deo  facta,  per  quod  distinguitur  votum  a 
juramento.  Etsi  enim  utrumque  sit  actus  re¬ 
ligionis  :  tamen  vota  fiunt  Deo,  juramenta 
per  Deum  hominibus.  Libera  voluntate,  dis¬ 
tinguitur  per  hoc  votum  a  lege  communi, 
cum  votum  sit  quasi  lex  privata. 

Jam  vero  quantum  ad  statum  quaestionis, 
cap.  15.  a  Bellarm.  expositum  :  Docent  Lu- 
therus  et  Calvinus.  1.  Vota  ad  colendum 
Deum  non  posse  fieri  nisi  de  rebus  praece¬ 
ptis  ideoque  esse  unum  fidelium  omnium 
votum,  in  Baptismo  emissum.  2.  Vota 
de  rebus  a  Deo  non  praeceptis  posse 
fieri,  si  non  ad  colendum  Deum,  aut  sa¬ 
tisfaciendum  pro  peccatis,  sed  ad  nego¬ 
tia  hujus  vitae  expeditius  peragenda,  aut 
vitanda  peccata,  aut  ad  alios  bonos  fines 
fiant.  3.  Vota  Monachorum,  impia,  irrita, 
et  omnino  solvenda  esse,  eo  quod  fiant  cum 
opinione  cultus;  et  tamen  de  iis  rebus  sint, 
quae  nusquam  Deus  praecipit. 

Contra  hos  errores  stat  in  hoc  cap.  Ca¬ 
tholica  veritas  :  «  Omne  quod  fit  ex  voto, 
etiamsi  alioqui  ffin  sit  a  Deo  praeceptum, 
vere  et  proprie  cultum  Dei  esse  ».  Ratio, 
quia  vovere  est  actus  Religionis.  Isai.  xix. 
vers.  21.,  et  fatetur  Calvinus  :  Ergo  et  red¬ 
dere  sive  implere  votum,  est  actus  religionis, 
sive  fiat  de  re  praecepta  sive  non  praece¬ 
pta.  Sequela  patet ;  quia  promittere,  et  sol¬ 
vere,  ad  eamdem  virtutem  pertinent  :  Sed 
per  id  quod  fit  ex  voto,  etiamsi  non  praece¬ 
ptum,  impletur  votum  :  Ergo  per  id  colitur 
Deus.  2.  Omne  votum  est  promissio  Deo 
facta,  ut  fatetur  Calvinus  :  Ergo  votum 
quodcumque  implere,  est  fidem  servare  : 


At  fidem  servare  Deo,  est  Deum  immediate 
colere;  sicut  e  contrario  fidem  ei  non  ser¬ 
vare,  est  injuriam  illi  facere  :  Ergo  cujusli- 
bet  voti  impletio  est  cultus  Dei.  3.  Omni 
actu  virtutis  etiam  non  praecepto,  nec  ex 
voto  facto,  sed  tantum  propter  Deum,  coli¬ 
tur  Deus  :  Ergo  multo  magis,  si  is  fiat  ex 
voto.  Antec.  probatur  tum  ex  Luc  n.  v.  37. 
Ubi  Anna  dicitur  serviisse  (XarpAiousa)  Deo 
jejuniis  et  orationibus.  Phil.  iv.  v.  18.  Hebr. 
ult.  vers.  16.  Jacob  i.  vers.  27.  Tum  ex  SS. 
Epiph.,Hieron.,Tertull.,  August.,  etc.  4. Vo¬ 
vere  est  actus  Religionis,  ut  fatetur  Calvinus  : 
At  vovere  nusquam  est  praeceptum  :  Ergo 
facere  rem  non  praeceptam,  est  actus  reli¬ 
gionis,  seu  cultus  Dei.  Denique  ut  alia  quin¬ 
que  argumenta  omittam  :  Omnia  vota,  quae 
leguntur  in  Scripturis  Lev.  xxvn.  vers.  2. 
Num.  vi.  vers.  2.  et  xxx.  vers.  14.  Deut.  xii. 
v.  17.  et  xxiii.  vers.  19.  vota  erant  de  rebus 
non  praeceptis,  et  tamen  quod  placerent  Deo, 
patet,  quia  severissime  illorum  solutionem 
exigebat.  Deut.  xxiii.  vers.  21.  Huic  tam 
perspicua)  veritati,  Gerhardus  hic  nec  api¬ 
cem  opponit.  Tamen  in  sua  Conf.  lutherana 
lib.  ii.  part.  special.  art.  7.  cap.  4.  mirifice 
addensat  mendacia,  cavillos,  et  calumnias 
in  vota  monastica,  paupertatis  scilicet,  ca¬ 
stitatis,  obedientiae.  Adnumerabo  aliqua.  1. 
«  Monachos  et  Moniales  aliquando  ad  vo¬ 
vendum  cogi.  2.  Vicarios  illos  sibi  laqueum 
injicere  contra  Apostolum.  I  Corinth.  vii. 
vers.  35.  3.  Votarios  in  sua  regula  majorem 
statuere  perfectionem,  quam  in  lege  divina, 
perfecta  sancta)  vita)  regula.  4.  Votorum 
Monasticorum  falsas  esse  hypotheses  ;»(quae 
adnumerat,  et  quorum  opposita  sunt  explo¬ 
ratae  haereses,  vel  errores  alibi  excussi.)  5. 
«  Monachos  contra  ebaritatem  peccare, 
quando  aliis  in  vita  communi,  donis  suis  non 
serviunt,  ac  aliorum  bonis  otioso  fruuntur. 
6.  Vota  monastica  adversari  fidei,  tum  quia 
non  fiunt  ex  fide  »  (Lutherana.)  «  utpote  de¬ 
stituta  verbo  :  Tum  quia  Monachi  perpetuo 
dubitant,  an  haec  ipsorum  opera  Deo  pla¬ 
ceant  etc.  »  Addit  deinceps  in  specie  :  «  Vo¬ 
tum  paupertatis  esse  ridiculum,  continentiae 
temerarium,  obedientiae  stolidum  ».  Sed  pi¬ 
get  quisquilias  illas  nugarum  excutere,  unde 
nec  guttam  argumenti  Theologo  digni  extun¬ 
dere  valeas.  Non  erubuit  etiam,  Theophra¬ 
stum  Paracelsum  notorium  Magum,  tam¬ 
quam  omni  exceptione  majorem  adversum 
nos  testem  producere,  eique  hanc  (nullof 
libro  aut  capite  assignato)  tribuere  haereti- 


VIND1CLE 


454 


cum  blasphemiam  :  <»  Quicumque  vota  fa¬ 
ciunt,  fundamento  ponunt  Antichristo  ». 

Jam  vero  Amesius  nihil  solidi  habens, 
quod  tam  perspicuis  Bellarmini  demonstratio¬ 
nibus  opponeret,  praetendit  :  «  Quaestionem 
hanc  sophistice  a  Bellar,  et  inaniter  confi¬ 
ctam  )).  Et  cur?  quia  ait.  1.  «  Non  distinguit 
inter  votum  licitum  et  illicitum.  At  votum  il¬ 
licitum  est  cuotpdcjoXov.  2.  Nihil  statuit  de  fine 
voti  ».  Immo  intrinsecum  exprimit  et  acriter 
defendit,  scii.  cultumDei.3.  Queritur,  «  quod 
Bellarm.  non  ostendat,  an  ratio  cultus  in. 
materiali,  an  potius  in  formali  sit  collocan¬ 
da  » .  At  nonne  sufficit,  quod  in  utraque  ? 

.  etsi  alterutrasola  non  sufficeret,  quod  tamen 
falsum  est.  4.  ait  :  «  Nos  autem  concedimus 
id  quod  ex  voto  justo  »  (quasi  vero  esset 
aliquod  votum  injustum,  cui  competat  defi¬ 
nitio  allata)  «  etiam  in  rebus,  quse  mandato 
Dei  ab  omnibus  non  requiruntur,  quamvis 
non  ex  natura  rei,  neque  ex;  voti  fine  pro¬ 
prio,  ex  modo  tamen  adjuncto,  quatenus  ex 
reverentia  nominis  Dei  praestatur,  cultus  ra¬ 
tionem  habeat»  :  Consideret  lector,  an  prae¬ 
ter  inania  verba,  hic  responsione  quidquam 
dignum  sit,  uti  et  in  septem  calumniis,  quae 
fere  coincidunt  cum  Gerhardinis. 

Ad  CAPUT  XX. 

Votum  paupertatis  recte  Deo  voveri,  pro¬ 
bat  Bellarminus. 

I.  —  Quia  id  omne  recte  Deo  vovetur, 
quod  ex  ejus  testimonio  scimus  esse  bonum, 
et  illi  gratum  :  Sed  talis  est  paupertas,  teste 
Christo  Matth.  v.  vers.  3.  Beati  pauperes 
spiritu ,  juxta  expositionem  S.  Hieronym., 
Ambr.,  Greg.,  Nyss.,  Basilii ,  Chromatii, 
Leonis  M.,  Bernardi,  Anselmi  etc.  Contra 
Amesius  :  «  Paupertatem  ex  antecedente  et 
absoluta  electione  velle,  melius  non  est, quam 
similiter  velle  convicia,  persecutiones,  ca¬ 
lumnias, et  omne  genus  maledicentiae  Matth. 
v.  vers.  11.  atque  adeo  non  magis  quam 
ista  voveri».  Subdit  testimonium  Cajetani, 
quod  tamen  nec  ad  rem  facit ;  nec  si  faceret 
ejus  auctoritas  in  commentariis  Nov.  Test. 
nos  quidquam  moveret,  ut  supra  semel  pro 
semper  diximus.  Resp.:  Neg.  assumpt.  Esset 
enim  sane  et  hoc  laudatissimum  promittere 
patientiam  in  quibusvis  persecutionibus, con¬ 
tumeliis,  etc.,  quas  aliquis  in  tali  vitae  gene¬ 
re,  loco  etc.  certo  occursuras  praevideret. 
Quamquam  et  inter  utrumque  votum  intersit 
plurimum,  cum  videlicet  illud  paupertatis 


unice  a  propria,  tolerantiae  vero  ab  aliena 
voluntate  potissimum  pendeat. 

II.  —  Matth.  xix,  vers.  21.  Si  vis  perfectus 
esse ,  vade  et  vende  omnia  etc.  Et  ibid.  vers. 
27.  Ecce  nos  reliquimus  omnia  etc.  His  verbis 
contineri  consilium  paupertatis,  et  non  prae¬ 
ceptum,  ipsa  per  se  verba  clare  indicant  : 
Si  enim  ad  praeceptum  pertinerent,  debebant 
includi  in  altero  Christi  dicto  :  Sinis  ad  vitam 
ingredi ,  serva  mandata ,  et  vende  omnia  etc. 
Quodsi  ergo  talis  venditio  omnium,  bona  et 
Deo  grata  est,  consequenter  materia  voti  et 
cultus  divini  est,  ad  quam  Christus  tam 
aperte  hortatur.  Unde  recte  S.  Bernard.  in 
declam.  super  ea  verba  Christi,  ait  :  «  Haec 
sunt  verba,  quae  contemptum  mundi,  et  vo¬ 
luntariam  persuasere  paupertatem  ».  Futile 
vero  effugium,  Amesio  cum  Neo-Evange- 
licis  commune  est,  cum  vult  :  «  Vocationem 
illam  »  (adolescentis  Matth.  xix.)  «  fuisse 
personalem  :  ideoque  non  magis  in  exem¬ 
plum  trahi  debere,  aut  patrocinium  voti, 
quam  quod  Petro  dicebatur  Matth.  xiv.  vers. 
29.  Veni  super  aquas.  »  Nimirum  tota  Ecclesia 
non  intellexit  sensum  illorum  verborum,  do¬ 
nec  Lutherus  vota  pariter  et  leges  omnes 
e  medio  tolleret  suavissimus  Evangelista! 

III.  —  Actor,  iv.  vers.  32.  et  v.  vers.  3. 
et  seq.  In  primitiva  Ecclesia  Hierosolym. 
plures  (non  omnes,  ut  nobis  Lutherani  et 
Calvinistse  imponunt,)  abdicabant  se  propriis 
bonis,  idque  per  votum.  Et  hic  communis 
est  sensus  SS.  Patrum  Hieron.,  Chrysost., 
Basii.,  August.,  Fulg.,  Greg.,  Cassiani  etc. 
Per  qnee  evanescit  cavillatoria  pervertio 
Amesii,  qua  ait  :  nulla  est  consequentia 
hujus  rationis  !  a  Fidem  dederant  de  pretio 
agri  venditi  :  Ergo  voverant  vitam  commu¬ 
nem.  »  Omitto  alia  ejusdem  plane  in  perver¬ 
sum  sensum  detorta,  planorum  verborum, 
mustea  glossemata  Cajetani  verba  nobis  non 
adversantur  :  neque  enim  dicimus,  quod 
«  omnes  Christiani  tunc  voti  necessitate  ha¬ 
buerint  omnia  communia  ».  Sed  jam  sol¬ 
venda  est. 

§•  I- 

Objectio  Lutherano-Calvinistica. 

Contra  votum  paupertatis  instaurat  Ame¬ 
sius  cerastinum  illud  Brentii  :  «  Aut  qui 
vovet  est  pauper  conditione,  aut  dives.  Si 
pauper  est ;  nihil  habet  quod  possit  vovere, 
se  relicturum  aut  daturum  :  sed  debet  ferre 
patienter  crucem  sibi  a  Domino  impositam  ; 


DE  MONACHIS. 


455 


quam  si  praeterea  vovet,  idem  facit,  ac  si  in 
morbo  voveret  se  aegrotaturum,  qui  estfuror, 
non  pietas.  Si  autem  dives  est;  aut  vovet 
ponere  omnia  in  communi,  aut  dare  omnia 
pauperibus  propter  majus  meritum,  et  vi¬ 
vere  deinceps  ex  eleemosynis.  Si  primum  ; 
nihil  aliud  agit,  quam  providere  sibi  de  cer¬ 
tiori  et  copiosiori  victu,  quod  est  fugere, non 
•  amare  paupertatem.  Si  secundum;  peccat 
contrat  fidem,  quia  unus  Christus  meretur 
nobis  omnia;  et  contra  cbaritatem,  quia  sine 
necessitate  molestus  est  proximo  suo  mendi¬ 
catione.  »  Bellarm.  1.  Etiam  pauperes  recte 
vovent,  et  multum  dant :  dant  enim  id  omne 
quod  acquirere  possunt.  Amesius  :  «  Dant 
igitur  quod  non  habent  :  quod  non  possunt 
vendere  :  quod  nemo  accipit  :  quod  nemini 
prodest  :  omnes  ignavi  et  otiosi  homines 
dant  ».  Resp.  :  Hunc  cavillum  S.  August. 
dudum  elisit  epist.  89.  cum  de  se  dixit  : 
«  Neque  mihi  minus  imputabitur,  quia  dives 
non  fui.  Nam  nec  Apostoli,  qui  primi  hoc 
fecerunt, divites  fuerunt;  sed  totum  mundum 
dimittit,  qui  et  quod  habet,  et  quod  optat 
habere,  dimittit  ».  Ad  illud  de  voto  aegro¬ 
tandi  respondet  Bellarm.  2.  esse  disparita- 
tem.  Nusquam  enim  Christus  suasit  :  Si  vis 
perfectus  esse,  projice  sanitatem.  Tenemur 
etiam,  si  possimus,  sanare  aegritudinem, non 
autem  ditescere.  Amesius : «  Plane  est  simile : 
Tum  quia  Christus  beatos  dixit  persecutionem 
patientes,  etsi  mutilatio  corporis,  aut  intem¬ 
peries  magna,  variique  morbi  ex  illa  vexa¬ 
tione  sequantur  :  Tum  quial  Thess.iv.  vers. 
11.  12.  mandatur  ut  operemur,  ut  nullius 
indigeamus  :  Tum  quia  ditescere  aeque  tene¬ 
mur  ac  pancratice  et  athletice  valere.  »  Resp.: 
Non  probatur  paritas. Etsi  enim  beati  dicun¬ 
tur  qui  persecutionem  patiuntur,  non  tamen 
ideo  morbi  et  vulnera  ex  persecutione  orta 
debent  incurata  relinqui  ,  cum  nemo  sit 
dominus  suae  vitae  ac  membrorum,  sed  so¬ 
lum  tutor.  2.  Mala  fide  citatur  Apostolus,  ut 
patebit  inspicienti.  3.  Nulla  exstat  lex  divina 
aut  naturalis,  obligans  promiscue  omnes  ad 
ditescendum,  (nisi  forte  parentes  excipias, 
qui  juxta  Apostolum  debeant  thesaurizare 
•liberis,)  neque  etiam  ad  vires  athleticas  pro¬ 
curandum.  Sufficit  obviis  et  communibus 
mediis  servare  vitam  et  valetudinem,  ut 
latius  docetur  a  Theologis  in  Tract.  de  ho¬ 
micidio.  Quod  vero  Amesius  ait  :  «  Ponere 
omnia  in  communi,  est  fugere  paupertatem, 
providendo  sibi  scii,  de  certiori  et  copiosiori 
victu  »  :  falsum  est.  Vere  enim  ille  pauper 


est,  qui  nullius  rei  est  dominus,  qui  nihil 
habet,  quod  donare,  vendere,  permutare, 
destruere  potest.  Talem  certe  primi  Chri¬ 
stiani  elegerunt  paupertatem,  quibus  nimis 
dissimiles  sunt  Neo-Evangelici. 

Gerhardus  et  hic  inops  est.  Objicit  disp. 
15.  th.  23.  «  Bellarminum  fateri,  Guil.  de 
S.  Amore,  Desid.,  Longobardum,  Gyrald.  de 
Abbatis  villa,  Joannem  Wicleff.,  Richard., 
Armacanum  Primatem  Hiberniae,  Theolo¬ 
gum  et  Jurisperitissimum,  oppugnasse  Or¬ 
dines  Mendicantes  ».  Resp.:  Quid  hoc  ad 
rem ?  Quid  contra  votum  paupertatis  ut  sic? 
an  non  puerile  est  hoc  spiculum  !  maxime 
cum  Wicleffum  haeresiarcham  miscet  Catho¬ 
licis.  Adhuc  insulsius  est  quod  th.  26.  nobis 
«  exemplum  Christi,  pro  voluntaria  pau¬ 
pertate  obtendentibus  »,  objicit ;  «  nedum 
convenire  inter  Pontificios,  immo  nec  inter 
Pontifices  » (Nicolaum  IV  et  Joannem  XXII.) 
«  de  paupertate  Christi  ».  Legat  qui  volet, 
ea  quae  contra  Calixtum  in  2.  part.  Irenici 
cap.  8.  per  totum,  hac  de  re  fuse  disputavi, 
et  neget,  si  potest,  hunc  insulsum  esse  ca* 
villum. 

§.  II. 

Diluuntur  argumenta  mendicitatem  religiosam 
impugnantia. 

I.  —  Objic.  «  Mendicitas  prohibetur  Deut. 
xv.  v.  4.  Omnino  mendicus  non  erit  inter 
vos.  »  Resp.:  Neg.  assumpt.  Nam  in  eodem 
cap.  vers.  11.  dicitur  :  Non  deerunt  pauperes 
in  terra  habitationis  tuae.  Et  de  facto  fuisse 
mendicos  inter  Hebraeos  constat.  Luc.  xvi. 
v.  20.  de  Lazaro,  Luc.  xviii.  v.  35.  de  caeco 
secus  viam.  Joann.  ix.  vers.  1.  Act.  hi. 
vers.  2.  de  claudo  mendicante.  Itaque  illis 
verbis  Deut.  vel  tantum  promittitur  tanta 
rerum  ubertas,  ut  nullus  sit  futurus  mendi¬ 
cus  :  Vel  (ut  S.  Thomas  sentit)  prohibetur 
mendicatio  ex  parte  divitum,  non  vero  men¬ 
dicantium  ;  ut  sensus  sit  :  Divites  ita  provi¬ 
deant  pauperibus, ut  non  cogantur  mendicare. 

II.  —  Objic.  «  Scriptura  detestatur  men¬ 
dicitatem,  ut  causam  multorum  malorum 
Prov.  xxx.  vers.  8.  Psal.  cviii.  vers.  10. 
Resp.  :  Scriptura  loquitur  de  mendicitate 
involuntaria, (quae  sine  dubio  facile  ad  furta, 
et  alia  peccata  inducit,  uti  opes  ad  arrogan¬ 
tiam,  luxum  etc.)  Talis  autem  non  est  vere 
illa  Religiosorum.  In  omni  autem  statu  et 
professione  reperiri  fictos,  dudum  monuit  S. 
Hieronymus.  At  instat  Amesius  :  «  Si  in  illa 
mendicitate  nulli  periculo  exponantur  Reli- 


456 


VINDICLE 


giosi,  tura  nullam  in  ea  exercent  virtutem, 
neque  ullum  subsistit  inde  perfectis  meritum, 
satisfactio  ».  Resp.  :  Exercetur  vel  maxime 
fiducia  et  fides  de  promissione  Christi  im¬ 
plenda  ;  item  frugalitas,  sobrietas,  resigna- 
tio,  qua  quis  ad  vilissima  quaeque  paratus 
sit  etc. 

III.  —  Objic.  «  Beatius  estmagis  dare  quam 
accipere.  Act.  xx.  vers.  35.  Ergo  mendici¬ 
tas  non  est  perfectio,  et  melior  opum  copia  : 
et  juxta  Philosophum,  opes  sunt  necessariae 
ad  felicitatem  »  Resp.  :  Aristotelem  loqui  de 
homine  politico,  qui  uxorem ,  liberos ,  et 
rempublieam  cum  aliis  habere  velit.  Secus 
est  de  felicitate  Christiana,  cui  in  hac  vita 
sufficit  modica  sustentatio  corporis.  Ad  il¬ 
lud  primum  ex  Act.  Apostol.  resp.  :  Csete- 
ris  paribus  beatius  esse  dare  omnia  sua 
propter  Christum,  et  accipere  postea  aliquid 
modicum  quam  parum  dare, et  nihil  accipere. 
Item, beatius  est  accipere  temporalia,  ut  pos¬ 
sis  expedite  dare  spiritualia, quam  nihil  acci¬ 
piendo  impediri  a  spiritualibus  communi¬ 
candis. 

IY.  —  Objic.:  Paulus II  Cor.  vm.  vers.  13- 
improbat  illam  largitionem  quae  largitori 
adfert  tribulationem.  Resp.  :  Id  verum  est 
de  patrefamilias,  qui  debet  suos  alere  :  non 
vero  de  Religiosis.  Neque  hinc  sequitur,  uti 
putat  Amesius,  Apostolum  noluisse  saecu¬ 
lares  fieri  monachos  mendicantes  ;  sunt  enim 
plurimi  saeculares  non  Patresfamilias.  Et  hi 
quidem  sine  dubio  nequeunt  fieri  monachi 
mendicantes,  nisi  mortua  uxore  filiis  pro¬ 
visum  sit. 

Y.  —  Obj.  :  «  Qui  se  sponte  redigit  ad 
mendicitatem,  exponit  se  periculo  fame  mo¬ 
riendi  :  tentat  Deum,  et  abjicit  a  se  panem 
illum  quotidianum  ,  quem  petere  debet. 
Resp.  :  Neg.  assumpt.  Nam  Religiosi  spem 
certam  habent,  et  vi  promissionis  Christi  de 
centuplo,  confidenter  dicunt  :  Dominus  regit 
me ,  et  nihil  mihi  deerit.  Neque  hic  tentant 
Deum,  cum  amore  Dei  omnia  relinquenti¬ 
bus,  medium  ordinarium  sustentationis  sit 
«ibus  et  potus  aliorum  misericordia  oblatus: 
unde  tales  Religiosi  maxima  confidentia  pos¬ 
sunt  dicere  :  Panem  nostrum  quotidianum 
da  nobis  hodie. 

VI.  —  Obj. :  a  Validi  Monachi  sponte  men¬ 
dicantes  injuriam  faciunt  veris  pauperibus. 
Et  ordo  charitatis  petit,  ut  semper  eleemosy¬ 
nae  dentur  magis  egenti  :  Magis  autem  egent 
pauperes  debiles,  quam  fortes,  uti  sunt  Reli¬ 
giosi.  »  Resp.  \.  :  Neg.  assumpt.  Saltem  cum 


non  sunt  valde  graves  necessitates  Reip. 
et  Religiosi  sint  modico  contenti.  2.  Cseteris 
paribus  semper  eleemosyna  danda  est  magis 
egenti  :  alioqui  juxta  ordinem  charitatis 
danda  est  propinquiori  et  meliori.  Ex  tri¬ 
plici  vero  capite  fieri  potest,  ut  sit  danda 
religioso  potius  minus  egenti ,  quam  non 
religioso  magis  egenti.  1.  Si  is  dederit  omnia 
pauperibus.  Debetur  enim  ei  tunc  victus  ex 
bonis  pauperum  quasi  ex  justitia.  2.  Si 
condonetur,  doceat  populum  etc. Tunc  enim 
etiam  aliquo  modo  debetur  ei  ex  justitia. 
3.  Ratione  perfectionis  religiosae.  Cum  enim 
caeteris  paribus  in  eleemosyna  praeferendus 
sit  melior;  non  vero  judicare  possimus  de 
internis,  danda  est  potius  profitenti  majorem 
sanctitatem  :  nisi  constet  de  mala  vita  reli¬ 
gionem  professi.  Excipitur  tamen  casus 
extremae  necessitatis. 

Ad  CAPUT  XXI. 

Obedientiam  religiosam  recte  Deo  voveri 
I.  Probatur  ex  Jerem.  xxxv.  vers.  47.  ubi 
laudantur  Rechabitae,  quod  Patri  suo  Jona- 
dab  obedierint,  non  bibendo  vinum,  non 
serendo  agros  etc.  Hoc  autem  fuisse  Deo 
gratum,  adeo  ut  illud  remunerarit,  constat 
ibid.  Ergo  talis  obedientia  potest  voveri 
etiam  quoad  non  praecepta  a  Deo.  Falsum 
est  quod  ait  Amesius  :  «  Obedientiam  et 
praeceptum  esse  relata  :  ita  ut  obedientia 
sine  praecepto  esse  nequeat  ».  Est  enim  sine 
dubio  multo  perfectior  obedientia,  cum  in¬ 
tellectum  et  voluntatem  Superioris  (quam- 
diu  nullum  peccatum ^jubet),  tamquam  regu¬ 
lam  suarum  operationum  veneratur.  Quis 
dubitet,  eum  esse  perfectionis  obedientiae, 
qui  absque  comminatorio  praecepto  nutum 
superioris  in  omnibus  licitis  sectatur,  prae 
alio,  qui  non  nisi  minis  adigi  debet?  Recte 
enim  de  illo  pronuntiatur  :  quod  sic  obe- 
diendo,  non  bonum,  sed  optimum  semper 
faciat.  Et  videtur  tandem  paulo  post  Ame¬ 
sius  idem  agnoscere,  cum  ait  :  «  Esse  etiam 
illam  obedientiam  Deo  gratam  in  multis  re¬ 
bus,  quae  a  Deo  non  sunt  singulariter  omni¬ 
bus  praeceptae,  quatenus  scilicet  talis  obe¬ 
dientia  pendet  ex  IV  praecepto  ».  Sed  quid 
nos  aliud  dicimus? 

II.  —  Probat  Bellar,  ex  Matth.  xvi.  vers. 
24.  Qui  vult  venire  post  me  etc.  Perfecta  se¬ 
quela  Christi,  quae  in  abnegatione  sui,  id  est, 
perfecta  obedientia  intellectus  et  voluntatis 
consistit,  necessario  includit  votum,  quo 


DE  MONACHIS. 


457 


quis  ita  seipsum  abneget,  ut  non  possit  re¬ 
trocedere.  Sed  mirum  non  est,  quod  Ame- 
sius  hic  praefracte  sine  ullo  argumento  oppo¬ 
sitam  teneat,  dicatque  :  «  Hominis  voluntati 
et  judicio  suum  judicium  et  voluntatem  sub¬ 
jicere,  esse  contra  praecepta  et  consilia  di¬ 
vina,  cum  sit  spiritualis  idololatria  ».  Mirum, 
inquam,  non  est.  Nam  sicut  in  rebus  fidei, 
Lutherani  et  Calvinistae,  judicium  suum , 
omnibus  Ecclesiae  Praelatis  contumacissime 
praeponunt  :  ita  multo  magis  in  rebus  ad 
virtutum  perfectam  spectantibus  caeci  et 
obstinati  sunt.  Non  vident  (ut  sunt  toti  affixi 
proprio  amori  et  sensui)  obedientiam  illam 
caecam,  quae  homini  propter  Deum  praesta¬ 
tur,  esse  oculatissimam,  et  veram  sapien¬ 
tiam,  etsi  mundi  sapientibus  stulta  videatur, 
qualis  et  illa  visa  est,  qua  Filius  Dei  fuit 
obediens  usque  ad  mortem  crucis. Nobiscum 
sentiunt  sanctissimi  et  sapientissimi  Patres, 
quod  adversarii  negare  nequeunt,  doctrinam 
quoque  nostram  miraculis  Deus  confirmavit 
apud  S.  Gregorium. 

Porro  unicum  argumentum  (Lutheranis 
dissimulatis,  quae  Amesius  vidit  penitus  a 
Bellarmino  convulsa)  opponit  «  ex  I  Cor. 
vii,  vers.  23.  :  Yovere  est  sponte  facere  se 
servum  Prselati:  sed  Apostolus  id  vetat, cum 
ait  :  Pretio  empti  estis  :  nolite  fieri  servi 
hominum.  Ergo  tale  votum  oberdientiae  non 
est  licitum.  »  Resp.  :Neg.  maj.  Faciunt  enim 
se  servos  Dei,  non  hominis  :  cum  Praelatus 
creatus  non  sit  nisi  Internuntius,  et  Vicarius, 
Dei  voluntatem  indicans,  quamdiu  nimirum 
jubet  secundum  regulam  Ordinis,  et  res  im¬ 
perata  potest  a  subdito  fieri  sine  peccato, 
juxta  illud  Christi  :  Qui  vos  audit ,  me  audit. 
Satis  etiam  constat,  quantopere  differat  re¬ 
gimen  politicum  (et  multo  magis  religiosum), 
a  despotico  et  herili  :  quod  hoc  nempe  sit  in 
bonum  Domini  gubernantis,  illud  prius  in 
bonum  subditi.  Neque  obstat,  quod  Religiosi 
passim  in  jure  comparentur  servis :  Et  quod, 
(juxta  doctrinam  Theologorum  apud  Suarez 
tom.  4.  de  Relig.  tract.  ult.)  Praelatus  praeci¬ 
piendo  suis  subditis,  possit  uti  potestate  tam 
jurisdictionis  quam  proprietatis  :  unde  Re¬ 
ligiosi  subditi,  videntur  se  revera  habere 
instar  servorum.  Sed  contra  est.  1.  Religiosi 
enim  ideo  servis  comparantur,  quia  neutri 
possunt  sibi  aliquid  acquirere,  sed  illi  Hero, 
isti  Monasterio  et  Deo.  Contra  2.  Quia  po¬ 
testas  illa  dominica,  seu  proprietatis,  quae 
concipitur  in  Praelatis  Regularibus,  non  est 
nisi  vicaria;  Sicut  si  dominus  plurium  ser¬ 


vorum  peregre  abiturus,  unum  e  conservis 
familiae  praeponeret,  cui  caeteri  suo  loco  vo¬ 
verent  et  praestarent  obedientiam. 

Gerhardus  etiam  hic  siccus  est,  nec  ha¬ 
buit,  quo  vel  argumenta  Lutheri  a  solutio¬ 
nibus  Bellarmini  vindicaret,  vel  hujus  argu¬ 
menta  everteret.  Ne  tamen  omnino  nihil 
ageret,  ait  :  «  Bellarminum,  praecipuum 
hujus  obedientiae  religiosae  fundamentum 
statuere  in  exemplo  Rechabitarum  »;  quod 
tamen  aperte  falsum  esse  patet  ex  seqq* 
argumentis  e  Novo  Testamento  petitis.  Ne¬ 
que  enim,  quia  Vetus  Testament.  prius  est, 
ideo  principalius  est  argumentum  inde  de¬ 
ductum,  quam  ex  Nov.  Testament.  Plane 
vero  puerile  et  insulsum  est,  quod  differen¬ 
tias  inter  Rechabitarum  et  Monachorum  obe¬ 
dientiam  Gerhardus  assignet.  Quod  videlicet 
illi  suo  parenti,  hi  Abbati  :  illi  sine,  hi  cum 
voto  obediant,  «  quod  hi  vel  Eremitae  vel 
Monachi  sint,  illi  neutrum,  etc.  »  Quid,  quae¬ 
so,  haec  ad  rem?  Bellarminus  ad  eum  so¬ 
lummodo  finem  Rechabitarum  exemplum 
adduxit,  ut  ostenderet,  quam  bona  et  Deo 
placens  sit  obedientia  etiam  in  rebus  non 
praeceptis,  et  quod  hic  sit  cultus  Dei,  etc.  In 
quo  obedientia  Rechabitarum  prorsus  con¬ 
venit  cum  obedientia  Religiosorum  in  Ec¬ 
clesia  Christiana,  etsi  haec  insuper  perficia¬ 
tur  vinculo  voti.  Hoc  evertere  debuerat  Ger¬ 
hardus,  si  quidquam  ad  rem  dicere  voluisset. 

Ad  CAPUT  XXII. 

Votum  continentiae  religiosae  recte  Deo 
voveri  posse,  Bellarm.  probat  ex  illis  verbis 
Deiparae  Virginis,  Luc.  i.  vers.  34.  Virum 
non  cognosco  /  ubi  sine  dubio  non  intelligitur 
ipsa  actualis  cognitio  viri,  sed  habitualiter 
constans  voluntas  non  cognoscendi.  Alio- 
quin  fuisset  ridicula,  et  ineptissima  Virginis 
interrogatio,  cui  facile  responderi  potuisset : 
etsi#jam  non  cognoscas,  cognosces  tamen 
postea.  Indicat  ergo  B.  Virgo  se  habere  im¬ 
pedimentum  legitimum,  non  praeceptum  di¬ 
vinum  :  ergo  proprium  votum,  ut  interpre¬ 
tantur  SS.  Gregor.,  Nyss.,  Augusti.,  Beda, 
Anselm.,  Bern.,  etc.  Amesius  nihil  habuit 
quod  oggereret,  praeter  Cajetanum  in  Novi 
Testam,  interpretatione  heteroclytum,  semel 
pro  semper  rejectum. 

Gerhardus  disp.  15.  th.  47.  et  septem 
seqq.  huic  probationi  objicit  1  :  «Hoc  votum 
Deiparae  fuisse  singulare  et  extraordinarium, 
sicut  conjugium  virginale  cum  Josepho  etiam 


458 


VINDICLE 


fuit,  ac  proin  neutrum  in  exemplum  trahi 
debere.  2.  B.  Virginem  ad  veterem  legem 
pertinuisse,  in  qua  perpetuus  ccelebatus, 
teste  Bellarm.  non  fuit  usitatus  :  Ergo  non 
est  verisimile,  B.  Mariam  sine  certo  Dei  ver¬ 
bo,  sine  mandato,  propria  et  privata  inten¬ 
tione  tale  votum  emisisse.  3.  Si  B.  Maria  vo¬ 
tum  emisit,  ergo  virginibus  votariis  foret 
licitum,  maritis  se  despondere,  atque  ab  eis 
domum  deduci.  4.  Si  (ut  Bellarm.  ait.)  Ma¬ 
ria  semper  continendi  voluntatem  explicitam 
habuit,  etiam  ante  desponsationem  habuit  : 
quo  ergo  fine  se  desponsari  passa  est  Jose- 
pho?  Absurdum  est  sponsum  facere  eam 
quae  conjux  esse  neqnit  :  ergo  quia  se  de¬ 
sponderi  passe  fuit,  explicitam  voluntatem 
semper  continendi  non  habuit.  Certe  virgi¬ 
nibus  illis,  quae  coelibatum  perpetuum  vove¬ 
runt,  ex  Pontificiorum  hypothesi,  etiam  velle 
nubere  damnabile  est,  ut  probare  conantur 
ex  I  Tim.  v.  vers.  11.  Confugit.  Bellarminus 
ad  revelationem,  quod  B.  Virgini  revelatum 
fuerit,  numquamS.  Josephum  debitum  con¬ 
jugale  expetiturum.  Sed  novit,  revelationi¬ 
bus  extra  Scripturam  confictis  nos  fidem 
non  habere.  5.  Quia  et  stante  illa  revela¬ 
tione,  quam  Bellarminus  Mariae  factam  esse 
supponit,  concidit  argumentum,  quod  ex 
Mariae  exemplo  deducunt.  Si  enim  peculia¬ 
ris  hic  revelatio  intercessit,  ergo  si  vel  ma¬ 
xime  Maria  votum  virginitatis  emisisset , 
illud  tribuendum  esset  peculiari  divinae  re¬ 
velationi  et  inspirationi,  non  autem  exem¬ 
plum  imitationis  propositum  omnibus  illis, 
qui  volunt  continere,  cum  tamen  sentiant, 
se  dono  illo  peculiari  destitui.  »  Resp.  1  :  Ip 
his  in  quibus  votum  Deiparae  fuit  singulare, 
non  imitantur  aliae  virgines  communiter, 
nisi  etiam  specialem  habeant  gratiam ;  uti 
monstrant  rarissima  aliqua  exempla  S.  Pul- 
cheriae  Augustae  cum  Marciano  Imper.,  S. 
Kunegundis  cumS.  Henrico  Imper.,  S.  El- 
zearii  comitis  cum  Dalphina,  etc.  2.  Etsi  in 
Vet.  Test.  virginitas  non  fuit  frequentata,  ut 
in  Novo,  non  fuisse  tamen  plane  ignotam, 
constat  exemplo  Eliae  ;  B.  Virgo  autem  emi- 
nentiori  modo  pertinebat  ad  utrum  que  Te¬ 
stamentum,  debebatque  ipsa  prima  in  Nov. 
Testam,  vexillum  virginitatis  sustollere,  ut 
SS.  Patres  praedicant.  Nec  dubitatur,  nisi  ab 
istis  Neo-Evangelii  Nuptiatoribus,  nil  nisi, 
vulgaria  et  carnalia  in  Dei  Parente  conci¬ 
pientibus,  Deiparam  habuisse  specialissi¬ 
mam  revelationem  de  beneplacito  divino  in 
ejusmodi  virginitatis  voto,  cui  sacratissimae 


nuptiae  cum  Josepho  nihil  obfuturae  essent. 
3.  Conjunctio  matrimonialis  contractus  cum 
tali  voto  potest  etiamnum  in  aliquibus  cir¬ 
cumstantiis  honeste  fieri ;  etsi  ordinarie 
nulla  causa  sit,  ideoque  honeste  fieri  ne¬ 
queat.  4.  Absurdum  est  (Lutheranis,  quibus 
nihil  in  mundo  amabilius  quam  uxoria  res), 
«  sponsam  facere  eam,  quae  conjux  esse  », 
id  est,  actu  carnali  copulari,  «  nequit  » :  sed 
non  est  absurdum,  imo  valde  gloriosum  iis, 
qui  mentem  ultra  has  terrenas  nugas  extol¬ 
lunt.  Utique  sanctissimas  rationes  et  fines, 
desponsatione  B.  Virginis  cum  S.  Josepho, 
Spiritum  S.  intendisse,  discere  possunt,  si 
velint,  ex  S.  Hieronymo  in  cap.  r.  Matth. 
Porro  virginibus  voto  obstrictis  ideo  dam¬ 
nabile  est  etiam  velle  nubere,  quia  hoc  or¬ 
dinarie  non  fit  nisi  propter  copulam  :  alio- 
quin  enim,  ut  dixi,  posset  in  aliquo  extra¬ 
ordinario  casu  etiam  sancte  fieri,  ut  quae 
haberet  simplex  castitatis  votum,  contra¬ 
ctum  matrimonialem,  cum  animo  ingredien¬ 
di  religionem,  ineat;  de  quo  alibi.  5.  Etsi  in 
B.  Virgine  peculiari  revelatione  opus  fuerit, 
ut  post  votum  Virginitatis  iniret  matrimo¬ 
nium  cum  perpetua  cohabitatione  ;  non  ta¬ 
men  necesse  est  ad  quodvis  continento  vo¬ 
tum,  extra  matrimonii  statum,  ut  habeatur 
specialis  revelatio  de  perseverantia.  Probet 
autem  seipsum  homo,  et  si  sentiat,  se  dono 
continento  destitui,  nuptias  deligat.  Nec 
tamen  debet  cum  Lutheranis  in  hoc  errare, 
persuadendo  sibi,  se  destitui  hoc  dono,  si 
sentiat  stimulos  carnis  :  quamdiu  enim  sen¬ 
tit  se  cum  gratia  Dei  tales  stimulos  vincere, 
sine  dubio  ejus  doni  beneficio  gaudet. 

Quod  demum  th.  53.  adjicit  Gerhardus  : 
«  Ex  eo  quod  (fatente  Bellarm.  in  Recog. 
lib.  de  Mon.)  B.  Maria  tantum  voluerit  di¬ 
scere  modum,  quo  salva  Virginitate  paritura 
esset,  laxari  argumentum  pro  voto  virgini¬ 
tatis  ».  Resp.  :  Bellarminus  non  dicit  (ut 
fingit  Gerhardus)  B.  Mariam  illis  verbis, 
tantum  voluisse  discere  modum  :  sed  potius 
in  iisdem  verbis  supposuisse  voti  observan¬ 
tiam,  et  hac  posita  voluisse  modum,  quo 
fcecunditas  virginitati  copularetur,  addisce¬ 
re.  Nihilo  igitur  firmiores  sunt  instanto 
Gerhardinse,  quam  Calvini  et  Petri  Marty¬ 
ris,  quas  Amesius  a  refutatione  Bellarmini 
vindicare  non  est  ausus. 


DE  MONACHIS. 


459 


Ad  CAPUT  XXIII. 

Votum  continentiae  Bellarminus  hic  probat 
ex  Matth.  xix.  vers.  12.  Sunt  eunuchi  qui 
se  castraverunt  propter  regnum  coelorum.  Ubi 
ly,  castraverunt ,  significat,  eos  unica  actio¬ 
ne  voluntaria,  scii,  voto,  amputasse  sibi 
omnem  facultatem  contrahendi  (saltem  lici¬ 
te)  nuptias,  ut  exponunt  SS.  Epiph.,  Hieron., 
August.,  Fulgentius.  Amesius  ait  :  «  Chri¬ 
stum  loqui  de  iis,  qui  ex  dono  et  vocatione 
singulari  decreverunt  in  corde  suo  servare 
virginitatem,  et  in  eo  proposito  stabiles  per¬ 
sistunt  ».  At  ly  castraverunt,  plus  significat 
quam  propositum  :  hoc  enim  nullam  inducit 
impossibilitatem  moralem ,  sicut  votum,  id- 
eoque  non  est  castratio  spiritualis  et  moralis. 

Gerhardus  hic  iterum  copiosus  est.  Oppo¬ 
nit  1.  th.  56.  «  Christus  dixit,  qui  se  castra¬ 
verunt  propter  regnum  coelorum.  Hoc  au¬ 
tem  significat  praemium  essentiale  :  Ergo 
non  loquitur  de  voto  virginitatis,  quod  ha¬ 
bet  peculiarem  aureolam  ».  Resp.  :  Falsum 
est,  Christum  hic  loqui  tantum  de  virginita¬ 
te  perfecta,  et  non  etiam  cie  ea  continentia, 
quae  post  experientiam  carnalem  deinceps 
servatur,  ut  in  viduis,  aut  alias  primum  cor¬ 
ruptis. 

2.  Ait  th.  48.  :  «  Juxta  Bellarm.  lib.  de 
matrim.  cap.  17.  resp.  ad  14,  coelibatus 
perpetuus  non  fuit  in  Vet.  Test.  usitatus  : 
atqui  si  per  eunuchos,  qui  se  castraverunt 
propter  regnum  coelorum,  intelligendi  sunt 
ccelibes  votarii,  debuissent  multi  ante  hoc 
Christi  pronuntiatum ,  vovisse  castitatem 
virginalem  ;  hoc  autem  nusquam  in  Vet. 
Test.  aut  Evangelio  legitur.  »  Resp.  :  Haec 
cavillatio  in  vocula  castraverunt  praeteriti 
temporis,  nimis  diluta,  adeoque  vel  puerilis 
grammaticae,  vel  petulantis  sophisticae  est. 
Sicut  enim  in  proxime  praecedentibus  verbis 
cum  Christus  dixit  :  Sunt  eunuchi  qui  ex 
utero  matris  tales  sunt,  et  qui  tales  facti  sunt 
ab  hominibus ,  etc.  sine  dubio  abstrahit  a  tem¬ 
pore  certo  :  ita  in  sequenti  castraverunt , 
quod  quandocumque  fit  in  praesenti  per  vo¬ 
tum,  semper  vim  universalis  impossibilitatis 
moralis  deinceps  infert. 

3.  Ait,  th.  57.  «Si  castrare  seipsum  pro¬ 
pter  regnum  coelorum  nihil  aliud  est,  quam 
vovere  coelibatum  propter  regnum  coelorum, 
consequens  fuerit,  multos  Martyres,  et  san¬ 
ctas  virgines,  imo  ipsos  Apostolos,  qui  sine 
coelibatus  voto  extra  conjugium  vixerunt, 


non  contineri  in  numero  eorum,  qui  se  ca 
straverunt  propter  regnum  coelorum,  quod 
Bellarm.  non  admittet  ».  Resp.  :  Hoc  poste¬ 
rius  omnino  Bellarminus  admittit,  sed  negat 
suppositum  Gerhardi,  quod  Apostoli,  et  ple- 
raeque  virgines  non  voverint. 

4.  Ait,  th.  58.  :  «  Juxta  Bellarm.  lib.  de 
Monach.  §.  2.,  distingui  simplex  propositum 
asolemni  voto  virginitatis,  quod  prius  ssepe 
liceat  mutare  sine  culpa  ».  Sic  est.  Quid 
tum  postea  ?  «  Ergo  quamvis  per  castrare 
seipsum  intelligatur  firmum  continentiae  vo¬ 
tum,  nondum  tamen  sequitur,  per  eamdem 
phrasim,  intelligendum  esse  solemne  votum 
continentiae».  Resp.  :  Verum  est,  non  in- 
telligi  tantum  solemne,  sed  omne  continen¬ 
tiae  votum  abstrahens  a  simplici  et  solemni. 
Quid  vero  hoc  ad  rem,  aut  contra  nos  ? 

Ad  CAPUT  XXIV. 

Continentiae  votum  Bellarminus  hic  solide 
probat  ex  I  ad  Timoth.  v.  vers.  12.  Adole- 
scentiores  viduas  devita ,  etc.  habentes  damna¬ 
tionem ,  quia  primam  fidem  irritam  fecerunt. 
Ubi  per  fidem  necessario  debet  intelligi  vo 
tum,  et  non  simplex  propositum;  alioqui  e- 
nim  non  possent  (quod  tamen  Apostolus  as¬ 
serit)  habere  damnationem ,  quod  primam  fi¬ 
dem  irritam  fecerint.  Ita  exponunt  Tertull., 
SS.  August.,  Epiph.,  Basii.,  Innoc.,  Chry- 
sost.,  Ambros.,  Theodor.,  et  qui  non  ?  Imo 
etiam  concil.  IV.  Carthag.  214.  Episcopo¬ 
rum,  inter  quos  et  S.  Augustinus.  Sed  haec 
omnia  nil  morantur  Lutherani,  et  Calvini- 
stae.  Certe  sententiam  Catholicam  a  SS.  Pa¬ 
tribus,  conciliis,  Pontificibus,  imperatoribus 
traditam  agnoscit  Amesius,  sed  ait  :  «  Hujus 
generis  zizania  cum  primis  fuisse  seminata, 
et  ante  alia  multa  erupisse  :  sed  ab  initio 
non  fuit  sic  etc  » .  Haec  sane  sufficerent  ad 
detestandam  novitatem  hanc  carnalem,  et 
blasphemam,  in  universam  Christi  Eccle¬ 
siam,  etiam  primorum  saeculorum.  Sed  vi¬ 
deamus  effugia.  1.  Ait  :  «  Fides  in  hoc  versu 
accipitur  eodem  sensu,  quo  vers.  8.  ubi  fi¬ 
dem  abnegare,  idem  est,  quod  hic  fidem 
irritam  facere  ».  Sed  quo  fundamento  contra 
totius  Ecclesiae  antiquae  auctoritatem  hanc 
musteam  interpretationem  admittemus  ?  2. 
Ait :  «  Dicitur  hic  prima  fides  respectu  pro¬ 
missionis  a  viduis  postea  Ecclesiae  factae  ». 
At  quanta  hic  mox  aequivocatio  ?  jam  sume¬ 
re  fidem  pro  promissione,  mox  pro  assensu, 
et  fide  salvifica  Christiana  ?  Annon  hoc  est 


460 


VINDICIAE 


nugari,  hoc  modo  verbum  Dei  ad  libitum 
versare  ?  3.  Ait  :  a  Apostolus  ipse  disertis 
verbis  interpretatur  istam  phrasim  :  fidem 
irritam  facere ,  vers.  14  et  15.  per  :  »  Occa¬ 
sionem  dare  adversario  ad  conviciandum  : 
deflectere  a  Christo  :  Sequi  Satauam.  Esto. 
At  hoc  nobis  vel  maxime  favet.  Nam  voti- 
fraga  nubens  illa  omnia  admittit,  quod  certe 
juxta  calvinisticam  illam  glossam  non  fit  : 
nam  redeundo  ad  Paganismum  non  praebet 
occasionem  Ecclesiae  Christianae,  sed  potius 
cum  votum  castitatis  violando  fornicatur 
primum,  et  postea  vult  nubere.  Damnantur 
ergo  tales  quia  nubere  volunt  :  et  cur  hoc, 
nisi  quia  continentiam  voverunt,  et  sic  vo¬ 
lendo  nubere  primam  fidem  irritam  fecerunt? 

Gerhardus  disp.  15.  th.  61.  opponit  1. 
quod  «  cogitari  nequeat,  illa  (juniores)  vi¬ 
duitatem  elegisse  sub  opinione  operis  magis 
meritorii,  cum  alerentur  Ecclesiae  facultati¬ 
bus  ;  quas  alii  fideles,  labores  manuum  sua¬ 
rum  manducantes  conferebant.  Beatius  au¬ 
tem  est  dare ,  quam  accipere  ».  Resp.  :  Hoc 
a  Lutheranis  cogitari  non  posse,  crediderim, 
quia  omne  opus  meritorium  explodunt.  At¬ 
tamen  si  sibi  constent,  et  dicant  :  «  Nihil 
esse  amabilius  in  mundo  amore  mulierum  »  ; 
et  vice  versa  :  mulieribus  nihil  amabilius  a- 
more  virorum  ;  consequenter  Gerhardus  di¬ 
cere  debebat :  Rem  esse  arduam,  tam  vehe¬ 
mentem  inclinationem  abnegare  :  Et  sane, 
ita  affectae  procul  dubio  malunt  opibus  , 
quam  virorum  amplexu  destitui. 

Th.  62.  eadem  repetit,  quse  Amesius  ob¬ 
jecerat.  th.  64.  ait  :  «  Concedimus,  viduas 
illas  in  Collegium  ecclesiasticum  receptas 
habuisse  propositum,  quin  et  promissionem 
expressam,  vel  tacitam  in  viduitate  perma¬ 
nendi,  ac  ministerio  suo  pauperibus,  etc. 
diligenter  inserviendi  :  Sed  ex  eo  inferri  ne¬ 
quit,  eas  voto  solemni  cum  abjuratione  con¬ 
jugii  in  perpetuum  sub  conditione  aeternae 
damnationis  sese  adstrinxisse  »  .  Resp.  : 
Hoc  posterius  de  voto  solemni  nullus  Catho¬ 
licus  affirmat ;  cum  ea  solemnitas  voto  sit 
accidentaria ,  nec  nisi  in  saeculo  XII.  sub 
Innocentio  II.  introducta.  Sufficit  autem  no¬ 
bis,  quod  Gerhardus  conceptis  verbis  pro¬ 
missionem  talem  admittat,  quam  solam  nos 
urgemus. 

Ad  CAPUT  XXVIII. 

Confirmat  ultimo  Bellarminus  Catholicam 
veritatem  ratione  :  Quia  id  omne  recte  Deo 
vovetur,  quod  est  illi  gratius  si  fiat,  quam 


si  non  fiat  :  Ejusmodi  autem  est  continentia: 
Ergo.  Amesius  non  tantum  minorem,  ut 
communiter  alii,  sed  etiam  majorem  negat  : 
«  Eo  quod  gratius  Deo  esset,  si  abstineremus 
ab  omni  peccato  ;  quale  tamen  votum  non 
recte  emitteretur,  ut  fatentur  Catholici.  Resp. : 
Yel  sermo  est  de  peccatis  deliberate  admis¬ 
sis;  et  horum  fugam  licite  quis  voveret: 
Vel  de  iis  quae  per  semiplenam  adverten¬ 
tium  obrepunt  :  et  de  his  non  bene  dicitur, 
absolute  in  hoc  naturae  lapsae  statu,  gratius 
esse  Deo,  ut  nullum  tale  admittatur  in  hac 
vita,  ubi  majus  periculum  a  superbia  immi¬ 
neret,  quam  ab  ejusmodi  imperfectionibus, 
quae  potius  prosunt  ad  humiliationem,  ut 
passim  S.  August.  contra  Pelagianos  toto 
lib.  de  perfectione  justit.  Christ.  docet.  Ita¬ 
que  major  illa  intelligenda  est  de  eo,  quod 
et  gratius  Deo  et  moraliter  nobis  possibile 
est,  quale  non  est  evitare  omne  peccatum 
etiam  levissimum. 

2.  Ait  :  «  Assumptum  est  falsum,  si  gene¬ 
raliter  intclligatur,  eo  quod  non  in  omnibus 
sit  gratior  continentia,  quam  conjugium  : 
neque  omni  respectu  est  gratior.  Coelibatus 
quidam  est  impurus  :  imo  coelibatus  absolute 
et  immutabiliter  impositus  vel  susceptus,  in 
multis  causa  est  impuritatis,  quam  conjugium 
honestum  avertit.  Medium  autem  pollutionis 
non  est  Deo  gratius  quam  ejus  remedium.  » 
Resp.  :  Cum  dicimus ,  continentiam  esse 
gratiorem  Deo  quam  conjugium,  intelligitur 
per  se,  ex  objecto  ac  ordinarie  :  et  sic  sta¬ 
tuimus  continentiam  esse  materiam  voti  prae 
conjugio.  Quod  si  per  accidens,  in  extraor¬ 
dinario  casu  senseretur  hic  et  nunc  gratius 
Deo  fore  conjugium  quam  continentia  (ut  si 
alioquin  e.  g.,  regnum  ad  haereticum  succes¬ 
sorem  perventurum  sit,  nisi  rex  e  conjugio 
legitimos  haeredes  relinquat  etc.,  tunc  sine 
dubio  continentiae  votum  non  erit  de  me¬ 
liori  bono,  quia  hic  et  nunc  in  tali  casu  ex¬ 
traordinario  praestat  charitas  continentiae. 
Quam  absurde  autem  coelibatus  dicatur 
«  causa  et  medium  pollutionis  »,  satis  patet 
ex  dictis  lib.  i.  de  Gler.  cap  22.  §.  1. 

Confirmatur  2.  assertio  nostra  :  Melius 
est  et  Deo  gratius  ex  voto  aliquid  facere, 
quam  sine  voto  :  Ergo  non  solum  licet,  sed 
etiam  expedit  continentiam  vovere.  Amesius 
«  negat  antecedens  universaliter  sumptum  » , 
ridicule  illud  refringens  «  ad  ea  quae  Deus 
in  Scripturis  declaravit  esse  vovendo  ».  At 
probatur  antecedens.  1.  Quia  Scriptura  ab¬ 
solute  hortatur  ad  vovendum  sine  ulla  restri- 


DE  MONACHIS. 


46  i 


ctione,  Psalm.  lxxv.  vers.  42.  Vovete  et  red¬ 
dite.  Quo  testimonio  permoti  SS.  Patres, 
etiam  ad  vovendum  hortantur.  At  si  melius 
esset  sine  voto'  bene  operari,  deciperet  nos 
Spiritus  S.  quod  nemo  dicet.  Ergo.  2.  Opus 
eo  melius  est,  quo  ex  pluribus,  aut  ex  ma¬ 
jori  virtute  procedit  :  at  continere  se  sine 
voto,  est  temperantiae ;  continere  ex  voto, 
est  temperantia?  simul  et  religionis  :  Ergo 
hoc  praestantius  est.  3.  Quod  fit  ex  voto, 
majori'  charitate  et  liberalitate  fit  quam  quod 
sine  voto,  sicut  plus  donat,  qui  arborem  cum 
fructibus  donat,  quam  qui  fructus  solos.  4. 
Melius  est,  quod  fit  ex  voluntate  confirmata 
in  bono,  quam  quod  fit  sine  ejusmodi  firmi¬ 
tate;  sicut  gravius  peccat,  qui  ex  obstinatio¬ 
ne  peccat,  quam  qui  ex  fragilitate.  5.  Qui 
vovet,  non  solum  facit  opus  excellentius, 
sed  etiam  munit  se  contra  tentationes  Dia¬ 
boli,  et  humanam  mutabilitatem.  Amesius 
ad  hoc  obmutuit,  merito  desperans  de  solu¬ 
tione  illorum. 

Ad  CAPUT  XXIX. 

Contra  votum  continentiae  objiciunt  hae¬ 
retici  :  «  In  iis  quae  libera  nobis  a  Deo  re¬ 
linquuntur,  Deo  gratius  est,  ut  libere  facia¬ 
mus,  quam  ex  necessitate  tali,  qualis  est  in 
voto  perpetuo  obligante.  I  Corinth.  vn.  vers. 
33.  Non  ut  laqueum  vobis  injiciam.  »  Rcsp.  : 
Falsum  assumitur.  Sunt  enim  talia  (ut  sup¬ 
ponimus)  liberrime  a  vovente  volita.  Quod 
si  procedente  tempore  placeat  quidem  vo¬ 
tum,  materia  tamen  voti  ob  difficultatem 
modesta  sit,  et  tamen  impleatur,  est  adhuc 
melius  tale  opus.  Et  absolute  loquendo,  opus 
ex  praecepto  aut  voto  faciendum  usque  adeo 
non  minuit  aut  tollit  operis  bonitatem,  aut 
laudabilitatem,  ut  potius  augeat.  Numquam 
necessitas  debiti  vel  obligationis  pugnat  cum 
laude  et  merito  boni  operis  :  Unde  si  cui 
opus  aliquod  heroicum,  quod  ante  erat  tan¬ 
tum  consilii,  inciperet  esse  praeceptum ;  si 
illud  impleat,  nihil  perdet  de  laudabilitate  et 
merito.  Neque  obstat  dictum  Apostoli  I  Cor. 
vii.  vers.  33.  Non  ut  laqueum  etc.,  loquitur 
enim  tantum  de  temere  aut  coacte  voventi¬ 
bus,  prout  aperte  interpretantur  SS.  Au- 
gust.,  Hieron.,  Theod.  Falsum  vero  est,  ge¬ 
neraliter  loquendo,  quod  asserit  Amesius  : 
«  Vota  detinere  invitos  ».  Id  enim  tantum 
verificatur  de  malis  et  retrospicientibus.  Ca¬ 
lumnia  aeque  est  cum  addit  :  «  Temere  et 
coacte  fieri  vota  maximae  saltem  partis  Mo¬ 


nachorum.  »  An  quia  forte  Amesius  hoc  ex 
quibusdam  apostatantibus  monachis  audi¬ 
vit,  cc  ideo  clarius  est,  quam  ut  honeste  ne¬ 
gari  possit?  »  Nobis  .certe  de  opposito  con¬ 
stat  experientia  moraliter  evidente.  Multos 
equidem ,  insonante  Luthero  dulce  suum 
Evangelium,  ad  nuptias  convolasse  sacerdo¬ 
tes,  monachos  et  moniales  scimus  ;  sed  cum 
passim  dissoluta  fuerit  disciplina  et  bonae 
instructionis  inopia  praevalerit,  quid  mirum? 
E  contra  quot  postea  locis  in  Germania, 
Anglia,  etc.  experti  sunt  Lutherani  et  Calvi- 
nistse,  eos  qui  in  fide  vocatione  sua  bene 
fundati  fuerunt,  nec  pollicitationibus  nec 
minis,  a  votiva  castitate  ad  nuptias  induci 
potuisse?  Et  in  horum  numero,  per  Dei 
gratiam,  hodiedum  est  maxima  pars  Sacer¬ 
dotum  et  Religiosorum,  ubi  non  dormit  di¬ 
sciplina  ecclesiastica  et  religiosa. 

Ad  CAPUT  XXX. 

Pergunt  haeretici  impugnare  religiosam 
continentiam  :  «  Quaedam  causae  sunt  »,  in¬ 
quiunt,  «  quae  conjugium  faciunt  necessa¬ 
rium,  et  aeque  reperiuntur  in.  iis  qui  votum 
continentiae  susceperunt,  atque  in  aliis.  Sic, 
I  Corinth.  vn.  vers  9,  jubetur,  ut  qui  se  non 
continent ,  nubant  :  melius  est  enim  nubere 
quam  uri.  Et  ibidem  vers.  2.  Propter  forni¬ 
cationem  unusquique  uxorem  habent.  Respon¬ 
det  Bellarm.  :  Illi  ab  Apostolo  (permissive) 
ad  nuptias  invitantur,  qui  incontinenter  vi¬ 
vunt,  ita  ut  hic  sit  sensus  :  Qui  animo  decrevit 
aut  fornicari  aut  nubere,  is  bene  facit  nu¬ 
bendo  ;  quia  melius  est  nubere  quam  uri. 
Ostenditur  ergo  tailibus  remedium  facilius, 
ita  tamen  ut  aliud  praestantius  et  magis  ar¬ 
duum  multo  magis  suadetur  :  et  illud  ipsum 
facilius  consilium  aut  permissio  datur  tantum 
solutis  et  liberis.  Amesius  contra  4.  :  «  Si  illi 
soli  vocarentur  ad  nuptias,  qui  polluunt  se 
flagitiis,  tum  nuptiae  non  essent  ad  fornicatio¬ 
nem  vitandam  (quod  tamen  omnes  conce¬ 
dunt),  quia  fornicatio  deberet  ante  admitti 
quam  nuptiae  essent  necessariae  ».  Resp.  : 
Sine  dubio  nuptiae  non  sunt  pro  praeterita,  sed 
pro  futura  fornicatione  vitanda.  Quodsi  ta¬ 
men  numquam  lapsus  es  in  flagitium,  sed 
semper  cum  gratia  Dei  superasti  tentatio- 
nem  ;  quidni  per  eamdem  etiam  deinceps 
speres  victoriam?  Amesius  2  :  «Si  responsio 
Pauli  sensum  a  Bellarmino  relatum  haberet, 
tunc  oporteret  quaestionem  ad  quam  Paulus 
respondet,  et  de  qua  scripserant  ad  eum 


462 


VINDICIS 


Corinthii,  hanc  fuisse  »  :  Utrum  fornicatio 
flagitiosa  :  an  matrimonium  esset  eligendum? 
<(  Quod  est  Apostolo  et  Ecclesia  indignum». 
Resp.  .  Quaestio  a  Corinthiis  proposita  erat  : 
An  Christiano  per  Baptismum  renato  pror¬ 
sus  abstinendum  esset  a  conjugio?  ut  non¬ 
nulli  Pseudo-apostoli  suggerebant.  Respon¬ 
det  ergo  Paulus  :  Hoc  quidem  melius  foret ; 
sed  cum  Corinthii  antea  satis  incontinentes 
fuerint,  et  illis  arduum  forte  esset  continere, 
permittit  eis  Paulus  conjugio  jam  contracto 
uti :  Conjugatis  ergo  respondet  initio  capitis 
vers.  2.  et  seqq.  Non  nuptis  vero  vers.  8. 
longe  aliter.  Ames.  3.  :  «  Ustio,  non  est  de¬ 
cretum,  nedum  ambiguum,  et  indetermina¬ 
tum,  neque  actus  fornicandi,  sed  perturbatio. 
Uri  (ait  Dion.  Carthus.)  est  igne  libidinis 
aestuare,  angi,  vinci  ».  Resp.  :  Testem  con¬ 
tra  se  adducit  Amesius,  quid  enim  aliud  est 
vinci  ,  quam  non  se  continere  et  pollui? 
Fixum  ergo  maneat,  uri  esse  vinci,  non  vero 
pati  graves  etiam  stimulos,  quales  se  quoque 
passum,  sed  per  gratiam  Dei  superasse,  te¬ 
statur  Apostolus.  Amesius.  4.  :  «  Mira  est 
haec  sophistica  Bellarmini,  quod  Paulus  locis 
cit.  non  det  praeceptum,  sed  solam  permis¬ 
sionem  conjugii  :  hoc  est,  vocantur  fornican¬ 
tes  a  fornicatione  ad  nuptias,  tamquam  a  malo 
ad  bonum,  et  tamen  bonum  illud  ipsis  per¬ 
mittitur  tantum.  »  Resp.  :  nulla  hic  Sophi¬ 
stica  est  Bellarmini,  sed  vel  perversitas,  vel 
hebetudo  Amesii,  qui  non  capit,  quod  Apo¬ 
stolus  utrumque  medium  ad  fornicationem 
vitandam  suadeat,  scii,  ut  vel  quis  continen¬ 
tiam  per  preces ,  castigationem  corporis , 
fugam  occasionum  etc.  obtineat ;  vel  ut  sal¬ 
tem  conjugali  copula  contentus  sit.  Prius 
suadebat  Apostolus,  cum  vellet  omnes  esse 
sui  similes  ;  posterius  vero  tantum  debiliori¬ 
bus.  Porro  inepte  hinc  ab  Amesio  infertur  : 

«  Non  fornicantibus  procul  dubio  prohiberi 
matrimonium  ».  Hoc  quidem  facile  damus 
etiam  Helmstadiensi  medico ,  quod  posito 
absoluto  decreto  de  non  se  continendo,  ur¬ 
geat  praeceptum  naturale  de  nubendo;  in 
casu  quo  praeter  copulam  matrimonialem, 
nullum  aliud  medium  supersit  sine  peccato 
sese  continendi  :  sed  illa  suppositione  non 
facta,  falsum  est  dari  ullum  praeceptum  nu¬ 
ptiarum  pro  singulis. 

Ad  CAPUT  XXXI. 

Argumentum  quod  Bellarminus  hoc  cap. 
pertractat,  Achilles  est  haereticorum  :  «  Con¬ 


tinentia,  »  inquiunt,  «  est  donum  Dei,  quod 
non  omnibus  datur,  Matth.  xix.  vers.  11. 
I  Cor.  vii.  vers.  7.  Nemo  igitur  potest  nisi 
temere  perpetuam  continentiam  vovere , 
quia  semetipsum  exponeret  periculo  votum 
violandi.  »  Pro  hujus  solutione  notandum, 
duplicia  esse  dona  Dei.  1.  Quaedam  tota  sunt 
ex  Deo  ut  dona  naturae,  ingenium,  vires  etc.., 
et  supernaturalia,  ut  habitus  virtutum  infusi, 
etc.  2.  Alia  sunt  quidem  a  Deo,  sed  requi¬ 
runt  quoad  suum  effectum  nostram  coopera¬ 
tionem  :  ut  sunt  gratiae  praevenientes,  inspi¬ 
rationes  bonae,  et  actus  virtutum.  Atque 
hujus  fecundi  generis  est  donum  castitatis, 
de  quo  loquitur  Apostolus  loco  cit.  Hoc  vero 
donum  proprie  est  habitus  infusus,  intellige, 
in  iis,  qui  habent  habitum ;  in  non  habenti¬ 
bus  autem ,  est  sufficiens  auxilium  gratiae 
internae  et  externae,  singulis  a  Deo  praepa¬ 
ratae,  ut  cum  libera  sua  cooperatione ,  si 
velint,  casti  esse  possint.  Unusquisque  ergo 
sui  status  proprium  donum,  hoc  est,  pro¬ 
priam  gratiam  habet  in  actu  primo,  et  in 
praeparatione  Dei  habiturus  etiam  in  actu 
secundo,  si  serio  et  constanter  talem  gratiam 
a  Deo  petere,  et  exhibitae  cooperari  voluerit, 
sive  ea  sit  donum  castitatis  virginalis,  sive 
vidualis,  sive  conjugalis.  Hoc  enim  spectat 
ad  bene  ordinatam  Dei  providentiam,  ut 
cum  reliquerit  singulis  electionem  status, 
conferat  etiam  auxilia  singulorum  statui 
convenientia,  ut  in  eo  honeste  vivant,  alio- 
quin  certe  multis  impossibile  foret  salvari. 
Porro  si  haec  jam  applicentur  non  modo  per¬ 
petuam  continentiam  professis,  sed  etiam 
conjugibus, ,  manifeste  patebit  dictorum  ve¬ 
ritas.  Sicut  enim  luxuriosus  conjux  inepte 
faceret,  si  cum  suacomparte  non  contentus, 
cum  alia  praevaricaretur,  et  ad  excusandas 
excusationes  in  peccatis  diceret :  Se  non  ha¬ 
bere  hoc  donum  matrimonialis  castitatis  ;  ita 
et  qui  coelibatum  professus  est,  si  postea 
tentationibus  succumbens,  simili  se  excusa¬ 
tione  tueri  vellet,  perperam  ageret. 

At  replicat  Amesius  :  «  Etsi  omnes  ha¬ 
beant  aliquo  modo  sufficiens  auxilium  ad 
sese  continendum  ab  actuali  scortatione,  si 
velint  :  non  tamen  sufficienter  instruuntur 
omnes  ad  perturbationes  concupiscentiae  vi¬ 
tandas  in  perpetuo  coelibatus  statu  :  tum 
enim  nulla  esset  alia  necessitas  conjugii  post 
lapsum,  quam  fuit  a  creatione  ».  Resp.  : 
Non  requiritur  ad  perpetuum  statum  con¬ 
tinentiae,  ut  quis  carnis  delectationem  et 
mentis  perturbationem  numquam  sentiat, 


DE  MONACHIS. 


463 


sed  tantum,  ut  iis  non  consentiat,  prout  nos 
aperte  suo  exemplo  docuit  Apostolus,  cui 
liberationem  a  stimulis  carnis  petenti  ter  a 
Domino  responsum  est :  Sufficit  tibi  gratia 
mea ,  qua  scilicet  cohibeas  consensum.  Unde 
S.  Chrysost.  lib.  de  Virginit.  cap.  34.  ait  : 
«  Perspicuum  est  omnibus,  virgines  majorem 
libidinis  sestum  perferre  :  unde  tanto  mira¬ 
bilius,  gestare  in  animo  rogum  ardentem, 
neque  comburi,  sed  integram  manere  ratio¬ 
nem,  etc.  »  Quisquis  autem  in  actu  secundo* 
hoc  dono  continentiae  gaudere  vult,  petat 
illud  a  Deo,  sicut  quodvis  aliud  donum,  quo 
vitia  et  tentationes  vincantur.  Hoc  modo  S. 
Augustinus  desiderans  se  resolvere  ad  ser¬ 
viendum  Deo  in  ministerio  Ecclesiae,  sentiens 
tamen  incontinentiam  praeteritam,  et  tentatio¬ 
nes  quibus  deinceps  posset  succumbere,  lib. 
vm.  Conf.  cap.  41.  propositis  sibi  in  exem¬ 
plum  aliis  in  coelibatu  viventibus,  demum 
ex  semetipso  sciscitabatur  :  «  Cur  non  possis 
et  tu,  quod  possunt  illi  et  illae  »,  scilicet  cum 
Dei  adjutorio  ?  Et  lib.  de  adult.  conjug.  lo- 
quens  de  laicis,  qui  repudiabant  uxores,  et 
praetendebant  suam  incontinentiam,  ad  hoc 
ut  possent  ad  alias  nuptias  transire  : «  Sole¬ 
mus  »,  inquit,  «  istis  proponere  continen¬ 
tiam  clericorum,  qui  plerumque  ad  eamdem 
sarcinam  subeundam  capiuntur  inviti,  eam- 
que  susceptam  usque  ad  debitum  finem, 
Domino  adjuvante,  perducunt.  Dicimus  ergo 
eis  :  Quid  si  et  vos  ad  hoc  subeundum  popu¬ 
lorum  violentia  caperemini ,  nonne  susce- 
•ptum  caste  custodiretis  officium,  repente 
conversi, ad  impetrandas  vires  a  Domino,  de 
quibus  numquam  ante  cogitastis  ?  »  Et  per 
hsec  evanescunt  enerves  cavilli,  quibus  ro¬ 
bur  Bellarminianum  eludere  deinceps  cona¬ 
tur  Amesius ;  sed  nihil  prorsus  est,  quod  ur¬ 
geat  contra  praedicta.  Unde  eo  dimisso,  pro 
opportunitate  loci 

§.  UNICO. 

Profligatur  calumnia  Conringiana. 

Insurgit  hic  medicus  Helmstadiensis  H. 
Conringius,  ac  ut  defendat  invitationem  Sa¬ 
cerdotum,  Monachorum  et  Monialiuin  ad 
nuptias  per  dulce  Lutheri  evangelium,  non 
erubescit  pronuntiare.  1.  «  Illos  non  tam  a 
Lutherana,  quam  ab  Apostolica  et  SS.  Pa¬ 
trum  doctrina  invitatos,  a  coelibatu  votivo 
ad  connubium  transiisse.  2.  Usque  adeo  ve¬ 
rum  esse  et  certum  id  licere,  ut  quamvis  di¬ 
vina  auctoritate  repetitum  haud  esset,  tamen 


ceu  a  naturali  rectoe  mentis  dictamine  impe¬ 
ratum,  omni  vere  probo  esse  observandum, 
etc.  3.  Perquam  paucos  mortales  dote  ista 
perpetuae  continentiae  pollere,  testem  esse 
omnium  saeculorum  experientiam  ;  imo  et 
hoc  testari  usum,  ubi  legibus  Pontificiis  cle¬ 
rici  a  conjugio  prohibentur  :  Cleri  tantum 
non  omnia  scortationibus,  concubinatu,  et 
omnis  generis  immunditia  foedissime  inqui¬ 
nari,  frustra  reclamantibus  legibus,  frustra 
habitis  publicis  supplicationibus  :  frustra 
indictis  poenis  :  frustra  propositis  praemiis. 
Impossibile  scilicet  est,  inquit,  ut  omnia  sa¬ 
cra  obeantur  persolos  illos,  qui  animo  omni 
virgines  sunt.  Impossibile  etiam  est,  ut  in¬ 
gens  ille  numerus  utriusque  sexus,  qui  in 
Romanensi  Ecclesia  virginitatem»  (continen¬ 
tiam,  puto,  vult  dicere  ;  hujus  enim,  non  il¬ 
lius  votum  in  promiscuo  usu  est)  «  vovent, 
vere  observent  id  quod  voverunt  ».  Amplifi¬ 
cat  deinde  decumanam  hanc  calumniam, 
contortis  variis,  praecipue  in  Jesuitas  con¬ 
tumeliis  :  «  Quod  cautius  quidem,  sed  non 
castius  vivant  :  suspectos  merito  et  illos  ha¬ 
beri,  considerata  molli  isthac  vivendi  ratio¬ 
ne,  qua  plerique  gaudent,  etc.  ».  Quod  tan¬ 
dem  egregie  confirmat  ex  famoso  libello  sub 
Alphonsi  Yargae  nomine  a  G.  Scioppio,  pro¬ 
truso.  At  primae  assertionis  falsitas  ex  dictis 
luculenter  evincitur  :  Apostolus  enim  cupie¬ 
bat  omnes  esse  sui  similes,  id  est,  coelibes  : 
damnationis  reos  pronuntiavit  ,  quotquot 
primam  fidem  irritam  fecere  :  denique  vel 
suo  exemplo  ostendit,  posse  omnes  habere 
statui  suo  necessarium  donum  continentiae  ; 
dummodo  gratiam  Dei  impetrare  solicita 
prece,  et  debita  cooperatione  non  negligant, 
sed  omnia  media  impendant,  ne  succum¬ 
bant  tentationibus.  SS.  Patrum  sensus  tam 
est  evidenter  contrarius  illi  quem  Conringius 
ipsis  affingit,  ut  in  votifragos  nuptiatores 
haud  mitius,  quam  ullus  hodie  Catholicorum 
pronuntiarint,  damnantes  taliter  nuptas,  ve- 
lut  «  Christi  adulteras,  sacrilege  incestas  ». 
Amesius  tam  exploratum  et  evidentem  sen¬ 
sum  SS.  Patrum  et  conciliorum  (praesertim 
Carthag.  IY.  cui  S.  Augustinus  interfuit)  ne¬ 
gare  non  ausus,  maluit  vocare  «  zizania  cum 
primis  seminata  » .  Sed  quamvis  tam  lucu¬ 
lenta  illorum  testimonia  non  exstarent  (uti 
revera  exstant  luculentissima)  sufficere  tamen 
cuivis  non  effronti  debebat  vel  unica  san¬ 
ctio  Joviniani  imp.  a.  C.  363.  edita,  qua  ca¬ 
pite  plecti  jubetur,  qui  sacram  Yirginem, 
vel  in  conjugium  petere,  vel  etiam  impudice 


464 


VINDICIvE 


aspicere  deprehensus  fuisset;  prout  adhuc 
legitur  in  1.  «  Si  quis  »,  c.  De  Episcopis  et 
Clericis. 

Altera  medici  assertio  non  minoris  est  fal- 
sitatis,  quam  temeritatis.  Si  enim  lex  coeli¬ 
batus  «  non  est  tam  Evangelica  » ,  quam  na¬ 
tura!  ;  quomodo  universa  Christi  Ecclesia 
(etiam  grseca  in  hodiernum  usque  diem)  per 
XVI.  seecula  ita  csecutivit,  ut  tam  claram 
naturae  legem  non  cerneret,  donec  Lutherus 
non  tantum  Evangelium,  sed  etiam  novum 
lumen  naturale  Saxoniae  inferret  ?  Nempe 
legum  naturae  unicus  et  optimus  interpres 
Lutherus,  cujus  effata  supra  lib.  n.  cap.  6. 
recitata  merito  confundere  debebant  omnes 
ejus  asseclas,  quibus  adhuc  aliquid  Germa¬ 
nae  et  naturalis  honestatis  reliquum  est.  Sa¬ 
ne  quidem  magnus  ille  illuminator  Neo-E- 
vangelicus  a  suis  sectatoribus  prudenter 
consideratus,  vel  solus  sufficere  possit  ad 
tam  pudendum  errorem  execrandum  :  Sic 
enim  cuivis  eorum  prompturo  est  colligere  : 
Vel  Lutherus  habuit  hoc  donum  continen¬ 
tiae,  vel  non  habuit ;  Si  habuit,  ergo  multi¬ 
plex  et  atrox  sacrilegium  commisit  Cathari- 
nam  Borram  incestando.  Si  non  habuit, 
quomodo  ergo  non  mentitus  est,  cum  de  se 
scripsit  in  Praefat.  ad  lectorem  tom.  1.  lat. 
Witteb.  1558.  «  Ego  (in  Papatu)  utcumque 
irreprehensibilis  monachus  vivebam  :  ego 
rem  serio  agebam,  ut  qui  diem  extremum 
horribiliter  timui,  et  tamen  salvus  fieri  ex 
intimis  medullis  cupiebam.  » 

Tertiam  medici  assertionem  esse  calum¬ 
niam  foedis  mendaciis  refertam,  omnibus 
non  sponte  caecutientibus  patet.  Redarguunt 
illam  (ut  innumera  alia  sileam)  vel  solius 
quarti  Christiani  saeculi  Scriptores  plurimi. 
Videatur  de  coenobitis,  anachoretis,  clericis 
S.  Augustinus  lib.  de  morib.  Eccles.  cap. 
31.  et  32.  S.  Athanas.  testatur  in  vita  S. 
Antonii,  fuisse  sub  hoc  in  monte  monaste¬ 
ria  ,  tamquam  tabernacula  plena  divinis 
choris  psallentium,  qui  infinitam  regionem 
quamdam  et  oppidum  a  mundana  conversa¬ 
tione  sejunctum  videbantur  incolere.  S.  Hi- 
larion,  teste  Hieron.  in  ejus  vita,  innumera 
fundavit,  monasteria.  S.  Isidorusin  uno  mona¬ 
sterio  plusquam  mille  ;  Apollonius  plusquam 
quinque  millibus  monachorum  praefuit.  In 
monte  Nitriae  quingentam^nasteriapene  con¬ 


tigua  exstitere.  Palladius  item  et  Evagrius  te¬ 
stantur  de  civitate,  in  qua  plura  essent  Mona¬ 
steria,  quamdomusprofanse,  etin  illis  20000. 
virginum,  ac  10000.  monachorum ;  quam 
urbem  Baronius  ad  a.  C.  316.  censet  fuisse 
Oxirinchum  in  yEgypto,  in  qua  per  incola¬ 
rum  virtutem,  a  paganismo  ad  fidem  Chri¬ 
sti  conversus  sit  S.  Pachomius,  septem  mil¬ 
lium  monachorum  et  ipse  postea  Pater  et 
Doctor.  Sed  quid  opus  est  probare,  solem 
splendere  in  meridie  ?  Certe  calumniam 
medici  refutant  ipso  opere  tot  myriades con¬ 
tinentium,  et  sancte  hodiedum,  quod  Deo 
promisere,  servantium,  non  modo  apud 
Catholicos,  sed  etiam  apud  Schismaticos, 
Graecos,  Moscos,  Ruthenos  etc.  Et  ne  de  so¬ 
lis  Religiosis  id  verum  putetur,  assero  idem 
de  clericis  saecularibus  innumeris,  ubicum¬ 
que  Episcopi  suo  funguntur  munere ;  quod 
quidem  jam  passim  fieri  praesumendum  est, 
et  oppositum  luculenter  ostendi  debet  ab 
eo,  qui  nolit  esse  calumniator.  De  hac  dioe¬ 
cesi  urbeque  Herbipolensi  norunt  omnes , 
nullum  tolerari  sacerdotem  aut  Religiosum 
in  hac  materia  scandalosum,  et  non  modo 
de  nullo  constare  scortatore  aut  concubina- 
rio,  sed  ne  suspiciones  quidem  de  pluribus 
audiri  :  ego  sane  juratus  testari  possem,  me 
vix  de  unico  ab  aliquot  annis  audivisse,  de 
quo  vel  suspicio  fuerit.  Cum  vero  medicus 
ille  detractor  adeo  perfricta  fronte,  talia  de 
universo  clero  pronuntiet;  quid  mirum  si  ex 
particulari  perverso  affectu  de  Jesuitis  haud 
mitius  sentiat  ?  Sed  possetne  Conringius  ge¬ 
nium  calumniatorum  clarius  exprimere  , 
quam  dum  ad  fucandam  improbam  suspi¬ 
cionem  prmtendit  libellum  famosum  Sciop- 
pi  ?  Nam  quod  «  de  molli  vivendi  ratione 
Jesuitarum*  addit '),  non  probatio,  sed  nova 
calumnia  est,  quam  paulo  post  etiam  P. 
Forero  ,  ex  eodem  sycophanta  specialiter 
impedit.  Neque  tolerabilius  est  :  quod  om¬ 
nes  carne  et  vino  se  non  abstinentes  de  lu¬ 
xuria  vult  esse  suspectos.  E.  Pharisaica  nem¬ 
pe  pharetra  totum  hoc  depromitur  !  Qui¬ 
cumque  castitatis  professus  se  abstinet  a 
carnibus,  cum  Encratitis  Deemoniorum  do¬ 
ctrinam  sectatur  ;  qui  non  abstinet,  luxurio¬ 
sus  est.  Sic  et  Joannes  Bapt.  abstinens, 
«  Daemonium  habebat ;  Christus  vorax  erat, 
et  potator  vini  ». 


# 


VINDICIAE 

PHO  LIBRO  TERTIO 

t 

DE  LAICIS,  SIVE  SECULARIBUS 


Ad  CAPUT  XXII. 

Amesius  totum  librum  m.  Bellarmini  de 
Laicis  omisit,  cum  pleraque  videantur  con¬ 
tra  Anabaptistas,  et  Pseudo-politicos.  Ger- 
hardus  paucis  attingit  quaestionem  de  Ma¬ 
gistratu  politico  :  «  An  ii  sint  etiam  judices 


et  magistri  in  judicandis  fidei  controversiis  ? 
Et,  an  haeretici  sint  capitali  supplicio  affi¬ 
ciendi  ?  De  priori  satis  dictum  est  in  tom.  i. 
controv.  de  Judic.  controvers.  De  posteriori 
tam  insulse  contra  Bellarminum  disputat 
Gerhardus,  ut  ejus  honori  consultum  videa¬ 
tur,  si  sex  ejus  cavillationes  hic  omittan¬ 
tur. 


/ 


Tom.  Vlt. 


30 


VINDICIAE 


PRO  LIBRO  PRIMO 

DE  PURGATORIO 


Ad  CAPUT  I. 

Purgatorium  proprie  dictum,  de  quo  est 
tota  controversia,  inquit  Bellarminus,  est 
locus  quidam,  in  quo  tamquam  in  carcere 
post  hanc  vitam  purgantur  animae,  quae  in 
hac  vita  non  plene  fuerint  purgatae,  ut  ni¬ 
mirum  sic  purgatae  in  coelum  ingredi  vale¬ 
ant,  quo  nihil  intrabit  coinquinatum.  Ame- 
sius  et  Gerhardus  hic  acquiescunt,  et  con¬ 
troversia  a  Bellarmino  sic  proposita  litem 
contestantur.  Possemus  etiam  nos  recta  ad 
confirmationem  nostrae,  et  subversionem 
heterodoxae  sententiae  transire,  nisi  unus  et 
alter  e  recentissimis,  cautelam  hic  in  limine 
necessariam  exigerent.  Titius  enim  in  suae 
Ostensionis  cap.  13.  «  astutiae  damnat  Pa¬ 
tres  Tridentinos  quod  verbis  tantum  gene¬ 
ralibus  suam  de  purgatorio  sententiam  in¬ 
volverint,  ne  objecta  horridiore  ejus  specie 
animos  terrerent.  Bellarminum  vero,  ait, 
magis  ingenue  praecondia  hic  aperuisse , 
verbis  jam  recitatis,  addidisseque  ex  com¬ 
muni  et  probabilissima  Theologorum  sen¬ 
tentia  :  Ignem  purgatorii  esse  verum  et  pro¬ 
prium,  ejusdemque  speciei  cum  elementari 
nostro  :  esse  eas  poenas  atrocissimas,  et  cum 
iis  nullas  hujus  vitae  comparandas,  id  que 
Patres  constanter  docere  :  atque  ut  appa¬ 
reat  rem  serio  agi,  Bellarminum  addere  : 
Qui  non  credit  purgatorium  esse,  eum  ad 
illud  numquam  perventurum,  sed  in  gehen¬ 
na  sempiterno  incendio  cruciandum.  »  Haec 
Titius,  plane  fraudulenter  miscens  circum¬ 
stantias  minus  certas  cum  certissimo  dog¬ 
mate  Ecclesiae,  ut  sic  posset  in  sequentibus 


lectori  incauto  persuadere  :  «  Neminem  pror¬ 
sus  SS.  Patrum  tradidisse  tale  purgatorium, 
quale  credit  Romana  hodie  Ecclesia  »,  ut 
loquitur  num.  4.  At  quantumvis  astute,  ta¬ 
men  haud  satis  considerate  suas  concinnavit 
strophas.  Nam  si  (prout  ipsemet  Titius  ex 
Bellarm.  annotavit)  «  non  est  de  fide,  ani¬ 
mas  purgandas  igne  vero,  proprio,  et  ejus¬ 
dem  speciei  cum  nostro,  cruciari  »  :  conse¬ 
quenter  negari  non  potest,  SS.  Patres  nobis- 
cum  in  substantia  dogmatis  conspirare  ; 
cum  unanimiter  doceant  tamquam  Apostoli- 
cam  traditionem  :  Preces  et  sacrificia  viven¬ 
tium  prodesse  defunctis  fidelibus,  qui  ob  re¬ 
liquias  peccatorum  ;  necdum  clara  Dei  visio¬ 
ne  digni  sunt.  Hoc  usque  adeo  certum  est, 
ut  Novator  recentissimus  (qui  e  Jansenista- 
rum  castris,  sub  nomine  «  Thomse  Angli  ex 
Albiis  est  Saxonum,  buccina  insonuit  nuper¬ 
rime,  atque,  ut  ait  :  «  Villicationis  suse  de 
medio  animarum  statu  rationem  Episcopo 
Chalcedonensi  reddidit)  fassus  sit  :  Nihil  Ec¬ 
clesiam  Catholicam  Romanam  in  conciliis 
Florent,  et  Trident.  definivisse,  quod  non 
etiam  Scriptura  sacra,  et  SS.  Patres  ut  rem 
indubiam  testentur,  nempe  :  «  Purgatorium 
esse,  animasque  ibi  detentas  fidelium  suffra¬ 
giis  juvari.  Quomodo  autem  illae  purgentur? 
quamdiu  ?  ubi  ?  »  ad  substantiam  dogmatis 
nihil  referre.  In  quo  ille  quidem  non  omnino 
male  dicit,  ita  ut  ex  ea  parte  sententia,  quam 
contra  communiter  receptam  in  Ecclesia, 
tuendam  suscepit,  tolerari  posset,  nisi  aliun¬ 
de  incurreret  in  dogmata  nonnulla  ex  fide, 
certa,  aut  etiam  in  sana  philosophia  com¬ 
muniter  recepta,  qualia  sunt :  «Nullum  dari 
judicium  particulare  singularum  animarum : 


468 


VINDICLE 


Omnes,  qui  sine  perfecta  charitate  decedunt, 
retinere  depravatum  affectum  usque  ad  ex¬ 
tremum  judicium  :  Animas  tales  corpore  so¬ 
lutas  interim  esse  nullibi,  et  pcence  sensus 
ab  extrinseco  incapaces  :  Resumpto  corpore 
in  resurrectione  evadere  patientes  :  hoc  per 
duplicem  ignis  actionem  in  actum  perduci  : 
scilicet  corporei,  qui  corporum  materiam 
ad  Angelica  ministeria  et  adaptationem  cor¬ 
porum  ad  unitatem  cum  spiritibus  prrepara- 
re  sit  idoneus  :  et  spiritualis,  qui  est  judi¬ 
cium  Christi,  seu  visio  corporea  et  mentalis 
Christi  Domini, quee  transfert  animarum  dis¬ 
positionem  ab  ea  distorsione,  quse  ex  cor¬ 
poreo  complexu  remanserat,  in  eam  quse  sit 
ad  visionem  beatificam  congrua  prseparatio  ; 
et  in  hoc  consistere  vult  poenarum,  vel  (ut 
Scripturae  loquuntur)  peccatorum  remissio¬ 
nem.  Preces  vero  Sanctorum  sive  jam  Deo 
fruentium,  sive  in  corpore,  sive  extra  corpus 
adhuc  in  aenigmate  peregrinantium,  hunc 
effectum  valere  suo  tempore  »  (hoc  est,  in 
communi  resurrectione ,  et  ultima  mund1 
conflagratione)  «praestare  ». Pleraque  haec  a 
communi  doctrina  tam  Catholicorum,  quam 
Lutheranorum  et  Calvinistarum  prorsus  alie¬ 
na  sunt.  Primum,  de  particulari  judicio,  con¬ 
stat  esse  errorem  in  fide.  Quamvis  haec  om¬ 
nia  non  eo  animo  a  me  relata  sint,  quasi  ad 
examen  hic  vocanda  essent  :  sed  eo  tantum, 
ut  constet,  controversiam  nos  inter,  et  Lu- 
theranos  ac  Calvinistas  praecise  hanc  esse  : 
«  An  animae  aliquae  cum  reatu  culpae  venia¬ 
lis,  aut  poenarum  ex  mortalibus  residuarum, 
hinc  e  corpore  migrantes,  alicubi  purgentur, 
antequam  ad  beatificam  visionem  admittan¬ 
tur?  »  Sintne  autem  simul  in  aliquo  erga¬ 
stulo  aut  carcere  inclusae  ?  crucienturne  ab 
igne,  vel  aliter  ?  aut  a  propriis  affectibus 
pravis  in  hac  vita  non  deletis  ?  brevi  longo- 
ne  tempore,  vel  etiam  usque  ad  extremum 
generale  judicium  ?  etc.  in  quaestionem  hic 
non  venit. 

Hinc  etiam  mox  in  limine  manifestum  e- 
vadit,  Graecam  Ecclesiam  universam  cum 
Latina,  in  substantia  hujus  dogmatis  prorsus 
convenire,  ut  patet  ex  PP.  Graecis  infra  cap. 
10.  a  Bellarm.  relatis,  et  ex  ipso  conc.  Flo¬ 
rentino,  ubi  in  prima  et  ultima  sess.  Graeci 
candide  profitentur  :  «  Se  perpetuo  purga¬ 
torium  epedidisse,  et  orationem  pro  defun¬ 
ctis  »,  sed  solum  ambigere  de  qualitate  poe¬ 
nae,  an  infligatur  ab  igne  ?  «  De  hac,  enim 
punitione  per  ignem  temporaria,  et  finem 
omnino  habitura,  aiunt,  se  a  suisDoctoribus 


non  accepisse,  neque  Orientalem  Ecclesiam 
ita  sentire  » .  Novissime  autem  Parthenius 
Patriarcha  Constantinop.  in  synodo,  super 
Calvinisticis  dogmatibus  Cyrilli  Lucaris,  an¬ 
no  M.  DC.  XLII.  habita,  in  decreto  XVII 
sequentibus  verbis  sententiam  Graecorum 
declarat  :  «  Ut  praetextum  quaerat  (Calvini- 
sta  Cyrillus  Lucaris)  rejiciendi  ignis  purga¬ 
torii,  id  agit,  ut  repudiet  solemnes  nobis  ac 
legitimas  pro  defunctis  commemorationes, 
per  quas  speramus  requiem  iis  et  respiratio¬ 
nem  ab  acerbitatibus,  quae  illos  premunt,  a 
Deo  concedendam  ». 

Hinc  etiam  evanescit  omnis  ille  labor  im¬ 
probus  Gerhardi,  quo  in  Confess.  Cathol. 
part.  2.  lib.  ii.  art.  9.  hoc  uno  praecipue  ar¬ 
tificio  imperitos  suos  lectores  decepit,  cor¬ 
radendo  et  confundendo  omnia,  quae  quoquo 
modo  a  Catholicis  de  Purgatorio  disserun¬ 
tur  ;  ea  nempe  quae  de  loco  aiut  modo  pur¬ 
gandi  probabiliter  traduntur  ab  aliquibus, 
ab  aliis  vero  minus  probantur,  mox  Gerhar- 
dus  ad  evertendam  Purgatorii  substantiam 
contorquet  :  Ubi  loca  Scripturae  de  Purga¬ 
torio  alii  aliter  interpretantur,  mox  inde 
Gerhardo  nascitur  argumentum,  quo  totum 
dogma  extinguat  :  Quando  Patres  aliqui  cir¬ 
ca  animas  defunctorum ,  aut  circa  genus 
pcenae  etc.,  minus  inter  se  conveniunt,  aut 
usque  ad  generalem  resurrectionem  differri 
purgationem  putant  etc.,  moxGerhardus  ac¬ 
tum  censet  de  unanimi  Patrum  consensu,  et 
Apostolica  traditione  tantopere  a  nobis  cele¬ 
brata.  Utcumque  tamen  in  eo  homine  tole¬ 
rabiles  sunt  hi  cavilli  :  ast  illud  Gerhardi  ef¬ 
fatum  prorsus  a  flagitio,  et  falsi  crimine,  ne 
quidem  a  Titio  excusari  potest,  quod  pag. 
428.  asserat  :  Suarezium  tom.  4.  in  3.  p. 
disp.  43.  sect.  I.  «  agnoscere,  infirma  esse, 
quse  pro  astruendo  purgatorio  ex  Scripturis 
afferuntur  » .  Sed  usque  adeo  Suarez  hoc 
non  agnoscit,  ut  potius  oppositum  conceptis 
verbis  pronuntiet.  Nam  num3.:  «  Potest,  in¬ 
quit,  h£ec  veritas  in  primis  ex  S.  Scriptura 
probari  directe  et  in  se.  Nam  etsi  fortasse  hoc 
Purgatorii  nomen  in  Scriptura  S.  non  inve¬ 
niatur,  id  parum  refert,  si  ostenderimus, 
rem  illo  nomine  intentam  inveniri...  Sic  er¬ 
go  probari  potest...  Num.  6.  Potest  veritas 
hsec  de  Purgatorio  ex  aliis  locis  Vet.  Test. 
demonstrari...  Num.  10.  Utroque  modo  con¬ 
cluditur  Purgatorii  locus  ex  Luc.  x.  Matt.  v. 
I.  Cor.  xv.  etc.  Porro  addamus  aliud  speci¬ 
men  candoris  Gerhardini.  Pag.  323.  proba¬ 
turus  ex  Pontificiis  :  «  non  probari  slatim 


DE  PURGATORIO. 


purgatorium  ex  precibus  pro  defunctis,  re¬ 
citat  verba  Yincentii  in  speculo  lib.  xxv. 
cap.  89.  «  Presbyter  die  obitus  sui  trigesi¬ 
mo,  apparuit  amico  suo,  preces,  jejunia  et 
eleemosynas  vivorum  nihil  prodesse  mortuis 
asserens  quod  Dei  judicia  sint  immutabilia.» 
Subdit  Gerbardus  :  «Si  preces  defunctis  nihil 
prosunt,  non  potest  inde  probari  Purgato¬ 
rium.  »  At  hic  lapsse  fidei  evidenter  convin¬ 
citur,  ut  patet  ex  verbis  Yincentii,  quae 
Gerhardus  falsavit  :  a  Pactum  inierant  duo 
presbyteri,  ut  uter  eorum  prius  moreretur, 
alteri  appareret  infra  30.  dies.  Non  multo 
post  unus  obiit.  Trigesimo  die  astitit  alteri 
vigilanti  mortuus,  qui  prior  vivum  compel¬ 
lans,  ait  :...  Adventus  meus,  si  volueris,  tibi 
fiet  commodus,  mihi  omnino  infructuosus. 
Nam  sempiternis  deputatus  sum  suppliciis. 
Ego,  ait  alter,  juvabo  te  precibus,  jejuniis 
et  eleemosynis  multis.  At  ille  respondit  : 
Sine  poenitentia  sunt  judicia  Dei  in  inferno 
etc.  »  Ite  nunc  Lutherani  et  Calvinistoe,  ac 
credite  Pandectis  Cretensibus  Gerhardi.  Sa¬ 
pienti  pauca  !  Eadem  mala  fides  se  prodit 
pag.  427.  in  citatione  verborum  Roffensis, 
qua  etiam  solet  adduci  ab  Hulsemanno,  Bee- 
rio  Norico,  aliisque  Lutheranis  ;  cum  tamen 
hic  S.  Martyr,  eo  ipso  art.  37.  expressis  ver¬ 
bis  dicat  :  «  Nemini  potest  ambiguum  esse, 
quin  purgatorii  veritas  in  Scriptura  continea¬ 
tur,  et  quin  ex  ipsa  probari  possit  ».  Omitto 
innumera  alia  ex  illo  Augiee  stabulo. 

Ad  CAPUT  III. 

Dogma  de  Purgatorio  ait  Bellarminus  pro¬ 
bari  posse,  vel  expressis  S.  Scripturae  testi¬ 
moniis,  cum  Ecclesiae  declaratione ,  sicut 
probamus  6p.ou<jiov  vel  per  evidentem  de¬ 
ductionem  ex  iis  quse  habentur  expresse  in 
Scripturis  :  vel  ex  verbo  Dei  tradito  per 
Apostolos  :  vel  per  evidentem  deductionem 
ex  verbo  Dei  tradito. 

Bellarminus  hoc  cap.  probat  ex  illo  cele¬ 
bri  loco  II  Mach.  xii.  vers.  46.  ubi  postquam 
Scriptura  narravit  Judam  Machabaeum  mi¬ 
sisse  Hierosolymam  12000.  drachmarum, 
ut  sacrificia  offerrentur  pro  mortuis,  sub¬ 
jungit  :  Sancta  ergo  et  salubris  est  cogitatio 
pro  defunctis  exorare,  ut  a  peccatis  solvan¬ 
tur.  Amesius  ait  1.  cum  communi  Luthe- 
ranorum  et  Calvinistarum  :  «  Libros  Macha- 
baeorum  non  fuisse  a  populo  Hebraeo  rece¬ 
ptos,  ut  Canonicas  Scripturas  » .  Sed  hoc  effu¬ 
gium  jam  praeclusum  est  tom,.  1.  cap,  15. 


469 

de  Y.  D.  Sufficit  hic  dicere  cum  S.  August. 
lib.  ii  de  Doct.  Gbrist.  cap.  8.  et  libr.  xvii. 
de  Civ.  D.  cap.  36.  et  lib.  de  cura  pro  mort. 
cap.  1.  «  Macbabaeorum  libros  non  Judaei, 
sed  Ecclesia  Christi  pro  Canonicis  habet  ». 
2.  Ait  Amesius  :  «  Potuisse  sacrificia  offerri, 
(et  de  facto  ita  videri  contigisse)  pro  pecca¬ 
to  commisso,  quatenus  potuit  viventibus  esse 
noxa  ».  Resp.  :  Haec  glossa  contradicit  tex¬ 
tui ;  nec  nisi  temere  alia  intentio,  quam  quae 
in  Scriptura  exprimitur,  affingi  potest.  3. 
Ait  :  «  Etsi  Scriptura  ibi  laudet  preces  et 
expiationem  pro  mortuis  ,  potuisse  id  tamen 
fieri  ex  tali  aliquo  errore,  qualem  de  anti¬ 
quis  Scholasticis  refert  Gabr.,  quod  homini¬ 
bus  damnatis  suffragia  aliquo  modo  prosint; 
aut  ex  alio  errore,  in  quo  Patres  ha3rebant 
(qui  tamen  pro  defunctis  orabant)  purgan. 
dos  esse  homines  igne  conflagrationis  in  ul¬ 
timo  die  judicii.  »  Suarez  3.  part.  qu.  52. 
art.  6.  disp.  57.  sect.  1.  Resp.  :  Hae  sunt 
violentae  conjecturae,  S.  Augustino  et  toti 
antiquitati  incognitae.  Prior  ille  error  Scho¬ 
lasticorum  nullo  modo  tribui  potest  Macha- 
baeo,  cum  hic  eo  fine  pro  mortuis  obtulerit  : 
Ut  solvantur  a  peccatis  eorum  :  Scholastici 
autem  illi  non  putabant  damnatos  solvi  a 
peccatis,  sed  tantum  eorum  poenas  aliquate¬ 
nus  mitigari.  Posterior  vero  opinio  quorum¬ 
dam  Patrum,  potius  expresse  statuit  purga, 
torium.  Hinc  nuperus  ille  buccinator  Anglus 
(de  quo  cap.  praeced.)  in  Demonst.  VIII. 
maxime  ex  iis  etiam  Patribus  probat  dogma 
de  Purgatorio.  Et  Gerhardus  loco  cit.  pag. 
524.  dum  vult  maxime  rejicere  doctrinam 
de  purgatorio ,  eam  plurimum  firmat.  Ait 
enim  :  «  Plerique  Patres  opinati  sunt  pur¬ 
gandos  esse  homines  igne  conflagrationis, 
donec  facta  est  generalis  resurrectio  ».  Ergo 
latente  Gerhardo,  plerique  Patres  in  sub¬ 
stantia  dogmatis  de  Purgatorio  nobiscum 
sentiunt.  Quamquam  si  per  «  plerosque  Pa¬ 
tres  »  Gerhardus  intelligit  majorem  partem, 
falsum  dicit. 

Ad  CAPUT  IV. 

Primus  locus  Nov.  Test.  ex  quo  dogma  de 
purgatorio  deducitur,  est  Matt.  xii  vers.  32. 
Ubi  dicit  Dominus  esse  quoddam  peccatum, 
quod  non  remittitur  neque  in  hoc  saeculo, 
neque  in  futuro.  Hinc  enim  colligitur,  quae¬ 
dam  peccata  in  futuro  saeculo  remitti,  per 
preces  et  suffragia  Ecclesue  ,  ut  exponunt 
SS.  Augustinus,  Gregorius,  Beda  etc,  Ame- 


470 


ViNDlCLE 


sius  .versans  se  ia  omnem  partem  « fateri  » 
tandem  cogitur  :  «  S.  Matthaeum  indicare, 
in  futuro  saeculo  dimitti  aliqua  peccata  » ,  at 
putat  «  hoc  fieri  ut  tamen  ni  1  inde  lucri 
cedat  purgatorio.  Nam,  inquit,  illa  eadem 
peccata,  quae  fidelibus  in  occulto  conscien¬ 
tiarum  suarum  remittuntur  in  hoc  saeculo, 
palam  remitti  declarabuntur  in  ultimo  die 
judicii  ».  At  quis  non  videt,  quam  falso  di¬ 
cantur  remitti  peccata  in  altei^  saeculo,  quae 
inibi  tantum  declarantur  fuisse  remissa  in 
hoc  saeculo? 

Ad  CAPUT  V. 

Secundus  locus  habeturl  Cor.  m.  v.  15.  Ipse 
autem  salous  erit ,  sic  tamen  quasi  per  ignem. 
Haec  verba  de  Purgatorio  interpretantur  SS. 
Ambros.,  I-lier. ,  August.,  Gregor.,  Thomas, 
aliique  innumeri  cum  concilio  Florentino  ; 
estque  hoc  certum  ex  traditione  et  sensu 
communi  Ecclesiae  et  Doctorum,  licet  ea  verba 
in  particulari  alii  aliter  explicent,  et  purga¬ 
torio  adaptent.  Itaque  ignis,  de  quo  ibi  loqui¬ 
tur  Apostolus,  est  ignis  conflagrationis  mun¬ 
di  simul  et  purgatorius  eorum,  qui  tunc  vi¬ 
vent.  Sicut  vero  per  Diem  Domini ,  intelligit 
Apostolus  diem  mortis  :  et  per  judicium  ex¬ 
tremum,  intelligit  etiam  particulare,  quasi 
unum  et  idem  :  ita  a  pari,  sub  igne,  Chri¬ 
stum  judicem  ad  universale  judicium  comi¬ 
taturo,  et  quidquid  illo  tempore  purgandum 
restabit,  purgaturo,  proportionaliter  intelligi 
vult  ignem,  quo  statim  anima)  purgantur 
post  mortem.  Itaque  totus  ille  locus  Apostoli 
de  die  judicii  tam  particularis  quam  univer¬ 
salis  ;  deque  igne  tam  purgatorii  quam  con¬ 
flagrationis  mundi  intelligendus  est.  Ille 
enim  tamquam  pars  ad  totum  ordinatur,  in 
eamque  conflagrationem  desinet;  ut  idem 
numero  ignis,  qui  jam  est  purgatorii,  hoc  in 
fine  mundi  desinente,  fiat  ignis  conflagratio¬ 
nis.  Sensus  itaque  illius  difficillimi  loci,  juxta 
Cornelium  a  Lapide,  aptissime  et  brevissime 
sic  exponitur,  quasi  dixerit  Apostolus  :  Vide, 
o  Apollo,  videte,  o  Magistri,  videte,  o  Corin¬ 
thii,  quid  doceatis,  quid  discatis? an  foenum? 
an  stipulam  ?  an  vana  ?  an  ventosa  ?  curiosa  ? 
terrena?  quia  ignis  purgatorius  Judicii  quasi 
explorator  assistens  probabit  cujusque  opus 
et  doctrinam,  statim  post  mortem  in  judicio 
particulari;  et  consequenter  ignis  conflagra¬ 
tionis  mundi,  in  quem  desinet  ignis  purga¬ 
torii,  in  judicio  universali  declarabit  opus 
cujusque  igne  purgatorio  probatum  purga- 


tumque  esse,  ut  in  hoc  judicio  coram  toto 
mundo  appareat,  quale  fuerit  :  adeoque  si 
quod  opus  necdum  plene  probatum  sit  igne 
purgatorii,  idipsum  igne  conflagrationis 
mundi  probabitur  :  erit  enim  hsec  ultima 
mundi  proba.  Ex  hactenus  dictis  facile  prae¬ 
cluduntur  septem  replicae  Amesianae.  Quod 
vero  in  fine  urget  ly  e  quasi  per  ignem  », 
putatque  «  manifeste  notari  ignem  meta- 
phoricum  »,  vanum  est.  Nam  similiter  Ari- 
anus  dicere  posset,  illud  Joan.  i.  vers.  14. 
Gloriam  quasi  Unigeniti ,  etiam  metaphorice 
accipiendum  esse.  Quodsi  vero  tam  mani¬ 
festa  ibi  est  metaphora,  cur  nemo  ex  SS. 
Patribus  illam  vidit?  anne  soli  Lutherani  et 
Galvinistae  lynceos  habent  oculos,  caeteri 
omnes  talpae  sunt?  Accipitur  ergo  loco  cit. 
ly  quasi,  pro  etsi ,  ut  sensus  sit  :  Salvabitur, 
quia  est  in  statu  gratiae.  Sed  quia  comma¬ 
culatus  sordibus,  venialibus,  expiabitur  igne 
purgante,  ex  quo  tandem  evadet,  etc. 

Ad  CAPUT  VI II. 

Aliud  argumentum  Bellarminus  hoc  cap. 
deducit  ex  Matth.  v.  vers.  22.  Omnis  qui  ira¬ 
scitur  fratri  suo,  reus  erit  judicio  :  qui  autem 
dixerit  fratri  suo,  raca!  reus  erit  concilio  : 
qui  autem  dixerit,  fatue!  reus  erit  gehennse 
ignis.  Hic  Christus  agit  de  judicio  non  huma¬ 
no,  sed  divino,  ut  constat  ex  ly  gehennse  ignis. 
Statuit  ergo  Christus  tres  gradus  irae  valde 
inaequales,  quorum  primus  sistat  in  corde  : 
secundus  aliquantum  exterius  se  probat  : 
tertius  in  apertum  convicium  grave  prorum¬ 
pat.  Jam  vero  vel  omnes  hi  tres  gradus  sunt 
semper  peccata  mortalia,  vel  non.  Si  omnes 
semper  sunt  peccata  mortalia  ;  cur  ergo  pri¬ 
mus  dicitur  reus  judicio?  hoc  est,  dignus  de 
quo  judicetur,  sitne  aliqua  poena  mulctan- 
dus,  vel  nulla?  Cur  secundus  gradus  dicitur 
reus  concilio?  hoc  est,  dignus,  de  quo  aga¬ 
tur,  an  cum  aliqua  poena  sit  afficiendus,  ul¬ 
ciscendus  sit  gehenna,  an  minori  poena? 
numquid  non  peccatum  mortale  in  Scriptura 
aperte  adjudicatur  gehennse?  Quodsi  igitur 
non  omnes  hi  gradus,  aut  saltem  non  sem¬ 
per  sunt  peccata  mortalia,  cum  nihilominus 
sint  peccata  (ut  supponitur);  ergo  fatendum 
est  dari  peccata  venialia,  ac  consequenter 
purgatorium.  Et  hic  locus  omnino  convincit. 
Amesius  tamen  conatur  eludere,  et  ait  1. 
«  Ex  isto  loco  vel  duo  purgatoria  erui  de¬ 
bent,  vel  nullum.  Nam  duo  genera  poenarum 
notat  Bellar,  ab  seternis  distincta  ».  Resp.  : 


DE  PURGATORIO. 


471 


Utrumque  pertinet  ad  unum  idemque  pur¬ 
gatorium,  cujus  pcense  sine  dubio  sunt  valde 
diversae,  ut  supra  cap.  5.  vidimus.  Ait  2.  : 
«  Neque  judicii,  neque  concilii  vocabulum 
ulla  ratione  convenit  purgatorio  ».  Resp.  : 
Neque  nos  hoc  dicimus,  sed  tantum  ex  di¬ 
versitate  istorum  inferimus  diversitatem 
peccatorum  et  poenarum,  praecipue  respectu 
tertii,  scilicet  gehennae.  Amesius  3.  :  «Nemi- 
nima*  quidem  in  istis  verbis  fit  insinuatio  ali- 
cujus  purgationis  magisquam  ingehenna.  » 
Resp.  :  Satis  ea  indicatur  hoc  ipso,  quod 
non  omnes  peccatorum  illorum  gradus  sint 
mortiferi  :  Ergo  veniales ;  ergo  remissibiles, 
et  purgabiles. 

Ad  CAPUT  X. 

Hoc  et  praecedenti  cap.  Bellarminus,  dog¬ 
ma  purgatorii  firmissime  probat  ex  conti¬ 
nua  traditione  Ecclesiae,  quae,  quantum  ad 
preces  et  sacrificia  pro  defunctis  attinet,  tam 
aperta  videtur  junioribus  Lutheranis  et  Cal- 
nistis,  ut  cum  eam  negare  non  ausint,  effu¬ 
gium  inde  sibi  petant,  quod  ex  iis  suffragiis 
non  necessario  inferatur  medius  status  ani¬ 
marum  in  Purgatorio.  Econtra  vero  pro  de¬ 
functis  orari,  et  in  tremendo  Sacrificio  eorum 
memoriam  fieri  posse,  Ecclesia  in  quarto 
saeculo  certa  fide  tenuit,  cum  eo  nomine 
etiam  Aerius  haereseos  damnatus  fuerit, 
quod  suffragia  pro  defunctis  respueret.  Porro 
ab  Apostolis  ipsis  hanc  traditionem  manas¬ 
se,  disertis  verbis  affirmat  S.  Ghrysostomus  : 
«  Non  temere»,  inquit,  «  ab  Apostolis  haec 
sancita  fuerunt,  ut  in  tremendis  mysteriis 
defunctorum  agatur  commemoratio.  Sciunt 
enim  multum  illis  inde  contingere  lucrum, 
utilitatem  multam  ».  Idem  patet  ex  Liturgiis 
antiquissimis  SS.  Jacobi,  Marci,  Basilii, 
Chrysostomi,  Romana.  Item  ex  SS.  Dionysio, 
Greg.,  Naz.,  Cyrillo.,  Tertull.,  Cyprian., 
Hieron.,  Ambros.,  August.,  etc.  Agnoscunt 
hoc  Titius  et  Beerius,  sed  aiunt :  «  Omnibus 
locis  a  Bellarm.  allatis  tantum  fieri  mentio¬ 
nem  orationum  et  oblationum  pro  mortuis  : 
at  vero  minime  perspicuam  esse  rationem 
illius  consequentiae,  qua  ex  oratione  pro 
mortuis  eruitur  ignis  purgatorius.  .dEque 
certe  facili  negotio  e  pumice  aquam  elicue¬ 
ris.  Si  antiqua  Ecclesia  disertis  verbis  oras- 
set,  ut  animae  ab  aliquo  cruciatu  pmnae  li¬ 
berarentur,  speciem  fateor  haberet  conse¬ 
quentia  ».  Resp.  :  Nil  nisi  verba,  pro  more 
suo,  dat  Titius  :  quid  enim  sibi  volunt  hae 


similesque  loquendi  formulae  apud  Patres 
passim  occurrentes  :  «  Maximum  animarum 
juvamen?  multum  lucrum?  utilitas  multa? 
refrigerare  animam  ejus  stillicidiis  miseri¬ 
cordiae  suae  per  orationes  vestras?  etc.  ».  In 
quo  autem  hoc  juvamen,  utilitas,  refrige¬ 
rium,  etc.  consistat  etsi  SS.  Patres  non  ex¬ 
primerent,  tamen  res  ipsa  loqueretur.  Nihil 
enim  sana  ratio  assignare  potest,  in  quo  ani¬ 
ma  corpore  soluta  juvari  et  refrigerari  queat, 
nisi  in  cruciatu  et  liberatione  a  poena  :  In 
hac,  e.  g. ,  oratione  S.  Augustini  lib.  ix.  Con- 
fess.  cap.  13.  «  Pro  peccatis  matris  meae  de¬ 
precor  te,  exaudi  me  etc.»,  sine  dubio  S. 
August.  rogat  illam  solvi  a  peccato  :  anne  a 
culpa?  aut  a  poena?  aut  ab  utraque?  Elige 
quod  vis,  Titi,  semper  habebis  purgatorium. 
Culpa  enim  sola  numquam  solvitur,  quin 
etiam  vel  simul  tollatur  poena  ei  debita,  vel 
saltem  deinde  post  aliquam  poenae  duratio- 
nem.  Quomodo  vero  poterat  poena  et  cru¬ 
ciatus  a  SS.  Patribus  clarius  exprimi,  quam 
dum  passim  de  illis  animabus  ita  loquuntur  : 
Eas  per  expurgantis  ignis  fornacem  expiari  : 
Non  poterit  a  corpore  egressos  divinitatis 
particeps  fieri,  nisi  maculas  animo  immixtas 
purgatorius  ignis  abstulerit  :  Constat  tales 
ante  judicii  diem  per  poenas  temporales, 
quas  eorum  spiritus  patiuntur,  purgatos, 
eeternis  ignis  suppliciis  non  tradendos,:  Qui 
temporalibus  poenis  digna  gesserunt,  per 
ignem  quemdam  purgatorium  transibunt, 
de  quo  Apostolus  ait  :  Salvus  erit,  sic  tamen 
quasi  per  ignem».  Ommitto  sexcenta  similia 
passim  apud  Patres  obvia. 

Sed  non  acquiescit  Titius,  nisi  formula 
aliqua  precum  antiquarum  simul  exprimat 
«  liberationem  animarum  a  poenis  et  crucia¬ 
tu».  Quasi  vero  non  et  illam  inclyta  sua  Her- 
meneutica,  quo  libuerit  detorquere  posset  et 
vellet,  uti  mox  facit,  cum  ait  :  «  Ecquid  pro¬ 
hibebit  precationes  illas  hunc  in  modum,  quod 
petant,  ut  Deus  clementius  agat  cum  ani¬ 
mabus  defunctorum,  quam  promerita;  erant, 
quoad  declarationem ,  aut  manifestationem 
sententise  in  extremo  judicio.  »  H;:ec  inter¬ 
pretatio  non  occurrit  Zwinglio,  Calvino,  Mar¬ 
tyri,  etc.,  qui  agnoscunt,  ante  1400.  an¬ 
nos,  usitatas  fuisse  eas  preces,  et  oblationes, 
sed  aiunt  :  «  Omnes  antiquos  in  errorem 
abreptos  ».  Sed  prior  interpretatio  placet 
recentioribus  Amesio,  Crocio,  et  Titio.  Quis 
vero  eos  «  prohiberet  precationes  illas  hunc 
in  modum  intelligere  »,  cum  nullas  leges 
interpretandi  verbum  Dei,  et  SS.  Patres, 


AI  2 


VINDICLE 


sibi  poni  velint.  Egregium  nempe  «  juva¬ 
men,  lucrum,  utilitas,  refrigerium  etc.  », 
animabus  flagitatur  suo  pretio  et  sacrificio, 
dum  illa  «  declaratio  »  ,  qua?  infallibiliter  et¬ 
iam  omnibus  commemorationibus  omissis, 
futura  est,  petitur. 

At,  reponit  Titius  cum  Calvinistis  :  «  Se 
hoc  ex  missa  Pontificia  discere,  cujus  verba 
hoc  modo  accipere  et  exponere  coactus  sit 
Bellarminus  lib.  n.  de  purgat,  cap.  5.  Cum 
enim  orat  Ecclesia,  ne  animas  defunctorum 
absorbeat  tartarus  etc.,  juxta  Bell,  petitur, 
ut  liberentur  a  sententia  damnationis  in  ex¬ 
tremo  judicio  ferenda  ».  Sed  nihil  hoc  effu¬ 
gio  Titius  proficit.  Praeterquam  quod  per¬ 
spicue  mentitur,  dum  ait :  «  Bellarminum 
coactum  esse  ea  verba  ita  exponere.  »  Quam 
enim  hoc  a  vero  alienum  sit,  cuivis  patebit 
ex  sequenti  responsione,  quse  sine  dubio  me¬ 
lior,  his  verbis  a  Bellarm.  proponitur:  Ec¬ 
clesia  vere  orat,  quantum  ad  intentionem  su¬ 
am,  ut  animae  liberentura  poenis  purgatorii: 
tamen  utitur  eo  modo  loquendi,  quasi  animae 
tunc  migrarent  e  corpore,  et  in  periculo  es¬ 
sent  aeternae  salutis,  quia  repx^aesentat  diem 
obitus.  Ut  enim  in  celebratione  festorum  In¬ 
carnationis,  Nativitatis  etc.,  Ecclesia  orat  ita, 
acsi  tunc  Christus  deberet  incarnari,  vel  na¬ 
sci  etc.,  quia  repraesentat  illa  mysteria  ut 
praesentia ;  et  tamen  non  intendit  at  litteram 
precari,  ut  Verbum  carnem  assumat,  aut  nas¬ 
catur  etc., sed  ut  nobis  applicetur  fructus  eo¬ 
rum  mysteriorum  :  ita  quoque  in  sacrificio 
pro  defunctis,  quia  commemorantur  dies 
obitus  eorum,  Ecclesia  pro  illis  orat,  acsi 
tunc  morerentur,  et  tamen  intendit  orare  ut 
liberentur  ab  inferno,  eo  modo,  quo  liberari 
possunt ;  id  est,  ut  non  detineantur  diutius 
in  illis  pcenis,  vel,  ut  refrigerium  aliquod 
doloribus  misceatur.  Denique,  sicut  non  est 
absurdum  nunc  post  1600.  annos  in  adventu 
Domini  dicere  :  Rorate  caeli  desuper  etc. ,  ita 
nec  absurdum  est  pro  defunctis  dicere  :  Li¬ 
bera  eas  de  ore  leonis  etc.  Preeter  hanc,  adhuc 
aliam,  et  meo  judicio,  optimam  interpreta¬ 
tionem  illorum  verborum  tradit  Card.  Pal- 
lavicinus  in  lib.  de  Act.  hum.  cap.  8.  num. 
106.  et  108.  nempe  :  Verba  illa,  quibus  Ec¬ 
clesia  orat  pro  aliquo  defuncto  :  ne  poenas 
inferni  sustineat  etc.,  non  posse  nec  debere 
intelligi  de  liberatione  a  solis  pcenis  purga¬ 
torii,  sed  de  vitatione  inferni:  et  tamen  ea 
oratio  fit  dependenter  a  notitia  mortis,  et 
mors  si  fuit  in  statu  gratiae,  fuit  dependenter 
ab  illo  statu,  utpote  beneficium  Dei  collatum, 


ex  peculiari  benevolentia  in  ordine  ad  salu¬ 
tem  :  ac  proinde  a  primo  ad  ultimum,  gratia 
tempore  mortis  fuit  prior  natura  respectu 
mortis,  et  haec  respectu  orationis.  Ut  ergo 
mutua  prioritas  et  alia  incommoda  eviten¬ 
tur,  dicendum  est:  Dari  in  Deo  praeter  scien¬ 
tiam  simplicis  intelligentiae  varias  scientias 
visionis,  alias  magis,  alias  minus  determina¬ 
tas,  sed  disjunctivas.  Deus  ergo  praevidens 
orationem  faciendam  ab  Ecclesia  in,  casu 
mortis  praecise  acceptae,  seu  dependentis,  seu 
non  dependentis  a  statu  gratiae,  movetur 
congrue  per  suam  misecordiam,  ut  decernat 
id  quod  erit  secundum  vota  orationum.  Ex 
quibus  elucet,  quam  falso  Titius  dixerit : 
«  Bellarminum  fuisse  coactum  confugere  ad 
illam  declarationem  ».  Credo,  eum  dein¬ 
ceps,  effugio  hoc  nimis  futili  praecluso,  ad 
censuras  Zwinglii,  Calvini,  Martyris  etc.  re¬ 
versurum,  et  agniturum,  quod  Patres  haud 
obscure  purgatorium  tradiderint. 

Sane  Amesius  Tertullianum  et  sequentium 
saeculorum  Patres  haud  aegre  nobis  concedit : 
tantum  praetendit,  quod  «  e  purioris  aevi  Pa¬ 
tribus  Ignatio,  Justino,  Irenaeo,  Clemente 
Alex,  nullum  Bellarminus  testimonium  pro¬ 
ferre  potuerit  » .  At  si  S.  Dionysii  Areopagitae 
testimonium  clarissimum  non  sufficit  ex  pri¬ 
mo  saeculo,  cur,  quaeso,  saltem  non  sufficiant 
tam  perspicua  SS.  Epiph.,  Chrysost.,  Au- 
gust.,  etc.  testimonia,  de  continua  ab  Apo¬ 
stolis  accepta  traditione,  necessario  faciendae 
commemorationis  pro  fidelibus  defunctis? 
Quamvis  etiamsi  SS.  Ignatius,  Justinus,  Ire- 
naeus,  etc.,  occasione  data,  similibus  verbis, 
quibus  sequentium  saeculorum  gravissimi 
Patres  :  «Orationem  pro  defunctis,  eorum  poe¬ 
nis,  peccatorum  solutione  animarum  refrige¬ 
rio,  etc.  »,  mentionem  fecissent;  attamenilla 
omnia,  mustei  interpretes,  non  minus  promp¬ 
te,  ac  ipsa  verba  Sacramentalia  Christi,  ad 
metaphoricos  et  figuratos  sensus,  more  suo 
detorquerent,  utpote  qui  a  Calixto  didicere, 
Patrum  sententias  versare  et  tractare  ut 
«  pupas  et  crepundia  ». 

Ad  CAPUT  XI. 

Dogma  purgatorii  Theologicis  argumentis 
Bellarminus  confirmat,  quorum  primum  est. 
Dantur  peccata  venialia,  solaque  poena  tem¬ 
porali  digna :  fieri  autem  potest,  ut  cum  so¬ 
lis  ejusmodi  venialibbs  homo  decedat:  Ergo 
necesse  est,  talem  in  altera  vita  purgari. 
Conseq.  probatur  :  quia  nemo  inquinatus  ali- 


DE  PURGATORIO. 


473 


quo  etiam  minimo  peccato  intrabit  in  reg¬ 
num  ccelorum;  Apoc.  xxr.  v.  27.  Prior  pars, 
antecedentis  constat  ex  Matth.  v.  v.  22.  et 
xii.  vers.  36.  Item  Prov.  xxiv.  v.  16.  Septies 
in  die  cadit  justus.  Jac.  m.  v.  2.  In  multis 
offendimus  omnes.  Luc.  vi.  v.  41.  et  seqq. 
peccata  mortalia  trabi,  venialia  festuca?  com¬ 
parantur.  Posterior  pars  patet  experientia. 
Saepe  enim  homo  sine  mortali  solis  venialibus 
obstrictus  subitanea  morte  praevenitur.  Ame- 
sius  negat  tum  antecedens,  tum  consequen¬ 
tiam  ;  et  quoad  hanc  ait:  1.  «Ipsa  etiam  sub¬ 
itanea  morte  posse  ex  misericordia  Dei  in 
Christo  deleri  peccata».  2.  Ait:  «  Nemo  fide¬ 
lium  est,  quin  virtualiter  saltem  voluntatem 
aversam  habeat  ab  omni  peccato  ».  Sed  hoc 
posterius  nimis  falsum  est,  cum  innumeri 
cum  affectibus  saltem  leviter  illicitis  et  inor¬ 
dinatis  (quales  ad  minimum  sunt  affectus  ha¬ 
bituales)  ex  hac  vita  migrent:  ut  alioquin 
gratis  demus,  plerosque  justos  mori  cum  ali¬ 
qua  simplici  et  confusa  displicentia  de  om¬ 
nibus  offensis,  etiam  levibus.  Quantum  vero 
ad  prius  assertum  Amesii,  absolute  quidem 
non  repugnat,  subitanea  morte  peccata  de¬ 
leri;  sed  de  facto  ita  contingere,  nec  Scriptu¬ 
ra  docet,  nec  rationabiliter  praesumi  potest, 
cum  de  lege  ordinaria  nulli  adulto  quodvis 
peccatum  remittatur  sine  aliquali  saltem  re¬ 
tractatione.  Quae  Amesius  objicit  contra  an¬ 
tecedens  argumenti ,  tom.  4.  examinabun¬ 
tur,  ubi  de  peccato  veniali.  Firmum  ergo 
manet  hoc  argumentum  :  Nihil  coinquinatum 
potest  ingredi  regnum  coelorum,  nisi  prius 
purgetur :  Sed  multi  justi  venialibus  inqui¬ 
nati  hinc  decedunt:  Ergo  nisi  prius  purgen¬ 
tur,  non  ingredientur  regnum  coelorum.  Nec 
possunt  adversarii  hoc  argumentum  ullate¬ 
nus  solvere  cum  ex  eorum  propriis  idem  val¬ 
de  confirmetur,  ut  optime  ostendit  Becanus 
in  Tr.  de  purgatorio  Calvinistarum  ,  princi¬ 
pia  eorum  haec  sunt :  1.  Quod  peccatum  ori¬ 
ginale  maneat  in  nobis  tota  vita,  nec  per 
Baptismum  tollatur.  2.  Quod  peccatum  ori¬ 
ginale  sit  pravitas  naturae,  id  est,  caecitas 
mentis  et  aversio  voluntatis  ac  apetitionum 
a  Deo,  cum  reatu  mortis  aeternae.  3.  Quod 
omnia  opera  justorum  contaminentur  per 
peccatum  originale  semper  in  ipsis  perma¬ 
nens,  ac  proinde  omnia  illorum  opera  inqui¬ 
nans.  Ex  his  conficitur  hoc  ineluctabile  ar¬ 
gumentum  :  Nullus  immundus  potest  ingre¬ 
di  regnum  coelorum  :  Sed  omnes  Lutherani 
et  Calvinistae  quamdiu  hic  vivunt,  sunt  im¬ 
mundi  ob  peccatum  originale,  et  omnia  eo¬ 


rum  opera  sunt  sordes  et  iniquitas  apud 
Deum  :  Ergo  non  intrabunt  nisi  prius  pur¬ 
gentur.  Sed  non  purgantur  in  hac  vita,  ut 
ipsi  fatentur  ;  manent  enim  semper  peccato 
originali,  etc.  contaminati  :  Ergo  in  altera 
vita.  Ergo  vel  datur  purgatorium  in  altera 
vita;  aut  si  non  datur,  omnes  Lutherani  et 
Calvinistae  inferno  in  aeternum  claudentur. 
Nec  evadunt  vim  hujus  demonstrationis  cum 
aiunt :  «  Sanguinem  Christi  mundare  nos  ab 
omni  delicto,  spiritu  sanctificationis».  Hoc 
enim  in  sano  sensu  verissimum  quidem  est, 
at  nihilominus  ut  in  actu  secundo  id  praeste¬ 
tur,  aliqua  mutatio  post  mortem  in  anima 
intervenire  debet,  cum  quamdiu  anima  ma¬ 
net  in  corpore,  sanguis  Christi  non  extinguat 
maculam  peccati  originalis,  nec  aliorum  ac¬ 
tualium.  Posterius  argumentum  hoc  est  : 
Cum  reconciliantur  Deo  peccatores,  non  di¬ 
mittitur  semper  cum  peccato  tota  poena  tem¬ 
poralis  :  At  saepe  fit,  ut  moriturus  aliquis  non 
satisfecerit  pro  temporali  illa  poena :  Ergo 
necessario  statui  debet  remissio  post  hanc 
vitam.  Non  in  coelo  :  Ergo  in  purgatorio.  Nec 
evadunt  vim  argumenti,  concedendo  majo¬ 
rem  de  poena  temporali,  quatenus  manet  ad 
cautelam  et;  emendationem  in  futurum  ;  ne¬ 
gando  autem  quoad  vindictam  peccati  prae¬ 
teriti.  Hoc  enim  posterius  falsum  esse  con¬ 
stat  tum  ex  peccati  originalis  poenis,  quae  ad¬ 
huc  remanent  in  justis  ut  fatetur  ipse  Calvi¬ 
nus  1.  2.  Instit.  cap.  1.  §.  4.  ubi  ait :  Deum 
id  severe  ulcisci  in  toto  genere  humano  ; 
tum  exemplo  Moysis  et  Aaron.  Num  xx.  vers. 
12.  Deut.  xxxii.  vers.  49.  Israelitici  populi 
Exod.  xxxii.  v.  28.  Num.  xiv.  v.  29.  Davidis 
II  Reg.  xii.  vers.  14.  etibid.  cap.xxiv.  vers. 
10.  Itaque  simpliciter  negandum  est  quod 
Amesius  universaliter  affirmat :  «  Remissio 
culpae  est  condonatio  poenae».  Distinguen¬ 
dum  enim  ita  :  Est  condonatio  poenae  aeter¬ 
nae,  concedo ;  poenae  temporalis,  negatur. 
Quod  a  Bellarmino  additur  de  consensu  Ju¬ 
daeorum,  Mahumetanorum,  Ethnicorum  cir¬ 
ca  hoc  dogma,  per  scommata  Amesii  et  Ger- 
hardi  nec  tantillum  labefactatur.  Revera 
enim  quae  fere  ab  omnibus  nationibus  (ratio¬ 
ne  excultis  et  non  barbaris)  asseruntur,  vix 
possunt  esse  ab  ipsis  conficta,  cum  ejusmo¬ 
di  fictionibus  proprium  sit,  inter  se  non  con¬ 
cordare.  Sicut  ergo  dogma  de  Deo,  ex  ipso 
lumine  naturae  apparet  verum,  ex  consensu 
populorum  ;  ita  in  praesenti,  cum  recta  ratio 
doceat,  Dei  providentiam  praemiis  et  poenis 
gubernare  mundum,  nec  decere,  ut  pecca- 


474 


VINDICIS 


ta  propria  voluntate  commissa,  non  plectan¬ 
tur  aliqua  castigatione  acerba,  etiam  pos^ 
condonationem  culpae  ;  consequens  est,  veri¬ 
tatem  dogmatis  de  Purgatorio  ex  consensu 
populorum  bene  probari. 

Ad  CAPUT  XII. 

Omissis  aliis,  sequentia  potissimum  argu¬ 
menta  contra  Purgatorium  urget  Amesius  1. 
Deus  Ezech.  xvm.  vers.  21.  22.  «  Pollicetur 
impio,  quodsi  egerit  poenitentiam,  se  omni¬ 
um  iniquitatum  ejus  non  recordaturum.  Er¬ 
go  post  remissionem  culpae,  nullae  supersunt 
poenae  nobis  persolvendae  ».  Resp.  1.  :  Neg. 
cons.  quoad  poenas  temporales ;  quoad  aeter¬ 
nam,  conceditur.  Sic  Deus  ipse  Exod.  xxxii. 
vers.  34.  ait :  Ego  autem  in  die  ultionis  visita¬ 
bo  et  hoc  peccatum  eorum.  Resp.  2.:  Potest 
etiam  totum  argumentum  concedi,  si  intelli- 
gatur  de  poenitentia  usquequaque  perfecta 
quae  omnem  omnino  reatum  delet.  Et  cer¬ 
te  cogunt  ad  ejusmodi  explicationem  ex¬ 
empla  praecedenti  cap.  allata.  Nam  juxta  Lu- 
theranos  et  Galvinistas  potuisset  expostulare 
Moyses,  Aaron,  David,  Judaei etc.  ac  dicere: 
Quare  nos  punis  post  remissionem  culpae, 
cum  promiseris  poenitentibus  aeternam  sce¬ 
lerum  oblivionem  et  remissionem? 

II.  —  Arg. «Duo  solum  ordines  hominum  in¬ 
veniuntur  ;  aliis  enim  Matth.  xxv.  vers.  34. 
dicitur:  Venite  benedicti.  Aliis  vers.  41.  Ite 
maledicti.  Mare.  ult.  vers.  16.  Qui  crediderit... 
salvus  erit,  qui  vero  non  crediderit  damnatus 
erit.  Joan.  m.  vers.  18.  Qui  credit  non  judi¬ 
catur,  qui  non  credit ,  jam  judicatus  est.  Er¬ 
go  duo  tantum  sunt  loca  post  hanc  vitam  ». 
Resp.  :  In  extremo  judicio  et  deinceps  tan¬ 
tum  erunt  duo  ordines,  quia  tunc  purgatori¬ 
um  finietur.  Amesius  1. :  «  Sed  in  extremo 
judicio  invenientur  homines  cum  peccatis  il¬ 
lis,  quae  Bellarminus  venialia  vocat,  et  qui 
non  satisfecerint  plene  pro  temporali  poena 
mortalium.  Imposuit  ergo  nobis  Bellarminus, 
cum  suadere  voluit  cap.  11.  ex  istis  praemis¬ 
sis  purgatorium  necessario  sequi  ».  Resp.  : 
Poterit  Deus  tunc  pro  illis  qui  in  extremo 
die  judicii  deprehendentur  cum  venialibus, 
vel  reatu  poenae  ex  mortalibus,  variae  pro¬ 
videre,  vel  rem  ita  disponere,  ut  nulli  sint  ta¬ 
les,  qui  purgatorio  ulteriori  indigeant,  vel  mi¬ 
sericordiae  abundantiam  illis  indulgendo; 
vel  etiam  intensive  ita  in  brevissimo  tempo¬ 
ris  spatio  augere  cruciatus,  ut  correspon- 
deant  extensioni  longissimi  temporis.  Ame¬ 


sius  2. :  «  Illos  ordines  proponit  Christus, 
Matth.  xxv.  qui  distinguit  oves  et  haedos  in 
hac  vita,  et  postea  in  aeternum.  Si  tertius 
ordo  fuisset  et  status  tertius,  tam  horrendus 
ac  purgatorium  fingitur,  non  tacuisset  illum 
Christus  in  illa  separatione  hominum,  quam 
tot  similitudinibus  tam  accurate  descripsit, 
in  admonitione  omnium,  ut  vigilarent,  et  si¬ 
bi  caverent  a  malo.  »  Resp. :  Alibi  satis  cla¬ 
re  indicavit  suum  sensum  de  peccatis  remit¬ 
tendis  in  altera  vita.  Matth.  xxv.  autem  tan¬ 
tum  intendit  nobis  tradere  doctrinam  de 
duobus  ordinibus  hominum  (adultorum)  pro 
tota  aeternitate,  ut  satis  patet  ex  clausula : 
Ibunt  hi  in  supplicium  aeternum,  justi  autem 
in  vitam  aeternam ,  idem  est  de  aliis  locis  ab 
Amesio  citatis. 

III.  —  Arg.  «  Luc.  xxiii.  v.  43.  dicitur  la¬ 
troni  :  Hodie  mecum  eris  in  Paradiso.  II 
Gorinth.  v.  v.  1.  Si  domus  terrenae  nostrae 
habitationis  dissolvitur ,  habemus ,  etc.  Apoc. 
xiv.  vers.  13.  Beati  mortui....  amodo,  etc. 
Justi  proinde  mox  post  hanc  vitam  admit¬ 
tuntur  ad  coelestem  beatitudinem.  Frustra 
igitur  purgatorium  fingitur  ».  Resp.  :  Neg. 
anteced.  quod  nequaquam  illis  Scripturae  di¬ 
ctis  firmatur.  Nam  illud  de  bono  latrone 
privilegium  singularissimum,  minime  in  ex¬ 
emplum  trahi  debet  in  altero  Apostoli  dicto 
mox  additur  limitatio  vers.  3.  Si  tamen 
vestiti  et  non  nudi  (scilicet  virtutibus  et  me¬ 
ritis)  inveniamur ,  talibus  nimirum  ac  tantis, 
quae  ac  perfectam  poenitentiam  requiruntur. 
Illud  Apoc.  xiv.  vers.  13.  manifeste  procedit 
de  tempore  extremi  judicii,  uti  et  illa  loca  in 
secundo  argumento  ab  Amesio  producta.  Si 
enim  absolute,  etiam  pro  tempore  hujus  sae¬ 
culi, .non  forent  nisi  duo  loca  et  ordines  ani¬ 
marum  defunctorum,  scire  vellem  a  Luthe- 
ranis  et  Calvinistis,  ukinam  locorum  fuerint 
filius  viduae  Sareptanae,  Lazarus,  et  alii  a 
mortiis excitati?Non  in  beatitudine:  id  enim 
non  fuisset  beneficium,  abripi  ad  corpus 
mortale ;  non  in  inferno,  quia  ibi  nulla  est 
redemptio.  Ubi  ergo? 

Ad  CAPUT  XIV. 

Solidioribus  argumentis  haeretici  destituti, 
tandem  rationibus  Catholicum  de  purgatorio 
dogma  impetunt,  quarum  prima  est :  «  Post 
remissam  culpam  per  meritum  sufficiens  et 
infinitum,  nulla  restat  poena  solvenda.  Sed 
omnis  culpa  remittitur  per  meritum  Christi 
sufficiens  et  infinitum  :  Ergo  nulla  remanet 


DE  PURGATORIO. 


475 


pcena  in  Purgatorio  solvenda  ».  Resp. :  Fal- 
sitas  tam  majoris  quam  minoris  constat  ex 
prseced.  cap.  Deinde  etsi  valor  meritorum 
Christi  sine  dubio  sit  omnino  infinitus,  id  ta¬ 
men  tantum  verum  est  in  actu  primo,  et 
quoad  sufficientiam ;  falsum  in  actu  secundo 
et  quoad  efficaciam,  ut  res  ipsa  clamat  quia 
non  omnibus,  nedum  infinitis  reipsa  meri¬ 
tum  illud  ad  salutem  prodest.  Ad  efficaciam 
ergo  requiritur  applicatio  illorum  meritorum 
facienda  per  sacramentum  in  parvulis,  et 
per  proprios  actus  cum  auxilio  gratiae  factos 
in  adultis,  una  cum  sacramentis.  Itaque  ap¬ 
plicatur  infinitum  meritum  Christi  per  con¬ 
tritionem  et  confessionem  cum  absolutione 
Sacramentali  ad  tollendam  culpam  :  per  o- 
pera  autem  satisfactoria  applicatur  ad  tol¬ 
lendam  poenam  temporalem,  in  quam  com¬ 
mutatur  pcena  aeterna,  ut  amplius  dicetur 
tom.  3.  de  Sacram.  Poenit. 

Instat  Amesius  4.  «  Si  nos  satisfacimus  Deo 
pro  peccatis  nostris,  tum  dividimus  cum 
Christo  honorem,  ita  ut  ille  non  sit  solus  Re¬ 
demptor  noster,  sed  nos  etiam  aliqua  ex 
parte.  Hoc  autem  nefas  est  dicere.  Ergo 
etiam  id  unde  sequitur  ».  Resp.  :  Neg.  seq. 
Nam  tota  virtus  operum  et  satisfactionis  no¬ 
strae  pendet  a  Christi  sanguine,  et  id  quod 
nos  cooperamur,  spiritus  ipsius  in  nobis 
operatur  ;  sicut  nihil  Deo  detrahitur,  quod 
causae  secundae  etiam  operentur,  immo  po¬ 
tius  additur  ad  ipsius  gloriam. 

Instat  2.  « Immo  maxima  injuria  fit  Christo 
1.  Quia  hac  ratione  in  se  non  esset  perfectus 
Redemptor,  cum  tamen  unica  oblatione  in 
perpetuum  cousummaverit  eos  qui  sanctifi¬ 
cantur.  Hebr.  x.  vers.  14.  2.  Quia  non  esset 
unicus  Redemptor,  cum  tamen  unicus  sit 
Mediator.  I  Tim.  n.  vers.  5.  3.  Quia  Christo 
ferente  poenas  peccatis  nostris  debitas,  Deus 
tamen  non  esset  ita  placatus,  quin  rursus  a 
nobis  eorumdem  peccatorum  poenas  expo¬ 
sceret,  cum  tamen  omnis  correctio  pacis  no¬ 
strae  sit  super  eum.  Isai.  lui.  vers.  5.  4. 
Quia  non  purgaret  nos  per  semetipsum  ab 
omni  peccato,  contra  illud  I  Jt  an.  i.  vers. 
7.  o.  Per  causas  secundas  non  operatur  Deus 
creationem  ex  nihilo  :  sed  satisfactio  et  re¬ 
demptio  eumdem  locum  habent  in  ordine 
gratiae,  quem  creatio  habet  in  ordine  natu¬ 
rae  :  Ergo  nec  nos  cooperamur  nostrae  re¬ 
demptioni  et  saluti  ».  Resp.  :  Haec  omnia 
nullam  evincunt  injuriam  meritis  Christi  il¬ 
latam,  siquidem  a  nemine,  etiam  Puritano, 
negari  potest,  meritum  Christi  in  actu  primo 


infinite  sufficiens  pro  redimendis  et  salvandis 
infinitis  hominibus,  de  facto  tamen  non  nisi 
paucioribus  ad  salutem  prodesse,  cum  sine 
dubio  plures  damnentur  quam  salventur. 
Itaque  deest  applicatio  efficax,  cui  adulti 
omnino  debent  cooperari.  Et  certe  quidquid 
adversarii  contra  nos  objiciant  de  operibus 
satisfactionis  et  merito  nostro,  tamen  negare 
non  possunt,  saltem  per  actus  fidei  merita 
Christi  praedestinatis  applicari  :  quodsi  au¬ 
tem  haec  applicatio  non  cedit  in  injuriam  Re¬ 
demptoris  unici,  nec  reliqui  actus  salutares, 
et  sacramenta  id  praestabunt.  Unde  et  sim¬ 
pliciter  negatur,  satisfactionem  nostram,  ut 
est  applicativa  meritorum  et  satisfactionum 
Christi,  eodem  modo  se  habere  in  ordine 
gratiae,  sicut  se  habet  creatio  in  ordine  na¬ 
turae  :  Hoc  enim  tantum  verificatur  de  me¬ 
rito  et  redemptione  nostra,  quatenus  proce¬ 
dit  a  Christo  in  actu  primo,  et  quoad  suffi¬ 
cientiam. 

Instat  Amesius  3.  «  Si  nos  Deo  satisfacia¬ 
mus  pro  peccatis,  tum  haec  satisfactio  nostra 
vel  una,  vel  duae  sunt  satisfactiones  :  una 
Christi,  et  altera  nostra ;  sed  neutrum  horum 
consistere  potest.  Ergo.  »  Resp.  :  Utrumque 
commode  dici  potest.  Sunt  enim  duae,  qua¬ 
rum  tamen  una  pendet  ab  altera.  Christi  sa¬ 
tisfactio  est  universalis,  habens  se  ut  in  actu 
primo,  nostra  ut  particularis,  applicans  cui¬ 
que  universalem  Christi  satisfactionem,  per 
auxilium  gratiae  Christi  adjuta.  Una  etiam 
dici  potest  actualis,  seu  in  actu  secundo  ap¬ 
plicativa  illius  universalis  sufficientis,  quam 
supponit,  et  quasi  includit,  quia  propter  me¬ 
ritum  et  satisfactionem  universalem  Christi 
confertur  nobis  auxilium  gratiae,  per  quod 
nobis  id  applicamus,  quod  universaliter  me¬ 
ritus  est  Christus. 

Instat  Amesius  4.  «  Hac  ratione  Deus  Pater 
et  Spiritus  S.  dici  possent  pro  nobis  satisfe¬ 
cisse,  quia  a  Deo  Patre  per  Spiritum  S.  ha¬ 
bemus  omnem  gratiam.  Item,  hac  ratione 
satisfactio  Christi  nullam  aliam  relationem 
habet  ad  peccata  nostra  et  eorum  poenas, 
quam  ad  opera  bona  qua  bona  sunt:  per  sa¬ 
tisfactionem  Christi  enim ,  habemus  unde 
bene  operemur  » .  Resp.  ad  1 .:  Neg.  assumpt. 
Etsi  enim  actualis  collatio  auxiliorum  gratiae 
sit  opus  totius  Trinitatis,  non  tamen  meritum 
et  satisfactio  humanitatis  Christi  verbo  unitae. 
Quod  enim  tota  Trinitas  efficiat  ea  auxilia 
gratiae,  fit  ex  generali  ratione  omnium  effe¬ 
ctuum  naturalium  et  supernaturalium:  quod 
vero  talia  auxilia  conferantur  posteris  Adae 


476 


VINDICLE 


plane  indignis,  non  fit  nisi  ob  merita  Christi. 
Ad  2.  respondeo  :  Admittendo  id  quod  as¬ 
sumitur  :  neque  in  eo  ullum  apparet  incom¬ 
modum. 

II.  —  Argum,  a  In  purgatorio  non  est 
meritum  :  Ergo  nec  satisfactio.  Nam  idem 
requiritur  ad  merendum  et  satisfaciendum  : 
et  omnis  satisfactio  est  meritoria  ».  Resp.  : 
Neg.  cons.  Quia  etsi  satisfactio  et  meritum 
in  aliquibus  conveniant,  differunt  tamen, 
quod  ad  hoc  requiratur  status  vise,  et  liber¬ 
tas,  non  vero  ad  illam.  Ideo  cum  beati  et  dam¬ 
nati  nec  mereri  nec  satisfacere  possint  (utpote 
jam  in  termino  constituti),  nos  vero  morta¬ 
les  perfecte  viatores  utrumque  possimus  ;  ii 
qui  purgantur  sunt  quasi  in  medio  inter 
utrosque  status  (cum  sint  confirmati  in  bono, 
sed  tamen  adhuc  retardentur  a  fruitione 
summi  boni),  hac  de  causa  possunt  quidem 
satis  pati,  sed  non  mereri.  Quod  vero  Ame- 
sius  replicat  ex  S.  Thoma  1.  2.  q.  87.  art. 
6.  dicente,  quod  «  poena  satisfactoria  sit  sim¬ 
pliciter  voluntaria  »,  nihil  ad  rem  facit.  Lo¬ 
quitur  enim  de  ea  poma,  quam  quis  sponte 
suscipit.  In  purgatorio  autem  anima  velit 
nolit  sustinere  debet  :  et  quantumcumque  se 
tunc  divinse  justitiae  conformet,  tamen  cru¬ 
ciatus  illi  quos  sustinet,  nequeunt  dici  volun¬ 
tarii,  sed  tantum  voliti. 

III.  —  Arg.  «  Ejus  est  a  culpa  resurgere, 
cujus  est  in  culpam  incidere  :  Sed  animae 
separatae  fidelium  non  possunt  in  ullam  cul¬ 
pam  incidere  :  Ergo  nec  resurgere.  »  Resp  : 
Neg.  maj.  si  sermo  si  de  venialibus,  con¬ 
cedo  si  de  mortalibus.  A  venialibus  enim 
potest  anima  separata,  per  actum  dilectio¬ 
nis  Dei  liberari  quoad  culpam;  quoad  poe¬ 
nam  vero  satis  pati.  Porro  cavillatur  Ame- 
sius,  cum  ex  hac  responsione  tamquam  quid 
absurdum  infert  :  «  Ergo  non  est  in  veniali¬ 
bus  eadem  via  Athenis  Thebas,  quae  Thebis 
Athenas».  Eodem  enim  modo  (si  valeret) 
posset  probare  :  damnatos  ad  gehennam 
posse  resurgere,  cum  possint  incidere  in 
culpas  ;  constat  autem,  illud  esse  falsum. 
Sed  instat  :  «  Post  hanc  vitam  non  est  poe¬ 
nitentia  :  Ergo  nec  remissio  peccatorum  ». 
Respond  :  De  mortalibus  concedo,  de  venia¬ 
libus  nego.  Replicabis  :  <i  Poenitentia  est 
tantum  in  via  ».  Esto  ;  sed  animae  purgandae 
sunt  adhuc  aliquatenus  in  via,  quia  tenentur 
adhuc  solvere  debita,  antequam  admittantur 
ad  patriam  :  sunt  tamen  eatenus  in  termino 
(licet  non  ultimato)  quatenus  nequeunt  ultra 
mereri  aut  demereri.  Instat  ulterius  Rucci- 


nator  Jansenianus  demonst.  15.  :  «  Cum,  in¬ 
quit,  contritionis  virtus  tanta  a  nobis  agno¬ 
scatur,  ut  non  crimen  dumtaxat  aboleat,  sed 
et  poenam  aequare,  et  proinde  tollere  sit  na¬ 
ta;  cumque  hic  actus  in  anima  justi  separata 
sit  validissimus,  cur  omnem  poenam  libri- 
pensitatione  non  elevat?  Certe  si  extra  cor¬ 
pus  fiat,  erit  vehementissima  ea  contritio  : 
quis  dubitet  ?  cur  ergo  non  tollat  omnem 
poenam?  »  Resp.  :  Quia  quoad  hunc  effe¬ 
ctum  anima  separata  est  extra  viam ;  cum 
actiones  quae  in  vita  mortali  fuissent  maxi¬ 
mi  meriti  et  satisfactionis,  post  vitae  morta¬ 
lis  finem  iis  effectibus  careant.  Idque  valde 
rationabiliter  ;  ut  nempe  mortales  incitaren¬ 
tur  ad  negotiandum,  dum  dies  ct  tempus 
acceptabile  est.  Et  haec  responsio  valet,  si 
supponatur  sententia  S.  Thomae,  et  aliorum 
apud  Bellarm.  hic  et  Suar.  disp.  11.  sect.  4. 
num  13.  Quodsi  vero  supponatur  altera  sen¬ 
tentia  Scoti  etiam  probabilis,  ibid.  num.  12. 
nempe  Deum  remittere  peccata  omnia  in 
illo  instanti,  etiamsi  anima  tunc  nihil  opere¬ 
tur,  eo  quod  Deus  opera  bona  vitae  praeteri¬ 
tae  ad  hunc  finem  acceptet.  Juxta  hanc  sen¬ 
tentiam  nihil  urget  objectio  et  reliqua  co¬ 
rollaria  buccinatoris,  quae  loc.  cit.  prose¬ 
quitur. 

IV.  —  Arg.  :  (i  Poena  est  propter  culpam, 
et  crescente  culpa  crescit  poena  ,  decre¬ 
scente  culpa  decrescit  poena  :  Ergo  remota 
culpa  removetur  poena  ;  adeoque  nullae  poe¬ 
nae  solvendae  manent  in  purgatorio  pro  pec¬ 
catis  in  hac  vita  commissis.  »  Respondeo  : 
Poena  pendet  a  culpa  in  fieri,  non  in  esse  : 
etiam  ob  culpam  praeteritam  debetur  poena. 
Amesius  replicat  1.  «  Si  dignitas  poenae  ma¬ 
neat,  ubicumque  poena  infligitur  (quod  ipsa 
justitia  requirit),  tum  certe  culpa  aliquo  mo¬ 
do  manet  :  et  si  poena  pendeat  ab  illa  digni¬ 
tate  in  esse,  tum  etiam  culpa  :  nulla  enim 
est  dignitas  poenae  praeter  culpam  ».  Resp.  : 
Debitum  poenae  manet,  etsi  dignitas  poenae 
cum  reatu  culpae  identificata  jam  sublata 
sit  :  requirit  enim  divina  providentia,  ut 
vindicentur  culpae,  etiamsi  ratio  offensae  jam 
condonata,  et  macula  peccati  deleta  sit. 
Alias  enim  contemnerent  in  hac  vita  condig¬ 
nam  satisfactionem  pro  peccatis  mortalibus 
et  dummodo  in  gratia  morerentur,  pro  ni¬ 
hilo  ducerent  venialia,  si  nulla  pro  iis  vin¬ 
dicta  timenda  esset.  Amesius  2.  «Qui exigit 
poenam  peccati  remissi,  is  exigit  solutionem 
debiti  remissi  :  peccata  enim  sunt  debita 
propter  poenam  solvendam  »,  Resp.  :  Neg. 


DE  PURGATORIO. 


477 


assumpt.  Quis  dubitet,  posse  et  Deum  et 
hominem  alicui  offensam  remittere  hac  con¬ 
ditione,  ut  poenam  aliquam  sustineat  ? 
Pertinet  nimirum  ad  bonam  gubernationem 
Dei,  non  ita  remittere  culpas  sine  ulla  puni¬ 
tione  iis,  qui  postBaptismum  Deum  offende¬ 
runt,  sicut  remittuntur  poenae  una  cum  cul¬ 
pa  ante  Baptismum  admissa.  Id  ipsum  pro¬ 
dest  vel  maxime  hominibus,  ut  mox  pate¬ 
bit.  Amesius  3.  «  Poena,  si  justa  sit,  semper 
mensuram  habet  a  culpa  :  Ergo  non  potest 
juste  dispensari,  si  culpa  plane  tollatur  » . 
Resp.  :  Neg.  cons.  Numquid  Deus  severe 
ulciscitur  peccatum  originale,  ut  fatetur  Cal¬ 
vinus,  etsi  Adamo  remissum  sit,  et  in  Bap¬ 
tismo  remittatur? 

Y.  —  Arg.  «  Quilibet  actus  justificans  im¬ 
petrat  remissionem  poena)  a)terna)  :  Ergo 
multo  magis  impetrabit  remissionem  poena) 
temporalis  ;  et  sic  saltem  ex  talibus  peccatis 
mortalibus  remissis  non  remanebit  poena 
solvenda.  Si  enim  tollit  id  quod  majus  est, 
cur  non  tolleret  etiam  quod  minus  est?» 
Respond.  :  Neg.  sequel.  Etenim  tam  in 
physicis  quam  in  moralibus  ita  constitutum 
est,  ut  saepe  facilius  sit  se  liberare  ab  ingen¬ 
tibus  malis,  quam  a  parvis  reliquiis  eorum- 
dcm.  Ratio  est,  quia  id  quod  magis  accedit 
ad  summam  miseriam,  est  magis  violentum 
natura),  ac  proinde  debet  habere  remedia 
magis  parata,  qualis  non  necessario  habere 
debent  illa  mala,  qua)  tantum  impediunt  vel 
retardant  perfectam  felicitatem  :  htec  enim 
cum  sit  bonum  eximium,  proinde  debuit 
esse  difficile.  Sic  enim  natura  preebuit  cun¬ 
ctis  artes,  quibus  arcerent  leones  et  tigres, 
non  ita  artes,  quibus  arcerent  muscas  et 
pulices.  Ad  eumdem  modum,  pertinuit  ad 
divinam  misericordiam,  ut  homo  posset  per 
instantaneam  poenitentiam  liberare  se  ab 
a)terno  reatu,  ne  alioquin  maneret  in  prae¬ 
senti  discrimine  summae  miseria)  :  sed  non 
ita  facile  debuit  posse  liberari  ab  omni  plane 
reatu  poena)  sensibilis,  ne  alioquin  peccatum 
apud  homines  vilesceret ;  etut  homines  acrius 
exstimularentur  ad  frequentiam  et  indu¬ 
striam  in  bonis  operibus.  Sicut  enim  magis 
movet  poena  sensus,  quam  poena  damni, 
quia  licet  haec  privet  majori  bono,  illa  tamen 
cadit  magis  sub  hominis  imaginationem, 
adeoque  magis  exterret  metus  purgatorii, 
quam  alliciat  spes  augmenti  gratiae  et  glo¬ 
riae,  quod  per  quemlibet  actum  meritorium 
accedit,  ita  expediens  fuit,  ut  non  illa  tota 
poena  justis  remitteretur,  ad  hoc,  ut  ex  de¬ 


siderio  ejusmodi  remissionis  semper  stimu¬ 
larentur  ad  novos  actus  bonos,  ac  proinde 
crescerent  hic  in  gratia,  et  post  hanc  vitam 
in  beatitudine. 

Gerhardus  disp.  16.  texuit  147.  theses 
contra  duos  Bellarmini  libros  :  sed  nihil  in 
illis  omnibus  deprehendo,  quod  ex  hactenus 
disputatis  non  dissolvatur;  nam  quod  a  th. 
40.  usque  ad  53.  nonnullas  dissensiones  in¬ 
ter  Theologos  de  circumstantiis  purgatorii 
a  Bellarmino  agnitas  recitat,  ad  quid  ha)c, 
qua)so,  nisi  ad  replendas  vacuas  chartas 
conducunt  ?  Similiter  quod  a  th.  53.  usque 
ad  th.  113.  tricatur  circa  aliquas  probatio¬ 
nes  e  Scripturis,  in  quibus  exponendis  aliqui 
dissentiunt,  aut  probationes  censent  minus 
efficaces  etc.,  nihil  ipsum  dogma  laedit.  Ne¬ 
que  enim  Bellarminus  omnia  loca  a  se  pro 
purgatorio  adducta  jactavit  esse  convincen¬ 
tia  :  unde  non  nisi  firmiora  et  clariora  su¬ 
perius  elegimus.  Relicto  igitur  nunc  Gerhar- 
do,  libet  attexere  sex  argumenta,  quibus 
Samuel  Maresius  Anti-Tirini  sui  pag.  916. 
evinci  putat  :  Etiam  posito  purgatorio, 
haud  fas  esse  precari  pro  animabus  in  eo 
detentis. 

1.  «  Quia  debent  necessario  satispati  ex 
ordine  divina)  justitiae,  et  ultimum  minutum 
persolvere  :  preces  autem  nostrae  non  va¬ 
lent  ad  rescindendum  immutabile  justitiae 
decretum  ».  Resp.  :  Sic  est.,  si  probaretur, 
illud  decretum  esse  immutabile  ;  quod  nos 
negamus. 

2.  «Nullus  est  de  quo  nominatim  sciamus, 
sitne  in  purgatorio  :  Ergo  pro  nullo  nomi¬ 
natim  precari  licet  ».  Resp.  :  Neg.  seq.  Li¬ 
cet  enim  orare  pro  omnibus,  de  quorum 
nec  beatitudine,  nec  damnatione  aeterna  no¬ 
bis  constat ;  ut  liquet  ex  S.  August.  aliisque 
Patribus.  Unde  quod  Gerhardus  th.  123. 
adducit  ex  cap.  «  Apostolicam  »  de  Presbyt. 
non  baptizato,  scilicet  Innocentium III.  «pro 
presbytero  non  baptizato  jussisse  preces  et 
obligationes  fieri,  quem  tamen  putabat  coe¬ 
lestia  gaudia  adeptum  etc.  ».  Solum  probat, 
posse  nos  habere  piam  persuasionem  de  sa¬ 
lute  alicujus  defuncti  :  quia  tamen  incerta 
nobis  sunt  judicia  Dei,  posse  simul  preces 
et  sacrificia  pro  eo  offerre,  quod  nobis  est 
quotidianum. 

3.  «Juxta  Pontificios,  si  haberetur  certi¬ 
tudo  salutis,  preces  forent  frustranese  :  Sed 
anima)  Purgatorii  sunt  certa)  de  sua  salute  : 
Ergo  etc.  »  Resp.  :  Syllogismus  est  informis  ; 
et  per  se  patet  disparitas  inter  vivos  et  de- 


478 


VINDICLE 


functos,  quoad  hoc  punctum.  Major  etiam 
non  est  usquequaque  vera,  et  indiget  benig¬ 
na  interpretatione. 

4.  «  Animae  in  purgatorio  sunt  in  statu 
gratiae  :  Ergo  non  egent  precibus,  quibus 
impetrentur  illis  divina  auxilia,  ne  oneri  aut 
tentationi  succumbant.  »  Resp.  :  Concedo 
totum.  Indigent  tamen  et  flagitant  refrige¬ 
rium  et  liberationem  a  cruciatibus. 

5.  «  Juxta  Pontificios,  injuriam  facit  mar¬ 
tyri  qui  pro  eo  orat,  cum  ejus  potius  oratio¬ 
nibus  petamus  commendari  :  Atqui  etiam 
animabus  purgatorii  possumus  nos  commen¬ 
dare  juxta  Bellarm.  Ergo  pro  iis  orare  non 


debemus  ».  Resp.  :  Martyr  beatus  non  indi¬ 
get  deprecatore,  utpote  omnibus  miseriis 
exemptus  :  sed  non  sic  anima  adhuc  poenae 
obnoxia. 

6.  «  Nam  debet  ferventior  esse  nostra 
charitas  erga  animas  Purgatorii,  quam  San¬ 
ctorum  ipsorum  qui  regnant  in  coelo  :  At 
Dominicus  Soto  negat,  Sanctos  in  coelo  orare 
pro  iis,  qui  sunt  in  purgatorio.  Ergo.  » 
Resp.  :  Soti  sententia  temeraria  est,  unde 
ex  ea  nil  nisi  temere  concluditur.  Maresius 
hic  aperte  pro  Aeriana  haeresi,  contra  SS. 
Patres,  et  universam  catholicam  Ecclesiam, 
sed  oppido  infeliciter  pugnavit. 


VINDIGIJE 


PRO  LIBRO  PRIMO 

DE  BE  ATITUDIN  E 

ET  CANONIZATIONE  SANCTORUM 


Ad  CAPUT  VII. 

Catholicam  sententiam  de  canonizatione 
Sanctorum  sic  proponit  Amesius  :  «  Quae¬ 
stio  1.  est,  an  sancti  recte  ab  Ecclesia  cano¬ 
nizentur  ?  id  est,  an  recte  quidam  homines 
defuncti,  a  Pontitice  Rom.  solemni  quodam 
ritu,  caeremonia  et  decreto,  in  illum  gra¬ 
dum  efferantur,  ut  1.  publice  deinceps  ab 
omnibus  singulari  modo  sancti  habeantur  et 
vocentur ;  2.  ut  in  publicis  Ecclesiae  preci¬ 
bus  invocentur  ;  3.  ut  templa  et  arae  in  eo¬ 
rum  memoriam  Deo  dedicentur;  4.  ut  sacri¬ 
ficia  in  eorum  honorem  Deo  publice  offe¬ 
rantur;  5.  ut  dies  festi  in  eorum  memoriam 
publice  celebrentur;  6.  ut  imagines  cum 
certo  quodam  lumine  pingantur,  et  ad  ve-  , 
nerandum  in  Ecclesia  illustri  loco  ponantur ; 

7.  ut  eorum  reliquiae  pretiosis  thecis  inclu¬ 
dantur,  et  publice  honorentur  ?  Pontificii, 
inquit,  Amesius,  hoc  affirmant,  nos  nega¬ 
mus.  »  Sed  probat 

Bell.  I.  —  Quia  Deus  ipse  voluit  a  SS. 
Scriptoribus  annotari  in  particulari  glorio¬ 
sam  vitam  et  mortem  eorum,  qui  tempore 
ipsorum  floruerint,  ut  patet  ex  Eccl.  xliv.  et 
seqq.  Et  in  Nov.  Test  canonizantur  SS. 
Stephanus,  Jacobus  Major,  Petrus,  Paulus 
etc.  Ergo  credibile  est,  eodem  modo  Deum 
velle,  ut  deinceps  fiat.  Amesius  praeter  ca¬ 
villos  et  convicia  non  habuit  quod  huic  ra¬ 
tioni  opponeret.  Certe  Bellarminus  non 
<t  pueriliter  »,  ut  Amesius  calumniatur,  sed 
prudenter  colligit  eamdem  voluntatem  Dei 
in  sequentium  saeculorum  illustribus  sanctis, 


quam  constat  eum  habuisse  de  sanctis  anti 
quioribus.  Quid  hic  non  rationabile  et  pru¬ 
dens  ?  Quod  vero  a  septem  illi  honores  » 
(supra  adnumerati,  ad  caeremoniam  fere 
pertinentes)  «in  S.  Scriptura  non  adnoten- 
tur,  nec  ulli  mortalium  decreti  vel  delati  le¬ 
gantur»,  quid,  quaeso,  ad  rem  facit  ?  An- 
non  enim  caeremonias  et  ejusmodi  signa  ho¬ 
noris  et  venerationis  Deus  Praesidibus  Ec¬ 
clesiae  determinanda  reliquit  ? 

II.  —  Bell.  :  Nisi  sciamus,  qui  sint  veri 
sancti,  et  qui  non  ;  non  possumus  eos  co¬ 
lere  ut  oportet.  III.  — Non  possumus  accen¬ 
di  ad  imitationem  Sanctorum,  nisi  in  parti¬ 
culari  sciamus,  qui  sint  imitandi,  et  quid 
illi  egerint  aut  passi  sint.  IV.  —  Debemus 
nos  Sanctis  congaudere,  et  pro  illorum  glo¬ 
ria  Deo  gratias  agere,  quae  sine  particulari 
notitia  fieri  non  possunt.  V.  —  Nisi  judicio 
Ecclesiae  certi  Sancti  proponerentur  colendi, 
facile  fieri  posset,  ut  dammati  pro  beatis 
colerentur  ;  ut  accidit  tempore  S.  Martini. 
Blasphemiae  quas  hic  effutit  Amesius,  nul¬ 
lam  responsionem,  sed  execrationem  me¬ 
rentur  :  illarum  basis  subruetur  in  sequen¬ 
tibus. 

Gerhardus  disp.17.  th.  9.  objicit  :  «Extra 
verbum  Dei  non  sunt  fingendi  novi  articuli, 
nec  instituendi  novi  cultus  »  ;  quia  juxta 
Bellarm.  lib.  vi.  de  amiss.  grat.  cap.  3. 
ad  6.  Object.  non  est  de  rebus,  quae  pendent 
a  divina  voluntate,  aliquid  asserendum, 
nisi  Deus  ipse  in  Scripturis  S.  tale  aliquid 
revelaverit.  Resp.  :  Nullus  fit  novus  fidei  ar¬ 
ticulus,  quando  aliquis  Sanctus  de  novo  ca¬ 
nonizatur,  sicut  nullus  fit  novus  articulus, 


480 


VINDICLE 


si  dicatur  :  Hic  infans  a  me  baptizatus,  et 
mortuus,  est  in  coelo.  Aut,  cum  acceptatus 
ab  Ecclesia  Rom.  Pontifex  Alexander  VII. 
creditur  esse  Petri  successor  et  Christi  Vi¬ 
carius  universalis.  Novum  cultus  divini  mo¬ 
dum  non  posse  ab  Ecclesia  institui,  naenia 
est  apud  Lutheranos  et  Calvinistas  decanta- 
tissima  ;  sed  jam  alibi  satis  explosa. 

Th.  H.  et  12.  Objicit,  «  morem  hunc  ca¬ 
nonizandi,  qui  nunc  viget,  primis  Ecclesiae 
saeculis  fuisse  incognitum,  ejusque  suffragio 
destitutum  ».  Sed  nullum  hic  est  peculiare 
novum  dogma  fidei,  antiquis  dogmatibus 
repugnans,  aut  quoad  non  facile  ad  unum 
ex  antiquis  possit  referri.  Hsec  quippe  novi¬ 
tas  sola  est  profana  et  vitanda.  Recolantur 
ea  quae  supra  lib.  i.  de  Cleric.  in  vindic. 
cap.  7.  ex  Epistola  Erasmi  recitata  sunt. 

Ad  CAPUT  IX. 

Pontificem  in  canonizatione  Sanctorum 
errare  non  posse,  negat  praeter  Lutheranos 
et  Calvinistas,  Cajetanus,  cujus  opinio,  sal¬ 
tem  ut  temeraria,  a  caeteris  Theologis  me¬ 
rito  rejicitur,  ut  apparet  apud  Suarez,  Tan- 
ner.,  et  alios  Scholasticos  in  2.  2.  ubi  et  sol¬ 
vuntur  objectiones  ;  quas  tamen  Amesius 
hic  plane  neglexit,  contentus  solummodo 
jacere  blasphema  scommata  in  probationes 
a  Bellarmino  allatas  ;  quales  sunt  :  1.  Si  li¬ 
ceret  dubitare,  an  sanctus  canonizatus  sit 
sanctus  et  beatus,  liceret  etiam  dubitare,  an 
sit  colendus.  2.  Fraudarentur  non  sancti 
suffragiis  vivorum.  Nam  pro  canonizatis  non 
licet  orare  :  et  viventes  fraudarentur  inter¬ 
cessionibus  Sanctorum.  3.  Non  canonizantur 
ordinarie  nisi  claruerint  magnis  et  certis  mi¬ 
raculis.  4.  Magna  praeparatio  jejuniis,  pre¬ 
cibus,  et  inquisitione  adhibetur,  antequam 
Sancti  canonizentur.  5.  In  canonizatione 
Sanctorum  nullus  unquam  error  deprehen¬ 
sus  est.  Amesius  scommatibus  suis  etiam 
male  truncat  doctrinam  Cani,  qui  lib.  v. 
cap.  pen.  expresse  docet  :  nullatenus  de  ca¬ 
nonizatione  Papae  dubitandum  esse,  nec 
Deum  permissurum,  ut  in  ea  fallatur,  licet 
ex  testimoniis  humanis  per  se  fallibilibus 
procedat  etc. 

Gerhardus  disp.  17.  th.  14.  sic  arguit  : 
Juxta  Bellarm.  in  quaestionibus  facti,  adeo- 
que  in  iis,  in  quibus  ab  aliorum  hominum 
testificatione  Pontifex  pendere  necesse  habet, 
ipse  errare  potest  :  «  Atqui  in  canonizatione 
Sanctorum  ab  hominum  relatione  et  testifi¬ 


catione  pendere  necesse  habet  :  Ergo  in  ca¬ 
nonizatione  Sanctorum  errare  potest  ». 
Resp  :  Propositio  illa  Bellarmini  intelligitur 
de  illig  rebus,  in  quibus  totum  negotium  de¬ 
cidendum  pendet  plane  et  adaequate  ab  in¬ 
formatione  humana  fallibili.  At  in  praesenti, 
informationes  et  testificationes  humanae 
praesupponuntur  quidem  tamquam  conditio 
et  applicatio  ;  sed  ipsa  canonizatio  proprie 
illis  non  innititur,  sed  infallibili  assistentiae 
Dei,  quae-semper  adest,  dum  conduntur  de¬ 
creta  totam  Ecclesiam  concernentia.  Eadem 
solutione  eliditur  th.  17.  et  sex  seqq. 

Th.  16.  sic  arguit  :  «  Papa  errare  potest, 
eum  habendo  pro  haeretico,  qui  non  est  hac-' 
reticus  :  Ergo  etiam  in  canonizatione  Sancto¬ 
rum  ».  Resp  :  Neg.  paritatem.  Non  enim  in¬ 
tendit  Papa  judicialiter  definire,  aliquem 
haeresiarcham  esse  damnatum,  cum  nihil 
intersit  Ecclesiae,  certo  scire,  quod  talis  hae¬ 
resiarcha  cum  finali  impoenitentia  decesse¬ 
rit  :  sicut  certo  definit :  hunc  numero  San¬ 
ctum  esse  in  coelis  beatum.  Porro  aliud  est 
de  ipsa  haeresi,  cujus  infallibilem  condem¬ 
nationem,  non  secus  ac  canonizationem, 
Papae  adscribimus.  Gerhardus  vel  inscite, 
vel  fraudulenter  confudit  haeresiarcham  cum 
haeresi  ;  sed  dispar  omnino  est  utriusque 
ratio’  respectu  Ecclesiae. 

Ad  CAPUT  XII. 

• 

Hagiomachi  nostri,  ac  praecipue  Calvini- 
stae,  ut  sanctis  omnem  congruam  veneratio¬ 
nem  eripiant,  omnes  nervos  intendunt.  Sed 
facile  eliduntur,  si  constet  de  vero  sensu  ho¬ 
rum  vocabulorum  :  «  Adoratio,  latria,  du- 
lia  etc.  » ,  usuque  eorum  ecclesiastico  ;  quod 
Amesius  de  industria  occultasse  videtur. 
Hinc  enim  facile  constabit,  quantum  nos 
Catholici  absimus  a  nefario  idololatriae  sce¬ 
lere,  quod  haeretici  nobis  inique  affingunt, 
sive  per  inscitiam,  sive  per  nequitiam.  Pro 
explicatione  ergo  harum  vocum. 

Nota  I.  —  Adorationem  non  tantum  con¬ 
tinere  notitiam  excellentiae,  qua  aliis  prae¬ 
fulget  :  neque  potissimum  consistere  in  ex¬ 
terno  submissionis  signo,  quodgenuflexione, 
capitis  inclinatione  etc.  exhibetur  :  sed  pro¬ 
prie  et  essentialiter  consistere  in  actione  vo¬ 
luntatis,  qua  nos  alicui  interius  subjicimus, 
volumusque  aliquo  sive  externo  sive  interno 
actu,  tum  alterius  excellentiam,  tum  no¬ 
stram  subjectionem  testari. 

II.  —  Triplex  est  excellentia.  1.  Increata, 


DE  BEATITUDINE. 


481 


infinita,  solius  Dei.  2.  Creata,  humana,  na¬ 
turalis,  quae  in  virtutibus  naturalibus,  hu¬ 
manisque  dignitatibus  cernitur.  3.  Creata 
quidem,  sed  supernaturalis,  ut  gratia  et  glo¬ 
ria  Sanctis  a  Deo  collata  :  quibus  proinde 
etiam  triplex  genus  cultus,  obsequii,  hono¬ 
ris  et  adorationis  proportionaliter  respondet, 
nimirum  :  Latria,  cultus  civilis,  et  dolia. 
Itaque 

III.  Primum  adorationis  genus  latriam 
complectitur,  quae  cum  infinitam  Dei  excel¬ 
lentiam  spectet,  non  nisi  Deo  attribui  potest, 
ut  dudum  docuit  S.  August.  lib.  xx.  cont. 
Faustum  cap.  21.  et  lib.  x.  de  Civ.  Dei.  c.  i. 
Et  ex  eo  S.  Thom.  2.  2.  qu.  84.  art.  1.  et  94. 
per  tot.  et  cum  eo  Scholastici,  quorum  con¬ 
cors  sententia  est  :  Quod  etsi  praeceptum 
sit  :  Dominum  Deum  tuum  adorabis ,  et  illi 
soli  servies.  Cum  hoc  tamen  bene  stare,  id 
quod  mandat  Apostolus  Gal.  v.  v.  13.  Ser¬ 
vite  invicem  in  charitate.  Nam  ex  lingua 
Graeca,  unde  Scriptura  translata  est,  Servi¬ 
tus  duobus  modis  ac  diversa  significatione 
solet  appellari.  Dicitur  enim  Xo^psia  ;  dicitur 
et  oouXeia  :  Sed  haec  intelligitur  communis 
sive  Deo,  sive  cuiquam  alteri  exhibita  ;  a 
qua  etiam  Servus ,  h.  e.  oou Xoc  nomen  acci¬ 
pit.  Latria  autem  vocatur  servitus  illa,  quae 
soli  divinitatis  cultui  debita,  nulli  communi¬ 
catur  creaturae  ;  unde  idololatrae  vocantur, 
qui  vota,  preces,  sacrificia  etc.,  quae  uni  Deo 
debentur,  idolis  impendunt.  Haec  porro  la¬ 
tria,  et  servitus  soli  Deo  debita,  sine  dubio 
in  interna  cordis  submissione  principaliter 
et  formalissime  consistit,  ut  ex  I  notando 
constat. 

Ab  hac  vero  plane  diversa  est  secunda 
adorationis  et  cultus  species,  videl.  civilis 
et  humana,  quae  ob  excellentias  mere  hu¬ 
manas  et  naturales  alicui  defertur.  Unde 
cum  excellentiarum  humanarum  magna  sit 
varietas,  etiam  cultus  multiplex  ecse  debet, 
ut  cum  Aristot.  S.  Thomas  docet  de  pietate, 
observantia,  dulia  etc.  Et  hanc  adorationem 
humanam,  civilemque  honorem  constat  ab 
Abrahamo  filiis  Heth  Genes,  xxm.  v.  7.  Ab 
Esau  fratri  suo  Jacob  Gen.  xxxm.  vers.  3. 
Idem  Josepho  fratres  praestitere  Gen.  xli.  v. 
7.  Moyses  socero  suo  Exod.  xvm.  vers.  7. 
Idem  de  Davide  adorato  dicitur  1.  Reg.  xxv. 
v.  23.  et  III.  Reg.  i.  vers.  16.  Ubi  cum  Gual- 
terio  specialiter  observandum  est,  satis  con¬ 
stare  ex  collatione  textus  Hebraei,  et  versione 
LXX.  interp.  omnes  praedictas  adorationes, 
uti  in  externo  aliquo  reverentiae  et  submis- 
Tom.  VII. 


sionis  signo  conveniunt,  ita  per  eamdem  vo¬ 
cem  (Hebraeis mnCS  Graece  xpoffxwew)  in 
Scriptura  exprimi.  Hinc  deprehenditur  inex¬ 
cusabilis  perversitas  Calvi nistarum,  qua, 
cum  ignorare  vel  non  possint,  vel  non  de¬ 
beant,  duo  illa  verba  Hebraeis  et  Graecis 
idem  significare,  quod  Latinis  ly  «  adoro  », 
ideoque  et  ipsi  in  suis  Bibliis  vernaculis 
hanc  vocem  sic  vertant  ;  nihilominus  prae¬ 
sumant,  nostram  Vulgatam  eo  etiam  nomine 
respuere,  quod  utriusque  illius  verbi  vim 
verbo  «  adorandi  »  exprimat?  Nec  ferre  pos¬ 
sunt,  adorationis  nomen  ullo  modo  creaturis 
adaptari,  vanissime  persuasi,  non  posse 
esse  aliam  adorationem  nisi  latriae.  Sed  si 
sapere  mallent  quam  cavillari,  non  sisterent 
in  solo  verborum  male  intellectorum  aut 
expositorum  cortice,  et  signis  venerationis 
externis,  sed  conarentur  penetrare  veram 
adorationis  naturam,  recfaeque  internae  no¬ 
strae  voluntatis  submissionem  secernere  non 
solum  a  cognitione  (quam  clarum  est  posse 
sine  adoratione  existere),  sed  etiam  ab  actu 
externo,  quem  constat  etiam  per  irrisionem 
exerceri  posse.  Sic  enim  viderent,  quod  sic¬ 
ut  in  nobis  est  multiplex  submissio,  ita 
multiplicem  quoque  adorationem  esse  ad¬ 
mittendam. 

Tertius  itaque  cultus  medius  inter  religio¬ 
sum  latriae,  et  civilem  observantia?,  omnino 
admittendus  est,  qui  debetur  excellentiae 
supernaturali  creatae  in  Angelis  et  sanctis 
hominibus,  vocaturque  dulia.  Equidem  ve¬ 
rum  est,  quodsi  ad  grammaticam  tantum, 
et  profanorum  Scriptorum  usum  respicere 
velimus,  has  voces  Xarpsivo  st  SouXjuw  satis 
convenire,  et  utrumque  subinde  pro  «  ser¬ 
viendi  ))  verbo  usurpati.  Verum  quia  hic 
agitur  de  usu  Ecclesiae,  quae  dum  haeretico¬ 
rum  importunitate  premitur,  suo  jure  potest 
et  solet,  novis  vocibus  sua  enunciare  myste¬ 
ria,  hinc  mirum  videri  non  debet,  eam  si¬ 
mili  necessitate  pressam,  illarum  vocum  sig¬ 
nificationem  coarctare,  quae  alioquin  se¬ 
cundum  suam  etymologiam  latius  vulgo  pa¬ 
tere  censerentur. 

Ad  CAPUT  XIII. 

Defendit  Bellarminus  hoc  cap.  cultum 
aliquem  minorem  divino,  et  majorem  civili 
et  mere  humano,  SS.  Angelis  et  hominibus 
deberi.  Aroesius  mox  tricatur  dicendo  : 
«  Non  agi  de  gradu  majore  vel  minore,  qui 
etiam  inter  homines  variat,  sed  de  specie 

31 


482 


YINDICIiE 


altiore,  id  est,  an  cultus  religiosus  creaturis 
debeatur  » .  Resp.  :  Omnino«et  nos-sic  intel- 
ligimus,  dummodo  non  fiat  vis  in  ly  «  reli¬ 
gioso  i),  quo  1  subinde  sumitur  stricte  pro 
cultu,  qui  soli  Deo  debetur;  satis  frequenter 
etiain  accipitur,  prout  analogice  etiam  ex¬ 
tenditur  ad  sanctus  creaturas.  Absolute  igi¬ 
tur  admittendum  esse  talem  cultum  medium, 
specie  ab  utroque  extremo  distinctum. 

Probatur  1.  —  Quia  Angeli  adorati  sunt 
ab  Abraham  Gen.  xvm.  vers.  2.  et  Loth. 
cap.  xix.  v.  1.  et  Josue  cap.  v.  v.  13.  et 
seqq.  ubi  exprimitur  hebraea  vox  in/Vi"'  id 
est  :  Josue  procidens  in  terram  adoravit 
eum;  prout  et  Calviniste  ipsi  met  in  suis 
Bibliis  Genevensibus  vertunt.  Non  ergo  di¬ 
cere  possunt,  nos  idololatriam  committere 
adorando  Sanctos  et  Angelos,  nisi  idem  de 
Josue,  Loth,  et  ipso  Patre  omnium  creden¬ 
tium  Abrahamo  admittant.  Nec  evadit  Ame- 
sius,  cum  ait  :  «  Honorem  illum  ct  adoratio¬ 
nem,  etsi  gradu  et  modo,  non  tamen  specie 
vel  genere  differe  a  civili  cultu  mortalibus 
deferri  consueto  ».  Nom  contra  1.  Quia  si 
praecise  ob  natura*  praestantium  civiliter  a 
nobis  colerentur  Angeli,  eodem  modo  pos¬ 
sent  coli  etiam  damiones.  2.  Fundamentum 
adorationis  illius  non  fuit  vel  natura,  vel 
aliquod  bonum  natui  ale  ct  morale,  sed  su- 
pernaturalis  excellentia  :  ergo  ct  am  species 
cultus  est  plane  alterius  naturse,  qure  quam¬ 
vis  a  cultu  civili  specie  diiferat  (sicut  gratia 
et  natura),  tamen  uti  excellentia  quaevis 
creata  infinilies  inferior  e^t  excellentia  Dei 
increata,  ita  et  tlulia  sine  comparatione  in¬ 
ferior  est latria. 

Probatur  II.  —  Quia  non  modo  Saul  ani¬ 
mam  Samuelis  adoravit  1  Reg.  xxvm.  ve  s. 
14.,  sed  etiam  in  hac  vita  Nabuchodonozor 
Danielem,  Dan.  n.  v.  46.  Abdias  dispensator 
regis  Achab  Heliam  jrophetam  J 11  Reg. 
xviii.  v.  7.  Item  filii  Prophetarum  Elisaeum 
IV  Reg.  li.  v.  Io.  Et  certe  non  potest  hic 
honor  ad  civilem  referri,  cum  Alnlias  in 
Elisaeo  nullam  excellentiam  naturalem,  ter- 
renamque  dignitatem  spectare  potuerit,  sed 
solam  supernaturalem  gratiam  prophetiae  et 
sanctitatem  ;  sicut  et  in  Dauiele  Nabuchodo- 
nosor.  Porro  vana  est  evasio  Amesii,  cum 
ait  :  «  Elias  et  Elisaeus  ne  quidem  ex  Ponti¬ 
ficiorum  sententia  fuerunt  religiose  ado¬ 
randi,  quia  nondum  erant  in  Ecclesia  trium¬ 
phante  » .  Hoc,  inquam,  plane  ineptum  est. 
Etsi  verum  dicamus,  \  eteris  Testamenti 
eanctos  in  limbo  Patrum  existentes  non  so¬ 


litos  fuisse  invocari  (utpote  qui jnescirent 
quid  hic  fieret),  sicuti  jam  postrChristi  Ascen¬ 
sionem  Sancti  publice  invocantur:  nemo  ta¬ 
men  Catholicorum  negat,  adorationem  eis 
ob  supernaturalia  dona  legitime  impendi 
potuisse. 

Probatur  III.  dilemmate  prorsus  inelucta¬ 
bili  :  Quia  Deus  vel  ae que  dignus  est  superna- 
turali  charitatis  amore,  sicut  dignus  est  ho¬ 
nore,  vel  non?  Si  non  aeque  dignum  dixeris, 
necesse  est  ut  dicas  :  quod  bonitas  divina, 
quae  est  objectum  nostri  in  Deurn  amoris, 
minor  sit,  quam  sit  Dei  magnitudo  et  excel¬ 
lentia,  quae  est  ob  ectum  nostri  in  Deum 
honoris.  Ex  qua  divinarum  perfectionum 
inaequalitate  non  pote4non  consequi  negatio 
unitatis  et  simplicitatis  divinae  ;  quod  est 
sine  dubio  impium.  Si  autem  dicatur  Deum 
aeque  dignum  esse  supernaturali  amore,  sicut 
et  honore,  evidenter  sequitur  :  quod  sicut 
de  supernaturali,  quem  Deo  debemus,  amore 
nihil  detrahitur  per  charitatem  fraternam 
proximi  ;  ita  nec  de  summo  super  naturalis 
latria*  honore  quidquam  detrahitur  per  su- 
pernaturalis  duliae  honorem,  utpote  quae  ad 
supernaturalia  gratiae  et  gloriae  dona  Sanctis 
a  Deo  concessa  refertur.  Imo  tantum  abest, 
ut  latria  Dei  per  duliam  Sanctorum  violetur, 
ut  e  contrario  graviter  illa  violetur  per  con¬ 
temptum  Sanctorum  ct  fidelium  Dei  servo¬ 
rum,  juxta  illud  Luc.  x.  v.  16.  Qui  vos  sper¬ 
nit,  me  spernit.  Quid  hic  responderi  queat, 
non  video.  4.  Denique  confirmatur  :  Quia  si 
honor  civilis  debetur  virtuti  civili  ;  ergo  ho¬ 
nor  plusquam  civilis,  debetur  supernaturali 
virtuti,  adeoque  Sanctis  qui  ea  excellunt. 
Negat  Amesius  consequentiam  :  «  Alioqui 
enim  »,  inquit,  «  si  honor  variaretur  specie 
pro  varietate  virtutum,  tot  essent  species  ho¬ 
noris,  quot  sunt  virtutis.  Sed  hoc  dici  nequit: 
Ergo  nec  illud  ».  Resp.  :  Virtutes  morales, 
humanae,  et  civiles  quaecumque,  sunt  omnes 
ejusdem  ordinis :  at  supernaturales  suntlonge 
emine. itioris  ordinis  :  et  sicut  ad  politiam  et 
remp.  coelestem  spectant,  ita  et  honorem 
terreno  et  politico  excelsiorem  merentur. 
Aliud  enim  certe  est,  juxta  Apostolum  esse 
civem  Sanctorum  et  domesticum  Dei,  et  aliud 
civem  hujus  terrenae  reipubl. 

Ad  CAPUT  XIV. 

Objicit  Amesius  d.  «  Honor  religionis  non 
potent  creaturis  tribui,  quia  religio  est  cultus 
Dei  ».  Resp.  :  Haec  objectio  jam  supra  in 


DE  BEATITUDINE. 


483 


vindic.  cap.  7.  eversa  est.  Neque  etiam  ad 
rem  facit,  quo^pr  jducit  Scholasticos,  pro¬ 
babili  ex  causa  affirmantes,  quod  etiam  San¬ 
cti  per  virtutem  religionis  colantur  :  sicuti 
eodem  habitu  charitatis  amamus  proximum 
propter  Deum  ;  et  non  colantur  per  virtutem 
religionis,  sed  dulise  :  cum  scilicet  adoran¬ 
tur  propter  perfectiones  absolutas  iis  inhae¬ 
rentes,  quales  sunt  gloria,  gratia,  virtutes, 
etc.  Videatur  JLessius  lib.  n.  de  just.  cap.  36. 
dub.  3. 

II.  —  Objicit  :  «  Soli  Deo  servire  debe¬ 
mus.  Dent  vi.  v.  13.  Matth.  iv.  vers.  10)'. 
Resp.  :  Juxta  textum  hebr.  et  grsecum,  dia¬ 
bolus  a  Christo  petiit  latriam,  hanc  autem 
Christus  soli  Deo  deberi  dixit.  Porro  cavil¬ 
latur  Amesius,  cum  ait  :  «  Dominum  in  illis 
verbis  non  negasse,  duliam  esse  diabolo  ex¬ 
hibendam  ».  Nam  id  quidem  verissimum 
est,  iis  verbis  Dominum  nec  negasse  nec 
concessisse,-  sed  ambiguum  voluisse  relin¬ 
quere  daemonem,  utpote  cui  satis  fuit  ita  re¬ 
spondisse  ad  interrogata,  ut  nihil  inde  con¬ 
tra  Christum,  etsi  purus  homo  putaretur, 
posset  inferri.  Scii  nimis  certe  gnaviter  dia¬ 
bolo  patrocinatur  Amesius,  quasi  ipse  non 
ambierit  latriam  iuti  adhuc  passi m  facit 
superbissimus  spiiitus),  sed  tantum  duliam, 
qualem  nos  Sanctis  concedimus.  Praeterea 
male  ex  eo  colligit,  diabolum  se  pro  creatura 
haberi  voluisse,  quod  Christo  dixerit  :  Sibi 
tradita  esse  omnia  regna  mundi.  Sed  n  on  vidit 
Amesius,  etiam  Christum  dixisse,  sibi  thadita 
esse  omnia  a  Patre,  nec  tamen  ideo  non  vo¬ 
luisse  haberi  Filium  Dei  consubstantialem. 

III.  —  Objicit  :  «  Petrus  noluit  a  Cornelio 
adorari  Act.  x.  v.  26.  nec  Angelus  a  Joanne 
Apoc.  xix.  vers.  10  ».  Resp.  :  Vel  Cornelius 
aliquid  divinum  in  Petro  esse  putavit,  ideo- 
quemeiito  fuit  coercitus  :  vel  ex  modestia 
eum  honorem  recusavit.  Similiter  illa  recu¬ 
satio  Angeli  vel  referenda  est  ad  adoratio¬ 
nem  latriie,  quam  forte  Joannes  Christum  ex¬ 
istimans,  illi  deferre  cupiebat ;  vel  certe,  si 
Angelum  esse  noverat,  ad  ipsius  Angeli  mo¬ 
destiam  referendum  est  :  sicut  et  inter  ho¬ 
mines  Christiana  humilitate  praestantes  usu- 
venit,  eos,  qui  magis  cudestibus  donis  afflu¬ 
unt,  magis  quoque  de  vitando  honore  solli¬ 
citos  esse,  nisi  vel  hierarchiae  ecclesiasticae 
ordine,  vel  proprii  officii  necessitate  illum  ad¬ 
mittere  debent.  Adde,  Angelos  post  Christi 
adventum  ,  ob  reverentiam  humanitatis 
Christi,  recusare  adorationem.  Verissime 
igitur  Bell,  dixit :  Et  nos  recte  illos  adorare, 
et  ipsos  recte  adorationem  recusare.  Inepte 


hoc  negat  Amesius  ;  qui  si  consequenter  lo¬ 
qui  vellet,  deberet  etiam  dicere,  eos  qui 
Mare.  vii.  adducebant  surdum  et  mutum 
(cura  hic  interim  a  Christo  fuisset  sanatus, 
illis  vero  ab  eodem  praeceptum,  ne  cui  id  di¬ 
cerent)  consequenter,  inquam,  Amesius  di¬ 
cere  deberet,  eos  peccasse,  ut  qui  non  ob¬ 
stante  verbo  Christi,  tantum  miraculum  am¬ 
plius  praedicabant  ;  quod  sine  dubio  falsum 
est.  Fuit  enim  illud  non  proprie  praeceptum 
Christi,  aut  voluntas  efficax,  sed  potius  ur¬ 
banitas  et  indicium  modestiae;  ideoque  sicut 
hoc  fuit  hominis  m  desti  et  benefici,  ita  illud 
hominum  non  ingratorum. 

Gerhardus  hic  silet;  Titius  conjungit  hanc 
cum  sequenti  quaestione. 

Acl  CAPUT  XVII. 

Negant  Lutherani  et  Calvi nistae  commu¬ 
niter,  licere  ullo  modo  Sanctos  in  coelis  cum 
Deo  regnantes  invocare.  Nos  Catholici  seqq. 
assertiones  cum  Bellarmino  statuimus. 

I.  —  Non  Icet  a  Sanctis  petere,  ut  nobis 
tamquam  auclores  divinorum  beneficiorum 
gloriam  vel  gratiam,  aliaque  ad  beatitudinem 
media  concedant.  Nec  refert,  quod  verba 
subinde  aliud  indicare  videantur,  ut,  cum 
a  Sanctis  petimus  sanitatem,  patientiam,  sa¬ 
lutem  etc.  Id  enim  ex  communi  Catholico¬ 
rum  sensu  intelligitur  tantum  juvando  pre¬ 
cibus,  modo  quo  Apostolus  de  se  dicit  Rom. 
Xi.  vers  14.  I  Cor.  ix.  vers.  22.  laborasse  se, 
ut  omnes  salvos  faceret ,  scilicet  concionibus 
et  precibus.  Falsa  vero  omnino  est  propositio 
illa  universaliter  sumpta,  in  qua  tantopere 
confidit  Amesius,  scilicet  :  «  Qui  aliquid  ac¬ 
quirit  nobis  meriti,  ille  nobis  est  rei  acquisi¬ 
tae  auctor  ».  Cerle  S.  Augustinus  non  dubi¬ 
tavit  asserere,  precibus  S.  Stephani  conver¬ 
sum  esse  Suulum  :  nemo  tamen  dixerit,  il¬ 
lum  esse  auctorem,  seu  principalem  causam 
sive  efficientem,  sive  meritoriam  ejus  con¬ 
versionis. 

II.  — Sancti  non  sunt  immediati  interces¬ 
sores  nostri  apud  Deum,  sed  quidquid  a  Deo 
nobis  impetrant,  per  Christum  impetrant. 
Ih.nc  assertionem  etiam  Amesius  veram  fa¬ 
tetur;  quam  tamen  mox  ipse  evertit,  cum 
ait  1 .  :  «  Novam  et  monstrosam  esse  distin¬ 
ctionem  in  mediatos  et  immediatos  interces¬ 
sores  ».  Ha?c  certe  non  cohrerent.  Numquid 
enim  Lutherani  et  Calvinistee  concedunt,  ut 
viventes  pro  viventibus  apud  Deum  interce¬ 
dant  ?  Numquid  et  hoc  per  Christum  Domi¬ 
num  nostrum  ?  At  inquit  Amesius  2.  Hoc 


VINDICLE 


48  S 


modo  «  secludimur  ab  intima  illa  et  imme¬ 
diata  unione,  quam  habemus  cum  Christo 
per  fidem.  Si  enim  mediate  ad  Christum  ve¬ 
nire  debemus  per  Sanctos,  tum  per  illos 
seque  etiam  mediate  credere  debemus  in 
Christum  ».  Respond.  :  Neg.  assump.  Con¬ 
nexionis  autem  hujus  ne  probabilis  quidem 
ratio  apparet.  Certe  si  quid  valeret,  etiam 
valeret  contra  intercessiones  viventium. 

Ad  CAPUT  XVIII. 

111. — Assertio Bellarmini  est:  Sanctiorant 
pro  nobis,  saltem  in  genere,  secundum  quod 
testantur  Scripturae.  Non  negat  hoc  Amesius, 
vult  tamen  «  probationes  Bellarmini  non 
esse  efficaces  ;  et  quidquid  sit  de  rei  verita¬ 
te,  ejus  asserti  cognitionem  haud  multum 
spectare  ad  fidem  ac  salutem  nostram  ».  Sed 
revera  argumenta  Bellarmini  sunt  satis  effi¬ 
cacia.  II  Mach.  ult.  vers.  12  et  13.  Onias  et 
Jeremias  jam  defuncti  orabant  pro  populo. 
Apocal.  v.  vers.  8.  referuntur  sancti  cum 
phialis  aureis,  quse  sunt  orationes  Sanctorum, 
inquit  S.  Joannes  II  Petr.  i.  vers.  15.  Dabo 
autem  operam  et  frequenter  habere  vos  (scili¬ 
cet  commendatos)  post  obitum  meum ,  ut  ho¬ 
rum  memoriam  faciatis.  Luc.  xvi.  vers.  27. 
28.  Epulo  in  gehenna  orat  pro  fratribus; 
Ergo  multo  magis  sancti  in  coelo.  Apoc.  vi. 
vers.  10.  Sancti  clamant  vindictam  de  inter¬ 
fectoribus  suis  :  Ergo  multo  magis  miseri¬ 
cordiam  pro  nobis,  qui  eos  invocamus. 

IV. — Assert. :  Sanctiorant  pro  nobis  etiam 
in  particulari.  Amesius  1.  «  Si  hoc  etiam 
concederetur  Bellarmino,  nihil  tamen  inde 
concludere  posset  pro  invocatione  Sancto¬ 
rum  :  Sicut,  licet  juxta  Catholicos  animee 
purgatorii  orant  pro  nobis,  invocandas  tamen 
a  nobis,  non  concedit».  Sed  hoc  falsum  esse 
infra  constabit.  Ait  2.  «  Non  posse  id  e  Scri¬ 
pturis  evinci  ».  At  non  potest  omnino.  Nam 
ut  etiam  Calvinus,  apertis  Scripturis  con¬ 
victus  fatetur  lib.  ir.  Instit.  cap.  20.  §.  23. 
sancti  Angeli  pro  nobis  orant,  et  perferunt 
fidelium  preces  in  conspectum  Dei  :  Ergo 
etiam  sancti  et  beati  homines  ;  quar  enim 
hic  disparitas  ?  Negat  tamen  Amesius  non 
modo  anteced.  quoad  orationem  ordinariam 
specialem,  nostris  precibus  accommodatam  : 
sed  etiam  consequentiam  ;  «  Quia  »,  inquit, 

«  Angelis  ex  ordine  mandatur  cura  nostri, 
non  spiritibus  hominum  beatorum».  Ilmc 
evasio  et  disparitas  posset  alicui  non  impro¬ 
babilis  videri,  si  non  nisi  ex  apertis  Scriptu- 
rce  locis,  cura  beatis  hominibus  de  viatoribus 


commissa,  evinci  debeat.  Illud  enim  Matth. 
xxiv.  vers.  47.  super  omnia*i>ona  constituet 
eum,  non  videtur  hanc  curam  convincere. 
Efficacior  est  alter  locus  Apoc.  ii.  vers.  26. 
Qui  vicerit ,  dabo  illi  potestatem  super  gentes , 
et  reget  eos  rn  virga  ferrea.  Hinc  plane  evin¬ 
citur,  etiam  beatos  in  coelo  curam  habere 
mortalium,  et  eos  regere.  Amesius  aliud  ef¬ 
fugium  hic  non  invenit,  quam  1.  ly  «  gentes 
nusquam  significare  populos  fideles  ».  Sed 
quid  inde?  Immo  hinc  fortius  roboratur  no¬ 
strum  argumentum  :  si  enim  regunt  genti¬ 
les,  quanto  magis  fideles  ?  Ait  2.  «  In  phrasi 
allegorica  non  debet  fundari  doctrina  singu¬ 
laris  ».  Respondeo  :  Neque  hic  est  allego¬ 
ria,  nec  doctrina  singularis,  sed  communis¬ 
sima  et  antiquissima.  Nam  qui  S.  Gregorium 
M.  praecessit  Pelagius  II.  refert  inter  novem 
Praefationes  in  Missa  usitatas  etiam  illam  de 
Apostolis,  diutissime  ante  receptam,  ubi  sic 
dicitur :  «  Te  suppliciter  exoramus,  ut  gre¬ 
gem  tuum  Pastor  aeterne  non  deseras,  sed 
per  beatos  Apostolos  tuos  continua  prote- 
ct:one  custodias,  ut  iisdem  Rectoribus  gu¬ 
bernetur,  quos  operis  tui  Vicarios  eidem 
contulisti  praeesse  Pastores  ».  His  positis 
progrediendum  ad  principalem  assertionem. 

Ad  CAPUT  XIX. 

Principalis  Catholicorum  assertio,  contra 
antiquam  Vigilantii  hceresim,  per  Luthera- 
nos  et  Calvinistas  ex  orco  revocatam,  hoec 
est,  scilicet  :  Beatos  tum  homines,  tum  An¬ 
gelos  posse  a  nobis  invocari  ;  eaque  omissis 
aliis  eificaciter  probatur  unico,  sed  invicto 
dilemmate.  In  utroque  Testamento  saipe  le¬ 
gimus  viventes  a  viventibus  fuisse  invocatos : 
Ergo  licebit  etiam  nunc  invocare  eosdem 
Sanctos  cum  Christo  regnantes.  Hoc  argu¬ 
mentum,  inquit  Bellarminus,  numquam  po¬ 
tuerunt  solvere  adversarii.  Sed  Amesius  fi¬ 
ducialiter  respondet  :  «  Solutionem  secum 
portat,  non  tam  in  tergo,  quam  in  fronte. 
Nam  1.  de  orationibus  viventium  a  viventi¬ 
bus  postulatis,  srepe  legimus  in  Vet.  Test., 
sed  de  mortuis  alium  silentium  est  in  utro¬ 
que  Test.,  sicut  apparet  ex  ipso  Bellarm.  qui 
de  veteri  Testamento  concedit  :  Quia  ante 
Christi  adventum,  sancti  qui  moriebantur, 
non  poterant  ordinarie  cognoscere  preces 
supplicantium,  ideo  non  fuisse  consuetum  in 
Testamento  Veteri  ut  diceretur  :  Sancte 
Abraham,  ora  pro  me  etc.  Ex  Nov.  Test. 
autem  nullum  prreceptum,  promissionem  aul 


DE  BEAT1TUDINE. 


485 


exemplum  hujusmodi  invocationis  vel  nomi-  obscuriora  sunt,  etc.  Justin  i  M.  verba  Bel- 


nare  quidem,  aut  prae  se  ferre  Bellarminus  au¬ 
debat  ».  Sed  resp.  1. :  Quoad  sanctos  in  Vet. 
Test.  defunctos,  in  limbo  existentes,  pGterat 
quis  etiam  ad  illos  privatim  suam  invocatio¬ 
nem  dirigere,  etsi  id  ob  dictam  rationem  pu¬ 
blici  moris  non  esset.  2.  Ut  jam  nobis  licitum 
et  utile  sit  beatos  Angelos  et  homines  invo¬ 
care,  non  requiritur  ullum  praeceptum,  aut 
promissio  specialis  in  S.  Scripturis  expressa: 
sufficit  universalis  Eccle:  iae  praxis.  Testan¬ 
tur  enim  Centuriatores  Magdeb.  cent.  4. 
cap.  4.  Witacker  contra  Bellarm.  Hospinian. 
part  4.  hist.  Sacram,  lib.  ii.  cap.  7.  et  alii 
Calvinistae,  clamantque ,  pro  invocatione 
sanctorum  jam  in  4.  saeculo  fere  omnes  Pa¬ 
tres  stare,  Athanas.,  Basii.,  Nazian.,  Chrys., 
Ambros.,  Hieron.,  August.,  eosque  in  hoc 
cum  Papistis  enasse.  Quis  vero  pius  et  pru¬ 
dens  non  malit  cum  quarti  et  quinti  saeculi 
(in  quibus  4.  OEcumenica  concilia  celebrata 
fuere)  sanctissimis  Patribus  desipere,  quam 
cum  istis  Neo-Evangelicis  sapere?  Et  si  idolo¬ 
latriae  immersa  fuit  Ecclesia  quarti  et  quinti 
saeculi,  consequenter  adultera  facta  est,  nec 
fidem  meretur  in  decretis  4.  Conciliorum 
generalium.  Porro  Titius  risum  et  sibilos  po¬ 
tius  quam  responsionem  meretur,  dum  ex¬ 
igit  testimonia  aperta  et  irrefragabilia  trium 
primorum  saeculorum.  Jam  dudum  enim 
optime  in  simili  materia  Jacobo  VI.  regi  Bri¬ 
tanniae  respondit  Cardinalis  Perronius  in 
replic.  pag.  645.  Sufficere,  ostendi  vel  unius 
saeculi  e  quinque  primis  doctrinam  et  praxim 
indubitatam  ;  hinc  enim  certissime  habetur 
etiam  doctrina  et  praxis  praecedentium,  cum 
certissimum  sit,  dogma  aliquod  ab  universa 
Ecclesia  in  uno  saeculo  receptum,  non  esse 
eo  saeculo  confictum,  sed  per  traditionem  ab 
Apostolis  acceptum.  Ut  enim  S.  Augustin. 
docet  lib.  ii.  de  Baptismo  contra  Donat,  cap. 
7.  «  Quod  Ecclesia  universalis  suo  tempore 
observat,  nec  est  per  concilia  generalia  insti¬ 
tutum,  credi  debet  ex  Apostolica  traditione 
esse».  Haec  dixerim  in  suppositione,  quod 
nulla  prorsus  e  tribus  primis  saeculis  testi¬ 
monia  suppeterent,  quae  tamen  revera  non 
desunt,  sed  more  solito,  a  Titio  eluduntur  : 
«Dionysius  »,  inquit,  «  Areopagita  auctor 
novus  et  fictitius  est,  ut  majores  nostri  (Lu- 
therani)  loquuntur  :  Manifestum  est,  Irenae- 
um  loqui  de  advocatione  Virginis  vivae,  non 
mortuae  ;  etsi  ejus  verba  vitio  sine  dubio  la- 
tini  interpretis  (unde,  quaeso,  homini  huic 
povo,  certitudo  de  re  dudum  ambigua  ?) 


larminus  callide  ita  interpunxit,  ut  hunc 
sensum  lectori,  graecum  textum  non  inspi¬ 
cienti,  ingerere  possint,  ac  si  Christiani,  tem¬ 
pore  Justini  Deum  Patrem,  ejusque  Filium, 
et  bonorum  Angelorum  exercitum,  et  spiri¬ 
tum  Propheticum  coluerint  atque  adorave¬ 
rint,  etc. » .  At  graecus  textus  eumdem  prorsus 
sensum  reddit,  nisi  cum  Titio  violente  alio 
torqueatur.  Cur  vero  Titius  graeca  verba  non 
adscripsit  ?  Sed  valeant  cum  sua  periherme- 
nia  Titius  et  Gerhardus!  Redeo  ad  Amesium. 
Is  (saltem  tacite)  agnoscit,  Patres  et  concilia 
quarti  saeculi,  pro  nobis  stare.  A  probatione 
demum  ex  miraculis  petita,  facile  sese  expe¬ 
dit,  consueta  videlicet  Pharisaeis  redivivis 
blasphemia.  Apertissimum  miraculum,  pro 
invocatione  Sanctorum,  quasi  reflexe  patra¬ 
tum  a  S.  Bernardo,  et  similia,  non  dubitat 
Amesius  «  prodigiis  et  signis  mendacibus 
Antichristi  »  adnumerare.  Interim  firmo  talo 
stat  contra  impios  IJagiomachos  Achilles 
iste :  Si  nefaria  idololatria  est,  petere  preces 
eorumdem  Sanctorum  beatorum,  quos  adhuc 
in  hac  vita  licitum  et  utile  erat  invocare  ;  id 
vel  est,  quod  nostras  necessitates  et  preces 
non  cognoscant  :  vel  quod  nolint  nobis  suc¬ 
currere  :  vel  quod  hoc  ipsum  non  possint  : 
vel  demum,  quod  injuria  fiat  Deo  et  Christo, 
dum  quis  alius  invocatur.  At  nihil  horum 
obstat,  ut  ex  objectionum  solutione  con¬ 
stabit. 

Ad  CAPUT  XX 

Argumenta  haereticorum  contra  invoca¬ 
tionem  Sanctorum,  potissimum  sunt. 

I.  —  «  Invocatio  Sanctorum  cedit  in  inju¬ 
riam  Dei ;  quia  ille  solus  invocatur  in  quem 
credimus  Rom.  x.  vers.  14., Et  quia  credere 
debemus  in  Deum  solum,  idcirco  illum  quem 
invocamus  habemus  pro  Deo  » .  Resp.  :  Neg. 
assumpt.  et  ad  probationem  dico,  illa  verba 
inepte  torqueri  contra  invocationem  Sancto¬ 
rum.  .Nam  in  hac  sententia  :  «  Quomodo 
ergo  invocabunt,  in  quem  non  credide¬ 
runt?  »  ly  ergo  significat,  hanc  sententiam 
referri,  et  inferri  ex  praecedente  sermone 
Joelis,  qui  sic  habet  :  Omnis  qui  invocaverit, 
nomen  Domini  salvus  erit.  Hic  ergo  repeten¬ 
dum  est  ly  nomen  Domini ,  hoc  modo  :  Quo- 
modo  invocabunt  nomen  Domini,  in  quem 
non  crediderunt?  q.  d.  Quomodo  invocabunt 
Dominum,  quasi  Deum  et  auctorem  salutis, 
in  quem  non  credunt?  Sic  autem  solus  Deus 


V1ND1CLE 


486 

invocatur  a  fidelibus  in  Ecclesia,  scii,  ut 
Dominus  et  auctor  salutis.  Nam  alioqui  ly 
invocari  tribuitur  etiam  hominibus  Genes. 
xlyiii.  vers.  16.  Invocetur  nomen  meum  super 
pueros  Aos,  et  nomina  Patrum  meorum.  Ose. 
vii.  v.  11.  Isa.  xxxiv.  vers.  12.  Et  hoc  modo 
Sanctos  invocamus,  non  quasi  auctores,  sed 
ut  opitulatores  et  intercessores  apud  Deum. 
Adde  quod  Exod.  xiv.  vers.  31.  (juxta  He- 
br.)  dicatur  :  Crediderunt  in  Deum ,  et  in  ser¬ 
vum  ejus  Mosen. 

II. —  Argum.  :  «  Per  invocationem  Sancto¬ 
rum  fit  injuria  Christo,  »  unico  et  soli  Me¬ 
diatori.  I  Timoth.  ii.  vers.  o.  Amesius  hac 
argumentum  verbose  extollit,  sed  ne  gry 
proficit,  cum  non  magis  per  hanc  invocatio¬ 
nem  Sanctorum  concipi  possit  injuria  Christo 
illata,  quam  per  orationes,  et  suffragia  no¬ 
strorum  amicorum  viventium.  Manet  certe 
semper  insolutum  illud  fundamentale  argu¬ 
mentum  supra  formatum  :  Viatores  pro  in¬ 
vicem  orantes  (sive  sponte  sive  rogati)  nul¬ 
lam  faciunt  injuriam  meritis  Christi  :  Ergo 
nec  preces  beatorum,  sive  rogati  et  invo¬ 
cati,  sive  sponte  eas  pro  nobis  fundant.  Huc 
etiam  pertinet  illud  ex  Colossens.  n.  vers. 
18.  vetans  religionem  Angelorum.  Ubi  bene 
Cornelius  docet  1 .  Hanc  tneresim  Simonia- 
norum  de  cultu  Angelorum  ortam  esse  a 
Philosophis  Platonicis,  qui  Deos  medios  ani¬ 
marum  purgatores  finxerunt,  teste  S.  Au- 
gust.  lib.  vin.  de  Civitate  Dei  cap.  12.  2. 
Certum  est,  eum  errorem  in  hoc  situm  esse, 
quod  dicerent :  Angelos  digniores  esse  Chri¬ 
sto,  et  prae  Christo  excellentiori  et  peculiari 
ritu  colendos,  quasi  ipsi  servatores  et  media¬ 
tores  essent.  3.  Originem  hujus  erroris  fuisse 
heeresim  Cerinthi,  qui  docebat,  Christum 
esse  purum  hominem,  non  vero  Deum.  4. 
Ex  hoc  dogmate  nonnulli,  similium  novorum 
dogmatum  studiosi  Colossis  et  Laodiceae  vi¬ 
dentur  commenti  novam  religionem  Ange¬ 
lorum.  Unde  ineptissime  iste  locus  Aposto¬ 
li,  detorquetor  contra  cultum  Sanctorum. 

III.  —  Principaliter  arguunt  :  «  Sancti 
defuncti  non  cognoscunt  viventium  preces  : 
Ergo  frustra  invocantur».  Respondeo  :  Quid¬ 
quid  sit  de  consequentia,  quam  Bellarm. 
recte  ait  posse  negari,  simpliciter  negatur 
antecedens.  Videamus  quomodo  id  firmet 
Amesius.  i.  Ait  :  «  Solus  Deus  cogno§cit 
cor  filiorum  hominum  ».  Sed  quid  hinc  fit? 
ergone  Deus  non  revelat  pleraque  cordium 
secreta  amicis  suis  in  beatitudine  con  titu- 
tis,  quibus  etiam  saepe  in  via  tam  multa  re¬ 


velavit?  2.  Ait :  Homo  mortuus  dicitur  igno¬ 
rare  filios.  Job.  xiv.  vers.  21.  Resp.  :  cum 
S.  Gregor,  in  eum  loaum,  id  intelligi,  quod 
parentes  defuncti,  naturaliter  non  cogno¬ 
scant  statum  suorum  filiorum  :  nos  vero  de 
Sanctis  agentes,  loquimur  de  cognitione  su- 
pernaturali,  quae  ipsis  non  minus,  quam 
Angelis  potest  competere,  cum  sint  in  beati¬ 
tudine  iisdem  aequales.  Lucae  xx.  vers.  36. 
Quod  ergo  beati  cognoscere  possint,  et  de 
facto  omnia  ad  suum  statum  aliquo  modo 
pertinentia  cognoscant,  apud  Catholicas  ex¬ 
tra  controversiam  est,  licet  de  modo  (uti  in 
plerisque  materiis  contingit),  Theologi  dis¬ 
sentiant.  Probabilissimum  censeo ,  Beatos 
intueri  in  Deo,  veluti  in  speculo  voluntario, 
suo  principio  et  causa  prima,  s  dtem  ea  om¬ 
nia,  quae  ad  eorum  beatitudinem,  dignita- 
t  an,  oblectationem;  curam  et  charitatem 
aliquo  modo  pertinent  :  «  Qui  enim  (inquit 
S.  Gregor,  lib.  ii.  Dialog.  cap.  3o.)  illic  om¬ 
nes  communi  charitate  Deum  conspiciunt, 
quid  est,  quod  ibi  nesciant,  ubi  scientem 
omnia  sciunt  »?  Frustra  hic  Amesius  fatiga¬ 
tur  in  referendis  nonnullis  sententiis  Scho¬ 
lasticorum,  de  modo  qui  Beati  cognoscant 
actiones  n  stras ,  et  secreta  cordium.  Sed 
vere  nec  umbram  difficultatis  profert  contra 
sententiam  paulo  ante  insinuatam  ;  proinde 
superfluum  foret  in  singu  is  sententiis  exa¬ 
minandis  hic  morari.  Quod  vero  ait :  «  Juxta 
nostram  sententiam  necesse  nos  habere  fa¬ 
teri,  invoc  itionem  Sanctorum  ignotam  fuisse 
plerisque  Patrum  ».  Resp.  negando  sim¬ 
pliciter.  Juvat  hic  adscribere  verba  nuperi 
Buccinatoris  Ang  i  :  Aiunt  ex  modernis  in¬ 
cautiores,  dicam,  an  audaciores,  plerosque 
Sanctorum,  totam  generis  humani  massam, 
confusis  Sanctissimis  cum  imperfectissimis, 
a  visione  Dei,  usque  ad  supremum  judicii 
diem  arcere  Neque  ego  ausim  refellere  in 
circumstantiis  aliquod  peccatum  :  sed  in 
substantia  dico  (extra  unum  Bernardum,  et 
si  ve  is  inter  Paties  Joannem  XXI 1.  compu¬ 
tare),  neminem  de  hoc  articulo  iquantum 
liquet  ex  eorum  scriptis,  vel  dubitanter  locu¬ 
tum  etc.  hactenus  ille  :  quod  prosequitur 
circa  singulos,  ambigua  declarando.  Sed 
forsan  hic  .lansenista  proniores  animos  apud 
Lutheranos  et  Calvinistas  inveniet. 

IV. — Argum. :  «  Deus  paratissimus  est  nos 
audire,  et  magis  nos  diligit,  quam  ullus  San¬ 
ctorum  :  Ergo  hi  frustra  invocantur.  Imo 
signum  est  diffidentiae.  »  Resp.  :  Si  hoc  ar¬ 
gumentum  vim  habet,  valebit  etiam  contra 


DE  BEAT1TUDINE. 


487 


suffragia  viventium.  Frivola  porno  evasio 
est  Amesii,  dum  ait  :  «  Hoc  esse  medium  a 
Deo  institutum,  non  illud  ».  At  hoc  non  tan¬ 
tum  est  petere  principium,  sed  etiam  admit¬ 
tere  om  ia  objecta  incommoda  in  medio  a 
Deo  instituto. 

Y. —  Argum. :  «  Quis  sit  invocandus,  Chri¬ 
stus  verbo  et  exemplo  docuit  in  oratione  do¬ 
minica  ».  Resp. :  Hoc  argument.  ejusdem  est 
farinae  cum  priori :  aut  enim  suffragia  quoque 
viventium  tollit,  aut  invocationem  Sanctorum 
non  tollit.  Cum  vero  Christus  orare  Aposto¬ 
los  docuit,  non  de  eo  qui  orandus  est,  sed 
de  iis  rebus,  qua}  uetenda?  sunt,  eos  monere 
voluit.  Satis  enim  constabat ,  Deum  esse 
orandum,  cum  auctor  donorum  q  tceritur. 

VI.  —  Arg.  :  «  Nullum  exstat  in  Scriptura 
mandatum,  vel  exemplum,  vel  promissio  : 
Ego  Sancti  non  sunt  invocandi  ».  Respon¬ 
deo  :  Dissimulata  sequela?  debilitate.  Nego 
anteced.  quod  satis  re  Teli' tu  r  vel  ex  solo 
cap.  ult.  Jeb.  Ite ,  inquit  Deus,  ad  servum 
meum  Job  (en  mandatum  !),  et  orabit  pro  vo¬ 
bis  (en  exemplum!),  et  ego  suscipiam  faciem 
ejus ,  ut  non  imputetur  stultitia  vobis  (en  pro¬ 
missio!)  Sed  replicat  Amesius,  et  ait  :  «  Job 
vivus  et  praesens  rogandus  fuit,  ut  oraret  pro 
fratribus  :  Ergo  Sancti  mortui,  absentes  invo¬ 
cari  debent,  cum  adorat  one  religiosa.  Nulla 
calx  in  hac  arena  •>.  Imo  calcis  et  glutinis 
tenacissimi  hic  plurimum  est.  Si  enim  mor¬ 
tales,  ipsimet  adhuc  miseri,  et  de  se  solli¬ 
citi,  pro  suffragiis  precum,  uti  iter  a  nobis 
rogantur;  quanto  magis  Beati,  de  se  suoque 
statu  securi,  longe  majoris  ac  prsestantioris 


in  nos  charitatis,  ac  intnntionaliter  nobis 
sufficientissime  praesentes,  fructuose  a  nobis 
implorantur?  Quae  deinceps  usque  ad  finem 
Amesius  profert,  scurriles  blasphemhc  et 
protrita;  nuga?  sunt,  plebeio  rabula?,  quam 
disputatori  erudito  conveaientiores,  et  ulio- 
quin  passim  obvia;. 

Gerhardus  disp.  17.  a  th.  23.  usque  ad 
82.  multa  cong  rit,  sed  pleraque  levioris 
sunt  momenti,  et  hactenus  soluti. 

Th.  2o.  sic  arguit:  «  Juxta  Bellarm.  sacri¬ 
ficium  est  actus  externus  soli  Deo  debitus; 
Sed  religiosa  invocatio  Sanctorum  est  spe¬ 
cies  sacrificii,  scii,  sacrificium  internum  ac 
spirituale  :  Ergo  si  sacrificium  soli  Deo  de¬ 
betur,  utique  etiam  actus  sacrificii  interni  et 
spiritualis  ».  Virilenc,  Titi,  an  puerile  hoc 
argumentum  est?  Sane  minor  non  tam  falsi— 
tate,  quam  fatuitate  laborat.  Quis  enim  sani 
cerebri  putat  se  sacrificare,  cum  alterius  pre¬ 
ces  aut  suffragia  flagitat? 

Sequuntur  deinceps  th.  38.  40.  41.  et 
seqq.  argumenta  non  tam  puerilia  quam  sti- 
pitea,  quibus  referendis  et  lefellendis  piget 
pudetque  immorari,  bonasque  chartas  inqui¬ 
nare.  Qualia  enim  monstra  argutationum 
sunt  i  st  i  :  «  Sancti  non  sunt  omnipraesentes, 
omnipotentes  etc.  Er  o  non  sunt  invocandi 
etc.  »  Item  th.  08.  «  Si  Sancti  sunt  praesentes 
quoad  exauditionem,  utique  etiam  quoad 
locum.  Qui  enim  religiose  invocatur,  et  pre¬ 
ces  piorum  in  omni  loco  audit,  illum  non 
solum  quoad  exauditionem,  sed  etiam  quoad 
locum  praesentem  esse  oportet  :>, 


■■  r  ■  -  -  t 


* 

. 

. 


VINDICIAE! 

PRO  LIBRO  SECUNDO 

DE  R  E  L  I  Q_U  I  I  S 

ET  IMAGINIBUS  SANCTORUM. 


Ad  CAPUT  I. 

Reliquiarum  nomine,  quas  religiose  colen¬ 
das  statuimus,  intelliguntur  Sanctorum  cor¬ 
pora  ;  quaelibet  etiam  eorum  particulae,  ossa, 
capilli,  cineres,  vestes  quoque  et  alia  quibus 
usi  sunt ;  item  vela,  panni  etc.  quae  ad  eo¬ 
rum  ossa  vel  corpora  admoventur.  Amesius 
hic  plane  ridiculus  est,  cum  in  limine  queri¬ 
tur,  Bellarminum  «  non  ostendisse,  quid  in- 
telligat  pev  reliquias  »?  (Quis  vero  est  inter 
Lutheranos  et  Calvinistas,  qui  vel  extremis 
labris  controversias  degustavit,  et  hoc  igno¬ 
ret?)  u  nec  definivisse  cultum,  quem  illis 
deferri  velit  »  (sed  et  hoc  jam  constat,  et 
passim  vel  supponitur,  vel  exponitur,  nempe 
quod  non  sit  cultus  latriae,  sed  duliae  respe- 
ctivae  et  impropriae),  «  nec  statum  ullum 
controversiae  proponere  ».  At  quis  nescit 
eum  esse  :  An  licitum,  honestum,  sanctum 
sit  venerari  reliquias?  (ut  Catholici  omnes 
non  tam  verbo,  quam  ipso  opere  hactenus 
affirmarunt;)  an  vero  eas  cum  Judaeis,  Tur¬ 
eis,  Paganis  spernere,  exeerari,  exurere,  et 
in  flumen  abjicere  ?  (uti  Calvini  soboles  prae¬ 
sertim  in  Gallia  gnaviter  praestitit) ,  quam¬ 
quam  antiquioribus  istis  Hagiomachis,  h.  e. 
Gallicis  Hugonotis,  modestior  videri  vult  A- 
mesius,  cum  ait  :  «  Nos  quamvis  Sanctorum 
corpora  et  adjuncta,  qua  talia  sunt,  honeste 
tractanda  esse  fateamur,  religiosum  tamen 
cultum  ipsis  deberi  pernegamus  ».  Yerum  si 
per  religiosum  cultum,  more  suo,  intelligit 
divinum,  nos  hunc  reliquiis  non  exhibemus, 
sed  prohibemus: si  civilem;  quis,  quaeso,  ille 
est,  nisi  sepultura,  quae  etiam  cuivis  de  faece 
popelli  conceditur?  Verba  ergo  dat  Amesius. 


Ad  CAPUT  III. 

Catholicam  sententiam  de  veneratione  re¬ 
liquiarum  Bellarminus  firmat. 

I.  —  Quia  Moses  ossa  Josephi  transtulit 
in  terram  promissionis  Exod.  xm.  vers.  19. 
Deus  ipse  corpus  Mosis  honoravit,  dum  illud 
propriis  manibus  sepelivit  Deuter.  ult.  Ex 
tactu  quoque  Elizaei  mortuus  quidam  ad  vi¬ 
tam  revocatus  fuit  IY  Reg.  xm.  vers,  21.  Jo- 
sias  ossa  Prophetae  jussit  asservari  IV  Reg. 
xxiii.  v.  18.  Sepulcrum  Christi  gloriosum 
futurum  praedicitur  lsai.  xi.  vers.  10.  Hae- 
morrhoissa  fimbriam  vestis  Christi  fideliter 
tetigit,  et  sanata  est  Matth.  ix.  vers.  22.  Cer- 
tatim  currebant  homines  ad  umbram  Petri 
attingendam  Act.  v.  vers.  15.  Sudaria  quo¬ 
que  et  semicinctia  Pauli  deferebantur  ad 
aegrotos  Actor,  xix.  vers.  12.  Amesius  1.  : 
«  In  omnibus  istis  exemplis  nulla  vel  mentio, 
vel  vestigium  adorationis  Religiosae  :  nihil 
ergo  concluditur  ».  Sed  profecto  impietate 
excaecatum  esse  oportet  euin,  qui  non  videt 
hic  plusquam  humanum  cultum  reliquis  ex¬ 
hiberi  solitum.  2.  Ait  :  «  Haec  exempla  fue¬ 
runt  extraordinaria  respectu  personarum,  et 
singularia,  quoad  temporum,  locorum,  et 
causarum  rationem  :  ab  iis  igitur  ad  ordina¬ 
riam  observationem,  non  sequitur  argumen¬ 
tatio  ».  Sed  si  haec  veneratio  (ut  cum  suo 
Calvino  contendunt  Hagiomachi)  et  fides,  est 
superstitiosa,  quomodo  potuit  a  Deo  extra 
ordinem  miraculis  comprobari?  Mira  profe¬ 
cto  vel  vsecordia  vel  impietas  est  adversa¬ 
riorum,  cum  negare  nequeant,  Christi  et 
Apostolorum  virtute,  miracula  apud  reliquias 
patrata  :  dicere  tamen,  ea  miracula  plurima 


490 


VINDICIAE 


et  maxima,  quae  deinceps  ad  Reliquias  San¬ 
ctorum  contigere,  daemoni  esse adscrihenda. 
Sequuntur  nempe  magistrum  suum  Calvi¬ 
num,  qui  fidelis  fmmi.ia)  (Haeinorrhoissae) 
religionem  criminari,  et  t  un  dubitationis 
alicujus  in  fide,  tum  supeistitionis,  in  tacta 
fimbria  vestis  Christi,  insimulare,  ipsumq  e 
adeo  Christum  haud  obscure  in  societatem 
sceleris  vocare  ausus  est.  quod  se  ruditati 
illius  accommodarit,  cujus  superstitionem 
tanti  miraculi  patratione  approbavit. 

II.  —  Probat  Bellarm.  assertionem  Catho¬ 
licam  ex  concidiis  Gangrensi,  Carthag.  V, 
Bracarens.  III.  Epaun..  Nicseno  II  generali» 
Mogunt.,  etc.  III.  Ex  SS.  Athauas.,  Euscb., 
Basii.  M.,  Greg.,  Nysse.,  Nazinnz.,  Emiss., 
Cyrill.,  Christ.,  Theodoret.,  Amb  os.,  Hier., 
Angust.,  etc.  IV.  Ex  miraculis  factis  ad  Reli¬ 
quias,  ut  testantur  plerique  ex  praece  Id.  Pa¬ 
tribus.  V.  Ex  miracu  i=,  qua?  ia  ipsis  Sancto¬ 
rum  corporibus  cernuntur.  VI.  Ex  inven¬ 
tione,  et  revelatione  divinitus  facta.  VII.  Ex 
translatione  reliquiarum  honoris  gratia  ab 
antiquis  celebrari  solita.  VIII.  Ex  eo  quod 
reliquiae  sub  altari  reconduntur.  IX.  Ex  usu 
cereorum  et  lampadum,  quibus  honoraban¬ 
tur  etiam  olim  Sanctorum  reliquiae  jam 
Consta,  tini  M.  aevo.  X.  Den  que  probat  ra¬ 
tione  deducta  tum  ab  utili,  quam  urget  S. 
Chrys.  lib.  deS.  BabylaM.  Tum  ab  honesto. 
1.  Quia  corpora  Sanet  irum  fuerunt  organa 
animarum  ad  omne  opus  bonum.  2.  Instru¬ 
menta  Dei  ml  patranda  miracula.  3.  Sunt 
pignora  patronorum.  4.  Exuviae  ollarissimo¬ 
rum.  5.  Trophaea  triumphantium.  6.  Desig¬ 
nata  sunt  ad  gloriam  incredibilem.  Ad  haec 
omnia  et  singula  Amesius  nil  r  posuit,  nisi 
sarcasmos  et  scommata,  qualia  quivis  paga¬ 
nus,  aut  atheus  scurra  in  pietatem  Christia¬ 
nam  jacere  potest  :  proinde  indigna  sunt 
recitatione,  aut  responso. 

Ad  CAPUT  IV. 

Contra  reliquiarum  venerationem  objiciunt 
haeretici  1  «  Deus  abscondebat  corpus  Moy¬ 
sis,  ne  Judaei  illud  adorarent:  Ergo  neque 
Christiani  jam  debent  asservare  reliquias 
Sanctorum,  ne  idololatriae  occasionem  ha¬ 
beant.  »  Itesp.:  Consequentia  plane  nulla  est : 
imo  si  sibi  constare  velit  Amesius,  ita  ar¬ 
guens,  deberet  dicere  :  reliquias  Sanctorum 
in  pulverem  redactas  in  profluentem  esse 
abjiciendas  :  Certe  enim,  si  honeste  tra¬ 
ctantur  (ut  Ames,  supra  requirit) ,  occa¬ 


sionem  dant  idololatriae.  Optima  proinde 
est  responsio  Bellarmini,  populum  Judaicum 
tunc  fuisse  valde  ad  idololatriam  pronum, 
ideoque  subtractum  a  Deo  corpus  Moysis,  ne 
scandalum  inde  acciperet.  Post  captivitatem 
vero  illustrasse  Deum  sepulcra  Isaiae,  Je:e- 
miae,  Ezechielis  etc.  Prophetarum,  gratum- 
que  habuisse  eorum  cultum,  qui  oesibus  il¬ 
lorum  exhibebatur.  Inter  Christianos  vero 
mimquam  auditum,  reliquiis  divinos  honores 
delatos,  et  si  qui  essent  tam  rudes,  facile 
docerentur  a  Pastoribus.  Amesius  pro  op¬ 
posito  inepte  allegat  Azorium,  cum  ille  nihil 
aliud  dicat,  quam  quod  nos,  scilicet  :  «  Si 
rudis  ct  ignara  p’ebs  occasionem  arripiat 
superstitionis,  informari  debet  ».  Quid  vero 
aliud  Bellarminus  ? 

II.  —  0  bj-ic.  «Neminem  novimus  secundum 
carnem,  ne  Christum  quidem  II  Corintb.  v. 
vers.  16.  »  At  quomodo  hinc  infertur  con¬ 
clusio  Puritanica  ?  Sane  nihil  in  his  verbis 
apparet  directe  et  aperte  repugnans  reii- 

'  quiarum  cultui ;  quonam  enim  ratiocinio  ex¬ 
sculpitur  ?  Est  nimirum  hoc  argumentum 
ipsa  sua  canitie  venerabile  1  Mutuavere  enim 
illud  novelli  Hagiomachi  a  priscis  Iconoma- 
chis,  q  abusa  synodo  VII.  ex  communi  Pa¬ 
trum  sensu  optime  responsum  est,  aliud 
Apostolum  non  velle,  quam  :  Si  novimus 
aliquando  Christum  passibilem  et  mortalem, 
jam  non  novimus  nisi  impassibilem  et  im- 
mortalitem.  Videatur  Cornelius  a  Lapide  in 
cum  locum  Apostoli  vers.  14.  ubi  bene  ob¬ 
servandum  monet,  quomodo  haeretici  SS. 
Scripturam,  veluti  nasum  cereum  ad  sua 
deliria  sive  flectant,  sive  torqueant.  Sane  (X 
interpretatione  Lutherano-Calvinislica  aperte 
♦  sequeretur,  nos  debere  oblivisci  carnis,  pas¬ 
sionis,  et  mortis  Christi,  ejusque  esse  irn- 
memores ,  adeoque  ingratos;  cujus  con¬ 
trarium  desiderasse  Christum  constat,  cum 
in  memoiiam  passionis  S.  Eucharistiam  in¬ 
stituit. 

III.  —  Objic.  «  Coloss.  tt.  vers.  23.  Dam¬ 
natur  omnis  cultus  arbitrarius,  id  est,  a 
Chi  isto  non  institutus.  Talis  autem  est  etc. 
Ergo.  »  llesp.  :  Major  e.-t  omnino  falsa.  Sed 
ea  dissimulata,  minorem  esse  impudens  man* 
dacirm  patet  ex  primo  nostro  argumento. 

IV.  —  Obj  e.  «  Desiderium  reliquiarum 
est  mater  idololatriae,  sicut  experientia  te¬ 
statur.  ))  Resp. :  Hanc  rancidam  calumniam 
a  Vigilantio,  ct  paganis  Idololatris  jam  olim 
Christianis  impactam,  profligavere  S.  Hie¬ 
ronymus,  aliique  Patres. 


DE  RELIQUIIS. 


491 


V.  —  Objic.  «  Maxima  pars  reliquiarum 
supposititia  est,  et  saepe  accidit,  ut  pro  re¬ 
liquiis  Sanctorum,  ossa  latronum,  vel  etiam 
canum  et  asinorum  adorentur.  »  Respon.  : 
Etiam  hoc  est  obesum  mendacium,  et  Puri- 
tanis  digna  calumnia,  praesertim  si  sermo  sit 
de  reliquiis  publica  Episcoporum  auctori¬ 
tate  propositis,  juxta  concilii  Tridentini  de¬ 
cretum  sess.  25.  Sed  jam  Amesio  dimisso, 
discutiendae 

§.  UNICO. 

Objectiones  Gerhardi. 

Gerhardus  disp.  17.  th.  84.  Bellarmino 
opponit  ex  ipso  Bellarmino  lib.  de  reliq.  et 
imag.  cap.  1.  §.  2.  recte  docente;  Vigilan¬ 
tium  jam  oliin  cultui  reliquiarum  contra¬ 
dixisse.  «  De  eo  vero  sic  disserere  Erasmum 
in  argumento  epist.  Hieron.  contra  Vigilan¬ 
tium.  Utinam  Hieronymus  argumentis  (lum- 
taxat  contra  Vigilantium  egisset,  et  a  con¬ 
viciis  temperasset.  »  Sed  quid  hinc  contra 
Sanctorum  reliquias,  vel  contra  Bellarmi- 
num  ?  Erasmus  litterator  nolens  semper  sa- 
pere  ad  sobrietatem,  meruit  a  Catholicis 
accenseri  Semichristianis,  quem  et  ipse 
Lutherus  aOeov,  Epicurseum  etc.  appellavit 
th.  87.  ait :  «  Si  Deus  occultum  voluit  Mosis 
corpus,  quod  miraculosa  Dei  operatione 
splendorem  vultus  etiam  post  mortem  reti¬ 
nebat,  consequens  est,  religiosum  cultum 
corporibus  et  ossibus  Sanctorum  delatum, 
non  esse  Deo  gratum,  et  acceptum.  Sed  ve¬ 
rum  prius  :  Ergo  et  posterius.  Connexio 
probatur  :  Quia  si  Deus  eo  fine  in  corpore 
Mosis  splendorem  vultus  miraculose  conser- 
vasset,  ut  religioso  cultu  afficeretur,  utique 
sepulcrum  Mosis  manifestasset,  cujus  con¬ 
trarium  diserte  in  Scriptura  asserit  Deus, 
Deuteronom.  xxxiv.  vers.  6.  »Resp.:  Negatur 
connexio  majoris,  quam  male  probat  Ger¬ 
hardus  :  Si  enim  posita  sua  hypothesi  in 
probatione  majoris,  subsumat  (uti  facere 
debebat,  sed  callide  omisit).  «Atqui  Deus  eo 
fine  splendorem  in  corpore  Mosis  servavit 
miraculose,  ut  religioso  cultu  afficeretur», 
manifeste  patet  falsitas.  Neque  enim  vel  nos 
Catholici,  vel  Luth  erani  et  Calvinistae  hoc 
asserimus. 

Porro  decumana  et  patens  calumnia  est, 
quamth.  89.  adeo  audacter  profert  :  «  Pra. 
xis  »,  inquit,  «  testatur,  in  Papatu  divinos 
honores  a  rudi  plebecula  reliquiis  Sanctorum 


deferri  » .  Sane  omnis  apud  nos  etiam  rudis¬ 
sima  plebecula,  si  de  hoc  asserto  interroga¬ 
retur,  uno  ore  clamaret  :  Esse  impudens 
mandacium. 

Th.  93.  fabricat  subtile  argumentum  : 
«  Reliquise  Sanctorum  ex  hypothesi  Bel- 
larm.  sunt  dumtaxat  defunctorum,  quia  ut 
Sanctis  viventibus  non  competit  religiosae 
invocationis  cultus  ;  ita  quoque  viventium 
Sanctorum  vestibus  non  competit  religiosus 
cultus.  Ergo  quando  Bellarmin.  ex  Haemor- 
rhoissae  exemplo  argumentatur,  tum  a  non 
religiosis  ad  religiosas  argumentatur.  Ecquis 
enim  vestem  Christi,  quatenus  eam  vivus 
induit,  reliquiis  proprie  dictis  annumerare 
velit?»  Resp.  :  Hoc  argumentum  forte  a 
pueris  grammaticis  prolatum  tolerabile  es¬ 
set;  sed  ut  a  Theologo  proponatur,  vix 
potest  tolerari,  nisi  forte  charitas,  quae  om¬ 
nibus  omnia  fit,  ita  suadeat.  Quis  vero  ne¬ 
sciat,  usu  communi  Catholicorum,  omnia 
illa  nomine  reliquiarum  venire,  quae  quo¬ 
quo  modo,  sive  in  vita,  sive  in  morte  ha¬ 
buere  peculiarem  cum  Sancto  connexionem? 
De  usu  vero  illius  ultra  tricari,  est  pueriliter 
tricari. 

Th.  85.  et  86.  carpit  dictum  Bellarmini 
(Haemorrhoissam  Christi  fimbriam  fideliter 
tetigisse)  :  «  At  »,  inquit,  «  fiduciam  illam 
suam  non  in  fimbriam,  sed  in  Christum  col¬ 
locavit.  Fimbria  igitur  non  sanavit  :  Sym¬ 
bolum  autem  miraculosa:  sanationis  non 
debet  religiose  coli;  alias  Israelitse  virgae 
Mosis,  et  Elisaeus  pallio  Eliae  religiosum 
cultum  detulissent.  !  ellarm.  ipse  agnoscit, 
Ezecbiam  recte  fecisse  confringendo  ser¬ 
pentem  seneum,  cum  eidem  Israelitae  tam¬ 
quam  Deo  sacrificarent  ,  qui  tamen  olim 
fuerat  miraculosufn  sanationis  symbolum.  In- 
veitimus  proinde  Bellarmini  argumentum  : 
Ha:morrhoissa  tidc  tangens  fimbriam  Christi, 
miraculosam  sanationem  impetravit;  nec 
tamen  ideo  Apostoli  fimbriam  Christi  reli¬ 
gioso  cultu  fuere  prosecuti,  sed  Christum 
miraculi  auctorem  unice  celebrarunt,  et  di¬ 
vinum  honorem  ipsi  soli  dederunt  :  Ergo  ex 
tactu  fimbriae  non  probatur  religiosus  cul¬ 
tus.  »  Respon.  I. :  Nec  Catholici  magis  fidu¬ 
ciam  in  reliquiis  Sanctorum,  quam  Haemor- 
rhoissa  in  fimbria  collocant,  sed  potius  in 
Sanctorum  Rege,  qui  in  suis  Sanctis,  eurum¬ 
que  etiam  umbris  vult  honorari.  2.  Cultus 
respectivus  debetur  reliquiis,  et  debebatur 
olim  virgee  Moysis,  et  pallio  Eliae  :  Nec  a 
quoquam  fideli  dubitari  potest,  cum  majori 


492 


VINDICLE 


veneratione  haec  fuisse  servata,  quam  ullius 
regis  purpuram  etc.  lderaque  sine  dubio  de 
Apostolis  tenendum;  cujus  oppositum  Ger- 
hardus  tantum  ex  illa  sua  decantatissima 
naenia  sibi  persuadet,  nempe  :  In  Evangelio 
scripto  expressum  non  legitur.  At  in  Evan¬ 
gelio  legitur  Christus  dixisse  Apostolis  : 
Numquid  et  vos  sine  intellectu  estis  ? 

Ad  CAPUT  V.  • 

Super  nominibus  «  imaginis  et  idoli  »  A- 
mesius  sententiam  suam  ita  declarat  :  «  No¬ 
stra  sententia  est »,  inquit,  «  multa  idola  non 
posse  vocari  imagines;  et  vicissim  multas 
esse  imagines,  quas  non  recte  (ex  usu  recepto) 
vocarentur  idola  :  sed  tamen  omnem  ima¬ 
ginem,  quae  religiose  colitur,  vel  quod  nu¬ 
men  aliquod  repraesentat,  cultu  et  honore 
per  illam  afficiendum,  idolum  recte  vocatur- 
Bellarminus  contra  statuit  :  »  Inter  ima¬ 
ginem,  et  idolum  hoc  interesse,  quod  imago 
est  vera  rei  similitudo  :  idolum  autem  est 
falsa  similitudo,  id  est,  repraesentat  id  quod 
revera  non  est.  Haec  Bellarmini  assertio  est 
omnino  catholica  et  verissima;  scilicet  S. 
Scripturam  numquam  tribuere  nomen  idoli, 
ulli  verae  imagini,  vel  similitudini  rei  verae. 
Licet  vero  Amesius  multa  opponat,  nec  uni¬ 
cam  tamen  instantiam  vel  exemplum,  quod 
ad  rem  faciat,  profert.  Nam  quod  «  ethnici 
imagines  aliquas  rerum  verarum  coluerint, 
quae  tamen  merito  vocarentur  idola  »  ;  ve¬ 
rissimum  quidem  est,  sed  assertionem  no¬ 
stram  nihil  infringit  :  nam  Gentiles  idolo¬ 
latrae  ,  tales  rerum  verarum  similitudines 
adhibebant  ad  divinitatem  falsorum  numi¬ 
num  repraesentandam,  ideoque  vere  et  me¬ 
rito  dicuntur  idola.  Idemque  est  de  statuis 
vel  idolis,  quae  Rachel  furata  est  Patri  suo 
etc.  Porro  Cherubini  alati  in  arca  foedetis 
repraesentabant  analogice  celeritatem  an¬ 
gelicam,  adeoque  nullatenus  idola  dicuntur. 
Est  tamen  hic  notandum,  quod  Amesius  hic 
cautior  majoribus  suis,  non  ausus  sit  ultra 
tueri,  quod  nulla  sit  differentia  inter  idolum 
et  imaginem. 

Probatur  autem  absolute  Catholica  as¬ 
sertio.  Tum  quia  S.  Scripturae,  idola  ordi¬ 
narie  vocant,  vana,  falsa,  mendacia,  ima¬ 
gines  falsas  Habac.  it.  v.  18.  quae  est  ipsissi¬ 
ma  idoli  definitio  :  Tum  ex  1  Corinth.  vm. 
vers.  4.  Scimus  quia  nihil  est  idolum  in 
mundo;  quia  scii,  quamvis  sit  aliquid  mate¬ 
rialiter,  tamen  nihil  ,est  formaliter  :  Tum 


quia  S.  Hieronym.  passim  confert  hresesae 
cum  idolis  :  Tum  denique  quia  etooXov  est 
diminutivum  ab  etoo;  forma,  et  significat 
quasi  umbras  inanes.  Cum  ergo  nomen  idoli 
propria  et  primaria  significatione  designet 
imaginem  inanem,  inde  SS.  Scriptores  et 
Ecclesiastici  Doctores  vocarunt  idola  statuas 
deorum,  licet  solidae  sint  quoad  materiam, 
quia  inanes  sunt  quoad  formam. 

Jam  vero  non  tantum  communem  anti¬ 
quorum  Calvinistarum,  sed  etiam  Amesii  as¬ 
sertionem,  falsam  esse,  efficaciter  probatur 
exeo,  quod  Coloss.  i.  v.  15.  FiliusDei  dicitur: 
Imago  Dei  invisibilis.  Atqui  Filius  Dei,  seu 
Verbum  repraesentat  Patrem,  estque  imago 
quae  religiose  colitur  :  Ergo  Verbum  Dei, 
(juxta  Iconomachos)  est  idolum  :  conse¬ 
quenter  Christiani  omnes  qui  contra  Arianos 
et  Alogianos  profitentur  consubstantialitatem 
Verbi,  sunt  idololatrae ;  cum  adoratio  idoli 
sit  idololatria.  Hoc  bene  observandum  con¬ 
tra  nefariam  impietatem  Calvinistarum,  e 
quibus  Dan.  Chamierius  (ut  refert  Gualterius 
in  saecul.  I.  Verit.  IV.  §  9.)  in  Collatione 
Alanensi  anno  1601.  habita,  praedicto  argu¬ 
mento  ad  eas  angustias  redactus  est,  ut 
nullum  aliud  responsum  dare  potuerit,  nisi, 
apertam  Iconomachire  cum  Arianismo  con¬ 
sociationem  :  «  Identidem  enim  ille  coram 
300.  utriusque  Religionis  auditoribus  repetiit, 
imo  propria  manu  subscripsit  hanc  proposi¬ 
tionem  »>  :  Dei  Filius  non  nisi  metaphorice 
est  Verbum,  aut  imago  Patris :  «  qua  ra¬ 
tione  sine  dubio  inter  creaturas  reponitur. 
Hinc  et  mordicus  semper  cum  Calvino  et 
Beza  asseruit,  in  tribus  personis  essentiam 
divinam  esse  vere  et  realiter  distinctam  » . 
Huc  nimirum  tendit  illa  lis  de  nomine  idoli 
et  imaginis,  ut  dubitare  non  liceat,  Calvi- 
nistas  reipsa  cum  Judicis,  Saracenis  et  Aria- 
nis  sentire,  adeoque  Bellarminum  initio  se¬ 
quentis  cap.  recte  asserere  :  Auctores  Ico- 
nomachise  fuisse  omnes,  aut  Judaeos,  aut 
.Mahumetanos ,  aut  Magos ,  aut  haereticos 
manifestos. 

Quod  denique  de  nomine  simulacri  contra 
Bellarm.  disputat  Amesius,  nihil  ad  rem 
facit.  Bellarmini  assertum  est  ut  sequitur  : 
Nomen  simulacri  est  quidem  paulo  com¬ 
munius,  nam  Lactantius  vocat  hominem 
Dei  simulacrum ;  et  quia  simulacrum  dicitur 
a  similitudine ,  omnis  vera  imago  dici  potest 
simulacrum.  Verius  tamen  est,  simulacrum 
dici  a  simulando,  non  a  similitudine  :  nam 
in  Scripturis  simulacra  ubique  ponuntur  pro 


DE  RELIQUIIS. 


493 


idolis  Act.  xv.  vers.  20.  Psal.  cxm.  vers.  12. 

I  Joan.  ult.  vers.  21.  etc.,  ubi  in  Graeco  di¬ 
cuntur  siStoXa.  Hanc  posteriorem  partem 
impugnat  Amesius  ex  priori,  quod  quam 
insulsum  sit,  per  se  patet. 

Ad  CAPUT  VII. 

Quantum  olim  Judaei  fuerunt  ad  idolola¬ 
triam  propensi,  tantum  sunt  jam  post  Christi 
adventum  contra  imagines  scrupulosi,  ad  su¬ 
perstitionem  usque  :  Unde  aiunt,  jure  divino 
prohibitas  esse  quaslibet  imagines.  Eos  se¬ 
quuntur  Wicleffistee  Qui  omnes  se  fundant 
in  illo  Ex.  xx.  v.  4.  Non  facies  tibi  sculptile, 
aut  omnem  similitudinem.  Sed  hic  proculdubio 
•manifestus  est  error  :  Quia  illo  praecepto  pri¬ 
mo  prohibetur  actus  idololatriae  tam  internus 
per  illa  verba  :  Non  habebis  Deos  alienos; 
quam  externus,  per  illa  alia  :  Non  facies  tibi 
sculptile: Ergo  non  prohibetur  omnis  imago, 
sed  solum  ea  quae  estidolum.  2.  Quia  si  pro¬ 
hiberetur  omnis  imago ,  illud  praeceptum 
esset  undecimum,  cum  tamen  juxta  Exod. 
xxxiv.  vers.  28.  Deuter.  iv.  vers.  13.  ix. 
vers.  10.  non  sint  nisi  decem  praecepta;  si¬ 
quidem  supponatur,  duo  ultima  de  concupi- 
centia  distingui.  Si  autem  haec  duo  dicantur 
esse  unicum  (uti  Philo,  Orig.,  S.  Ambros. 
volunt),  tunc  illa  omnia  verba  erunt  unum 
praeceptum  [Non  facies  tibi  sculptile,  non  ado¬ 
rabis  ea,  et  non  coles).  Sed  facere  imagines, 
est  aliud,  quam  eas  adorare,  ut  per  se  patet : 
Ergo  unum  tantum  horum  est  prohibitum, 
alioquin  essent  undecim  praecepta;  At  cer¬ 
tum  est  prohiberi  cultum  :  ergo  non  prohi¬ 
betur  fabricatio  perse,  sed  tantum  in  ordine 
ad  cultum.  Et  certe  in  ipsa  S.  Scriptura  le¬ 
guntur  imagines  factae  jussu  Dei.  Exod.  xxv. 
vers.  18.  duo  Cherubim.  Num.  xxi.  vers.  8. 
serpens  aeneus.  III  Reg.  vi.  v.  23.  eteap.  vii# 
vers.  36.  Cherubim,  boves,  leones  et  alia. 
Falsum  autem  est,  Deum  in  hoc  posse  dis¬ 
pensare,  si  hic  cultus  imaginum  est  ejusdem 
malitiae  cum  idololatria. 

Confirmatur  ulterius  :  Tum  quia  ars  pin¬ 
gendi  et  sculpendi  bona  est,  et  a  Deo. 
Exod.  xxxi.  v.  3.  et  xxxv.  vers.  31.  Tum 
quia  Deus  primus  auctor  est  omnium  ima¬ 
ginum  naturalium  et  artificialium  :  nam  ge¬ 
nuit  Filium  ad  imaginem  suam,  et  formavit 
hominem  ad  imaginem  suam  :  Tum  quia 
imago  est  secundum  naturam,  et  necessaria : 
nam  omnia  naturalia  producunt  sibi  simile: 
homo  quidquid  cognoscit,  per  imagines  cog¬ 


noscit  :  Umbra  imago  est  corporis  :  vestes 
imagines  sunt  eorum  membrorum  quae  te¬ 
gunt  etc.  Tum  denique  quia  Judaei  tempore 
Christi  habebant  imaginem  Caesaris  in  num¬ 
mis  Matth.  xxii.  vers.  20.  et  nunc  etiam 
retinent  in  pecuniis  etc. 

Ad  CAPUT  VIII. 

Imagines  Deum  repraesentantes  vetitas  esse 
contendunt  Calvinistae.  1.  Ait  Calvinus,  «ne¬ 
fas  esse,  Deo  invisibili  et  incorporeo  facere 
imaginem  visibilem.  2.  Imagines  Christi  et 
Sanctorum  non  esse  prohibitas  simpliciter, 
sed  non  debere  poni  in  templis.  3.  Historias 
depictas  habere  aliquem  usum  ad  instru¬ 
endum  :  imagines  autem  solas  Christi  et 
Sanctorum  sine  ulla  notatione  rerum  gesta¬ 
rum,  nullum  habere  usum,  nisi  ad  oblectan¬ 
dum,  ideoque  frustra  fieri.  »  Amesius  hic 
more  suo  enervat,  hoc  est,  truncat  Bcllar- 
minum,  omittendo,  qua)  valde  refert  scire. 
Ait  enim  Bellarminus  :  H«ec  opinio  Calvini, 
est  etiam  aliquorum  Catholicorum,  Abulen- 
sis,  Durandi  et  Perezii,  qui  putant,  id  ab 
Ecclesia  tolerari,  sed  non  probari.  Tria  igi¬ 
tur  pronuntiat  Bellarmin.  1.  Non  esse  tam 
certum  in  Ecclesia,  an  sint  facienda)  imagi¬ 
nes  Dei,  quam  Christi  et  Sanctorum  :  hoc 
posterius  enim  confitentur  omnes  Catholici, 
et  ad  fidem  pertinet.  2.  Miram  esse  Calvini 
fraudem  et  astutiam,  qui  posteaquam  pro¬ 
bavit,  non  esse  faciendas  imagines  Dei,  ita 
digreditur  ad  amplificationes,  et  triumphum 
canit,  aesi  probasset,  non  licere  colere,  vel 
facere  ullam  imaginem.  3.  Licere  etiam  pin¬ 
gere  imaginem  Dei  Patris  in  forma  hominis 
senis,  et  Spiritus  S.  in  forma  columbae. 
Amesius  hic  quoque  fraudis  magistri  sui 
complex  est,  dum  omnibus  aliis  dissimulatis 
de  Christi  et  Sanctorum  imaginibus,  solum 
disputat  contra  imagines  Dei,  ita  tamen  ut 
de  canteris  imaginibus  videatur  idem  velle 
intelligi. 

Sed  probatur  assertio  Catholica  I.  Quia 
Angeli  sunt  incorporei,  et  tamen  depicti  ac 
sculpti  sunt  in  Yet.  Test.  Ergo  et  Deus. 
Amesius  negat  sequelam  :  «  Eo  quod  Deus 
sit  infinilus  et  reverentia)  tanta),  ut  quod  li¬ 
cet  circa  creaturas  tentare,  circa  ipsum  non 
liceat  sine  ejus  mandato  ».  Resp.  :  Ha;c  dis- 
paritas  nihil  facit  ad  rem. Tam  parum  enim 
potest  spiritualis  natura  per  picturam  sensi¬ 
bilem  repra)sentari,  quam  Dei  infinitudo  : 
Et  cum  reverentia  erga  Deum  non  obstet, 


494 


VINDICLE 


quo  minus  eum  in  intellectu  nostro  per 
aenigma  rei  creatae  qualitercumque  reprae¬ 
sentemus;  cur  nonliceret  eumdem  coloribus, 
aut  aliis  rebus  sensibilibus  proponere,  eo 
modo  quose  ipse  voluit  repraesentare  Isai.  vi. 
vers.  2.  Matlh.  m.  vers.  16.  etc. 

II.  —  Probatur  :  Deus  visus  est  corporea 
specie  Genes,  m.  v.  8.  et  xxvm.  v.  13. 
Exod.  xxxiii.  vers.  23.  Isa.  vi.  v.  l.III  Reg. 
ult.  vers.  19.  Amos  ix.  v.  1.  Daniel.  vii. 
vers.  9.  Spiritus  S.  quoque  apparuit  in 
forma  columbae  Matth.  m.  vers.  16.  Quid 
ergo  prohibet  sic  pingi  ?  Amesius  1.  «  negat 
Deum  locis,  cit.  visum  specie  corporea  ». 
Sed  negat  aperta  verba  Scripturae,  et  trica¬ 
tur  in  re  per  se  aperta,  quod  scii.  Deus  per 
nullam  speciem  corporali  m  exprimi  queat, 
uti  est  in  se  :  hoc  tamen  nihil  obstat,  quo 
minus  dicatur  videri  in  aenigmate  seu  sym¬ 
bolo  corporeo  :  ex  quo  sequitur,  posse  nos 
illum  eo  modo  proponere,  sicut  ipsemel  se 
proposuit.  At,  inquit  Amesius  2.  « Etsi 
Deus  ita  visus  fuerit,  multa  tamen  prohibent, 
ne  ita  pingatur.  1.  Expressum  Dei  verbum. 
Exod.  xx.  vers.  4.  Deuter.  iv.  vers.  16.  et 
v.  vers.  8.  »  Sed  quam  hoc  falsum  sit,  infra 
patebit,  ubi  hoc  peculiariter  examinabitur. 
2.  Ait  :  «  Quod  Deus  in  illa  specie  non  ita 
semetipsum  declaravit,  ut  formam  aut  figu¬ 
ram  sui  propriam  fecerit  nobis  notam  ».  Sit 
ita.  Quid  vero  hoc  ad  rem?  Anne  nos  dici¬ 
mus,  posse  pingi  imaginem,  quae  proprie  et 
per  se  intelligi  possit,  esse  Dei  et  non  crea¬ 
tura}?  3.  inqu;t  :  «  Quod  nullam  accuratam 
descriptionem  habeamus,  illius  speciei  qua 
visus  est.  Sed  sufficit  nos  eam  quam  ex 
verbo  Dei  habemus  penicillo  utcumque 
exprimere  :  nec  ullatenus  requiritur  (quod 
putat  Amesius)  «  ut  pictoris  penicillus  possit 
ex  dignitate  imitari  operationem  divinam  in 
eadem  specie  exhibenda  ».  Si  autem  Deus 
ita  aenigmatice  innotescere  aliquo  modo  vo¬ 
luit  hominibus,  per  speciem  sensibilem  ex¬ 
terius  expressam  ;  cur  non  hominibus  liceat 
eodem  modo  Eum  repraesentare  in  phan¬ 
tasia  sibi?  et  si  in  phantasia  sibi,  cur 
non  etiam  aliis  in  pictura,  caelatura,  scul¬ 
ptura?  Porro  non  sequitur,  quod  vult 
Amesius  :  «  Illae  formae  corporales  non  erant 
a  Deo  assum ptae  ;  ergo  repraesentatio  earum 
non  est  repraesentatio  Dei  »  aenigmatica  et 
per  alienam  speciem.  Denique  nou  est  majus 
periculum  idololatriae  inde  secuturae,  quam 
ex  ipsis  liguris,  sub  quibus  Deus  apparuit,  aut 
ex  ea  figura,  sub  qua#  quisque  in  sua  phan¬ 


tasia  concipit  Deum.  4.  Similiter  frustra  co¬ 
natur  Amesius  assignare  disparitatem  :  cur 
cum  Scriptura  Deo  tribuat  membra  humana, 
picturae  tamen  non  liceat  ita  eum  exhibere 
prout  a  Scriptura  depingitur?  Falsum  enim 
est.  1.  «  Scriptura}  talis  magis  esse  aucto¬ 
rem  Deum,  quam  pictura}  ».  Falsum,  in¬ 
quam,  cum  utrumque  perinde  habeatur  ex 
locutione  Dei,  cujus  tam  figurae  pictae,  quam 
voces  scriptae  signa  sunt.  Falsum.  2.  «  Pic¬ 
turam  non  esse  capacem  translationis,  cujus 
capax  ex  scriptura  ».  Quid  enim  hierogly- 
phica  minus  praestant  in  hoc  quam  litterae  ? 
Quod  vero  nusquam  conjunctim  et  simul  in 
Scriptura  talis  membra  Deo  tribuuntur,  ni¬ 
hil  obstat,  quominus  conjungantur  a  nobis; 
sicut,  etiamsi  omnes  perfectiones  et  attributa 
divina  in  uno  Scripturae  loco,  exposita  non 
habeantur,  hoc  tamen  minime  obstat,  quin 
a  nobis  conjunctim  exhiberi  possint. 

III.  —  Prob.  Homo  est  vera  imago  Dei  : 
Sed  hominis  imago  potest  pingi  :  Ergo  et 
Dei :  nam  quae  est  imago  imaginis,  est  etiam 
imago  exemplaris.  Amesius  1  :  «  Homo  non 
est  proprie  imago  Dei.  sed  ad  imaginem 
Dei  factus  ».  Hoc  est:  non  est  imago  oaoouaio? 
uti  Verbum  seu  Filius,  est  tamen  imago  ana¬ 
logice,  aut,  si  ita  placet,  aequivoce.  Porro 
frivola  est  distinctio  ab  Amesio  allata  :  a  Ho¬ 
minem  non  esse  imaginem,  sed  ad  imagi¬ 
nem  Dei  ».  Quid  enimvero  hoc  posterius  est 
aliud,  quam  hominem  esse  prae  aliis  corpo¬ 
reis  creaturis  idoneum  aenigma,  quo  nobis 
innotescant  Dei  praecipua  attributa  :  Intel¬ 
lectus,  voluntas,  potentia?  Denique  quid¬ 
quid  cavillationum  hic  multiplicet  Amesius, 
(quas  piget  hic  describere),  nec  minimum 
inde  luxatur  positum  argumentum.  Quod  de 
recepto  in  Ecclesia  usu  habendi  imagines 
Dei  addit  Bellarmiuus,  non  ponitur  ut  ar¬ 
gumentum  pro  convincendis  haereticis,  sed 
pro  tribus  Scholasticis  supra  nominatis,  qui¬ 
bus  ha^c  ratio  merito  sufficere  debet. 

Videamus  nunc  Achillem  Iconomachorum 
depromptum  ex  cap.  xx.  Exod.  vers.  4.  Non 
facies  tibi  sculptile ,  neque  omnem  similitudi¬ 
nem.  Deuter.  iv.  vers.  15.  Isa.  xl.  vers.  18. 
et  xlvi.  vers.  5.  Act.  xvii.  vers.  29.  Resp.: 
Omnibus  his  locis  non  prohibetur  omnis  om¬ 
nino  imago  Dei,  sed  tantum  idolum,  id  est, 
falsi  Dei  simulacrum,  sicut  et  tantum  falso¬ 
rum  deorum  cultus  prohibebatur  illis  ver¬ 
bis  :  Non  habebis  deos  alienos  :  alioquin  hic 
non  tantum  unum,  sed  duo  praecepta  es¬ 
sent.  Unde  Scriptura  eodem  cap.  explicans 


DE  RELIQUIIS. 


495 


ly  Sculptile ,  ait  vers.  23.  Deos  aureos ,  et 
deos  argenteos  non  facietis.  Et  Levit,  xix. 
vers.  4.  vocat  deos  conflatiles.  Imago  autem 
Dei  non  est  alius  Deus  ab  eo,  neque  cultus 
imaginis,  est  cultus  alterius  Dei  etc.  Et  certe 
cum  Deus  ipse  Abrahamo,  Isaaco,  Jacobo, 
et  aliis  sensibilem  sui  imaginem  objeceiit, 
non  potent  lege  natura}  esse  illicitum,  facere 
imaginem  Dei,  ut  supra  indicatum.  Multo 
etiam  verius  est,  nullum  hic  esse  praeceptum 
positivum  pro  Judaeis  latum  de  imagine  Dei, 
sed  cum  aliis  caeremonialibus,  etjudicia'ibus 
jam  sublatum.  Nam  totus  Decalor  us  est  juris 
natura  is,  excepto  tertio  praecepto  de  Sab¬ 
bati  determinatione.  Ilaque  non  hic  vetantur 
Judaeis  omnes  imagines,  sed  solum  supersti¬ 
tiosae  et  idolulatrieee.  Vide  Cornei.  aLapid. 
in  cap.  v.  Deut.  vers.  6.  Et  haecsolulio  vide¬ 
tur  expeditior  et  solidior,  quam  altera  Del- 
larmini,  qua  ait  :  Prohiberi  imaginem  Dei, 
quae  fiat  ad  exprimendam  perfectam  simili¬ 
tudinem  naturae  divinae,  uti  res  corporeae 
pinguntur.  Hoc  posito,  supervacaneum  est 
immorari  profligandis  Amesii  cavillatio¬ 
nibus,  quae  Bellarmini  solutionem  suppo¬ 
nunt.  Quamvis  inteiim  doctrina  Bellarmini 
de  triplici  modo  pingendi  rem  aliquam  sit 
omnino  vera  et  opportuna  ad  plures  stro¬ 
phas  lconomachorum  in  hac  materia  expe¬ 
diendas.  Potest  nempe,  ait  Be  larm.  quid 
pingi.  1.  Ad  expiimendam  perfectam  simili¬ 
tudinem  formae  et  naturae  rei  ipsius;  quo 
modo  res  corporeae  solum  pinguntur.  2.  Ad 
historiam  aliquam  oculis  exhibendam  ;  et 
hoc  modo  potest  Deus  pingi.  3.  Ext; a  histo¬ 
riam,  ad  explicandam  naturam  rei,  non  per 
immediatam  et  propriam  similitudinem,  sed 
per  analogiam,  et  hoc  modo  pinguntur  vir¬ 
tutes,  et  Deus  Pater. 

Sed  arguit  Amesius  :«  Concilium  Eliberti- 
num  can.  26.  prohibet  imagines  illius  qui 
colitur.  Augustin.  dicit,  nefas  esse  Dcosimu- 
lacra  ponere,  lib.  de  fide  et  Symbol,  cap.  7. 
Orig.  lib.  vii.  contra  Celsum  docet  :  Chri¬ 
stianos  nullam  Dei  imaginem  habuis°e.  Sy¬ 
nodus  etiam  idololati ica,  quae  dicitur  Ni¬ 
caena  II,  vel  septima  generalis,  fatetur 
Act.  iv.  v.  et  vi.  Deum  pingi  non  posse. 
Damasc.  lib.  iv.  de  fide  cap.  17.  stultitiae 
extremae  et  impietatis  esse  dicit,  effigiem  Dei 
exprimere  ».  Besp.  :  Canon  Elibert.  e.-t  po¬ 
tius  pro  nobis,  cuiu  inde  habeatur,  jam  tum 
ante  quartum  saeculum,  imagines  fuisse  in 
usu.  Neque  vero  hic  ipse  canon  prohibet 
praecise  imagines  Dei,  vel  etiam  alias  gene¬ 


rati  m  ;  sed  tantum  vetat,  ne  in  parietibus 
templorum  pingantur,  ubi  deinde  facile  vi¬ 
tium  contrahant,  et  incrustatura  delabente 
evanescant,  et  paulatim  etiam  ipsa}  foeden¬ 
tur.  Adde,  quod  etsi  hoc  concilium  nobis 
adversaretur,  ni  1  inde  fore  incommodi,  cum 
non  fisi  19.  Episcopi  adfuerint,  nec  appro¬ 
batum  legatur,  et  p  recte  rea  in  aliis  etiam  er¬ 
ravit.  In  reliquis  testimoniis  ab  Amesio  ad¬ 
ductis  non  damnantur  nisi  i  Ilee  Dei  imagines, 
quibus  putatur  expi imenda  perfecta  Deire- 
priesentatio  :  Is  enim  sine  dubio  est  error 
Anthropomorphitarum,  ab  omnibus  Catholi¬ 
cis  merito  damnatus.  Neque  obstat  (ut  putat 
Amesius),  quod  distinctio  illa  imaginum  in 
tria  genera,  eorum  tempore  non  fuerit  ex- 
plh  ite  ct  quasi  in  actu  signatu  jam  expressa 
uti  supra  Bellarminus  ex pres-it  juxta  ipsam 
rei  veritatem  :  sufficit  enim  i:i  actu  exercito 
fuisse  receptissimam,  uti  convincunt  ea, 
quae  Bellarminus  ad  ti  stimonia  SS.  Augu- 
sJni,  O.igenis,  Damasceni  et  Vll.  synodi 
profe.t  ex  Varrone  st  Seneca  apud  Augusti¬ 
num,  demonstrans,  illa  non  posse  verificar 
nisi  de  imaginibus  Dei  primi  generis. 

Ad  CAPUT  IX. 

Imagines  Christi  et  Sanctorum  rectissime 
in  templis  collocati,  probat  Bellarminus. 
Tum  quia  etiam  Ghorubim  fuerunt  in  templo 
Hierosolymitano  :  Tum  quia  id  habetur 
ex  consuetudine  Ecclesia}  etiam  tempore 
Constantini,  etc.  linmo  Tertulliani  cap.  10. 
lib.  de  pudic.  Tum  quia  signa  sacra  nullibi 
melius  quam  in  sacris  locis  collocantur  :  Tum 
Ojuia  templum  ornant,  ct  continent  mentes 
hominum,  ne  evagentur  :  Tum  quia  templa 
sunt  imagines  coeli:  Ergo  congrue  habent 
in  se  imagines  eorum,  qui  sunt  in  coelo. 

Objicit  Amesius  1.  «Templa  ad  eum  fi¬ 
nem  nullatenus  sunt  erecta,  sed  pro  cultu 
Dei,  cum  sint  domus  orationis.  Resp.  :  Neg. 
a  sumpt.,  nam  Deus  in  Sanctorum  suorum 
honoribus  honoratur,  vultque  eos  a  nobis 
honorari.  Ait  2  :  «  Est  res  plena  periculi 
est  enim  tertatio  plebis  ad  idololatriam». 
Sed  hoc  est  commentum  Calvinisticum  :  nos 
deconlrario  evidentem  experientiam  habe¬ 
mus.  Ait  3.  :  «  Speciem  habet  mali  ».  Nimi¬ 
rum  apud  Phiirisseos.  Alt  4.  «Scandalizantur 
Judaei,  Mahumetani,  Calvinista?  ».  Ita  est, 
sicut  scandalizantur  mysteriis  SS.  Trinita¬ 
tis.  Incarnationi ct  Eucharistiae.  Sinite  illos, 
caeci  sunt ,  et  duces  caecorum.  Ait  5.  :  «  In 


VINDICIAE 


i  96 

primitiva  Ecclesia  religiose  abstinuerant 
omnes  Christiani  ab  hac  innovatione  ». 
Amesius  hoc  dicit,  sed  non  probat:  Opposi¬ 
tum  vel  ex  Elibertino  concilio  colligitur. 

Ad  CAPUT  X. 

Calvinus  cum  suis  tenet :  «  Imagines  Chri¬ 
sti  et  Sanctorum  non  esse  omnino  malas, 
dummodo  non  ponantur  in  Ecclesiis  :  item 
historias  depictas  esse  utiles,  sed  extra  hi¬ 
storiam  non  esse».  Sed  oppositum  constat 
tum  ex  serpente  aeneo  et  Cherubim  Vet. 
Test.  Tum  ex  imagine  Christi  missa  regi 
Abagaro,  et  Haemorrhoissae  apud  Panea- 
dem,  et  aliis  similibus,  quarum  apud  anti¬ 
quissimos  Scriptores  fit  mentio,  adducun- 
turque  in  VII.  synodo  :  Tum  quia  serviunt 
ad  instructionem  :  ad  charitatem  erga  Deum 
et  Sanctos  fovendam  :  excitant  ad  imitan¬ 
dum  :  ad  servandam  memoriam  Christi  et 
Sanctorum  :  ad  confitendam  fidem  in  ap¬ 
probatione  pietatis,  et  detestatione  omnis 
impietatis  contrariae  :  tandem  ad  honoran¬ 
dum  Deum  et  Santos.  Et  certe  quamvis  sint 
solitarie  sine  historiis  depicti,  e.g.,  Christus 
in  sinu  Matris,  vel  in  Cruce  :  S.  Lauren  tius 
in  craticula  etc.  Semper  in  compendio  re¬ 
praesentant  historiam  rerum  gestarum  aut 
passionum.  Nec  Amesius  aliquid  ullius  mo¬ 
menti  habuit,  quod  pro  magistro  suo  oppo¬ 
neret :  simplices  enim  antitheses  omni  pro¬ 
batione  destitutae,  simplici  inficiatione  expe¬ 
diuntur.  Cum  vero  ait :  «  Nos  falsum  tan¬ 
tum,  sed  et  blasphemum  esse  quod  Bel- 
larm.  dicit.  Picturam  melius  docere  quam 
Scripturam;  neque  enim  pictura  quidquam 
Theologicum  docere  potest  sine  Scriptu¬ 
ra  etc.,  »  more  suo  calumniatur.  Non  enim 
illud  absolute  Bollarminus  affirmavit,  sed 
addendo:  «interdum»,  quod  verissimum 
est  respectu  rudium  :  Item,  non  intelligit  de 
toto  corpore  S.  Scripturae,  sed  de  aliqua 
particula. 

Ad  CAPUT  XII. 

Dum  religiosum  cultum  imaginibus  San¬ 
ctorum  deberi  cum  tota  antiquitate  statui¬ 
mus,  Calvinistae  praeserlim  plane  videntur 
furere,  et  totum  Christianismum  horrendaj 
idololatriae  arguere,  jam  ab  a.  C.  787.  quo 
VII.  synodus  generalis  magno  consensu  de¬ 
finivit ;  Imagines  Christi  et  Sanctorum  esse 
venerandas,  non  quidem  cultu  latriae,  sed 


honore  illo,  quo  prosequimur  SS.  litteras, 
sacra  vasa  etc.  Fuisse  autem  hoc  concilium 
generale  et  legitimum,  est  omnino  certum. 
Nam  praeter  Legatos  Adriani  P.  quatuor 
Patriarchae,  cum  CCCL.  Episcopis  concor¬ 
diter  omnes  subscripsere;  Consensit  etiam 
imper.  Constantinus,  post  acrem  disputa¬ 
tionem;  et  diu  allatis  in  medium  Scripturis, 
conciliis,  et  Patribus.  Porro  auctores  et 
principes  Iconomachorum,  praeter  Judaeos 
et  Mahumetanos  fuerunt  Leo  Isauricus,  cru¬ 
delis,  et  impius  tyrannus,  ejusque  filius 
Constantinus,  ob  conspurcatum  S.  Baptiste¬ 
rium  Copronymus  nuncupatus,  parentem 
haeretica  im;  ietate  superans,  faece  nefandae 
luxuriae  infamis,  odio  implacabili  in  B.  Dei¬ 
param,  monasteria,  et  Ecclesiam  universam 
flagrans,  qui  et  morti  proximus  despera- 
bundus  exclamavit  :  Se  propter  Mariam 
aeternis  addictum  flammis.  Tales  se  ha¬ 
buisse  antecessores,  et  majores  non  audet 
negare  Amesius  ;  audet  tamen  respondere  : 
«  Improbi,  aliquando  recti  aliquid  vident, 
ubi  homines  non  adeo  mali  caecutiunt». 
Nempe  tota  Ecclesia  caecutivit  in  tam  aperta 
idololatria  sancienda,  et  impiissimi  homines 
soli  pro  honore  Dei  steterunt!  Quis  haec, 
cui  sinciput  sanum  est,  capiat !  Sed  ad 
rem. 

Probatur  veritas  Catholica  I.  ex  Jos.  vii. 
vers.  6.  Josue  vero  pronus  cecidit  in  terram , 
coram  arca  Domini ,  tam  ipse  quam  omnes  Se¬ 
niores  Israel  11  Ileg.  vi.  vers.  14.  David  ar¬ 
cam  Dei  religiose  coluit,  ante  Dominum  to¬ 
tis  viribus  saltando  (id  est  coram  arca,  Do¬ 
minum  repraesentante,  ad  quem  ille  honor 
absolute  spectabat,  ad  arcum  autem  non 
nisi  respective).  Quod  ipsum  a'iquando  Cal¬ 
vinus  agnovit,  cum  in  psalm.  cv.  ait  :  «  Si 
quis  excipiat,  arcam  fcederis  fuisse  Dei  ima¬ 
ginem,  respondeo  :  Symbolum  illud  datum 
fuisse  Israeiitis,  non  in  quo  defigerent  men¬ 
tes  suas,  sed  quo  potius  adjuvarentur  ad 
spiritualem  Dei  cultum,  etc.  ».  At  neque  nos 
plus  exigimus  in  imaginibus  Christi  et  San¬ 
ctorum. 

II.  —  Idem  probatur  ex  aeneo  serpente 
Num.  xxi.  v.  9.  qui  pro  signo  elevatus  salu¬ 
tem  praestabat  aspicientibus.  Erat  autem 
sine  dubio  signum,  vel  imago  Christi  cruci¬ 
fixi,  ut  dicitur  Joan.  m.  vers.  14.  Ubi  iterum 
bene  notandum,  ipsum  Calvinum  in  eum 
locum  Numor.  fateri  :  serpentem  ameum 
fuisse  veram  imaginem  Christi,  et  ut  ipse 
loquitur  :  «  Gratiae  spiritualis  symbolum ; 


DE  RELIQUUS. 


4Y7 


icleoquc  fuisse  instar  pretiosi  thesauri  repo¬ 
situm,  et  multis  saeculis  diligenter  servatum 
in  sanctuario  Dei  ».  Ita  Calvinus.  Quis  hinc 
non  merito  inferat,  illud  symbolum  esse 
dignum  veneratione  ?  Quid  vero  dicent  Ico- 
nomachi  :  Rectene  egerunt  Josue  et  Senes 
procidentes  in  terram  coram  arca  Domini, 
itemque  David,dum  eamdem  veneratus  est? 
Si  dicant,  eos  peccasse,  convincuntur  id  vi¬ 
tuperare,  quod  Scriptura  laudat,  et  servos 
Dei  fidelissimos  pronuntiare  idololatras. 
Si  recte  egerunt?  idem  erga  serpentem 
aeneum  fecisse  Israelitas  credendum  est. 
Nec  obstat  1.  quod  Azor  ab  Amesio  relatus 
dicat  :  «Serpentem  aeneum  nequaquam  esse 
divino  jussu  in  altum  sublatum,  ut  colere¬ 
tur  a  Judaeis,  sed  ut  conspiceretur  a  cun¬ 
ctis,  cujus  conspectus  a  serpentinis  eos  mor¬ 
sibus  curaret  ».  At  neque  nos  dicimus,  ideo, 
quasi  ob  principalem  finem,  elevatum  esse, 
hinc  tamen  non  sequitur,  Hebraeos  talem 
serpentem  non  religiose,  ut  signum  sacrum, 
honorasse.  Nec  obstat  2.  quod  ille  serpens 
ab  Ezechia  1Y  Reg.  xvm.  vers.  4.  confra¬ 
ctus  sit.  Causa  enim  fuit  :  quia  Judaei  coepe¬ 
rant  eum  idololatrice  colere,  ei  que  incen¬ 
sum  adolere  ;  incensum  autem  juxta  vete¬ 
rem  legem  est  species  sacrificii,  quod  uni 
Deo  debetqr,  et  quidem  a  solis  sacerdotibus 
offerendum  erat  :  unde  ingentis  criminis  rei 
erant,  qui  incensum  serpenti  offerebant. 
Nec  Amesius  hinc  proficit,  cum  replicat  : 
«  Si  incensum  est  sacrificium  :  ergo  etiam 
reliquiis  et  imaginibus  Sanctorum  offertur 
sacrificium  inter  Pontificios  ;  quia,  ut  fatetur 
Bellarm.  lib.  i.  c.  13,  suaves  odores  nos 
etiam  imaginibus  et  reliquiis  in  Ecclesia 
offerimus.  o  Resp. :  Ritus  ille  incensandi,  non 
ex  natura  rei,  sed  ex  instituto  hominum, 
hic  et  nunc  potest  censeri  sacrificium,  et 
rursus  alias,  et  alibi  non.  Quod  certissimum 
est  de  omnibus  ejusmodi  ritibus,  in  quibus 
res  aliqua  potest  consumi  aut  destrui  :  pro¬ 
inde  evanescunt  nebulae  cavillationum  ab 
Amesio  addensatae. 

III.  —  Probatur  ad  hominem  contra  Cal- 
viniano-Sacramentarios,  qui  dicunt,  S.  Eu¬ 
charistiam  esse  solum  signum,  seu  imagi¬ 
nem  corporis  Christi.  Jam  ergo  sic  :  Vel  illa 
imago  (seu  figura  et  signum),  Christi  digna 
est  veneratione,  vel  non?  Si  negent,  contra¬ 
dicunt  suo  magistro,  quem  plurimi  sequun¬ 
tur.  Ille  enim  lib.  iv.  cap.  17.  §.  33.  «  dig¬ 
nam  esse  »,  ait,  «  quae  omni  reverentia 
exaltetur.  Idem  Rod.  Hospinianus  part.  1. 
Tom.  VII. 


hist.  Sacram,  lib.  iv  cap.  8.  ait  :  «  Quare 
hoc  Sacramentum  magna  cum  religione  et 
reverentia  tractandum  est,  honesto  habitu, 
sobrie,  religiose,  aperto  capite,  flexis  geni¬ 
bus  ;  et  hanc  reverentiam  non  dubito  Pa¬ 
tres  per  adorationem  intellexisse.  Adoratio 
enim,  ut  omnes  norunt,  interdum  significat 
venerationem  exhibere  corporeis  gestibus  et 
sermone,  ut  cum  flectuntur  genua,  aperitur 
caput,  tolluntur  manus  etc.  Et  hoc  est  com¬ 
mune  tam  Deo  quam  hominibus  quos  suspi¬ 
cimus,  et  ob  praestantiam  vel  sanctitatem 
aliquam  veneramur.  »  Idem  .habet  Dan. 
Chamier.  lib.  xix.  de  Deo,  cap.  8. 

IV.  —  Probatur  :  Creatura  sunt  religiose 
honorandae  propter  solam  relationem  ad 
Deum.  Psal.  xcviii.  vers.  5.  Adorate  scabel¬ 
lum  pedum  ejus.  Mattii,  v.  vers.  3o.  Nolite 
jurare  per  ccelum ,  quia  thronus  Dei  est.  Sed 
similem  relationem  habent  imagines  :  Ergo 
eadem  ratione  colendae  sunt.  Exceptiones 
Amesii  tam  sunt' futiles,  ut  potius  firment 
argumentum.  Etsi  enim  Religio  non  moveat 
ad  honorandas  imagines,  aut  creaturas  pro¬ 
pter  se,  et  per  se,  incitat  tamen  ad  honoran¬ 
das  illas  propter  Deum,  vel  Sanctos,  quorum 
signa  sunt,  ut  aperte  patet  in  Eucharistia 
Calvinistica,  juxta  Calvinum  et  Hospinia- 
num.  Imagines  Christi  et  Sanctorum  non 
habent  merum  respectum  rationis  ad  proto- 
typa,  vel  exemplaria ;  sed  similitudinem  re- 
alem  aliquam  in  externis  lineamentis,  etc. 
Porro  blasphema  impietas,  non  solida  re¬ 
sponsio  est,  qua  ait  :  «  Cum  fundamentum 
ipsum  relationis,  quse  tribuitur  istis  imagi¬ 
nibus,  sit  impia  praesumptio,  relatio  ipsa  et 
adoratio  ex  illa  deducta,  non  alio  sensu  dici 
possunt  sacrae,  quam  quo  res  quaedam  exc- 
crandae  eo  nomine  vocitantur  » . 

Y.  —  Confirmatur  idem  ex  SS.  Conciliis  : 
Sexto,  canon.  82.  Romano  sub  Greg.  III.  et 
alio  Romano  sub  Stephano  III.  Item  ex  VII. 
synodo  generali ,  ubi  recitantur  testimonia 
SS.  Patrum,  e  quibus  vel  unicum  brevissi¬ 
mum  S.  Basilii  M.  merito  apud  quemvis 
prudentem  majoris  est  ponderis,  quam  uni¬ 
versi  arietes  Iconomachorum  Sacramenta- 
riorum.  Sic  vero  ait  Magnus  ille  Basilius  in 
Julianum  (uti  citatur  ab  Adriano  P.  in 
epist.  ad  imp.  in  VII.  synodo,  act.  2.)  :  «  Hi¬ 
storias  vel  characteres  imaginum  illorum 
honoro  et  palam  adoro  :  hoc  enim  nobis 
traditum  a  SS.  Apostolis  non  est  prohiben¬ 
dum  ».  Opposuit  merito  hunc  locum  Wadin- 
gus,  uni  ex  llemonstrantium  primipilis,  Si- 

32 


498 


VINDICIAE 


moni  Episcopio,  in  epist.  ad  eum  data,  ad¬ 
dens  :  «  Vos  Basilium  M.  idololatram  dice¬ 
tis,  quod  imagines  adoret,  et  impostorem, 
quod  Apostolis  suam  doctrinam  imponat?  » 
Responsionem  Episcopii  hic  verbatim  ex¬ 
scriberem,  nisi  brevitati  studendum  esset. 
Verum  ut  compendio  referam,  vult  hic  (Cal- 
vinista,  unus  ^e  moderatioribus),  tempora 
illa  Ecclesiae  quarti  saeculi  non  mereri  epi¬ 
theton  «  aureorum,  quia  jam  tunc  aurum 
Apostolicum  »  (si  juxta  Calvini  lydium  ex¬ 
ploretur),  «  evilescere*  incipiebat,  et  ferrea 
quorumdam  Episcoporum  conciliorumque 
decreta,  ex  commercio  opinionum  et  super¬ 
stitionum  Gentilium,  ex  privatorum  affe¬ 
ctuum  studiorumque  officina  nata  atque  au¬ 
cta,  in  pretio  habebantur .  Quaero  vicis- 

sim,  an  hoc  quod  Basibus  dicit  ab  Apostolis 
traditum  fuisse,  non  dico  verum  sit,  sed  vel 
verosimile  tibi  videatur  ?  Quid  ergo  ?  an  im¬ 
postorem  dices  Basilium,  quod  Apostolis 
suam  doctrinam  imponat?  Pace  tua,  et  il¬ 
lius,  quaerere  mihi  vicissim  liceat :  An  Ba¬ 
sibus  impostores  dicit  omnes  Patres,  qui 
tribus  ante  ipsum  saeculis  floruerunt,'!  qui 
non  traditum  ab  Apostolis,  sed  et  illicitum 
omnem  imaginum,  non  cultum  dico,  sed 
usum  censuerant?  »  Notari  hoc  meretur,  ut 
constet,  quo  loco  sint  Patres  apud  Luthera- 
nos  et  Galvinistas,  cum  propius  ad  rem 
ventum  est.  Amesius  ne  quidem  inter  anti¬ 
quos  Basilium  numerare  vult;  ait  enim  : 
« Concilii  II  Nicaeni  conspirationem  in  isto 
sacrilegio,  aeque  fere  damnamus,  ac  ipsam 
Tridentinam.  Neque  ex  Patre  antiquo  ali¬ 
quo  profertur  quidquam,  quod  sonat  ima¬ 
ginum  adorationem  ».  Haec  et  similia  reci¬ 
tasse,  refutasse  est. 

VI.  —  Confirmatur  denique  Catholica  ve¬ 
ritas  rationibus.  1.  Homo  dignus  est  vene¬ 
ratione,  quia  imago  Dei  est  :  Ergo  et  caete- 
rae  imagines  Christi,  vel  Sanctorum  dignae 
sunt  veneratione.  2.  Imago  regis  est  vene¬ 
rabilis  civili  quodam  honore  :  Ergo  imagines 
Christi  et  Sanctorum  sunt  honorabiles  cultu 
religioso.  3.  Imago  est  capax  injuriae  ;  ergo 
et  honoris  ac  cultus.  4.  Imagines  falsorum 
deorum  sunt  execrandae  :  Ergo  imagines 
Christi  et  Sanctorum  sunt  honorabiles.  5. 
Iconomachi  fuerunt  omnes  improbi  :  Econ- 
tra  defensores  imaginum  fuere  sancti  et  do¬ 
cti  viri  :  illi  infelicem  ,  hi  felicem  exitum 
habuerunt.  Vana  effugiola  quae  hic  quaerit, 
ex  supradictis  praeclusa  manent  :  nihil  enim 
novi  et  solidi  his  respondet  Amesius. 


Ad  CAPUT  XIII. 

Ante  omnia  recolendus  hic  est  Achilles 
ille  Iconomachornm,  supra  in  vind.  cap.  8. 
productus  et  profligatus,  cui  (  uti  et  univer- 
sim  omnibus  illis  utriusque  Testamenti  lo¬ 
cis,  quibus  simulacrorum  cultus  severe  in¬ 
terdicitur),  constanter  reponendum,  et  ad¬ 
dendum  hic  est  :  Reprehendi,  et  lege  natu¬ 
rali  prohiberi  idololatriam,  hoc  est,  cultum 
imaginum,  quae  habentur  pro  diis,  vel  per 
quas  coluntur  tamquam  dii,  qui  vere  non 
sunt.  Sed  replicat  Amesius  :  «  Prohibetur 
quidem  »,  inquit,  «  ea  idololatria,  sed  non 
ea  sola;  probatque  hoc  ex  Azorio  1.  c. 
ubi  is  inclinat  in  sententiam  Alensis,  Bonav., 
Richard.,  Palud.,  Marsil.,  Henrici  :  nempe 
Exod.  xx.vers.  4.  fuisse  Judaeis  omnem  ima¬ 
ginum  cultum  interdictum,  sed  hanc  legem 
fuisse  tantum  juris  divini  scripti,  adeoque 
Christi  morte  abrogatam  ».  Resp.  :  Vel  A- 
mesius  sequitur  sententiam  horum  Theolo¬ 
gorum;  et  sic  argumentum  suum  evidenter 
solutum  esse  fateri  compellitur  :  Vel  sequi¬ 
tur  sententiam  communiorem,  quam  et  ego 
veriorem  censeo,  quod  scilicet  illud  praece¬ 
ptum  naturale  sit,  nec  eo  prohiberi  omnes 
imagines,  sed  tantum  falsorum  deorum  :  et 
sic  iterum  solutum  est  ejus  argumentum. 
Vel  certe  debet  evincere,  illo  praecepto  na¬ 
turali  prohiberi  quemcumque  cultum  cujus- 
cumque  imaginis  et  figurae,  etiam  Euchari- 
sticae ;  quod  nec  praestitit,  nec  praestabit 
quisquam ;  cum  in  vind.  cap.  praeced.  ha¬ 
beantur  instantiae  evidenter  convincentes. 
Cum  igitur  Amesius  viderit  se  hic  nihil  pro¬ 
ficere,  convertit  se  ad  consuetum  Calvinista- 
rum  effugium,  quod  tamen  non  crude  et 
universaliter  (uti  ejus  magister  Calvinus, 
quem  vidit  in  hoc  multiplicis  et  spissi  men¬ 
dacii  a Bellarmino fuisse  convictum),  sed  cum 
moderatione  proponit,  etait:  «  Neque  Judaei, 
neque  Gentiles  omnes  habuere  simulacra  sua 
pro  diis,  sed  in  simulacris  Deum  coluerunt, 
sicut  patet  de  Judaeis,  Exod.  xxxii.  vers.  4. 
Judic.  xvii. vers.  3.  et  de  Gentilibus  Rom.  i. 
vers.  23.  Act.  xvii.  vers.  23.  et  tamen  fue¬ 
runt  idololatrae».  Hinc  videtur  Amesius  velle 
contra  nos  inferre  :  Ergo  etiam  Papistae,  li¬ 
cet  putent  se  colere  Deum  in  imaginibus,  ta¬ 
men  revera  sunt  idololatrae,  et  transgresso¬ 
res  primi  praecepti  Decalogi.  «  Tales  autem 
inter  Gentiles,  qui  idola  non  putarent  deos  », 
ait,  «  non  fuisse  tantum  paucos  Philosophos} 


DE  RELIQUIIS. 


499 


sed  omnes  ex  plebe,  qui  non  plane  obdu¬ 
ruerant,  sicut  apparet  ex  Act.  xix.  ubi  om¬ 
nes  intelligebant  discrimen  inter  Dianam, 
ejusque  simulacrum.  »  Verum  quomodo¬ 
cumque  hic  tortuosus  coluber  omnem  in 
partem  se  verset,  nihil  tamen  proficit.  Nam 
1.  certum  est,  Gentiles  idola  sua  vocasse 
deos,  ut  clarissime  habetur  Dan.  v.  vers.  4. 
Laudabant  deos  suos  aureos  et  argenteos. 
Sap.  xm.  vers.  10.  Appellaverunt  deos  ope¬ 
ra  manuum  suarum  etc.  2.  Certum  est,  Ju¬ 
daeos  in  suis  idolis  (saltem  plerumque,  si 
non  semper),  non  coluisse  Deum  unum  et 
verum  E.  G.  in  cultu  vituli  aurei.  Tum  quia 
si  (ut  Calvinus  contendit)  Judsei  colebant 
tantum  signum  corporeum,  quid  opus  erat 
vitulo,  cum  suppeteret  nubes,  etc.  columna 
ignis,  quae  melius  ducebat,  quam  vitulus, 
qui  portari  debebat?  Tum  quia  nulla  erat 
causa,  cur  potius  vitulum  quam  ovem  fece¬ 
rint,  nisi  quia  erant  assueti  videre  Apim 
^Egyptiorum  deum  maximum,  qui  est  vitu¬ 
lus  niger  cum  maculis  albis.  Videatur  S. 
August.  lib.  xviii.  de  Civit.  Dei  cap.  5.  Tum 
quia  Jos.  ult.  vers.  15.  optio  datur  Judaeis, 
velintne  servire  diis  alienis  Gentium,  an 
Deo  Israel  :  ergo  non  putabant  se  in  idolis 
adorare  Deum  Israel  :  alioqui  enim  facile 
respondissent  :  se  in  idolis  gentium  adorare 
Deum  Israel.  Idem  constat  ex  dicto  Elise  III 
Reg.  xviii.  vers.  21.  Si  Dominus  est  Deus , 
sequimini  illum  ;  si  Baal  est  Deus ,  sequimini 
eum.  Satis  exinde  liquet,  Judaeos  Baal  co¬ 
lentes,  non  coluisse  Deum  verum.  Neque 
obstat,  quod  vituli  cultores  Ex.  xxvii.  vers. 
4.  dixerint  :  Hi  sunt  du  tui,  qui  te  eduxe¬ 
runt  etc.  Et  vers.  5.  Cras  solemnitas  Domini 
est.  Ideoque  videantur  sub  figura  vituli 
Deum  verum  adorare.  Respondetur  enim  1. 
Neg.  assumpt.  juxta  veriorem  sententiam, 
qua  nomen  Tetragrammaton  vitulo  attribue¬ 
bant.  2.  Si  expositio  Abulensis  et  Cajet,  ad¬ 
mittatur,  scilicet  :  Apud  Hebraeos  fuisse 
idola  duplicis  generis;  prius  sine  nomine 
certi  Dei,  ut  Judic.  xvii.  vers.  4.  idolum 
Michae  :  posterius  cum  certo  nomine,  ex  g., 
Baal,  Astaroth,  Moloch,  Chamos  etc.  Atque 
in  his,  Deum  verum  numquam  fuisse  adora¬ 
tum,  in  prioribus  vero  non  improbabiliter  cre¬ 
di  fuisse  adoratum.  Hoc,  inquam,  totum  licet 
admittatur,  tamen  assertio  nostra  adhuc  sub¬ 
sistit.  Proinde  falsum  est,  quod  jactat  Ame- 
sius  :  quoad  hoc  idolorum  genus,  firmum  sta¬ 
re  argumentuml conomachorum, scilicethoc . 
«Si  (ut  agnoscit  Bellarminus)  etiam  Judsei 


in  hac  adoratione  gravissime  peccarunt,  eti¬ 
amsi  putarent,  se  in  eo  colere  Deum  Israel : 
Ergo  etiam  Catholici  graviter  peccant,  etsi 
putent,  se  in  suis  imaginibus  colere  verum 
Deum,  aut  veros  Sanctos».  Negatur  enim 
paritas.  Nam  Judsei  in  hoc  facto  gravissime 
peccabant  :  tum  quod  idolo  Serapis  altare 
erigerent  et  sacrificarent  :  tum  quod  illi  di¬ 
vinam  vim  inesse  crederent,  qua  ducerentur 
in  terram  promissam  :  tum  quia  sibi  imagi¬ 
nabantur  Deum  corporeum,  et  idolo  similem. 
Nil  vero  tale  apud  nos  Catholicos  statuitur. 
Sed  quidquid  demum  de  hoc  sit,  absolute 
verior  videtur  prior  expositio.  3.  Itaque 
certum  est,  Gentiles  putasse,  idola  esse 
deos ,  ut  constat  ex  Isai.  xlvi.  vers.  46. 
Psal.  cxm.  vers.  13.  14.  et  cxxxiv.  vers.  16. 
Habacuch  ii.  v.  19.  et  toto  cap.  vi.  Baruch. 
Quod  vero  non  solum  vulgus  sed  etiam  viri 
sapientes  inter  eos  habiti  ita  senserint,  con¬ 
stat  ex  Hermete  Trismegisto  apud  S.  Au¬ 
gust.  lib.  viii.  de  Civitate  cap.  23.  Et  Arno¬ 
bius  praecellens  orator,  et  Philosophus  post 
suam  conversionem  ad  fidem  de  se  candide 
sic  profitebatur  lib.  i.  contra  Gent.  :  «  Vene¬ 
rabar  nuper  simulacra  ex  fornacibus  prom¬ 
pta,  in  incudibus  Deos  et  ex  malleis  fabricatos, 
tamquam  inesset  vis  praesens,  adulabar,  af¬ 
fabar,  et  beneficia  poscebam  :  Deos  enim 
credebam  ligna,  lapides,  aut  in  ejusmodi 
rerum  habitare  materia  ».  Episcopius  loc. 
cit.  omnes  nervos  intendit,  ut  haec  verba 
Arnobii  in  oppositum  sensum  trahat,  ac  per¬ 
suadeat,  nulli  Gentilium,  nisi  e  stupido  vul¬ 
go,  potuisse  in  meutem  venire  tam  absur¬ 
dam  impietatem,  cum  etiam  Cicero  scripse¬ 
rit  :  «  Neminem  tam  fatuum  esse,  ut  lapi¬ 
dem  Jovem  credat».  Sed  nihil  proficit.  Nam 
etsi  non  dubitem,  Ciceronem,  Plutarchum, 
Aristot.,  Platonem,  Senecam,  similesque 
melioris  notae  Philosophos,  hanc  idololatriae 
fatuitatem  agnovisse  et  explosisse,  sicut  et 
Polytheismum,  cum  hoc  tamen  bene  cohae¬ 
ret,  quod  non  tantum  rudis  faex  popelli,  sed 
etiam  Proceres,  et  ex  Philosophis  nonnulli, 
non  minus  quam  Polytheismum,  etiam  ido¬ 
lolatriam  admiserint.  Sane  loca  ex  Scriptu¬ 
ris,  S.  Augustino,  et  Ambrosio  allegata,  non 
nisi  violenta  et  (more  Sacramentariis  usi¬ 
tato),  tropica  interpretatione  in  alium  sen¬ 
sum  detorquentes. 


V1ND1CLE 


;iuo 

Ad  CAPUT  XVIII. 

Contra  cultum  imaginum  arguit  cum  Cal¬ 
vino  Amesius  :  a  Experientia  docet,  ex  cultu 
imaginum  irrepere  supertitiosum  errorem, 
quo  putatur  imagini  alligata  divinitas.  Unde 
enim  alioqui  una  imago  Christi  vel  Marite 
magis  frequentatur,  quam  alia  ?  Cur  preca¬ 
turi  ad  imagines  accedunt  ?  cur  magno  la¬ 
bore  peregrinantur  ad  aliquam  imaginem  , 
cum  alias  habeant  domi  meliores,  aut  pul¬ 
chriores  ?  » 

Bellarm.  I.  —  Deus  per  unam  imaginem 
operatur  miracula  ,  et  non  per  aliam  ;  sicut 
et  unus  Sanctus  magis  frequentatur  precibus, 
quam  alius.  Cur  autem  Deus  hoc  faciat,  non 
est  nostrum  discutere.  Amesius  4.  :  «Hoc  est 
quod  ponitur  in  objectione  :  quod  operatio 
divina  certis  quibusdam  imaginibus  allige¬ 
tur  ».  Resp.  :  At  probare  objectio  debebat, 
Deum  decrevisse  contrarium  :  alioqui  Ame¬ 
sius  frustra  cum  Pharisseis  allatrat  ejusmodi 
miracula.  Sicut  enim  ad  praesentiam  virgee 
Mosis  placuit  Deo,  vim  miraculosam  exer¬ 
ceri  ;  quid  obstat,  quod  etiam  ad  praesen¬ 
tiam  vel  reliquiarum  ,  vel  imaginum  faciat 
miracula  ?  Praeterea  cur  non  per  umbram 
Pauli,  sed  Petri,  et  non  per  sudaria  et  semi¬ 
cinctia  hujus,  sed  illius  voluit  idem  Omnipo¬ 
tens  operari  sanitates  et  virtutes  ?  certe  alia 
ratio  dari  non  potest,  nisi  quia  ita  voluit. 

Bellarm.  II.  —  Quaedam  imagines  pictae 
sunt  a  sanctis  viris  Luca,  Nicodemo  etc.  quae 
non  solum  sunt  sanctae  propter  significatio¬ 
nem  ,  sed  etiam  propter  artificem.  Amesius 
4.  «  Fabulosae  sunt  illae  imagines  ».  At  cur? 
an  quia  in  S.  Scriptura  nil  de  iis  dicitur. 
Naenia  rancida  !  Amesius  2.  «  Si  imagines 
sunt  sanctae  propter  artificem,  tum  omnes 
creaturae  sunt  multo  sanctiores  illis».  Resp.  : 
Absolute  loquendo,  possent  omnes  res  mun¬ 
di  aliquo  modo  coli,  quia  omnis  creatura 
est  opus,  donum,  et  vestigium  Dei  :  non  ta¬ 
men  id  fieri  potest  peculiari  cultu,  qui  tri¬ 
buitur  aliquibus  rebus,  propter  peculiarem 
connexionem,  quam  habent  cum  Deo,  vel 
Sanctis. 

Bellarm.  111.  —  Aliquae  prae  aliis  magis 
religionem,  et  pietatem  excitant.  Amesius  ; 
«  Imaginaria  est  pietas,  ad  quam  excitantur 
homines  ab  imaginibus  ».  Sed  numquid  Pu- 
ritani  sunt  puri  spiritus,  qui  sine  ulla  con¬ 
versione  ad  imagines  externas,  immediate 
rapiuntur  in  Deum  ?  Si  ausint  hoc  affirmare, 


palam  est  omnibus,  eos  splendide  mentiri  : 
Si  non  ;  agnoscant  ergo,  conducere  miseris 
mortalibus  in  hac  peregrinatione,  etiam  ista 
extrinseca  adminicula  pietatis,  praecipue  im¬ 
perfectis. 

Ad  CAPUT  XIX. 

Pergit  Amesius  impetere  cultum  imagi¬ 
num.  I.  Ait  :  «  Imago  cum  sit  res  inanima, 
non  est  capax  honoris.  Ergo.  »  Resp.  :  Ima¬ 
go  non  honoratur  propter  se  ,  et  absolute, 
sed  relative  ad  prototypum.  Amesius  :  «  Si 
imago  ,  non  debet  honorari  propter  se,  tum 
non  quia  est  imago.  Si  non  quia  est  imago, 
tum  non  relative.  Nam  imago  quatenus  est 
imago  ,  est  quid  relativum  ».  Resp.  :  Prior 
hypothetica  est  falsa,  ut  patet  ex  alio  exem¬ 
plo.  Numquid  legatus  qualiscumque  regis, 
si  honoratur  tamquam  rex  ,  non  honoratur 
propter  se  ,  sed  propter  regem  ,  cujus  per¬ 
sonam  repraesentat  ?  Quis  autem  ideo  nega¬ 
verit,  legatum  honorari,  quia  legatus  est  ? 
Ideo  enim  honoratur  ipse,  ut  honor  per  ip¬ 
sum  transeat  ad  regem.  Yel :  Ipse  est  quo  ho¬ 
noratur  rex:  Rex  est  quod  honoratur  in  illo. 

II.  —  Objic.  •«  Imago  non  est  sancta  ratio¬ 
ne  ligni,  aut  ferri,  aut  marmoris  etc.  Sed  nec 
ratione  lineamentorum,  autcolorum,  aut  alte¬ 
rius  rei,  queein  ipsa  sit.  Cur  igitur  colitur»  ? 
Resp.  :  Sancta  est  sanctitate  aliqua  extrin¬ 
seca,  et  improprie  dicta  :  tum  propter  signi¬ 
ficationem,  et  repraesentationem  rei  sanctae  : 
tum  propter  Ecclesiae  institutionem ;  eo 
enim  fine  imagines  in  templis  collocantur, 
ut  excitent  memoriam  et  amorem  Christi, 
et  Sanctorum.  Infert  Amesius  :  «  Tum  multa 
cauponarum  et  diversoriorum  insignia  sunt 
sancta  et  colenda  ;  talibus  enim  locis  appen¬ 
di  solent,  Angelorum,  sanctorum,  et  sancta¬ 
rum  rerum  imagines.  Item,  repraesentantes 
in  ludo  scenico  Christum,  et  Sanctos,  etc.  » 
Resp.  :  Nihil  in  sequela  absurdi,  praeter  sar- 
casmos  Puritani. 

III.  —  Objic.  «  Pontificii  dicunt,  hominem 
esse  imaginem  Dei,  et  tamen  hominem  non 
solent  adorare  ».  Quanto  minus  ergo  ligna 
etc.,  licet  imaginem  Dei,  aut  Sanctorum  re¬ 
ferant?  Resp.  :  Homo  absolute  dignus  est 
veneratione,  quatenus,  est  imago  Dei,  ut 
dixi  :  non  proponitur  tumeri  ab  Ecclesia  co¬ 
lendus,  ut  imago  Dei,  quia  periculum  esset, 
ne  homo  propter  se  coli  putaretur,  quia  ho¬ 
mo  etiam  propter  se  est  capax  honoris.  Re¬ 
plicat  hic  Amesius,  et  quaestionem  Puritano 


DE  RELIQUIIS. 


nugatore  dignam  proponit  :  «  Quare  igitur, 
inquit,  non  vivum  agnum  et  columbam  po¬ 
tius  proponunt  colenda,  tamquam  imagines 
Christi,  et  Spiritus  S.  quam  eorum  picturas  ? 
Brutis  animalibus  non  dicent  venerationem 
deberi  propter  se  » . 

Praeter  has  communes  objectiones,  Joan. 
Dallaeus  minister  reformatus  Parisiensis  inte¬ 
gro  opere  de  Imaginibus  lib.  i.  novem  ratio¬ 
nibus  vult  evincere  :  veteres  Patres,  primo¬ 
rum  quatuor  a  Christo  nato  saeculorum,  neque 
Christi,  neque  Sanctorum  imagines  veneratos 
esse.  Prima  ratio  ducitur  «  ex  iis  quae  iHi  PP. 
Paganis  objiciunt,  cum  eisdem  de  Religione 
disputantes.  2.  Ex  iis,  quae  ad  Christianorum, 
super  simulacrorum  cultu  objectamenta  Pa¬ 
ganos  olimrespondisse accepimus.  3.  Et.  SS. 
Patrum  contra  Judaeos  disputationibus.  3. 
Ex  eo  ,  quod  quae  ex  imaginum  cultu  oriri 
videntur  difficultates  ,  eas  numquam  Patres 
solvere  satagunt.  5.  Quod  Patres  non  pauca 
a  veneratione  imaginum  aliena  docuerint.  6. 
Quod  PP.  eum  cultum  reprehendant,  quem 
nonnulli  haeretici,  Jesu,  Apostolorum,  Mosis 
etc.  imaginibus  deferebant.  7.  Quod  in  pri¬ 
scarum  Ecclesiarum  suppellectili  nulla  fiat 
imaginum  mentio.  8.  Quod  veteres,  Christi, 
Paulique  ,  et  B.  Virginis  ignotam  sibi  fuisse 
fateantur  veram,  ac  genuinam  formam.  9. 
Quod  apud  Armenos  vetustissimos  Schisma¬ 
ticos  nullae  sint  imagines.  »  Sed  haec  et  si¬ 
milia  objectamenta  nituntur  aut  argumentis 
pure  negativis  ;  aut  pravae  interpretationi 
et  detorsioni  eorum,  quae  in  priscis  Patribus 
leguntur  :  aut  denique  plane  incertis  conje¬ 
cturis,  similibusque  flabilibus  fundamentis, 
quae  hic  operosius  prosequi,  instituti  ratio 
non  fert.  Quod  de  Armenis  dicit  ex  Niceph. 
lib.  xvm.  cap.  53.  adeo  falsum  esse  ait  Ger- 
hardus  :  «  Ut  etiam  imagines  Patris,  et  Spi¬ 
ritus  S.  effigient  ».  Item  pag.  708.  ex  Pra- 
teolo.  Certe  nec  unicum  directe  stringens 
argumentum  Dallaeus  profert.  Producit  qui¬ 
dem  lib.  ii.  contra  imagines  testimonia  Ori- 
genis,  Eliberitani  concilii,  Eusebii  Caesare- 
ensis  ,  Epiphanii,  Chrysost.,  Amphiloch., 
Theodori  Ancyr.,  Optati  Milevit.  et  Augu¬ 
stini,  sed  ne  vel  unum  ex  illis  est  (si  forte 
illud  Eusebii  excipjas,  qui  fermento  Ariano 
haud  leviter  tinctus,  imaginem  creatam,  uti 
increatam  aversabatur),  qui  revera  aliquid 
contra  imagines  Christianorum  absolute  sta¬ 
tuerit.  Origines  sicut  negat  Christianis  tem¬ 
pla 'altariaque,  ita  et  imagines,  nempe  falsos 
Deos  repraesentantes,  aut  quae  velut  numina 


501 

coluntur;  sicut  et  Christiani  nulla  talia  templa 
et  aras  ,  nec  cruenta  sacrificia  ,  uti  Pagani, 
habent.  De  canone  concilii  Eliberitani  jam 
alibi  dixi,  eum  varie  exponi,  certumque  esse 
(etiam  ex  iis  quae  Dallaeus  ex  Cassandro  et 
Joan.  Ant.  Delfmo  pag.  157.  recitat),  quod 
etsi  concedatur,  prohibitas  illo  canon.  36. 
imagines,  tamen  non  absolute  ut  detestan¬ 
das,  sed  propter  praesens  periculum  abusus 
et  superstitionis,  aut  etiam  scandali  Genti¬ 
lium  etc.  pro  loco,  et  tempore  sublatas  esse. 
S.  Epiphanii  locus  a  Dallaeo  aliisque  Icono- 
machis  jactari  solitus  ,  ab  haereticis  corru¬ 
ptus  esse  convincitur.  1.  Quia  ex  septimae 
synodi  act.  6.  constat,  Epiphanium  fuisse 
optime  affectum  piis  imaginibus.  2.  In  ea¬ 
dem  synodo  ,  et  actione  docetur,  quomodo 
alia  scripta  ,  ac  praecipue  Epistola  ad  Theo¬ 
dosium  imper.  fuerit  falso  allegata  ut  Epi¬ 
phanii  :  quidni  idem  de  epistola  ad  Joan- 
nem  Hierosol.  credamus.  3.  Ibidem  dicitur, 
discipulos  S.  Epiphanii  in  Cypro  ejus  imagi¬ 
nem  cum  multis  aliis,  in  templo ,  ejus  no¬ 
mine  erecto  posuisse.  4.  Si,  uti  ei  affingitur, 
contra  imagines  scripsisset  Epiphanius,  ejus 
coaevi  SS.  Basilius,  Nazianz.,  Nyss.,  Cyril- 
lus,  Ambros.  ac  praecipue  Joannes  Chrys. 
minime  hoc  in  eo  dissimulassent.  Ut  taceam, 
absurditatem  assutae  ei  laciniae  seipsam  pro¬ 
dere.  Sed  quid  opus  est  percurrere  singulos, 
cum  ipse  Dallaeus  videatur  (tacite)  retractas¬ 
se  omnia  illa  firmamenta  ex  Patribus  de¬ 
prompta,  in  opere  quod  13.  annis  post  illud 
de  Imaginibus  evulgatum  est  Genevae  anno 
1655.  «  De  usu  Patrum  ad  ea  definienda  Re¬ 
ligionis  capita,  quae  hodie  sunt  controversa  » . 
Ubi  operose  probat  cap.  1.  iEgre  constare 
posse,  quid  circa  nostras  de  Religione  con¬ 
troversias  senserint  Patres,  cum  pauca  ex¬ 
stent  de  iis  scriptas,  tribus  praesertim  anti¬ 
quissimis  saeculis.  2.  Scripta  quae  supersunt 
de  tribus  prioribus  saeculis  NB.  maximam 
partem  agere  de  rebus  alienissimis  ab  iis, 
quae  hodie  circa  Religionem  in  controver¬ 
siam  vocantur.  3.  Patrum  ,  vere  certoque 
non  esse  ,  quaecumque  nunc  eorum  nomine 
circumferuntur,  sed  pleraque  iis  esse  afficta 
et  supposita.  4.  Genuina  fuisse  variis  in  locis 
adulterata.  5.  Non  facile  esse  Patrum  scripta 
intelligere  etc.  Omitto  reliqua.  Ex  hactenus 
allatis  enim  funditus  subruuntur,  quae  tanto 
molimine  ipse  Dallaeus  ,  Blondellus  ,  Moli- 
naeus,  aliique  Galvinistae  ex  Patribus  contra 
nos  proferunt. 


502 


VINDICLE 


Acl  CAPUT  XXV. 

Bellarminus  acap.  20.  usque  huc  accurate 
discussit  :  Quo  genere  cultus  imagines  sint 
honorandas  ?  Amesius  inquit  :  «  Haec  quae¬ 
stio  nobis  jam  plane  esset  supervacanea,  nisi 
quod  integram  idololatriae  hujus  explicatio¬ 
nem  a  Bellar,  propositam  juvet  audire  ». 
Sed  prae  oculis  etiam  hic  habenda  est ,  ut 
alias  etiam  monui  ,  consueta  Sectariorum 
stropha  ,  qua  ex  circumstantiis  ,  vel  modis 
etc.,quae  inter  Scholasticos  controvertuntur, 
ipsam  substantiam  dogmatum  se  putant 
evertere.  Quod  proinde  nuper  monui  in  Anti- 
Musaeo  quaest.  10.  §.  2.  num  6.  hic  repeto  : 
Etsi  inter  Scholasticos  sit  aliqua  sententia¬ 
rum  de  cultu  imaginum  etc.  varietas,  id  ta¬ 
men  nihil  officere  vulgo  fidelium  ,  cui  suffi¬ 
cit  si  doceatur,  quod  pie  et  religiose  possint 
venerari,  simul  et  exemplar,  et  ejus  imagi¬ 
nem  ,  illud  ut  quod  ,  hoc  ut  quo,  juxta  tri¬ 
tum  illud  distichon  : 

Effigiem  Christi  cum  transis,  semper  honora ; 

Non  tamen  effigiem,  sed  quem  designat  adora. 

Itaque  recitatis  a  Bellarm.  supra  cap.  20  tri¬ 
bus  diversis  Scholasticorum,  de  adoratione 
imaginum,  sententiis,  frustra,  et  cavillatorie 
Amesius  paeana  canit,  dum  inquit  :  «  Non 
convenit  igitur  adhuc  inter  imaginum  culto¬ 
res,  quomodo  debeant  coli.  Coluerunt  per 
multa  saecula ;  sed  nesciunt  utrum  idolola¬ 
triam  admiserint,  debito  majorem  cultum  ip¬ 
sis  deferendo,  an  toto  genere  minorem  debito 
tribuentes,  sacrilegio  teneantur.  2.  Si  Magi¬ 
stri  nostri  non  intellignnt,,  quis  sit  cultus 
imaginibus  debitus,  misera  certe  est  conditio 
plebis.  3.  Tutiorem  partem  elegerunt  Prote- 
stantes  ,  qui  Deum  solum  colunt.  4.  Mater 
Ecclesia  novercam  crudelem  sese  ostendit, 
quae  suos  filios  jam  tot  saeculis,  in  tanto  pe¬ 
riculo  idololatriae,  et  impietatis  reliquit,  cum 
uno  canone  Tridentino  posset  omnem  scru¬ 
pulum  removere  ».  Et  infra  :  «  Bellar,  in 
tota  hac  explicatione  funambulum  agit,  pen¬ 
dente  vestigio  ingreditur,  juxta  praecipitium 
turpissimae  idololatriae,  plebem  rudem  vult 
secum  ducere ,  quae  subtilibus  distinctioni¬ 
bus  nescit  gradus  suos  librare.  Quid  est  hoc 
aliud  ,  quam  ludere  cum  Deo  et  hominum 
animabus  »  ?  Sed  sannis  et  scommatibus 
sycophanticis  non  enervatur  Bellarminus  ! 
Gravius,  et  eruditius  hanc  causam  Iconoma- 
chorum  nuper  egit  Musaeus  Lutheranus  :  cu¬ 


jus  disputationem  ex  cit.  quaest.  9.  §.  3.  et 
4.  libet  hic  referre. 

Sic  ergo  post  Marcum  Ant.  de  Dominis, 
Musaeus  th.  185.  objicit  1.  «  Cultus  ille  me¬ 
dius  inter  latriam,  et  civilem  habet  maxi¬ 
mum  idololatriae  periculum  » .  Cur?  «  quiaho- 
nor,  vel  honorandi  actus,  qui  est  adoratio, 
vel  est  simpliciter  divinus,  vel  simpliciter 
humanus,  h.  e.  vel  religiosus,  vel  civilis  ». 
Nego  :  Datur  enim  medium,  si  «.  religiosus  » 
stricte  accipiatur  pro  divino,  ut  Bellar,  evin¬ 
cit  propos.  3.  Sed  instant :  «  Religio  tendit 
in  Deum  ».  Sit  ita.  a  Ergo  religiosus  cultus 
soli  Deo  competit,  et  reliqui  omnes  pure  hu¬ 
mani  sunt  ».  Nego  sequel.  quia  petitur  prin¬ 
cipium.  Sed  probant :  «  Quia  excellentia 
quaevis  humana,  eo  ipso  quod  est  in  homine, 
humana  est,  etiamsi  sit  ordinis  supernatura- 
lis  ».  Resp. :  Neg.  assumpt.  nisi  ludatur 
aequivocatione.  Nam  hic  omnes  per  ly  huma¬ 
na,  intelligimus  ea,  quae  homini  vel  naturali¬ 
ter  debentur,  vel  ejus  industria  acquiruntur  : 
superhumana  autem,  et  divina  dona  dicun¬ 
tur  communiter  et  verissime  ea,  quae  supra 
exigentiam,  aut  capacitatem  naturalem  gra¬ 
tiose  a  Deo  nobis  donata  sunt,  et,  ut  S.  Au- 
gust.  de  virtutibus  infusis  loquitur :  «  quae 
Deus  in  nobis,  sine  nobis  efficit » .  Haec  certe 
nemo  sapiens  vocat  dona  humana,  sed  divi¬ 
na.  Et  si  Philosophi,  aeque  ac  Theologi  opti¬ 
me  distinguunt  inter  actum  hominis,  et  ac¬ 
tum  humanum,  nec  patiuntur  actum  indeli- 
beratum  hominis  appellari  humanum :  quanto 
rectius  nos  hanc  vocem  non  accommodamus 
donis  pure  divinis?  Unde  patet,  esse  ine¬ 
ptam  cavillationem,  aut  foedam  calumniam, 
cum  ex  antecedente  tam  falso,  inferunt: 
«  Cultum  illum,  quo  B.  Virginem  Dei  Geni¬ 
tricem,  Sanctos  demortuos,  reliquias  etc. 
Papatus  colit,  quoad  rem,  veram  latriam  es¬ 
se,  adeoque  idololatriam  :  cum  latrianonDeo 
delata,  aliud  non  sit  quam  idololatria  ».  Ine¬ 
pte,  inquam,  imo  mpie  sic  colligunt  :  quia 
non  modo  in  interno  voluntatis  affectu 
est  quasi  infinita  differentia  inter  latriam,  et 
duliam,  sed  etiam  in  ipso  externo  actus  est 
summa  distantia'.  Nemo  Catholicus  recte  in¬ 
structus  unquam  citra  scelus  idololatriae,  sa¬ 
crificium  obtulerit  ulli  creaturae  :  nemo  Deo 
supplicans  unquam  recte  dixerit :  Spiritus 
sancte  ora  pro  me  etc. 

II. — Arguunt  th.  182.  «Neque  per  accidens 
quidem  imago  capax  est  adorationis,  aut  ve¬ 
nerationis  illius.  Ergo  frustra  excusatur  a 
Pontificiis  ea  religiosa  adoratio,  quod  non 


DE  RELIQUIIS. 


503 


dirigatur  iu  imagines  per  se,  sed  per  acci¬ 
dens  ».  Resp. :  Antecedens  falsum  esse  patet. 
Tum  quia  homo  dignus  est  veneratione,  quia 
est  imago  sui  creatoris  :  cur  ergo  non  etiam 
imagines  Christi,  et  Sanctorum?  Tum  quia 
imago  Caesaris  est  honorabilis  civili  cultu ; 
cur  ergo  non  etiam  imagines  Christi,  et  San¬ 
ctorum  cultu  religioso?  Tum  quia  imago  ca¬ 
pax  est  injuriae,  et  contumeliae  suo  modo,  (per 
accidens  scilicet  et  respective,)  cur  non  eti¬ 
am  venerationis  ?  Tum  quia  imagines  falso¬ 
rum  deorum  sunt  execrabiles,  cur  Christi 
et  Sanctorum  non  essent  vice  versa  venera¬ 
biles?  Tum  denique,  vos  Lutherani,  et  Cal- 
vinistae  numquid  carnem  Christi  agnoscitis 
etiam  a  nobis  adorabilem  ?  et  tamen  illa  ut 
sic  non  est  melior  et  excellentior  anima  no¬ 
stra,  praesertim  sancta.  Yosne  ob  argumen¬ 
tum  vestrum  dicetis,  non  coadorari  carnem 
Christi,  cum  Christum  adoratis?  non  reor 
equidem.  Subtiliora  huc  spectantia  remitti¬ 
mus  ad  Scholasticos. 

III.  —  Arguit  Musaeus  th.  183.  «  Si  distin¬ 
ctiones  praedictae  rite  observatae  vel  maxime 
ab  idololatriae  culpa  utcumque  excusarent  : 
illae  tamen  sunt  ita  intricatae,  et  observatu 
difficiles,  ut  ne  ab  eruditis  quidem  in  praxi 
recte  adhiberi  queant  ».  Resp. :  Neg.  Quomo¬ 
do  probas  ?«  Ne  Thomas  quidem,  inquit,  sub¬ 
tilitatum  Scholasticarum  Doctor  facile  prin¬ 
ceps,  de  adoratione  Crucis  Christi,  clavorum 
item,  etc.,  sibi  constitit.  Docuit  enim  in  3. 
sent.  dist.  9.  quaest.  1.  art.  2.  Illa,  in  quan¬ 
tum  repraesentant  Christum  crucifixum  , 
adoranda  esse  eadem  adoratione,  qua  Chri¬ 
stum  crucifixum  adoramus,  scilicet  latria  : 
in  quantum  vero  sunt  res  quaedam,  quae 
contactu  Christi  sanctificatae  sunt ,  ado¬ 
randas  esse  hyperdulia.  In  3.  parte  Summae 
vero  quaest.  25.  art.  4.  censuit  illas  poste¬ 
riori  etiam  modo  consideratas,  adorandas 
esse  adoratione  latriae,  uti  ipsum  Christum 
crucifixum.  Bellarminus  etiam  non  parum 
sudavit  in  explicando  cultu,  qui  SS.  imagi¬ 
nibus  et  reliquiis  debeatur,  sed  rei  difficul¬ 
tate  pressus,  succubuit.  Primo  quidem  com¬ 
muniorem  Scriptorum  Pontificiorum  senten¬ 
tiam  negat,  eumdem  honorem  deberi  ima¬ 
gini,  et  ejus  exemplari  :  et  dicere  populo, 
Imaginem  Christi,  vel  Crucem  ejus  adoran¬ 
dam  esse  latriae  cultu,  illo  ipso,  quo  adora¬ 
tur  Deus,  non  carere  magno  periculo.  »  Et 
addit  :  «  Eos,  qui  defendunt,  imagines  ado¬ 
rari  latria,  cogi  subtilissimis  uti  distinctioni¬ 
bus,  quas  vix  ipsimet  intelligant,  nedum 


populus  imperitus,  etc.  Quae  sane  ingenua 
confessio  est»!  Deinde  Musaeus  post  relatam 
sententiam  Bellarmini  ex  proximo  cap.  sub¬ 
jungit  th.  184.  «  Legat  haec,  expendat,  ver- 
setque  quisquis  voluerit  sursum  et  deorsum, 
non  tamen  assequetur,  quae  propria  ratio  sit 
cultus,  cuique  imagini  debiti,  et  quomodo  in 
praxi  eum  a  sui  exemplaris  cultu  accurate 
discernere  debeat,  ne  forte  latriam  secun¬ 
dum  quid,  vel  improprie,  analogice,  redu¬ 
ctive  talem,  imagini,  vel  Cruci  delaturus, 
per  errorem  ei  veram  tribuat  latriam,  et 
idololatra  fiat.  Quid  enim  est  latria  secun¬ 
dum  quid?  analogice?  reductive?  Quaenam 
ejus  entitas?Qua  in  actione  consistit  ejus 
ratio  propria?  Quid?Annon  Bellarm.  ipse 
fatetur,  unum  quoad  rem  actum,  adoratio¬ 
nem  unam  esse,  qua  vere  imaginem  Christi 
proprie,  et  per  se,  et  in  ea  Christum  ipsum 
adorant?  Quidni  ergo  latria  vera  sit?  cum 
simul  ad  Christum,  cui  vera  convenit  latria, 
et  ad  ejus  imaginem  terminetur.  Nam  forte 
unus  et  idem  numero,  isque  indivisus  actus, 
qui  simul  defertur  imagini,  et  exemplari, 
relatus  ad  exemplar,  in  quod  saltem  indi¬ 
recte,  et  per  accidens  fertur,  est  latria  pro¬ 
prie  et  simpliciter  sic  dicta  :  relatus  autem 
ad  imaginem,  in  quam  primo,  per  se,  et  di¬ 
recte  fertur,  non  est  latria  proprie,  et  sim¬ 
pliciter,  sed  latria  secundum  quid,  analogi¬ 
ce,  improprie,  reductive  ?  »  Resp.  :  Musaeus 
umbras  metuit,  et  trepidat  timore,  ubi  non 
est  timor.  Nam  vulgo  fidelium,  (multo  magis 
eruditis),  abunde  prospectum  est  per  com¬ 
munem  doctrinam  in  Catech.  Tridentino 
traditam,  in  qua  omnes  conveniunt.  Quid¬ 
quid  autem  sit  de  veritate,  aut  probabilitate 
illarum  opinionum,  de  quibus  Scholastici, 
salva  fide  et  charitate  disceptant ;  item  de 
modo,  quo  potest  concipi  et  dirigi  intelle¬ 
ctus,  et  affectus  in  adoratione  Crucis,  ima¬ 
ginum,  reliquiarum,  etc.,  futiles  cavilli  sunt, 
quibus  tricatur  Musaeus,  ut  facile  cuivis  pa¬ 
tebit,  si  aliud  e  contrario  exemplum  pona¬ 
mus.  Tractetur  a  subditis  contumeliose  sta¬ 
tua  Caesaris  (uti  olim  constat  factum  a 
Thessalonicensibus,  e  quibus  hac  de  causa 
7000.  ab  offenso  imperatore  Theodosio  M. 
obstruncati  sunt) ;  Si  in  tali  casu  subditi  se 
excusarent,  dicerentque  :  Nulla  te,  Caesar, 
injuria  affecimus.  Neque  enim  statua  illa 
iners  capax  est  venerationis,  aut  contumeliae. 
Sicut  cultum  tibi,  qui  capax  es,  mente  et 
ratione  praeditus,  non  aeri,  auro,  lapidi, 
ligno,  aut  cujusvis  artis  operi  impendimus  ; 


VINDICLE 


504 

ita  nec  injuriam,  ct  contumeliam  tibi  intuli¬ 
mus,  cum  illam  statuam  pro  libito  tractavi¬ 
mus.  Quod  enim  tu  ais  :  quod  contumelia  et 
injuria  illa  sit  tibi  absolute,  simpliciter,  per 
se,  et  proprie  illata,  statua;  vero  secundum 
quid,  analogice,  reductive,  non  capimus.  Quid 
enim  est  contumelia  secundum  quid,  analo¬ 
gice,  reductive?  qusenam  ejus  entitas?quain 
actione  consistit  ejus  ratio  propria?  Unicus 
et  idem  numero,  isque  indivisibilis  fuit  actus 
noster,  quo,  quia  libuit,  statuam  illam  insen¬ 
satam  dejecimus,  truncavimus,  dissipavi¬ 
mus.  Hoc  quid  ad  te  ?  cur  ideo  reos  criminis 
la;sa3  Majestatis  nos  agis?  etc.  Quid  de  hac 
Apologiatibi  videtur,  Musaee?  Numquid  gna- 
viter  ineptirent  subditi  illi,  et  iram  Caesaris 
duplo  amplius  succenderent?  Porro  vix  sa¬ 
niores  sunt  tui  hic  cavilli.  Non  vides,  illos 
modos  adorandi  Crucem,  imaginem,  etc., 
maxime  qui  propius  a  periculo  superstitionis 
abesse  videntur,  nihil  ad/  vulgus  fideli.nm 
pertinere ;  imo  in  praxi  nec  ad  eruditos  ; 
quibus  exploratum  perspectumque  est,  suum 
adorandi  modum ,  quem  cum  S.  Thoma 
aliisque  plurimis  tenent,  omni  labe  supersti¬ 
tionis  vacare  ;  sicut  et  alter  modus,  ut  tutior 
et  planior  Bellarmino,  aliisque  placuit.  Cum 
enim  certum  sit,  posse  intentionem  adorandi 
imaginem,  et  exemplar  diversimode  formari 
(vel  utrumque  simul  in  recto,  vel  alterutrum 
in  recto,  alterum  in  obliquo  attingendo), 
nihil  hinc  contra  generale  dogma  Ecclesiae, 
de  religiosa  veneratione  imaginum  inferri 
potest,  quod  superstitionem  et  idololatriam 
sapiat.  Porro  distinctiones  illae  a  Card.  Bel¬ 
larmino  allatae,  ad  conciliandas  et  compla¬ 
nandas  Scholasticorum  dissidentes  opinio¬ 
nes,  omnino  probae  sunt :  quod  si  autem  Mu¬ 
saeus  eas  non  capiat,  nihil  nostra  interest ; 
uti  nec  quod  nostrum  vulgus  eas  non  asse¬ 
quatur;  quia  neque  opus  est,  cum  aliter  sit 
illis  abunde  provisum. 

Sed  necdum  cessat  sive  cavillari,  sive  ca¬ 
lumniari  Musaeus ,  dum  th.  185.  ait  IY. 
<t  Absurda  haec  esse  animadvertit  Bellarmi- 
nus».  At  profecto  si  hic  legatur  cap.  24  et 
25.  aliud  non  dicit,  quam  :  Imagines  Christi 
posse  non  quidem  proprie,  et  per  se,  sed 
improprie,  et  per  accidens  coli  eodem  ge¬ 
nere  cultus,  quo  exemplar  :  et  sic  putat  facile 
conciliari  dissidentes  Scholasticorum  senten¬ 
tias.  Quod  autem  argumento  quinto  (pro 
opinione,  quae  videbatur  eumdem  cultum 
simpliciter  tribuere  imagini,  et  exemplari), 
de  motu  in  imaginem,  et  exemplar,  relictis 


Peresii,  et  aliorum  solutionibus  aptiorem 
substituit,  quid,  quaeso,  ad  rem  facit?  Audia¬ 
mus  tamen  Musaeum  :  «  Distinctione  hac, 
inquit,  non  tam  se  expedit,  quam  impedit 
Bellarminus.  Primo  enim  adorationem  ita 
diversimode  concipere,  ut  Christus  vel  in 
recto,  vel  in  obliquo  ponatur,  eruditorum 
est,  non  rudis  plebeculae  ».  Resp.  :  In  actu 
signato,  et  reflexe,  est  :  sed  in  actu  exercito 
quid  impedit,  etiam  in  plebe  id  reipsa  diver¬ 
sis  modis  fieri,  licet  ipsa  non  aeque  artifi¬ 
ciose,  ut  Theologi,  eos  modos  inter  se  dis¬ 
tinguat,  Quando  ergo  rudis  plebs  adorat 
Crucifixi  imaginem,  etc.,  rite  id  facit.  Et 
Musaeus  circa  rudes  frustra  sibi  hic  rumpit 
cerearum. 

Sed  pergit  ad  «  maxime  capaces  illius 
distinctionis  »  Bellarminianae,  scilicet,  (quod 
vel  concipiatur,  et  adoretur  Christus  in  ima¬ 
gine  objective  reducens  ;  et  tunc  adoratio 
sitlatriae,  quae  feratur  in  Christum  perse, 
in  imaginem  solum  per  accidens  :  vel  con¬ 
cipiatur,  et  adoretur  imago  ipsa,  ita  ut  Chri¬ 
stus  in  obliquo  ponatur,  et  non  in  recto  ;  et 
tunc  adoratio  quidem  feratur  in  imaginem 
per  se,  et  consequenter  in  Christum,  sed 
non  est  adoratio  verae  latriae,  sed  longe  in¬ 
ferior).  Et  instat  dicens  ;  «  Utraque  haec 
adoratio  sua  maxima  habitura  est  incom¬ 
moda.  Prior  enim  si  vera  est  latria,  nec 
tamen  in  solum  Christum  fertur,  sed  etiam 
in  ipsam  imaginem  ejus,  non  potest  non  esse 
cum  idololatria  conjuncta.  Licet  enim  (juxta 
Bellar.)  per  accidens  in  imaginem  feratur : 
tamen  cum  nullo  modo  per  se,  nec  per  acci¬ 
dens  vera  latria  conveniat  facturae,  quilibet 
Iconolatra  eo  ipso  committit  idololatriam, 
quo  imagini  ullo  modo  veram  tribuit  la- 
triam.  Posterior  autem ,  si  non  sit  latria 
vera,  ac  quidem  prout  in  Christum  ea  fer¬ 
tur,  injuria  erit  in  Christum.  Nam  imaginis 
Christi  religiosa  adoratio  inventa  dicitur 
principaliter  propter  ipsius  Christi  adoratio¬ 
nem,  ut  ait  conc.  Trident.  sess.  25.  Si  vero 
non  est  latria  vera  adoratio  illa,  tunc  juben¬ 
tes  adorare,  et  adorantes  imaginem  Christi, 
ut  per  eam  Christum  adorent,  jubebunt  ve¬ 
nerari  et  venerabuntur  Christum  honore  in¬ 
feriori,  quam  ipsi  convenit.  Non  autem  ho¬ 
noratur  Christus,  quando  non  debitus  honor 
ipsi  defertur.  Ergo  per  imaginum  honoratio- 
nem  Christus  non  honoratur,  sed  honor  de¬ 
bitus  ipsi  detrahitur ,  et  in  illius  locum 
defertur  ei  honor  alius,  infinitis  modis  infe1 
rior.  »  Resp.  :  Neutrum  incommodum  urget. 


505 


DE  RELIQUIIS. 


Non  prius,  quia  manifeste  petit  principium. 
Hoc  enim  praecipue  in  quaestione  est :  Annon 
imago  aliquo  modo  (scii,  improprie,  per 
accidens,  respective,  etc.)  participet  venera¬ 
tionem,  aut  contemptum  ipsius  exemplaris? 
Nos  affirmamus,  et  manifeste  convincimus 
ita  esse.  Quis  enim  dubitet,  si  imago  Titii, 
aut  Titius  in  effigie  sua  (vel  etiam  post 
mortem  ipsius  corpus),  publice  suspendere¬ 
tur  in  patibulo,  aut  manu  carnificis  redige¬ 
retur  in  cineres  auctoritate  sui  principis,  ob 
crimen  aliquod  grave  commissum ;  in  tali 
casu  contemptum  et  ignominiam  aliquo  mo¬ 
do  etiam,  in  imaginem  ipsam  redundare? 
Nec  puto  ullum  praestantem  artificem  hujus¬ 
modi  statuam,  aut  iconem  facile  elaboratu¬ 
rum,  nisi  a  principe  compulsus  fuerit,  cum 
ne  quidem  instrumenta,  quibus  carnifices 
suspendium,  crurifragium,  etc.,  perficiunt, 
illorum  artifices ,  nisi  compulsi,  fabricare 
soleant,  nimirum  ob  ignominiam  ibi  appre¬ 
hensam.  Quod  si  ergo  ignominiam  suo  modo 
participat  imago,  quidni  et  venerationem  ? 
Male  etiam  hunc  imaginis  cultum  Musseus 
vocat  veram  latriam  ;  non  enim  est  magis 
vera  latria  respectivus  ille  cultus  imaginis, 
quam  est  verus  Deus,  ipsa  imago  repraesen¬ 
tans  verum  Deum.  Nec  urget  posterius  in¬ 
commodum.  Falsum  enim  est  quod  assumit 
Musaeus  :  «  Injuriam  esse  in  Christum,  si 
non  sit  latria  vera,  adoratio  imaginis,  ne 
quidem  prout  in  Christum  ea  fertur  »,  ut 
patet  ex  Simili,  quod  affert  Bellar,  supra 
cap.  20.  «  Nam  legatus  regis  aliquando  ho¬ 
noratur  ut  legatus ;  et  tunc  ipse  proprie 
honoratur,  licet  propter  alium  honoretur  : 
aliquando  honoratur  loco  regis ,  honore 
proprio  regibus,  et  tunc  ipse  improprie  ho¬ 
noratur,  proprie  autem  rex  in  ipso  tunc 
honoratur  » .  Huic  posteriori  modo  respondet 
adoratio  imaginis,  qua  concipitur,  et  adox’a- 
tur  Christus  in  imagine  reprsesentatus  :  et 
tunc  si  alia  inferior  adoratio,  quam  latrise 
illi  exhiberetur,  esset  sine  dubio  injuria  in 
Christum.  Priori  autem  honorationi  legati 
respondet  adoratio,  qua  concipitur ;  et  ado¬ 
ratur  imago  ipsa,  ita  ut  Christus  in  obliquo 
ponatur  ;  et  tunc  sine  dubio  nulla  injuria  fit 
Christo,  aut  regi,  si  imago  et  legatus  ut  sic, 
non  honorantur  ut  ipse  Christus,  vel  rex. 
Hoc  modo  nos  quidem  plurimum  veneramur 
Papam,  ut  Christi  Vicarium,  praecise  pro¬ 
pter  Christum  :  nemo  tamen  unquam  ado¬ 
rationem  latrise  ei  exhibendam  putavit.  Quis 
autem  negaverit,  Christum  non  honorari, 


sed  injuria  affici,  si  honoretur  in  suis  Mini¬ 
stris  sine  adoratione  latrise.  Sed 

Instat  adhuc  Musseus  et  ait  th.  186.  «  Iis¬ 
dem  gestibus,  verbis  iisdem,  parique  sub¬ 
jectione,  et  devotione  uterque  suam  peragit 
adorationem  ».  Resp.  :  Hoc  esse  falsum 
patet,  quia  contrarium  plane  supponitur  in 
exemplo  allato.  Unde  frustra  Musseus  pro  se 
tam  verbose  adducit  totum  ritum,  quo  nos 
Catholici  adoramus  Crucifixum  in  Officio 
diei  Parasceves.  Ille  enim  ritus  praecise  re¬ 
spondet  priori  modo  adorationis,  quo  scilicet 
concipimus,  et  adoramus  Christum  in  ima¬ 
gine  objective  relucentem ;  aliis  temporibus 
fere  alterum  modum  adhibemus,  ut  cum 
sub  Sacrificio  Missae  caput  inclinamus,  aut 
aperimus  ad  aspectum  Crucifixi.  Unde  verba 
prorsus  inania  hic  multiplicat  Musseus.  Ejus¬ 
dem  furfuris  sunt  quse  th.  seq.  affert  ex 
Marco  Ant,  de  adoratione  S.  Eucharistia;, 
invocatione  Sanctorum ,  veneratione  reli¬ 
quiarum,  etc.,  ut  jam  videbimus. 

§•  I. 

Excutiuntur  csetera  Marci  Antonii  commenta. 

Hic  apud  Musseum  contendit  th.  187. 
«  Quamvis  adorationem  creaturarum  et  fa¬ 
cturarum  esse  per  se,  et  natura  sua  pericu¬ 
losam,  et  minimum  ex  parte  vulgi  solere 
esse  cum  idololatria  conjunctam  ».  Videa¬ 
mus  quomodo  probet  intentum. 

I.  —  Inquit  :  «  Eucharistia  non  potest 
adorari  sine  subtilissimis  distinctionibus  ». 
Resp.  :  Falsumest.  Qua,  quseso,  indigeo  dis¬ 
tinctione,  ut  Christum,  quem  sub  speciebus 
latentem  credo  (aut  prudenter  prsesumo), 
cultu  latrise  venerer?  Quod  si  ipsi  Sacra- 
mentarii  admittunt,  posse,  imo  oportere  nu¬ 
dis  symbolis  suse  Coense  Evangelicse  venera¬ 
tionem  exhiberi ;  cur  nos  Catholici  non  de¬ 
beremus  cultum  latrise  Christo  D.  Euchari¬ 
sticis  speciebus  vestito  deferre?  «  Hoc  Sa¬ 
cramentum  »,  inquit  Rudolph.  Hospinianus 
Zwinglianus  lib.  iv.  hist.  Sacram,  part.  1. 
cap.  8.  «  magna  cum  religione  et  reverentia 
tractandum  est,  honesto  habitu,  religiose, 
aperto  capite,  flexis  genibus,  etc.  »  Quis  hic 
non  exclamaverit  cum  S.  Hieronymo  :  «  Si 
tanti  vitrum,  quanti  margaritum  !  » 

Instat  M.  Antonius,  et  petit  sibi  explicari : 
«  quomodo  species  panis  adorentur  mate¬ 
rialiter  adoratione  latrise  ;  Christi  vero  cor¬ 
pus  sui)  illis  latens  adoretur  formaliter  ; 


506 


VINDICIAE 


quod  nec  Bellarminus  potuit  explicare,  sed 
aufugit  et  declinavit,  etc.  »  Resp.  :  Satis 
clare  Bellarminus  etiam  de  hoc  puncto  suam 
mentem  declaravit,  cum  cap.  23.  ait :«  Quod 
proprie,  et  per  se  nullus  honor  tunc  defera¬ 
tur  imagini  »  (speciebus  Eucharisticis), «sed 
soli  exemplari  »  (corpori  Christi),  «  tamen 
improprie  dici  potest  ipsa  etiam  imago  ho¬ 
norari  ».  Sine  dubio  autem  coincidunt  ado¬ 
ratio  proprie  dicta,  per  se,  et  formalis,  sicut 
et  impropria,  per  accidens,  et  materialis. 
Neque  plus  hic  est  mysterii. 

II.  —  Ait  M.  Antonius  :  «  Plebs  rudior 
saepe  erga  B.  Virginem,  aut  aliquem  San¬ 
ctum  magis  interne  religioso  affectu  fer¬ 
tur,  quam  erga  Christum.  Nec  dicunt  : 
Ora  /sed  :  Adjuva ,  salva!  Neque  exprimunt, 
aut  mente  intelligunt,  ut  haec  fiant  orando, 
sed  ut  ipsi  Sancti  seipsis  immediate  hsec 
faciant ;  eosque  rogando  plurimi  B.  Mariae 
et  Sanctis  se  totos,  totam  animam,  totum 
spiritum  penitus  subjiciunt,  quae  est  idolo¬ 
latria  formata.  »  Resp.  1  :  Male  instructos 
subinde  in  hac  re  posse  errare  non  abnui¬ 
mus.  Sed  quid  haec  negligentia,  et  culpa  vel 
docentium,  vel  discentium  facit  ad  litem 
nostram  ?  A  bene  vero  instructis  id  fieri, 
quod  asserit  Mare.  Antonius,  unde  probat  ? 
Satisne  est  quod  temere  addat  :  «  Non  est 
dubium  »?  Equidem  non  inficior,  quod  etiam 
docti,  et  pii  quandoque  sine  ullo  peccato 
possint  erga  Virginem  Deiparam  sentire  te¬ 
neriorem  affectum,  quam  erga  Christum, 
utpote  quem  agnoscunt,  non  tantum  advo¬ 
catum,  sed  etiam  judicem ;  cum  B.  Virgi¬ 
nem  non  nisi  ut  Matrem  misericordiarum 
apprehendant»  (ut  notat  S.  Bernardus),  cum 
hoc  tamen  affectu  teneriori  potest,  et  debet 
omnino  stare  affectus  erga  Christum,  appre- 
tiative  quasi  infinitis  partibus  illum  priorem 
teneriorem  affectum  erga  B.  Virginem  ex¬ 
cedens.  Resp.  2  :  Esto  quod  subinde  suppli¬ 
ces  dicant,  non  tantum  ora ,  sed  etiam  ad¬ 
juva,  etc.,  nullum  inde  latriae  periculum. 
Nam  satis  constat,  Deum  in  Sanctis  suis  ho¬ 
norari,  dum  non  tantum  per  eorum  preces, 
sed  etiam  per  eorumdem  specialem  opera¬ 
tionem,  innumeris,  dona  tam, spiritualia , 
quam  corporalia  largitus  est.  Verbo,  omnia 
ultimato  ad  Deum  collimant,  sicuti  ab  eodem 
omnia  fontaliter  derivantur.  Nulla  hic  ido¬ 
lolatria,  sed  effrons  adversariorum  calum¬ 
nia,  aut  imperitia  satis  affectata. 

III.  —  Quae  de  nimia  et  exquisita  SS.  ima¬ 
ginum  veneratione  publica  et  privata  garrit 


Marcus  Anton.  sunt  cariosae  Calvinistarum 
merces.  Quid  vero  mirum  est,  illos  cum  ma¬ 
gistro  suo  Calvino  adeo  furiose  in  nos  Catho¬ 
licos  debacchari,  cum  hic  vix  ipsimet  Chri¬ 
sto  pepercerit  in  simili  argumento.  Ausus 
est  enim  impius  et  effrons  homo,  Haemor- 
rhoissam  illam  Matth.  ix.  vers.  20.  supersti¬ 
tionis  alicujus  ream  facere,  et  eidem  expro- 
bare  «  dubitationem  fidei  contrariam ;  et 
excusatione  carere,  quod  zelo  inconsiderato 
a  via  paululum  deflexerit  haerendo  in  veste, 
etc.  »  Item  Matth.  xiv.  vers.  35.  de  illis  qui 
fimbriam  vestimenti  Christi  tangebant,  ut 
sanarentur,  ait  idem  impius  :  «  Eos  super¬ 
stitione  aliqua  fuisse  implicitos  :  Christum 
tamen  eorum  ruditati  se  accommodasse  ». 
Idem  de  semicinctiis,  et  sudariis  S.  Pauli, 
de  umbra  S.  Petri,  et  similibus  dicerent  isti 
Hagiomachi,  qui  ferre  non  possunt,  ut  sive 
imagines,  sive  reliquias, sive  quidquam  aliud, 
quod  connexionem  cum  Christo,  et  Sanctis 
habet ,  propter  illam  connexionem  (imo 
propter  Christum,  et  Sanctos  ipsos),  reli¬ 
giose  tractemus.  Sed  hsec  merito  ab  omni¬ 
bus  piis  Catholicis  contemnuntur,  et  explo¬ 
duntur,  nec  solutione  indigent  :  cum  decla¬ 
mationibus  potius  popularibus,  quam  erudi 
torum  disceptationibus  congruant. 

IV.  —  Ait  :  «  Sicut  ab  idololatria  (saltem 
praesumptiva)  non  excusatur  ethnicus,  et¬ 
iamsi  dicat  :  se  verum  Deum  in  suo  illo  si¬ 
mulacro  praesentem  adorare  :  ita  neque  Cru¬ 
cem  sub  ea  reservatione  adorans  ab  idolola¬ 
tria  (saltem  praesumptiva)  excusari  potest » . 
Resp.  :  Huic  asserto  nihil  deest  nisi  veritas, 
et  robusta  probatio.  Quod  enim  ipse  ait  : 
<(  Eum  qui  ante  Crucem  prosternitur  etc. 
directe  lignum  illud  adorare  »,  est  petere 
principium;  de  opposito  satis  constat  ex  di¬ 
ctis. 

V.  —  Denique  concludit  et  ait  :  «  Illum 
adorando  Crucis  Christi  modum,  quem  S. 
Thomas  3.  part.  quaest.  25.  art.  4.  tradit, 
ab  idololatria  excusari  non  posse,  eo  quod 
contactus,  et  perfusio  illa  sanguinis  Christi 
non  communicet  ligno  divinitatem,  ut  divina 
adoratione  sit  colendum,  etsi  adhuc  exsta¬ 
rent  tincturae  sanguinis  :  quia  hic  extra  cor¬ 
pus  ipsius  non  habet  unionem  hypostaticam 
cum  Verbo,  estque  pura  creatura  etc.  » 
Resp.  :  Jam  patet  ex  dictis,  abesse  omne 
idololatriae  periculum,  quia  (quidquid  sit  de 
sanguine'  extra  corpus  Christi  existente, 
quod  huc  non  pertinet),  non  nisi  impropria 
latria  cadit  in  Crucem,  et  similia  ;  unde 


DE  RELIQUIIS. 


»07 


cum  nulla  sit  proprie  dicta  adoratio,  nulla 
quoque  potest  esse  idololatria. 

§•  II. 

Lustrantur  cavilli  et  imposturae  Gerhardi. 

Titius  hic  silet,  quod  mirum,  forte  quia 
Calixtus  olim  Catholicos  ab  idololatria  vide¬ 
tur  absolvisse,  ut  de  eo  conqueritur  Hulse- 
mannus.  Gerhardus  disp.  17.  compensat.  In 
primis  enim  th.  99.  «  Praxis,  inquit,  testa¬ 
tur  »  Pontificios  «  colere  imagines  1.  dedi¬ 
cando.  2.  Nomen  prototypi  illis  imponendo. 
3.  Singularem  Numinis  praesentiam  illis  af¬ 
fingendo.  4.  Certorum  beneficiorum  largi¬ 
tionem  ab  ipsis  expetendo.  5.  Sertis  et  coro¬ 
nis  ornando.  6.  Vestimentis  induendo.  7. 
Circumgestando  pro  avertendapeste  etc.  8.  In 
loco  sublimi  constituendo.  9.  Altaria  eis  eri¬ 
gendo.  lO.Templa  et  delubra  exstruendo.  11. 
Sacrificulos  praeficiendo.  12.  Ferias  sacras 
instituendo.  13.  Cantando.  14.  Epulando.  15. 
Osculando.  16.  Supplicando.  17.  Alloquendo. 
18. Obsecrando.  19.  Sacrificando,  acthusado- 
lendo.  20.  Cereos  accendendo.  21.  Vovendo. 
22.  Jurando.  23.  Peregrinationes  ad  illas 
suscipiendo.  »  At  cum  Gerhardus  in  suo 
Promptuario  mendaciorum,  falsificationurn 
etc.  plerosque  alios  superarit,  in  hac  unica 
thesi  videtur  superare  seipsum,  tot  palpabi¬ 
les  calumnias  evomendo.  Quis  enim  e  Ca¬ 
tholicis  sani  cerebri  unquam  imagini  alicui 
templum,  aut  delubrum  exstruxit  ?  Sacrifi¬ 
culos  preefecit  ?  ferias  sacras  instituit  ?  sacri¬ 
ficavit  ?  vovit  ?  juravit  ?  etc.  Titius  liberet, 
si  potest,  Gerhardum  a  tam  immani  flagitio. 
In  lib.  ii.  part.  2.  spec.  ipse  Gerhardus 
pag.  682.  exemplis  nonnulla  illustrans,  dum 
hsec  nude  recensuit  num.  9.  et  seqq.  tacite 
calumniam  agnovit. 

Th.  100.  et  seqq.  usque  ad  109.  et  a  th. 
117.  usque  ad  129.  ut  antilogias  a  Bellar- 
mino  admissas  extundat,  vel  pueriliter ,  vel 
flagitiose  omnia  illa  confundit,  quae  supra  de 
variorum  Scholasticorum  opinionibus  attu¬ 
limus  :  sed  ex  ibid.  dictis  facile  omnia  com¬ 
ponuntur.  Sicut  enim  stolida  esset  impietas 
adorare  latria  vera,  et  proprie  dicta  quam¬ 
vis  creaturam  :  ita  nihil  prorsus  incommodi 
habet,  ut,  e.  g.,  Christus  Crucifixi  imago,  etc. 
impropria,  et  respectiva  latria  colatur  :  Quia 
proprie,  directe,  absolute,  et  per  se  cultus 
ille  fertur  in  exemplar,  ut  id  quod  honoratur 
indirecte,  respective,  improprie,  et  per  ac¬ 
cidens  fertur  in  imaginem,  in  qua  honora¬ 


tur  ipsum  Prototypon.  Quid  hic,  quseso,  in¬ 
commodi? 

At  inquit  th.  109.  111.  et  126.  «  Si  verum 
esset,  imagines  posse  coli,  imo  debere  coli 
latria,  (respectiva),  coram  populo  illud  di¬ 
cere,  periculo  vacaret.  In  abscondito  locutus 
sum  nihil ,  inquit  Christus,  Joan.  xvm.  vers. 
20.  Suspecta  est  doctrina,  quse  non  vult  dici 
ad  populum,  cum  jusserit  Dominus,  ut  quse 
Apostoli  in  aure  audierant,  praedicarent  su¬ 
per  tectis.  Matth.  x.  vers.  27.  Et  quse  prae¬ 
ceperat  eis,  annuntiarent  omni  creaturse. 
Matth.  xxiii.  vers.  20. »  Respon. ;  Gerhardus 
more  suo  cavillatur,  et  Christi  Domini  verba 
ad  suum  perversum  sensum  detorquet.  Nam 
Matth.  x.  vers.  27.  Christus  non  jubet  nisi 
ea  palam  praedicare,  de  quibus  in  eodem 
sermone  ipsos  instruxerat.  Et  cap.  xxvm. 
ipsemet  expresse  restringit  ad  ea,  quaecum¬ 
que  mandavit  servanda  ab  omnibus  genti¬ 
bus.  At  numquid  idem  Salvator  non  quovis 
tempore  quibusvis  auditoribus  quaevis  my¬ 
steria  censuit  esse  praedicanda  ?  Habet  ergo 
locum,  etiam  in  hac  materia,  sicut  in  aliis 
plurimis  abstrusioribus,  ac  Cathedrae  Scho¬ 
lasticae,  quam  rostris  sacris  in  concione  po¬ 
pulari  aptioribus,  illud  S.  Augustini  moni¬ 
tum  lib.  i.  de  bono  persev.  cap.  16.  «  Utile 
est  ut  taceatur  aliquod  verum  propter  inca¬ 
paces,  juxta  illud  Domini  :  Non  potestis 
portare  modo.  » 

Th.  118.  ait  :  a  Bellarminum  per  cultum 
illum  analogicum,  et  imperfectum,  quem  in 
propos.  5.  imaginibus  tribuit,  religiosum 
imaginum  cultum  penitus  destruere  » .  Quod 
probat:  «  Quia  juxta  Bellarm.,  cap.  25,  si¬ 
cut;  se  habet  imago  ad  suum  exemplar,  ita 
cultus  imaginis  ad  cultum  exemplaris.  Sed 
imago  est  exemplar  analogice,  imo  sequi- 
voce  :  Ergo  cultus  imaginis  est  sequivocus.  » 
Resp.  :  Destruit  Bellarminus  cultum  dire¬ 
ctum,  absolutum,  proprie  dictum,  sed  non 
indirectum,  respectim,  improprie  dictum, 
hic  enim  imaginibus  convenit,  ille  exemplari. 
Idem  respondetur  ad  th.  124. 

Quse  th.  113.  114.  115.  116.  ex  SS.Greg., 
Iren.,  August.  etc.  contra  cultum  imaginum 
producit,  ipse  Bellar,  protrivit,  ostendens,  ea 
intelligi  debere  de  adoratione  proprie  dicta, 
ut  ex  aliis  eorumdem  Patrum  dictis  evinci¬ 
tur.  Aperte  vero  falsum  est,  quod  th.  127. 
ait  :  Idem  periculum  esse  in  cultu  illo  infe¬ 
riori  qui  defertur  imagini,  ac  si  homo,  ut 
Dei  imago  coleretur. 

Th.  128.  Gerhard.  ait  :  «  Lib.  de  beat. 


5  08 


VINDICIAE 


sanet,  cap.  42.  §.  A.  Beilarminus  disputat  .- 
Humanitatem  Ghristi  (non  latria,  sed)  hy- 
perdulia  esse  colendam  :  Ergo  multo  mi¬ 
nus  imago  Ghristi  latria  debet  coli ;  nec  pro¬ 
prie,  nec  improprie  ;  nec  per  se,  nec  per 
accidens.  Ratio,  quia  humana  Christi  natura 
in  hypostasin  ipsius  Filii  Dei  assumpta,  unum 
cum  eo  constituit  hyphistamenon,  ac  longe 
arctior  est  unio  inter  divinam  et  humanam 
Ghristi  naturam,  quam  inter  Christum,  et 
ejus  imaginem  ».  Resp.  :  An  flagitiose,  an 
candide  Gerhardus  hic  agat  ?  Titius  decer¬ 
nat.  Beilarminus  tantum  obiter  loc.  cit  ait :  A 
Theologis  tribui  hyperduliam  humanitati 
Ghristi,  per  mentem  praecise  a  divinitate  : 
nihil  autem  plane  decernit,  an  sic  coli  pos¬ 
sit,  aut  debeat.  Multo  minus  ait  (quod  ei 
mala  fide  affingit  Gerhardus),  humanitatem 
Ghristi  non  esse  latria  colendam.  Scholastici 
vero  hac  de  re  in  3.  part.  S.  Thomae  tractan¬ 
tes,  inter  se  dissident.  Yasquez  cum  nonnul¬ 
lis  simpliciter  repudiat  hunc  cultum  hyper- 
duliee  in  Christi  humanitate  per  mentem 
praecisa.  Suarez  cum  aliis  eam  admittit.  Sed 
Car.  de  Lugo  disp.  35.  sess.  3.  diffidentes 
sententias  bene  conciliat  ita  :  ut  fateatur, 
physice  quidem  posse  fieri  istam  praecisio¬ 
nem  mentis,  ac  consequenter  hyperduliae 
cultum  ;  moraliter  tamen  loquendo,  illici¬ 
tam  censeri  talem  adorationem.  Sed  utut  de 
hoc  sit,  Gerhardus,  antecedens  prorsus  fla¬ 
gitiose  Bellarmino  affingit ;  et  ex  eo  antilo- 
giam  pueriliter  infert.  Reliqua  quae  producit, 
vix  sunt  meliora. 

Ad  CAPUT  XXVIII.  • 

Quod  Beilarminus  diversis  capitibus,  Ame- 
sius  distinctis  quaestionibus  proponit;  nos 
breviter  sub  una  simplici  assertione  lo¬ 
camus,  nempe  :  Lignum,  imaginem,  et  sig¬ 
num  Crucis  esse  veneratione  digna  ;  quod 
praecise  negant  omnes  inimici  Crucis  Ghri¬ 
sti,  ac  praecipue  Puritani  Iconomachi,  qui 
vel  hac  sola  de  causa  meruerunt  appellari 
«  Tureae  baptizati».  Sed  per  hoc  aperte 
produnt,  se  ab  omnium  antiquorum  pietate 
recessisse  ;  cum  negare  non  possint,  jam 
Tertulliani  aevo,  hoc  signum  Crucis  in  sum¬ 
ma  veneratione  fuisse,  cum  hic  lib.  de, cor. 
mil.  et  lib.  ir.  ad  uxorem,  eam  venerationem 
referat  ad  traditionem  Apostolicam,  uti 
et  S.  Basibus  M.  et  alii  ;  Idemque  testantur 
ex  ipsis  Calvinistis  Witackerus,  Covellus, 
Petrus  Martyr  etc.  Unde  et  Angli  Protestan- 


tes  in  synodo  Londinensi  anno  1608,  sic  sta¬ 
tuerunt  :  Honor  et  dignitas  Crucis  nomini 
acquisita  et  signo,  vel  ipsa  Apostolorum 
aetate  (neque  enim  contrarium  ostendi  po- 
test),  existimationem  peperit  honorificam  ; 
adeo  ut  Christiani  haud  multo  post  in  cun¬ 
ctis  actionibus  suis  eadem  uti  coeperint,  eo 
ipso  palam  testatum  facientes,  etiam  ad  stu¬ 
porem  Judaeorum,  se  minime  sibi  pudori 
ducere  etc.  EtBurges.  apud  Covell.  p.  130. 
ait  :  Nihil  Cruci  in  Baptismo  aut  extra  a  ri¬ 
gidissimis  Papistis  adseribitur,  quod  non 
Patres  eodem  tenore  asseverarunt.  E  Genti¬ 
libus  Sybilla  ipsa  sic  cecinit  : 

0  lignum  felix,  in  quo  Deus  ipse  pependit ! 

Non  te  terra  capit,  sed  coeli  tecta  videbis, 

Cum  renovata  Dei  facies  ignita  micabit. 

Ad  CAPUT  XXX. 

Contra  venerationem  Crucis  objiciunt  ini¬ 
mici  Crucis  Christi,  I.  <c  Crux  attulit  Christo 
dolorem  et  ignominiam.  Ergo  potius  dete¬ 
standa,  quam  colenda  est  ab  his  qui  Christi 
amore  tanguntur».  Resp.  :  Neg.  conseq. 
quse  bona  foret,  si  crux  Christo  tantum  illa, 
et  non  simul  gloriam,  ac  exaltationem  in 
universo  mundo  peperisset  ;  et  ob  hoc  me¬ 
rito  a  nobis  colitur  ;  quod  etiam  indicat 
Apostolus  Phil.  ii.  v.  8.  9.  Humiliavit  semet- 
ipsum  etc.,  propter  quod  et  Deus  exaltavit  il¬ 
lum  etc.  Bene  in  eum  locum  ex  Origene  do¬ 
cet  Corn.  a  Lap,  quomodo  daemon  sit  affi¬ 
xus  Cruci  velut  currui  triumphali  etc. 

II.  —  Objic.  «  Non  modo  stultus,  sed  et 
ingratus,  impiusque  putaretur  filius,  si  ama¬ 
ret  coleretque  patibulum,  in  quo  parens 
suspensus  fuerit  :  Ergo  sunt  ingrati,  et  im¬ 
pii  cultores  Crucis  Christi,  utpote  instru¬ 
menti,  quo  crudelissime  necatus  est.  »Resp.  : 
Antecedens  est  falsum  in  casu,  quo  parens 
non  sua  culpa,  sed  per  alienam  saevitiam 
suspensus  obiisset  :  at  si  innocens  id  fuisset 
passus,  ac  deinde  gloriam  miraculorum  aci 
innocentiam  parentis  testandam  fulgeret, 
certe  a  pio  filio  meritissime  honoraretur. 
Idem  ergo  hic  ;  cum  praesertim  Christus 
omne  maledictum  e  Cruce  abstulerit,  et  om¬ 
nem  ei  gloriam  super  omnia  signa  in  toto 
orbe  contulerit. 

III.  —  Objic.  «  Si  colendce  sunt  omnes 
cruces,  quia  Christus  pedendit  in  Cruce  : 
Ergo  pari  modo  oportebit  etiam  omnia  se¬ 
pulcra,  omnes  clavos,  spinas  etc.,  imo  om¬ 
nes  asinos  colere,  quia  Christus  asino  ve- 


DE  RELIQUIIS. 


ctus  est  ».  Ita  Claudius  Taurin.  antiquus  ho¬ 
stis  Crucis,  a  quo  nostri  Novatores  tam 
subtile  argumentum  Arcadicum  hauserunt. 
Sed  neg.  paritas.  Nam  omnes  cruces  sunt 
typi,  et  imagines  illius  primae  Crucis,  et 
Christi  in  ea  expansi  :  Sepulcra  vero,  clavi, 
flagella  etc.  non  sunt  imagines  sepulcri,  cla¬ 
vorum  etc.  Christi.  Ratio,  quia  ad  imagi¬ 
nem  non  sufficit  similitudo  naturae,  vel  artis, 
sed  requiritur,  ut  alterum  ex  altero  imita¬ 
tione  quadam  exprimatur  repraesentationis 
gratia  ;  ut  docet  S.  Aug.  lib.  lxxxiii.  qq.  q. 
79.  Omnes  autem  cruces  hodie  a  Christianis 
fiunt  ad  imitationem  Crucis  Christi  in  illa 
expansi,  et  ut  tam  illam,  quam  hunc  reprae¬ 
sentent.  Crux  enim  apud  Christianos  non  ha¬ 
bet  alium  usum,  quam,  ut  repraesentet.  Secus 
est  in  caeteris,  ut  per  se  patet. 

IV.  —  Objicic.  «  Hostes  Christi  gaudebant 
de  Cruce,  et  passione  Domini ;  et  amici  luge¬ 
bant:  Ergo  qui  Crucem  colunt  et  amant,  imi¬ 
tantur  hostes  Christi  ».  Resp.  :  Neg.  sequel. 
Non  enim  gaudemus  ob  cruciatus,  et  igno¬ 
miniam  Crucis,  sed  ob  honoris,  et  gloriae 
eminentiam,  quae  inde  ad  Christum  proma- 
navit  ;  et  ob  ingentia  commoda  ;  quibus 
Crux  Christi  totam  rerum  universitatem  cu¬ 
mulavit. 

Y.  —  Objic.  «  Si  prima  Crux  colitur,  quod 
a  Domino  sit  tacta,  oportebit  etiam  colere 
labia  Judae,  et  manum  servi  illius,  qui  ala¬ 
pam  Christo  inflixit  etc.  »  Resp.  :  Neque 
hoc  sequitur,  quia  labia  Judae,  et  manus 
crucifixorum,  sunt  partes  hominum  nequis¬ 
simorum,  qui  cum  ex  libera  voluntate  scele¬ 
ratissimas  illas  actiones  exercuerint,  non 
fuerunt  eorum  membra  per  contactum 
Christi  sanctificata.  Instrumenta  autem  pas¬ 
sionis  inanimata,  liberae  volitionisincapacia, 
sunt  innoxia,  ideoque  honoris  aliquo  modo 
capacia. 

VI.  —  Objicic.  «  Superstitio  est,  characte¬ 
ribus  tribuere  virtutem  :  Sed  Papistae  tri¬ 
buunt  signo  Dominicae  Crucis  vim  profligan¬ 
di  daemones,  et  alia,  quae  naturae  vires  longo 
excedunt  :  Ergo  sunt  superstitiosi  ».  Resp.  : 
Major  vera  est  de  magicis,  et  aliis  omnibus 
signis,  quae  nec  naturalem  nec  divinam  vir¬ 
tutem  habent  ad  aliquos  effectus.  Tale  au¬ 
tem  non  est  signum  Crucis,  utpote  quod  ex 
institutione  Dei  mirabilia  operatur.  Instat 
Amesius  1.  «  Proferantur  igitur  tabulae  hu¬ 
jus  institutionis,  et  finis  erit  hujus  contro¬ 
versiae  )).  Resp.  :  Haec  petitio  non  est  justa  : 


509 

neque  enim  omnia  per  tabulas  probari  de¬ 
bent  :  sufficiunt  testes  omni  exceptione  ma¬ 
jores,  tales  sunt  Tertullianus,  qui  1.  c.  ait: 

«  Si  legem  expostulas,  Scripturam  nullam 
invenies.  Traditio  tibi  praetenditur  auctrix, 
consuetudo  firmatrix,  et  fides  observatrix». 
Idem  docet  Rasil.  Mvlib.  de  Spir.  S.  cap. 
37.  Et  S.  Athanas.  lib.  de  Incarnat.  Verbi  : 

«  Omnia,  inquit,  magica  compescuntur,  ve¬ 
neficia  inefficacia  fiunt  signo  Crucis...  Ve¬ 
niat  qui  istorum  dictorum  experimentum  ca¬ 
pere  velit,  et  in  ipsis  praestigiis  daemonum, 
et  imposturis  vaticiniorum,  et  in  miraculis 
magiae  utatur  signo  Crucis  ab  ipsis  deriso, 
nomenque  Christi  invocet,  et  videbit,  quod 
ejus  rei  metu  daemones  fugiant,  vaticinia 
conquiescant,  magiae  et  veneficia  jaceant  ». 
Haec  Athan.  Sed  instat  Amesius  2.  «  Si  sig¬ 
num  Crucis  daemones  fugat,  ergo  ex  opere 
operato  :  Ergo  est  sacramentum  ;  Ergo  sunt 
octo  sacramenta  ».  Resp.  :  Signum  Crucis 
vim  istam  habet,  tum  ex  apprehensione  dae¬ 
monum  :  tum  ex  opere  operantis,  eo  modo 
quo  habet  oratio  (nam  signum  Crucis  est 
quaedam  invocatio  meritorum  Christi) :  tum 
ex  opere  operato  :  nam  etiam  Judaei  et  Pa¬ 
gani,  sine  ulla  fide  in  Christum,  solum  in¬ 
tendentes  facere,  quod  faciebant  Christiani, 
fugarunt  daemones  signo  Crucis  ut  constat 
ex  S.  Gr.  Naz.  or.  in  Julianum,  S.Epip.,etc. 
Neque  hinc  sequitur,  signum  Crucis  esse 
sacramentum  proprie  dictum  :  tum  quia 
non  confert  gratiam  sanctificantem  :  tum 
quia  non  habet  effectum  infallibilem.  Male 
autem  hinc  infert  Amesius  :  «  Ergo  non  est 
invocatio  meritorum  Christi  :  Ergo  non  va¬ 
let  ex  opere  operato  ».  Nam  invocatio  meri¬ 
torum  Christi  non  semper  impetrat  justifi¬ 
cationem  :  et  potest  esse  ex  opere  operantis 
collatum,  etsi  non  ex  lege,  aut  pacto  infalli¬ 
bili,  uti  docet  S.  August.  lib.  cit.  quaest.  79. 
«  Nec  mirum,  inquit,  quod  hac  signa  valent, 
cum  a  bonis  Christianis  adhibentur,  quando 
etiam,  cum  usurpantur  ab  extraneis,  qui 
omnino  suum  nomen  ad  istam  militiam  non 
dederunt,  propter  honorem  tamen  excellen¬ 
tissimi  imperatoris  valent.  Cum  autem  non 
cedunt  his  signis  hujusmodi  potestates, 
Deus  ipse  prohibet  occultis  modis,  cum  id 
utile  et  justum  judicat  :  nam  nullo  modo  ulli 
spiritus  audent  ha3c  signa  contemnere  :  con¬ 
tremiscunt  ha3C  ubicumque  illa  perspexe¬ 
rint  ». 


• 

• 

iUTIuh 

\ 

•  )  <  •  •  i 

' 

’  \  ■  u  * 

tr\\  \  «iji  Af  • ,  ; .  #■ 

' 

'■ 

• 

. 

■ 

* 

■ 

-v-TJfc  f.  1  u 

-  "  r 

/XtM-  ■’.*  tif< 1 :  '  i 

r  i 

' '  •  J  • 

!f  ,|) 

n  >im,  ‘-ili’  'u\ :  .  i 

\ 

■  . 

,{  ({  :<•  i  <  i 

*  •  .T  ■  ■  i  ‘-  t 

**  ,  o  i 

•J 

«• 

r,  ,  .  [  ■  ,  ; 

t  * 

i 

• 

• 

"  '  i  i 

.  (i 

* 

■  .  •  1 1 !  < ;  I  V '  UW 

'• 

■  -  •  ■  1 

r  # 


■ 


..■/»*  i  i  ■ 

*  ■  ■ 

.  ,  ■ "  . 0  /  **  i !  :  i 

■ 

li  JC; .  .  i 

' 

•  -i  <  : 

' 


.r 

4 

•')  hva  f-1»; 

_ 

■  / 


VINDICIAE 


PRO  LIBRO  TERTIO 

DE  REBUS,  QUIBUS  SUPERNA  HIERUSALEM 

AB  ECCLESIA  IN  TERRIS  PEREGRINANTE 

COLITUR 


Ad  CAPUT  III. 

Gerhardus  hic  moderatior  Amesio,  nec 
contra  Crucem,  nec  contra  templa  disputat. 
Amesius  vero,  ut  se  probet  purissimum  Pu- 
ritanum,  Ecclesiam  Catholicam  XV.  saecu¬ 
lorum,  ejusque  ritus  et  caeremonias  receptis¬ 
simas  tamquam  superstitiones  funditus  ever¬ 
tere  conatur.  Non  reor  operae  pretium  in  hoc 
compendio  omnes  ejus  ineptias  prosequi,  quas 
hoccap.  in  templa  evomit.  Quid  enim  cuivis 
scurrae  facilius  est,  quam  sannas  et  cavillos 
in  omnia  Christianorum  sacra  jacere?  Cae¬ 
remonias  ex  se  indifferentes  congrua  ratione 
rebus  sacris  applicare,  sine  dubio  pium  est : 
Exigere  vero  apodixes  pro  ejusmodi  ritibus, 
non  est  hominis  sani  cerebri.  Nihilominus 
non  erubuit  Amesius  contra  «  ritum  Chri¬ 
stianorum  antiquissimum  templa  ad  Orien¬ 
tem  erigendi,  »  disputare,  et  septem  rationes 
congruentiae  a  Bellarmino  allatas,  totidem 
cavillis,  sive  Luciano,  sive  Calvino  dignis, 
explodere.  Sed  haec  silentium  et  detestatio¬ 
nem,  nullam  vero  responsionem  merentur. 
Quaestio  ejus  secunda  :  An  templa  Christia¬ 
norum  ad  sacrificia  offerenda  recte  instituan. 
tur?  infra  tom.  III.  discutietur,  cum  de 
Missa  tractabitur. 

Ad  CAPUT  IV. 

Quaestionem  hic  potissimum  movet  Ame¬ 
sius  :  «  An  ad  orandum  templa  institui  de¬ 
beant,  quasi  melius  sit  in  templo  orare ; 
etiam  privatim,  quam  in  alio  ?  »  Negativam 
ipse  stabilire  intendit.  Contra  quem  proinde 
probatur  Catholica  veritas  ex  III  Reg.  vm. 


v.  30.  II  Paral.  vi.  vers.  21.  ubi  Salomon 
affirmat,  templum  factum  esse,  ut  sit  locus 
orationis.  Et  III  Reg.  ix.  vers.  3,  Deus  ap¬ 
parens  Salomoni  pollicetur  ita  futurum  prout 
ipse  petierat :  Ergo  non  est  superstitio  etiam 
privatim  orare  in  templo,  «  quasi  melius  sit 
etc.  »  Nam  superstitio  numquam,  et  nus¬ 
quam,  nec  in  Vet.  Test.  licita  fuit.  Confir¬ 
matur  ex  Isa.  lvi.  vers.  7.  Domus  mea  do¬ 
mus  orationis  vocabitur  I  Reg.  i.  vers.  10. 
11.  Anna  precatum  it  ad  tabernaculum ,  ubi 
erat  arca  Domini.  Item  II  Reg.  vii.  vers. 
18.  David.  Luc  n.  vers.  37.  Anna  Prophe¬ 
tissa  non  recedebat  a  templo,  jejuniis  ac  ob¬ 
secrationibus  serviens  die ,  ac  nocte  etc.  Quid 
ad  haec  Amesius?  1.  Ait :  «  In  nullis  templis 
Christianorum  collocavit  Deus  nomen  suum, 
singulari  suo  instituto,  uti  in  templo  legali. » 
Sed  hoc  gratis  assumitur,  nec  alio  nititur 
fundamento,  quam  futili  illa  naenia  :  «  Non 
est  scriptum.  »  Ait  T  «  Nostra  templa  sunt 
similia  synagogis  potius  Judaeorum,  quam 
templo  Hierosolymitano.  »  Hoc  facile  con¬ 
cedimus  de  Calvinisticis ,  Turearum  mos- 
quaeis  haud  dubie  similibus  3.  Ait :  «  Exem¬ 
pla  allata  legalem  cultum  pertinent.  »  Sed 
hoc  aperte  falsum  esse,  evincit  vel  solum 
S.  Annae  exemplum  :  Ubi  enim  in  lege  fuit 
praeceptum,  ut  quis  a  templo  numquam  re¬ 
cederet,  obsecrans  ibi  dies,  et  noctes?  Certe 
nihil  hic  apparet  caeremoniale,  sed  totum 
morale  est,  et  spirituale ;  et  quidem  (quod 
bene  notandum),  opus  supererogationis,  seu 
consilii. 

Idem  confirmatur  rationibus  :  Quia  Deus 
est  in  templo  magis,  quam  alibi.  Ergo  etc. 
Amesius  negat  anteced.  Et  hanc  ipsam  anti- 
thesim  sine  ulla  probatione  ponit  loco  ultimi 


VINDICLE 


o  12 

sui  argumenti :  nec  enim  habuit  quod  oppone¬ 
ret  nostrae probationi  desumptae  exi  Cor.  m. 
vers,  16.  et  vi.  vers.  19.  Et  II  Cor.  vi.  vers. 
16.  Vos  estis  templum  Dei  vivi.  Quod  Apo¬ 
stolus  intelligit  per  analogiam  ad  verum 
corporale  templum,  in  quo  peculiari  modo 
Deus  habitat :  Ergo  nisi  hoc  esset,  Apostolus 
male  ostenderet,  Deum  peculiari  modo  in 
corporibus  nostris  esse,  eo  quod  sint  tem¬ 
plum  Dei.  2.  Quia  Deus  in  templo  citius  ex¬ 
audit,  ut  patet  ex  promissione  Dei.  III  Reg* 
ix.  vers.  3.  de  templo  Salomonis.  Nec  est 
in  hoc  disparitas  inter  templa  legis  veteris, 
et evangelicse :  imo  potius  hic, valet  argumen¬ 
tum  a  minori  ad  majus.  Si  in  templo, ubi  erat 
arca,  tabulae  Mosis,  virga  Aaron  etc.  omnia 
umbratilia  :  quanto  magis  in  templis  Chri¬ 
stianorum,  ubi  S.  Eucharistia,  SS.  Reliquiae 
etc.  asservantur?  Quis  credat  Deum  preces 
Ecclesiae,  quibus  in  dedicatione  postulat,  ut 
in  eo  loco  sint  aures  Dei  apertx .  minus  quam 
Salomonem  exaudire  ?  3.  Orationi  ut  actioni 
nobilissimae,  locus  convenit,  in  quo  sint 
omnia  accommodata  ad  excitandam  devo¬ 
tionem.  Talis  autem  locus  est  templum.  Vi¬ 
deamus  jam  argumenta  Puritanica. 

I.  —  Obj.  Ex  Matth.  vi.  vers.  6.  Tu  cum 
precaris ,  intra  in  cubiculum  tuum ,  et  clauso 
ostio  precare  Patrem  tuum  in  occulto.  Resp.  : 
Certum  est,  non  intelligi  hic  materiale  cubi¬ 
culum,  quomodo  enim  alias  juberemur  orare 
in  omni  loco  ?  Sensus  igitur  est  :  ne  quaera¬ 
mus  inanem  gloriam  in  oratione,  subicum- 
que  ea  fiat :  quomodo  quaerebant  Pharisaei. 
Sed  hinc  infert  Amesius  :  «  Ergo  jubet  hic 
Christus,  ut  species,  et  media  hujus  inanis 
gloriae  captandae  vitentur,  scii,  orationes 
privatas  palam  habendo  in  Synagogis,  et  in 
angulis  platearum  i.  e.  ut  Cajet,  bene  in¬ 
terpretatur  :  in  locis  publicis.  »  Resp.  :  Neg. 
seq.  Sic  enim  nec  in  publicis  orationibus 
liceret  comparere  in  templo,  ad  evit  andam 
scilicet  speciem,  et  medium  vanae  gloriae. 
Sed  quid,  quaeso,  Puritani]  dicent  de  Anna 
Prophetissa,  quae  dies  ac  noctes  obsecrabat 
Deum  in  templo  ?  Benene,  an  male  ?  Si 
male  cur  laudatur  ab  Evangelista  ?  Si  bene, 
cur  nos  idem  facientes  et  docentes  Ame¬ 
sius  incusat? 

II.  —  Objic.  ex  Joan.  iv.  vers.  21.  Neque 
in  monte  hoc,  neque  Hierosolymis  adorabitis 
Patrem,  Spiritus  est  Deus ,  etc.  Resp.  :  Verus 
sensus  est :  tempore  novae  legis  Deus  non 
adorabitur  amplius  in  monte  Garizim  i.  e. 
ritu  Samaritano,  neque  in  Hierusalem  i.  e. 


ritu  Judaico  :  sed  novo  ritu,  qui  est  in  spi¬ 
ritu  et  veritate,  i.  e.  qui  non  consistit  prae¬ 
cipue  in  externis,  et  umbraticis  caeremo¬ 
niis  ,  sed  in  spirituali  cognititione  et  amo¬ 
re  Dei.  Amesius  :  «  Quaestio  est  ex  pro¬ 
fesso  de  loco,  non  de  praecipuo  cultu  :  Ergo 
solutio  quaestionis  respicit  ipsum  locum,  non 
cultus  principatum,  et  errorem  qualemcum- 
que  ».  Resp.  :  Esto,  quod  Samaritana  quae¬ 
stionem  praecise  de  loco  instituerit ,  sine 
dubio  tamen  per  locum  praecipue  intendit 
scire  :  uter  esset  verus  Dei  cultus,  Judaeo- 
rumne,  an  Samaritanorum  ?  Optime  autem 
respondit  Christus  :  Ne  quidem  templum 
Judaeorum  (quod  hactenus  merito  praefere¬ 
batur  templo  Samaritanorum  in  Gazirim), 
utpote  figuram  futuri,  deinceps  valiturum, 
sed  abrogandum  :  Minime  autem  per  hoc 
Christus  sustulit  omnia  per  orbem  Christia¬ 
norum  templa,  in  quibus  Deus  in  spiritu  et 
veritate,  in  Sacrificio  Missae  exteriori,  inter¬ 
nisque  actibus  fidei,  spei,  charitatis,  Reli¬ 
gionis  etc.  colitur.  Vide  conc.  Tolet.  an- 
not.  19. 

III.  —  Obj.  ex  I  Tim.  vii.  vers.  m.  Volo 
viros  orare  in  omni  loco.  Resp. :  Vel  cum  non¬ 
nullis  Patribus  latinis  hoc  intelligitur  de 
privata  oratione;  et  tunc  sensus  est  :  Non 
solum  in  Ecclesia,  sed  etiam  in  aliis  omni¬ 
bus  locis  licitum,  et  utile  est  orare.  Vel  cum 
Patribus  Graecis,  et  S.  August.  intelligitur 
de  publica  oratione  in  Liturgia  :  ila  ut  non 
uno  tantum  loco,  uti  olim  Judaei,  sed  in  om¬ 
nibus  templis  conveniant  viri  et  mulieres  ad 
orandum .  Et  haec  interpretatio  nostram 
sententiam  probat,  cum  qua  etiam  consentit 
Glossa  Jenens.  Lutheranorum.  Sed  his  missis 
sequatur  contra  Amesium  altera  Catholica 
veritas. 

§.  UNICO. 

Sacrce  cedes  non  tantum  Deo,  sed  etiam  Sanctis 
recte  eriguntur  et  dedicantur. 

• 

Etsi  sensus  communis,  et  continua  praxis 
Ecclesiae  hoc  assertum  approbent,  refragan¬ 
tur  tamen  novatores,  eo  praecipue,  quod  ex 
Patribus  primi,  et  secundi  ^saeculi  id  non 
probetur.  Sed  praeterquam  quod  argumen¬ 
tum  negativum  hic  prorsus  nihil  efficiat, 
certe  Amesius  negare  nequit,  concil.  Gan- 
grense  perantiquum  A.  C.  361.  et  V.  Car- 
thag.  cui  S.  Augustinus  interfuit,  de  iis 
Martyrum  basilicis  decreta  edidisse. 

Confirmatur  :  Quia  templum  Salomonis 


DE  CULTU  SANCTORUM. 


513 


non  tantum  pro  oratione  fuit  extructum,  sed 
etiam  pro  conservatione  arcae  foederis.  At¬ 
qui  idem,  aut  major  honor  debetur  reliquiis 
Christi,  et  Sanctorum  :  uti  de  sepulcro  Do¬ 
mini  speciatim  asserit  S.  Hieron.  Epist.  ad 
Marcellam.  Ergo  sicut  super  arcam  ex¬ 
strui  potuit  sedes  sacra,  ita  super  Christi  et 
Sanctorum  sepulcra ;  utrinque  enim  est  par 
ratio.  Nec  quidquam  valent  effugia  Amesii. 

«  1.  Quod  arca  illa  non  fuerit  mosaica,  sed 
divina.  2.  Quod  reliquias  eo  modo  sacras 
nullas  habeamus.  »  Imo  plus  habemus.  Por¬ 
ro  quod  deinceps  Amesius  tricatur  de  no¬ 
mine  «  basilicarum  »  ,  quse  in  honorem 
Sanctorum  eriguntur,  frivolum  est  :  Quasi 
nempe  Sancti  apud  nos  sint  reges  templo¬ 
rum,  et  non  Deus  !  quid  est  nugari,  si  hoc 
non  est?  Numquid  omnes  qui  regnant  cum 
Christo  in  regno  coelorum,  sunt  reges  ?  Et 
numquid  Deus  ipse  est  Rex  regum  ?  ut  de 
Christo  et  Sanctis  testatur  S.  Joannes  in 
Apocalypsi.  Frustra  vero  ad  crepundia  Cal- 
vinistica  canitiem  Ecclesiae  Catholicae  revo¬ 
cant  Novatores.  Fixum  firmumque  semper 
fuit,  eritque,  templum  et  basilicam  non  esse 
synonyma  :  unde  licet  de  eadem  sacra  aede 
dicantur,  dicuntur  tamen  sub  diversa  ra¬ 
tione.  Templum  enim  proprie  dicitur,  qua¬ 
tenus  erigitur  ad  Sacrificium  ;  basilica  vero, 
quatenus  erigitur  ad  ornatum  sepulcri  ali- 
cujus  Sancti ;  ut  Bellarminus  fuse  ostendit 
ex  Patribus  :  quibus  Puritani  praeter  sannas, 
et  cavillos  insulsos  nil  habent  quod  repo¬ 
nant. 

Ad  CAPUT  Y. 

Morem  antiquissimum  dedicandi  et  con¬ 
secrandi  templa  Novatores  non  ferunt;  cla¬ 
mant  enim  hoc  sapere  Judaismum,  maxime 
quoad  tot  caeremonias ,  quas  volunt  esse 
superstitiosas  et  magicas.  Et  Amesius  qui¬ 
dem  universaliter  pronuntiat :  «  Caeremonias 
omnes  religiosas  verbo  Dei  destitutas,  cum 
eodem  verbo,  superstitioni  referimus  acce¬ 
ptas».  Atque  cum  infra,  in  dedicationibus 
consuetas  singillatim  enumerasset,  subjun¬ 
git  :  (i  Quaedam  horum  sunt  judaica  et  Gen¬ 
tilia;  alia  sunt  ridicula,  omnia  sunt  mimicae 
praesumptiones,  in  Verbi  divini  sufficientiam, 
et  institutionum  Dei  perfectionem  et  sirnpli- 
citaitem  (Puritanicam),  plane  contumeliosae. 
Ej  usdem  est  media  ordinare,  cujus  est  fidem 
dare  :  Ejusdem  signa  imperare,  cujus  et 
signata  communicare.  »  Ita  Amesius.  Sed 
Tom.  VII. 


Resp.  1  :  Merito  templa  Dei  cum  ingenti  lae¬ 
titia,  et  solemnitate  sacrarum  caeremoniai- 
rum  dedicantur  :  tum  quia  id  non  solum 
probat  traditio,  et  continua  praxis  Ecclesiae 
Nov.  Test.  ut  constat  ex  Patribus  a  Bellarm. 
recensitis  :  sed  etiam  ex  Vet.  Test.  exempla 
Salomonis,  Esdrae,  Machabaeorum  ;  cui  festo 
anno  a  Juda  Machabaeo  instituto ,  etiam 
Christus  Joan.  x.  vers.  22.  23.  legitur  inter¬ 
fuisse.  Neque  verum  est  (prout  contendunt 
Puritani),  non  convenire  Christianis,  ut  in 
lioc  imitentur  Hebraeos  :  nam  ex  solum  cae¬ 
remoniae  Judaicae  per  Christum  abrogatae 
sunt  et  improbatae,  quae  institutae  fuerant  ad 
figurandum  aliquid  in  Nov.  Test.,  quales 
erant  circumcisio,  agnus  paschalis  etc.  Se¬ 
cus  est  de  caeremoniis  quae  fundantur  in  ra¬ 
tione  naturali,  quae  proinde  non  ad  legem 
caeremonialem,  sed  ad  moralem  pertinent. 
Unde  evanescit  quod  ait  Amesius  :  «  Legales 
et  figurativas  consecrationes  in  Paedagogia 
veterum  ex  ordinatione  Dei  tales  fuisse  con¬ 
cedimus,  sed  sub  Evangelio  nullas  ». 

Sed  cur  ?«  Caeremonias  omnes  religiosas 
Verbo  Dei  destitutas,  cum  eodem  Verbo, 
(Puritanica  glossa  interpolato)  superstitioni 
referimus  acceptos  » . 

Resp.  2  :  Templum  ita  consecratum,  me¬ 
rito  sanctum  et  venerabile,  ac  divina  quai- 
dam  virtute  praeditum  existimari  debet. 
Hanc  assertionem  ait  Amesius  «  merito  im¬ 
piam  existimari  debere  :  tum  quia  caret 
institutione  Dei  :  tum  quia  divina  virtus 
nullo  modo  in  ligna  et  lapides  derivari  po¬ 
test  ex  ordinatione  et  actione  humana  ».  Sed 
nihil  haec  probant.  Si  enim  etiam  cibi  et  tilia 
per  preces  Ecclesiae  sanctificantur  (sanctitate 
aliqua  analogica  et  extrinseca),  cur  non  si¬ 
militer  templa  ?  Certe  templum  Judaeorum 
Christus  ipse  Matth.  xxm,  vers.  17.  vocat 
Sanctum,  et  sanctificare  etiam  alia  in  eo  obla¬ 
ta  :  quidni  multo  magis  templa  Christiano¬ 
rum  consecrata,  sancta  dicenda  erunt? 

Virtutem  vero  aliquam  divinam  templis 
consecratis  inessc,  recte  probatur  ex  absen¬ 
tia  daemonum.  Neque  obstat  cavillatio  Ame¬ 
sii,  qua  infert  :  «  Ergo  omnes  daemoniaci 
sine  exorscismis  liberarentur,  et  Sacerdotes 
nuinquama  daemone  tentarentur  ».  Id  enim 
intelligimus  non  universaliter,  sed  ut  plu¬ 
rimum,  cum  in  Gentilium  fanis,  Turearum 
'et  Puritanorum  mosquaeis  impuri  daemones 
jucunde  inhabitent. 


33 


514 


VINDICLE 


Ad  CAPUT  VII. 

[nter  ritus  antiquissimos  Ecclesiae  Catho¬ 
licae  est,  quod  in  templis  benedicantur  aqua, 
oleum,  panis,  cerei  etc.  Sed  Novatores,  has 
esse  meras  superstitiones  clamant  :  at  more 
suo,  tam  impie  quam  imperite  blasphemant : 
neque  unquam  respondere  possunt  ad  illud 
Apostoli  I  Tim.  iv.  vers.  4.  Omnis  creatura 
Dei  bona  est  etc .,  sanctificatur  enim  per  ver¬ 
bum  Dei  et  orationem .  Quid  ad  hoc  Amesius? 
Ait  :  «  Se  hoc  quidem  admittere,  sed  insu¬ 
per  requirere  certum  ritum  a  Deo  ipso  in¬ 
stitutum  ».  Sed  hoc  est  nugatorium  et  vecors 
commentum.  Si  enim  omnis  creatura  san¬ 
ctificatur  per  verbum  Dei  et  orationem,  ut 
inquit  Apostolus;  nulla  autem,  in  toto  codice 
divino,  exstat  certa  formula,  quares  benedi¬ 
cantur;  aperte  sequitur,  juxta  hos  Novato¬ 
res,  contradictoria  propositio,  nempe  :  nul¬ 
lam  creaturam  sanctificari  per  verbum  Dei 
et  orationem.  Ecce  !  quo  praetensa  illa  sim¬ 
plicitas  Puritanica  deducat !  nempe,  ut  sub 
specie  puri  verbi  Dei,  ipsum  verbum  Dei 
funditus  evertatur.  Quae  deinceps  Amesius 
verbose  multiplicat,  non  eruditae  Theologi 
disputationi,  sed  popularis  rabulae  declama¬ 
tioni  convenire  videntur,  ideoque  silentio 
involvenda  sunt. 

Gerhardus  hic  silet,  nisi  quod  sub  finem 
disp.  17.  th.  186,  aquse  lustrali  opponat. 
«  Quod  illi  jam  olim  contradixerint  (fatente 
Bellarm.)  Waldenses  et  Wicleffistae.  »  Risum 
teneatis,  amici!  Annon  pueriliter  hinc  infer¬ 
tur,  Bellarminum  esseLutheranismi  testem  ? 
Neget  si  audet  Titius  !  An  autem  ea  quae 
duabus  sequentibus,  et  ultimis  thesibus 
Gerhardus  subjicit,  plus  de  virili  habeant, 
decernat  idem  Titius  :  nam  ex  eo  quod 
Bellarm.  mentionem  facit  «  aquarum  pro¬ 
bationis,  expiationis,  maledictionis  »,  infert 
Gerhard. :  «  Ergo  agnoscat  Bellarminus  usum 
lustralis  aquae  a  Judaeorum  ritibus  originem 
ducere.  Item  quae  probatio  aquae  lustralis 
ex  aqua  illa  probationis  et  maledictionis 
Mosaica  ?  »  At  Bellarminus  tantum  illa 
exempla  Yet.  Test.  adducit,  ut  probet,  quod 
sicut  illae  aquae  in  Yet.  Test.  non  fiebant  per 
incantationem,  ita  nec  benedictionem  aquae 
lustralis  esse  incantationem,  aut  veram 
practicam  necromantiae,  prout  calumnia¬ 
bantur  Wicleffistae. 


Ad  CAPUT  VIII. 

Peregrinationes  quoque  rident  Novatores, 
easque  superstitionis  damnant.  Sed  in 
primis  negare  non  possunt,  ex  natura  rei 
esse  eam  actionem  saltem  indifferentem,  et 
ad  minimum  in  aliquibus  eventibus  lauda¬ 
bilem.  Nam  Deut.  xvi.  vers.  16.  instituit 
Deus,  ut  omnes  filii  Israel,  ter  in  anno,  ad 
tabernaculum  vel  templum  Domini  peregri¬ 
narentur.  Deinde  negare  etiam  non  possunt, 
Patribus  quarti  et  quinti  saeculi  jam  valde 
probatas,  et  usitatas  fuisse  ejusmodi  pere¬ 
grinationes  ad  memorias  Martyrum,  alia¬ 
que  loca  sancta.  Frivola  porro  est  evasio 
Amesii,  quod  «  ex  primis  Patribus  id  mon¬ 
strari  non  possit  » .  Quid  mirum?  cum  et  pau¬ 
ca  eorum  scripta  exstent  :  et  sub  Gentilium 
tyrannide  pressa  Ecclesia  non  posset  reli¬ 
giosas  ejusmodi  peregrinationes  adornare; 
uti  nec  modo  Catholici  in  Anglia,  Hollandia 
etc.  id  possunt.  Quamquam  etiam  jam  cen¬ 
tum  ante  Constantinum  M.  annis,  constet 
ex  Eusebio  et  Hieronymo  preregrinatum  es¬ 
se  Hierosolymas  S.  Alexandrum  Mart.  'uti 
et  S.  Nicolaum,  et  tempore  Constantini  S. 
Helenam. 

De  caetero  clarum  est,  ejusmodi  peregri¬ 
nationes  rite  et  pie  institutas  cedere  in  ho¬ 
norem  Dei  et  Sanctorum  non  mediocrem. 
Est  enim  manifestum  signum,  Deum  et 
Sanctos  a  nobis  magni  fieri,  cum  laborem 
et  pericula  itinerum  sponte  suscipimus,  ut 
Sanctorum  reliquias  invisamus  :  idque  esse 
opus  poenitentiae  et  satisfactionis.  Non  ne¬ 
gamus,  posse  peregrinaturis  obrepere  finem 
minus  sincerum,  et  modum  etiam  illauda¬ 
tum,  sed  haec  per  accidens  sunt.  Non  enim 
nisi  de  pie  et  rite  institutis  peregrinationibus 
assertio  nostra  loquitur.  Unde  et  evanescunt 
cavillationes  Amesianae  in  heteroclitam  pie¬ 
tatem  contortae. 

Sed  objiciunt  Lutherani  et  Calvinistae. 
I.  «  Peregrinationes  istae  sunt  cultus  volunta¬ 
rius  :  Ergo  Deo  displicent.  »  Resp.  :  Ante- 
ced.  est  falsum,  si  accipiatur  in  eo  sensu, 
quo  Novatores  communiter  utuntur  in  illo 
decantatissimo  suo  axiomate  :  «,  Omnis  cul¬ 
tus  voluntarius,  »  (id  est,  non  praeceptus), 
«  displicet  Deo.  »  Hoc  quippe  satis  eversum 
est  tom.  1.  de  verbo  Dei,  et  supra  de  con¬ 
ciliis.  Sed  replicat  Amesius  :  «Ineptissimum 
glossema  est,  voluntarium  cultum  dicere, 
qui  sine  ratione  suscipitur;  non  enim  volun- 


DE  CULTU  SANCTORUM. 


515 


tas  in  hac  voce  opponitur  rationi,  sed  man¬ 
dato  et  voluntati  Dei  opponitur  voluntas 
humana,  etiam  quse  rationem  habet  sapien¬ 
tiae.  Coloss.  ii.  vers.  23.  »  Resp.  :  Yoluntas 
hic  omnino  opponitur  rationi  rectee,  quae 
semper  incidit  cum  voluntate  Dei,  sive  prae¬ 
cipiente,  sive  consulente,  sive  approbante. 
Inepte  vero  Novatores  communiter  cum 
Calvino  cavillantur,  dum  lOeAoOpriCxeiav  ab 
Apostolo  rejectam  detorquent  ad  omne  il¬ 
lud,  quod  non  est  secundum  voluntatem 
Dei  prajcipientem  :  cum  Apostolus  cultum 
illum  superstitiosum  Angelorum  (de  quo  ibi 
sermo)  merito  rejiciat,  eo  quod  involvat 
gravissimum  errorem  contra  mysterium 
Incarnationis  ;  adeo  que  talis  cultus  Ange¬ 
lorum  merito  dicitur  voluntatis  pure  hu¬ 
manae,  et  ideo  superstitiosus,  quod  a  Deo 
aperte  reprobetur.  Sed  de  hoc  jam  supe¬ 
rius. 

Confirmatur  autem  optime  assertio  Ca¬ 
tholica  ex  Num.  xxx.  vers.  3.  et  seqq.  Nem¬ 
pe  cultum,  qui  exhibetur  Deo  per  actus  vir¬ 
tutum  minime  praeceptos  (uti  sunt  vota 
rerum  non  praeceptarum),  non  esse  in  dicto 
sensu  voluntarios,  et  superstitiosos  ;  quid¬ 
quid  contra  nitatur  Amesius.  Nimis  enim 
falsum  est  quod  ipse  regerit  :  «  Yota  ipsa 
libera  fuisse  praecepta  mediantibus  omnibus 
illis  circumstantiis,  quibus  vestiebantur.  » 
Enim  vero  si  hic  et  nunc  vota  fuere  prae¬ 
cepta,  ergo  non  fuerunt  vota,  cum  de  essen¬ 
tiali  ratione  voti  sit  :  promissio  libera  Deo 
facta  de  meliori  bono. 

Objic.  II.  —  «  Christus  nec  Matth.  v.  nec 
alibi  peregrinationes  ponit  inter  ea  quae 
homines  beatos  faciunt.  »  Bellar.  :  Peregri- 
cnatio  non  est  opus  necessarium  ad  perfe¬ 
ctionem,  vel  ad  salutem.  Amesius  :«  Si  ne¬ 
que  ad  salutem,  neque  ad  perfectionem, 
tum  neque  est  praeceptum,  neque  con¬ 
silium  ;  tum  non  est  opus  poenitentiae  et  sa¬ 
tisfactionis  ;  tum  sine  dispendio  perfectionis 
potest  omitti,  imo  debet  etc.  »  Respond.  : 
Primum,  et  secundum  illatum  sunt  mani¬ 
feste  falsa ;  quia,  dummodo  utile,  etsi  non 
necessarium,  sit  ad  salutem,  et  perfectio¬ 
nem  aliquod  opus,  sufficit  ad  consilium,  et 
ad  poenitentiam,  ac  satisfactionem.  Tertium 
illatum  verum  est  de  posse,  falsum  de  debere. 
Cur  enim  oportebit  omittere  bonum  opus  li¬ 
berum  ? 


Ad  CAPUT  IX. 

a  Quoniam  non  tam  de  re  ipsa  disputat  ad¬ 
versus  nos  Bellarminus,  quam  cum  suis,  de 
modo  quo  vota  Sanctis  nuncupantur,  idcirco 
satis  hic  erit  animadvertere  breviter  in  ejus 
assertioues,  »  inquit  Amesius.  Sed  memi¬ 
nisse  hic  debebat,  Erasmum,  eo  quod  in 
colloquio  Naufragium  inscriplo,  vota  quse 
Sanctis  nuncupantur,  irriserit,  aliosque  si¬ 
miles  lapsus  commiserit,  merito  inter  Semi- 
christianos  numerari  meruisse.  De  ceetero 
inter  Catholicos  nulla  est  controversia  :  an 
possint  aliquo  modo  vota  etiam  Sanctis 
nuncupari;  id  enim  jam  olim  factum  esse, 
constat  ex  Euseb.  ,Theodoret. ,  Augustino  etc. 
Similiter  convenimus  in  hoc  :  Aliter  pro¬ 
mitti  munus  Deo,  aliter  Sanctis.  Deo  enim 
promittitur  in  signum  gratitudinis  erga 
primum  principium  omnium  bonorum,  et 
in  recognitionem  beneficii  ab  ipso  tamquam 
a  primo  auctore  accepit;  ac  proinde  illa 
promissio  est  cultus  latrise  :  at  Sanctis  pro¬ 
mittitur  aliquid  in  signum  gratitudinis  erga 
intercessores,  per  quos  a  Deo  beneficia  ac¬ 
cepimus  ;  ac  proinde  illa  promissio  non  est 
actus  latrise,  sed  dulise.  Idcirco  jam  nulla  lis, 
superesse  potest,  nisi  de  voce  voti ;  an  scii, 
sit  nomen  generale,  quod  dicatur  analogice 
de  promissione  facta  Deo,  et  Sanctis ;  quo 
modo  orationes  et  cultus  quoque  se  habent? 
an  vero  sit  nomen  speciale,  quod  solum  di¬ 
catur  de  promissione  Deo  facta  ?  sicut  Sa¬ 
crificium  non  dicitur  nisi  de  munere  quod  Deo 
offertur. 

Dicendum  ergo  :  Nomen  voti  ex  usu  Ec- 
clesise  esse  dicto  modo  generale.  Nemo  enim 
auderet  dicere  :  Sacrifico  Deo,  et  B.  Virgi¬ 
ni.  Omnes  autem  dicimus  :  Yoveo  Deo,  et 
B.  Virgini,  vel  simpliciter  :  Yoveo  B.  Virgi¬ 
ni.  Si  petas  :  Cur  ergo  non  etiam  Sanctis 
adhuc  viventibus  promissio  facta  possit  dici 
votum?  Resp.  :  Disparitas  est.  1.  Quod  pro¬ 
missio  Sanctis  cum  Christo  regnantibus 
facta  similior  sit  promissioni  quse  fit  Deo, 
quam  quse  fit  mortali.  Quod  enim  Deo  et 
Sanctis  beatis  promittimus,  non  potest  iis 
esse  utile,  sed  nobis,  adeoque  tantum  sit  in 
signum  honoris,  et  gratitudinis ;  secus  est 
de  Sanctis  in  corpore  mortali  existentibus. 
2.  Votum  non  convenit  Sanctis  nisi  quate¬ 
nus  sunt  Dii  per  participationem,  quales 
esse  certo  scimus  jam  omnes  beatos ;  sed 
de  Sanctis  nobiscum  adhuc  viventibus  non 


516 


VINDICIAE 


certo  scimus.  3. Sancti  in  coelo  jam  sunt  reip- 
sa  beati  et  gloriosi,  filiique  Dei,  ac  dii  quidam 
per  participationem  :  at  Sancti  nobiscum 
viventes,  magis  in  spe,  quam  in  re  beati  et 
gloriosi  sunt,  ac  proinde  qua?  his  promit¬ 
tuntur,  non  dicuntur  vota. 

Quae  his  Amesius  objicit,  merae  nugae 
sunt  et  ludibria,  in  nequivocatione  «  Religio¬ 
nis,  et  religiosi  actus  »  sita,  quae  ex  alibi 
dictis  facile  dissipantur.  Unde  curo  ait  : 
«  Creatura  igitur  fit  objectum  religiosi  cul¬ 
tus  per  se.  Quid  est  idololatria,  si  hoc  non 
est  ?  »  Item,  cum  sub  finem  carpit,  quod 
Bellarminus  Sanctos  dixerit  deos  quosdam 
per  participationem  ;  manifeste  calumniatur 
Catholicos,  quasi  honorem  Deo  debitum 
tribuerent  creaturis.  Sed  mirum  est,  quod 
hic  Puritanus  non  similem  calumniam  re¬ 
gio  Psalmista}  affingere  ausus  sit,  cum  hic 
de  Judicibus  mortalibus  pronuntiarit  :  Ergo 
dixi :  Dii  estis  etc.  Hoc  nimirum  est  ener¬ 
vare  Bellarminum  !  In  eseteris  nugis,  quas 
producit  contra  peregrinationes  et  vota,  nil 
novum,  nil  viro  Theologo  dignum  habetur. 
Nimirum,  omnis  eorum  sapientia  in  aequi- 
vocando  versatur. 

Ad  CAPUT  X. 

«  Neque  hic  digestas  habemus  controver¬ 
sias,  »  inquit  Amesius.  «  Sequemur  igitur 
vestigia  illa  Bellarmini,  quae  videntur  no¬ 
tanda.  »  At  quid  hic  vocat,  «  digestas  habe¬ 
re  controversias  »  ?  Si  idem  est  quod  bona 
methodo  propositas  ?  nihil  desiderandum  in 
Bellarmino,  qui  hic  primo  disceptat  :  An 
dies  festi  sint  a  Christianis  celebrandi.  2. 
In  particulari  tractat  de  die  Dominica,  de 
Paschale,  Pentecoste,  et  eseteris  festis  Do¬ 
mini.  3.  De  festis  Sanctorum,  qua?  non  pa¬ 
rum  oderunt  Novatores,  quod  idololatriam 
saperc  eis  videantur  etc.,  ea  tamen  nedum 
ex  usu  quinque  primorum  saeculorum,  sed 
etiam  ex  ratione  in  SS.  Scripturis  fundata 
a  Bellarm.  defenduntur.  Quid  hic  non  me¬ 
thodicum  et  digestum?  Quod  si  «  digestas 
habere  controversias  »  Amesio  idem  sit, 
quod  apud  physicos  est  :  Habere  cibos  a 
stomacho  bene  subactos  et  digestos  ?  verum 
dicit,  sicut  alibi,  ita  et  bic  a  non  se  habere 
controversias  Bellarmini  digestas.  »  Sunt 
enim  stomacho  Lutherano-Calvinistico  di¬ 
gestu  nimium  difficiles.  Videamus  tamen 
quid  praecipue  Amesius  digerere  nequeat. 

Bellarm.  I.  —  Festa  Christianorum  non 


solum  ratione  ordinis  et  politiae,  sed  etiam 
ratione  mysterii  celebrantur,  suntque  dies 
festi  vere  aliis  sanctiores,  sacratiores,  et 
pars  quaedam  divini  cultus  :  Amesius  1. 
a  Nulla  festa  (de  jure)  sunt  Christianorum, 
quae  non  sunt  a  Christo  instituta.  »  Sic  est, 
nisi  saltem  mediate  instituta  sint  a  Christo 
per  suos  Apostolos,  eorumque  legitimos 
Successsores.  Alioquin  enim  ne  diem  Do¬ 
minicam  quidem,  nec  Pascha  celebrare  opor¬ 
tebit.  Ubi  enim  Puritani  hoc  nobis  ex  Evan- 
gelio  legent  ?  Amesius.  2.  «  Potest  festum 
celebrari  ratione  mysterii,  ut  occasionis  aut 
causae  :  et  tamen  non  ratione  mysterii,  ut 
affectionis  inhaerentis  :  sed  eo  respectu  tan¬ 
tum  ratione  ordinis  et  politiae.  »  Resp.  :  A 
Puritajais  hoc  fieri  posse,  transeat  :  sed  a 
veris  et  Catholicis  Christianis  fieri  nequit. 
Amesius  3.  «  Dies  festi  ab  hominibus  non 
possunt  fieri  sanctiores  et  sacratiores  :  quia 
homo  non  est  Dominus  et  dispensator  san¬ 
ctitatis.  »  Resp.  :  Non  quidem  possunt  fieri 
sanctiores  sanctitate  vera,  intrinseca  :  cum 
hujus  omnes  aliae  creaturae  praeter  rationales 
sint  incapaces  :  possunt  tamen  fieri  sanctio¬ 
res  et  sacratiores  deputatione  extrinseca, 
significatione  mystica, et  ad  cultum  divinum 
obligatione  :  sic  in  Decalogo  edixit  Deus  ; 
Memento  ut  diem  sabbati  sanctifices,  etc. 
Amesius  4.  «  Cultus  omnis  verus  et  legitimus 
a  Deo  ipso  est  institutus. »  Resp.  :  Si  intel- 
ligit,  mediate,  verum  dicit  :  si  immediate  ? 
cur  non  producit  tabulas,  ubi  cultus  diei 
Dominicae,  Paischae,  Pentecostes,  Nativitatis 
legatur  institutus.  Sed  contra  diem  Domi¬ 
nicam  Amesius  replicat.  I.  «  Ex  uno  die,  » 
inquit,  «  non  possunt  probari  multi.  »  Sed 
cur  non  ?  ostendat  disparitatem  !  Amesius. 
2.  «  Dies  Dominicus  non  est  proprie  loquen¬ 
do  dies  festus,  sed  majus  quid  :  sicut  Sabba¬ 
tum  Judaeorum,  ut  superius  quid  distingui¬ 
tur  in  Vet.  Test.  a  Chaggim  illis,  quorum 
sit  mentio  Deut.  xvi.vers.  3.  »  Resp.  :  Sitita, 
ut  ait  Amesius.  Jam  sic  arguimus  :  Si  Eccle¬ 
sia  potuit  diem  dominicam,  majorem  omni 
festo,  sine  praecepto  divino  (aiut  ostendatur 
hoc  ex  Evangelio),  instituere  ;  cur  non  po¬ 
tuit  et  alia  festa  minora  ?  Porro  «  mystica 
significatio  in  die  Dominico  respectu  Resur¬ 
rectionis  Christi,  »  non  oritur  ex  natura  rei 
(ut  insulse  putat  Amesius),  sed  ex  mera  de¬ 
putatione  extrinseca  per  Apostolos  facta. 
Sed  quid  curaret  Apostolos  Puritanus  nos¬ 
ter,  qui  mox  conceptis  verbis  profitetur  : 
«  Posse  tolli  solemnes  dies  Natalis,  Passio- 


I 


DE  CULTU  SANCTORUM. 


nis,  Resurrectionis,  Ascensionis,  et  Pente¬ 
costes,  nullo  alio  religionis  incommodo, 
quam  simplicitatis  et  puritatis  »  (Galvini- 
sticse)  «  primae,  hac  in  parte 'restitutae.  »  At 
dies  istos  solemnes  «  cie  Apostolica  tradi¬ 
tione  descendentes ,  et  in  tota  Ecclesia 
Christiana  »  semper  servatos  (ut  testatur 
S.  August.  epist.  118.  et  119),  velle  tollere, 
non  potest  esse  Christiani,  sed  vel  Judaei, 
vel  Mahumetani,  aut  Pagani.  Et  hoc,  ni 
fallor,  mecum  fatebuntur  plerique  omnes 
etiam  Lutherani  et  Calvinistae.  Huc  nempe 
tendit  iste  Puritanismus,  ut  nec  vestigium 
maneat  priscae  pietatis  Christianae,  in  sensus 
hominum  occurrens.  dEmulatur  scilicet  pu¬ 
ritatem  Angelicam,  sed  Luciferi. 

Bellarm.  II.—  Observatio  certorum  dierum 
festorum,  recte  praecipitur  in  Ecclesia,  lege 
obligante  conscientiam,  etiam  citra  contem¬ 
ptum  et  scandalum.  Haec  assertio  satis  pro¬ 
bata  manet  ex  iis  quae  dixi  de  potestate  le- 
gislativa  Ecclesiae.  Videamus  quem  hic  arie¬ 
tem  intorqueat  Puritanus  :  «  Qui  non  pos¬ 
sunt  facere  diem  festum,  non  possunt  au¬ 
ctoritate  sua  observationem  talis  diei  praeci¬ 
pere  :  sed  Ecclesia  non  potest  facere  diem 
eo  modo  festum,  quo  Bellarminus  festum 
antea  descripsit  :  quia  non  habet  potesta¬ 
tem  in  dies,  ut  eorum  naturam  commutaret ; 
non  in  sanctitatem,  ut  affingat  illam  cui 
glebae  velit  :  non  in  animas  hominum,  ut 
imponat  ipsis  leges.  Ergo.*»  Resp.  :  Hoc 
argumentum  laborat  grandi  vel  inscitia  vel 
malitia.  Supponit  enim,  quod  «  facere  diem 
festum  »  sit  aliquis  effectus  intrinsecus,  et 
physicus  in  ipso  die.  Hic ‘vero  non  tam  er¬ 
ror,  quam  fatuitas,  aut  delirium  censeri  po¬ 
test.  Supponit  seque  insulse,  sanctitatem  et 
consecrationem  nullam  dari,  nisi  quse  phy¬ 
sice  subjecto  gratiam  intrinsecam  conferat 
contra  receptissima  SS.  Scripturarum  testi¬ 
monia,  quse,  loca,  tempora,  vasa  etc.  divi¬ 
no  cultui  destinata,  extrinseca  quadam,  et 
analogica  sanctitate  aspersa,  et  consecrata 
passim  docent  :  Quam  vero  absurde  hsec  et 
similia  ab  Amesio  ad  Puritanismum  suum 
tuendum,  fingantur,  vident  etiam  Theolo¬ 
giae  tirones.  Supponit  denique,  nulla  aucto¬ 
ritate,  nisi  divina  immediata  posse  ullum 
festum  prsecipi  :  quod  supra  eversum  est, 
et  hic  etiam  ex  ipsius  Amesii  principiis 
everti  potest.  Ipse  enim  hic  num.  10.  fate¬ 
tur  :  «  Diem  Dominicum  esse  ex  imperio  » 
seu  praecepto  colendum.  Idem  toties  supra 
tamquam  primum  principium  inculcat  : 


AI  7 

/ 

«  Nullum  nisi  in  verbo  Dei  expressum  dari 
praeceptum  obligans  in  conscientia.  »  Idem 
nihilominus  (etsi  rumpatur),  ostendere  ne¬ 
quit,  ubinam  in  universis  SS.  Bibliis  conti¬ 
neatur  praeceptum  colendi  diem  Dominicam. 
Aperte  ergo  cogitur,  vel  negare,  quod  ex¬ 
stet  ullum  praeceptum  de  colenda  die  Domi¬ 
nica  :  vel  concedere,  quod  id  possit  ab  Ec¬ 
clesia  praecipi.  Videtur  tamen  sibi  rimam, 
qua  elabatur,  invenisse  ;  ait  enim  :  «  Insti¬ 
tutio  diei  Dominicae  est  juris  divini,  ac  proin¬ 
de  imperio  Dei,  Ecclesiae  solo  ministerio  in¬ 
dicebatur.  »  At,  vel  per  «  Ministerium » 
intelligit  auctoritatem  imperandi  divinitus 
Ecclesiae  collatam  ;  et  sic  sentit  nobiscum, 
et  reipsa  fatetur,  Ecclesiam  habere  auctori¬ 
tatem  (non  a  se,  sed  a  Deo  collatam),  prae¬ 
cipiendi  dies  festos;  vel  per  «ministerium» 
intelligit  nudam  promulgationem  Ecclesiae 
a  Deo  praeceptam;  et  sic  juxta  suum  pri¬ 
mum  principium  cogitur  ex  S.  Scriptura 
ostendere  :  ubinam  Deus  praeceperit  Apo¬ 
stolis  permutationem  diei  sabbati  cum  die 
dominica.  Sane  Exod.  xxxi.  vers.  16.  Num. 
xxviii.  vers.  25.  severissima  lex  fertur  de 
sabbato  colendo  :  Et  si  tantum  insistatur 
litterae,  illa  verba  [in  generationibus  suis,  etc. 
pactum  sempiternum ,  signum  perpetuum,  etc.) 
innuunt  legem  fore  sempiternam,  in  qua 
dispensari  non  queat.  Et  tamen  hodie  non 
observatut  etiam  a  Lutheranis  et  Calvini- 
stis,  nec  debet  ab  ullo  observari.  Unde  hoc  ? 
Certe  non  ex  verbo  Dei  scripto  ;  aut  si  ita, 
legant  nobis  inde,  sine  suis  glossis  ?  Ergo 
ex  traditione  Ecclesiae,  ejusdemque  praece¬ 
pto.  Numquam  ex  hoc  labyrintho  se  extri¬ 
cabunt  Puritani. 

Bellarm.  III.  —  Pium  et  bonum  est  colere 
festos  dies  Sanctorum,  qui  dicantur  Deo  in 
memoriam  Sanctorum,  ita  tamen,  ut  honor 
illorum  dierum  immediate,  et  terminative 
pertineat  etiam  ad  Sanctos  ;  qui  honor  est 
religionis  (ut  Religio  est  nomen  generale) 
non  quidem  latrise ,  sed  duliae.  Amesius  1. 

«  Si  pium  et  bonum  esset  instituere  dies  fe¬ 
stos,  tota  haec  pietas  melius  collocaretur  in 
tot  commemorationibus  factorum  Christi, 
quot  Ecclesia  ferre  posset,  quam  ut  ad  San¬ 
ctos  iretur  ».  Respond.  :  Amesius  videtur 
ignorasse  finem  adaequatum  festorum,  qui 
est,  ut  Deo  gratias  agamus  pro  gloria  San¬ 
ctis  in  bonum  Ecclesiae  collatu,  atque  ut  eo¬ 
rum  exemplis  ad  imitationem  accendamur. 
Prius  illud  in  sola  factorum  Christi  festiva 
commemoratione  non  peragitur  :  neque  et- 


518 


VINDICLE 


iam  posterius  sola  factorum  Christi  contem¬ 
platione  satis  apte  obtinetur  :  cum  fragili 
Christiano  facile  ea  cogitatio  obrepere  pos¬ 
sit  :  nimis  arduam  et  impossibilem  sibi  esse 
actionum  Christi  imitationem.  Unde  sapien¬ 
ter  S.  August.  lib.  de  agone  Christi  cap.  11. 
monet  :  «  Si  multum  de  nobis  sentimus, 
dignemur  imitari  eum,  qui  Filius  Altissimi 
vocatur  :  Si  parum  de  nobis  sentimus,  au¬ 
deamus  imitari  Piscatores  et  Publicanos,  qui 
eum  imitati  sunt  etc.  » .  Denique  Deus  in 
Sanctorum  suorum  honoribus  honoratur  ;  et 
cum  illos  ipse  se  glorificantes  glorificet,  cur 
non  et  nos  per  festiva  gaudia  idem  facia¬ 
mus?  Amesius  2.  :  «  Dicare  diem  Deo  in  me¬ 
moriam  hominis,  ne  Judaei  quidem  in  sua 
paedagogia  docebantur,  nedum  quod  id  con¬ 
veniat  cultui  Novi  Testamenti  ».  Resp.  : 
Quid  mirum,  ‘in  illa  Judaeorum  paedagogia 
id  non  factum,  cum  Sanctis  Vet.  Test.  ante 
Christi  Ascensionem  gloria  coelestis  non  pa¬ 
tuerit  ?  Certe  Ecclesiam  Christianam  hoc  et¬ 
iam  tribus  primis  saeculis  observasse,  constet 
ex  Patribus  a  Bellarm.  adductis,  quibus  A- 
mesius  nihil  habuit  quod  opponeret,  praeter 
naeniam  suam  puritanicam  :  «  Non  est  scrir 
ptum  in  SS.  Bibliis.  »  Amesius  3.  «  Si  hono- 


diei  festi  pertinet  ad  Sanctum,  tum  pars 
quaedam  divini  cultus  pertinet  ad  Sanctum  ; 
haec  enim  sunt  verba  Bellarmini  cap.  10.  ». 
Dies  festi  sunt  pars  quaedam  divini  cultus. 
Resp.  :  Sunt  equidem  haec  verba  Bellarmini 
Sed  fraus  est  Amesii,quod  verba  Bellarmini. 
aperte  de  die  Dominica,  et  festis  Christi  di¬ 
cta,  ad  Sanctorum  festa  detorqueat.  Quam¬ 
quam  cultus  Sanctorum,  saltem  mediate  et 
ultimate,  semper  est  etiam  cultus  divinus. 
Deinde  non  sequitur  (  ut  vult  Amesius  ). 
«  Quodsi honor  diei  festi  immediate  pertinet 
ad  Sanctum,  tum  non  dicatur  Deo  in  memo¬ 
riam  Sancti,  sed  potius  memoriae  Sancti  in 
honorem  Dei  »  :  utrumque  enim  simul  de¬ 
centissime  fit.  Nec  firmior  est  collectio  Ame- 
sii,  cum  sic  ait  :  «  Si  dedicatio  diei  sit  honor 
duliae,  tum  ille  cultus,  qui  in  tota  Scriptura 
Deo  tribuitur,  estdulia.  »  Resp.  enim  : «  Etsi 
aliqua  dedicatio  diei  (festi  scilicet  aliquorum 
Sanctorum  Nov.  Test.)  sit  dulia,  ad  latriam 
tamen  sine  dubio  pertinet  dedicatio  diei  Do¬ 
minicae,  Paschae,  Pentecostes,  itemque  sa¬ 
crificium,  votum,  juramentum  stricte  sum¬ 
pta,  et  si  qui  sunt  alii  actus  latriae  in  S.  Pa¬ 
gina  commemorati. 


FINIS  VINDICIARUM  IN  TOM.  II.  CONTROVERSIARUM. 


VINDICIAE 

PRO  LIBRO  PRIMO 


DE  SACRAMENTIS  IN  GENERE 


Ad  CAPUT  I. 

Non  est  hic  in  limine  dissimulanda  Ame- 
sii  dedicatoria,  qua  tam  impie,  quam  adu¬ 
latorie  heeresi  suse  sacramentarise  preelusit. 
Summos  Frisiorum  proceres,  hoc  est,  quam 
rerum  humanarum  peritos,  tam  divinarum 
et  Theologiae  rudes,  eosdemque  partiarios 
Calvinistas,  causae  suae,  contra  Catholicam 
Ecclesiam  agendae,  arbitros  delegit.  Capita 
vero  ejus  accusationis  sunt  haec  quinque. 

I.  —  «  Sacramenta,  inquit,  et  sacramenta- 
lia  varia  obtrudunt  mundo  Pontificii  pro 
Christianis,  quorum  nulla  mentio  in  Testa¬ 
mento  Christi.  An  solus  ipsis  testamentariis 
esse  impune  licet  ?  »  Resp.  :  Sacramenta, 
hoc  est,  signa  efficacia  gratiae,  solus  Deus 
Homo  nobis  ad  salutem  instituit,  ac  testa¬ 
mento  reliquit.  Neque  vero  testamentum  hoc 
aliud,  quam  nuncupativum  fuit ;  nec  testes 
alios  et  testamentarios,  nisi  suos  Apostolos, 
eorumque  ad  finem  mundi  successores  esse 
voluit.  Hos  autem  nullum,  addendo,  vel  sub¬ 
trahendo,  intervertisse  hactenus  sacramen¬ 
tum,  vel  ipsi  schismatici  Graeci  cum  septem 
nationibus  orientalibus  agnoscunt.  Pleraque 
vero  ut  e  medio  tollerent ,  et  omnia  depra¬ 
varent,  unde  Neo-Evangelici  didicerunt,  nisi 
vel  a  nocturno  Lutheri  magistro,  vel  a  pri¬ 
vato  cujusque  vertiginis  spiritu  ? 

II.  —  «  Commutationem  vulgaris  farinae 
venditant  in  coelestem  substantiam  Domini 
nostri  Jesu-Christi.  Annon  inter  Alchymistas 
illos  numerari  debent,  qui  quaestum  quaerunt 
ex  impostura  ?  Devorant  quotidie,  et  muri¬ 
bus  etiam  nonnumquam  comedendum  relin¬ 
quunt  quod  adorant  :  miseros  Ethnicos,  et 


Mahumetanos  infelicis  illius  Averrois  voti 
damnantes  :  Quoniam  Christiani  mandu¬ 
cant  Deum  quem  adorant,  sit  anima  mea 
cum  Philosophis.  Quae  causa  dici  potest» 
cur  non  pro  Christianismi  praevaricatoribus 
habeantur  ?  »  Respond.  :  Christianismi  prae¬ 
varicatores,  et  proditores  merito  censentur 
hodie  Sacramentarii  praecipue,  qui  sub  larva 
nominis  Christiani  reformati ,  et  sub  cortice 
verborum  sacrorum,  totam  Christi  Doctri¬ 
nam,  Ecclesiamque,  Gentilibus,  et  Mahume- 
tanis  exsibilandam  prostituunt.  Si  enim  re¬ 
cte  isti  cum  Averroe  malunt  «  animam  suam 
esse  cum  Philosophis,  quam  manducare  De¬ 
um,  quem  adorant »  ;  quidni  etiam  recte  ii- 
dem  dixerint  :  «  Si  Christiani  adorant  Deum 
unum  in  tribus  personis,  et  unam  personam 
in  duabus  naturis,  sit  anima  mea  cum  Phi¬ 
losophis  »  ?  Sane  haud  facilius  capit  ratio 
naturalis  hoc,  quam  illud  ?  nec  minus  aper¬ 
ta  sunt  haec  ( Hoc  est  corpus  meum)  quam  illa 
{Ego  et  Pater  unum  sumus).  Vere  inter  tot 
blasphema  mendacia,  in  libro  de  «  Arte  ni¬ 
hil  credendi  »,  pronunciavit  Godefridus  a 
Valle  (A.  C.  1572.  Parisiis  ob  tantam  impie¬ 
tatem  combustus,  ut  testatur  Maldonat.  in 
cap.  xxvi.  Matth.)  «  qui  eam  artem  perdi¬ 
scere  velit,  debere  prius  fieri  Calvinistam.  » 

III.  —  «  Sacrificare  sese  profitentur  Chri¬ 
stum,  et  de  tanto  facinore  magnifice  glorian¬ 
tur.  Quid  aliud  faceret  Draco  ille  magnus, 
rufus  Apoc.  xii.  si  vires  haberet  odio  suo 
pares  ?  »  Resp.  :  Profitemur  idem  quod  S. 
Andreas  Apostolus  coram  ^Egea  tyranno 
professus  est,  scilicet  :  «  Ego  omnipotenti 
Deo  immaculatum  agnum  quotidie  sacrifico, 
qui  cum  sit  vere  sacrificatus,  et  vere  a  po¬ 
pulo  carnes  ejus  manducatse,  integer  perse- 


320 


VINDICIS 


verat,  et  vivus  ».  Hanc  hostiam  non  ambit, 
sed  horret  Draco  rufus  cum  omnibus  squa¬ 
mis  suis  Puritanicis. 

IV.  —  «  Papales  bullas,  et  alias  ejusdem 
furfuris  quisquilias,  credulis  illis  qui  decipi 
volunt,  non  sine  Reipublicse  detrimento,  mag¬ 
no  pretio  vendunt.  Quis  hic  non  agnoscit 
circumforaneos  agyrtas,  quorum  merces  sunt 
animcB  hominum  ?  Apoc  xvm.  13.  ».  Resp.  : 
Fumos  vendit  Puritanicus  sycophanta,  fumo 
ex  abyssi  puteo  ascendente  luendos.  Quis 
hic  non  agnoscat  agyrtam  sacrilegum,  qui 
verba  sacra  (contra  proprium  dogma  tom. 
1.  de  mystico  sensu  traditum)  servire  facit 
exulcerato  suo  in  Catholicis  affectui  ? 

V.  —  «  Sed  accusatione  vix  opus  est,  ubi 
confessio  maximi  criminis  habetur  ».  Tole¬ 
rabilior  (ait  Costerus  in  Enchiridio  cap.  8.) 
est  eorum  error,  qui  pro  Deo  colunt  statuam 
auream,  etc.  vel  pannum  rubrum  in  hastam 
elevatum,  quod  narratur  de  Lappis ;  vel  viva 
animalia,  ut  quondam  ^Egyptii,  quam  eo¬ 
rum,  qui  frustum  panis  colunt.  «  Hic  certe, 
nisi  omnes  sensus  perpetuo  fallantur ;  nisi 
omnia  principia  rationis  fallat;  nisi  denique 
fides  ipsa  de  humana  Christi  natura  sit  fal¬ 
sa,  confitentem  habemus  reum,  talem  idolo¬ 
latriam  inter  Pontificios  reperiri ;  qualis  in 
orbe  terrarum  numquam  vel  visa,  vel  audi¬ 
ta  fuit.  »  Respond.  :  In  rebus  fidei,  sensus 
omnes  semper  falli  quid  mirum  ?  cum  fides 
sit  supra  omnem  naturam.  Nec  ideo  omnia 
rationis  principia  fallunt,  cum  ex  his  etiam 
unum  sit  :  Deum  plus  facere  posse,  quam 
nos  possimus  capere.  Et :  Deo  loquenti  cre¬ 
dendum  esse  super  omnia.  Multo  minus  fi¬ 
des  de  humana  Christi  natura,  per  hoc  ad¬ 
mirabile  mysterium  fallitur,  sed  potius  ro¬ 
boratur  ;  cum  eumdem,  quem  verum  homi¬ 
nem,  simul  et  verum  Deum  credamus  ;  qui 
proinde,  quaecumque  de  suo  corpore ,  et 
sanguine  promisit,  cumulate  possit  praesta¬ 
re.  Costeri  effatum  (sicut  illud  Apostoli  Ga- 
lat.  i.  Sed  et  si  nos  aut  Angelus  de  coelo  evan- 
gelizet  vobis ,  pi'oeterquam  quod  evangelizavi- 
mus  vobis ,  anathema  sit ,  procedit  ex  hypo- 
thesi  impossibili.  Tam  certe  repugnat  divi¬ 
nae  sapientiae,  ac  sanctitati,  ut  Ecclesiam 
suam  per  15.  saecula  permiserit  labi  in  sto¬ 
lidissimam  idololatriam,  quam  Angelum  de 
ccelo  falsum  evangelizare.  Et  haec  de  praelu- 
dio. 


Ad  CAPUT  XI. 

«  Quae  Bellanninus  ponit  in  definitione 
Sacramenti,  ex  Catechismo  concil.  Tridenti- 
ni  (Sacramentum  est  res  sensibus  subjecta, 
quae  ex  Dei  institutione,  sanctitatis  et  justi¬ 
tiae  tum  significandae,  tum  efficiendae  vim 
habet),  illa  omnia  possunt  admitti,  si  sano 
sensu  accipiantur  ;  de  quo  postea  disputan¬ 
dum  erit.  Quia  autem  carpit  multa,  quae  a 
nostris  Theologis  adhiberi  solent,  ad  natu¬ 
ram  Sacramenti  accuratius  explicandam,  de 
illis  breviter  dispiciemus  » ,  inquit  Amesius. 
Bene  habet,  quod  admittat  nostram  defini¬ 
tionem,  quae  sane  habet  verba  oppido  clara, 
ac  minime  ambigua.  Mox  vero  patebit,  quem 
Amesius  dicat  sanum  sensum,  nempe  qui 
sit  ad  palatum  a  Luthero  et  Calvino  corru¬ 
ptum. 

Ad  CAPUT  XIV. 

Bellarm.  :  Satis  est  ad  sacramenti  na¬ 
turam,  quatenus  signum  est  sensibile,  ut 
aliquo  sensu  percipiatur.  Sufficit  igitur,  si 
auribus  percipiatur ,  quamvis  non  sensu 
tangendi,  et  videndi.  Amesius  negat  suffi¬ 
cere  signa,  quae  auribus  percipiantur. 
«  Nam  1.  »  inquit,  «  omnia  sacramenta  Vet. 
Test.  ex  visibilibus  signis  constabant  ». 
Esto  !  Sed  ubi  scriptum  est,  nullum  Nov. 
Test.  signum  posse  aliter  institui,  ac  in  Yet. 
Test.  ?  Num  quia  illa  non  constabant  verbis, 
etiam  nostra  non  debebunt  ?  2.  Ait  :  «  Si 
aurium  perceptio  sufficeret,  tum  nulla  dif¬ 
ferentia  esset  inter  Evangelii  praedicationem, 
et  sacramenta.  Christus  hac  ratione  cum 
dixit  paralytico  :  Remissa  sunt  tibi  peccata 
tua ,  Luc.  v.  vers.  10.  administrabat  ipsi 
Sacramentum  ».  Resp.  :  Neutrum  recte  in¬ 
fertur.  Nam  praedicationi  deest  institutio  ad 
significandam  et  efficiendam  justitiam  : 
Christus  vero  nullojsigno  opus  habebat  ad 
remittenda  peccata,  uti  ejus  ministri.  Ame¬ 
sius  3.  :  «  Omnes  Scholastici  ad  sacramenti 
existentiam  requirunt  elementum  a  verbo 
distinctum  (illud  ut  materiam,  hoc  ut  for¬ 
mam)  secundum  illud  August.  tract.  80.  in 
Joan.  :  Accedit  verbum  ad  elementum  et 
fit  Sacramentum.»  Resp.  :S.  Augustin.  loqui¬ 
tur  de  Baptismo,  non  in  universali  de  om¬ 
nibus  sacramentis.  De  «  Scholasticis  omni¬ 
bus  »  patet  esse  decumanum  mendacium, 
cum  plerique  omnes  oppositum  conceptis 


DE  SACRAMENTIS  IN  GENERE. 


521 


verbis  tradant.  Sane  ridiculus  est  Puritanus, 
dum  sensum  verborum  Cone.  Florentini,  et 
Scholasticorum  nos  vult  docere.  E  Scri¬ 
pturis  ne  tenta vit  quidem  probare  intentum. 

Bellarm.  :  Satis  est  ad  sacramentum,  si 
constet,  Deum  de  eo  mandatum  dedisse, 
licet  in  SS.  litteris  non  habeatur  ita  expresse. 
Nam  per  accidens  est,  ad  mandatum,  sive 
institutionem  divinam,  quod  sit  scripta  vel 
non  scripta.  Amesius  rem  ipsam  negare  non 
potest,  quia  nimis  evidens  est  :  opponit 
tamen  suam  naeniam  sexcenties  protritam, 
et  exculcatam,  ac  praecipue  tom  1.  Porro 
frustra  argumenti  loco  objicit  hoc  unum  : 
«  Non  est  credibile,  mandatum  de  Sacra¬ 
mento  aliquo  datum,  quod  non  sit  scriptum  » . 
Sed  nobis  et  hoc,  et  tota  fides  est  evidenter 
credibilis. 

Quantum  ad  promissionem  sacramento 
annexam,  mirum  est,  Amesium  deserta  de¬ 
fensione  sui  magistri  Calvini,  totum  esse 
in  tuenda  definitione  a  Kemnitio  tradita, 
et  a  Bellarm.  quoad  singulas  fere  particulas 
impugnata.  De  tribus  primis  jam  supra  vi¬ 
dimus. 

IY.  —  Particula  :  quod  sacramentum 
debeat  esse  caeremonia  perpetua ,  placet 
utrinque. 

V.  —  Particula  :  «  quod  {ad  sacramentum 
necessario  requiratur  promissio  gratiae  »  ; 
vera  est  in  hoc  sensu,  quod  idem  sit  pro¬ 
missio  gratiae  in  sacramentis,  et  institutio 
sacramenti,  ut  signi  efficacis,  seu  instrumenti 
justificationis;  falsa  vero  de  promissione 
gratiae  praecedente,  quae  a  sacramento,  tam¬ 
quam  a  sigillo  obsignetur.  Prius  admittitur 
ab  omnibus  Catholicis  quoad  omnia  sacra¬ 
menta  :  posterius  nec  est  necessarium,  nec 
requiritur  in  omnibus  sacramentis  :  certe  in 
Baptismo  non  assignabitur.  Kemnitius  ergo 
male  confudit  hic  utrumque,  etiam  poste¬ 
riorem  sensum  involvendo.  Amesius  pro 
Kemnitio  nihil  profert  nisi  antithesin  pro¬ 
batione  destitutam  :  «  Obsignatio  »,  inquit, 
«ipsa  est  efficacia  promissa».  Quod  addit 
num.  3.  «  Promissionem  etiam  obsignan¬ 
dam,  seu  natura  antecedere  sacramentum, 
ex  eo  liquet,  quod  foedus  antecedit,  cujus 
sacramentum  ita  est  signum,  ut  inde  foederis 
nomen  sortiatur.  Gen.  xvn.  »  hoc  falsum 
esse  infra  patebit. 

YI.  —  Particula  :  «  Quod  promissio  debeat 
esse  annexa  signo  divina  ordinatione»,  falsa 
est;  quia  verbum,  quod  divina  ordinatione 
annectitur,  et  quasi  vestitur  signo,  ut  inde 


fiat  sacramentum,  numquam  est  promisso- 
riurn,  sed  assertorium.  Cum  enim  aqua  as¬ 
pergitur  in  Baptismo,  non  dicitur  :  Qui  cre¬ 
diderit  et  baptizalus  fuerit ,  salvus  erit  (quam 
adversarii  vocant  promissionem)  ;  sed  di¬ 
citur  :  Ego  te  baptizo  in  nomine  Patris,  et 
Filii,  et  Spiritus  sancti,  quae  verba  non  sunt 
promissoria.  Idem  est  in  caeteris  sacramentis. 
Concio  a  Lutheranis  et  Calvinistis  praemitti 
Sacramentis  solita,  nusquam  in  S.  Scriptura 
mandatur ;  et  per  accidens  est,  quod  sub¬ 
inde  Baptismum  ab  Apostolis  collatum  im¬ 
mediate  praecesserit,  in  concione,  seu  instru¬ 
ctione  catechumenorum ,  mentio  promis¬ 
sionis.  Nihil  ergo  efficiunt,  quae  pro  Kemni¬ 
tio  profert  Amesius. 

VII.  —  Particula  :  «  Quod  illa  promissio 
debeat  esse  de  remissione  peccatorum  » , 
itidem  falsa  est.  Nam  si  vera  esset,  exclu¬ 
deret  etiam  Eucharistiam  (non  solam  ordi¬ 
nationem,  ob  quam  excludendam  a  numero 
Sacramentorum,  illam  particulam  addidit 
Kemnitius),  cum  S.  Eucharistia  non  sit  pro¬ 
prie  instituta  ad  remittenda  peccata,  sed  ad 
charitatem  augendam.  Ideo  enim  datur  sub 
specie  panis  et  vini,  quae  nutriunt  vivos,  non 
excitant  mortuos.  Amesius  :  «  Est  proprie 
instituta  ad  fidem  alendam  de  remissione 
peccatorum  Matth.  xxvi.  v.  28.  ».  Resp.  : 
Hoc  inde  non  obtinetur,  nisi  ope  perhier- 
menise  aut  syllogisticae  quodlibeticae. 

Hic  jam  antequam  ad  VIII.  particulam 
Kemnitii,  infra  ex  instituto  tuendam  Bellarm. 
procedat,  digreditur  ad  illam  particulam  ex 
definitione  Calvini  (tacito  hujus  nomine)  de¬ 
sumptam  ;  quod  scilicet  «  promissio  ea  sit 
benevolentiae  Dei  ».  Sed  hoc  duplici  nomine 
non  recte  ponitur  in  definitione.  1.  Quia 
hinc  sequeretur,  semper  sacramentum  esse 
signum  rei  praeteritae,  seu  potius  aeternae, 
quia  per  «  benevolentiam  »  intelligit  Cal¬ 
vinus  :  «  gratiam  praedestinationis  ».  Porro 
nimis  longe  petitum  est,  cum  ad  hoc  tuen¬ 
dum  ait  Amesius  :  «  Justificationem  sacra¬ 
mento  significatam,  esse  effectum  dilectionis 
Dei  aeternae  » .  Hoc  enim  universaliter  sum¬ 
ptum  falsum  est,  et  ad  rem  non  facit.  2.  Si 
ea  promissio  sit  benevolentiae,  seu  praedesti¬ 
nationis  aeternae,  saepe  contingeret  Deum 
falso  testari,  neque  posset  quisquam  alium 
sine  peccato  baptizare.  Deus  enim  in  Bapti¬ 
smo  reprobi,  testificaretur,  se  diligere  eum, 
quem  non  diligit.  Quis  autem  certus  est  de 
alio,  an  sit  praedestinatus  ?  Ergo  vel  debet 
quisque  omittere  Baptismum,  vel  temere 


522 


VIND1CLE 


agit,  exponendo  se  periculo  profanandi  Ba¬ 
ptismum.  Nec  evadit  Amesius,  cum  ait  : 

«  Sacramenta  non  esse  completa  testimonia 
salutiferae  dilectionis  Dei,  nisi  iis,  a  quibus 
recte  recipiuntur.  Nam  certe  potest  quis  jam 
rectissime  dispositus  recipere  Baptismum, 
qui  tamen  futuro  tempore  ob  crimina,  et 
impoenitentiam  damnetur.  Quis  dubitet  ?  Et 
quamvis  «  ministri,  omnes  fidem  rite  profi- 
tentes  pro  electis  haberent  »  (uti  fieri  vult 
Amesius),  nihilominus  tamen  frequenter 
testificarentur  (saltem  materialiter)  falsum  ; 
quod  ab  iis  Dei  jussu  fieri  debere,  est  prorsus 
incredibile. 

«  Praecipua  quaestio  est :  An  sacramenta 
promissionem  gratiae  obsignent  instar  sigilli? 
Bellarm.,  negat,  nos  affirmamus,  »  inquit 
Amesius. 

Haec  est  VIII.  particula  Kemnitianae  defi¬ 
nitionis,  quam  etiam  Calvinus  suae  inseruit. 
Sed  Bellar,  quinque  argumentis  illam  evertit. 

I.  — •  Si  sacramenta  confirmarent  promis¬ 
siones  Dei  instar  miraculi  vel  sigilli,  essent 
notiora  et  efficacioraadfidempersuadendam, 
quam  sint  ipsa  Dei  verba  :  hoc  autem  falsum 
est ;  ergo.  Hoc  argumentum  plane  convincit; 
nec  Amesius  praeter  verbosam  tergiversatio¬ 
nem  (quam  piget  exscribere)  quidquam  pro¬ 
ducit,  quo  alterutra  praemissarum  quatiatur. 
Cumque  alia  arma  deficiant,  ad  caluminas 
tandem  convertitur.  Addiderat  Bellarm.  sa¬ 
cramenta  esse  nutus,  et  muta  signa ;  quod 
sane  verissimum  esse  patebit  apud  quemvis 
rerum  Christianarum  nou  ignarum.  Quid  ad 
hoc  Amesius :  «  Sacramenta  » ,  inquit, «  verbo» 
(hoc  est,  concione)  «  vegetata,  sunt  ima¬ 
gines  vivse,  et  clare  loquentes.  Sed  hic  mira 
perversitas  Pontificiorum  est  observanda  : 
cum  de  imaginibus  lege  Dei  prohibitis  quse- 
ritur,  tum  non  dubitant  affirmare  :  melius 
interdum  docere  picturam,  quam  scriptu¬ 
ram.  Et  tamen  sacramenta  iis  sunt  muta, 
quia  scii,  oculati  et  auriti  sunt  nimis  in  ima¬ 
ginibus,  sed  in  sacramentis  a  Deo  institutis, 
plane  caeci  et  surdi  ».  Hoc  nempe  est  ener¬ 
vare  argumentum  Bellarmini  !  Nec  leviter 
potest  suadere,  sacramenta  a  textu  S.  Scri¬ 
pturae  praecisa,  habere  vim  confirmandi  pro¬ 
missiones  verbo  Dei  contentas ;  nedum  magis 
notificare  nobis,  quam  ipsum  Dei  verbum  : 
nec  potest  ostendere,  quomodo  ex  sacra¬ 
mentis  discatur,  qme  sint  promissiones  Dei, 
aut  quomodo  magis  possimus  credere  sacra¬ 
mentis,  quam  verbo  Dei  promissorio,  aut 
quod  verbum  Dei  pendeat  a  sacramentis, 


sicut  vicissim  hoc  vere  pendet  ab  illo  ;  ad 
quid  ergo  in  vanum  verba  multiplicat  ? 

II.  —  In  Scripturis  SS.  nusquam  dicuntur 
sacramenta,  testimonia  promissionum,  sed 
ubique  describuntur,  ut  instrumenta  justifi¬ 
cationis.  v.  g.  Baptismus  tamquam  regene¬ 
ratio  spiritualis.  Joan.  m.  Ephes.  v.  Tit.  m. 
Eucharistia  tamquam  nutrimentum  vitee 
eeternee,  Joan.  vi.  Non  possunt  autem,  nisi 
absurdissime  ista  ita  exponi,  ut  sacramenta 
regenerare,  mundare,  dare  vitam  eeternam 
nihil  aliud  sit,  quam  testimonium  dare  di¬ 
vinarum  promissionum.  Nec  ad  rem  facit, 
quod  Genes,  xvii.  Circumcisio  dicitur  si¬ 
gnum  foederis.  Et  Rom  iv.  Signaculum  justitiae 
fidei.  Et  I  Petr.  m.  Conscientiae  bonae  stipu¬ 
latio  ,  ut  paulo  post  patebit.  Amesius  : 
«  Ubique  dicuntur  foedus  Dei,  quia  sunt 
signa  foederis  :  foedus  autem  est  promissio  ». 
Resp.  :  Si  «  ubique  »,  cur  ne  vel  unicum 
locum  asSignavit,  ubi  aperte,  et  sine  glossis 
Calvinisticis,  sacramenta  vocentur  foedus,  et 
ideo  quidem,  quod  sint  signa  foederis? Quam 
prseclare  vero  respondet  Amesius  Bellar- 
mino  interroganti.  Quis  ferret  eum,  qui  ita 
diceret  :  «  Baptismus  regenerat  » ,  id  est, 
dat  testimonium  divinae  voluntati?  Omnes 
illi  »,  inquit  Amesius,  «  qui  scripturam  (Cal- 
vinistice)  «  intelligunt,  ferrent  eum,  qui  ita 
diceret  :  Baptismus  regenerat,  id  est,  dat 
testimonium  generationis  a  Deo  promissae  ». 
Equidem,  qui  duas  hasce  enuntiationes  sentit 
esse  aequipollentes,  merito  suspectus  est,  an 
loquatur  ex  animo,  aut  sanum  habeat  sin¬ 
ciput.  Sed  durum  telum  necessitas  ! 

III.  —  Si  sacramenta  essent  solum  testi¬ 
monia  promissionis  et  gratiae,  vel  superva¬ 
canea,  vel  certe  parum  necessaria  essent. 
Nam  habemus  alia  testimonia  longe  effica- 
ciora,  ut  bona  opera  :  multi  enim  ficte  reci¬ 
piunt  sacramenta.  Amesius  1.  «  Bona  opera 
non  sunt  testimonia  ex  institutione  divina 
sed  natura  sua  ».  Esto  !  an  hinc  demitur  il¬ 
lorum  efficacia  in'  testificando  ?  Amesius 
2.  «  Non  sunt  bona  opera  testimonia  Dei,  sed 
nostra».  Respondeo  :  Sunt  testimonia,  vel 
signa  (probabilia ,  non  infallibilia)  gratise 
inhabitantis.  Amesius  3.  «  Opera  bona  non 
sunt  efficaciora  testimonia,  quam  sint  sacra¬ 
menta  veris  fidelibus  efficaciter  illa  partici¬ 
pantibus.  »  Sed,  quseso,  quid  est  illa  «  efficax 
participatio  »  ?  Num  quis  sensu,  aut  mente 
infallibiliter  et  evidenter  percipere  potest, 
se  per  Baptismum,  aut  Eucharistiam,  vere 
gratiam  sanctificantem  in  animo  percepisse  ? 


DE  SACRAMENTIS  IN  GENERE. 


523 


Amesius  A. «  Qui  intus  efficaciter  baptizantur, 
aut  pascuntur ,  ii  soli  testimonium  habent  a 
Deo.  Rom.  n.v.  ult.»  Sed  haec  glossa  verbis 
Apostoli  minime  aequipollet,  cum  aliud  is 
non  dicat  (juxta  SS.  Cyprian.,  August.  etc.) 
quam  verum  Judaeum.  et  spiritualem  Abra- 
hae  filium  esse  eum,  qui  mystice  circumci¬ 
ditur,  hoc  est,  a  vitiis,  pravis  concupiscen¬ 
tiis,  ac  passionibus  suis  separatur. 

IV.  —  Si  sacramenta  solum  essent  testi¬ 
monia  promissionum,  frustra  baptizarentur 
infantes,  et  amentes,  cum  certum  sit,  eos 
non  posse  credere.  Amesius  1.  opponit  S. 
Bonavent.  in  A.  dist.  qusest.  2.  Sed  prorsus 
ad  rem  non  facit,  cum  tantum  dicat :  Signum 
sacramentale  non  significare  parvulo  ;  quod 
et  nos  fatemur.  At  si  esset  tantum  testimonium 
promissionum,  deberet  necessario  illi,  cui 
testatur  promissionem  divinam,  innotescere. 
Amesius  2.  «  Non  frustra  lavabatur  Petrus, 
cum  Dominus  ipsi  dicebat  :  Quod  ego  facio, 
tu  nescis  nunc,  cognosces  autem  postea.  Joan. 
xiii.  v.  7.  »  Resp. :  Neque  hoc  ad  rem  facit, 
cum  neque  haec  pedum  ablutio  fuerit  testi¬ 
monium  promissionis  divinae,  sed  exemplum, 
ut  infra  vers.  12.  et  seqq.  patet. 

V.  —  Si  sacramenta  essent  testimonia 

gratiae,  quae  in  particulari  confertur  alicui, 
saepenumero  falsa  essent,  nimirum  in  hypo¬ 
critis.  Amesius  :  «  Non  sunt  testimonia 

completa  nisi  credentibus  ».  Praeclare  !  Er- 
gone  testimonii  divini  veritas  pendet  ab  ho¬ 
minum  fide,  aut  hypocrisi  ?  Testimonium 
omne  divinum  semper  in  actu  primo,  in 
seipso  verissimum  est,  etsi  nullus  eorum, 
cui  in  actu  secundo  innotescit,  ei  fidem  ad¬ 
hibeat.  Esset  quippe  hic  testimonium  abso¬ 
lutum,  et  non  conditionatum.  Tum  quia, 
juxta  Lutherum,  is  qui  non  credit  verbo  mi¬ 
nistri  diceutis  :  Ego  te  absolvo,  vel  baptizo, 
facit  Deum  mendacem;  quod  non  fieret,  si 
verba  illa  essent  conditionata.  Tum  quia 
alias  rueret  fides  justificans  Lutherano-Cal- 
vinistarum ;  cum  ipsi  absolute  credere  de¬ 
beant,  se  esse  justos.  Ergo  Deus  absolute 
testatur,  eos  esse  justos.  Non  enim  debet 
homo  credere  nisi  quod  Deus  testatur.  A- 
mesius  frustra  contendit  :  «  Gonditionate 
intelligi  illud  Dei  testimonium ,  respectu 
eorum  qui  non  credunt,  et  illos  dici  Deum 
facere  mendacem  ex  natura  facti.  :  quia  non 
credunt  efficaciter  illud  verum  esse,  quod 
cum  conditione  affirmatur  ».  Sed  hoc  repug¬ 
nantiam  involvit.  Si  enim  Deus  non  nisi  sub 
conditione  promittit  gratiam  :  ergo  non 


teneor  absolute  credere  Deum  in  sacramento 
illa  conferre  :  ergo  non  facio  Deum  menda¬ 
cem,  si  non  absolute  credam  me  justifica¬ 
tum.  Non  negat  autem  Amesius,  «  teneri  se 
credere  absolute,  se  esse  justum  » ;  quod 
enim  addit  «  non  nisi  mediante  fide  in  Chri¬ 
stum,  qua  fiunt  justi,  vel  consequenter  ad 
illam»,  quid,  quseso,  ad  rem  facit?  Evi¬ 
denter  ergo  convincunt,  quinque  haec  ar¬ 
gumenta  (etiam  singula  in  solidum)  frustra 
fingi  illam  rationem  sigilli  in  sacramentis. 

Ad  CAPUT  XVII. 

I.  —  Objiciunt  Lutherano-Calvinistae  : 
«  Circumcisio  expresse  dicitur,  Rom.  iv. 
vers.  11.  Sigillum  justitiae  fidei  receptae  ». 
Bellarm.  1 . :  Quse  de  sola  circumcisione  di¬ 
cuntur,  non  recte  trahuntur  ad  omnia  sacra¬ 
menta  in  genere.  Nam  habet  quidem  hoc 
commune  cum  omnibus  circumcisio,  quod 
sit  signum ,  sed  non,  quod  sit  signaculum 
promissionum  gratise.  Bellar.  2.  :  Apostolus 
non  vocat  circumcisionem  signum  promis¬ 
sionis,  sed  :  Sigillum  justitiae  fidei.  Vel  quia 
sub  figura  et  typo  circumcisionis  illius  car¬ 
nalis,  velabatur  circumcisio  cordis  (ut  ait 
Origenes) ;  vel  quia  fuit  data  Abrahamo  in 
signum  justitiae,  quam  sibi  acquisierat,  ut 
docet  Chrysost.  etc.  Neque  est  hoc  «  mise¬ 
rum  effugium  » ,  ut  vult  Amesius,  cum  nihil 
aliud  ex  eo  textu  evincatur.  Locus .  ex  Ge¬ 
nes.  xvn.  nihil  ad  hanc  rem  facit.  Falsum 
etiam  est  :  «  Apostolum  statim  subjungere, 
paternitatem  Abrahami  fuisse  aliquo  modo 
obsignatam».  Nam  v.  11.  plus  non  dicit, 
quam  quod  Abraham  ideo  multis  annis,  post 
adeptam  justitiam  signum  acceperit  cir¬ 
cumcisionis,  ut  haberet  carni  impressum  sig¬ 
naculum  justitiae ,  quo  Deus  toti  mundo 
testatum  volebat,  certam,  legitimamque  esse 
justitiam  Abrahae,  quam  adhuc  praeputiatus 
acceperat  per  fidem.  Voluit  autem  Deus  ideo 
Abrahamum  justificari  sine  hoc  praevio  sig¬ 
naculo,  ut  hoc  suo  facto  esset  pater,  ma¬ 
gister,  auctor  et  exemplar  omnium  creden¬ 
tium,  tam  praeputiatorum  quam  circumciso¬ 
rum.  Versu  autem  13.  ait  Apostolus  :  Pro¬ 
missionem  Abrahae,  et  semini  ejus  (quod 
nempe  haeres  et  Dominus  futurus  esset  totius 
mundi,  scilicet  per  filium  ejus  Messiam), 
factam  esse,  non  per  legem,  id  est,  non  sub 
conditione ,  si  caeremonias  legis  Mosaicae 
servaret;  sed  per,  et  propter  justitiam  fidei, 
quam  nactus  erat  credendo  et  obediendo 


VINDICLE 


52  \ 

Deo.  Hoc  vero  apertura  satis  Apostoli  dictum 
Amesius  truncando,  ad  suum  intentum  de¬ 
torquet.  Jungit  sane  Apostolus  justitiae  fidei 
promissionem;  sed  non  qualem  hic  fingunt 
Lutherano-Calvinistae  de  gratia,  et  benevo¬ 
lentia  in  praedestinatos,  sed  de  dominio  to¬ 
tius  mundi,  ipsi  ejusque  semini  per  Messiam 
obventuro.  Quid  hoc  ad  sacramentum  ?  Bel- 
larm.  3.  :  Fuit  hoc  privilegium  solius  Abra- 
hae,  ac  proinde  circumcisio  in  aliis  quibus¬ 
cumque  non  erat  testificatio  justitiae  ,  ut 
volunt  haeretici :  Caeteris  autem  Judaeis  cir¬ 
cumcisio  erat  quidem  signum  quoddam, 
quod  scii,  essent  filii  Abrahae,  sed  non  erat 
illis  sigillum  justitiae  fidei,  sicut  nec  omnes 
Judaei  erant  patres  multarum  gentium.  A- 
mesius :  «  Hoc  directe  adversatur  verbis  illis 
Dei,  Gen.  xvl.  10.  Hoc  est  fcedusmeum  inter 
me  et  vos,  et  semen  tuum  post  te.  Hoc  etiam 
justitiam  ipsam  fidei  soli  Abrahamo  obsig¬ 
natam  fuisse  fingit,  et  sic  evertit  argumen¬ 
tum  Apostolicum  ab  Abrahamo  ad  alios  de¬ 
ductum».  Resp.  :  Non  Bellarm.  adversatur 
etiam  indirecte  verbis  illis  Dei,  sed  Amesius 
haec  violente  ad  sua  phantasmata  detorquet. 
Nam  foedus,  quod  ibidem  Deus  dicitur  inire 
cum  Abrahamo,  et  posteris,  erat  hoc,  ut  hi 
illum  semper  pro  Deo  haberent,  colerentque, 
ac  vicissim  illis  Deus  haec  tria  praestaret.  1. 
Ut  multiplicarentur.  2.  Ut  terram  Ghanaan 
possiderent.  3.  Ut  ex  semine  Abrahae  Mes- 
sias  procrearetur.  Nihil  ergo  hinc  praesidii 
est  illi  fictitio  promissionis  sigillo.  Quod  con¬ 
firmatur.  Tum  quia  Paulus  distinguit  signum 
a  signaculo  seu  sigillo,  ut  indicaret,  circum¬ 
cisionem  semper,  et  omnibus  esse  signum 
quoddam  :  non  tamen  nisi  Abrahae  fuisse 
sigillum  justitiae.  Tum  quia  cum  S.  Scriptura 
saepissime  loquatur  de  circumcisione,  nus¬ 
quam  tamen  nisi  hic  Rom.  iv.  vocat  sigil¬ 
lum,  manifesto  argumento,  soli  Abrahamo 
circumcisionem  fuisse  sigillum.  Sane  si  re¬ 
spectu  omnium  circumcisorum  fuisset  si¬ 
gillum,  debuisset  Apostolus  Roman.  m.  illi 
interrogationi  :  Quae  utilitas  circumcisionis  ; 
primo  loco  respondere  :  Quod  sit  sigillum 
divinae  promissionis;  at  hujus  ne  meminit 
quidem.  Vana  autem  est  evasio,  et  instantia 
Amesii  :  «  Quod  similiter  potuerint  Judaei 
respondere  :  Scripturam  nusquam  dicere, 
fidem  fuisse  imputatam  ad  justitiam,  nisi 
uno  in  loco,  ubi  agitur  de  Abrahamo,  in- 
deque  argumentum  manifestum  esse,  soli 
Abrahamo  fidem  imputatam  ad  justitiam  ». 
Recte  hoc  solvit  ipse  Amesius  ex  Apostolo 


vers.  23.  Non  scriptum  est  propter  eum  solum. 
Adde  et  vers.  11.  Ut  reputetur  et  illis  ad 
justitiam.  Si  similia  pro  suo  testimonio  pro¬ 
missionis,  et  sigillo  Sacramentario  nobis  ex 
Scriptura  ostenderet,  rem  confectam  daret. 
At  hic  altum  siletur. 

II.  — Objicitur:  «  Genes.  ix,(  Iris  dicitur 
signum  foederis  inter  Deum  et  Noe.  Et  cap. 
xvn,  circumcisio  dicitur  signum  foederis  in¬ 
ter  Deum  et  Abraham.  Ergo  et  Baptismus 
etiam,  et  Eucharistia  sunt  sigilla  confirman¬ 
tia  pactum,  et  promissionem  Dei.  »  Bellarm. : 
Illa  fuere  signa  commemorativa,  non  confir¬ 
mativa  ;  sicut  etiam  Baptismus,  et  Euchari¬ 
stia  sunt  signa  commemorativa  passionis  ac 
mortis  Christi.  Fuisse  autem  illa  tantum 
commemorativa,  patet  :  quia  ita  pendebant 
a  verbo  Dei,  ut  si  quis  verbo  non  crederet, 
non  etiam  crederet,  illa  esse  signa  ;  et  con¬ 
tra,  si  quis  crederet  verbo,  non  egeret  illis 
signis.  Ad  hoc  non  habuit  quod  responderet 
Amesius  ;  tantum  pro  sua  antithesi  instat,  et 
ait  :  <(  Si  fuissent  tantum  commemorativa, 
tum  nil  praesens  et  futurum  spectassent , 
quod  est  manifeste  falsum  ».  Resp.  :  Sequela 
illius  hypotheticae  nulla  est.  Nam  hoc  ipso 
commemorativum  signum  spectat  etiam 
praesens  et  futurum,  quo  est  commemoratio 
praeteritae  promissionis  ;  haec  enim  rem  futu¬ 
ram  spectat,  ideoque  et  ejus  commemoratio. 
Sed  instat  Amesius  :  «  Inter  homines  id  usi¬ 
tatum  est,  ut  pacta  sanciantur  signo  exter¬ 
no  :  Ergo  et  inter  Deum  ac  homines  ».  Resp.: 
Disparitas  est,  quod  homines  fallere,  aut 
oblivisci  possunt ;  neutrum  posse  Deum  cer¬ 
tissimi  sumus.  Nec  ad  rem  facit,  quod  ex 
Cajet,  dicit  Amesius  :  «  Deum  descendere 
sua  cura  usque  ad  hoc,  ut  tamquam  ex  con¬ 
tractu  obligatum  exhibuerit  se  homini  ».  Sit 
ita.  Quasi-contractum  aliquem  inter  Deum 
et  hominem  facile  damus;  sed  signum  con- 
firmatorium  divime  promissionis  hinc  non 
evincitur. 

III.  —  Objic.  a  In  Baptismo  non  ablutio 
externa,  sed  conscientiae  bonae  stipulatio  nos 
salvos  facit.  Ileec  autem  stipulatio  est  testifi¬ 
catio,  quae  fluit  ex  testificatione  Dei  in  Sacra¬ 
mento  Baptismi.  I  Petr.  m.  Respond.  :  Hic 
locus  S.  Petri  praeterquam  quod  valde  obs¬ 
curus  sit,  et  varias  interpretationes  admittat, 
nihil  favet  adversariis,  sed  nobis;  etiamsi  per 
interrogationem  (s7r£pcoT7)u.a)  seu  stipulatio¬ 
nem,  ut  vertunt  Calvinistae,  accipiatur  testi¬ 
monium  seu  pactum.  Hoc  enim  S.  Petrus 
non  dicit  esse  Dei,  sed  nostrae  conscientiae. 


DE  SACRAMENTIS  IN  GENERE. 


525 


Probandum  vero  illis  incumbit  :  Sacramen¬ 
tum  esse  sigillum  testimonii,  &eu  pacti  divini ; 
quod  hic  minime  praestant.  Deinde  S.  Petrus 
non  dicit :  Baptismo  obsignari  pactum,  sed  : 
salvari  animas ,  et  effici  justificationem ,  ex 
qua  oritur  testimonium  bon®  conscientiae  : 
Amesius  «  haec  omnia  fatetur,  sed  putat  argu¬ 
mentum  tamen  manere  firmum,  quia  testimo¬ 
nium  conscientiae,  vel  spiritus  nostri,  fluit  ex 
testimonio SpiritusDei.  Rom.  vm.  vers.  16  ». 
Resp.  :  Etiam  haec  evasio  non  facit  ad  rem  ; 
quia  etsi  Spiritus  sanctus  cor  justi  inhabitans 
et  pacificans,  testimonium  perhibeat  spiritui 
nostro  (conjecturale,  probabile,  et  ad  sum¬ 
mum  moraliter  certum)  quod  simus  filii 
Dei,  hoc  tamen  testimonium  diversum  est 
ab  illo,  quod  tingunt  esse  in  sacramentis, 
ut  patet  vel  exemplo  infantium  baptizato- 
rum. 

Ex  hactenus  disputatis  perspicuum  est, 
definitionem  Sacramenti  initio  allatam  om¬ 
nino  probatam  esse,  ut  nec  Amesius  diffite¬ 
batur  ;  qui  interim  dum  alienum  sensum  ei 
affingere  voluit ,  eam  magis  impugnando 
illustravit ;  confirmavitque  verissimum  esse 
Catholicum  dogma  de  signo  sacramentali 
gratiae  effectivo;  in  quod  unice  evertendum, 
velut  in  scopum  colliniant  varia  variorum 
Novatorum  commenta  de  natura,  et  defini¬ 
tione  sacramenti. 

Gerhardus  disp.  18.  th.  16.  pueriliter ,  si 
non  flagitiose  dicit  :  Bellarminum  concedere 
Lutheranis  OEcumenium,  eo  quod  per  <c  con¬ 
scientiae  bonee  interrogationemintelligi',/)/#- 
nus  et  arrhabonem.  At  si  totus  QEcumenii 
locus  inspiciatur ,  patet  eum  longe  aliud 
pignus  intelligere,  ac  Lutherani.  Unde  Bel- 
larm.  mox  subdit :  «  Haec  expositio  non  favet 
haereticis,  ut  patet.  » 

Th.  19.  et  20.  ait :  Bellar,  concedit,  Patres 
sacramenta  non  raro  vocare  signacula  vel 
sigilla.  Hinc  iterum  infert  pueriliter  Gerhar¬ 
dus  :  «  Ergo  agnoscat  Bellar.  Patres  nostram 
confirmare  sententiam  ».  At,  quaeso,  cur? 
Numquid  verum  est ,  quod  subdit  Bellar. 
Patres  nequaquam  velle,  quod  sacramenta 
sint  «  signacula  divinarum  promissionum  »; 
Sed  ita  vocare,  vel  1.  Quia  obsignant  fideles, 
et  quasi  nota  quadam  separant  ab  infideli¬ 
bus.  Vel  2.  Quia  claudunt  intra  se  rem  sa¬ 
cram,  hoc  est,  invisibilem  gratiam.  Vel  3. 
Quia  Baptismus  est  publica  testificatio  fidei 
ejus  qui  baptizatur.  Vel  quia  perficit,  et  ab¬ 
solvit  hominem  fidelem.  Gerhardus  vero 
praeter  has  tres  signaculi  acceptiones,  e  Pa¬ 


tribus  nec  unicum  pro  suo  signaculo  promis¬ 
sionum  producere  potuit.  Numquid  ergo 
pueriliter  iterum  ineptiit  ?  Et  adhuc  amplius, 
cum  tribus  thesibus  seqq.  ex  eo,  quod  Bel- 
larm.  lib.  n.  cap.  8.  dixerit  :  Sacramenta 
nos  certos  reddere  de  gratia  Dei  ;  et  remis¬ 
sione  peccatorum  etc.  infert  :  «  Ideo  esse  ea 
divinarum  promissionum  et  fidei  nostrae  sig¬ 
nacula  etc.  )>  Nam  haec  operantur  objective, 
quod  non  competit  sacramentis,  sed  tantum 
efficiendo  reipsa  quod  significant.  Ex  hac 
autem  certificatione  morali  de  gratia,  quam 
habemus  ex  receptione  sacramentali ,  non 
nascitur,  nec  connexa  est  necessario  ratio 
sigilli  objective  testificantis  promissionem 
Dei  :  haec  enim  ex  verbo  Dei  habetur. 

Th.  25.  Sic  arguit :  «  Juxta  Bellarm.  sacra¬ 
menta  ex  divina  institutione  habent  annexam 
promissionem  gratiae  justificantis  :  Ergo  eam- 
dem  in  cordibus  nostris  confirmant».  Resp. : 
Neg.  illatio.  Numquid  etiam  in  infante,  aut 
amente  baptizato  habetur  annexa  ea  promis¬ 
sio?  an  ideo  illi  eam  percipiunt? 

Ad  CAPUT  XVIII. 

Catholica  assertio  est  :  Sacramenta  con¬ 
stare  rebus  ut  materia,  et  verbis  ut  forma. 
Quid  autem  nomine  materi®  et  formae  hic 
veniat,  mox  exponetur.  Quod  hic  in  limine 
tricatur  Amesius  de  forma  sacramenti  meta. 
physice  considerata,  scilicet  «  unione  illa  re¬ 
lativa  inter  signum  et  signatum  »,  verum 
quidem  est ;  sed  de  hoc  non  hic  versatur 
quaestio,  sed  de  partibus  essentialibus  quasi 
physicis.  De  quibus  proinde  asserendum. 

I.  —  Sacramqnta  veteris  legis  probabile 
est  non  habuisse  res  et  verba,  sed  solas  res. 
Ratio  :  quia  nulla  fit  mentio  verborum  in 
ritu  circumcisionis,  agni  Paschalis  etc.  Ame¬ 
sius  nihil  ex  Scriptura  in  contrarium  proferre 
potest,  et  tamen  oggannit :  «  Nec  concipi  po¬ 
test  sacramentum  sine  verbo,  vel  expresso,  vel 
intellecto».  Resp.  :  Sihocintelligatur  abstra¬ 
cte,  de  verbo  sive  mentali,  sive  vocali ;  item 
de  verbo,  quod  jam  dudum  pr®teriit,  facile 
damus  assumptum,  sed  hoc  nihil  ad  rem  fa¬ 
cit.  Nam  institutio  divina  sacramentalis,  non 
constituit  hoc  intrinsece. 

II.  —  In  sacramentis  omnibus  Nov.  Test. 
inveniuntur  res  ut  materia,  verba  ut  forma. 
Amesius  :  «  Matrimonium  igitur  et  Poeniten¬ 
tia  non  sunt  sacramenta  nov®  legis,  quia  non 
constant  omnino  ex  rebus  et  verbis,  nedum 
ex  iis,  qu®  a  Deo  in  talem  finem  sunt  insti- 


526 


VINDICLE 


tuta  ».  Resp.  :  Neg.  assumpt.  ejusque  proba¬ 
tio.  Poenitentia  pro  materia  habet  rem,  scii, 
contritionem  confessione  se  prodentem,  et 
verba  absolutionis  pro  forma.  Matrimonium 
(juxta  probabiliorem  opinionem)  pro  materia 
habet  corpora  sponsorum,pro  forma,  consen¬ 
sum  mutuum  signis  expressum;  ut  pluribus 
infra  de  singulis. 

III.  —  Non  solum  quod  est  qjateriale  in 
sacramento,  sed  ipsum  totum  sacramentum 
recte  dicitur  constare  ex  rebus  ut  materia,  et 
verbis  ut  forma.  Huic  assertioni  Amesius  si¬ 
lendo  acquiescit. 

IY.  —  Ut  sacramenta  dicantur  constare 
rebus,  et  verbis,  non  est  necesse,  ut  res  non 
sint  verba,  et  verba  non  sint  res  :  sed  satis 
est,  ut  aliquid  fungatur  vice  rei,  aliud  vice 
verbi.  Hic  Amesio  campus  aperitur  cavil¬ 
landi  ;  sed  mox  praecluditur,  si  observes  lon¬ 
ge  aliter  se  habere  materiam  et  formam  in 
compositis  physicis,  aliter  in  moralibus,  et 
artificialibus ;  ubi  sufficit  ex  voluntate  insti¬ 
tuentis,  ut  materiee  vel  rei  vice  habeatur  id, 
quod  est  magis  indeterminatum;  formee  et 
verborum  vice,  quod  est  determinativum. 
Hoc  evertere  debuisset  Amesius ,  et  non 
cavillari,  omni  Scriptura,  et  ratione  desti¬ 
tutus. 

Y.  —  Non  est  necesse,  ut  in  omni  sacra¬ 
mento  res  et  verba  ita  conjungantur,  ut  par¬ 
tes  essentiales  ejusdem  rei :  ut  patet  in  sacra¬ 
mento  Eucharistiae,  quod  cum  consistat  in  re 
permanente,  non  exigit  etiam  moraliter  co- 
existentem  formam,  seu  verbaconsecrationis, 
sed  sufficit  ea  praecessisse.  «  Monstrum  hoc, 
ait  Amesius,  esse  logicae,  et  sanae  rationis,  res 
et  verba  unum  constituere*  effectum ,  vel 
compositum,  tamquam  causas  intrinsecas 
materiam  et  formam,  et  tamen  numquam 
conjungi.  Sed  debet  hoc  dari  transubstantia- 
tionis  etc.  »  Sed  nihil  hic  esse  monstri,  prae¬ 
ter  sacramentariorum  incredibilem  cavillandi 
libidinem  infra  constabit.  Oblitus  jam  tum 
fuit  Amesius,  quod  paulo  ante  circa  1.  asser¬ 
tionem  contenderat  :  «  Non  esse  probabile, 
in  sacramentis  veteris  legis  defuisse  verba  ». 
Atque  ut  hoc  tueretur,  confugiebat  ad  verba 
institutionis,  quae  aliquot  saeculis  saepe 
praecesserant  praesentem  circumcisionem,  et 
Pascha :  Quidni  ergo  hic  potius  idem  admit¬ 
tat? 


Ad  CAPUT  XIX. 

I.  —  Omnes  Catholici  asserunt  :  Verbum 
sacramenti  esse  pauca  quaedam  verba  a  Deo 
praescripta,  quae  super  materiam  a  Ministro 
pronuntianda  sint,  ut  in  Baptismo  illa  ver¬ 
ba  :  Ego  te  baptizo  in  nomine  Patris,  et  Filii , 
et  Spiritus  sancti.  Amesius  nihil  habet,  quod 
vel  ex  Scriptura,  vel  ex  ratione  opponat, 
praeter  nudam  suam  antithesin  verbose  expo¬ 
sitam. 

II.  —  Non  solum  in  Baptismo,  sed  etiam 
in  caeteris  sacramentis  requiruntur  verba  in 
ipsa  celebratione  mysterii.  Annuit  quidem 
Amesius,  respuit  tamen  «  verba  insusurrata, 
et  certam  eorum  formulam  »;  putatque  se  id 
evincere  «  ex  sacramento  Matrimonii,  quod 
juxta  omnes  Scholasticos  non  exigit  verbo¬ 
rum  formulam  » .  Resp.  :  Disparitas  est,  quod 
matrimonium  sit  simul  contractus  civilis , 
unde  quidquid  ad  hunc  sufficit,  sufficit  quo¬ 
que  ad  rationem  sacramenti.  Ergo  cum  con¬ 
tractus  perficiatur  etiam  nutibus,  scripto, 
etc.,  etiam  sufficit  ad  perficiendam  rationem 
ejus  sacramenti. 

III.  —  Non  requiritur  verbum  concionale 
ad  essentiam  ullius  sacramenti.  Amesius  ; 
«  Concio  quidem  non  requiritur,  nisi  ad  bene 
esse  sacramenti ;  sed  verbum  aliquod  con¬ 
cionale,  id  est,  instructionis,  de  natura  sacra¬ 
menti  requiritur  ad  essentiam  ejus  rite  cele¬ 
brandam,  quia  significatio  sacramenti  non 
potest  celebrari  sine  hujusmodi  verbo  ». 
Resp.  :  Haee  nequeunt  consistere  :  nam  ad 
quid  opus  est  instructione,  cum  baptizatur 
infans?  aut  etiam  adultus  jam  diu  ante  plane 
edoctus  de  mysteriis  fidei?  Cum  jam  vulgo 
constet,  hederam  esse  signum  vini  vendibi¬ 
lis  ;  numquid  stultesceret,  qui  hederse  puta¬ 
ret  addendam  epigraphen  hanc  :  <c  Hedera 
hsec  significat  vinum  vendibile  »  ? 

IY.  —  Requiritur  ad  essentiam  sacramenti 
certa  forma  verborum,  quae  non  tam  instruat 
circumstantes,  quam  consecret,  et  sanctificet 
elementum.  Amesius  1.  :  «  Non  opponuntur 
instructio,  et  consecratio,  quia  per  instru¬ 
ctionem  circumstantium  de  elementi  desti¬ 
natione  ad  usum  sacrum,  elementum  ipsum, 
ex  parte  saltem,  consecratur  ».  Resp.:  Ex 
dictis  constat,  instructionem  praesentem  num¬ 
quam  per  se  requiri  ad  sacramentum  hic  et 
nunc  ministrandum,  et  suscipiendum.  Illa 
vero  consecratio  per  verbum  instructionis 
plane  commentitia  et  ridicula  est.  Quod  ad- 


DE  SACRAMENTIS  IN  GENERE. 


527 


dit :  Tam,  efc  quam  «  non  habere  locum  » , 
‘ubi  nullo  modo  «  instruuntur  circumstan¬ 
tes,  »  facile  damus,  ut  simpliciter  dicatur, 
requiri  sola  verba  consecratoria  ad  essen¬ 
tiam  sacramenti.  Quinque  probationes  Bel- 
larminianas  ut  efficaces  videtur  tacendo 
agnoscere  Amesius.  Ne  tamen  causam  Lu- 
therano-Calvinianam  prodere  videatur,  totus 
est  in  eo,  ut  ostendat  :  «  Verba  certa  a  Do¬ 
mino  non  fuisse  absolute  praescripta  » .  Sed 
quis  Catholicorum  universaliter  hoc  docet, 
Numqnidplerique  omnes  tenent,  in  plerisqne 
formis  sufficere  verba  aequi  valentia?  Tergi¬ 
versatur  ergo,  et  pugnam  hic  declinat.  Porro 
illud  mirae  confidentiae  est,  quod  putet  se 
persuadere  posse  :  «  Ex  his  Apostoli  verbis  : 
Benedixit ,  ac  fregit,  et  dixit  :  Accipite ,  et 
manducate ,  hoc  est  corpus  meum ,  efficacis¬ 
sime  probari,  verba  illa,  quae  in  Sacramento 
sunt  consecratoria,  non  esse  paucula  quaedam 
praescripta ,  sed  praecipue  verba  orationis, 
quae  non  sunt  scripta.  »  At  queenam,  quaeso, 
sunt  illa  «  verba  orationis  non  scripta?  »  Quo¬ 
nam  argumento  hoc  evincitur  ?  Ego  sane  nec 
probabiliter  suaderi  video. 

Ad  CAPUT  XXL 

Bellarm. :  Non  solum  res,  sed  etiam  verba 
in  sacramentis  Nov.  Leg.  a  Deo  determinata 
sunt,  ut  non  liceat  quidquam  immutare. 
Quod  de  «  mutatione  ipsius  sententiae  sub¬ 
stantiali  intelligimus  »  ;  et  sic  acquiescit 
(deserto  Luthero,  ac  Brentio)  Amesius.  Ne 
tamen  nihil  contradixisse  videatur,  subdit 
illustrem  calumniam  :  «  A  Pontificiis  »,  in¬ 
quit,  «  perniciosae  mutationes  fiunt,  et  fieri 
jubentur,  sicut  omnes  norunt  ».Sane  omnes 
novknus ,  hanc  esse  obesam  calumniam  , 
quam  nec  unico  exemplo  ex  scriptore  Ca¬ 
tholico  probat.  Nam  quae  ex  Alens,  et  Vasq. 
recitat,  nihil  prorsus  ad  ejus  mendacium 
fucandum  valent. 

Deinceps  in  cap.  25.  deserit  Lutherum  et 
Calvinum  indefensos. 

Ad  CAPUT  XX VII. 

Ad  quaestionem  :  Num  intentio  ministri 
sit  necessaria  ad  sacramenti  perfectionem 
essentialem  ?  respondet  Bellarm.  :  Requiri 
intentionem,  vel  actualem,  vel  virtualem 
faciendi,  quod  facit  Ecclesia  vera,  quaecum¬ 
que  illa  sit  :  Vel,  quod  Christus  instituit  : 
Vel,  quod  faciunt  Christiani.  Amesii  verba 


in  editionibus  Londinens.etAmstelodamens. 
valde  variant.  Haec  enim  ultima  de  anno 
1658.  plus  quam  duplo  sunt  auctiora  :  Prae¬ 
ter  externam  expressionem  intentionis  ad¬ 
ministrandi  sacramentum,  etiam  aliquam 
internam,  sed  materialem  de  rebus,  et  verbis 
institutis  adhibendam  (quam  solam  requirit 
Catharinus,  et  nemo  qui  externam  actionem 
vulgari  modo  sciens  volens  exercet,  habere 
non  potest) ;  sed  non  requiri  ad  essentiam 
sacramentorum  internam  illam  formalem, 
quam  Bellarm.  vult,  ne  quidem  in  minimo 
exiliis  tribus  gradibus,  quos  statuit  Vasquez 
in  3.  part.  disp.  138.  cap.  3.  Sed 

I.  —  Probatur  assertio  Catholica.  Quia 
verba  possunt  habere  varias  significationes, 
aliquid  igitur  ad  veram  significationem  de¬ 
terminandam  requiritur  :  sed  nihil  fingi 
potest,  quo  determinetur,  nisi  intentio  Mi¬ 
nistri  :  ergo.  Amesius  :  t  Non  opus  est  fi¬ 
ctione.  Christus  ipse  determinavit  mysterium 
totum.  Non  solemus  inquirere  in  praeconis 
intentionem,  cum  aliquid  denuntiat  alterius 
jussu  :  satis  est  intelligere  intentionem  au¬ 
ctoris  jubentis  ».  Respons.  :  Amesius  conse¬ 
quenter  errat.  Posito  enim,  quod  ministri 
sacramentorum  meros  praecones  agant,  et 
recitati  ve  Evangelii  verba  denuntient,  verum 
est,  alia  intentione  opus  non  esse.  Sed  quo¬ 
modo  hoc  probat?  ne  conatur  quidem.  Ideo 
cum  supra  agnoscere  debuerit, formas  sacra¬ 
mentorum  non  continere  verba  concionalia 
sed  consecratoria;  negare  hic  non  poterit, 
intentionem  consecrandi  necessario  exigi  in 
sacramentis. 

II.  —  Probatur  :  Ministri  sacramentorum 
sunt  instrumenta  Dei,  sed  animata, et  ratione 
utentia  :  ut  cum  rex  constituit  praesides,  et 
judices  in  urbibus, qui  nomine  suo  jus  dicant. 
.In  talibus  autem  requiritur  voluntas  ,  et 
intentio  exercendi  actiones.  Non  enim  vere 
est  absolutus,  quem  judex  absolvit  sine  in¬ 
tentione,  licet  exterius  videatur  absolutus. 
Amesius  1.  «  Eadem  plane  ratione,  Evan¬ 
gelii  praedicatio  cessaret  esse  talis,  si  intentio 
mentalis  tolleretur,  quamvis  caetera  omnia 
adessent».  Resp.:  Hoc  falsum  esse  constat 
ex  proxime  dictis  :  Praedicatio  Evangelii 
etiam  per  psittacum  posset  fieri,  sicut  per 
codicem  Evangeliorum.  Parum  enim,  vel 
nihil  ad  rem  facit,  quibus  signis  externis 
innotescat.  Amesius  2  :  «  Hac  ratione  etiam 
necessaria  foret  in  ministro  intentio  finis, 
aeque  ac  operis,  quod  tamen  Bellarmin.  cum 
maxima  parte  Scholasticorum  negat » .Resp. : 


528 


VIND1CLE 


De  fine  extrinseco  operis  negatur  ;  sicut 
etiam  judex,  etsi  ex  pravo  fine  sententiam 
fert,  dummodo  hanc  intendat,  per  pravum 
tamen  finem  non  reddit  irritam  aut  iniquam. 
Porro  falsum  est  quod  subdit  :  «  Rationem 
fallaciae  in  eo  latere,  quod  reges  dominium 
aliquod  in  suos  judices  conferant,  circa 
actiones  ab  ipsis  exercendas  :  Sed  ministri 
sunt  meri  dispensatores  earum  rerum,  qua¬ 
rum  dominium  solum  manet  in  Christo  solo  » . 
Resp.:  Non  fallaciam  detegit,  et  solvit  Aine- 
sius,  sed  fallit  ipse,  vel  fallitur.  Neque  enim 
minorem  libertatem  ministri  habent  in  suas 
actiones,  ac  judices  civiles,  si  de  libertate  a 
necessitate  agatur,  si  vero  de  libertate  ab 
obligatione  sermo  sit,  constat,  utrosque  te¬ 
neri  legitime  procedere,  ut  actus  validos 
efficiant.  Sed  ad  promulgationem  qualem- 
cumque,  et  quee  infallibilitatem  non  exigit, 
nihil  tale  requiritur.  » 

III.  —  Probatur:  Verba  practica  non  sunt 
efficacia,  nisi  dicantur  ab  eo,  qui  habet  po¬ 
testatem, et  voluntatem  faciendi,  quod  verba 
significant.  Sed  verba  sacramentorum  sunt 
practica  :  Ergo.  Amesius  :  «  Sunt  verba 
practica  Christi,  et  efficacia  eorum  pendet 
ex  ejus  potestate,  non  ex  intentione  mini¬ 
stri  ».  Resp.  :  Sunt  Christi,  ut  principalis  : 
Sunt  sacerdotis  ut  ministri,  et  instrumenti 
animati,  ac  ratione  praediti ;  qui  proinde 
eosdem  actus  sacra,  mentales  potest  po¬ 
nere  serio,  aut  joco,  cum  vel  sine  interna 
voluntate  operandi,  ut  minister  Christi,  aut 
diaboli  etc.,  quidquid  jam  sit  :  An  actio 
ministri  etiam  habeat  physicam  instrumen- 
tariam,  an  vero  moralem  tantum  efficientiam 
respectu  gratiae. 

IV.  — Denique  probatur  veritas  ex  absur¬ 
dis,  quae  ex  opposita  sententia  sequuntur. 
Nempe,  qui  lavaret  aliquem  sanitatis  causa, 
Deum  invocans  verbis  Baptismi,  eum  bapti¬ 
zaret.  Item  ad  lectionem  illorum  verborum 
in  mensa  :  Hoc  est  corpus  meum ,  totus  panis 
mensae  esset  consecratus,  etc.  Amesius  «  ne¬ 
gat  sequi,  quia  externa  operis  intentio  requi¬ 
ritur  sacramentalis  ,  quamvis  non  interna 
intentio  ministri  operantis».  Resp.  :  Si  hoc 
non  dixisset  tantum,  sed  ex  SS.  Litteris  per¬ 
spicue  ostendisset,  rem  confectam  habuisset. 
Fatemur  cum  Suarezio,  et  aliis,  potuisse 
Christum  ita  instituero  sacramenta,  ut  suffi¬ 
ceret  illa  voluntas  quasi  materialis  efficiendi 
eam  actionem  externam  caeremoniae  sensi¬ 
bilis ;  at  de  facto  ita  a  Christo  institutum 
fuisse,  nullo  Scripturae  testimonio,  nulla  ra¬ 


tione  evincitur,  ut  magis  patebit  ex  objectio¬ 
num  solutione. 

Ad  CAPUT  XXVIII. 

I.  —  Objic.  haeretici  :  «  Verbum  Dei  nus¬ 
quam  requirit  internam  ministri  intentionem 
ad  suum  effectum  producendum  :  Ergo  nec 
sacramentum  ».  Resp.:  Neg.  sequel.  Dispa- 
ritas  est.  1.  Quia  ad  excitandam  fidem  nulla 
requiritur  efficientia,  sed  nuda  significatio, 
quae  etiam  a  psittaco  praestari  posset.  2.Quia 
verba  concionalia  sunt  speculativa,  sed  sa- 
cramentalia  sunt  practica.  Amesius  instat 

l.  «  Significatio  ipsa  non  minus  determinari 
debet  in  verbo,  quam  in  sacramento.  Sed  ex 
hac  determinatione  Bellarminus  antea  pro¬ 
bavit  necessitatem  intentionis  ».  Resp.  :  De¬ 
terminatio  vocum  est  ab  antiqua  institutione, 
et  quasi  contractus  cujusvis  gentis,  ideoque 
non  jam  a  singulis  loquentibus  fieri  debet, 
cum  (ordinarie  loquendo)  non  possimus, nisi 
in  consueta  significatione  verbis  uti  absque 
labe  mendacii.  Quia  vero  non  praesumitur 
hoc  fieri  ab  hominibus  bonae  fidei  alteri  lo¬ 
quentibus,  ideo  praesumitur  consueta  verbo¬ 
rum  significatio.  At  quia  verba  sacramen- 
talia  citra  collocutionem  vario  fine  usurpari 
possunt,  e.  g.,  ad  jocandum,  ad  decipien¬ 
dum,  vel  ad  efficiendum  quod  significant, 
ideo  in  his  requiritur  determinatio  interna 
proferentis.  Amesius  2.  «Efficientia  potentis 
brachii  Dei  requiritur  ad  fidem  per  verbum 
ingenerandam,  et  excitandam.  Rom.  I.  vers. 
16.  Esto  requiritur  tamen  etiam  exterior 
praedicatio,  juxta  illud  Rom.  x,  vers.  15. 
Quomodo  credent  ei,  quam  non  audierunt? 
quomodo  audiant  sine  prxdicante  ?  Amesius  3. 
«Verba  concionalia  sunt  speculativa  tantum 
Sophistis  7rapaAoYi£op.e'voi<;» .  Jacob  i.  vers..  22. 
Resp.:  Vel  nescit  Amesius  quid  sint  verba 
speculativa,  et  practica,  vel  perspicue  nuga¬ 
tur.  Nec  verum  est,  «  omnem  practicam 
efficaciam  tam  verbi, quam  sacramentorum, 
ab  uno,  et  eodem  spiritu,  et  voluntate  Dei  » 
ita  «  pendere  »,  ut  hic  principalis  auctor 
non  velit  etiam  simul  ab  iis  ministris  pen¬ 
dere,  quos  ipse  per  Apostolum  I.  Gorinth. 

m.  Adjutores  suos  appellare  dignatus  est. 

II.  —  Objiciunt  :  «  Si  ab  intentione  mi¬ 
nistri  penderet  efficacia  Sacramenti,  periret 
certitudo  humana,  quam  fidelis  debet  habe¬ 
re  de  effectu  sacramenti,  et  consolatio  spiri¬ 
tualis  :  Quia  nemo  potest  esse  certus  de  alte¬ 
rius  intentione  ».  Resp.  :  Certitudinem 


DE  SACRAMENTIS  IN  GENERE. 


infallibilem  nemo  (citra  privilegium)  habet 
in  hac  vita,  ut  tomo  IV.  probabitur,  sed  suf¬ 
ficit  humana,  et  moralis,  quae  facillime  ha¬ 
beri  potest,  quoties  nulla  rationabilis  causa 
de  intentione  ministri,  dubitandi  occurrit, 
quod  fere  semper  contingit  :  et  praxis  ipso- 
rummet  Lutheranorum ,  et  Calvinistarum 
manifeste  docet,  hanc  certitudinem  mora¬ 
lem  sufficere  ad  quietem  animi.  Quis  enim 
eorum  in  infantia  baptizatus,  cum  adoleve¬ 
rit,  anxius  est  de  suo  Baptismo,  de  quo 
exterius,  qualitercumque  sibi  collato,  non 
potest  habere  nisi  certitudinem  humanam  ? 
Disparitas  illa  inter  «  factum  externum,  et 
intentionem  internam, quam  urget  Amesius, 
nihil  nos  premit,  quia  experimur,  nostros 
Catholicos  tam  esse  quietos  circa  intentionem 
suorum  parochorum  ,  a  quibus  baptizati 
sunt,  quam  homines  Calviniani  de  externa 
collatione  Baptismi, quee  in  infantia  contigit : 
immo  merito  sunt  illi  quietiores,  et  certiores, 
quam  Calvinista;  ,  quia  Catholici  credunt 
summe  necessarium  ad  salutem  esse  Bapti¬ 
smum  cum  legitima  intentione  collatum  , 
quem  Calvinistse  non  credunt  necessarium. 
Sed  jam  Gerhardum  lustremus  : 

§.  UNICO. 

Cavilli  Gerhardini  de  intentione. 

Gerhardus  th.  3.  iterum  incipit  ab  insulsa 
puerilitate.  Opponit  enim  :  «  Quod  Bellar- 
minus  largiatur  Lutheranis  suffragium  Am¬ 
brosii  Catharini  » .  Sed  quid  hinc,  quseso, 
lucrantur  adversarii,  quod  unus  (cum  sub¬ 
missione  tamen  ad  correctionem)  erraverit  e 
Catholicis?  Etsi  concilium  integrum nationalc 
pro  -se  haberent  (uti  habuere  Donatistai  S. 
Cyprianum  cum  concilio  Carthaginiensi),  an 
ideo  possent  gloriari,  se  habere  pro  se  Ca- 
tholicte  Ecclesiae  consensum,  ejusque  propug¬ 
natores  errorem  aliquorum  Catholicorum 
agnoscentes  ? 

Th.  3.  Arguit  :  «  Malitia  ministri  nihil  de¬ 
rogat  sacramentorum  integritati  :  Ergo  nec 
defectus  intentionis  :  Quod  enim  de  genere 
verum  est,  illud  etiam  de  specie  affirmari 
potest  ».  llesp.  :  Defectus  intentionis  non 


quatenus  culpabilis  cst(nam  posset  a’  iquando 
etiam  inculpata  esse)  derogat  Sacramento¬ 
rum  integritati ;  sed  quatenus  actus  ministri 
est,  non  agentis  more  humano,  et  usitato, 
esto  id  contingat  sine  ulla  culpa.  Unde  et 
solvitur  sequens  cavillatio. Quia  etsi «  nudum 
ministerium  praestet  Sacerdos  >*,  non  est 
tamen  hoc  instrumenti  inanimati,  sed  cum 
ratione  operantis.  Nec  magis  urget  «  exem¬ 
plum  Caiphee  prophetantis  sine  probitate, 
sine  intentione  prophetandi».  Nam  haec  va¬ 
ticinatio  fuit  mere  materialis  (qualis  et  per 
Balaami  asinam  fieri  poterat)  Spiritu  sancto 
•linguam  ejus  movente,  non  cor.  Nil  hic  si¬ 
mile,  ut  supponitur. 

Th.  8.  et  9.  sic  arguit  :  «  Intentio  non 
requiritur  in  suscipiente,  ut  fatetur  Bellarm.. 
Ergo  nec  in  conferente.  Connexio  patet  ex 
relatione  Sbcico;  Aitye o;  in  sacramenti  ad- 
ministratione  ».  Resp.  :  Connexio  hrec  pue¬ 
rilis  est  :  Si  virilis  et  firma  esset,  cur  non 
similiter  inferrem  :  Infanti  potest  conferri 
Baptismus  :  Ergo  et  infans  potest  conferre 
Baptismum.  Connexio  patet  ex  relatione  prae¬ 
dicta.  Aut  ne  ponatur  vis  in  eo,  quod  infanti 
desit  usus  rationis,  dicamus  ita  :  Ministri 
uxor,  vel  ancilla  potest  suscipere  Euchari¬ 
stiam  a  suo  marito, vel  hero  :  Ergo  et  hic 
vicissim  potest  ab  illis  recipere. Nugae  !  Sed  ex 
a  illa  ratione  »  necessario  illatae.  Porro  vix 
sanior  est  .argutatio  sequens. 

Th.  12.  a  Deus  per  verbum  axouc-bv  efficax 
est  ad  fidem  excitandam  etiam  sine  inten¬ 
tione  Ministri  :  Ergo  etiam  ad  fidem  in 
infantibus  excitandam  efficax  est  verbum 
oporrov,  hoc  est,  per  sacramentum  Baptismi, 
etsi  non  accedat  Ministri  intentio  ».  Dispa¬ 
ritas  jam  assignata  est  supra  ad  objectionem 
1.  Amesii.  Delirium  de  actuali  fide  infan¬ 
tium  seorsim  infra  discutietur. 

Th.  14.  ait  :  «  Famulus  distribuens  aureos 
nomine  heri  sui  manet  minister  aureos  distri¬ 
buens,  licet  sine  intentione,  etc.  »  Resp.  : 
Disparitas  est,  quod  impossibile  sit  in  priori 
casu  distribuere  aureos,  et  non  simul  habere 
intentionem  hoc  faciendi  :  neque  enim  po¬ 
test  hic  diversa  actio  ex  diversa  intentione 
procedere,  sicut  in  administratione  externa 
ritus  sacramentalis  potest. 


3  V 


Tom.  VII. 


VINDICIAE 

n 

i 

1  PRO  LIBRO  SECUNDO 

DE  EFFECTU  SACRAMENTORUM 

i 


Ad  CAPUT  I. 

Principalis  controversia  Catholicos  inter, 
et  Lutherano-Calvinianosest:  An  sacramenta 
novse  legis  sint  verse  causse  justificationis  ex 
opere  operato?  sive  hoc  faciant  physice, sive 
moraliter  ;  sive  per  qualitatem  inhaerentem; 
sive  per  solam  Dei  motionem  :  Et  an  sola 
actio  illa  externa,  quse  sacramentum  dici¬ 
tur,  et  vocatur  opus  operatum,  active,  pro¬ 
xime;  vel  immediate,  et  instrumentaliter 
efficiat  gratiam  justificationis,  ex  vi  ipsius 
actionis  sacramentalis  a  Deo  ad  hoc  insti¬ 
tutae,  non  ex  merito  agentis,  vel  suscipientis? 
Hoc  affirmant  omnes  Catholici.  Amesius  non 
male  sic  contraxit  statum  controversiae  a 
Bellarm.  propositum,  sed  valde  calumniatur 
eumdem,  quod  «  caute  magis,  quam  talem 
disputatorem  decet,  declinarit  controversias 
Scholasticas  de  modo  causalitatis  ».  Sed 
revera  sapienter,  et  legitime  controversias 
Scholasticas  secernit  a  controversiis  fidei, 
quae  nobis  sunt  cum  haereticis ;  cum  nihil 
certius  sit  nobis,  quam  dogmata  fidei  quoad 
substantiam, de  Trinitate,  Incarnatione,  reali 
praesentia  corporis  Christi  in  S.  Eucharistia, 
etaliis  similibus  :  de  modo  autem,  et  circum¬ 
stantiis  ingens  opinationum  varietas  existat; 
Ex  qua  ipsam  substantiam  dogmatum  qua¬ 
tere,  est  haereticorum  inconsulta  temeritas  ; 
substantiam  vero  dogmatum  credere,  abs¬ 
trahendo  ab  opinionibus  variis  de  modo,  est 
fidelium,  et  sapientum  Catholicorum  :  unde 
nos  Amesiana  cavillatio  non  dimovebit.  Si¬ 
militer  inutilis  tricatio  est,  quam  etiam  hic 
in  limine  movet  Amesius  :  Quid  praecise,  et 
universaliter  sit  «  efficacia  ex  opere  ope¬ 
rato  »  :  Nam  etsi  aliqua  varietas  sit  inter 
Theologos,  in  quo  praecise,  et  formaliter 


consistat  ea  efficacia  :  Tamen  in  hoc  omnes 
convenimus,  quod  opus  operatum  oppona¬ 
tur  operi  operantis,  seu  operi  meritorio  :  E 
sic  omnes  asserimus,  sacramenta  efficere 

*  f 

gratiam,  non  ex  opere  bono  ipsius  ministri; 
ex  opere  operato  autem  nihil  aliud  esse, 
quam  conferre  gratiam  ex  vi  ipsius  actionis 
sacramentalis  a  Deo  ad  hoc  institutse.  Quid 
in  hac  expositione  non  clarum,  et  sufficiens 
ad  statum  controversiae  cognoscendum?Unde 
cumnu.  4.  conqueritur  :  «  Absurde  opponi 
operi  operato  meritum  agentis,  vel  susci¬ 
pientis,  quasi  tertium  non  daretur  »  (nempe 
dispositiones)  absurde  tricamur  in  re  plana, 
et  expedita.  Nam  dispositio,  cujus  men¬ 
tionem  facit  Alensis  ab  Amesio  citatus,  non 
est  quid  medium  inter  actionem  sacramen- 
talem,  ut  a  Christo  institutam,  et  actionem 
meritoriam  hominis  sacramentum  mini¬ 
strantis,  sed  plane  pertinet  ad  causalitatem 
sacramenti  ex  opere  operato.  Nam  sive  di¬ 
cantur  sacramenta  concurrere  ad  efficien¬ 
dam  gratiam  effective  instrumentaliter  (ut 
jam  Catholici  omnes  profitemur,)  sive  quis 
cum  Alensi,  et  aliis  a  Suarez  disp.  9.  sect.  2. 
citatis,  velit  causalitatem  sacramentorum  ad 
genus  causse  dispositivse  reducere,  (quod 
quidem  falsum  videtur) ;  haec  ipsa  tamen 
dispositio  quse  fingitur,  sufficientiam  suam 
habet  ex  opere  operato,  seu  ex  merito  Pas¬ 
sionis  Christi.  Quod  vero  nu.5,  Amesius  ait  : 
«  Falso  affingi  hanc  sententiam  »  de  effica¬ 
cia  sacramentorum  «  omnibus  Catholicis  »; 
idque  ex  «  Bonaventura  »  et  aliis  quos  citat, 
et  sequitur  Vasquez,  probare  nititur ;  fallit, 
aut  fallitur.  Isti  enim  omnes  loquuntur  de 
efficientia  morali,  quam  tamen  etiam  putant 
esse  in  suo  genere  veram,  et  sufficientem, 
ex  opere  operato  actionibus  sacramentalibus 
affixam. 


VINDICLE  DE  EFFECTU  SACRAMENTORUM. 


531 


Demum  suam  sententiam  Amesius  his  ver¬ 
bis  proponit:  «  Sacramenta  omnem  efficien¬ 
tiam  habent  respectu  gratiae,  quam  signum 
practicum  potest  habere  per  ullam  relatio¬ 
nem;  id  est,  obsignant  illa,  rite  recipientibus 
divinae  gratiae  communicationem  fide  reci¬ 
piendam  ;  non  tamen  efficiunt  gratiam  im¬ 
mediate,  sed  mediante  Spiritu  Dei,  et  fide  ». 
At  quid  haec  sunt,  nisi  verba  sine  re  ?  Quae¬ 
nam  est  illa  gratia,  quam  ait  efficere  sacra¬ 
menta?  Numquid  remissio  peccatorum;  non 
per  qualitatem  supernaturalem  animo  inhae¬ 
rentem,  sed  per  condonationem  extrinse- 
cam?  Sed  hanc  condonationem  quomodo 
potest  sacramentum  efficere  ?  An  ut  signum 
movens  Deum  ad  condonationem  peccato¬ 
rum?  Verum,  cum  sacramenti  susceptionem 
(in  adultis)  necessario  praecedat  fides,  neces¬ 
sario  quoque  praecessit  gratia  ipsum  sacra¬ 
mentum.  Si  ita?  quomodo  ergo  hoc  illam  di¬ 
citur  causare  ?  an  id  quod  posterius  est,  po¬ 
test  causare  prius  ?  Fides  autem  Lutherano- 
Calviniana  est  de  ipsa  remissione  peccati  per 
meritum  Christi  sibi  gratis  indulta ;  adeoque 
fides  supponit  remissionem,  ut  tomo  IV. 
amplius  patebit.  Adhaec,  quomodo  potest 
intelligi,  «  sacramentum  efficere  remissio¬ 
nem  peccatorum  mediante  Spiritu  Dei,  et 
fide  »  ?  Anne  sacramentum  causa  principalis 
est  ?  Spiritus  Dei,  et  fides  ejus  instrumenta? 
Causae  quippe  principalis  est  agere  median¬ 
tibus  instrumentis.  At  fides  praecedit  sacra¬ 
mentum  ;  quomodo  ergo  hoc,  illa  mediante, 
remittit  peccata? Et  numquid  ipsemet  Ame¬ 
sius  th.  7.  fatetur,  sacramenta  esse  «  moralia 
instrumenta  »  ?  Et  lib.  iv.  cap.  1.  th.  22.  vo¬ 
cat  ea  «  efficacia  organa  gratiae  »  ?  Omitto 
plura  paradoxa  ejus  coloris. 

Ad  CAPUT  III. 

I.  —  Adstruitur  veritas  Catholica  ex 
Matth.  iii.  v.  II.  Mare.  i.  vers.  8.  Luc.  m. 
vers.  16.  Joan.  i.  v.  26.  Ego  baptizo  vos  aqua 
(ait  Joannes  Baptista) :  Ille  vos  baptizabit  Spi¬ 
ritu  S.  Ubi  tanta  differentia  est  inter  effica¬ 
ciam  Baptismi  Joannis  et  Christi,  quanta  est 
inter  aquam  et  Spiritum  :  At  Baptismus 
Joannis  efficax  erat  ad  alendam  fidem , 
non  minus  quam  Baptismus  Christi  etc.  Nec 
evadit  Calvinus,  cum  ait  :  «  Fuisse  quidem 
eamdem  efficaciam  utriusque  Baptismi,  sed 
discrimen  in  hoc,  quod  Joannes  fuerit  mi¬ 
nister  externi  ritus  :  Christus  vero  auctor 
interna?  sanctificationis  ».  Nam  sic  male 


dixisset"  :1  Ego  baptizo  :  Ille  baptizabit ; 
Sed  dicere  debuisset  :  Ego  baptizo  :  Ille 
baptizat.  Item,  si  fuisset  eadem  vis  utrius¬ 
que  baptismi,  cur  Act.  xix.  vers.  5.  Paulus 
jussit  baptizari  Christi  baptismo  eos,  quos 
audivit  jam  baptizatos  baptismo  Joan¬ 
nis  ?  Resp.  ad  primum  Amesius :  «  Christum 
ipsum  interpretari  verba  ilia  Joan.  Act.  i. 
Vos  autem  baptizabimini  Spiritu  S.  non  post 
multos  hos  dies.  Verum  hoc  quidem  facile  di¬ 
citur  :  At  unde  probatur,  Christum  interpre¬ 
tari  verba  Joannis  ?  Et  sane  cum  Calvini  di¬ 
cto  stare  hoc  nequit.  Nam  si  (ut  Calvinus 
ait)  Christus  simul  cum  Joanne  baptizabat, 
(ille  interius,  hic  exterius),  male  Act.  i.  di¬ 
citur  esse  glossa  illius  dicti  Jo.  Baptistas  ; 
Hic  enim  locutus  esset  de  vero  baptismo 
aquas  Christus  vero  de  Baptismo  Pente¬ 
costes  per  ignem.  Repugnat  ergo  Amesius 
non  modo  veritati,  et  Bellarmino,  sed  etiam 
suo  magistro  Calvino.  Ad  alterum  respon¬ 
det  1.  :  «  Illos,  Act.  xix.,  non  fuisse  reba- 
ptizatos,  sed  institutos  de  Baptismo,  quem 
receperant  ».  At  haec  est  apertissimi  textus 
manifesta  perversio  juxta  flagitiosam  Par- 
hermeniam  Lutherano-Calvianorum.  2.  Ait: 
«  Si  rebaptizati  fuerunt,  non  fuit  hoc  propter 
imperfectionem  baptismi  Joannis,  sed  pro¬ 
pter  aberrationem  scioli  alicujus,  a  quo  ba- 
ptizati  fuerunt  ».  Resp.  :  Quid  est  temere 
hariolari,  et  impie  clara  Scripturae  verba  ad 
sua  phantasmata  detorquere,  si  hoc  non 
est  ?  Lege  hoc  ex  Scriptura?  Quod  Joan.  m. 
et  4.  «  clare  appareat,  Joannem  eodem  tem¬ 
pore  cum  Christi  discipulis  baptizasse  » ,  ve¬ 
rum  quidem  est ;  sed  quomodo  hinc  infertur 
aequalis  virtus  utriusque  Baptismi?  Magister 
sententiarum  ab  Amesio  laudatus,  commu¬ 
niter  dicitur  errasse  ;  Unde  ad  marginem 
ejus  loci  scriptum  est  :  «  Hic  Magister  non 
tenetur  » . 

II.  —  Probatur  ex  Mare.  ult.  vers.  16. 
Qui  crediderit,  et  baptizatus  fuerit ,  salvus  erit. 
Hic  tribuitur  Baptismo  vis  salvandi.  Ame¬ 
sius  :  «  Non  magis  tribuitur  externae  actioni 
Baptismi  per  se,  hoc  in  loco,  quam  externae 
oris  confessioni  Rom.  x.  vers.  10.  Tribuitur 
proprie  fidei,  sicut  ex  verbis  sequentibus  ap¬ 
paret  :  Qui  vero  non  crediderit,  non  dicit, 
qui  non  baptizatus  fuerit,  condemnabitur.  » 
Resp.  :  Nimis  lata  disparitas  est  inter  exter¬ 
nam  fidei  professionem,  et  Baptismum.  Illa 
enim  non  est  sacramentum,  seu  signum  sen¬ 
sibile  ad  significandam,  et  efficiendam  san¬ 
ctitatem  a  Christo  institutum,  uti  Baptismus; 


VINDICI /E 


332 

nec  ullo  in  cusu  prodest  separata  a  tkle  in¬ 
terna,  uti  tamen  prodest  Baptismus  parvulis 
absque  ullo  actu  interno.  Quod  vero  non  ad¬ 
diderit  Evangelista  «  qui  non  baptizatus  fu¬ 
erit  »  nil  mirum,  quia  superfluum  fuisset 
addere  ;  cum  non  nisi  de  adultis,  fidei  actu¬ 
alis  capacibus  ibi  sermo  sit  ;  qui  proinde,  si 
credendo  noluerint  se  reddere  Baptismi  ca¬ 
paces,  per  se  clarum  est,  quod  baptizandi 
non  sint,  sed  condemnandi. 

III.  —  Probatur  ex  Joan.  ili.  vers.  5.  Nisi 
quis  renatus  fuerit  ex  aqua ,  et  Spiritu  sancto , 
non  potest  introire  in  regnum  Dei.  Hic  locus 
aperte  facit  Baptismum  aquae,  causam  novae 
nativitatis.  Amesius  :  «  Baptismum  aquae 
esse  aliquo  modo  causam  instrumentalem  re¬ 
generationis,  nos  non  negamus  » .  Hoc  quidem 
vere  dicitur:  Sed  mox  ipsemet  Amesius  illud 
evertit,  cum  subdit  :  «  Non  tamen  proprie, 
et  proxime  efficit  regenerationem.  Verbum 
etiam  est  causa  ejusdem  effecti,  I  Petr.  i. 
Sed  non  propria,  proxima,  et  immediata. 
Quod  propria  causa  regenerationis  sit  Spiri¬ 
tus,  non  aqua,  satis  apparet  ex  contextu 
etc.  »  Haec  minime  cohaerent,  ac  proinde  se 
invicem  evertunt.  Nam  prima,  et  principalis 
causa  regenerationis  est  sine  dubio  Spiritus 
sanctus.  Is  ergo  vel  nullo  utitur  instrumento 
creato,  ultra  virtutem  nativam  obedientiali- 
ter  elevato  ;  vel  utitur.  Si  non  utitur,  falso 
admisit  Amesius  Baptismum  ut  causam  in¬ 
strumentalem  regenerationis:  Si  utitur,  ergo 
proprie,  et  immediate  aeque  in  suo  genere 
(scilic.  causae  secundae  instrumentariae)  con¬ 
currit  ad  causandum,  sicut  principalis,  ac 
prima.  Quoquo  se  vertat  contr.ctus  esteaiKov 
-ap.opougsvo?  noster  ;  qui  tapdem  eo  pro¬ 
greditur  desperatae  audaciae,  ut  dicat: 

<(  Christum  regenerationis  causam,  et  modum 
terrestri  signo,  et  phrasi  exposuisse,  ad  ca¬ 
ptum  potius  hominum,  quam  ad  coelestem 
rei  veritatem  etc  ».  Haec  blasphemia  est 
valde  luculenta,  et  perquam  temere  effusa. 
Quis  enim  non  facilius  capit,  Spiritum  S.  se 
solo  regenerare,  quam  per  aquam?  Si  igitur 
aqua  non  vere,  proprie,  et  proxime  etiam 
suo  modo  concurreret  ad  regenerationem, 
Christus  nec  ad  captum  hominum,  nec  ad 
coelestem  veritatem  locutus  fuisset  :  Sed  Ni- 
codemum,  et  nos  omnes  decepisset,  quae' 
est  plus  quam  satanica  blasphemia.  Adde, 
quod  omni  sanae  philosophias  repugnet , 
causam  principalem  proxime,  instrumen¬ 
talem  remote  attingere  effectum.  In  has 
bsurd /lates  se  praicipitavit  Amesius  ,  quia 


\ 

ex  una  parte  non  est  ausus  cum  suo  Cal¬ 
vino  negare  Joan.  m.  agi  de  Baptismo 
(id  enim  nimis  falsum  esse  quatuor  argumen¬ 
tis  Bellarminus  evicerat).  Ex  altera  vero  parte 
non  supererat  aliud  effugium,  nisi  per  consu¬ 
etam  Tropistarum  Sacramentariorum  viam. 

IV.  —  Probatur  ex  Act.  ii.  vers.  38.  Ba¬ 
ptizetur  unusquisque  in  remissionem  peccato¬ 
rum.  Et  xxn.  vers.  16.  Baptizare ,  et  ablue 
peccata  tua.  In  his  locis  tribuitur  Baptismo 
remissio  peccatorum.  Amesius :  «  Remissio 
peccatorum  in  sententia  Dei  offensi  consi¬ 
stit  ;  neque  potest  tribui  exter  rise  alicui  cae¬ 
remoniae,  nisi  sub  ratione  signi,  aut  sigilli 
sententiam  illam  testantis».  Resp.  1.  :  Re¬ 
generationem  spiritualem  non  in  remissione 
peccatorum  extrinseca,  sed  in  dono  superna- 
turali  animae  intrinseco  consistere,  tomo  IV. 
probabitur.  Resp.  2.  :  Commentum  illud,  quo 
rationem  sacramenti  in  sigillo  constituit, 
jam  supra  excessum  est.  Nec  vero  tantillum 
hanc  absurditatem  mitigat  Amesius,  dum  in¬ 
terroganti  Bellarmino  :  (Quis  non  miretur 
novum  istum  tropum,  quo  abluere  peccata, 
significat ,  accipere  sigillum  justificationis 
acceptae  ?)  respondet  :  «  Justificationem  an¬ 
tea  fuisse  ab  istis  acceptam,  Bellarminus  non 
potest  mirari  ;  ipsius  en  m  haec  est  confessio 
cap.  13  ».  Adulti  per  fidem,  et  contritionem 
veram  justificantur,  antequam  reipsa  ad 
sacramentum  accedant.  Resp.  :  Nulla  hinc 
infertur  sigillatio  sacramenta  lis  Calvi  nistica ; 
sed  hoc  solum  dicitur  :  cum  sacramentum 
mortuorum  (hoc  est,  Baptismus,  vel  Poeni¬ 
tentia)  confertur  homini  per  contritionem 
perfectam  disposito,  non  huic  confert  remis¬ 
sionem  peqcatorum,  et  primam  gratiam,  sed 
hanc  auget  ulteriori  gradu.  Quid  hoc,  quaeso, 
ad  sigillum  Calvini  ?  2.  Frustra  etiam  ad 
«Bonaventuramaliosque  magnos  Magistros» 
confugit,  qui  moralem  vim  efficiendi  sacra¬ 
mentis  tribuentes,  hanc  explicant  «per  sig¬ 
num  a  rege  constitutum,  quod  qui  osten¬ 
derit,  possit  habere,  ex.  gr.,  100.  libras  ». 
Disparitas  nimis  patens  est  inter  utraque  ea 
signa.  Nam  Scholasticorum  moralis  efficien¬ 
tia  per  signum  movet,  ut  detur  res  ;  Calvini 
autem  sigillum  confirmat  rem  antea  colla¬ 
tum.  Hoc  autem  inauditum  est  inter  homines 
sanae  mentis,  ut  actio  significata  ponatur  ad 
significandum  signum  ;  et  quod  actio  futura 
ponatur  ad  significandam  rem  praeteritam. 
Sicut  ergo  gratulaturus  alicui  victoriam,  et 
triumphum,  non  nisi  fatue  diceret  :  «  Vince 
hostes  »,  pro  eo  quod  est  :  «  Accipe  sigillum 


DE  EFFECTU  SACRAMENTORUM. 


in  signum  prseteritce  victoriae  »  !  Ita  nonnisi 
stulte  quis  diceret  :  Ablue  peccata  tua,  pro 
eo  quod  est  ;  Accipe  sigillum  spiritualis 
ablutionis,  seu  justificationis  tuae  »  !  Neque 
hanc  fatuitatem  declinat  Amesius,  cum  ait  : 
«  Vix  quidquam  magis  auditur,  aut  legitur  in 
Scripturis  ;  quam  ut  nomen  rei  significatae 
tribuatur  signo  ;  sive  res  illa  sit  praeterita, 
sive  futura,  ut  cum  circumcisio  vocatur  foe¬ 
dus  Dei  ».  Resp.  :  Hoc  facile  damus  ;  sed 
nihil  ad  rem  facit.  Producere  oportebat  ex¬ 
emplum  ex  Scripturis,  ubi  actio  significata 
ponitur  ad  significandum  signum,  et  ubi 
actio  futura  ponitur  ad  significandum  prae¬ 
teritum. 

Y.  —  Probatur  ex  Act.  vm.  vers.  18.  et 
II.  Tim.  i.  v.  6.  ubi  impositio  manuum  est 
vera  causa  gratiae,  ut  patet  ex  illa  particula, 
per.  Frustra  pretendit  Amesius  :  Simonem 
Magum,  et  Apostolum  non  egisse  «  de  gra¬ 
tia  justificante,  sed  de  singularibus  donis 
Spiritus  sancti  ».  Etsi  enim  hoc  gratis  detur 
adhuc  manet  tota  vis  argumenti.  Si  enim 
per  impositionem  manuum  potest  conferri 
donum  gratis  datum,  cur  non  etiam  gratum 
faciens  ?  Ly  per  semper  significat  aliquam 
causalitatem,  sive  physicam,  sive  moralem, 
cum  de  aliquo  effectu  sermo  est.  Si  per 
manus  Apostolorum  facta  miracula  non  desig¬ 
nant  aliqualem  causalitatem,  cur  non  potius 
dicitur,  perpreces Apostolorum  eaesse  facta  ? 

VI.  —  Probatur  ex  I  Gorinth.  x.  vers.  17. 
Unum  corpus  multi  sumus ,  omnes  qui  de  uno 
pane  participamus.  Ergo  si  tollatur  a  Sacra¬ 
mento  altaris  vera  causalitas  gi'atife,  non 
poterit  probari,  quod  simus  unum  corpus, 
quia  eamdem  Eucharistiam  participamus. 
Et  I  Corinth.  xn.  vers.  13.  probat  Aposto¬ 
lus,  nos  esse  unum  corpus,  quia  per  Bapti¬ 
smum  accepimus  unum  Spiritum  :  Quod  ar¬ 
gumentum  nihil  efficit,  si  Baptismus  non 
confert  Spiritum.  Ad  hoc  nihil  habet  Amesius 
quod  reponat,  nisi  glossam  Cajetani,  nobis 
tamen  minime  adversam,  et  ab  illo  male  in¬ 
tellectam. 

VII.  —  Probatur  ex  Ephes.  v.  vers.  26.  et 
Tit.  m.  vers.  5.  ubi  apertissime  dicimur 
mundari,  et  servari  lavacro  aquse,  et  per  la¬ 
vacrum  :  Est  igitur  causa  instrumentalis. 
Amesius  :  «  Concedimus  totum,  quia  sacra¬ 
menta  sunt  moralia  instrumenta».  Resp.  : 
Habemus  gratias,  quod  hucusque  consen¬ 
tiat  ;  per  hoc  enim  multi  Catholici  Doctores 
putant  satisfieri  efficaciae  sacramentorum. 
Sed  quomodo  posset  error  sacramentarius 


533 

constanter  loqui  ?  Mox  enim  vela  vertit  Ame, 
sius,  et  suam  moralem  efficaciam  deserit- 
imperite,  vel  fraudulenter  confundens  qua~ 
lemcumque  simultaneam  positionem  cum 
connexione  morali  ex  efficaci  Dei  ordinatio- 
tione.  Hanc  enim  nec  Bellarminus  absolute 
rejicit  (etsi  inclinare  videatur  in  efficientiam 
physicam  sacramentorum),  nec  Amesius 
serio  illam  tuetur. 

VIII.  —  I  Pet.  m.  vers.  21.  Baptismus 
salvos  nos  facit,  sicut  aqua  Noe  :  Sed  aqua 
illa  efficienter  salvavit  eos  qui  erant  in  arca: 
Ergo.  Amesius  :  «  Similitudines  non  sunt 
ultra  suum  scopum  trahendie  ».  Esto  ?  At 
unde  probat  ultra  scopum  trahi  ?  Numquid 
sicut  baptismata  Judaeorum  vere  tollebant 
sordes  carnis,  non  tantum  significando,  sed 
etiam  efficiendo  ;  ita  et  nostrum  Baptisma 
vere  lavat  conscientiam,  non  tantum  signi¬ 
ficando,  sed  etiam  efficiendo?  Annon  utrum¬ 
que,  satis  perspicue  citato  loco  epistolae  S. 
Petri  traditur?  Cur  nulla  ab  Amesio  assigna¬ 
tur  disparitas  ? 

Aci  CAPUT  IV. 

Eadem  veritas  probatur  I.  ex  Isai.  i.  vers. 
16.  Lavamini ,  mundi  estote.  Ezech.  xxxvi.  v. 
25.  ubi  aqua  munda  dicitur  effundenda  su¬ 
per  fideles.  Michaeae  vii.  v.  19.  Peccata  pro¬ 
jicienda  dicuntur  in  profundum  maris,  et 
Zachar.  xm.  v.  1.  fons  patens  promittitur 
domui  David  etc.  Haec  autem  et  similia  SS. 
Patres  exponunt  ad  litteram  de  Baptismo. 
Amesius  :  «  Allegoricis  tantum  accommo¬ 
dationibus  unius,  aut  alterius  Patris,  nititur 
vis  hujus  commenti.  Quod  Prophetae  in  istis 
locis  vaticinati  sint  de  Baptismo  externo,  A- 
postolis  ignotum  fuit».  Sed  quis  non  plus 
credat  SS.  Hieronymo,  Basilio,  Cyrillo,  etc., 
simplici  verbo  affirmantibus,  quam  huic  Pu- 
ritano,  etiam  cum  jurejurando  id  neganti? 
Unde  probat ,  eum  intellectum  Apostolis 
fuisse  ignotum  ?  Nonne,  quia  non  expresse 
legitur  scriptum  ? 

II.  —  Probatur  ex  figuris  Vet.  Test.  uti 
sunt  Genes,  i.  vers.  2.  Spiritus  Dei  super  a- 
quas.  Gen.  vii.  v.  7.  De  diluvio  salvante 
Noe  etc.  Gen.  xvn.  vers.  11.  de  Circumci¬ 
sione  quam  fuisse  figuram  Baptismi  constat 
ex  Coi.  ii.  v.  11.  Exod.  xiv.  v.  27.  De  sub¬ 
mersione  .'Egyptiorum  in  mari  rubro.  Ex. 
xvi.  et  xvii.  De  Manna  pluente  e  cado,  cl 
aqua  scaturiente  ex  petra.  Num.  xix,  v.  9. 
De  aqua  lustrationis  etc  Josue  iv.  y,  10,  De 


534 


VINDICLE 


transitu  filiorum  Israel  per  Jordanem.  IY 
Reg.  v.  v.  14.  De  Naaman  Syro  curato  a  le¬ 
pra.  Joan.  y.  v.  2.  De  probatica  piscina. 
Jo.  ix.  v.  7.  De  coeco  nato,  quem  Dominus 
illuminavit  per  aquam  Siloe.  Amesius  :  «Sa¬ 
cramenta  externa  sunt  figurse.  Figuras  figu¬ 
rarum  non  instituit  Deus,  nec  docet  Scriptu¬ 
ra  ».  Resp.  :  Dicit,  sed  non  probat  Amesius- 
Cur  vero  ita  tacet  ad  duo  illa  bene  notanda 
puncta  ?  I.  Cum  tam  frequenter  Scriptura 
loquatur  et  vaticiniis,  et  figuris,  et  expressis 
verbis,  tamen  ne  semel  quidem  dicit,  vim 
sacramentorum  consistere  in  excitanda,  vel 
alenda  fide ;  sed  semper  explicat  consistere 
in  purgandis  peccatis,  et  mundanda  anima? 
Quis  credat  finem  sacramentorum  immedia¬ 
tum  semper  taceri,  mediatum  toties  inculca¬ 
ri  ?  II.  Si  licet  negare,  sacramenta  vere,  et 
immediate  sanctificare ,  cum  tam  aperte 
Scripturae  id  doceant;  eadem  ratione  negari 
poterit,  fidem  justificare  ;  quod  tamen  ad¬ 
versarii  passim  affirmant.  Nihil  enim  Scri¬ 
pturae  tribuunt  fidei,  quod  non  etiam  tribuant 
sacramentis  etc.  Ad  has  solares  stricturas 
obmutuit  Amesius. 

Ad  CAPUT  VII. 

Quae  cap.  5.  6.  et  7.  afferuntur  ex  SS.  Pa¬ 
tribus,  et  Conciliis,  uno  verbo  expedit  Ame¬ 
sius  :  «  Phrases,  ait,  sacramentales  nihil 
amplius  probant  in  Patrum  scriptis,  quam 
in  Scripturis.  Phrases  aliae  rhetoricae  possunt 
eamdem  rem  amplificare,  sed  nihil  novi  pro¬ 
bare  »,  hoc  est.  Idem  dicunt  Patres,  et  con¬ 
cilia,  quod  Scripturae  :  Sed  utraque  Luthe- 
rano-Calviniani  ad  suum  gustum  versant. 

Ad  CAPUT  VIII. 

Confirmatur,  et  declaratur  eadem  veritas 
rationibus.  1 .  Quia  si  sacramenta  operaren¬ 
tur  non  nisi  repraesentando  aliquid  menti, 
stultum  esset  ea  signa  adhibere,  ubi  non  est 
usus  mentis  :  Sed  recte  adhibentur  etiam 
circa  non  intelligentes ;  quia  baptizantur  in¬ 
fantes,  amentes,  dormientes,  etc.  2.  Si  sa¬ 
cramenta  essent  nuda  signa  ad  excitandam 
mentem  instituta,  potuissent  ab  hominibus 
facillime  institui,  et  eamdem  vim  habuissent : 
Sed  hoc  non  potest  dici  :  Ergo  nec  illud. 
Porro  hoc  argumentum  minime  eliditur  per 
instantiam  «  de  sacramentis  Vet.  Test.  et 
baptismo  Joannis  »  ;  Multo  minus  per  con¬ 
tumelias,  et  maledicta  quae  regerit  Amesius: 


sacramenta  Yet.  Leg.  a  Deo  instituta  aliquo 
modo  (id  est  legaliter)  sanctificabant,  et  fu¬ 
tura  Nov.  Test.  significabant,  quod  solius 
Dei  erat  scire,  et  instituere.  Raptismus  Jo¬ 
annis  immediate  ab  homine  institutus  erat. 
3.  Sacramenta  pendent  a  Deo  ut  a  principal1 
agente,  et  a  Christi  passione,  et  morte  :  Er¬ 
go  operantur  vere  efficiendo  :  Nam  alioqui 
non  eguissent  Christi  meritis,  nec  ullam  eis 
virtutem  Christus  dedisset.  4.  Si  sacramenta 
solum  operarentur  significando,  et  excitando 
fidem,  nullam  certitudinem  gratise  nobis  ad- 
ferrent  :  penderet  etiam  tunc  sacramentum 
ex  nostra  fide,  non  autem  a  Christi  institu¬ 
tione.  5'.  Sacramenta  contrario  modo  se  ha¬ 
bent  ad  fidem,  ac  verbum  :  Nam  verbum 
Dei  praecedit  fidem  ;  sacramenta  autem  se¬ 
quuntur,  saltem  in  adultis  :  Ergo  non  eodem 
modo  operantur.  6.  Sacramenta  sunt  seque 
efficacia,  si  dentur  lingua  ignota,  ac  si  den¬ 
tur  lingua  vulgari  :  Ergo  non  operantur  mo¬ 
re  concionis,  sed  habent  effectum  suum 
prseter  fidei  excitationem.  7.  Si  sacramenta 
operarentur  excitando  fidem,  docti  illis  non 
indigerent,'  qui  possunt  legere  Scripturas  ; 
Neque  imperiti,  qui  audiunt  conciones  ;  imo 
imago  Baptismi  in  tabula  depicta  praestaret 
Baptismo.  8.  Si  sacramenta  operarentur 
more  concionis  excitando  fidem,  prodessent 
omnibus  praesentibus  :  Sed  non  prosunt,  nisi 
suscipientibus  :  Alioqui  satis  esset  ut  unus 
baptizaretur,  aut  communicaret  coram  tota 
multitudine,  et  non  opus  esset,  ut  singuli 
baptizarentur,  et  communicarent.  Haec  ar¬ 
gumenta  sine  dubio  stringunt ;  et  evincunt 
intentum.  Amesius  ad  nullum  quidem  eo¬ 
rum  tacuit ;  Sed  tamen  et  nihil  replica  dig 
num  proferre  potuit. 

Ad  CAPUT  IX. 

I.  —  Objiciunt  haeretici  :  «  Justus  ex  fide 
vivit  :  Ergo  sacramenta  non  sunt  causa  gra¬ 
tiae,  et  vitae,  nisi  mediante  fide  ».  Resp.  1.  : 
Antecedens  male  ad  suum  errorem  detor¬ 
quent  ;  cum  Habacuc,  et  Paulus  aliud  non 
velint,  quam  justum  ex  fide  quam  habet, 
exspectare  quae  Deus  promisit,  et  non  defi¬ 
cere,  etsi  promissiones  tardari  videantur. 
Resp.  2.  :  Etiam  in  pravo  sensu  Luth erano¬ 
rum  admissis  illis  verbis,  non  certe  magis 
sequitur  conclusio,  quam  ex  hac  :  Fidelis  ex 
S.  Eucharistiae  pane  vivit  :  Ergo  fides,  spes, 
charitas  non  sunt  causa  gratiae,  et  vitae,  nisi 
mediante  S.  Eucharistia.  Porro  male  negat 


DE  EFFECTU  SACRAMENTORUM. 


533 


Amesius,  non  posse  plures  instrumentales 
immediatas  causas  esse  justitiae,  et  vitee  ;  nec 
enim  vel  apparenter  id  ex  S.  Scriptura  pro¬ 
bat  ;  nec  ulla  ratio  vel  tenuiter  suadet,  id  a 
Deo  non  posse  decerni. 

II.  —  Objiciunt  :  «  Mare.  ult.  Dominus  a- 
gens  de  fide,  et  Baptismo,  dicit  tantum  de 
fide,  non  de  Baptismo,  quod  ejus  defectus 
adfert  condemnationem.  Qui  non  crediderit , 
condemnabitur.  Fides  igitur  est  propria  cau¬ 
sa  gratiae ,  et  salutis ,  non  Baptismus  »  . 
Resp.  :  Hoc  minime  sequitur,  cum  et  aperte 
dixerit  Christus  Joan.  iii.  v.  5.  Nisi  quis  re¬ 
natus  fuerit  ex  aqua ,  et  Spiritu  sancto ,  non 
potest  intrare  in  regnum  Dei.  Et  idem  inclu¬ 
ditur  in  priori  dicto  Christi ;  qui  enim  non 
credit,  consequenter  non  vult  baptizari.  A- 
mesius  :  «  Qui  credit,  potest  nolle,  aut  non 
velle  baptizari  ».  Resp.  :  Hoc  Lutherani,  et 
Calvinistae  nequeunt  dicere,  cum  praetendant, 
eum  qui  vere  credit,  etiam  sperare,  et  dili¬ 
gere  Deum  super  omnia ;  quomodo  ergo 
posset  nolle  servare  praeceptum  tam  strictum 
Baptismi  ? 

III.  —  Objic.  «  Negat  Paulus,  Abraha- 
mum  justificatum  ex  circumcisione,  sed  fuis¬ 
se  hanc  signaculum  justitiae  fidei  ».  Resp.  : 
Hoc  argumentum  nihil  ad  rem  facere,  vere 
dixit  Bellarminus ;  cum  circumcisio  fuerit 
Abrahae  non  signaculum  excitans  fidem,  sed 
testimonium  fidei  formatae  jam  antea  habi¬ 
tae,  ut  in  superioribus  dictum  est. 

IV.  —  Objic.  «  Solus  Deus  potest  remitte¬ 
re  peccata.  Luc.  v.  vers.  21.  »  Yerum,  ubi 
dicitur,  quod  ipse  solus  immediate,  non  et¬ 
iam  ministerio  humano  ?  Oppositum  dixit 
Christus,  et  de  se,  quia  filius  hominis  habet 
potestatem  in  terra  dimittendi  peccata ,  et  si¬ 
militer  etiam  Apostolis  (utique  hominibus) 
dixit  :  Quorum  remiseritis  peccata ,  remit¬ 
tuntur  eis.  Verba  haec  valde  perspicua  sunt; 
nec  invenit  Amesius  effugium,  nisi  Magis¬ 
trum  sent.  4.  dist.  18.  qui  communiter  in  hoc 
errore  a  Catholicis  rejicitur. 

V.  —  Objic.  «  Ephes.  v.  vers.  26.  Mun¬ 
dans  eam  lavacro  aqux  in  verbo  vitse ;  Ubi 
tota  vis  mundandi  tribuitur  verbo,  cujus  ope¬ 
ratio  est  in  excitando  fidem  ».  Resp.  :  Haec 
glossa  non  est  Apostolica,  sed  Lutherano- 
Calvinistica.  Non  enim  Apostolus  loquitur 
de  verbo  concionatorio  excitante  fidem,  sed 
de  practico,  et  consecratorio.  Quis  enim  et¬ 
iam  Puritanorum  negare  ausit :  quod  si  quis 
jam  diu  ante  instructus  de  vera  fide  peteret 
Baptismum,  hunc  ei  sufficienter  applicatum 


iri  per  sola  illa  verba  :  Ego  te  baptizo  in  no¬ 
mine  Patris ,  et  Filii ,  et  Spiritus  sancti.  Anne 
auderent  talem  rebaptizare  ?  In  citato  loco  I 
Petr.  i.  vers.  23.  nulla  fit  mentio  verbi  spe¬ 
cialis,  sed  generaliter  tantum  seminis  in¬ 
corruptibilis  verbi  divini ,  quod  alibi  clare  di¬ 
citur  de  forma  Baptismi. 

Ad  CAPUT  XI. 

I.  —  Objiciunt :  «  Ubi  est  promissio,  ibi 
necessario  exigitur  fides,  quae  promissionem 
accipiat  :  Sed  in  omni  sacramento  requiri¬ 
tur  verbum  promissionis.  Ergo.  »  Resp.  : 
Requiritur  verbum  promissionis  in  institu¬ 
tione,  sed  non  in  ipso  usu  sacrafnenti.  Ame¬ 
sius  :  «  Usus  debet  esse  secundum  institutio¬ 
nem  ;  et  continet  in  sese  institutionis  essen¬ 
tiam  :  instituta  ad  certum  finem,  non  potest 
recte  ad  illum  finem  adhiberi,  nisi  virtus  in¬ 
stitutionis  simul  adhibeatur.  Haec  autem  vir¬ 
tus  in  sacramentis  est  promissio  Dei.»  Resp. 
1 :  Falsum  est,  usum  sacramenti  continere  in¬ 
stitutionis  essentiam,  ut  patet  in  simili.  Sic 
enim  deberet  etiam  institutio  talis  linguae, 
qua  utimur  in  sacramento,  includi  in  essen¬ 
tia  sacramenti ;  quod  patet  esse  falsum.  Suf¬ 
ficit  ergo,  ut  istae  institutiones  supponantur 
ad  usum  sacramenti,  et  in  hoc  implicite  in¬ 
cludatur  respectus  ad  illas.  Resp.  2.  :  Etsi 
in  usu  semper  requiratur  promissio,  et  con¬ 
sequenter  fides,  adhuc  tamen  non  sequitur, 
hanc  solam  immediate  justificare,  sed  tan¬ 
tum  disponere,  aut  habere  se  ut  conditio¬ 
nem  applicantem  homini  sacramentum.  Sic¬ 
ut  medico  offerente  pharmacum,  et  pro¬ 
mittente  sanitatem,  requiritur  in  aegroto  fi¬ 
des,  quae  accipiat  serio  illam  promissionem, 
et  medico  assentiatur ;  non  tamen  ea  fides 
est  quae  sanat  aegrotum,  sed  pharmacum,  li¬ 
cet  sine  fide  pharmacum  acceptum  non 
fuisset.  Amesius  1. :  «Fides  applicat  promis¬ 
siones,  et  res  promissas,  non  sacramenta. 
Heb.  xi.  vers.  23.  »  Resp.  :  Hoc  Apostolus 
non  dicit,  sed  Amesius  fingit,  ut  cuivis  patet. 
2.  Ait  :  «  In  aegroto  non  necessario  requiri¬ 
tur  fides,  qua  assentiatur  medico  ad  medi¬ 
cinae  efficaciam,  ut  patet  in  medicamento 
furiosis  invitis  exhibito  etc.  » .  Resp.  :  Est 
proportionaliter  par  utrobique  ratio.  In  ra¬ 
tione  utentibus  necessaria  est  fides,  tam 
quoad  usum  pharmaci,  quam  Baptismi ;  in 
infantibus,  et  amentibus  utrumque  potest 
prodesse  repugnantibus  ;  dummodo  illis  qua¬ 
litercumque  possit  applicari.  3.  Ait  :  «  Fi- 


Y1ND1CLE 


536 

dem  esse  qute  sanat,  et  salvat  peccatores, 
Scriptura  ubique  testatur  ».  Respon.  :  Quod 
in  adultis  hoc  praestet  fides  «  sola  »,  error 
est  a  Luthero  ex  Scriptura}  corruptione  in¬ 
troductus.  Fides  est  equidem  in  adultis  ra¬ 
dix  omnis  fructus  gratiae,  sive  qui  ex  bonis 
operibus,  sive  qui  ex  usu  sacramentorum 
colligitur.  Utrumque  igitur  simul  adultis  est 
necessarium,  credere,  et  baptizari,  ut  ex¬ 
presse  Christus  edixit.  4.  Instat  :  «  Utrum¬ 
que  non  potest  esse  necessarium,  ut  causa 
immediata  :  sed  fides  justificat  mediante  sa¬ 
cramento,  ut  Pontificii  affirmant,  vel  sacra¬ 
mentum  mediante  fide,  sicut  nos  affirma¬ 
mus)).  Resp.  :  Utrumque  requiritur  imme¬ 
diate  in  suo  genere ;  Fides  cum  timore,  spe 
venia},  et  aliqua  Dei  dilectione,  tamquam 
immediate  disponens;  Sacramentum  tam¬ 
quam  instrumentum  applicans  gratiam  pro¬ 
missam  :  hoc  tamen  suppleri  potest  per  ejus 
votum,  una  cum  martyrio,  vel  contritione 
perfecta. 

II.  —  Objic.  :  «  Qui  dicunt,  sacramenta 
proprie,  et  immediate  justificare,  abstra¬ 
hunt  homines  a  Deo,  et  faciunt,  ut  in  spe¬ 
ctaculo  rei  corporeae  acquiescant,  non  in  ip¬ 
so  Deo.  »  Resp.  :  Insulsa  haec  Calvini  argu¬ 
tatio  si  vim  haberet,  etiam  valeret  contra 
incarnati  Verbi  mysterium.  Cur  enim  magis 
acquiescimus  spectaculo  rei  corporeae,  uten¬ 
tes  sacramento,  quam  in  humanitatem  Chri¬ 
sti  mente  defixi  ?  At,  inquit  Amesius,  «  ac¬ 
quiescere  in  Deo  incarnato,  est  acquiescere 
in  Deo.  »  Sit  ita.  At  numquid  acquiescere  in 
Deo,  per  sacramenta  nos  sibi  amicos,  et  fi¬ 
lios  reddente,  etiam  est  acquiescere  in  Deo? 
Et  certe  qui  dicunt,  sacramenta  ex  se  non 
habere  virtutem  justificandi,  sed  Deum  esse, 
qui  per  illa  operatur,  numquid  aperte  tra¬ 
hunt  ad  Deum  ? 

III.  —  Objic.  :  <(  Eodem  modo  justificant 
verbum  Dei,  et  sacramenta  :  Sed  verbum 
justificat  solum  excitando  fidem  :  Ergo  et 
sacramenta  ».  Resp.  :  Majorem  falsam  esse 
patet  ex  dictis  :  nec  ullatenus  firmatur  ex 
-illo  Rom.  i.  v.  1G.  Evangelium  virtus  est  in 
salutem  etc.  Hoc  enim  non  intelligi  potest  de 
nuda  praedicatione  Evangelii,  sed  de  hujus 
mysteriis  quae  sanctificant,  scilicet  Incarna¬ 
tio,  passio,  sacramenta  etc.  Itaque  diversus 
omnino  modus  est  justificandi  :  Unum  enim, 
scii,  verbum  prsecedit  fidem ;  alterum,  id 
est,  sacramentum,  sequitur  fidem.  Amesius : 
«  Cum  ambo  justificent  ut  instrumenta  Dei, 
et  ambo  sua  natura  significent  aliquid  nobis 


fide  recipiendum  ad  justitiam,  et  salutem, 
consequens  est,  ambo  justificare  mediante 
fide».  Resp.  :  Non  sequitur  idem  modus. 
Nam  verbum  Dei  non  nisi  remote  concurrit 
ad  justificationem,  excitando  nos  ad  fidem 
liberte  acceptandam  :  Sacramenta  vero  in 
adultis  jam  credentibus  immediate  ut  instru¬ 
menta  conferunt  ad  remissionem  peccato¬ 
rum,  et  gratiam. 

IV.  —  Objic. :  «  Fieri  non  potest,  ut  sacra¬ 
menta  qua?  sunt  res  crassae,  et  materiales, 
ad  animam  penetrent,  et  ibi  quasi  creando 
ingenerent  divinam,  ac  supernaturalem  vir¬ 
tutem  ;  neque  intelligi  potest,  qualis  esset 
ista  virtus  sacramenti  :  aut  in  qua  ejus  parte 
haereret,  aut  quando  operaretur.  »  Resp.  : 
Circa  hanc  objectionem  Zwinglii  (quam  alii 
plurimis  instantiis  urserunt)  non  bona  fide 
egit  Amesius,  nempe  truncando  Bellarmi- 
num.  Omisit  enim  plane  primam,  principa¬ 
lem,  et  adversus  haereticos  sufficientissimam 
solutionem.  Sic  enim  Bellarm.  ait  :  «  Primo 
posset,  si  quis  vellet,  confiteri  ignorantiam 
circa  hujusmodi  modos,  et  tamen  satisfacere 
haereticis,  imo  etiam  ora  illorum  obstruere. 
Nam  tenemur  quidem  reddere  rationem  ejus 
quae  in  nobis  est  spei.  1  Petr.  m.  vers.  15. 
Sed  id  facere  tenemur  ex  principiis  fidei, 
non  ex  Metapbysica.  Nam  S.  Augustinus 
lib.  m.  de  peccatis  meritis,  et  remissis  cap. 
4.  Ego,  inquit,  loquens  de  argumentis  con¬ 
tra  morum  traductionis  peccati  originalis, 
etiamsi  istorum  argumenta  solvere  non  va¬ 
leam,  video  tamen  inhaerendum  esse  divinis 
litteris,  etc.  Et  in  epist.  29.  ad  Hierony¬ 
mum  dicit,  se,  cum  interrogatur,  quomodo 
peccatum  Adae  propagetur  in  posteros,  res¬ 
pondere  solitum  :  Hoc,  ut  alia  multa,  me 
ignorare  confiteor.  Et  tamen  non  propter- 
ea  deerat  defensioni  fidei,  immo  acerrime 
eam  propugnabat,  ostendens  credendum  es¬ 
se  peccatum  originale  propagari  in  posteros, 
licet  modum  ignoremus,  quia  id  Scriptura 
docet,  et  traditio,  atque  usus  Ecclesiae.  » 
Hucusque  optime  Bellarminus.  Subjungens 
deinceps  duas  alias  responsiones,  juxta  sen¬ 
tentiam  eorum  Scholasticorum,  qui  non  ni¬ 
si  moralem  efficientiam  justificationis  agno¬ 
scunt  in  sacramentis  :  et  illorum,  qui  phy¬ 
sicam  causalitatem  propugnant  in  iisdem 
per  potentiam  obedientialera,  seu  elevatio¬ 
nem  divinam.  Has  duas  Scholasticorum  op¬ 
positas  sententias  fuse  postea  varii  recentio- 
res  Scholastici  illustrarunt  :  priorem  praeci¬ 
pue  Vasquez,  Goninck,  de  Lugo  etc.  poste- 


DE  EFFECTU  SACRAMENTORUM. 


537 


riorem  cum  Thomistis  Suarez,  Tannerus, 
Dicastillus,  qui  disp.  2.  num.  148.  ait  :  « In- 
er  has  duas  sententias  judicium  ferre  non 
est  admodum  pronum,  et  facile.  Utraque 
sane  probabilissima.  In  primam  sententiam, 
si  solum  philosophice  ageremus,  non  grava¬ 
te  inclinarem  ;  in  secundam  vero  magis 
propendeo,  quod  facilius  explicetur  causali- 
tas  sacramentorum,  per  quae  Deus  dicitur 
operari  gratiam  etc.  »  Porro  inter  has  duas 
sane  probabiles  vias,  alia  media  extremis 
utior,  et  expeditior  est,  quae  ait  :  Esse  in 
sacramentis  aliquid  plus  causalitatis,  quam 
habeat  causa  pure  moralis,  aut  mera  condi¬ 
tio,  minus  autem  quam  habeat  causa  physi¬ 
ce  influens.  Hanc  viam  erudite  complanavit 
nuper  Cardin.  Pallavicinus  in  lib.  vi.  Assert. 
Theolog.  cap.  16.  Sed  has  Scholasticorum 
opiniones  ut  hoc  loco  discutiamus,  ratio  in¬ 
stituti  nostri  non  patitur.  Amesii  verbose 
extravagantes  cavillationes,  qui  convulsas, 
et  profligatas  videre  vult,  adeat  supra  lau¬ 
datos  Theologos.  Nos  ad  Gerhardum  diver¬ 
tamus. 

§  UNICO. 

Gerhardina  expediuntur. 

; 

Gerhardus  tb.  27.  disp.  18.  statuit:  «  Sa¬ 
cramenta  non  esse  nuda  signa  tantum,  sed 
organa  efficacia,  per  quae  Deus  gratiam,  re¬ 
missionem  peccatorum,  et  salutem  nobis 
conferat.  Requiri  vero  ex  parte  nostra  fi¬ 
dem,  quod  est  opyavov  ta|7rrixov,  quo  gratia 
in  sacramentis  oblataapprehendatur  » .  Resp. : 
Quam  verum  est  prius,  tam  falsum  est  po¬ 
sterius  :  nam  nec  in  omnibus  sacramentis 
necessario  praerequiritur  positiva  dispositio 
(ut  specialiter  de  infantibus  contra  errorem 
Lutheranorum  infra  ostendetur),  nec  potest 
fides  dici  apprehendere  gratiam  per  sacra¬ 
mentum  oblatam,  et  remissionem  peccato¬ 
rum,  cum  hanc  jam  factam  esse,  ipsa  fides 
Lutherana  sine  haesitatione  sibi  persuadeat, 
ut  supra  dixi,  et  fusius  infra  dicetur. 

Th.  30.  Flagitiosa  fide  refert  tamquam 
Bellarmini  verba  haec  :  «  Scribit  cap.  11. 
§.  2.  Fidem  requiri,  ut  conditionem,  et  ut 
qua&  applicet  homini  sacramentum  (saluta¬ 
rem  sacramenti  fructum).  Ibidem  concedit, 
utrumque  esse  necessarium  ad  salutarem 
sacramenti  usum,  et  sacramentum,  et  fi¬ 
dem,  et  unum  sine  altero  non  sufficere  » . 
Sed  verba  Bellarmini  genuina  longe  aliud 


docent.  Sic  enim  ait  in  resp. :  2.  «  Etiamsi  in 
usu  sacramenti  semper  requiratur  promissio, 
et  consequenter  fides  (ut  contendunt  Luthe- 
rani)  non  inde  posset  concludi,  fidem  esse 
quae  immediate  justificat.  Diceremus  enim, 
fidem  requiri,  ut  conditionem  etc.  3.  Etiamsi 
et  promissio  requireretur,  et  fides  in  sacra¬ 
mento  justificaret,  non  tamen  inde  concludi 
posset,  quod  illi  concludunt,  solam  fidem 
agere,  sacramentum  autem  nihil  efficere ; 
sed  concluderetur,  utrumque  esse  necessa¬ 
rium,  et  unum  sine  altero  non  sufficere.  » 
Ita  Bellarminus.  Arbitretur  nunc  Titius, 
pueriliterne  potius,  quam  flagitiose  Gerhar¬ 
dus  egisse  censer,  debeat,  dum  quae  Bellar¬ 
minus  ex  hypothesi  Lutherana  debere  inferri 
scripsit,  ille  huic  tamquam  propriam  senten¬ 
tiam  adscripsit.  Porro  ex  hoc,  sive  flagi¬ 
tioso,  sive  puerili  lapsu,  mirum  non  est, 
quod  cum  hypothesi  Lutherana,  quam  Bel- 
larmino  affinxerat,  videre  non  potuerit, 
quomodo  concilietur  sententia  Catholica  : 
quod  sacramenta  non  ponentibus  obicem 
prosint  ex  opere  operato.  Apud  nos  expedita 
res  est.  Quoties  requiritur  positiva  dispositio 
actualis  ad  receptionem  sacramenti,  toties 
requiritur  etiam  actualis  fides,  saltem  impli¬ 
cite.  Id  autem  non  semper  exigi,  saltem  in 
infantibus,  infra  patebit. 

Th.  34.  Sic  infert  :  «  Sacramenta  juxta 
Bellarm.  in  conferenda  gratia  instrumenta- 
liter  tantum  agunt.  Ergo  non  prosunt  ex 
opere  operato,  sed  per  fidem  demum  erunt 
salutaria.  Ratio  pendet  ex  divina  ordina¬ 
tione,  quod  Deus  gratiam  suam  in  verbo,  et 
sacramentis  tamquam  instrumentis  a  se  or¬ 
dinatis,  omnibus  quidem  offerre,  non  tamen 
nisi  credentibus  eamdem  conferre,  et  appli¬ 
care  velit  ».  Respon.  :  Illatio  nec  hilum 
valet.  Nulla  promissio  Dei  exstat,  quae  uni¬ 
versaliter  in  omnibus  sacramentis,  et  qui¬ 
busvis  suscipientibus  exigat  fidem  actualem. 

Nec  hilo  melior  est  sequens  illatio  th.  36. 
«  Juxta  Bellarm.  susceptio  S.  Eucharistiae 
sine  fide  nihil  prodest  :  Ergo  sacramenta 
non  prosunt  ex  opere  operato  ».  Resp.  : 
Certum  est,  in  plerisque  sacramentis  adul¬ 
torum  (non  tamen  in  omnibus)  exigi  fidem 
actualem;  non  tamen  ideo  sequitur  justifi¬ 
catio  ex  opere  operantis,  sed  ex  opere  ope¬ 
rato  ;  quia  etsi  fides,  aliique  boni  affectus 
voluntatis  requirantur  ut  dispositio,  non  ta¬ 
men  ut  meritum  condignum :  Ergo  non  prae¬ 
cise,  quantum  opus  operantis  exigit,  sed 
quantum  ex  opere  operato,  et  meritis  Chri- 


538 


VINDICIS 


sti  per  quodvis  sacramentum  decrevit  con¬ 
ferre,  confert  Deus. 

Concludit  hoc  punctum  Gerhardus  con¬ 
sueta  sua  insulsitate,  cum  ait  th.  39.  :  «  Fa¬ 
tetur  Bellarra.  Scholasticos,  et  recentiores 
Scriptores,  in  hac  qusestione  (Quomodo  sa¬ 
cramenta  causent  gratiam?)  non  consentire» . 
Quid  hinc,  quaeso,  infers?  Ergo  Bellarminus 
est  opOoSoljtas  Lutheranse  testis.  Apage  plus 
quam  pueriles  ineptias ! 

Ad  CAPUT  XIV. 

De  comparatione  sacramentorum  Novi, 
et  Yeteris  Testamenti.  «  An  eadem  genere 
(non  gradu  efficaciae)  tam  haec,  quam  illa, 
ex  institutione  Dei  sint  operata?  Nos  affir¬ 
mamus  (inquit  Amesius),  Pontificii  quidam 
negant,  cum  exceptione  circumcisionis,  ut 
Lombard.,  Alens.,  Bonavent.,  Scot.,  Du- 
rand.,  Biel.,  Palud.,  et  ipse  Suarez  :  Sed 
Bellarm.  cum  Thoma,  et  aliis  absolute  hoc 
negant,  sine  ulla  exceptione  » .  Sed  contra 
haereticos  adstruitur  veritas  Catholica. 

§  UNICO. 

Nullum  sacramentum  veteris  legis  consulit  gra¬ 
tiam  ex  opere  operato,  sicut  jam  conferunt  sa¬ 
cramenta  omnia  novae  legis. 

I.  —  Probatur,  quia  Prophetae,  et  Apo¬ 
stoli  passim  docent,  sacramenta  vetera  non 
justificasse,  cum  de  nostris  contrarium  as¬ 
serant.  Psal.  xxxix.  vers.  9.  et  l.  vers.  17. 
Isai.  i.  vers.  11.  Hier.  xi.  vers.  15.  Amos.  v. 
vers.  22.  Rom.  m.  vers.  1.  2.  et  iv.  vers.  10. 
I  Cor.  vii.  vers.  19.  Gal.  iv.  vers.  9.  et  vi. 
vers.  15.  Philipp.  m.  v.  6.  Coloss.  n. 
vers.  16.  Hebr.  vii.  vers.  18.  et  iv.  vers.  10. 
ac  x.  vers.  \.  ubi  vocantur  inutilia,  infirma, 
egena ,  umbrse ,  carnem  tantum  sanctifican¬ 
tia  etc.  Nec  valet  Amesii  evasio,  dum  1. 
«  concedit,  vera  illa  esse,  ut  perperam  in- 
telligeb  antur,  et  usurpabantur  a  Judaeis  : 
negat  vero  de  illis  secundum  institutionem 
Dei,  et  legitimum  usum,  cum  fide,  resipi¬ 
scentia,  et  obedientia».  Nam  non  quaeri¬ 
mus  de  utilitate  illa  ex  opere  operato.  Ait  2. 
Amesius  :  «  Fuere  illa  utilia  singulari  modo 
ex  institutione  divina,  sed  recte  et  legitime 
utentibus  ».  Sed  hoc  est  tergiversari.  Quae¬ 
rimus  enim,  an  efficaciam  habuerint  mere 
ex  institutione  Dei,  ita  ut  conferrent  gra¬ 
tiam,  etiamsi  absque  fide  charitate  formata 
reciperentur  ?  Si  ita  ;  habemus  intentum: 


Si  non  ;  ergo  sacramenta  ipsa  erant  egena 
elementa;  et  tota  efficacia  erat  ipsius  fidei 
formatae,  quod  nos  intendimus,  preaeunte 
Apostolo,  cum  dicit  :  nostra  Sacramenta 
salvare,  vetera  autem  esse  egena.  Ame¬ 
sius  3  :  a  Neque  distinctio,  neque  oppositio 
talis  directe  ullibi  adhibetur  ».  Resp.  :  Non 
opus  est,  ut  conceptis  verbis  in  uno  loco  si¬ 
mul  dicatur ;  sufficit  re  ipsa  in  diversis  locis 
utrumque  satis  clare  exprimi.  Porro  fal¬ 
sum  est  quod  subdit  :  «  Quae  dicuntur  de 
novis  supra  vetera,  respiciunt  doctrinam 
Evangelii,  cujus  appendices  sunt  sacramenta 
nova,,  non  ipsa  sacramenta  per  se  conside¬ 
rata  :  quo  sensu  etiam  ministri  Nov.  Test., 
passim  efferuntur  supra  ministros  Yet.  Test. 
cum  tamen  eorum  personae  nullam  habeant 
efficaciam  supra  Prophetas  ».  Haec,  in¬ 
quam,  sine  ulla  probatione,  et  fundamento 
dicta,  simplici  inficiatione  corruunt ;  ut  dis¬ 
simulem,  quod  loco  sacerdotum  Yet.  Test. 
posuerit  Prophetas,  cum  hic  non  sit  quaestio 
de  gratia  extra  ordinem  gratis  data,  sed  de 
ordinatio  ministerio  levitico.  Quamquam  de 
ministris  Puritanicis  verissime  dicitur,  eos 
.non  habere  majorem  efficaciam,  quam  illi 
veteres  de  tribu  Levi  habuerint. 

Confirmatur  amplius  argumentum  no¬ 
strum  1.  quia  Apostolus  illis  locis  dicit,  illas 
caeremonias  fuisse  inutiles,  ubi  dicit,  fuisse 
umbras  rerum  nostrarum  I  Cor.  x.  vers.  11. 
Coi.  ii.  vers.  17.  Hebr.  i.  v.  1.  Ergo  vult  sa¬ 
cramenta  illa  fuisse  inutilia  ad  justifican¬ 
dum,  non  solum  ut  falso  exponebantur  a 
Judaeis,  sed  etiam  secundum  se,  et  ut  erant 
a  Deo  constituta.  Amesius  :  «  Rectissime 
conjunguntur  ista  duo,  tamquam  quaestio, 
et  tertium  argumentum  :  non  justificabant 
sacramenta  per  se ;  quia  instituta  fuerunt  in 
figuras  Christi  justificantis  ».  Datergo  Ame¬ 
sius  id  quod  asserimus  de  sacramentis  Vet. 
Leg.  quod  etiam  ut  instituta  a  Deo  egena 
fuerint  elementa.  Non  sic  de  sacramentis 
Nov.  Leg.  passim  loquitur  Scriptura. 

Confirmatur  2.  Paulus  confert  circumci¬ 
sionem  cum  praeputio  :  Atqui  praeputium 
non  solum  sine  fide,  sed  absolute  nihil  est, 
et  nihil  valet.  Amesius  :  «  Yult  ergo  Bel¬ 
larm.  circumcisionem  a  Deo  institutam  non 
plus  valuisse,  ac  si  non  fuisset  instituta,  ade- 
oque  ipsam  Dei  institutionem  nihil  valuisse. 
Sed  Apostolus  vult  nihil  amplius,  quam  cir¬ 
cumcisionem  sub.  Nov.  Test.  homini  fideli 
neque  prodess(e,  neque  obesse.  »  Resp.  : 
Aliud  est, 'nihil  valuisse  ad  justificationem; 


DE  EFFECTU  SACRAMENTORUM. 


539 


aliud  vero,  nihil  valuisse  omnino.  'Valebat 
enim  ad  hoc,  ut  circumcisi  et  computaren¬ 
tur  in  peculiari  populo  Dei ;  et  ut  possent 
facilius  ac  alii  nosse  voluntatem  Dei,  etc. 
Hinc  etiam  rejicitur  quod  subdit  Amesius  : 

«  Non  voluisse  Apostolum  extenuare  effica¬ 
ciam  veterum,  sed  magnificare  efficaciam 
nostrorum,  quae  dant  uberiorem  gratiam  ». 
At  hoc  manifeste  repugnat  Apostolo,  qui,  si 
cum  Amesio  sensisset,  male,  et  falso  dixis¬ 
set  :  «  Illa  nihil  esse,  et  nihil  valere  »  ;  nec 
conferret  cum  praeputio  circumcisionem ; 
neque  etiam  distingueret  illa,  ut  umbram  a 
corpore.  Frustra  Amesius  cum  Cajetano  ex¬ 
clamat  :  «  Blasphemum  esse,  dicere,  id  quod 
divini  est  foederis,  quod  divini  est  mandati, 
nihil  esse  ad  salutem».  Resp.  enim  nihil 
est,  et  valet  ad  salutem  ex  opere  operato  ; 
aliquid  valet,  si  jungatur  fidei,  et  obedien- 
tiae,  ut  infra  magis  constabit.  Amesius  in¬ 
stat  :  «  Paulus  etiam  'aliquando  loquitur  de 
sacramentis  Vet.  Test.  pro  eo  tempore,  quo 
jam  erant  per  Christum  abrogata  ».  Resp.  : 
Hoc  falsum  esse  patet  tum  ex  Rom.  ii. 
vers.  25.  Circumcisio  quidem  prodest ,  si  le¬ 
gem  observes;  ubi  indicat  se  loqui  de  eo 
quod  circumcisioni  conveniebat,  cum  adhuc 
vigeret  :  tum  ex  I  Cor.  vn.  vers.  16,  ubi 
dicit  Circumcisionem  nihil  esse ;  et  tamen  lo¬ 
qui  eum  pro  tempore  quo  vigebat,  patet  ex 
eo  quod  paulo  ante  dixerat  :  Circumcisus  vo¬ 
catus  es  ?  etc. 

Ad  CAPUT  XV. 

Aliud  argumentum  pro  stabilienda  veri¬ 
tate  Catholica  Bellarminus  petit  ex  SS.  Pa¬ 
tribus,  quorum  XXI.  testimonia  clarissima 
recitat,  ad  quae  omnia  obmutuit  Amesius ; 
nec  evasionem  Calvini  a  Bellarmino  praeclu¬ 
sam  salvare  conatur.  Sufficiat  hic  pauca  S. 
Augustini  verba  referre  extract.  inP.  lxxiii. 
«  Sacramenta  non  sunt  eadem  (in  Vet.  et 
Nov.  Test.)  quia  alia  sunt  sacramenta  dan¬ 
tia  salutem ;  alia  promittentia  Salvatorem. 
Sacramenta  Nov.  Test.  dant  salutem,  sa¬ 
cramenta  Vet.  Test.  promiserunt  Salvato¬ 
rem  ».  Quid  clarius?  Sed  Augustinum  tam 
parum  curant  Puritani,  quam  concilium  Flo¬ 
rentinum,  quod  iisdem  prope  verbis,  quibus 
Augustinus  in  suo  decreto  utebatur. 


Ad  CAPUT  XV. 

Ex  ratione  Bellarminus  arguit  j:  Sacra¬ 
mentum  ut  justificare  possit,  debet  habere 
annexam  promissionem  absolutam  gratiae  : 
Sed  nullum  tale  erat  in  Vet.  Test.  Ergo  nul¬ 
lum  eorum  justificabat.  Major  constat  etiam 
apud  Lutheranos,  et  Calvinistas.  Minor  pro¬ 
batur  :  Tum  quia  juxta  Apostolum  Hebr.vm. 
v.  6.  Testamentum  novum  in  melioribus  re¬ 
promissionibus  sancitum  est,  nempe  ex  Hier, 
xxxi.  v.  34.  de  remissione  peccatorum.  Tum 
ex  S.  Aug.  in  Ps.  lxxii.  paulo  ante  citato. 
Tum  ex  ipso  Luthero  lib.  de  capt.  Babyl. 
cap.  de  S.  Euchar.  ubi  ait  :  «  Qualis  san¬ 
guis,  tale  testamentum  ;  qualis  hostia,  talis 
promissio  ».  Amesius  :  «  iEque  absolutam 
promissionem  gratiee  habuerunt  sacramenta 
vetera,  ac  nova,  sed  minus  claram,  minus- 
que  immediate  amplam,  et  efficacem  ». 
Verum  sicut  haec  sine  ulla  probatione  dicun¬ 
tur,  ita  et  nuda  inficiatione  repelluntur. 
Nuda  antichesis  non  elidit  nostras  proba¬ 
tiones. 

II.  —  Bellarm.  .arguit  :  Lex  vetus  non  ju¬ 
stificabat  :  Ergo  nec  sacramenta.  Amesius  : 
«  Lex  non  justificabat,  prout  distinguebatur 
a  promissione  :  Sed  promissio,  quae  conti¬ 
nebatur  in  lege ;  et  sacramenta,  quse  pro¬ 
missionem  illam  exhibebant,  eodem  modo 
justificabant,  quo  nostra  ».  Resp.  :  Hoc  fal¬ 
sum  esse  vel  ex  eo  constat,  quod  promis¬ 
siones  veteris  legis  non  erant  de  gratia,  et 
gloria,  sed  de  bonis  terrenis,  ejus  cultoribus 
in  prsesenti  exhibendis,  et  de  Salvatore  suo 
tempore  mittendo.  Et  quid  clarius  illis  ver¬ 
bis  Joan.  i.  vers.  17.  Lex  per  Mosen  data 
est  :  gratia  et  veritas  per  Jesum.  II  Cor.  m. 
vers.  6.  Lex  vetus,  littera  occidens;  nova , 
spiritus  vivificans.  Gal.  vi.  vers.  25.  Illa  in 
servitutem  generans ,  nova  in  libertatem  ? 
Apage  ergo  glossam  textui  perspicue  con- 
Irariam  ! 

III.  —  Bellarm.  arguit  :  Promissiones  an¬ 
nexae  sacramentis  veteribus  implebantur, 
etiamsi  homines  non  crederent  :  Ergo  non 
erant  instituta  ad  justificandum.  Amesius  : 
«  Non  implebantur  ad  consolationem,  et  sa¬ 
lutem  eorum  qui  non  credebant  ».  Sic  est; 
sed  hinc  minime  infirmatur  argumentum 
nostrum.  Amesius  non  audet  negare  ante¬ 
cedens,  unde  perspicue  infertur  nostra  con¬ 
clusio. 

IV.  —  Bellarm.  arguit  :  Nostra  sacra- 


540 


VINDICIAE 


menta  dicuntur  salvare,  regenerare  etc. 
Nihil  horum  legitur  de  sacramentis  veteris 
Testamenti.  Amesius  :  «  Quia  minus  clara 
Fuere  sacramenta  vetera,  idcirco  minus  clare 
dicuntur  haec  de  illis  ;  dicuntur  tamen,  sicut 
vStatim  apparebit.  Interim  observatur,  Bel- 
larminum  antea  in  definitione  sacramenti 
posuisse  quod  »  habeat  vim  sanctitatis,  et 
justitiae  tum  significandae,  tum  efficiendae. 
«  Hac  igitur  disputatione  tota,  qua  vim  istam 
detrahit  sacramentis  Vet.  Leg.  non  tam  com¬ 
parat  sacramenta  vetera  cum  novis,  quam 
signa,  quae  aequivoce,  aut  analogice  tan¬ 
tum  vocantur  sacramenta,  cum  sacramentis 
Nov.  Test.  quibus  solis  vult  definitionem  il¬ 
lam  sacramenti  convenire.  Resp.  :  Quam 
falso  dicantur,  saltem  obscure  vetera  sa¬ 
cramenta  justificasse,  mox  apparebit.  Ob¬ 
servatione  vero  hic  digna  est  grseca  fides 
Amesii,  qua  affingit  Bellarmino  :  quod  velit 
definitionem  sacramenti  solis  nostris  com¬ 
petere  ;  cum  tamen  ex  instituto  oppositum 
probet  lib.  i.  cap.  14.  contra  eos,  qui  volunt 
eam  definitionem  competere  utrisque  sa¬ 
cramentis  tantum  analogice.  Deceptio  autem 
in  eo  praecipue  versatur,  quod  cum  per  ly 
«  sanctitatem,  et  justitiam  efficiendam  », 
intelligatur  abstracta  illa  a  vera,  et  a  legali, 
qualicumque :  Amesius  persuadere  velit, 
Bellarminum  in  definitione  intelligere  veram 
illam  internam  justitiam  quod  manifeste 
Bellarmino  repugnat. 

Ad  CAPUT  XVII. 

I.  —  Objicit  Amesius  :  «  Circumcisio  a 
prima  sua  institutione  habuit  promissionem 
illam  annexam,  qua  nulla  est  major  :  Ero 
Deus  tuus,  et  seminis  tui  post  te.  Gen.  xvil. 
vers.  7.  Quam  Christus  ita  interpretatur, 
Matth.  xxii.  vers.  32.  ut  vitam  aeternam  in 
illa  doceat  contineri.  Et  Paulus  Ephes.  ii. 
vers.  12.  ostendit,  spem  vivam  ex  illa  pen¬ 
dere  ».  Respondeo  :  Hoc  argumentum  et  in¬ 
forme  est,  et  imbelle,  cujus  assumptum  sim¬ 
pliciter  negatur.  Nam  illis  verbis  :  Ero  Deus 
tuus,  et  seminis  tui  post  te ,  non  continetur 
promissio  remissionis  peccatorum,  (quam 
Abraham  jam  ante  habuerat,  et  plerique  ex 
semine  Abrahae  fmaliter  habituri  non  erant,) 
gratiae,  et  gloriae ;  sed  tantum  peculiaris 
protectionis,  qualis  debetur  peculiari  popu¬ 
lo,  uti  passim  inDeut.  repetitur.  Matth.  xxii. 
v.  32.  et  Ephes.  n.  vers.  12.  dicta,  obtorto 
collo  huc  trahuntur.  Cur  non  syllogismum 


inde  deduxit  ?  Non  contulit  ergo  circumcisio 
gratiam  Abrahamo,  cum  ipse  jam  antea  fue¬ 
rit  justissimus,  ut  constat.  Lepida  vero  est 
evasio  Amesii,  cum  ait  :  «  Abrahamus  non 
fuit  ita  justus  justitia  inhaerente,  quin  potue¬ 
rit  fieri  justior  ».  Resp.  :  Hoc  quidem  certis¬ 
simum  est  in  sententia  Catholicorum  :  quod 
tamen  praefracte  negant  Lutheraui,  et  Cal- 
vinistee.An  forte  vult  argumentari  xa-r’  av0pw- 
7iov  ex  nostro  principio?  Sed  mox  redit  ad 
se,  aitque  :  «  Non  fuit  ita  justificatus  per 
peccatorum  remissionem,  quin  potuerit  illa 
remissio,  et  justitia  magis  magisque  adhuc 
cum  fructu  obsignari  ».  Respondeo  :  Si  A- 
braham  absque  signaculd  circumcisionis 
non  credidit  promissioni  divinae  (quam  no- 
rat  esse  absolute  infallibilem),  non  credidis¬ 
set  etiam  sexcentis  ejusmodi  obsignatio¬ 
nibus  externis.  Ad  quid  ergo  proderat  re¬ 
spectu  gratiae,  et  justitiae  internae  ?  Nemo 
tam  stolidus  est,  qui  sigillis  (sive  paucis,  sive 
innumeris)  confirmetur  in  credendo  promis¬ 
sioni,  de  qua  metaphysice  certus  est,  quod 
fallere  fallique  non  possit.  Porro  mirum  est, 
Amesium  non  ursisse  hic  adversus  Bellarmi¬ 
num  sententiam  illorum  Catholicorum  (quos 
initio  cap.  adnotarat),  qui  circumcisionem 
volunt  contulisse  gratiam  ex  opere  operato  ; 
adeoque  non  intulisse  hinc  contra  dogma 
Catholicum  :  nullum  esse  discrimen  inter 
sacramenta  Vet.  et  Nov.  Testamenti  quoad 
substantiam  effectus,  sed  tantum  quoad  mo¬ 
dum,  et  gradum  etc.  Dicendum  de  hoc  bre¬ 
viter  :  Etsi  ex  una  parte  necesse  sit  assere¬ 
re,  ne  circumcisionem  quidem  ullatenusfuisse 
utilem  ad  justificandum;  ex  alia  tamen  parte 
etiam  concedendum  est,  illam  fuisse  reme¬ 
dium  peccati  :  quae  duo  etiamsi  videantur 
repugnantia,  utrumque  tamen  defenditur, 
et  contrariae  sententiae  conciliantur,  si  di¬ 
camus  :  Justificationem  puerorum  fuisse  af¬ 
fixam  a  Deo  illi  merito,  quod  exercebatur 
a  ministro  in  voluntate  executiva  protestandi 
fidem  hic  et  nunc  per  circumcisionem  ;  quae 
voluntas  executiva  habet  modum  tendendi 
diversum  a  voluntate  ejusdem  objecti  tam¬ 
quam  absentis  :  et  ideo  meritum  boni  ope¬ 
ris  quod  cxequimur,  semper  est  majus,  ac 
diversae  rationis,  quam  boni  operis  quod 
proponimus,  vel  desideramus.  Et  vero  re¬ 
quisitam  fuisse  fidem  supernaturalem  ad  ju¬ 
stificationem  in  circumcisione  obtinendam, 
colligitur  ex  Apostolo,  qui  locis  citatis  omnia 
tribuit  fidei.  Quod  idem  frequenter  docet  S. 
Thomas,  cum  ait  :  In  circumcisione  collatum 


DE  EFFECTU  SACRAMENTORUM. 


541 


esse  gratiam  ex  opere  operante,  et  ex  meri¬ 
to  de  congruo.  Videatur  Card.  Pallavic. 
cap.  13. 

II.  —  Objicit  :  «  Apostolus  I  Corinth.  x. 
vers.  3.  diserte  testatur,  quod  Patres  eam- 
dem  escam  spiritualem  manducarint,  et 
eumdem  potum  spiritualem  biberint ;  quem 
etiam  affirmat  fuisse  Christum  :  Et  inde 
tamquam  a  pari  concludit,  non  nimis  confi¬ 
dendum  esse  sacramentis  novi  Testamenti  ». 

Bellarm.  1.  :  Patres  eamdem  escam  man¬ 
ducasse  dicuntur,  non  quia  est  eadem  esca 
illorum,  et  nostra  :  Sed  quia  eadem  fuit  il¬ 
lorum  omnium.  Esca  autem  illa,  et  potus 
non  fuerunt  sacramenta  ;  fuerunt  enim  be¬ 
stiis  communia,  ut  constat  ex  lib.  Exod.  et 
Num.  cum  dicitur :  Eduxit  aquam  de  petraui 
biberent  homines,  et  jumenta  ;  et  mare  ape¬ 
ruit ,  ac  pluit  manna ,  ut  transirent ,  ac  vive¬ 
rent  homines ,  et  jumenta.  Et  sic  plane  in  an¬ 
gustias  cum  suo  magistro  rediguntur  Calvi- 
nistae.  Videamus,  quomodo  ex  istis  angustiis 
eluctetur  Amesius.  Ait  1.  «  Certum  est,  eum¬ 
dem  illorum  potum  fuisse  cum  nostro,  si 
Christus  sit  noster  ;  quia  dicitur  vers.  4. 
Petra  illa  erat  Christus.  Resp.  :  Hoc  non  mo¬ 
do  non  certum,  sed  etiam  certo  falsum  est. 
Nusquam  enim  vel  leviter  insinuatur,  nec 
ullo  argumento  probant  Calvinistee,  aquam 
illam  fuisse  sacramentum.  Amesius.  2. 

«  Nulla  alia  ratio  reddi  potest,  cur  Paulus 
hic  tantum  Baptismi,  et  potus  spiritualis 
mentionem  facit,  nisi  ut  comparet  inter  se 
nostra,  et  vetera  sacramenta  ».  Respondeo: 
Omnino  alia  est,  nec  procul  petenda,  cum 
eam  Apostolus  vers.  6.  et  11.  expresserit 
dicens  :  Haec  in  figura  facta  sunt  nostri,  ut 
non  simus  concupiscentes  malorum  etc  » ,  quasi 
dicat  :  Figura  nobis,  et  exemplum  illa  sunt 
eorum,  quae  etiam  nobis  imminent,  si  exem¬ 
plo  eorum  similibus  peccatis  Deum  offenda¬ 
mus.  Quid,  quaeso,  ad  hoc  opus  est,  illum 
transitum  maris  rubri,  columnam  nubis,  et 
aquam  de  petra  etc.  dicere  sacramenta, 
cum  plane  sufficiat,  ut  illa  aliquo  modo 
praefigurarint  sacramenta  Baptismi,  et  Eu¬ 
charistiae?  Satis  nihilominus  sibi  constat 
«  Consequentia  in  argumento  Apostoli  »  : 
nempe,  si  Judaeis  non  profuere  typi  nostro¬ 
rum  sacramentorum  sine  fide,  et  obedientia, 
nec  nobis  proderunt  sacramenta,  ex  se  in 
debita  dispositis  efficacia,  nisi  «  spreta  im¬ 
pietate,  et  saecularibus  desideriis,  sobrie, 
pie,  et  juste  vivamus  in  hoc  saeculo.  Est  igi¬ 
tur  Apostoli  argumentatio  a  minori  ad  ma¬ 


jus.  Si  enim  Judaei  puniti  sunt,  quod  ingrati 
spreverint  figuras  nostrorum  sacramento¬ 
rum  :  quanto  justius  Christiani  punientur,  si 
contemnant  ipsa  sacramenta? 

Bellarm.  2.  :  Manna,  et  aquam  de  petra 
scaturientem  vocat  Apostolus  cibum,  et  po¬ 
tum  spiritualem,  non  propter  effectum,  sed 
propter  causam,  et  significationem ;  Utrum¬ 
que  enim  miraculose  producebatur  opera 
Angelorum,  unde  Psalm.  lxxvii.  Panis  An¬ 
gelorum  dicitur,  non  quod  illo  vescerentur, 
sed  quod  eum  fecerint.  Nec  ait  Apostolus, 
illos  bibisse  spiritualem  petram,  id  est, 
Christum,  sed  aquam  ex  petra  spirituali,  id 
est,  Christo,  tamquam  ex  causa  efficiente 
profluentem.  Amesius  reponit  :  «  Aqua  illa 
ex  spirituali  petra  profluens  fuit  etiam  suo 
modo  spiritualis,  et  ideo  bibere  de  aqua  spi¬ 
rituali,  et  de  petra  spirituali,  sunt  unum  et 
idem  ».  Verum  cur  non  indicavit  «  suum  il- 
,  lum  modum  spiritualem  »?  quia  nempe  fi- 
ctitius  est.  Unde  enim  ostenderet  hic  a  insti¬ 
tutionem  caeremoniae  sacrae  adjunctam  ha¬ 
bentis  promissionem  etc.  »  ?  Sane  nullum 
vestigium  exstat  extra  imaginationem  Cal- 
vinianam  alicujus  caeremoniae  sacrae  in  illo 
cibo,  et  potu. 

Bellarm.  3.  :  Scopus  Apostoli  non  est  o- 
stendere,  non  esse  nimium  confidendum  in 
sacramentis  :  sed  potius,  non  esse  abuten¬ 
dum  sacramentis.  Si  enim  prius  intendisset, 
accepisset  in  exemplum  vera  Judaeorum  sa¬ 
cramenta,  nempe  circumcisionem,  et  agnum 
Paschalem.  Amesius  :  «  Nimium  confidere 
in  sacramentis,  est  abuti  sacramentis  ».  Re¬ 
spondeo  :  Hic  valde  improprie  dicitur  abu¬ 
sus.  Hinc  etsi  in  definitione  virtutis  infusae 
SS.  August.  et  Thomas  recte  dicant  :  a  Qua 
nemo  male  utitur  »  ;  certum  tamen  est,  pos¬ 
se  quem  in  illa  confidere,  de  ea  gloriari  etc., 
hoc  autem  non  est  ea  proprie  abuti  tamquam 
medio,  et  instrumento,  sed  lamquam  obje¬ 
ctum  pravi  affectus  reddere. 

III.  —  Objicit  :  «  Paulus  Coloss.  n.  vers. 
41.  12.  Circumcisioni,  et  Baptismo  idem  tri¬ 
buit,  dum  eamdem  gratiam,  circumcisionis, 
et  Baptismi  nomine  designat  ».  Resp.  :  Neg. 
assump.  Nam  etsi  Apostolus  Baptismum 
vocet  circumcisionem,  eo  quod  haec  fuerit 
illius  figura  :  hinc  tamen  non  sequitur,  eum¬ 
dem  fuisse  effectum  utriusque.  Amesius  : 
«  Absque  ulla  ratione  hoc  negatur  » .  Sicut 
etiam  nemo  dubitavit  (saltem  extra  Luthera- 
nos,  et  Calvinistas  nonnullos),  agnum  Pa¬ 
schalem  fuisse  figuram  non  tantum  Christi 


I 


542 


VINDICIAE 


in  Cruce  affixi,  sed  etiam  Eucharistia? ;  ita 
et  circumcisionem  Baptismi.  Effectus  au¬ 
tem  Baptismi  est  prorsus  ab  effectu  circum¬ 
cisionis  diversus.  Ille  enim,  utpote  circum¬ 
cisio  spiritualis  exspoliat  a  toto  corpore  ob¬ 
noxio  peccatis,  et  reddit  hominem  vere  spi¬ 
ritualem;  circumcisio  autem  judaica  mini¬ 
me,  sed  particulam  tantum  circumcidebat. 
Sed  his  missis, 

§.  UNICO. 

Lustrantur  cavillationes  Gerliardinae. 

Gerhardus  th.  40.  et  41.  et  52.  53.  incipit 
a  sua  decantata  nsenia  :  «  Bellarminum 
agnoscere,  Bonaventuram,  Alan.,  Scot., 
Durand.,  Gabr.,  quoad  circumcisionem  Lu- 
theranse  suffragari  sententiae,  quod  nempe 
ex  opere  operato  contulerit  justitiam  ».  Sed 
1.  mirum  est,  si  hanc  Gerhardus  agnoscat 
sententiam,  cum  Lutherani  illam  justifica¬ 
tionem,  ex  opere  operato  communiter  in 
Scholaticis  potius  rideant.  2.  Etsi  Bellarm. 
aperte  diceret,  eos  idem  quod  Lutherani 
sentire  quoad  effectum  circumcisionis,  anne 
ideo  Bellarminus  est  testis  Lutheranse  xaxo- 
Soljias  ?  0  plus  quam  puerilem  insulsitatem  ! 
3.  Ipse  Gerhardus  mox  th.  seq.  refert  verba 
Bellarmini,  quibus  expresse  ostendit,  Scho¬ 
lasticos  illos  a  Gerhardo  valde  dissentire  ; 
more  tamen  suo  conatur  illum  ad  se  detor¬ 
quere. 

Th.  44.  Sic  arguit  :  «  Juxta  Bellarm.  pro¬ 
missio  terrena  circumcisioni  addita,  fuit  figu¬ 
ra  promissionis  spiritualis,  et  coelestis,  dan- 
dee  illis,  qui  non  carne,  sed  corde  circum¬ 
ciderentur  ;  idque  fideles  Yet.  Test.  intel¬ 
lexerunt  :  Ergo  circumcisio  fuit  ipsis  efficax 
medium  gratiee,  et  salutis  » .  Respond.  :  Yix 
hic  apparet  umbra  connexionis.  Quomodo 
enim  ex  figura  promissionis  spiritualis  in¬ 
fertur  infallibiliter  conjunctum  medium  ef¬ 
ficax  gratiae,  et  salutis?  Nempe  quidlibet 
ex  quolibet !  Quae  Bellarm.  de  promissioni¬ 
bus  terrenis  Yet.  Test.  circumcisioni,  et  sa¬ 
cramentis  reliquis  adjunctis  dixit,  verissima 
sunt,  et  frustra  a  Gerhardo  th.  46.  carpun¬ 
tur.  Plane  vero  falsum  est  :  «  Per  vetus  Te¬ 
stamentum  intelligi  pactum  illud  legale,  in 
quo  Deus  legem  observantibus  promisit  vi¬ 
tam  aeternam  w.  Sed  cur  nec  unicum  ex 
utroque  Testamento  locum  indicavit?  San¬ 
ctus  Augustinus  sexcentis  prope  locis  docet, 
Sanctos  omnes,  qui  ante  Christum  vixerant, 


non  nisi  quoad  sacramenta  ad  Yet.  Test.  per¬ 
tinuisse  :  nulloque  modo  fuisse  sub  lege,  sed 
absolute  ad  novum  Testamentum,  et  legem 
gratiae  pertinuisse. 

Th.  47.  et  48.  Gerhardus  ostendit  miran¬ 
dam  perversitatem.  Cum  enim  omne  Sacri¬ 
ficium  Novi  Testamenti  incruentum  plane 
explodat ;  sacrificia  tamen  cruenta  ita  ex¬ 
tollit  :  a  Qua  veritatis  specie  dici  potest, 
sacrificium  Vet.  Test.  plane  nihil  ad  remis¬ 
sionem  peccatorum,  et  justificationem  va¬ 
luisse  »  ?  Infert  vero  hoc  ex  Bellarmini  dicto 
lib.  ii.  cap.  14.  ubi  sic  habet :  «Nullae  caere¬ 
moniae  habuerunt  magis  expressam  pro¬ 
missionem  de  remissione  peccatorum,  quam 
sacrificia  ».  Sed  male  :  nam  mox  addit  Bel¬ 
larminus  :  «  Et  tamen  Apostolus  Hebr.  x. 
vers.  4.  disertis  verbis  dicit  »  :  Impossibile 
esse  ,  sacrificiis ,  et  ablutionibus  judaicis 
remitti  peccata.  Porro  haec  apparens  antilo- 
gia  facile  eliditur  ex  supra  dictis  de  circum¬ 
cisione  ex  Card.  Pallavicino.  Itaque  verissi¬ 
mum  est,  quod  ex  Bellarm.  repetit  tribus 
th.  seqq.  placuisse  sacrificia,  et  sacramenta 
ex  devotione,  et  obedientia  offerentium,  et 
suscipientium.  At  effectus  ex  opere  operato 
nullus,  sed  tantum  ex  opere  operantis 
hinc  habetur  :  adeoque  manet  illa  praeroga¬ 
tiva  solis  Nov.  Test.  sacramentis. 

Th.  54.  55.  56.  57.  conatur  primum  ar¬ 
gumentum  Bellarmini  eludere,  quod  tale 
est :  (Abraham  justificatus  est  in  praeputio  : 
Ergo  non  per  circumcisionem.)  Respondet 
Gerhardus  :  «  Juxta  Bellarminum  cap.  13. 
etiam  in  Nov.  Test.  per  fidem,  et  contri¬ 
tionem  veram  justificantur  adulti,  antequam 
reipsa  ad  sacramentum  accedant.  Si  quis 
tamen  hinc  inferret  sacramenta  Nov.  Test. 
non  justificare,  Bellarminus  id  non  conce¬ 
deret,  sed  responderet  :  ex  negatione  actus 
secundi  ad  negationem  actus  primi  non  va¬ 
lere  consequentiam.  Cur  ergo  ex  eo,  quod 
Abraham  ante  susceptam  circumcisionem 
fuit  justificatus,  evincere  conatur,  circumci¬ 
sionem  non  esse  datam  ut  justificaret  ». 
Respondeo  :  Bellarminus  validissime  convi¬ 
cit  intentum  ex  sententia  Lutheranorum, 
et  Calvinistarum  (quam  hic  argumentando 
ad  hominem,  supponit) ;  quod  nempe  nulla 
detur  justificatio  secunda,  sive  ex  opere 
operantis  (vel  merito  hominis  justificati), 
sive  ex  opere  operato  per  susceptioneifi 
sacramentorum .  Csetera  cum  Amesianis 
coincidunt. 


DE  EFFECTU  SACRAMENTORUM. 


543 


Ad  CAPUT  XIX. 

Asserit  Bellarminus  :  Character  est  signum 
spirituale  animse  impressum,  in  quibusdam 
sacramentis  :  non  relatio,  sed  qualitas  ab¬ 
soluta  :  tria  habens  officia  :  aptum  facere  ad 
cultum  divinum,  configurare  Christo ,  et  dis¬ 
tinguere  ab  aliis  :  in  sola  anima  inheerens  : 
indelebilis  :  per  tria  tantum  sacramenta, 
Baptismum,  Confirmationem,  et  Ordinem 
impressa.  Amesius  objicit  verba  Gabrielis, 
quibus  dubitat  :  An  Ecclesia  definierit  ?  Ait 
tamen  idem  Gabriel,  esse  prsesumptuosum, 
negare  characterem.  Durandus  non  dubitat, 
an,  sed  quid  sit  character  :  Scotus  solum 
dubitat  de  modo  probandi  characterem.  Cse- 
teri  omnes  non  solum  Ecclesise  auctoritate, 
sed  etiam  Scripturis,  et  Patribus  docent 
characterem  probari  posse. 

Amesius  hsec  octo  characteri  sacramen- 
tali  objicit.  Ait  1 .  :  «  Si  character  sit  sig¬ 
num,  spirituale,  tum  1.  non  est  sacramentale 
signum,  quod  debet  percipi  a  sensu,  ut  Bel- 
larm.  ipse  fatetur  ».  Respondeo  :  Non  est 
sacramentale,  significans  exterius,  et  efficiens 
gratiam,  concedo  ;  non  est  aliquod  signum 
internum,  consequens  ipsum  externum  sa¬ 
cramentale  signum,  sic  nego.  2.  «  Non  ho¬ 
minibus,  sed  Deo  debet  significare  ».  Re¬ 
spondeo  :  Et  Deo,  et  spiritibus,  ac  homini¬ 
bus  beatis  significat.  3.  «  Significare  etiam 
debet  aliquid  minus  visibile,  aut  notum,  quam 
est  res  spiritualis.  Hsec  autem  sunt  nimis 
absurda  » .  Respondeo  , :  Nihil  hic  absurdi 
significat  illa  tria,  quse  Bellarm.  supra  com¬ 
memoravit.  4.  «  Si  sit  signum  animse  im¬ 
pressum,  tum  vel  mediate  gratia,  vel  im¬ 
mediate.  Non  prius  ;  quia  multi  dicuntur 
characterem  habere,  qui  nullam  gratiam 
habent  :  neque  posterius  ;  quia  sacramenta 
(ex  sententia  Bellarmini)  gratiam  efficiunt 
immediate  ».  Respondeo  :  Utrumque  prae¬ 
stant  immediate,  posita  dispositione  requi¬ 
sita.  5.  «Si  sit  qualitas  absoluta,  tum  vel  est 
bona,  vel  mala,  vel  indifferens  ;  vel  generari 
debet,  vel  creari  per  sacramentum  :  Sed 
nihil  horum  consistere  potest  » .  Respond.  : 
Omnia  consistunt.  Est  qualitas  physice  bo¬ 
na,  moraliter  indifferens  :  educitur  de  po¬ 
tentia  obedientiali  animse.  6.  «  Officia  illa 
tria  sunt  effectus  gratise  :  Ergo  non  chara¬ 
cteris  ».  Respond.  :  Neg.  seq.  et  antecedens 
non  est  usquequaque  verum.  Gratia  sancti¬ 
ficans  non  distinguit  hominem  ab  Angelo  : 


aut  hominem  Novi  Testamenti  a  Patriar¬ 
chis  :  quod  facit  character.  7.  «Si  character 
sit  in  sola  anima,  tum  a  sacramento  externo 
vel  non  proprie  imprimitur,  vel  sine  conta¬ 
ctu  subjecti  cui  imprimitur  ».  Resp.  :  De 
hoc  simili,  proportionali  modo  loquendum 
est,  uti  supra  de  causalitate  sacramenti  re¬ 
spectu  gratise.  8.  «Si  sit  indelebilis,  tunc 
manet  in  illis,  qui  plene  recipiunt  characte¬ 
rem  bestise,  et  ipsis  etiam  damnatis  :  ac 
proinde  nec  aptum  facit  ad  cultum  divinum, 
neque  configurat  Christo  :  neque  distinguit 
ab  aliis  cum  ullo  fructu  :  quse  tamen  sunt 
officia  characteris  » .  Respondeo  :  Non  prae¬ 
stat  illa  officia  in  actu  secundo  semper,  et  in 
omnibus  subjectis,  ob  horum  indispositio- 
nem  ;  sed  ex  se  in  actu  primo  potest  ea  prse- 
stare.  Replicat  Amesius  :  «  Nulla  ratio  ve¬ 
risimilis  reddi  potest,  quare  gratia  a  septem 
sacramentis  efficeretur,  et  character  tantum 
a  tribus ;  praesertim  cum  sit  qualitas  absoluta 
et  nihil  absolutum  sit  proprium  trium  sacra¬ 
mentorum  ».  Resp.  :  Nec  opus  est  reddi 
rationem  eorum,  quae  ex  mero  Dei  arbitrio 
pendent.  Quamquam,  quod  tria  tantum  im¬ 
primant  characterem,  sufficientissime  colli¬ 
gitur  a  posteriori,  quod  sine  sacrilegio  rei¬ 
terari  non  possint.  Et  ratio  congruentiae  a 
Theologis  satis  idonea  redditur  ;  etsi  a  Cal- 
vinianis  cavillatoribus  facile  explodatur,  uti 
et  alia  fidei  Christianae  dogmata  suae  imagi¬ 
nationi  haud  placentia. 

Ad  CAPUT  XX. 

I.  —  Probatur  Catholica  veritas  ex  II 
Corinth.  i.  vers  21.  22.  Qui  unxit  nos  Deus,  et 
signavit  nos  etc.  Ephes.  i.  vers.  13.  In  quo 
et  credentes  signati  estis  Spiritu  promissionis 
sancto.  Ita  Graeci  et  Latini  de  signaculo  Ba¬ 
ptismi.  Ephes  .iv.  vers.  30.  Signati  estis  in 
diem  redemptionis,  scii,  per  Baptismum.  Ame-  . 
sius  adducta  interpretatione  diversa  Cajet., 
Carthus.,  Thomae,  ait  :  «  Solus  Bellarminus 
intelligit  characterem  a  gratia  diversum  ». 
Sed  quam  falsum  hoc  sit,  patet  ex  B.  Justi¬ 
niano  in  illa  Apostoli  dicta;  ubi  SS.  Basii., 
August.,  Hieronym.,  Chrysost.,  Theodor., 
refert. 

II.  —  Cauterium,  quod  circumcisio  relin¬ 
quebat  in  corpore,  si  quid  significabat,  certe 
significabat  characterem ,  quem  in  anima 
gerunt  Christiani ,  Amesius  :  «  Cauterium 
non  aptius  potest  significare ,  quam  con¬ 
scientiam  cauterizatam  eorum,  qui  Scriptu- 


544 


VINDICI,*] 


ras,  et  omnia  sacra  torquent  ad  sua  com¬ 
menta  confirmanda  ».  Resp.  :  Tale  quidem 
cauterium  ex  omni  enervatoris  disputatione 
antibellarminiana  perspicue  elucet.  Expo¬ 
sitio  hrec  Bellarmini,  non  praestat,  fateor, 
argumentum  convincens ;  sed  certe  valde 
probabilis  est,  ut  vel  ex  cavillatione  Ame- 
siana  patet. 

Ad  CAPUT  XXII. 

I.  —  Ex  ratione  eadem  veritas  probatur  : 
Sicut  Deus  per  interna  dona  facit  nos  sibi 
amicos,  et  filios  :  ita  cum  nos  deputat  ad 
sacramenta,  vel  danda,  vel  recipienda,  cre¬ 
dibile  est,  cum  hoc  non  facere  per  simpli¬ 
cem  extrinsecam  deputationem,  sed  per  cer¬ 
tarum  qualitatum  infusionem.  Frustra  Ame- 
sius  «  vult  id  preestari  per  charismata,  vel 
gratias  gratis  datas  ».  Unde  enim,  quaeso, 
hoc  potius,  quam  de  charactere  probatur. 

II.  —  Baptismus  ex  communi  sententia 
(exceptis  Anabaptistis)  aliquid  sacramentale 
confert,  licet  percipiatur  sine  fide  :  Ergo 
aliquem  effectum  sacramentalem  habet  prae¬ 
ter  gratiam.  Antec.  probatur  :  Quia  qui 
baptizatur  ab  infidelibus  manens  infidelis, 
vere  baptizatus  est,  si  servata  sint  omnia  re¬ 
quisita,  ut  neque  Lutherano-Calviniani  ne¬ 
gant  :  At  qui  sine  fide  absolvitur,  aut  com¬ 
municat,  non  absolvitur,  nec  recipit  aliquid 
in  anima  :  Ergo  manet  in  Baptismo  effectus 
aliquis  sacramen talis,  qui  non  est  gratia, 
nec  est  ipsa  actio  exterior.  Ergo  aliquid 
permanens  in  anima,  hoc  est,  character. 
Amesius  hic  nihil  regerit  preeter  frigidam 
antithesin. 

III.  —  Nulla  sufficiens  alia  ratio  dari  po¬ 
test,  cur  Baptismus  non  possit  repeti,  nisi 
character.  Amesius  :  «  Quidquid  sit,  charac¬ 
ter  in  absoluta  qualitate  positus,  non  potest 
inde  concludi.  De  propria  igitur  causa  non 
opus  est  cum  Bellarmino  litigare.  »  Respon¬ 
deo  :  Invictum  manet  argumentum  Bellar¬ 
mini  :  si  et  nulla  alia  ratio  solida  assignari 
potest,  (ut  evincit  contra  Calvini,  et  Kem- 
nitii  octo  rationes,  et  tacite  agnoscit  Ame¬ 
sius)  et  heec  ex  charactere  petita  vera  est ; 
nempe,  quia  ideo  queedam  sacramenta  non 
possunt  repeti,  quia  semel  data,  semper  ma¬ 
nent  in  suo  effectu ,  alia  possunt  repeti,  quia 
eorum  effectus  (gratia)  potest  amitti.  Et  li¬ 
cet  gratia  aliquando  non  amittatur  de  facto, 
tamen  potest  augeri  :  ideoque  sacramentum 
po  test  iterari,  ut  gratia  augeatur.  Amesius 


videtur  herbam  porrigere,  et  effugium  tan¬ 
tum  quaesiisse  ex  eo,  quod  a  Scoto,  Du¬ 
rando  etc.  character  dicatur  esse,  non  qua¬ 
litas  absoluta,  sed  relatio.  At  hoc  nihil  ad 
dogma  fidei.  Fateatur  cum  S.  Augustino 
Epistol.  23.  40.  50.  tract.  5.  in  I.  Epist. 
S.  Joan.:«  Nos  oves  Christi  esse,  qui  charac¬ 
terem  dominicum  in  sacramento  acceptum 
portamus,  etiamsi  charitatem  non  habea¬ 
mus  etc.  Et  finita  est  haec  controversia. 

Gerhardus  hic  more  suo  ineptit,  dissen¬ 
siones  Scholasticorum  de  charactere  ver¬ 
bose  insectando  a  th.  67.  usque  ad  79.  Dein¬ 
ceps. carpit  probationes  characteris  et  Scri¬ 
pturis,  quod  a  plerisque  Patribus  alia  de  re 
accipiantur.  Ad  punctum  ipsum  controver¬ 
siae  ouoe  ypu  affert;  adeoque  vel  apparens 
testimonium  Bellarmini  pro  Lutheranismo 
(quod  tamen  ex  instituto  sibi  demonstran¬ 
dum  sumpserat)  etiam  hic  deficit. 

Ad  CAPUT  XXIII. 

De  numero  sacramentorum  Amesius  ex 
Lutherano-Calvinistici  senatusconsulto  in¬ 
quit  :  «  Nos  duo  tantum  sacramenta  Nov. 
Test.  agnoscimus  » .  Contra  Bellarminus  ait : 
Ostendemus  definitionem  sacramenti  conve¬ 
nire  ritibus  non  paucioribus,  nec  pluribus, 
quam  septem;  quod  scilicet  tot  sint  signa  ex¬ 
terna,  et  sensibilia,  quee  ex  divina  institu¬ 
tione  annexam  habeant  promissionem  gra- 
tiee  justificantis.  Amesius  reponit  :  «  Re¬ 
quiri  insuper  (ex  Bellarm.  sententia)  ut 
certam  habeat  formulam  verbi  consecrantis; 
et  ut  physica  efficientia  ex  opere  operato, 
sit  causa  gratise  ».  Respondeo  :  Non  ait  hoc 
Bellarminus  tamquam  dogma  fidei,  sed  ut 
opinionem  probabilem.  Nec  de  certa,  et  so- 
lemni  formula  verbi  consecrantis  quidquam 
pronunciavit  generaliter ;  sed  tantum  esse 
aliquid  determinatum ;  ut  in  matrimonio 
possunt  esse  nutus,  et  queelibet  signa  con¬ 
sensus.  Negat  deinde  Amesius  :  «  Probari 
unquam  posse,  hanc  ipsam  sacramenti  defi¬ 
nitionem,  aliis  sacramentis  ordinariis  con¬ 
venire,  quam  Baptismo,  et  Caenee  dominicee. 
Verum  hic  Puritanus  non  tantum  a  veritate, 
sed  etiam  a  Lutheranis  recedit  :  aut  potius  a 
Lutheranis  catechismis,  ritualibus,  et  apolo- 
gia  confessionis  Augustanee;  quod  minus 
mirum  est,  cum  hodie  id  ipsi  Lutherani  vi¬ 
deantur  quoque  facere,  quantumvis  jurent 
in  verba  confessionis  Augustanee,  ejusque 
apologiee ;  ubi  apertissime  tamquam  «  verum 


DE  EFFECTU  SACRAMENTORUM. 


sacramentum  (hoc  est,  ritus,  qui  habet  Dei 
mandatum,  et  promissionem)  numeratur 
etiam  absolutio,  quae  est  sacramentum  Poe¬ 
nitentiae  ».  Omitto  reliqua,  quae  arguunt 
summam  Lutheranorum,  ac  Calvinistarum 
in  re  gravissima,  et  inconstantiam,  et  dis¬ 
sensionem.  Porro  non  videtur  operae  pre¬ 
tium,  hic  probare  quinque  sacramenta,  a 
Lutheranis,  et  Calvinistis  hodie  communiter 
rejici  solita;  cum  infra  in  singulis  seorsim  id 
praestandum  sit.  Nec  opus  in  hoc  opere 
compendiario  tricari  cum  Amesio  de  qua- 
tuor  rationibus  congruentiae  pro  eo  numero 
septenario  a  Bellarmino  allatis  ;  cum  ejus¬ 
modi  congruentiae  non  tam  probent,  quam 
declarent  dogmata  jam  ante  credita  :  Nihil 
facilius,  quam  in  ejusmodi  rationibus  con¬ 
gruentiae  exagitandis  cavillari,  et  nugari. 

Gerhardus  th.  91.  ait  :  «  Bellarminum 
quodammodo  Lutheranam  confirmare  sen¬ 
tentiam,  eo  quod  dixerit»:  Duo  illa,  Baptis¬ 
mum,  et  Eucharistiam  esse  magis  commu¬ 
nia,  et  magis  principalia.  Nos  Catholici  om¬ 
nes  idem  dicimus.  Quomodo  autem,  quaeso, 
per  hoc  confirmamus  Lutheranam  (quam 
vel  hac  de  causa  haereticam  pronuntiamus) 
opinionem?  Numquid  puerile  satis  et  hoc 
est,  Titi? 

Th.  penult.  sic  arguit  Gerhardus  :  «  Illa 
sunt  vera ,  et  proprie  dicta  sacramenta , 
quorum  materia  ex  latere  Christi  in  Cruce 
pendentis  profluxit  :  At  hinc  fluxere  tantum 
sanguis,  et  aqua,  geminorum  sacramento¬ 
rum  Baptismi,  et  Goenae  materia.  Ergo  duo 
tantum  sunt  vere  et  proprie  dicta  Nov.  Test. 
sacramenta,  scilicet  Baptismus,  et  Coena. 
Hoc  argumentum  ait  Gerhardus  «  inconcus¬ 
sum  ».  At  ego  virile  dicere  non  ausim  ;  cum 
utraque  praemissa  laboret  perspicua  falsitate. 
Cui  enim,  nisi  rudi  puero  persuadeatur, 
materiam  sacramentorum  fluxisse-  e  latere 
Christi  ?  nec  ullam  aliam  esse  materiam  ? 
sanguinem  esse  materiam  Ccenae  dominicae? 
Corpus  (cum  non  fluxerit  ex  latere)  non  esse 
perinde  materiam ;  ac  multo  minus  ipsum 
panem,  quem  Impanatores  simul  cum  cor¬ 
pore  volunt  sumi  ?  Apage  pueriles  ineptias  ! 

Concludit  denique  disputationem  17.  Ger¬ 
hardus,  sicque  argutatur  :  «  Concedit  Bel- 
larminus,  non  male  ex  Baptismi,  et  Eucha¬ 
ristiae,  quae  omnium  consensu  vera  sacra¬ 
menta  sunt,  naturam,  ac  proprietatem  sacra¬ 
mentorum  in  genere  investigari.  At  si 
essentiales  sacramenti  proprietates  ex  Ba¬ 
ptismo,  et  Eucharistia  colligimus,  apparebit, 
Tom.  VII. 


eas  non  competere  sacramentis  quinque  su¬ 
peradditis».  Respondeo:  IIoc  falsum  esse 
patebit,  cum  in  singulis  sacramentis  infra 
ostenderimus,  reperiri  geneticam,  et  essen¬ 
tialem  rationem  sacramenti,  supra  in  defini¬ 
tione  sacramenti  expositam. 

Ad  CAPUT  XXIX. 

Bellarminus  asserit  :  Caeremonia  proprie 
dicta  est  externa  actio,  quae  non  aliunde 
est  bona,  et  laudabilis,  nisi  quia  fit  ad  Deum 
colendum.  Amesius  :  «  Si  hic  actio  sic  acci¬ 
piatur  ,  ut  complectatur  etiam  rem  illam, 
circa  quam  actio  proxime  occupatur,  admit¬ 
timus  istam  descriptionem,  et  inde  conclu¬ 
dimus,  absurde  confundi  a  Bcllarm.  ct  aliis, 
ordinem,  ornatum,  et  similia,  quae  usum,  ct 
laudem  eamdem  habent  in  rebus  civilibus, 
quam  in  cultu  habent  cum  caeremoniis  reli¬ 
giosis  ».  llesp.  :  Nihil  hic  absurdi,  nisi  ca¬ 
villatio  Amesiana,  qua  contendit,  voculam 
caeremoniae,  etiam  ad  ritus,  gestus,  moresque 
exteriores  civiles  detorquere.  Indubie  pos¬ 
set,  si  ita  libuisset,  etiam  illis  ea  denomina¬ 
tio  imponi,  et  caeremoniae,  seu  'ritus  urbani, 
et  civiles  (quas  Galli  complimenta  nuncu¬ 
pant)  dici  actiones  illae  omnes  externae,  quae 
non  aliunde  sint  bonae,  nisi  ad  colendos  ho¬ 
mines  excellentes.  Nodum  ergo  in  scirpo 
quaerit  hic  Amesius,  et  suum  magistrum 
Calvinum  jnterim  relinquit  indefensum  ab 
accusatione  impudentissimorum  mendacio¬ 
rum.  Numquid  hoc  suo  silentio  agnoscit 
reum  ? 

Ad  CAPUT  XXXI. 

Catholicam  veritatem  Bellarminus  sequen¬ 
tibus  assertionibus  roborat. 

I.  —  Caeremonias  aliquas  Christus,  vel 
Apostoli  instituerunt,  quaxs  ex  nulla  scri¬ 
ptura,  sed  ex  sola  traditione  habemus.  Tales 
sunt,  Chrismatis  sacramentum,  communio 
Eucharistiae  a  jejuniis  facienda  :  item  aquae 
inistio  cum  vino  in  calice,  signum  Crucis  etc. 
Amesius  1.  recitat  verba  Medinae,  quae  pror¬ 
sus  nihil  ad  rem,  aut  contra  nos  sunt.  2.  Oc¬ 
cinit  rancidam  naeniam  toties  excussam  : 
«  Nulla  traditio  praeter  Scripturam  ».  3.  Ad 
SS.  Patrum  dicta,  quibus  affirmant,  caere¬ 
monias  illas  esse  apostolicas ,  et  saero- 
sancias,  respondet  Amesius  :  «  Affirmant 
hoc  de  variis  caeremoniis,  quas  ipsi  Pontificii 
jam  non  habent.  Vel  igitur  falso  hoc  affir- 


546 


VINDICI/E 


marunt,  vel  Pontificii  abrogarunt  Apostolica 
instituta  » .  Respond.  :  Cur  Amesius  nullas 
antiquatas  designavit?  Dubium  porro  non 
est,  aliqua  decreta  Apostolica  de  caeremo- 
niis  posse  abrogari,  ut  illud  de  sanguine,  et 
suffocato. 

II.  —  Aliquae  caeremoniae  vim  habent  spi¬ 
ritualem,  ut  de  signo  Crucis  SS.  Patres  pas- 
sim  affirmant.  Rogat  Amesius  :  «  Quare 
aliquae,  et  non  omnes,  si  ab  eodem  Spiritu 
sunt  profectae  ?  »  Resp.  :  Quia  Deo,  et  Ec¬ 
clesiae  sic  visum.  Pergit  idem  :  «  Si  vim 
istam  spiritualem  habeant  illis  aliquae  caere¬ 
moniae,  inhaerentem,  vel  assistentem,  majo¬ 
ris  efficaciae,  et  dignitatis  sunt,  quam  sacra¬ 
menta  Yet.  Test.  vel  ipse  Baptismus  Joannis 
ex  Bellarmini  doctrina  antea  notata  :  sunt 
partes  Testamenti  Novi,  quod  solum  est 
ministerium  Spiritus;  et  proinde  Novum 
Testamentum  (ex  Bellarmini  sententia)  in 
Scripturis  non  continetur;  quod  est  nimis 
absurdum».  Respond.  :  Nihil  hic  absurdi 
praeter  impiam  audaciam  Novatorum,  qua 
damnant  universam  priscam  Ecclesiam  su¬ 
perstitionis  absurdae,  quod  signo  Crucis  vim 
spiritualem  tribuat  cum  Tertull.,  Orig., 
SS.  Cyprian.,  Nazianz.,  Athanas.,  etc.  Pu¬ 
tida  logomachia  est  de  Nov.  Testam,  ejusque 
partibus,  in  tom.  I.  satis  excussa. 

III.  —  Potest  Ecclesia  instituere  novas 
caeremonias,  non  quidem  ad  justificandum 
impium,  sed  ad  alios  effectus  spirituales. 
Nota.  Amesius  hic  nequiter  in  compendium 
redegit  dicta  Bellarmini,  ac  plane  pervertit, 
ut  haberet  materiam  cavillandi,  et  calum¬ 
niandi.  Subdole  omisit  illam  praecipuam 
particulam  (non  quidem  ad  justificandum). 
Deinde,  ea  quae  Bellarm.  adnotavit  ut  pro¬ 
babilia,  Ct  incerta,  inseruit  Amesius  tam¬ 
quam  assertionem  Catholicam,  quantumvis 
conceptis  verbis  Bell,  mox  protestatus  sit 
dicens  :  «  Sed  quidquid  de  hoc  sit,  nostra 
propositio  solum  asserit  contra  haereticos, 
licere  Ecclesiae  instituere  novas  caeremonias, 
non  ad  justificandum  a  peccaitis  mortalibus, 
sed  ad  alios  fines  ».  Est  itaque  hoc  illustre 
specimen  enervationis  Puritanicae.  Porro  quae 
hic  verbose  declamat,  nil  sunt  nisi  lucta  cum 
larvis,  quas  sibi  Amesius  finxit  hostes. 

IV.  —  Caeremoniae  ab  Ecclesia  institutae 
non  possunt  omitti  sine  peccato,  etiam  citra 
scandalum,  ut  probatum  est  tom.  1.  agendo 
de  Summo  Pontifice,  quo  nos  etiam  remittit 
Amesius. 

Y.  —  Caeremoniae  non  sunt  res  indiffe¬ 


rentes,  sed  utiles,  ac  meritoriae,  et  pars  quae¬ 
dam  cultus  divini.  Utiles  esse  patet,  quia 
oriuntur  ex  interna  devotione  .'  etiam  intel- 
ligentiam  juvant,  ac  memoriam  ;  sunt  exer¬ 
citium  fidei;  conservant  religionem;  distin¬ 
guunt  Catholicos  ab  haereticis  (Puritanis  prae¬ 
cipue).  Meritoriae  sunt,  uti  omnes  virtutum 
actus,  si  fiant,  ut  oportet,  cum  fide,  et  cha- 
ritate.  Praeterea  professio  fidei  exterior  pla¬ 
cet  Deo,  et  meritoria  est  :  Ergo  et  hae  caere¬ 
moniae.  Item,  Deo  placent  fides,  spes,  cha- 
ritas  :  Ergo  etiam  actus  exteriores,  qui 
partim  sunt  effectus  interiorum,  partim  il¬ 
los  ipsos  augent,  et  conservant.  Esse  denique 
caeremoniam  partem  cultus  divini,  constat ; 
tum,  quia  naturalis  ratio  docet,  hominem, 
qui  constat  animo,  et  corpore,  debere  animo 
per  internos,  corpore  per  exteriores  actus 
Deum  colere  ;  tum  quia  pleraeque  virtutes, 
etsi  in  animo  consistant,  consummantur  ta¬ 
men  per  actus  exteriores.  Tum,  quia  natura 
docet,  Deum  summe  colendum  :  At  hoc  po¬ 
tius  facit  qui  animo  simul  et  corpore,  quam 
qui  animo  solum  colit.  Tum  denique,  quia 
Deus  offenditur,  et  ignominia  afficitur  non 
solum  actibus  internis,  sed  etiam  externis  : 
Ergo  et  utrisque  honorandus  est.  Nec  vim 
horum  argumentorum  eludit  turba  Purita- 
nica  (jurati  hostes  omnium  caeremoniarum 
Ecclesiasticarum)  cum  ait,  sufficere  a  Deo 
institutas.  At  certe  omnes  caeremoniae  Ca¬ 
tholicorum  indicantur  a  Deo  in  genere.  1.  In 
testimonio  Pauli  I  Corinth.  xiv.  vers.  40. 
Omnia  honeste ,  et  ordinate  fiant.  2.  Cum  ju¬ 
bemur  praepositis  obedire.  3.  Ubi  Religio,  et 
partes  ejus  commendantur.  Amesius  inane 
effugium  sibi  parat  per  distinctiunculam  in¬ 
ter  institutionem,  et  ordinationem  (quam 
nescio  an  ipse  intellexerit  quid  sibi  velit) ; 
priorem  ait  soli  Deo,  hanc  Ecclesiae  conve¬ 
nire.  Omitto  caeteras  cavillationes  Puritani- 
casjam  saepe  protritas. 

Ad  CAPUT  XXXII. 

I. — Objiciunt  Calvinistae  :  «  I  Corinth.  vn. 
vers.  35.  Laqueus  non  est  injiciendus  con¬ 
scientiis  Christianorum,  id  est,  eorum  neces¬ 
sitas  non  est  illis  imponenda,  quorum  relicta 
est  a  Domino  libertas  ».  Respond.  :  iEquum 
fuit,  ut  Apostolos  non  faceret  praeceptum  de 
virginitate ,  quod  Dominus  consilium  esse 
voluit.  At  non  eadem  est  ratio  aliarum  re¬ 
rum  de  quibus  Dominus  nihil  in  particulari 
praescripsit.  Certe  Apostoli  imposuerunt  gen- 


DE  EFFECTU  SACRAMENTORUM. 


547 


tibus  conversis  legem  de  abstinentia  a  san¬ 
guine  etc.  Amesius  :  «  Argumentum  est  vali¬ 
dissimum  a  minore  ad  majus.  Si  ne  illa  qui¬ 
dem  debent  praecipi,  quae  Deus  minus  con¬ 
suluit,  et  laudavit,  tum  certe  illa  non  sunt 
praecipienda  in  religione,  quae  Dominus  nulla 
ratione  approbavit » .  Respondeo  :  Nec  hilum 
valet  hoc  argumentum  :  Actus  heroici  non 
debent  communitati  ( in  qua  maxima  pars 
est  valde  debilis,  et  imperfecta)  praecipi. 
Ergo  nec  actus  facillimi.  Sic  tollitur  omne 
imperium  non  tantum  ecclesiasticum,  sed  et 
civile  ;  de  qua  absurditate  satis  dixi  agendo 
de  Summo  Pontifice. 

II.  —  Objic.:  «  Christus  ad  plenam  nos  in¬ 
struxit  de  vero  Dei  cultu  ».  Respondeo  :  De 
generali  verum  est ,  de  particulari  falsum, 
ut  ipse  Calvinus  fatetur  lib.  iv.  cap.  10.  §. 
30.  ubi  probat,  geniculationem  esse  bonam, 
immo  divinam,  adfertque  illud  testimonium. 

I  Corinth.  xiv.  vers.  40.  Omnia  honeste ,  et 
secundum  ordinem  fiant  in  vobis  :  quod  sicut 
de  geniculatione,  ita  de  omnibus  nostris  cae¬ 
remoniis  vere  dici  potest,  eas  esse  bonas,  et 
divinas.  Amesius  multa  hic  verba  opponit, 
rei  nihil.  Qualis  enim  ille  hic  est  aries  :  «  Si 
particularis  institutio  alicujus  cultus  homi¬ 
nibus  relinquatur ,  tum  dimidiatum  cum 
Christo  regnum  habent,  et  potestatem  ». 
Rident  nobiscum  plerique  etiam  Lutherani 
Germani,  et  Protestantes  Angli  Puritanicam 
hanc  insulsitatem. 

III.  —  Objic.  «  Apostolus  docet,  non  esse 
petendam  ab  hominibus  doctrinam  de  vero 
cultu  ».  Resp.  :  Non  ab  hominibus,  qui  con¬ 
traria  Christo  docent  :  sed  bene  ab  iis,  qui 
super  Christum  aedificant,  et  secundum  ejus 
regulam  docent  in  particulari,  quod  ille  so¬ 
lum  in  genere  indicavit  Luc.  i.  vers.  16. 
Qui  vos  audit ,  me  audit.  Amesius  :  «  Hac 
ratione  novum  Evangelium  particulare  ab 
hominibus  posset  doceri :  quia  Christus  tan¬ 
tum  generaliter  Evangelium  indicavit ,  et 
reliquit  hominibus  Evangelia  particularia 
docenda  ».  Resp.  :  Sicut  ille  novum,  et  par¬ 
ticulare  Evangelium  non  censetur  docere, 
qui  genuinum  sensum  Evangelii  exponit,  et 
ad  particularia  applicat ;  ita  nec  prsesul,  qui 
caeremonias  novas  praescribit,  quibus  hic  et 
nunc  honeste  et  ordinate  ad  Dei  honorem 
omnia  gerantur.  Novum  Evangelium  non 
est,  quod  per  legitimam  consequentiam  ex 
genuino  textu,  et  sensu  infertur. 

IY.  —  Objic. :«  Apostolus  damnat  omnem 
cultum  humanum,  et  voluntarium».  Res¬ 


pondeo  :  Non  conformem  fidei,  et  principii 
doctrinae  Christi.  Talia  autem  non  sunt,  quae 
docentur,  et  praescribuntur  ab  Ecclesia,  non 
a  privato  quocumque.  Et  sic  non  aperitur 
ostium  Libertinis,  aut  aliis  fanaticis,  ut  ca¬ 
villatur  Amesius. 

V. —  Objic. :«  Apostolus,  Galat.  v.  vers.  1, 
non  patitur  ullo  modo,  ut  conscientiae  fide¬ 
lium  in  servitutem  redigantur  ».  Respon¬ 
deo  :  Apostolus  loquitur  de  servitute  judaica; 
alioqui  male  idem  Apostolus  Roman.  xm. 
vers.  5.  docuisset  obediendum  sublimioribus 
potestatibus,  non  tantum  propter  iram,  sed 
etiam  propter  conscientiam.  Amesius  non 
invento  hic  commodo  effugio,  ad  calumniam 
versus  ait :  «  Annon  eadem  est  ratio  servi¬ 
tutis  Romanae,  et  Antichristianse  ?  »  Resp.  : 
Rectius  ita  interrogatur  de  servitute  Neo- 
Evangelica ,  juxta  ea  quae  alibi  retuli  ex 
epist.  Erasmi  ad  Vulturium. 

YI.  —  Objic. :« Matth.  xv.  vers.  3.  et  Isai. 
xxix.  vers.  13.  Cultus  rejicitur,  qui  oritur 
ex  hominum  traditione».  Respondeo  :  Sic 
est,  1.  Si  mandata  hominum  pugnent  cum 
divinis.  2.  Si  cultus  sit  inutilis  et  inanis.3.  Si 
pluris  fiat  quam  divina  mandata.  Amesius 
his  non  habuit  quod  oggereret,  nisi  impu- 
dentissimis  Calvini  mendaciis  (hic  a  Bellar- 
mino  perstrictis,  et  indefensis  ab  Amesio  re¬ 
lictis)  addendo  insulsas  antitheses. 

VII.  —  Objic. :«  Romanenses  in  suis  caere¬ 
moniis  partim  imitati  sunt  Gentes,  partim 
Judaeos  ».  Resp.  :  Hoc  ipsum  objiciebant 
olim  Catholicis  Manichaei  impiissimi,  quibus 
respondit  S.  Augustinus  lib.  xx.  contra  Faust. 
cap.  4.  et  Vigilantius  haeresiarcha  repulsus 
a  S.  Hieronymo.  Hoc  cuivis  pio  sufficit. 
Amesius  ad  hoc  obmutuit.  Sane  Judaei  ha¬ 
buere  etiam  caeremonias  similes  Baptismo, 
et  Eucharistiae  :  et  Judaeos  aemulati  sunt  in 
hoc,  et  in  aliis  pluribus  Gentiles  aliqui  dae¬ 
monis  instinctu  ;  anne  ideo  pravae  sunt  cae¬ 
remoniae  nostrae?  Nec  refert,  quod  nos  a 
Christo  acceperimus  ea  sacramenta  :  saltem 
evincitur,  similitudinem  illam  nihil  obesse. 
In  intentione,  et  fine  satis  est,  quod  ritus,  et 
caeremoniae  externae  differant ;  ut  recte  olim 
contra  Manichaeos,  et  Vigilantium  docuere 
S.  Augustinus,  et  Hieronymus  :  quos  mavult 
Amesius  impugnare,  quam  nobiscum  appro¬ 
bare,  et  tueri  contra  Manichaeos. 

VIII.  —  Objic.  :  «  Augustinus  epist.  119. 
conqueritur,  quod  multitudine  caeremonia¬ 
rum  ita  aliqui  Ecclesiam  (etiam  suo  tem¬ 
pore)  oneraverint,  ut  tolerabilior  sit  conditio 


5-48 


VIND1C1/E 


Judaeorum».  Respondeo:  Loquitur  aperte 
de  iis  privatis  caeremoniis,  «  quae  neque  SS. 
Scripturarum  auctoritatibus  continentur, 
neque  in  conciliis  Episcoporum  statut;c  in¬ 
veniuntur  :  nec  consuetudine  Ecclesiae  uni¬ 
versae  roboratae  sunt,  sed  diversorum  loco¬ 
rum  diversis  moribus  innumerabiliter  vari¬ 
antur.  Talia  et  nos  cum  sancto  Augustino 
resecanda  existimamus. 

IX.  —  Objic.  :  «  Caeremoniae  illae  tollunt 
discrimen  illud,  quod  Deus  voluit  esse  inter 
Judaeos,  et  Christianos,  quia  pedagogiam 
Judaicae  similem  habent.  »  Resp.  :  Discri¬ 
men  in  eo  versatur,  quod  cultus  judaicus 
quatenus  judaicus,  id  est,  Vet.  Test.  erat 
principaliter  externus,  et  corporalis  :  Chri¬ 
stianus  autem  cultus  est  principaliter  inter¬ 
nus,  et  spiritualis,  a  spiritu  fidei,  et  charita- 
tis  procedens,  qui  est  ipsa  gratia  Nov.  Test. 
et  ex  Vet.  Test.  nullatenus  haberi  potest. 
Amesius  l.:<:  Ut  cultus  aliquis  sit  principa¬ 
liter  corporalis,  et  minus  principaliter  spiri¬ 
tualis,  hoc  est  plane  impossibile  :  spirituale 
enim  principatum  semper  obtinet,  ubi  con¬ 
jungitur  cum  corporali  ».  Resp.  :  Id  quod  a 
maxima  parte  populi  judaici  factum  est,  non 
est  impossibile.  Nam  triplicis  generis  homi¬ 
nes  erant  in  ea  gerite.  1.  Quidam  valde  per¬ 
fecti,  et  sancti,  ut  Patriarchae,  et  Prophetae, 
qui  pollentes  spiritu  fidei,  et  charitatis  Nov. 
Test.  perfecte  nihilhominus  servabant  om¬ 
nes  leges  Mosaicas.  2.  Alii  erant  improbi,  et 
transgressores  aperti  legum  Mosaicarum:  et 
tales  fuisse  videntur  rariores.  3.  Plurimi  e 
populo  servabant  leges  illas  de  rebus,  et  cae- 
remoniis  externis  praecipientes,  ut  promissio¬ 
nibus  terrenis  fruerentur.  Hinc  post  captivi¬ 
tatem  Babylonicam,  idololatriam  valde  hor¬ 
rebant,  cum  experimento  didicissent,  quam 
eorum  majores  ob  illam  acerbe  fuerint  mul- 
ctati.  Horum  itaque  cultus  sine  dubio  prin¬ 
cipaliter  erat  externus,  et  corporalis,  minus 
principaliter  spiritualis,  et  internus  :uti  et  ad¬ 
huc  hodieque  major  parshominum  carnalium 


sunt  inter  Christianos,  qui  non  student  pro¬ 
ficere  in  spiritu,  et  charitate.  Quod  2.  Ame¬ 
sius  infert :  «  Hac  ratione  putuisse  omnes 
veteres  caeremonias  continuari  hac  lego,  ut 
subjicerentur  cultui  spirituali  »  ;  absolute 
potuisset  ita  statui  a  Deo  :  at  non  erat  ulla¬ 
tenus  conveniens,  posito  semel,  quod  lex 
vetus  deberet  esse  servorum,  typus  et  umbra 
novae  legis  filiorum. 

X. — Objic. : «  Lex  illa  semel  Ecclesiae  dicta, 
aeterna  manet.  Quod  praecipio  tibi, hoc  facies, 
hoc  observabis  ut  facias;  non  addes  quid¬ 
quam,  nec  detrahes.  »  Resp.  :  His  non  pro¬ 
hiberi  quamlibet  additionem,  patet,  quia  sive 
per  «  verbum  »  intelligantur  libri  sacri;  sive 
praecepta  moralia,  aut  judicialia,  vel  caere- 
monialia,  semper  inveniemus  factam  fuisse 
additionem.  Post  Deuteronomium  additi  sunt 
tot  alii  libri  sacri ,  historici ,  prophetales , 
sapientales,  Evangelia,  etc.  Et  in  istis  quot 
moralia  praecepta  ?  David  I  Reg.  xxx.  vers. 
24.  addidit  legem  judicialem  :  caeremonia- 
lem  de  diebus  festis  Esth.  ix.  v.  28.  Judith. 
ult.  v.  31.  I  Machab.  iv.  v.  39.  Prohibetur 
ergo  additio  heterogenea,  et  corrumpens. 
Non  habuit  Amesius  quo  tam  solidam  re¬ 
sponsionem  elideret  (uti  nec,  unde  suum  pa¬ 
triarcham  Calvinum  a  mala  fide,  et  apertis 
pseudologiis  in  argumento  8.  et  10.  admissis 
tueretur  adversus  Bellarminum)  ;  ideoque 
more  suo,  ad  cavillos  vertitur.  «  Addidisse, 
inquit,  juvabit,  Pontificiorum  caeremonias  va¬ 
rias,  ex  confessione  gravissimorum  virorum 
esse  additiones  corrumpentes  ;  idque  pro¬ 
bat  ex  Ludov.  Vive,  qui  refert  abusum  alic¬ 
ubi  inti’oductum,  ludum  scenicum  in  heb¬ 
domada  pcenosa  exhibendi  etc.  »  Quid  enim- 
vero  hoc  ad  caeremonias  sacras  totius  Eccle¬ 
siae  concensu  receptas,  et  probatas?  Quis 
sanae  fidei,  et  cerebri  e  Catholicis  tuetur 
abusus,  heteroclises,  et  anomalias,  quae  hinc 
inde  possunt  irrepere? 

Gerhardus  hic  silet,  reipsaque  ostendit, 
se  non  esse  Puritanum  Calvinistam. 


VINDICIAE 

PI10  LIBRO  PHIMO 

DE  SACRAMENTO  BAPTISMI 


Ad  CAPUT  IV. 

Quoad  necessitatem  Baptismi,  nulla  quae- 
stio  est,  inquit  Bellarminus,  quin  Baptismus 
sit  necessarius  ad  salutem  ex  divino  Christi 
mandato ;  id  enim  Calvinus  fatetur.  Sed  cou- 
troversia  est  :  An  sit  necessarius  ut  medium 
ad  salutem,  ita  ut  si  quis  non  baptizetur, 
pereat,  etiamsi  forte  ob  ignorantiam  excu¬ 
setur  a  prsevaricatione  praecepti.  Amesius  : 
«  Concedimus  nos,  Baptismi  sacramentum 
esse  necessarium,  non  tantum  ut  rem  prae¬ 
ceptam,  sed  etiam  ut  medium  salutis  ordi¬ 
narium;  ita  tamen  ut  negemus,  necessitatem 
illam  esse  tam  absolutam,  ut  in  omnibus  non 
baptizatis,  etiam  parvulis,  negatio  illa  Bap¬ 
tismi,  sit  certum  argumentum  perditionis  ». 
Contra  hoc  assertum  haereticorum  adstrui- 
tur  Catholica  veritas. 

I.— Yerbo  Dei  expresso  Joan.  m.  vers.  5. 
Nisi  quis  renatus  fuerit  ex  aqua  etc.  Quae  ver¬ 
ba  non  sonant  praeceptum,  sed  medium,  ut 
S.  August.  demonstrat,  lib.  i.  de  pecc.  ine¬ 
rit.  et  remiss.  cap.  30.  idemque  apertissime 
convincitur  ex  figura  aenei  serpentis,  quam 
ibidem  Dominus  ponit.  Itaque  aequivalet  il¬ 
lud  dictum  Christi  huic  :  Nisi  comedas,  non 
vives  ;  quod  sine  dubio  significat  necessita¬ 
tem  medii.  Calvinus,  Martyr,  Zuvinglius,  Wi- 
clef.  etc.,  miris  somniis  conantur  tam  aperta 
verba  detorquere  ad  suam  phantasiam.  Yix 
meliora  sunt,  quae  Amesius  regerit.  Sic  enim 
argutatur  1. :  «  Juxta  Bellar.  Baptismus  non 
fuit  absolute  necessarius  eo  tempore,  quo 
Christus  haec  verba  habuit  cum  Niccdemo, 
neque  ante  diem  Pentecostes.  Sed  Dominus 
loquitur  ibi  de  illa  necessitate,  quae  tum  tem¬ 
poris  debuerat  a  Nicodemo,  et  omnibus  Ma¬ 


gistris  Israelis  agnosci,  v.  10.  Ergo  non  lo¬ 
quitur  de  necessitate  Baptismi  externi.  » 
Resp.  :  Si  subsumptum  potuisset  probare, 
aliquid  coloris  haberet  hoc  paradoxum,  om¬ 
nibus  anterioribus,  non  dico  Patribus, etTheo- 
logis,  sed  etiam  Lutherano-Calvinistis  igno¬ 
tum.  Amesius  2. :  «  Bell,  etiam  cap.  6.  conce¬ 
dit  :  Baptismum  fluminis,  vel  aquae,  non  esse 
adeo  necessarium,  quin  possit  perBaptismum 
flaminis  aliquando  suppleri  :  quod  cum  de 
adultis  concedatur,  non  potest  de  parvulis 
negari,  nisi  admodum  inconsiderate,  et  ab¬ 
surde  ».  Resp.  :  Rectius  diceret :  Non  potest 
de  parvulis  hoc  affirmari  nisi  absurde,  et 
tantum  non  fatue,  ut  infra  contra  Luthera- 
nos  patebit.  Suppleri  sine  dubio  in  parvulis 
potest  Baptismus  fluminis  per  martyrium, 
seu  Baptismum  sanguinis  :  at  quomodo  Bap¬ 
tismus  flaminis  in  iis  locum  habere  potest, 
cum  careant  usu  rationis.  Amesius  3. : «Aqua} 
ibi  fit  mentio,  ut  medii  forsan  ordinarii,  sed 
non  ut  eamdem  cum  spiritu  necessitatem 
habentis  '>.  Resp.  :  Quod  ipse  trepide  affir¬ 
mat  per  suum  «  forsan  »  ;  nos  cum  universa 
Ecclesia  XV.  saeculorum  intrepide  negamus. 
Alexander  Alensis,  quem  in  patrocinium  ac- 
cersit,  ope  quodlibeticse  sic  explicatur. 

II. — Probatur  eadem  veritas  ex  traditione 
Ecclesiae,  et  Patrum.  Semper  enim  Ecclesia 
credidit,  infantes  perire,  si  absque  Baptismo 
decedant,  ut  constat  ex  conciliis  Garthag.  et 
Milevit.  apud  S  Aug.  epist.  90  et  92.  in  qui¬ 
bus  ex  professo  damnatur  oppositum.  Idem 
constat  ex  SS.  Sirie.,  Innoc.,  Leone  M. 
et  Patribus  fere  omnibus.  Sufficiat  nomine 
omnium  S.  Augustini  testimonium  solaribus 
radiis  scriptum  :  «  Noli  credere,  noli  dicere, 
noli  docere,  infantes,  antequam  baptizentur, 
morte  praeventos,  pervenire  posse  ad  indui- 


550 


VINDICIAS 


gentiam  peccatorum,  si  vis  esse  Catholicus  » . 
Quid  ad  lnec  noster  Puritanus?  Ait  1  :  «  Ec¬ 
clesiam  semper  hoc  credidisse,  non  potest 
probari.  Sic  est,  Calvinistis  nihil  probatur, 
etiam  ex  manifestis  Scripturae  verbis  (nedum 
ex  monumentis  SS.  Patrum),  quod  non  sit 
ad  eorum  palatum.  Ait  2.  :  «  Ecclesia  circa 
tempora  Augustini  credidit,  etiam  illos  in¬ 
fantes  perire,  qui  absque  Ccena  Dominica  de 
hac  vita  decedunt  ».  Sic  Maldon.  in  cap.  vi. 
Joan.  Resp.  :  Haec  cavillatio  jam  in  tom.  1. 
depulsa  est. 

III.  —  Probatur  ratione  ex  adversariorum 
fundamento  desumpta.  Ipsi  enim  aiunt :  Filios 
Christianorum  nasci  liberos  a  reatu  peccati 
originalis,  non  quidem,  quod  non  habeant 
peccatum ;  sed  quia  eis  non  imputatur,  cum 
sint  filii  Sanctorum.  Hoc  autem  fundamen¬ 
tum  facile  q  vertitur  :  tum,  quia  Rom.  ix. 
Jacob  et  Esau  optimi  Patriarchae  filii  erant, 
et  tamen  odio  Deus  habuit  Esau,  antequam 
quidquam  mali  egisset :  tum  quia  David, 
etsi  esset  filius  hominis  fidelis,  tamen  de  se 
dixit  Ps.  l.  In  peccatis  concepit  me  mater  mea. 
Et  Apostolus  Ephes.  n.  Eramus  et  nos  natura 
filii  irse.  Tum  quia  generaliter  de  peccato 
originali  dicitur  Rom.  v.  In  quo  omnes  pecca¬ 
verunt  Et  I  Corinth.  xv.  Christus  pro  omni¬ 
bus  mortuus  est :  Ergo  omnes  mortui  sunt. 
Quod  sine  dubio  non  de  vitio  naturae,  sed 
de  reatu  intelligitur,  alioqui  nemo  haberet 
reatum  :  tum  quia  id  pugnat  cum  axiomate 
omnium  Patrum,  imo  Christianorum  omni¬ 
um,  qui  cum  S.  Hieron.,  Tertull.,  etc.  di¬ 
cunt:  «Christianos  non  nasci,  sed  fieri». 
Amesius  1. :  «  Consequentia  illa  nulla  est. 
Ergo  non  possunt  fieri  salvi  nisi  per  Baptis¬ 
mum  externum  » .  Sed  revera  est  optima. 
Cum  enim  non  nascantur,  fieri  debent :  non 
per  actus  internos  spirituales,  quibus  ipsi 
carent,  ut  pecudes  :  Ergo  per  externum  ali¬ 
quid.  Nihil  vero  assignari  potest  praeter  Ba¬ 
ptismum  fluminis  ;  aut  certe  Martyrium.  Ame¬ 
sius  2.  :  «  Sensus  (Calvinianus)  illius  axi¬ 
omatis  est,  quod  non  corporalis,  sed  spiritu¬ 
alis  nativitatis  virtute  fiant  Christiani  veri, 
quae  etiam  secundum  dispensationem  con¬ 
suetae  gratiae  (ut  Alexander  Alensis  observat) 
sequi  videtur  nativitatem  corporalem:  quam¬ 
vis  non  desint,  qui  in  utero  sanctificentur  » . 
Resp.  :  Prior  pars  hujus  glossae  admitti  po¬ 
test,  posterior  autem,  textui,  et  sensui  au¬ 
ctorum  manifeste  repugnat.  Quis  enim  ante 
Novatores  istos  ita  somniavit?  Sed  videamus. 


§•  I. 

Argumenta  Calvinistarum. 

I.  — Objiciunt  ex  Gen.  xvn.  vers.  7.  «  Ero 
Deus  tuus,  et  seminis  tui.  Filii  eorum,  qui  par¬ 
ticipes  sunt  benedictionis  Abrahae,  sunt  filii 
Dei,  etiam  cum  primo  nascuntur.»  Resp. :  Jam 
ex  supra  dictis  constat :  promissionem  illam 
Genes,  xvn.  vers.  7.  non  fuisse  de  remissio¬ 
ne  peccatorum,  sed  peculiaris  protectionis, 
gubernationis,  et  terrenae  felicitatis;  In  sen¬ 
su  autem  mystico  fuit  illa  promissio  quoque 
spiritualis  de  remissione  peccatorum,  et  vi¬ 
ta  aeterna ;  sed  ad  nos  descendit,  non  per 
generationem  parentum,  sed  per  spiritualem 
regenerationem  Christi.  Tunc  ergo  incipi¬ 
mus  esse  filii  Abrahae,  cum  incipimus  esse 
fideles,  et  Christi  filii,  vel  fratres :  id  autem 
certum  est  non  fieri,  nisi  per  Baptismum. 
Amesius  post  iteratam  suam  thesin  ait  1. 
«  Filii  Christi  incipimus  esse  per  fidem  ante 
Baptismum  ».  Resp.  :  Vel  sermo  est  de  in¬ 
fantibus  :  et  hoc  aperte  falsum  est.  Vel  de 
adultis ;  et  tunc  falsum  est,  sufficere  fidem 
informem :  Fides  autem  formata  charitate, 
necessario  secum  trahit  susceptionem  Bapti¬ 
smi,  si  sit  possibilitas  illius  suscipiendi ;  sin 
minus,  suppletur  per  votum  Baptismi,  aut 
per  martyrium.  Amesius  2. :  Baptizantur 
proprie  homines,  quia  pro  filiis  Dei  habentur, 
non  ut  incipiant  esse  filii :  alioqui  ratio  nulla 
esset,  quare  filii  infidelium  non  seque  bapti¬ 
zarentur,  ac  filii  fidelium  ».  Resp.  :  Si  vera 
esset  hsec  nova  Calvinistica  impietas,  ad  quid 
opus  esset  Baptismo?  parvulis  non  dubito,  si 
effutiisset,  quis  hanc  olim  impietatem,  cum 
fervebat  bellum  contra  Pelagianos,  idem  re¬ 
spondisset  Amesio,  quod  Juliano  Pelagiano 
S.  Aug.  lib.  in.  contra  Julian.  cap.  5.  «  Hoc 
totum,  propterea  quia  timetis  dicere,  non  ba¬ 
ptizentur,  ne  non  solum  facies  vestrse  sputis 
oblinantur  virorum :  verum  etiam  capita  san¬ 
daliis  mulfercularum  comminuantur.  »  De 
filiis  infidelium  paulo  post  dicetur. 

II.  —  Objic. «  I  Corinth  vn.  vers.  14 .Liberi 
vestri  sancti  sunt.  »  Resp.  :  1.  Cum  S.  Augu¬ 
stino  lib.  m.  de  pecc.  merit.  et  remiss.  cap. 
12.  quidquid  significetur  per  hanc  filiorum 
sanctitatem,  non  posse  ullo  modo  intelligi, 
quod  adversarii  volunt,  scilicet  filios  fieri 
sanctos  sine  Baptismo.  Nam  ibidem  Paulus 
dicit:  sanctificari  conjugem  infidelem  per 
fidelem,  et  tamen  stultissimum  esset  credere, 


DE  SACRAMENTO  DAPTISMI, 


conjugem  infidelem,  sine  conversione  ad 
Deum,  et  Baptismo  Christi,  posse  pervenire 
ad  remissionem  peccatorum,  hoc  solo,  quod 
adhaeret  conjugi  fideli.  Conatur  Amesius 
hanc  solutionem,  plane  solidam,  et  sufficien¬ 
tem  eludere  :  «  Eo  quod  conjux  infidelis  non 
simpliciter,  sed  quoad  conjugii  usum  dicatur 
sanctificari :  liberi  autem  fidelium  simpliciter 
sancti  dicantur  » .  Sed  haec  glossa  voluntaria 
est,  et  falsum  assumit :  sine  ulla  enim  restri¬ 
ctione  vir  infidelis  dicitur  sanctificatus  per 
mulierem  fidelem ;  sicut  sine  restrictione  fi¬ 
lii  dicuntur  sancti.  Itaque  2.  verus  sensus 
Apostoli  juxta  S.  Aug.,  Ambr.,  Anselm., 
Tertull.,  Hieron.,  etc.  est  hic  :  Nunc  autem, 
continuato  conjugio,  sancti,  id  est,  mundi 
sunt  filii  vestri  (opponitur  enim  hic  sanctum 
immundo),  utpote  ex  legitimo  matrimonio 
nati ;  et  industria  parentis  fidelis  facile  pos¬ 
sunt  baptizari,  et  in  fide  instrui,  atque  ita 
vere  sanctificari.  Consentit  glossa  Jenensis 
Lutherana  vernacula,  quae  sic  habet  in  lati- 
num  versa :  Jam  vero  sancti  sunt,  id  est, 
seque  bene  tales  filii  ex  uno  parente  fideli 
progeniti,  ac  alii,  qui  ex  utroque  fideli  na¬ 
scuntur,  habent  accessum  ad  foedus  gratiae 
divinae  ;  ita  ut  ad  hoc  per  Baptismum,  mox 
ac  geniti  sunt,  admitti  queant.  Amesius  hic 
multum  extra  oleas  vagatur,  diversas  expo¬ 
sitiones  Apostolici  loci  a  Bellarm.  allatas,  In¬ 
sectando.  Sed  nihil  hoc  ad  rem  facit :  nec 
heteroclitam  suam  (immo  haereticam),  hinc 
salvat  glossam. 

III.  —  Objic.: «Profanatur Baptismus,  cum 
datur  ei,  qui  non  pertinet  ad  Christum  ». 
Resp.  :  Non  profanatur,  cum  datur  immun¬ 
dis ;  sed  potius  ipsos  mundat:  ideo  enim 
datur  immundis,  ut  mundentur ;  ut  habet  sen¬ 
sus  Ecclesiae  omnium  saeculorum,  quibus  soli 
fere  Pelagiani,  et  Puritani  refragantur.  Ame¬ 
sius  :  «  Quidni  igitur  infidelium  liberis,  et 
ipsis  infidelibus,  etiam  invitis  daretur  »  ? 
Praeclara  instantia  !  Invito  adulto  non  pos¬ 
se  conferri  Baptismum,  palam  est :  quia 
debet  credere,  aut  profiteri  prius  Christi 
fidem,  adeoque  requiritur  necessario  pro¬ 
pria  dispositio.  Hanc  parvuli  cum  habere 
nequeant,  et  quamdiu  sunt  sub  patria,  vel 
politica  potestate  infidelium*  si  baptizaren¬ 
tur  invitis  iis,  in  quorum  potestate  sunt,  fie¬ 
ret  et  his  injuria,  et  illi  exponerentur  gravi 
periculo  sacrilegii,  si  postea  educarentur  in 
perfidia  parentum.  Absolute  autem  licet  eos 
baptizare,  cum  moraliter  nullum  est  pericu¬ 
lum,  eos  ad  suos  infideles  parentes  reditu- 


MU  i 

no  r 

ros,  ut  si,  e.  g.,  capti  essent  pueri  Turearum 
etc.,  uti  et  in  praesenti  mortis  periculo  licite 
baptizantur,  etiam  reclamantibus  parenti¬ 
bus  :  ut  omnes  Theologi  docent.  Nec  quid¬ 
quam  horum  saluti,  praeter  Calvinianam  im¬ 
pietatem  obstaret,  si  per  hanc  illa  staret. 

IV.  —  Objic. :«  Infantes  Judaeorum,  qui  an¬ 
te  octavum  diem  moriebantur,  non  perie¬ 
runt  :  Ergo  nec  infantes  Christianorum,  qui 
moriuntur  antequam  baptizentur  » .  Resp.  : 
Neg.  cons.  :  Disparitas  est,  quod  in  lege  ve¬ 
teri  habebatur  remedium  legis  naturae  (fides 
scilicet,  aut  oblatio  parentum)  quo  succur¬ 
rebatur  parvulis  Judaeorum,  ante  octavum 
diem  morientibus,  aut  aliis,  qui  extra  gen¬ 
tem  hebraeam  erant  fidelium  filii.  Quod  si  di¬ 
cas  :  Cur  ergo  non  idem  adhuc  posset  adhi¬ 
beri  infantibus  in  utero  materno,  aut  aliter 
praepeditis,  quo  minus  baptizentur?  Resp.  : 
Quia  Christus  absolute  pronuntiavit  pro  legis 
Evangelicae  statu :  Nisi  quis  renatus  fuerit  etc. , 
unde  omne  aliud  medium  expiravit,  nisi  per 
privilegium  speciale  aliqui  Baptismum  san¬ 
guinis  obtineant.  Quod  nonnullos  a  Cassan¬ 
dro  relatos  pro  se  adfert  Amesius,  nihil  evin¬ 
cit.  Cassander  in  multis  graviter  impegit. 
Cajetanus  vero  sua  illa  praepostera,  et  hete¬ 
roclita  pietate  meruit,  ut  apud  Catholicos 
omnes  ita  male  audiat,  ut  non  tantum  Domi¬ 
nicus  Sotus  in  4.  dist.  5.  quaest.  unie.  art.  2. 
Dominicanus  aeque  ac  erat  Cajetanus,  hujus 
dictum  vocaverit  «  haereticum  »  :  sed  etiam 
Pius  V.  Dominicanus  et  ipse,  deleri  illud 
jusserit  in  Commentariis  Cajetani.  Unde  et 
evanescit. 

V.  —  Objic. :«  Alienum  est  plane  a  mise¬ 
ricordia  Dei,  ut  omnes  liberi  fidelium,  qui 
sine  Baptismo  moriuntur,  in  aeternum  peri¬ 
rent.  Hoc  est  argumentum  Gabr.  ,Gers. , Cajet. , 
et  auctorum  antea  ex  Cassandro  citatorum, 
cum  multis  aliis  ».  Resp.  :  Cum  S.  August. 
lib.  ii.  de  bono  persev.  Dei  judicia  esse  occul¬ 
ta,  cur  tot  parvulos  sinat  perire  (sive  Chri¬ 
stianorum,  sive  infidelium),  interim  tamen 
esse  justissima.  Nam  etsi  illi  sine  sua  cul¬ 
pa  non  baptizantur,  non  tamen  sine  sua  cul¬ 
pa  pereunt,  cum  habeant  peccatum  origina¬ 
le.  Qui  autem  fingunt  aliud  remedium  prae¬ 
ter  Baptismum,  apertissime  pugnant  cum 
Evangelio,  conciliis,  Patribus,  atque  Eccle¬ 
siae  universae  consensu.  Nam  ut  S.  Aug.  ait 
epist.  29.  non  alia  de  causa  in  Ecclesia  festi¬ 
natur,  et  curritur  cum  infantibus  periclitan¬ 
tibus  ad  Baptismum  :  nisi  quia  constat,  nul¬ 
lum  esse  aliud  remedium.  Videntur  autem, 


VINDICME 


qui  ista  fingunt,  non  cogitare,  curam  infan- 
tium  magis  ad  Deum,  quam  ad  se  pertinere; 
et  Christum,  cum  Joan.  ui.  Baptismum  ne¬ 
cessarium  asseruit,  bene  scivisse,  multos  eo 
remedio,  sine  sua  culpa  privandos,  et  facil¬ 
limum  esse  Deo,  si  vellet,  providere  infanti¬ 
bus  omnibus  Baptismum,  sicut  reipsa  pro¬ 
videt  omnibus  electis.  Hanc  responsionem 
solidam  non  enervavit  Amesius,  nisi  enormi 
truncatione,  ut  cuivis  inspicienti  patet.  Addit 
sarcasmum  Puritano  dignum.  «  Ergo  »,  in¬ 
quit,  «  qui  non  baptizantur,  ex  sententia  pise 
novercse  Ecclesise  Romanae,  sunt  omnes  re¬ 
probi.  Sed  quis  cognovit  mentem  Domini,  aut 
ei  fuit  a  consilio.  »  Resp.  :  Pari  ineptia  pos¬ 
set  quis  affirmare,  infantes  Judaeorum,  Tur¬ 
earum,  et  Gentillium,  immo  et  hos  ipsos  ita 
decedentes  non  esse  reprobos.  Nec  est  mi¬ 
nus  ineptum,  quo  finit  totum  caput:  «Nos, 
ait,  certo  scimus  ex  mente  Dei  revelata,  fide¬ 
les  non  debere  de  suis  mortuis  contristari, 
sicut  Ethnici,  qui  spem  non  habent.  I  Thess. 
xiv.  v.  13.  Resp.  :  Amesius  truncat,  et  ita  in 
liperesis  suae  patrocinium  versat  Apostoli  ver¬ 
ba,  quibus  hic  aperte  suum  dictum  restrin¬ 
git  ad  eos :  qui  domuerunt  per  Jesum.  vers.T3., 
item  ad  mortuos  qui  in  Christo  sunt.  vers.  15. 
id  est,  qui  gratia  justificante  Christo  insiti 
sunt.  Tales  autem  non  esse  omnes  Christiano¬ 
rum  filios,  sive  adultos,  sive  infantes,  manifes¬ 
tum  est  :  Inepte  ergo,  et  impie  extenditurad 
omnes. 


■§.  II. 

Lustrantur  obiter  ineptiae  Gerhardinae. 

Is  disp.  19.  thes.  31.  maxima  exparte  re¬ 
plet  iis,  quse  nihil  penitus  ad  rem  faciunt. 

Th.  3.  in  fine  ait:  «Agnoscit  ergo  Bel- 
larm.  quosdam  Romano-Catholicos  nostrae 
sententiae  assurgere  ».  Ineptiatne  hic  magis 
grammatice,  an  theologice,  decernet  Titius, 
ineptius  adhuc  seq.  th.  Catharinum,  Pighi- 
um,  Savanarolam,  infantibus  sine  Baptismo 
morientibus  (quibuscumque,  etiam  Gentili¬ 
um)  beatitudinem  naturalem  addicentes,  in 
Lutheranae  sententiae  favorem  adducit.  Et 
quid,  quaeso,  in  his  omnibus  contra  Bellar- 
minum. 

Th.  8.  Sic  argutatur:  «  Juxta  Bellarmi- 
num,  Martyrium,  gentilium  infantes  sine 
Baptismo  salvat:  Ergo  multo  magis  preces 
parentum  in  casu  necessitatis  ».  Arena  sine 
calce.  Uti  et  th.  9.  «  ex  Joannis  Baptistae  in 


utero  materno  Spiritu  sancto  repleti  exem 
pio  infert,  Deum  infantibus  Baptismum  fla¬ 
minis,  sine  Baptismo  aquae,  extraordinaria 
sua  gratia  communicare  posse  » .  Hoc  qui¬ 
dem  verum  est;  Sed  factum  ex  isto  possibili 
non  magis  infertur,  qham  ex  asinae  Balaami 
exemplo,  omnes  asinas  Lutherano-Galvinia- 
nas  voce  humana  fari. 

A  th.  10  usque  ad  24.  recitat  ex  Bellar,  de 
amiss.  grat.  quinque  sententias  Theologorum 
de  statu  infantium  sine  Baptismo  deceden¬ 
tium,  et  ex  re  plane  incerta,  extundere  sat¬ 
agit  certam  absurditatem,  qualem  tamen  hic 
in  Bellarmino  nullam  invenit,  cum  is  nihil 
asserat,  sed  probabiliter  disputet.  Verbo  : 

«  Non  liquet  ». 

Th.  25.  et  seqq.  ait: Bellarminum probare 
Baptismi  necessitatem  ex  illo  Christi,  Joan. 
m.  Nisi  quis  renatus  etc.  Et  tamen  etiam  doce¬ 
re  :  Baptismum  Christi  ccepisse  esse  neces¬ 
sarium  necessitate  remedii  in  die  Penteco¬ 
stes.  «  Atqui»,  inquit  Gerhardus,  «si  in  ver¬ 
bis  illis  Christi  absoluta  necessitas  propone¬ 
retur,  utique  Baptismus  factus  fuisset  neces¬ 
sarius  post  illorum  prolationem,  ac  proin 
ante  Christi  Passionem  ».  Verum,  ignoratne 
hic  magister  in  Israel,  leges  non  obligare, 
nisi  post  promulgationem. 

Th.  28.  29.  et  30.  Sic  infert:  «Marty¬ 
rium,  et  contritio  perfecta  supplent  in  adultis 
inculpatum  defectum  Baptismi.  Item,  juxta 
Bellarm.  Christus  non  est  alligatus  sacramen¬ 
tis.  Ergo  in  praecepto  Christi  non  proponitur 
absoluta  necessitas  Baptismi  aquae  in  parvu¬ 
lis.  Ergo  casus  necessitatis  semper  intelligi- 
tur  exceptus  » .  At  mirum  sane  est,  quod 
hoc  tam  patentem  exceptionem  nemo  unus 
ex  SS.  Patribus,  nec  Ecclesia  universa  potu¬ 
erit  agnoscere,  quam  Gerhardus  tam  facili 
diroSefijei  suis  persuadet.  Decernat  Titius  an 
haec  sequela  virilis  sit :  Deus  non  est  alliga¬ 
tus  sacramentis :  Ergo  casus  necessitatis 
«  semper  »  (ac  consequenter  etiam  in  pueris 
Hebraeorum,  et  Turearum)  intelligitur  exce¬ 
ptus.  0  divinam  Quodlibeticam  ! 

Ad  CAPUT  VII. 

• 

De  ministro  Baptismi  Bellarminus  sequen¬ 
tia  statuit.  1.  Jus  baptizandi  ex  officio  ordi¬ 
nario  convenit  solis  sacerdotibus.  2.  Diaco¬ 
nis,  quoque  ex  officio  convenit  baptizare, 
sed  in  absentia  Sacerdotum,  aut  eorum  jus¬ 
su.  3.  Laicis  baptizatis,  et  etiam  non  bapti¬ 
zatis,  licet  baptizare  in  casu  necessitatis,  si 


DE  SACRAMENTO  BAPTISMI. 


553 


sciant  ritum  ;  non  tamen  solemniter.  4.  Fce- 
minae  etiam  in  extrema  necessitate  possunt 
baptizare.  Amesius :  «  Nos  (Puritani)  quia 
jus  baptizandi  proprium  effectum  est  voca¬ 
tionis;  cui  jus  illud  communicatur;  et  Bell, 
ipse  concedit,  jus  ex  officio  aut  vocatione  or¬ 
dinaria  solis  Ministris  ecclesiasticis  conveni¬ 
re,  qui  ad  hoc  ipsum  ordinantur :  neque  extra¬ 
ordinarium  officium  alicui  super  hac  re  con¬ 
cessum  ostendi  potest ;  ministris  illis  solis 
licere  dicimus  baptizare,  quibus  baptizandi 
potestas  est  commissa.  Fundamentum  autem 
contrariae  sententiae,  quod  in  absoluta  Ba¬ 
ptismi  necessitate  collocatur,  in  priori  cap. 
fuit  eversum  ».  Resp.  :  Quam  praeclare  Ca¬ 
tholicam  pietatem,  et  sensum  totius  Ecclesiae 
priscae,  practice  everterint  Calvinistae  in  suo 
coetu,  cum  certissima,  et  aeterna  pernicie  in¬ 
numerabilium  infantium,  cum  dolore  cerni¬ 
mus:  quam  ficulneis  vero  fundamentis  nixi 
tam  perniciosam  novitatem  tueantur,  satis 
patebit  ex  infra  dicendis.  Unde  merito  Calvi- 
niana  haeresis  etiam  ob  hunc  errorem  inter 
perniciosiores  munerari  meretur,  qui  ob  tam 
frivolas  ratiunculas  sensum  suum  universae 
Ecclesiae  praeponit.  Sed  Catholica  veritas. 

I.  —  Probatur  exemplo  Sephorae,  Exod. 
IV.  v.  25.  uxoris  Moysis,  quae  filium  suum 
circumcidit,  et  eo  modo  virum  suum  a  mor¬ 
tis  periculo  liberavit.  At  circumcisio  figura 
erat  Baptismi,  et  juxta  Calvinum,  idem  om¬ 
nino  efficiebat,  quod  nunc  facit  Baptisma. 
Ergo  licebit  etiam  in  casu  necessitatis  mu¬ 
lieribus  baptizare.  Amesius  videtur  agnosce¬ 
re,  magistrum  suum  Calvinum  ex  mera  im¬ 
potentia  animi,  et  libidine  detrahendi,  incre¬ 
dibili  temeritate  Sephoram  vocasse  «  stultam 
mulierem,  et  temerariam,  meraque  menda¬ 
cia  fudisse»;  tamen  cum  eodem  ait,  «  Se¬ 
phoram  circumcidisse  filium  sine  proposito 
obsequendi  Deo,  et  projecisse  praeputium  in 
terram,  et  obmurmurasse  contra  Deum,  et 
contra  maritum,  etc.  »  Sed  calumniatur 
uterque  sanctum  factum  Sephoree.  Revera 
enim  mox  peracta  circumcisione  placatus 
est  Deus  Moysi,  quidquid  reluctetur  cum 
Calvino  Amesius.  Nam  quod  praetendunt, 
hinc  «  alioqui  etiam  secuturum ,  placuisse 
Deo,  quem  gentes  ab  Assyriatracductse  ere¬ 
xerant  cultum»,  II  Reg.  i.  impertinens,  et 
nimis  dispar  est.  Nam  licet  Gentes  illae  Deo 
non  placerent,  Deus  tamen  indicare  voluit, 
quantum  interesset  inter  cultum  a  se  insti¬ 
tutum,  et  impias  gentium  superstitiones,  et 
ideo  leones  immisit  in  eas  gentes,  quando 


idola  tantum  colebant ;  et  leones  repressit, 
quando  Deum  verum  vero  cultu  honorare 
coeperunt.  Sed  putat  Amesius  :  a  Sic  et  hic 
placatum  esse  Deum,  quia  circumcisio  ab 
ipso  instituta,  aliquo  modo  observata,  non 
quia  Sephora  sese  huic  negotio  ingerebat  »_. 
Sed  haec  est  plane  temeraria  divinatio  ex 
studio  impiae  novitatis  tuendae  profusa.  Quis 
enim  unus  ante  Calvinum  talem  censuram 
strinxit  in  Sephoram  ? 

II.  —  Probatur  :  Quia  omnes  tenemur  in 
articulo  necessitatis  docere,  et  instruere  ig¬ 
norantes  ,  praesertim  in  periculo  aeternae 
salutis  :  Ergo  etiam  baptizare.  Si  enim  etiam 
mulieri,  et  laico  (Aquilae,  et  Priscillae,  Actor. 
xviii.  vers. 26.) licet  instruere  privatim  in  fi¬ 
de,  ob  defectum  melius  instruentium;  cur 
non  et  baptizare?  neque  hinc  infertur  (ut 
praetendit  Amesius)  pariter  licitum  fore  in  ar¬ 
ticulo  necessitatis  Eucharistiae,  Poenitentiae, 
Ordinis,  Confirmationis,  etextremae  Unctionis 
sacramenta  ministrare  ».  Id  enim  non  modo 
illicite,  sed  et  invalide  fieret;  cum  ista  omnia 
non  sint  adultis  media  absolute  in  re  susci¬ 
pienda,  ad  salutem  necessaria.  Nescit  etiam 
quid  dicat  Amesius,  cum  addit  :  «  Institutio 
simpliciter  considerata  non  est  actus  pote¬ 
statis,  sed  charitatis ;  sed  baptizare  semper 
et  ubique  est  actus  potestatis  ».  Utrumque 
certe  est  potestatis,  et  charitatis  :  utrumque 
in  casu  necessitatis  a  quovis  praestandum 
est  :  et  ad  hoc  posterius  in  necessitate  prae¬ 
standum,  multo  minus  potentia,  seu  habili¬ 
tas  requiritur,  quam  ad  prius.  Auctoritate 
utrobique  legitima  alia  opus  non  est,  nisi 
quam  facit  ipsa  necessitas. 

III.  —  Probatur  Philippus  Diaconus  Eunu¬ 
chum,  Act.  vm.  vers.  38.  Ananias  laicus 
Saulum,  Actor,  ix.  vers.  18.  Qui  cum  Petro 
adfuere  Cornelio,  Actor,  x.  baptizabant, 
quos  fratres  qui  cum  Petro  venerant ,  proba¬ 
bilissimum  est,  fuisse  simplices  discipulos. 
Denique,  Actor,  iv.  vers.  4.  cum  quinque 
millia  hominum  baptizabantur,  non  potuit 
id  fieri  a  solis  Apostolis  commode,  nec  alii 
adhuc  erant  Sacerdotes.  Amesius  hic  tam 
luculentis  exemplis  constrictus  confugit  ad 
«  extraordinarium  factum  in  Ecclesia  primi¬ 
tus  constituenda,  quod  non  sit  observandum 
in  Ecclesia  constituta  ».  Mira  est  hujus  Puri¬ 
tani  perversitas.  Cum  enim  alias  plerumque 
contendat,  quidquid  ad  Ecclesia  post  Apo¬ 
stolorum  tempora  introductum  est,  esse  re¬ 
jiciendum,  et  formam  totius  Ecclesiastici 
ordinis,  et  hierarchise  (vel,  ut  ipse  vocare 


554 


VINDICIS 


mavult  ,  hierodulise )  unice  desumendam 
ex  primis  Apostolicis  initiis  ;  hic  tamen  con¬ 
fugit  ad  oppositam  doctrinam. 

Denique  perspicua  valde  sunt  pro  hac  ve¬ 
ritate  testimonia,  et  exempla  Patrum,  ut  et 
ipse  Calvinus  agnoverit  :  «  Ab  ipso  fere  Ec¬ 
clesiae  exordio  usu  receptum  fuisse,  ut  in 
periculo  mortis  laici  baptizarent,  si  minister 
in  tempore  non  adesset  ».  Hoc  tamen  ipse, 
pro  sua  Neo-Evangelica  auctoritate  non  cu¬ 
rat,  sed  subdit  :  «  Non  video,  quam  firma 
ratione  defendi  queat  » .  At  revera  haec  est 
cuivis  sapienti  firma  satis  ratio;  cum  merito 
insolentissimae  insaniae  cum  S.  Augustino 
adscribatur,  id  velle  improbare,  aut  in  du¬ 
bium  vocare,  quod  tota  per  orbem  omnibus 
saeculis  frequentavit  Ecclesia.  Et  quaenam, 
quaeso,  sunt  peremptoria  illa  argumenta, 
quae  Calvinum  ad  tam  perniciosam  novita¬ 
tem  impulerunt?  Quatuor  omnino  sunt:  at  tria 
posteriora  ita  a  Bellar,  subversa  sunt,  ut 
Amesius  ne  mentionem  quidem  eorum  fa¬ 
cere  ausus  sit.  Primum  ergo  solum  urget, 
nempe  illud  Matt.  xxvm.  vers.  19.  Docete, 
baptizate ;  haec  dicuntur  solis  Apostolis.  No¬ 
tanda  est  hic  iterum  Puritanica  perversitas  : 
Cum  disputatur  de  Communione  sub  utra¬ 
que  specie,  et  Catholici  respondent  :  Chri¬ 
stum  ea  verba  :  Bibite  ex  hoc  omnes ,  solis 
Apostolis  dixisse,  de  quibus  et  mox  subdi¬ 
tur  :  Et  biberunt  ex  eo  omnes;  hic  tamen  tam 
perspicuae  veritati  praefracte  obsistunt.  At 
vice  versa  jam  tempore  Ascensionis,  ubi 
constat  ex  I  Cor.  xv.  v.  6.  quingentos  fra¬ 
tres  Christo  adfuisse,  adeoque  incertissimum 
est,  an  solis  Apostolis  dixerit :  Docete;  bapti¬ 
zate,  et  multo  valde  probabilius,  etiam  cae- 
teris  discipulis  idem  fuisse  a  Domino  man¬ 
datum  ,  tamen  pertinacissime  reluctatur 
Amesius,  audetque  addere  :  «  Certum  est, 
haec  non  fuisse  dicta  privatis,  paganis,  mu¬ 
lierculis.  »  De  paganis  esto,  et  mulierculis  ? 
sed  de  privatis  (tunc  quidem)  fratribus  unde 
constat  ?  Optima  legum  interpres  dici  con¬ 
suevit  piorum  praxis.  Apostolica  proinde 
facta  mandatum  illud  optime  exposuerunt. 
Cum  enim  Apostoli  ratum  habuerint,  ut 
Stephanus,  qui  non  erat  Apostolus,  condo¬ 
naretur  ;  et  Philippus  similiter  condonare¬ 
tur,  et  baptizaret ;  et  idem  multi  alii  face¬ 
rent,  qui  ne  diaconi  quidem  essent,  ut  Ana- 
nias,  et  alii ;  certe  declararunt,  urgepte 
necessitate  licere  omnibus  id,  quod  alioqui 
ad  quorumdam  speciale  officium  pertinet. 
Porro  vanum  hic  est  effugium  Amesii  ad 


«  specialem  revelationem  ».  Si  non  hariola¬ 
tur,  unde  eam  ostendit?  Ridicula  denique 
cavillatio  est,  cum  id  probare  contendit  ex 
ipsa  «  Pontificiorum  doctrina.  Cum  neutra», 
inquit,  «  sententiarum  Theologorum  (quas 
Bellarm.  lib.  i.  de  Sacram,  cap.  27.  de  vir¬ 
tute  operativa  sacramentorum  in  Ministro, 
et  verbis)  «  conciliari  ullo  niodo  potest,  ad¬ 
ministratio  sacramenti  per  hominem  paga¬ 
num,  privatum,  aut  quemcumque,  qui  non 
habet  virtutem  sacramenta  ministrandi,  si¬ 
bi,  ut  instrumentis,  et  ministris  Dei,  a  Deo 
ipso  commissam».  Resp.  :  Cum  utraque 
optime  cohseret.  Agit  enim  tunc  quilibet 
privatus,  mulier,  paganus  etc.,  ut  minister 
Dei,  non  ordinarius,  sed  extra  ordinem  Deo 
id  committente  ex  connaturali  prsecepto  cha- 
ritatis,  vel  misericordise,  succurrendi  scili¬ 
cet  proximo  in  extrema  necessitate  spiri¬ 
tuali. 

Ad  CAPUT  X. 

Quaestio  haec  (quaenam  fides  requiratur  in 
Bapstimo  Calvinistas  vix  concernit,  etsi  pau¬ 
cula  etiam  Amesius  hinc  inde  e  Bellarmi- 
nianis  carpat) ;  sed  genuinos  Lutheranos, 
qui  cum  suo  Magistro  Luthero,  fidem  actua¬ 
lem,  aut  aliquid  simile  actuali  fidei  parvulis 
tribuunt.  Quamquam  in  hoc  ipso  paracoxo  mi¬ 
nime  concordant.  Nam  primo  Lutherus  anno 
1523.  aperte  contra  S.  Augustinum,  Cochlse- 
um,  et  Scholasticos  (quos  omnes  «  Sophi¬ 
stas  »  vocat),  docuit  :  Fidem  esse  in  parvu¬ 
lis  ante  Baptismum.  Et  lib.  ad  Waldenses 
ait :  «Preestare,  prorsus  omittere  Baptismum 
in  parvulis,  quam  baptizare  eos  sine  fide  » . 
Haec  doctrina  valde  dura  eseteris  Neo-Evan- 
gelicis  visa,  peperit  tres  sectas,  I.  Anabap- 
tistarum,  qui  cum  experimento  certissimo 
tenerent,  parvulos  non  credere,  intulerunt  : 
ergo  nec  esse  baptizandos.  II.  Saeramenta- 
riorum,  qui  non  negant  parvulos  baptizan¬ 
dos,  sed  negant,  fidem  in  iis  requiri,  cum 
jam  ante  Baptismum  sanctificati,-  et  membra 
Ecclesise  effecti  sint  per  donum  electionis 
divinee,  et  promissionem  parentibus  factam. 
III.  Lutheranorum,  qui  in  Pseudosynodo  Wit- 
teberg.  anno  1536.  hsec  decreverunt.  1.  Re¬ 
jiciendum  esse  errorem  illorum,  qui  imagi¬ 
nantur,  salvari  infantes  sine  aliqua  actione 
illorum.  2.  Etsi  nos  non  intelligamus,  qualis 
sit  illa  actio  parvulorum,  tamen  certum  esse, 
in  eis  fieri  sanctos,  et  novos  motus,  sicut  in 
Joanne  Baptista,  quando  exultavit  in  utero. 


DE  SACRAMENTO  BAPTISMI. 


555 


3.  Licet  non  sit  imaginandum,  quod  infantes 
intelligant;  tamen  motus  eorum,  et  inclina¬ 
tiones  ad  credendum,  et  diligendum  Deum, 
similes  esse  motibus  fidei,  et  dilectionis  :  et 
hoc  esse  intelligendum,  cum  dicuntur  infan¬ 
tes  credere.  Gerhardus  in  sua  Confessione 
lib.  ii.  part.  2.  pag.  907.  post  longam,  et  in¬ 
tricatam  expositionem  tandem  concludit  : 
«  Dicimus  ergo  »,  inquit,  «  fidem  actualem, 
non  respectu  externarum  operationum,  sed 
internarum  et  fidei  propriarum.  Non  doce¬ 
mus,  infantes  talem  fidem  actualem  habere, 
quse  per  sensibiles  motus,  et  operationes  sese 
exerat,  sicut  in  adultis;  sed  statuimus  Spi¬ 
ritum  sanctum  in  actione  Baptismi  sua  gra¬ 
tia,  et  efficacia  in  infantibus  operari  fidem, 
quse  non  sit  otiosus,  aut  nudus  habitus ;  sed 
actu  aliquo,  cujus  modus  tamen  nobis  est 
inexplicabilis,  Christum  induat  ,  Galat.  in. 
vers.  27.  Regnum  coelorum  recipiat.  Mare, 
x.  vers.  15.  et  regenerationis ,  ac  salutis 
particeps  fiat.  Joan.  in.  vers.  5.  Jam  vero 
Christum  induere,  recipere  regnum  coelo¬ 
rum,  adipisci  regenerationem,  et  salutem, 
sunt  actus  indubii  fidei  :  Ergo  fidem  suo  mo¬ 
do  actualem  esse  necesse  est  » . 

Ad  CAPUT  XI. 

Veritas  Catholica  sequentibus  assertioni¬ 
bus  firmatur. 

I.  —  Assertio  :  «  Infantes  non  habent  a- 
ctualem  fidem  ».  Probatur  tum  ex  Deut.  i. 
vers.  39.  et  Jonse  ult.  vers.  11.  ubi  infantes 
dicuntur  non  cognoscere  distantiam  boni  et 
mali  :  tum  ex  SS.  Patribus,  praesertim  ex 
S.  Augustino  in  plurimis  locis,  ut  ipsemet 
Lutherus  agnoscit;  tum  quia  fides  nequit 
oriri,  nisi  ex  divina  revelatione,  quae  qui¬ 
dem  aut  immediate  fit  a  solo  Deo,  aut  per 
organum  verbi  Dei  praedicati  aut  lecti.  Neu¬ 
trum  sine  aperto,  novo,  identidem  iterando 
miraculo  fieri  potest  :  Tum  denique,  quia, 
ut  S.  August.  arguit  :  Si  vere  intelligerent 
infantes  quod  agitur,  vocis  ejulatu,  et  moti¬ 
bus  corporis  non  obstreperent  Baptismo. 
Credere  autem,  et  non  intelligere,  quid  circa 
se  agatur,  delirium  est. 

II.  —  Assertio  :  a  Infantes  dum  baptizan¬ 
tur,  non  habent  ullos  novos  motus,  et  incli¬ 
nationes  similes  actibus  fidei,  et  dilectio¬ 
nis  ».  Probatur.  1.  Quia  repugnat  verbo 
Dei,  ubi  nusquam  habetur  nomen  fidei,  ut 
significat  motum  quemdam  sine  sensu,  et 
cognitione  (ut  fatentur  adversarii),  sed  po¬ 


tius  contrarium  indicatur.  Rom.  x.  v.  17. 
Fides  ex  auditu.  Hebr.  xi.  v.  3.  Fide  intelli- 
gimus  aptata  esse  saecula  etc.  2.  Repugnat  ra¬ 
tioni.  Nam  motus  illi  nequeunt  esse  in  cor¬ 
pore,  cum  similes  fingantur  actibus  fidei,  et 
dilectionis  ;  nec  in  anima,  cum  implicet  con¬ 
tradictionem,  quod  sint  absque  cognitione. 
Quid  enim  est  motus  intellectus,  nisi  intelli¬ 
gere?  et  quomodo  potest  voluntas  inclinari, 
nisi  praecedente  cognitione,  cum  objectum 
voluntatis  sit  bonum  cognitum?  Omitto, 
quod  etiam  repugnat  Luthero,  et  doctrinae, 
principiisque  communibus  Lutheranorum. 

III.  — Assertio  :  «Infantes  non  justifican¬ 
tur  sine  ulla  fide  :  Cum  Christus  Joan.  m. 
v.  18.  absolute  edixerit  :  Qui  non  credit , 
jam  judicatus  est,  et  Apostolus  Hebr.  xi.  v.  6. 
Impossibile  est  sine  fide  placere  Deo.  Sed  hsec 
fides  est  habitualis,  quse  cum  gratia,  et  aliis 
virtutibus  in  Baptismo  infantibus  infunditur; 
ut  definivit  concil.  Trident.  sess.  6.  cap.  7. 
Et  ex  eo  colligitur,  quod  juxta  Christi,  et 
Apostoli  effatum,  sine  fide  impossibile  sit 
salvari ;  fides  autem  proprie  non  significet 
nisi  habitum,  vel  actum;  simulque  constet, 
hunc  in  infantibus  locum  non  habere  ;  unde 
aperte  sequitur,  infundi  in  Baptismo  infan¬ 
tibus  habitum  fidei,  etc.  Idem  colligitur  ex 
SS.  Patribus. 

IV.  —  Assertio  :  «  Parvuli  credunt  actu, 
partim,  reipsa  dum  baptizantur  (quia  scilicet 
ipsum  baptizari  infantibus  est  credere ;  quia 
nempe  ipsa  actio  est  fidei  professio ,  ut  docet 
S.  August.  lib.  i.  de  peccator,  merit.  et  re- 
miss.  cap.  27.  et  epist.  23.)  ;  partim  etiam 
aliena  fide,  dum  scilicet  baptizantur  in  fide 
Ecclesiae  »:  ut  concorditer  docent  SS.  Pa¬ 
tres.  Pro  quo  nota  :  Duplicem  fidem  requiri 
in  Baptismo,  actualem  unam,  quse  prsecedit 
Baptismum  ut  dispositio  ;  quse  ut  plurimum 
non  est  ex  habitu  fidei,  sed  ex  auxilio  spe¬ 
ciali  Dei  :  altera  sequitur  Baptismum,  quse 
est  pars  essentialis  justificationis,  et  non  est 
actus,  sed  habitus.  Cum  ergo  Patres  dicunt, 
parvulos  baptizari  in  fide  parentum,  aut 
Ecclesiae,  non  loquuntur  de  fide  posteriore, 
sed  priore  :  nec  sensus  est  eos  justificari 
formaliter,  aut  esse  fideles  aliena  fide  :  nec 
parvulis  impetrari  fidem,  qua  justificentur  a 
fide,  et  precibus  offerentium,  et  Ecclesiae, 
sed  sensus  est  :  Fidem  actualem,  quse  re¬ 
quiritur  ut  dispositio  ad  sacramentum,  non 
haberi  a  parvulis  propriam,  sed  alienam  : 
quse  sane  illis  plurimum  prodest  :  tum  quia 
eos  ad  Baptismum  adducit,  quod  alioqui 


336 


VINDICIAE 


non  fieret  :  tum  quia  hoc  modo  Deum  co¬ 
lunt,  dum  fidem  profitentur,  et  Satanae 
abrenuntiant,  saltem  alieno  ore  ;  quod  obse¬ 
quium  per  alios  praestitum  Deus  ratum  habet, 
cum  ipsi  per  se  non  possint.  Cur  enim  vero 
non  ipsis  etiam  prodesset  aliorum  pietas,  qui¬ 
bus  olim  obfuit  protoparentis  transgressio? 
Non  requiritur  tamen  hsec  aliena  fides  essen¬ 
tialiter  ad  Psedobaptismum.  His  stantibus 
/ 

§.  I- 

Refelluntur  objectiones  Amesii. 

Amesius  1.  vel  ex  inscitia,  vel  ex  fraude 
affingit  Bellarmino  quod  sibi  ipsi  contradi¬ 
cat,  dum  hic  ait  :  Infantes  non  justificari 
sine  ulla  fide,  supra  autem  lib.  n.  cap.  1. 
excluserit  fidem  ab  efficientia  gratiae  sacra- 
mentalis.  Yerum  utrumque  subsistit.  Prius 
enim  de  dispositione  ad  justificationem  ;  po¬ 
sterius  agit  de  ipsa  efficientia  sacramentali 
gratiae  justificantis,  quae  non  confertur  vi 
dispositionis,  aut  operis  operantis,  sed  ex 
opere  operato  per  ipsum  sacramentum,  non 
posito  obice.  2.  Amesius  negat  infantibus 
infundi  habitum  fidei,  spei,  et  charitatis.  1. 
Quia  <(  fides  debet  praecedere  Baptismum.  » 
Actualis  concedo;  habitualis  nego.  3.  Pro¬ 
vocat  ad  (i  experientiam  baptizatorum  pu¬ 
erorum,  qui  a  Tureis  abripiuntur,  etc.  »  Sed 
habitus  supernaturales  non  cadunt  sub  ex- 
perimentalem  notitiam  :  quomodo  enim  id 
posset  cum  fidei  cognitione  obscura  et  aenig- 
matica  stare?  Quod  addit  de  physico  in¬ 
strumento  infusionis  gratiae  nihil  ad  rem 
facit.  4.  Quod  Bellarm.  requisierit  fidem 
tam  actualem,  quam  habitualem  ad  Bapti¬ 
smum,  ait  Amesius  repugnare  1.  «  Scriptu¬ 
rae  »  Act.  xv.  v.  9.  Fide  purificans  corda 
eorum.  Sed  hoc  loco  nulla  mentio  fit  Bapti¬ 
smi,  sed  universim  tribuitur  fidei  (et  omni¬ 
bus  actibus,  habitibusque  a  fide  pendenti¬ 
bus)  purificatio  cordis.  2.  a  Rationi,  et  expe- 
rentiae,  dictanti,  eadem  plane  fide  recipi 
Baptismum,  qua  recipitur  fructus  Baptismi. » 
Sed  nec  supernaturalia  cadunt  sub  cognitio¬ 
nem  experimentalem ;  nec  ratio  hoc,  sed 
oppositum  suadet.Quod  ipsum  clare  verbis  il¬ 
lis  Christi  indicatur  :  Qui  crediderit,  et  bapti- 
zatus  fuerit  etc.,  ubi  fides,  ut  dispositio  prae¬ 
cedit  Baptismum.  Et  Actor,  i.  v.  36.  37.  cum 
Eunuchus  diceret  :  Ecce  aqua,  quid  prohi¬ 
bet  me  buptizari?  dixit  Philippus  :  Si  credis 
ex  toto  corde.  Fides  autem  habitualis  conse¬ 
quens  Baptismum,  est  necessario  justifica¬ 


tioni  habituali  annexa.  3.  Ait  Amesius  repug¬ 
nare  confessioni  ipsius  Bellarmini  lib.  n. 
cap.  13.  ubi  dicit  :  Adultos  per  fidem,  et 
contritionem  veram  justificari,  antequam 
reipsa  ad  sacramentum  accedant.  Resp.  : 
Hoc  esse  verissimum;  sed  quia  ut  plurimum 
in  incipientibus  contritio  satis  imperfecta 
cum  fide  conjungitur,  ideo  prius  dictum  in- 
telligitur  de  eo,  quod  ut  plurimum  contingit 
posterius  de  rarioribus  eventibus. 

§  II. 

Examinantur  Gerhardina. 

Probat  is  locis  citatis  suum  paradoxum  1 . 

«  Expresso  Christi  testimonio  ».  Math  xvin. 
Qui  scandalizaverit  unum  de  pusillis  istis,  qui 
in  me  credunt.  Resp.  :  Hinc  potius  oppositum 
colligitur  ;  quomodo  enim  scandalizabitur, 
qui  caret  usu  intellectus  ?  Loquitur  ergo 
Christus  eo  in  loco,  non  de  infantibus  ,  sed 
de  pusillis  scandali  capacibus.  Quis  enim 
nisi  fatuus  credat,  se  populum  in  cunis  vagi¬ 
entem  scandalizare  blasphemando,  pejeran¬ 
do,  obscoena loquendo,  prava  suadendo  etc.  ? 
2.  «  Ab  exemplo  Joannis  Baptistae  » .  Sed 
cur  non  etiam  ab  exemplo  asinse  Balaam  ?  3. 
«  Ab  exemplo  circumcisorum  infantium.  » 
Gen.  xvii.  vers.  18.  Rom  iv.  v.  11.  Sed  nec 
vola,  nec  vestigium  hic  apparet  actualis  ali- 
cujus  motus  ejusmodi.  4.  «  A  confessione  Da- 
vidis,  »  Ps  lxxi.  v.  3.  Sed  hoc  est  argumen¬ 
tum  ex  Quodlibetica  petitum  :  Spes  mea  a 
juventute  mea ,  inquit  David  :  Ergo  infantes 
habent  actuales  motus  fidei.  0  plus  quam 
puerilem  collectionem  !  3.  «A  fidei  proprie¬ 
tatibus  ,  quae  tribuuntur  parvulis  ».  Psal. 
xxn.  vers.  10.  1  Joan  ii.  v.  12.  et  14.  Sed 
haec  sunt  infantilia  crepundia,  ut  textus  ipsos 
inspicienti  patebit.  6.  «  Ab  effectis  fidei,  quae 
tribuuntur  infantibus,  quorum  positio  ipsam 
fidem  tamquam  causam  proximam  praesup- 
ponit.  Infantes  nati  sunt  ex  Deo,  et  vincunt 
mundum  :  timent  nomen  Dei  :  laudem  di¬ 
cunt  Deo  :  justi  sunt,  ac  Deo  placent  :  sal¬ 
vantur  ».  Sed  loca  Scripturae  pleraque  a 
Gerhardo  allegata  de  infantibus  non  loquun¬ 
tur  ,  ut  inspicienti  patebit  :  et  consequentia 
in  plerisque  est  Gerhardina,  h.  e.  puerilis. 
7.  «  A  fructu  Baptismi,  Baptismus  est  efficax 
remedium  peccatorum,  regenerationis,  OwQs- 
cr\a;  ,  et  salutis  oeternee  :  Ergo  Spiritus  san¬ 
ctus  in  cordibus  illorum,  qui  ejus  vocationi 
non  resistunt,  actuali  impoenitentia,  ac  per¬ 
vicacia,  per  Baptismum  fidem  accendit  » . 


DE  SACRAMENTO  BAPTISMI. 


557 


Piget  reliqua  describere,  quae  nihil  nisi  ver¬ 
borum  strepitum  inanem,  aut  arenam  sine 
calce  exhibent.  Puerilis  ubique  illatio  :  quid 
enim  aliud  sequeretur,  nisi  pronuntiata  pue¬ 
rilia,  praemissas  aperte  falsas  ?  8.  Inquit: 
«  Ab  admirabili  infantium  in  maximis  dolo¬ 
ribus  patientia  » .  9. «  Ab  omni  impedimento¬ 
rum  absentia  ».  Haec  puerorum  sibilos,  non 
responsionem  merentur.  Relicta  igitur  con¬ 
fessione  Gerhardina  lustremus  quae  in  disp. 
19.  profert. 

Th.  33.  sic  arguit  :  «  Fides  quae  justificat, 
non  est  otiosus,  et  torpidus  habitus  :  At  in¬ 
fantes,  juxta  Bellarm.  habent  fidem  justifi¬ 
cantem  :  Ergo  non  omni  actu  ,  et  evspysta 
destitutum  ;  sed  est  fides  viva,  et  efficax,  fi- 
ducialis  scilicet  apprehensio  meritorum  Chri¬ 
sti  ».  Resp.  :  Major  si  intelligatur  de  justifi¬ 
catione,  quae  in  adultis  fit  per  propriam  dis¬ 
positionem,  adeoque  ad  hanc  requirit  fidem 
actualem,  omnino  vera  est,  sed  de  parvulis 
falsissima,  qui  se  nequeunt  ipsi  per  actus  ra¬ 
tionales  disponere  ;  neque  etiam  ab  iis  exi¬ 
gitur.  Evertit  autem  se  ipse  Gerhardus,  cum 
hic  in  infantibus  exigit  «  vivam,  efficacem, 
fiducialem  apprehensionem  meritorum  Chri¬ 
sti  »  ;  et  tamen  in  Confessione,  verbis  supra 
recitatis  expresse  ait  :  «  Actum  illum  esse 
inexplicabilem  nobis.  At  viva,  efficax,  inter¬ 
na  fidei  propria  operatio,  etfiducialis  appre¬ 
hensio  meritorum  Christi  non  est  inexplica¬ 
bilis  nobis.  »  Ergo  illa  fiducialis,  viva,  et  ef¬ 
ficax  interna  apprehensio  non  est  infantium. 

Th.  34.  ait  :  «  Habitus  omnis  aut  est  abso¬ 
lutus,  aut  relativus,  sive  transitivus.  Si  per 
habitum  fidei,  quem  infantibus  Bellarm. 
tribuit,  intelligit  habitum  absolutum,  qui  est 
qualitas  in  se  terminata,  repugnat  naturae 
fidei  justificantis,  et  tribuit  infantibus  non 
aliam,  nisi  mortuam,  et  historicam  fidem, 
quam  et  Diaboli  habent,  quae  neminem  sal¬ 
vat.  Siquidem  Scriptura  fidem  justificantem 
sic  describit  :  quod  sit  fiducialis  apprehen¬ 
sio  meritorum  Christi  ad  vitam  aeternam. 
Sin  habitum  relativum,  et  activum,  appre¬ 
hendentem  Christum,  ejusque  meritum,  et 
beneficia  sibi  applicantem  intelligit,  quando 
infantibus  fidem  tribuit,  nostram  sententiam 
approbat,  etc.  »  Scatet  profecto  Gerhardina 
haec  brevis  resolutio  erroribus  in  Philosophia 
aeque  ac  Theologia.  Quid,  quaeso  ,  est  habi¬ 
tus  relativus ,  et  activus  ?  numquid  est  ali¬ 
quid  non  actu  exercitum ,  sed  stabiliter 
permanens  in  anima,  etiam  cum  dormimus  ? 
Si  ita,  bene  facit,  talem  habitum  infantibus 


baptizatis  tribuendo,  qui  habitum  gratiae  san¬ 
ctificantem  comitatur,  et  in  adulta  aetate,  in 
actus  prorumpit.  At  sic  perit  illa  actualis 
operatio  intranea,  quae  habitui  ut  sic  oppo¬ 
nitur.  Quodsi  habitum  hunc  vult  semper 
actu  operantem,  et  apprehendentem  merita 
Christi  ?  manifeste  errat  contra  communem 
sensum  omnium  Philosophorum,  et  Theolo¬ 
gorum.  Csetera  paradoxa  peculiaribus  locis 
discutienda  reservamus. 

Th.  3o.  ita  colligit  :  «  Quibus  meritum 
Christi  applicatur,  illi  habent  fidem  actua¬ 
lem  ,  teste  tota  Scriptura.  Applicatio  meriti 
Christi  requirit  apprehensionem  meriti  Chri¬ 
sti,  quae  non  potest  fieri,  nisi  fide  actuali. 
Jam  vero  infantibus  applicatur  meritum  Chri¬ 
sti,  fatente  Bellarmino.  Ergo.  »  Resp.  :  Sic¬ 
ut  minor  verissima,  ita  major,  si  universa¬ 
liter,  uti  oportet  (alioqui  nihil  concluderet), 
accipiatur, .continetdecumanum  mendacium, 
(quod  repetit  th.  37.)  cum  non  modo  non 
«  tota  Scriptura  » ,  sed  nec  unica  quidem 
ejus  sententiola  id  testetur.  Solum  enim 
vera  est  de  adultis.  Quid,  quaeso,  dixerit 
Gerhardus,  de  infantibus  in  statu  legis  Mo- 
saicae  decedentibus  ?  Quid  de  infantibus 
Christianorum  in  utero,  aut  aliter  sine  Bapti¬ 
smo  decedentibus  ?  an  et  istis  omnibus  aude¬ 
bit  tribuere  «  fidem  actualem,  internam, 
efficacem  apprehensionem  meritorum  Chri¬ 
sti  »  ?  Sed  quid  non  ausit  Quodlibetica  Lu- 
therana  ? 

Th.  37.  Ex  hypothesi  concessa  a  Bellarm. 
sic  concludit :  «  Qui  ad  Christum  veniunt,  et 
salvi  fiunt,  illi  praediti  sunt  fide  propria  et 
actuali,  teste  tota  Scriptura.  Infantes  bapti- 
zati  ad  Christum  veniunt.  Ergo,  incredulo¬ 
rum,  qua  talium,  non  est  regnum  coelorum. 
Apocal.  xxi.  At  talium  mctSitav  est  regnum 
coelorum.  Ergo.  »  Resp.  :  Haec  cavillatio  nec 
hilo  melior  est  praecedente  :  Et  tamen  Ger¬ 
hardus  mox  th.  seq.  sibi  applaudens  ait  : 
«  Vidit  Bellarm.  argumenti  hujus  robur,  ideo 
lib.  ejus  cap.  11.  hypothesin  illam  quasi  de¬ 
serit  etc».  Sed  vel  fallit  «flagitiose»,  vel 
fallitur  «  pueriliter  »  Gerhardus  ;  uti  ex  su¬ 
pra  disputatis  patet  :  ut  non  libeat  insulsis 
ineptiis  diutius  immorari.  Quid,  quaeso,  ho¬ 
mo  iste  non  audeat,  qui  ut  scandalum  etiam 
in  infantibus  unius  diei  adscribere  possit, 
«  distinguendum  esse  » ,  docet  «  inter  scan¬ 
dalum  morale,  et  reale  ;  inter  scandalum 
actu,  et  potentia  ».  Quis,  unquam,  Theologo¬ 
rum  tales  nugas  somniavit  ?  Sic  nempe  Bel- 
larminus  testis  est  Lutheranismi  ! 


558 


VIND1CLE 


Ad  CAPUT  XVII. 

Effectus  principalis  Baptismi  est  :  quod 
tollat  omne  id,  quod  habet  in  homine  ratio¬ 
nem  peccati  ;  ut  definitur  in  concil.Trident. 
sess.  5.  decreto  contra  errorem  Lutheri  se¬ 
cundum  ex  iis,  quos  Leo  X.  anno  1521. 
damnavit,  ubi  ait  :  «  In  puero  post  Bapti¬ 
smum  negare  remanens  esse  peccatum,  est 
Christum,  et  Paulum  simul  conculcare  ».  Et 
Philippus  Melanchthon  in  Apolog.  Conf.  Aug. 
etsi  a  Roffensi  septennio  ante  cum  Luthero 
monitus,  tamen  non  erubuit  mendaciter  eum- 
dem  errorem  S.  Aug.  tribuere  his  verbis  : 
Augustinus  ait  :  «  Peccatum  in  Baptismo 
remittitur,  non  ut  non  sit,  sed  ut  non  impu¬ 
tetur  ».  Idem  mutatis  verbis  tenet  Calvinus 
4.  Instit.  c.  15.  §.  10.  Ab  hac  tamen  Patri¬ 
archarum  suorum  sententia  haud  obscure 
declinant  Amesius,  et  Gerhardus.  Et  hic  qui¬ 
dem  in  Confessione  pag.  911.  sic  ait  :  «  Pec¬ 
catum  ,  cujus  remedium  est  Baptismus,  du¬ 
pliciter  consideratur  ;  vel  absolute  in  prae- 
dicamento  qualitatis,  ut  est  vitiositas,  inor¬ 
dinatio,  et  dvogta:  vel  relative,  ut  est  damna¬ 
bile  quid,  reos  nos  faciens  coram  Deo.  Re¬ 
spectu  posteriore  plane  tollitur,  ac  deletur 
peccatum,  h.  e.  reatus  peccati  in  credenti¬ 
bus.  Respectu  priore  non  plane  tollitur  ; 
manet  enim  vitiositas  illa  naturae  ,  licet 
refracta  etc.  Libenter  concedimus  ,  peccata 
in  Baptismo  tolli  per  remissionem  etc.  Si  de 
peccato  loquamur  ratione  formalis,  ac  rea¬ 
tus  :  certum  est  eo  modo  penitus  deleri  et 
mundari,  ut  non  amplius  ad  damnationem 
imputetur.  Rom.  vm.  Materiale  peccati, 
seu  vitiositas  naturae  pugnans  cum  lege  Dei, 
manet  in  renatis  ».  Rom.  vn.  vers.  14.  Ita 
Gerhardus  in  Confessione.  Hic  vero  th.  41. 
exposita  Bellarmini  sententia  ,  praecipue  : 

«  quod  in  renatis  maneat  concupiscentia  , 
fomes,  lex  membrorum  etc.  »  subdit  :  «  At¬ 
qui  demonstrabimus  suo  loco,  concupiscen¬ 
tiam  illam  esse  peccatum,  etiamsi  nondum 
accedat  ad  eam  libera  voluntas  ejus  deside¬ 
riis  consentiendi  ».  Sed  haec  non  videntur 
cohaerere.  Si  enim  «  materiale  peccati  (non 
tantum  juxta  Catholicos ,  sed  etiam  juxta 
Gerhardum  in  Ccnfess.  loc.  cit.)  est  vitio¬ 
sitas  illa  naturae,  pugnans  cum  lege  Dei  ;  et 
haec  sola  manet  post  Baptismum  »  :  Ergo 
et  concupiscentia  ,  fomes  ,  lex  membrorum 
non  habet  rationem  formalis  peccati,  reatus, 
et  offensae  Dei.  Ergo  reipsa  Gerhardus  hoc 


loco  nihil  habet  contra  Catholicam  doctri¬ 
nam,  et  a  suo  Luthero  et  Melanchthone  rece¬ 
dit.  Quod  si  distinguat  inter  concupiscentiam 
in  actu  primo  ,  et  actum  secundum  fomitis  ; 
prioremque  dicat  esse  materiale,  posterio¬ 
rem  vero  formale  peccati,  manifeste  hoc  in¬ 
de  revincitur  :  quia  concupiscentia  in  actu 
primo  nihil  est  praeter  potentiam  appetiti- 
vam  ,  sensitivam  ,  et  irrationalem  ,  quam 
Deus  produxit,  et  quae  se  indifferenter  habet 
ad  bonitatem,  et  malitiam  moralem,  seu  ad 
con  -  et  difformitatem  cum  recta  ratione.  Ut 
sic  ergo  non  potest  esse  materiale  peccati  ; 
sed  solum  prout  in  actu  secundo  tendit  in 
aliquod  objectum  legi  aeternae  adversum  : 
completur  autem  formale  peccati  tum  solum, 
cum  accendente  rationis  advertentia,  deli¬ 
berate  consentit  objecto  pravo.  Sed  de  hac 
concupiscentia  agetur  tom.  4. 

Amesius  hic  th.  2.  aperte  dicit  :  Phrases 
istae  omnes  (quibus  e  SS.  Scripturis  Bellarm. 
probat  :  «Nos  per  Baptismum  mundari , 
lavari,  peccatum  tolli,  deleri,  auferri  etc.), 
recte  explicantur  de  reatus  abolitione  perfe¬ 
cta  ;  (plus  autem  Catholici  non  exigunt)  et 
vitii,  vel  maculae  inchoata  mortificatione  ». 
Revera  ergo  Amesius  quoque  nobis  non 
adversatur,  adeoque  otiosae  antilogiae  sunt, 
quibus  carpit  nonnulla  argumenta,  pro  hac 
veritate  a  Bellarmino  allata  ;  uti  sunt  (prae¬ 
ter  illud,  quod  jam  de  phrasibus  Scripturae 
dixi).  1.  Quod  in  figuris  Baptismi  vere  fuerit 
aliquod  effectum.  2.  Quod  mundatio  justifi¬ 
cationis  comparetur  rebus  vere  et  proprie 
mundis.  3.  Quod  in  Adamo  sint  vere  mortui, 
et  Christus  vere  mortuus  pro  nobis,  et  vere 
surrexit  :  Ergo  et  omnes,  qui  sunt  vere  in 
in  Christo,  justificentur.  4.  Quomodo  sumus 
vere  regeniti,  et  vivificati,  si  adhuc  mors  in 
nobis  manet  ?  5.  Lux  et  tenebrae  peccatum 
et  justitia,  non  possunt  simul  habitare  I  Cor. 
x.  II  Cor.  vi.  6.  Deus  odio  habet  peccata, 
Ps.  v.  et  xliv.  Sap.  xiv.  Ergo  Deus  aut  in 
justificatione  penitus  tollit  peccata,  ita  ut 
nihil  sit,  quod  odio  habere  possit  :  aut  certe 
nihil  omnino  remittit,  ne  obligationem  qui¬ 
dem  ad  pcenam.  Si  enim  peccatum  maneret, 
Deus  illud  odisset  :  si  odisset,  punire  vellet 
si  punire  vellet,  non  ignosceret.  Itaque  dicere, 
Deum  non  imputare  peccata,  quae  vere  ma¬ 
nent  ,  atque  ea  nolle  punire ,  est  manifesta 
contradictio  secundum  Scripturas  sacras  , 
quae  Deum  hostem,  et  vindicem  peccatorum 
severissimum  ubique  describunt. 

Amesius  1.  :  «  Manere  potest  illud  quod 


DE  SACRAMENTO  BAPTISMI. 


559 


dignum  est  odio,  et  poena,  seu  vindicta  pro- 
sequente  ;  alias  peccatum  numquam  tollere¬ 
tur  a  Deo.  Deus  enim  ut  vindex  non  tollit 
peccatum  ».  Resp.  :  Manere  potest  sine  vin¬ 
dicta  prosequente  in  actu  secundo,  concedo  ; 
sine  vindicta  in  actu  primo,  seu  effectu  vin¬ 
dicandi,  nego.  Unde  male  infertur  «  alias 
peccatum  numquam  ablatum  iri  a  Deo». 
Etsi  enim  ut  vindex  non  tollat,  tollit  tamen 
ut  misericors  Dominus. 

Amesius  2.  :  «  Odium  peccati  consistere 
potest  cum  dilectione  peccatoris.  Qui  odit 
vitia,  non  statim  homines  odit.  »  Resp.  : 
Odium  peccati  mortalis  nequit  consistere 
cum  dilectione  supernaturali  peccatoris  ; 
cum  naturali  bene,  qua  illis  vult  conservare 
esse,  et  vitam,  uti  et  ipsis  damnatis.  Verba 
clara  sunt  Sap.  xiv.  Odio  esi  Deo  'impius,  et 
impietas  ejus.  Psalm.  v.  Odisti  omnes  qui  ope¬ 
rantur 'iniquitatem  etc. 

Amesius  3.  :  «  Bellarminus  non  potuit  ne¬ 
gare,  omnem  poenam  peccati  in  regenitis 
tolli  :  ipsius  enim  defensio  exstat  lib  i.  de 
Purgat,  cap.  11.  Mors  est  vera  poena  peccati 
originalis  ,  et  eam  luunt  homines  justi. 
Quamvis  igitur  sententiam  Pontificiorum 
istis  verbis  proponat  :  Baptismus  tollit,  ac 
delet  vere  omnem  culpam  et  poenam  ;  in 
probatione  tamen  nullam  poenae  facit  men¬ 
tionem  ;  quia  experientia  communis  docet, 
baptizatosmori,  etiam  ante  novum  peccatum 
admissum.  Sophistica  haec  disputandi  ratio 
est  nimis  turpis,  et  pudenda.  Lectores  vel 
caecos,  vel  socordes  spondebat  sibi  Bellarmi¬ 
nus.»  Resp.:  Amesius  hic  strenue  cavillatur, 
et  calumniatur,  ex  inscitiane,  an  ex  nequi¬ 
tia,  viderint  gregales.  Confundit  enim  poenas 
proprie  dictas  cum  poenalitatibus,  quae  non 
remittuntur  ulli  ;  quaeque  peccatum  primi 
parentis,  et  originale  singulorum  indirecte 
sequuntur,  nempe  fames,  sitis,  morbus,  mors 
etc.,  quibus  peculiari  Dei  auxilio  liberaremur 
si  non  fuissent  illa  peccata.  Has  enim  poena- 
litates  per  Baptismum  non  tolli,  nemo  est 
qui  nesciat  ;  neque  hae  sunt  p-cenae  directe 
inflictae  ob  ea  peccata.  Itaque  tantum  loqui¬ 
tur  Bellarm.  de  iis  poenis,  quae  directe  infli¬ 
guntur  ob  peccatum  originale,  vel  actualia  : 
et  eas  omnes  omnino  remitti  per  Baptismum. 
Illae  enim,  et  tota  dignitas  ad  illas,  per  Ba¬ 
ptismum  semper  aufertur  ;  cum  tamen  id  non 
semper  contingat  in  sacramento  Poenitentiae. 
Cujus  ratio  assignatur  in  concil.  Trident. 
sess.  14.  cap.  8.  Videatur  S.  Thomas  3. 
part.  quaest.  69.  art.  3.  et  ibi  Suarez  in 
Comment. 


Ad  CAPUT  XYII . 

Bellarm.  quatuor  per  ordinem  capitibus 
Lutheri  errores  prosequitur,  totidem  cano¬ 
nibus  in  concil.  Trident.  damnatos,  nempe 
6.  7.  8.  9.  10.  Hos  errores  silentio  suo  agno¬ 
scunt  Amesius  et  Gerhardus  ;  ac  proinde 
Lutherum  suum  indefensum  relinquunt. 
Porro  opposita  veritas  quatuor  hisce  propo¬ 
sitionibus  constat.  1 .  Baptismus  non  id  effi¬ 
cit,  ut  baptizati  non  possint  gratiam  Dei 
amittere  nisi  nolint  credere.  2.  Baptismus 
non  id  efficit,  ut  homo  solius  fidei  debitor 
sit  ,  non  autem  implendae  universae  legis 
Christi.  3.  Baptismus  non  liberat  homines 
ab  obligatione  Ecclesiasticae  legis.  4.  Per 
Baptismum  non  fiunt  irrita  omnia  vota. 

Ad  CAPUT  XVIII. 

Quinta  propositio,  quam  Amesius,  et  Ge¬ 
rhardus  impugnare  velle  videntur,  re  ipsa 
autem  vix  tangunt,  haec  est :  Non  potest  fieri, 
ut  sola  memoria,  et  fide  suscepti  Baptismi 
peccata  remittantur,  quae  post  Baptismum 
fiunt,  sed  necessarium  est  Poenitentiae  sa¬ 
cramentum.  Amesius  truncavit  insigniter 
hanc  propositionem  ;  sic  enim  ponit  :  «  Sola 
memoria  Baptismi,  non  possunt  dimitti  pec¬ 
cata,  quae  fiunt  post  Baptismum  » .  Deinde 
addit  :  ot  Neque  nos  hoc  affirmanus,  sed  fi¬ 
de,  ac  resipiscentia,  ex  memoria  Baptismi 
renovata,  peccata  quae  post  Baptismum  fiunt, 
remitti  docemus  ».  At  veritas  Catholica  haec 
dicit.  1.  Baptismo  remitti  peccata  praeterita 
ex  opere  operato.  2.  Ideo  hanc  efficaciam 
non  se  extendere  ad  futurum.  Memoria  au¬ 
tem  Baptismi  utilis  quidem  est  ad  agendas 
Deo  gratias,  et  ut  sit  quasi  frasnum  ad  non 
peccandum,  sed  nullo  modo  sufficit  ad  justi¬ 
ficationem.  3.  Amissam  gratiam  Baptismi 
non  posse  iterum  recuperari  per  Baptismum, 
sed  quaerendum  esse  aliud  remedium  magis 
arduum,  difficile  ,  id  est,  sacramentum  Poe¬ 
nitentiae  ;  post  remanet  luenda  temporalis 
poena  etc.  4.  Hinc  rectissime  dictum  a  SS. 
Patribus ;  Poenitentiam  post  Baptismum  esse 
secundam  post  naufragium  tabulam.  Praeci¬ 
puum  hoc  punctum  infra  tractabitur.  Interim 
Amesius  ne  nihil  contradicere  videatur,  ait : 

«  Contrarium  docent  Scholastici  ipsi  de  ho¬ 
mine  ficte,  et  hypocritice  ad  Baptismum 
accedente,  quod  scilicet  fictione  recedente, 
Baptismus  cum  fide,  et  contritione  suam  ef¬ 
ficaciam  habeat  ».  Verum  non  intellexit 


*eo 


VINDICI/E 


Araesius  quid  diceret,  vel  perspicue  nugatus 
est.  Utramque  propositionem  (quod  scilicet 
Baptismi  efficacia  non  se  extendat  ad  pec¬ 
cata  futura;  Et  :  Illum  ficte  susceptum,  fi¬ 
ctione  recedente  habere  suam  efficaciam) 
fide  certam  tenemus  ;  nec  vero  tantillum 
una  alteri  adversatur.  Prior  enim  sine  dubio 
loquitur  de  Baptismo  per  se  bona  fide  susce¬ 
pto  ;  posterior  solum  de  casu  fictionis  per 
contritionem  reviviscit  efficacia  Baptismi. 
Nihil  ergo  ad  rem  protulit  Araesius  ;  sicut  et 
Gerhardus  th.  52. 

Gerhardus  th.  46.  sic  arguit  :  «  Juxta 
Bellarm.  potest  homo  per  veram  poeniten¬ 
tiam  redire  ad  gratiam,  ad  foedus  nobiscum 
initum  in  Baptismo  etc.  Ergo  foedus  illud 
ex  parte  Dei  adhuc  est  inviolatum,  et  per 
consequens  etiam  ad  futurum  se  extendit 
Baptismi  efficacia  ».  ltesp.  :  Inepta,  et  pue¬ 
rilis  illatio !  Oppositum  potius  infertur.  Num- 
quid  ruptum  fuit,  quod  reparari  debet?  Foe¬ 
dus  amcitise,  quod  reconciliatione  indiget, 
sine  dubio  dissolutum  prius  erat. 

Th.  47.  Ex  eo  quod  Bellar,  ait  :  Per  cha¬ 
racterem  Baptismi  nos  habere  jus  ad  sacra¬ 
mentum  Pcenitentia3 ,  quod  etiam  peccata 
mortalia  purgantur  etc.,  infert  Gerhardus  : 

«  Concedi  igitur  a  Bellarm.  Baptismi  effica- 
caciam,  certo  quidem  modo,  etiam  in  futu¬ 
rum  se  extendere  ».  Sic  est.  Sed  quid  hoc, 
quseso,  ad  nostram  controversiam? 

Th.  49.  «Ex  concessa  a  Bellarm.  hvpothesi 
(quod  Baptismus  promittit  salutem  per  Chri¬ 
stum  ;  et  quicumque  per  quemcumque  la¬ 
psum  justificatur,  per  Christum  justificatur) 
sic  concludit  Gerhardus  :  «  Qui  per  Chri¬ 
stum  justificantur ,  fide,  non  operibus  ju¬ 
stificantur.  Ulterius  :  Qui  fide  justifican¬ 
tur,  illi  respiciunt,  sibique  applicant  gra¬ 
tuitam  promissionem  de  remissione  pecca¬ 
torum  propter  Christum ;  est  enim  perpe¬ 
tua  relatio  inter  verbum  promissionis,  et 
(idem.  Lapsi  post  Baptismum,  et  ad  Deum 
conversi  fide  justificantur  :  Ergo  respiciunt, 
sibique  applicant  gratuitam  promissionem 
de  remissione  peccatorum  propter  Christum. 
Illa  vero  promissio  in  foedere  Baptismatis 
fuit  obsignata  :  Utique  ergo  illorum  fides 
respicit  foedus  Baptismi  ».  Resp.  :  Dissimu¬ 
lata  illa  trita  hajresi  de  sola  fide  justificante, 
(quae  infra  seorsim  discutietur),  negatur  il¬ 
lud  subsumptum  ;  quod  illa  promissio  in  foe¬ 
dere  Baptismi  ita  fuerit  obsignata,  ut  non 
per  peccatum  mortale  subsequens  fuerit  ru¬ 
ptum.  Proinde  cum  hoc  foedus  culpa  mortali 
ruptum  sit,  debet  peccator,  ut  reconcilietur, 


non  foedus  Baptismi  praecipue,  sed  aliarn 
promissionem  respicere,  eam  scilicet,  qua 
promisit  remissionem  peccatorum  post  Ba¬ 
ptisma  admissorum,  virtute  sacramenti  Poe¬ 
nitentiae,  sive  in  re,  sive  in  voto  (scilicet 
actu  perfectae  contritionis),  suscepti.  Quod 
th.  50.  et  51.  discurrit  de  efficaci  consola¬ 
tione,  sicut  ex  circumcisione,  ita  et  ex  Ba¬ 
ptismo,  nec  ad  rem,  nec  contra  nos  facit. 

Ad  CAPUT  XX. 

Circa  Baptismum  Joannis  sequentia  ad- 
struimus. 

I.  —  Propositio  :  Baptismus  Joannis 
non  fuit  sacramentum  idem  cum  Baptismo 
Christi.  Quia  Baptismus  Joannis  ab  ipso 
Joanne  institutus  erat  :  Ergo  non  erat  sa¬ 
cramentum,  praesertim  novae  legis  :  Nullus 
enim  homo  purus  sacramenta  instituere  po¬ 
test.  Conantur  hoc  argumentum  solvere.  A- 
mesius  ait  1.  :  «  A  Joannis  quidem  ministe¬ 
rio  :  Sed  a  Deo,  auctoritate  et  praecepto  ». 
Verum  nihil  simile  legitur  in  Scriptura,  quod 
Deus  in  particulari  id  inspirando  mandave- 
vit  :  generalis  enim  inspiratio  non  sufficit, 
ut  notat  cum  Tertull.  S.  August.  lib.  v.  de 
Baptismo  cap.  9.  et  13.  2.  Arguit  Amesius  : 
«  A  Sacrificiis  Patriarcharum,  quae  tamen 
eadem  sacrificia  fuerunt,  cum  per  Moysen 
instituebantur  ».  Resp.  :  Sacrificii  institutio 
ut  sic  non  requirit  mandatum  Dei  positivum ; 
secus  sacramentum  significativum,  et  colla¬ 
tivum  gratiae.  Gerhardus  sic  arguit  1.  «Nihil 
potest  esse  bonum  et  Deo  gratum,  quod  non 
est  a  Deo  institutum  :  Baptismus  Joannis 
fuit  bonus,  et  Deo  gratus,  ut  fatetur  Bellar. 
Ergo.  »  Resp.  :  Majoris  falsitas  nec  pueros, 
nec  mulierculas  latet ;  si  sermo  sit  de  spe¬ 
ciali  institutione.  Nam  generali  ratione  omne 
bonum  a  Deo  est  eique  placet,  sed  hoc  nihil 
ad  rem.  2.  Producit  Scholasticos  cum  Ma¬ 
gistro  a  Bellar,  allegatos  pro  sententia  asse¬ 
rente  :  Baptismum  Joannis  fuisse  quoddam 
sacramentum.  Sed  isti  innoxie  errarunt,  re 
necdum  discussa,  definitaque ;  et  ipse  S. 
Thomas  correxit  in  3.  part.  quaest.  38,  art. 
1.  quod  antea  in  sentent.  docuerat.  Dicti  in¬ 
commodi  poenitere,  sapientis  est. 

Probatur  2.  assertio  Catholica.  Quia  in 
Baptismo  non  sola  aqua  est  de  essentia  sa¬ 
cramenti,  sed  etiam  invocatio  Trinitatis  : 
hanc  autem  non  habuit  Baptismus  Joannis, 
ut  sine  Scripturas  fundamento  fingunt  Cen- 
turiatores  :  imo  valde  probabile  est,  eum 
nulla  forma  usum.  Amesius  :«  Habuit  Trini- 


DE  SACRAMENTO  BAPTISMI. 


561 


tatis  invocationem  saltem  implicite.  Patet 
enim  ex  Baptismo  Christi,  Joannem  praedi¬ 
casse  doctrinam  de  tribus  personis  divinis  : 
suam  autem  doctrinam  Baptismo  confirma¬ 
bat  »  :  Quod  Amesius  ait  «  patere»,  vel 
maxime  latet.  Legat  nobis  hoc  ex  Evangelio 
SS.  Matthaei  vel  Joannis. 

Probatur  3.  Baptismus  Christi  est  sacra¬ 
mentum  novi  Testamenti  :  Ergo  institutum 
est  ab  ipso  auctore  novi  Testamenti.  Hoc 
argumentum  ita  proponit  Amesius  :  «  Joan¬ 
nis  baptismus  non  fuit  institutus  sub  novo 
Testamento.  Ergo.  »  Respondet  1.  «  Eodem 
modo  quo  sacrificia  Partriarcharum  instituta 
fuerunt  sub  veteri  Testamento  ».  Sed  jam 
disparitas  inter  sacrificium  et  sacramentum 
indicata  est.  2.  Ait  :  «  Christus  ipse  contra 
testatur»  Lucxvi.  vers.  1G.  Lex  et  Prophetae 
usque  ad  Joannem  :  ab  eo  tempore  regnum 
Dei  evangelizatur.  Resp.  :  ut  ex  Matth.  xi. 
vers.  13.  patet,  aliud  ibi  non  dicitur,  quam 
Prophetas,  et  legem  prodixisse,  promissa, 
et  figuris  adumbrasse  futurum  Christi  reg¬ 
num  :  a  Joannevero,  et  a  se,  inquit  Christus, 
jam  praesens  adesse  ostendi.  At  hinc  nihil 
infertur  pro  sacramento  novo  legis  a  Joanne 
instituto. 

Probatur  4.  Baptismus  Christi  iterari  non 
poterat,  ut  fatentur  etiam  Lutherani  et  Cal- 
vinisto  :  At  baptizati  a  Joanne,  iterum  ab 
Apostolis  jussi  sunt  baptizari  :  Ergo.  Mino¬ 
rem  negat  Calvinus,  et  alii ;  sed  hoc  paulo 
post  probabitur. 

Ad  CAPUT  XXI. 

II.  —  Propositio.  Baptismus  Joannis  non 
habuit  eamdem  vim,  et  efficaciam,  quam  ha¬ 
bet  Baptismus  Christi.  Ita  conc.  Trid.  sess. 
7.  cap.  1. 

Probatur  1.  Quia  Mare.  i.  Joannes  Bapti¬ 
sta  distinguit  suum  baptisma  a  Christi  Ba¬ 
ptismate,  quod  ipse  in  aqua,  ille  in  Spiritu 
baptizaturus  sit.  Effugia  Melanchthonis  Cal¬ 
vini,  Kemnitii  fuse  hic  proclusit  Bellarmi- 
nus.  Silentio  suo  hunc  approbat  Gerhardus. 
Amesius  vero  ait  :  a  Bellarmin.  nullam  hu¬ 
jus  assertionis  probationem  ex  Scripturis 
affert,  proter  illa  verba  Mare.  i.  »  At  cu_r 
non  sufficiant,  cum  trium  virorum  illorum 
cavillationes  nihil  contra  ea  provaluerint.  2. 
Ait  :  «  Beilarm.  ipse  hoc  loco  concedit,  Ba¬ 
ptismum  Joannis  potuisse  remittere  peccata 
ex  devotione  et  fide  accidentium  :  vel  etiam 
ex  contritione,  quam  homines  concipiebant 
Tom.  VII. 


ex  concionibus,  et  baptismo  Joannis.  Majo¬ 
rem  autem  vim  probavimus  antea ,  nulli 
sacramento  No v.  Test.  tribui  debere».  Idem 
fere  ait  Gerbard.  th.  56.  Sed  vanum  esse 
hoc  effugium  patet  ex  dictis  supra  de  effica¬ 
cia  sacramentorum  Nov.  Test.  ex  opere  ope¬ 
rato. 

Eadem  assertio  probatur  2.  apertis  SS. 
Patrum  testimoniis,  quos  etiam  Lutherus  in 
disp.  de  Baptismo  Legis,  Joannis,  et  Christi 
edita  anno  1520.  secutus  est.  Amesius  ad  haec 
Patrum  testimonia  vel  obmutuit,  vel  ea,  ut 
solet,  contempsit.  Gerhard.  thes.  66.  et  tri¬ 
bus  seqq.  ultimis  duo  praetendit.  1.  «  Bellar¬ 
min  um,  ipsummet  non  recipere  hac  de  re 
Patrum  sententiam,  scilicet  Ambrosii,  Hie¬ 
ronymi.  2.  Bellarmiuum  scripta  Patrum  sub¬ 
jicere  arbitrio  Rom.  Pontificis.  »  Resp.  : 
Utraque  frivola  evasio !  Prior,  quia  de  sub¬ 
stantia  assertionis  neuter  illorum  a  communi 
sententia  deflectit,  sed  tantum  agunt  de  usu 
certae  formae  ;  et  de  duodecim  illis,  qui  Actor, 
xix.  post  Baptismum  Joannis  fuerunt  Christi 
Baptismo  initiati.  Neutrum  ad  rem  facit, 
sed  tantum  ad  vacuam  paginam  replendam, 
usitato  suae  Perhermeniae  principio  jam  toties 
convulso. 

Probatur  3.  haec  veritas  ex  ipsa  persona, 
et  officio  Joannis.  Erat  enim  Joannes  prae¬ 
cursor  Domini,  et  solum  ad  hoc  venerat,  ut 
pararet  vias  ejus ,  Luc  i.  Joan.  i.  At  parare 
viam  Salvatori,  non  est  dare  salutem,  et  ju¬ 
stificare  ;  sed  disponere  ad  recipiendum 
Salvatorem,  et  salutem,  etc.  Opponit  Gerhar¬ 
dus  th.  62.  «  Juxta  Beilarm.  Joannes  effica- 
cissima  praedicatione  plurimos  ad  Deum  con¬ 
vertit  :  Ergo  etiam  plurimis  salutem  dedit. 
Ergo  ex  eo  quod  Joannes  viam  Domini  pa¬ 
rasse  dicitur,  inferri  nequit,  quod  ejus  ba¬ 
ptismus  fuerit  tantum  praeparatio  quaedam 
ad  salutem,  non  autem  medium  efficax  ad 
salutem  ».  Resp.  :  Sequela  Gerhardina  est, 
nec  ullatenus  stringit.  Medium  efficax  et  ne¬ 
cessarium  ad  salutem  solus  Deus  instituere 
potest,  et  eo  mediante  justificare,  gratiam¬ 
que  et  salutem  conferre.  Qui  vero  externae 
praedicationi  et  ablutioni  hoc  tribuit,  oblitus 
videtur  illius  Apostolici  dicti,  I  Corinth.  in. 
Neque  qui  plantat  est  aliquid ,  neque  qui  rigat 
etc.  Et  S.  August.  in  epist.  1.  S.  Joan.  «  Ca¬ 
thedram  in  corde  tenet,  qui  corda  docet  ». 
Aliud  est,  hortari  ad  contritionem,  aliud  re¬ 
mittere  peccata,  et  gratiam  salutcmque  con¬ 
ferre. 


36 


o62 


VINDICLE 


Ad  CAPUT  XXII. 

III.  —  Propositio  :  Post  Joannis  Baptismum 
necessario  percipiendus  erat  Christi  Bapti¬ 
smus. 

Probatur  1.  ex  verbis  Joannis  :  Ego  ba¬ 
ptizo  in  aqua,  ille  baptizabit  in  Spiritu  sancto , 
et  igni.  Effugium  Amesii  jam  praeclusum  est 
supra.  Et  certe  esset  magna  aequivocatio,  si 
in  tam  paucis  verbis  (quibus  fit  collatio  duo¬ 
rum  Baptismatum,  SS.  Patres  communiter 
agnoscunt),  esset  sermo,  de  non  proprie 
dicta  ablutione  externa  per  aquam.  Objicit 
quoque  Amesius  magistrum  sent.  lib.  iv. 
dist.  2.  «  Cui  ita  manifeste  contradicere, 
visum  sit  inconveniens  Alex.  Alensi  »  quaest. 
6.  m.  7.  Verum  vel  contendit  magister  in 
eadem  dist.  sibi  ipsi ;  (nam  in  lit.  D.  aperte 
tradit  communem  Catholicorum  doctrinam,^ 
a  qua  lit.  I.  F.  videtur  nonnihil  deflectere) ; 
aut  certe  accipi  debet,  non  de  jure,  sed  de 
facto,  ut  bene  exponit  Ripalda  ibid.  in  Annot. 

Probatur  2.  ex  historia  Evangelii,  et  Acto¬ 
rum.  Nam  Marci  i,  Matth.  ac  Lue.  m.  Ibant 
ad  Joannem  ut  baptizarentur  tota  Hierusa¬ 
lem,  omnis  Judaea,  et  regiones  omnes  vicinae 
Jordani,  ita  ut  rari  essent  eo  tempore,  non 
baptizati  a  Joanne.  At  mox  post  Domini 
Ascensionem  ipso  die  Pentecostes,  baptizati 
sunt  tria  millia,  et  paulo  post  quinque  mil¬ 
lia,  praeter  alios  in  Judaea  et  Samaria.  Quo¬ 
modo  autem  credibile  est,  ut  inter  tot  millia, 
quos  Apostoli  in  Hierusalem  baptizarunt, 
nullus  fuerit  a  Joanne  ante  baptizatus,  si 
(quod  Marcus  ait)  universi  Hierosolymitae  a 
Joanne  baptizati  erant  ?  Amesius  primo  con¬ 
fugit  ad  Cajetani  interpretationes  dudum 
reprobatas.  Deinde  confugit  ad  «  illa  tria 
millia  hominum,  qui  in  die  Pentecostes  ba¬ 
ptizabantur,  e  quibus  multi  confluxerant  ex 
omni  natione  sub  coelo».  Resp.  :  Esto,  sit 
de  his  plus  quam  credibili,  eos  non  fuisse  a 
Joanne  baptizatos  :  at  hoc  minime  rationa¬ 
biliter  cogitari  potest  de  illis  quinque  milli¬ 
bus,  qui  cap.  iv.  Actor,  baptizabantur,  et 
suas  possessiones  ad  pedes  Apostolorum 
ponebant.  Verum  quid  conjecturis  opus  est, 
cum  veritas  jam  perspicue  habeatur  ex  Ac¬ 
tor.  cap.  xix.  ubi  Paulus  jubet  baptizari  in 
nomine  Domini  duodecim  viros,  qui  confessi 
fuerant,  se  non  habere  nisi  Joannis  bapti¬ 
smum.  Hic  locus  plane  convincit  intentum ; 
unde  varias  interpretationes  (imo  deprava¬ 
tiones)  commenti  sunt  Lutherano-Calviniani ; 


e  quibus  Bellarminus  hic  decem  diversas 
commemorat,  aperto  textui,  et  Patrum  una¬ 
nimi  sensui  contrarias.  Altum  hac  de  re 
silet  tam  Amesius,  quam  Gerhardus  hic  ; 
ideoque  tacite  agnoscunt  turpe,  et  vanum 
suorum  gregalium  effugium.  Estque  hic  locus 
Actor,  xix.  specialiter  notandus ,  tam¬ 
quam  paradigma  interpretationis  Quodlibe- 
tiese  Lutherano-Calvinianorum  ad  suum 
gustum. 

Ad  CAPUT  XXIII. 

I.  —  Objiciunt  haeretici  :  «  Eadem  fuit 
doctrina,  idem  ritus,  eadem  gratiae  oblatio 
in  Baptismo  Joannis,  et  Christi  :  Idem  igi¬ 
tur  Baptismus  erat  quoad  substantiam  et 
efficaciam  ejusdem  ».  Resp.  :  Nec  ante- 
dens,  nec  consecutio  quidquam  valet.  Nam 
non  fuit  eadem  doctrina  nisi  in  genere. 
Quin  enim,  quaeso,  Joannes  docuit  de  pas¬ 
sione,  et  resurrectione  Christi  ?  2.  Doctrina 
nihil  facit  ad  sacramenti  essentiam,  alio  qui 
haeretici  habentes  falsam  doctrinam,  num- 
quam  haberent  verum  sacramentum  Bapti¬ 
smi.  Corollarium  hinc  infert  j\mesius  : 

«  Verbum  igitur,  promissio,  foedus  Dei, 
nullius  sunt  numeri  in  Pontificiorum  sacra¬ 
mentis  ».  Sycophantica  illatio  !  quam  nemo 
in  forma  syllogistica  unquam  exhibebit.  Hoc 
enim  tantum  voluit  Bellarm. :  Sicut  diversi¬ 
tas  doctrinae  non  facit  diversum  Baptisma  : 
ita  nec  doctrinae  similitudo  facit  Baptisma 
unum.  Quid  clarius  !  Denique  quoad  obla¬ 
tionem  gratiae,  non  fuit  eadem  in  utroque 
Baptismo.  Nam  Baptismum  Joannis  seque¬ 
batur  poenitentia,  ut  ejus  effectus ;  Bapti¬ 
smum  autem  Christi  praecedit,  ut  ejus  dispo¬ 
sitio.  Remissio  autem  peccatorum  tribuitur 
Baptismo  Christi,  ut  immediatus  ejus  effe¬ 
ctus  ;  sed  poenitentia  baptismo  Joannis,  non 
Christi  Baptismo  tribuitur,  Mare.  i.  Luc.  i. 
Amesius  I.  «  Inania  et  mere  commentitia 
sunt  haec  subterfugia.  Nam  humilis  confessio 
peccatorum,  et  proinde  resipiscentia  ante¬ 
cedebat  baptismum  Joannis  Mare.  i.  vers. 
5.  ».  Resp.  :  Hoc  Marcus  non  dicit,  quod  de 
resipiscentia  Amesius  ei  affingit.  Confessio 
illa  erat  nuda  caeremonia,  qua  testabantur 
internum  dolorem  de  vita  anteacta,  et  desi¬ 
derium  expurgandi  animi  per  poenitentiam, 
sicut  expurgabant  Judaei  iidem  aqua  sordes 
corporis ;  et  sic  disponebantur  ad  contritio¬ 
nem,  et  veram  scelerum  remissionem,  alia¬ 
que  beneficia  a  Christo  accipienda,  in  quem- 


DE  SACRAMENTO  BAPTISMI. 


563 


credere  jubebantur  a  Joanne,  Act.  xix.  v. 
4.  Joan.  i.  vers.  26.  Amesius  2.  «Si  remissio 
peccatorum  effectus  fuit  poenitentiae,  et  poe¬ 
nitentia  effectus  baptismi  Joannis,  tum  ipsa 
remissio  fuit  etiam  effectus  ejusdem  bapti¬ 
smi  »  Resp.  :  Perfecta  poenitentia,  seu  con¬ 
tritio  non  est  effectus  baptismi  Joannis  ;  sed 
haec  nuda,  et  valde  remota  dispositio  ad  il¬ 
lam.  Nihil  ergo  ad  rem  ! 

II.  —  Objic.  «  Suavissima  consolatio  est 
Christianorum,  quod  eodem  baptismo  ba¬ 
ptizantur,  quo  Christus  fuit  baptizatus  :  Sed 
Christus  baptizatus  fuit  Baptismo  Joannis  : 
Ergo  Baptismus  Christianorum  idem  est  cum 
baptismo  Joannis.  »  Resp.  :  Non  est  bona 
consolatio,  quae  Christo  irrogat  injuriam. 
Baptismum  autem  Christi  ipsi  Christo  tri¬ 
buere  vix  possumus  sine  blasphemia  :  quia 
videretur  indiguisse  regeneratione,  et  ado¬ 
ptione.  Amesius  :  «  Simili  ratione  concludere 
posset  Bellarm.  Christo  non  posse  tribui  cir¬ 
cumcisionem,  Paschatis,  et  Eucharistiae  com¬ 
munionem,  aut  Baptismum  ipsum  Joannis, 
quia  videretur  indiguisse  gratia  horum  sa¬ 
cramentorum  ».  Resp.  :  Disparitas  est :  Quod 
circoncisio  ex  se  non  fuit  nisi  signum  exter¬ 
num  foederis  cum  Abraham,  et  semine  ejus, 
unde  Christus  prodibat  :  proinde  convenie¬ 
bat,  eodem  cauterio  signari,  itemque  legem 
agno  Paschali,  etc.  servare  in  aliorum  exem¬ 
plum.  Eucharistiae  a  se  confectae  sumptio 
non  habet  pro  effectu  suo  per  se  remissionem 
peccati,  sicut  Baptismus,  et  Poenitentiae  sa¬ 
cramentum.  Et  quamvis  forte  non  sit  ne¬ 
gandum  ,  absolute  potuisse  Christum  susci¬ 
pere  etiam  suum  Baptismum,  non  secus  ac 
circumcisionem,  et  Eucharistiam,  ac  Bapti¬ 
smum  Joannis,  qui  erat  poenitentiae,  ad  alium 
quidem  finem;  tamen  magis  omnino  glorio¬ 
sum  Christo  fuit,  non  accipere  suum  Bapti¬ 
sma,  quam  accipere.  Dum  enim  Baptismum 
confert,  et  non  accipit,  imperatorem  se  hujus 
militiae  ostendit,  quippe,  qui  characterem 
suum  aliis  imprimit.  At  si  acciperet,  vide¬ 
retur  etiam  ipse  ad  militiam  adscribi.  Ame¬ 
sius  ait  :  «  Quid  Christo  gloriosum  fuit,  non 
ex  ratiunculis  humanis  »  ( sic  contemnit, 
quas  solvere  non  potest),  «  sed  ex  verbo,  et 
praxi  ipsius  Christi  statuere  debemus  ».  Sit 
hoc  ita.  At  ubi  ex  perspicuis  Evangelii  ver¬ 
bis  ,  sine  glossis  quodlibeticis  hoc  osten¬ 
ditur  ? 

III.  —  Objic.  «  Cum  Christus  baptizaretur 


a  Joanne,  adfuit  visibiliter  Spiritus  sanctus, 
et  vox  gratiae  sonuit.  Haec  eadem  sunt  ma¬ 
xima,  quae  in  nostro  Baptismo  invisibiliter 
fiunt.  Idem  igitur  baptismus  Joannis^  et 
noster  ».  Resp.  :  SS.  Patres  varias  causas 
dant,  cur  Christus  voluerit  baptizari  a  Joan¬ 
ne.  1.  Ad  humilitatis  exemplum.  Matth.  m. 
2.  Ut  confirmaret  baptismum  Joannis  tam¬ 
quam  bonum,  et  Deo  gratum.  3.  Ut  osten¬ 
deret,  quanti  peccatores  facere  debeant  Ba¬ 
ptisma  Christi  Domini,  cum  ipse  Dominus 
tanti  fecerit  Baptismum  servi.  4.  Ut  lavaret 
nostra  crimina  in  Jordane,  et  veterem  Ada- 
mum  suffocaret  aquis,  et  novum  emergere 
faceret,  non  vi  Baptismi,  sed  merito  humi¬ 
litatis  suse.  5.  Ut  ipse  figuraret  in  sua  per¬ 
sona  Baptismum  nostrum,  et  gratiam,  quam 
in  eo  accipimus.  6.  Et  prsecipue,  ut  Bapti¬ 
smum  salutarem  ipse  institueret,  et  conse¬ 
craret.  Instituit  enim  sanctificando  aquas 
tactu  carnis  suse,  ut  SS.  Patres  docent ;  et 
simul  figurate  ostendit  effectum  Baptismi 
sui ,  dum  ccelum  aperiri  voluit,  Spiritum 
sanctum  descendere,  et  vocem  audiri  etc. 
Hsec  autem  omnia  nihil  faciunt  pro,  sed  con¬ 
tra  Lutheranos,  et  Calvinistas.  Nam  ante¬ 
quam  Dominus  baptizaretur,  numquam  ap¬ 
paruit  columba ;  neque  audita  est  vox  de 
coelo,  et  tamen  idem  erat  baptismus  Joannis, 
cum  eo,  qui  postea  fuit;  Ergo  baptismus 
quem  habuit  Dominus  a  Joanne,  non  fuit 
idem  cum  nostro  :  nam  illum  accepit,  non 
instituit.  Amesius  nihil  ad  rem  quod  respon¬ 
deret  habens,  tacere  tamen  noluit.  Ait : «  Ne¬ 
que  postea  visibiliter  apparuerunt  hsec  in 
Baptismo  Christi  :  satis  fuit,  ut  invisibilis 
gratise  operatio,  semel  visibiliter  appareret. 
Debuit  tamen  in  eodem  sacramento  appa¬ 
rere,  ad  quod  pertinebat  :  alioqui  nullum 
sacramenti  genus  commendaret  magis,  quam 
tibia,  cithara,  vel  tuba  incertum  sonum  edens 
sine  ulla  distinctione  ».  Resp. :  Hsec  nihil  ad 
rem  faciunt,  nisi  ostendatur  ex  verbo  scri¬ 
pto,  apparitionem  columbse,  et  vocem  Patris 
in  Jordane  factam,  sacramentum  ejusque 
institutionem  indicasse,  quod  gratis  dicitur, 
nec  apparenter  ex  Evaogelio  asseritur.  Cum 
ergo  nihil,  quo  se  extricaret,  solidi  reperiret 
Amesius,  ad  convicia  in  multitudinem  csere- 
moniarum  Baptismi  vertitur.  Sed  ea  alibi 
sufficienter  excussa  sunt.  Sane  plerique 
omnes  illi  ritus  non  novitii,  sed  antiquissimi 
sunt  ex  SS.  Scripturis  et  Patribus. 


VINDICIiE 


PRO  LIBRO  SECUNDO 

DE  SACRAMENTO  CONFIRMATIONIS 


Ad  CAPUT  II. 

«  Confirmatio  apud  Pontificios ,  ait  Ame¬ 
sius,  est  unctio  Chrismatis  in  fronte,  signo 
crucis  facta,  sub  tali  formula  verborum  : 
Signo  te  signo  crucis,  et  confirmo  te  Chri¬ 
smate  salutis,  in  nomine  Patris,  et  Filii,  et 
Spiritus  sancti.  Ita  Filliucius  Tract.  de 
Chrismate.  Qusestio  I.  est.  An  sit  verum  sa¬ 
cramentum  ?  Pontificii  affirmant  :  Nos  ne¬ 
gamus  » .  Hucusque  Amesius. 

Bellarm.  :  Tria  requiruntur  ad  essentiam 
sacramenti  Christiani  proprie  dicti,  i.  Pro¬ 
missio  gratiae.  2.  Signum  sensibile  cum 
verbo,  quod  sit  medium,  seu  organum,  quo 
applicatur  promissio.  3.  Mandatum  divinum, 
quo  id  jubeatur  ministrari.  Amesius.  «  Vere 
quidem  ista  dicuntur  a  nostris,  sed  sophi¬ 
stice  et  ambigue  proponuntur  a  Bellarmino. 
Nam  1.  Promissio  cujuslibet  gratiae  gratis  da¬ 
tae  non  sufficit  ad  sacramentum;  sed  gratiae, 
foederis,  salutiferi,  justificationis,  sanctifica¬ 
tionis. Etdehoc  loquiturBellarminus.  2. «  Pro¬ 
missio  gratiae  requiritur,  quae  sit  aliquo 
modo  effectus  sacramenti  ».  Sic  est.  3.  «Sig¬ 
num  sensibile,  una  cum  verbo,  debet  a  Deo 
certe  determinari».  Neque  hoc  negamus.  4. 
Mandatum  divinum  debet  esse  perpetuum, 
id  est,  durare,  quamdiu  Religio  durat  » . 
Annuimus  iterum.  «  Sed  nihil  horum  con¬ 
venit  Pontificiae  Confirmationi  ».  Hoc  est, 
quod  pernegamus. 

Probatur  igitur  assertio  Catholica  1.  Pro¬ 
missio  amplissima  Spiritus  Paracliti  habetur 
Joan.  xiv.  roborantis  Joan  xvi.  et  fortes  fa¬ 
cientis  in  confessione  fidei  Luc.  ult.  Actor,  i. 
Amesius.  1.  :  Sed  haec  promissio  nulli  signo 
advertitur.  2.  Talis  ,est  ut  faciat  homines 
impeccabiles.  3.  Gratia  illa  quam  sacra¬ 
mento  annectunt  Pontificii,  potest  promitti, 


et  praestari  sine  sacramento» .  Resp.  I. :  Non 
advertitur  quidem  illis  locis,  sed  alibi,  ut 
mox  dicetur.  2.  Esto  ita  de  Apostolis,  quod 
speciali  modo  fuerint  confirmati  in  gratia; 
ad  alios  tamen  etiam  illa  promissio  Spiritus 
sancti  extendebatur,  absque  illa  impeccabi- 
litate.  3.  Verum  est  quidem,  et  gratiam  ha¬ 
bitualem,  et  actualia  auxilia  esse  in  se  ejus¬ 
dem  rationis,  sive  in,  sive  extra  sacramen¬ 
tum  conferantur  :  quid  vero  hinc  contra 
nos  ? 

2.  Medium,  seu  organum,  sive  signum 
sensibile  constans  ex  rebus  et  verbis,  quibus 
applicetur  illa  promissio,  fuit  manus  impo¬ 
sitio  cum  oratione.  Et  Apostoli  quidem,  cse- 
terique  in  die  Pentecostes  congregati  in  do¬ 
mo  ,  singulari  miraculo  receperunt  illam 
gratiam  promissam  sine  sacramento  :  cseteri 
vero  communiter  postea  recipiebant  illam 
eamdem  gratiam  ministerio  Apostolorum  per 
illud  medium.  Amesius  :  «  Clarum  est,  alios 
eamdem  gratiam  recepisse,  antequam  fue¬ 
runt  vel  confirmati,  vel  baptizat!  ».  Act.  x. 
v.  44.  Resp.  :  Sic  est,  voluit  enim  Deus  Cor¬ 
nelio  centurioni,  et  qui  cum  eo  erant,  tam¬ 
quam  primitiis  ex  gentilitate,  speciale  hoc 
privilegium  concedere,  ut  palam  faceret, 
Judaeis  haud  dubie  obmurmurantibus  ad¬ 
missioni  Gentilium,  velle  se  etiam  illos  in 
Ecclesiam,  et  ad  perceptionem  sacramen¬ 
torum  admitti.  Bonaventura ,  et  Alensis , 
quos  pro  se  allegat  Amesius,  in  hac  re  hal- 
lucinati  sunt,  ut  infra  dicetur.  Quod  de  ora¬ 
tione  objicit ,  in  sequentibus  expedietur. 
Quod  denique  contendit  :  «  Gratiam  illam 
per  manus  impositionem  ab  Apostolis  col- 
latam,  non  fuisse  sanctitatis,  et  justitiae,  sed 
gratis  datam  extraordinariorum  donorum  », 
non  probat  Amesius.  Etsi  enim  in  primis 
initiis  perfrequens  fuerit  illa  charismatum 
inter  recens  conversos  profusio,  non  fuit 


566 


VINDICLE 


tamen  generalis  omnium,  neque  ita  diu  du¬ 
ravit. 

3.  Pro  mandato  habemus  mandati  execu- 
tionem.  Numquam  enim  Apostoli  ita  ordi¬ 
nate,  et  secure  imposuissent  omnibus  bapti¬ 
zatis  manus,  ut  veniret  super  eos  Spiritus 
sanctus,  nisi  Dominus  hoc  eis  mandasset. 
Nec  obstat,  quod  alias  non  universaliter 
valet  hsec  consequentia :  Apostoli  hoc  vel 
illud  fecerunt  :  ergo  habuerunt  mandatum. 
Aliud  enim  est  de  operationibus  infallibilem 
gratise  effectum  ex  opere  operato  inferentia 
bus  :  aliud  de  quibusvis  aliis  operibus  bonis, 
quae  sive  ex  praecepto,  sive  ex  consilio  fiant, 
sunt  meritoria,  et  Deo  placita.  In  prioribus 
semp er  involvitur  mandatum  divinum;  non 
item  in  posterioribus.  Nec  evadunt  Calvinus, 
et  Brentius,  cum  aiunt  :  «  Deum  initio  na¬ 
scentis  Ecclesiae  per  manus  Apostolorum  de¬ 
disse  fidelibus  visibilia  quaedam  dona  Spiri¬ 
tus  sancti,  ut  donum  linguarum,  miracu¬ 
lorum,  etc.  Ergo  sicut  umbra  Petri,  et  su¬ 
darium  sancti  Pauli,  per  quae  curabantur 
homines,  ita  nec  impositio  manuum  fuit 
sacramentum  conferens  gratiam  justifican¬ 
tem  )).  Contra  enim  est,  quia  per  impositi¬ 
onem  illam  manuum  Apostolorum  non  da¬ 
bantur  sola  dona  loquendi  linguis  etc.  (talia 
enim  dona  non  simpliciter  vocantur  Spiritus 
sancti)  sed  per  impositionem  manuum  da¬ 
batur  ipse  Spiritus  S.  Amesius  :  «  Talia  dona 
expresse  vocantur  distributiones  Spiritus 
sancti.  »Hebr.  n.  vers.  4.  et  ratio  redditur, 
I  Cor.  vn.  10.  Sit  ita.  Sed  nusquam  vocantur 
absolute  Spiritus  sanctus.  2.  Sed  dabatur 
per  manus  impositionem,  quod  promiserat 
Dominus.  Joan.  xiv.  vers.  16.  3.  Dona  illa 
non  erant  communia  omnibus,  ut  patet  ex 
Rom.  xii.  I  Cor.  xn.  At  Spiritus  sanctus  per 
manus  impositionem  dabatur  omnibus,  ut 
aperte  colligitur  ex  Act.  vm  et  xix.  4.  Apo¬ 
stolus  Hebr.  vi.  numerat  impositionem  ma¬ 
nuum  cum  Baptismo,  cum  fide,  cum  poeni¬ 
tentia  etc.  quae  pertinebant  ad  salutem,  imo 
etiam  ad  fundamenta  salutis :  At  loqui  linguis 
non  pertinet  ad  salutem,  multo  minus  ad 
fundamenta  religionis.  5.  Apostoli  numquam 
descendissent  Samariam  ad  conferenda  dona 
illa  miraculorum  :  nam  satis  multa  miracula 
operabatur  Philippus. 

Nec  melior  est  alia  evasio  Calvini  ,  et 
Kemnitii,  cum  dicunt  :  «  In  Apostolis  pri¬ 
vilegium  singulare  fuisse,  ut  Spiritum  san¬ 
ctum  darent  per  manus  impositionem  :  ha¬ 
buerunt  enim  illi  peculiare  mandatum,  et 


promissionem.  At  nos  nihil  horum  ;  ut  patet 
ex  eventu  :  ex  manus  enim  impositione  per 
Episcopos  jam  non  sequitur  illud  donum  lin- 
guse,  miraculorum  etc.  ».  Sed  contra.  Effi¬ 
cacia  hsec  impositionis  manuum  non  fuit  A- 
postolis  privilegium  singulare,  sed  toti  Ec- 
clesise  facta  est  :  Ergo  et  caeremonia,  cui  ap¬ 
plicatur  promissio,  generalis  esse  debet,  et 
perpetua  :  et  ratio  ejus  non  minus  locum 
habet  in  nobis,  ac  in  Apostolis ;  siquidem 
omni  tempore  egent  fideles  virtute  Spiritus 
sancti  ad  resistendum  in  persecutione,  et 
confitenda  fide.  Amesius  antithesim  suam 
strenue  repetit,  aitque,  Act.  vm.  «  clare  sa¬ 
tis  indicari,  id  fuisse  privilegium  »  speciale 
Apostolorum  tantum.  Yerum  est,  quod  inde 
colligatur,  diaconos,  et  presbyteros  non  ha¬ 
buisse  eam  potestatem ;  sed  omnes  Episco¬ 
pos  in  hoc  non  succedere  Apostolis,  ex  Act. 
vm.  numquam  extundetur. 

At  instat  cum  Calvino,  et  Kemnitio  Ame¬ 
sius  :  «  Cessavit  effectus  ille,  qui  sequebatur 
impositionem  manus  :  Ergo  non  fuit  sa¬ 
cramentum.  »Resp.:  Cessavit  quoad  visibilia 
symbola,  non  quoad  invisibilem  gratiam. 
Fuit  autem  causa  rationabilis  eadem,  quse 
universaliter  miraculorum,  cur  initio  Eccle- 
sise  daretur  visibiliter  :  quia  tunc  ad  fidem 
plantandam,  et  nutriendam  ejusmodi  mira¬ 
cula  necessaria  erant  :  Sicut  ergo  jam  cessa¬ 
vit  effectus  ille  fidei,  quem  promisit  Chri¬ 
stus  ascendens,  per  illa  verba  :  Signa  eos, 
qui  crediderint ,  hsec  sequentur  etc. ,  et  tamen 
non  cessavit  principalis  ejus  effectus,  qui  est 
esse  radicem  totius  vitse  spiritualis  etc.  ita  et 
hic.  Amesius  1.  «  Cessavit  igitur  quoad  im¬ 
positionem  manuum,  quse  fuit  visibile  sym¬ 
bolum  ».  Resp.  :  Inepte  hoc  infertur.  Sermo 
enim  est  non  de  symbolo  externo  causante, 
sed  causato,  qiiale  est  donum  linguarum 
prophetiae ,  miraculorum  etc.  Amesius  2 . 
«  Invisibilis  omnis  gratia,  quse  necessaria  est 
ad  salutem,  in  Baptismo,  et  Coena  Domini 
obsignatur  :  Confirmatio  igitur  Pontificia 
nullum  usum,  aut  fructum  habet,  vel  visibi¬ 
lem  vel  invisibilem  ».  Resp.  :  Si  hoc  argu¬ 
mentum  vim  haberet,  inferret  etiam,  nullum 
prorsus  sacramentum  esse  reipsa  simpliciter, 
et  indispensabiliter  ad  salutem  necessarium  ; 
cum  quis  absolute  salvari  possit  cum  fide,  et 
contritione,  saltem  in  casu  martyrii,  ubi  om¬ 
nis  copia  sacramenti  deficeret.  Aperte  autem 
Amesius  contradicit  Lucie,  qui  refert,  Sama¬ 
ritanos  fuisse  baptizatos,  nec  tamen  Spiri¬ 
tum  sanctum  venisse  in  quemquam  illorum, 


DE  SACRAMENTO 

nisi  post  manus  impositionem  per  Apostolos 
factam. 

Ad  CAPUT  VII. 

Quse  Bellarminus  cap.  3.  ex  testimoniis 
decem  SS.  Pontificum,  cap.  4.  ex  octo  con¬ 
ciliis,  c.  5.  ex  novem  Patribus  grsecis  cap. 
6.  ex  decem  Patribus  latinis  producit,  nec 
unico  verbo  attingit  Amesius.  Suaviter  etiam 
dissimulat  mendacia,  et  criminationes  Calvi¬ 
ni  ad  eludenda  testimonia  SS.  Patrum,  quae 
proinde  agnoscit  bene  a  Bellarmino  fuisse 
excussa. 

Ad  CAPUT  IX. 

Materia  hujus  sacramenti  remota  est  ole¬ 
um  balsamo  admixtum,  atque  ab  Episcopo 
consecratum  :  Materia  vero  proxima  est  un¬ 
ctio  ex  praedicto  oleo  in  fronte  adhibita  ho¬ 
minis  baptizati,  ad  crucis  figuram.  Ita  omnes 
Catholici.  Amesius  1.  iterat  suam  naeniam  : 

«  Materia  haec  est  adeo  remota  a  sacramen¬ 
tis  Nov.  Test.  ut  in  toto  Nov.  Test.  nulla.fiat 
ejus  mentio  ».  Resp.  :  In  Nov.  Test.  scripto 
non  expresse  habetur,  transeat  ;  non  ad  eam 
saltem  alluditur,  et  ex  Ecclesiae  traditione 
indubitata  non  habetur,  nego.  De  hac  enim 
sacra  chrismatione  intelligunt  SS.  Ambro¬ 
sius,  Anselmus,  Theodoretus,  etc.  illud  II 
Cor.  i.  Qui  confirmat  nos  Deus  et  unxit  nos , 
et  signavit ,  et  dedit  pignus  Spiritus  in  cordi¬ 
bus  nostris.  Amesius  2.  Act.  vm.  et  xix.  ubi 
Pontificii  volunt  Confirmationis  exempla  pro¬ 
poni,  nulla  fit  mentio  Chrismatis,  sed  ma¬ 
nuum  impositionis  tantum  ;  Bellar,  etiam 
cap.  2.  signum  sensibile  in  sacramento  Con¬ 
firmationis  voluit  esse  manus  impositionem. 
Resp.  :  Duplex  est  hic  Theologorum  senten¬ 
tia  probabilis  (praeter  tertiam  Bonav.  et 
Alensis,  quam  etsi  Amesius  praeferat  omni¬ 
bus  ,  absolute  tamen  improbabilis  est). 
Prior  quam  tenet  Bellarm.  ait,  Apostolos 
(uti  et  omnes  sequentes  Episcopos)  numquid 
dedisse  effectum  Confirmationis  absque  un¬ 
ctione  Chrismatis;  neque  adhibuisse  aliam 
impositionem  manuum,  praeter  eam,  quae  in 
illa  unctione  includitur.  Fundamentum  est  : 
quia  institutio  Chrismatis  ab  ipso  Christo 
facta  est :  Ergo  non  est  verisimile,  Apostolos 
alium  ritum  adhibuisse.  Quod  si  dicas,  per 
dispensationem  Christi  Apostolos  loco  un¬ 
ctionis  usos  manuum  impositione.  Contra 
est  :  quia  omnino  congruebat,  ut  Apostoli 


CONFIRMATIONIS.  567 

initio  Ecclesiae  non  uterentur  dispensatione, 
nec  privilegiis,  praesertim  in  ministerio  sa¬ 
cramentorum,  quae  perpetuo  erant  futura 
quaedam  certa  signa  visibilis  Ecclesiae.  3. 
Quia  id  confirmatur  traditione,  et  testimoniis 
SS.  Fabiani,  Cypriani,  Augustini,  Eusebii 
Papae,  etc.  Altera  sententia  probabilis  aeque, 
S.  Thomae ,  et  plurimorum  (quam  etiam 
sequuntur  duo  concilia  provincialia  Mogunti- 
num,et  Coloniense),  dicit  Apostolos  interdum 
usos  fuisse  nuda  impositione  manus  absque 
unctione ;  interdum  vero  usos  fuisse  unctione 
Chrismatis.  Quod  interdum  usi  fuerint  nuda 
manus  impositione,  videtur  suaderi  verbis 
illis  Actorum  vm.  et  xix.  simpliciter,  et  ut 
jacent  acceptis.  Videturque  favere  concil. 
Florentinum.  Quod  vero  interdum  etiam  usi 
fuerint  Chrismate,  suadent  argumenta  prio¬ 
ris  sententiae.  Utra  ex  his  duabus  a  parte  rei 
vera  sit,  incertum  est.  Hoc  certum  :  Nudam 
manuum  impositionem  non  fuisse  sacra¬ 
mentum,  cum  non  fuerit  caeremonia  perma¬ 
nens.  Unde  manuum  impositio,  quae  sacra¬ 
mentum  hoc  sit,  non  differt  ab  ipsa  Chrisma¬ 
tione  :  qui  enim  inungit,  manus  imponit, 
adeoque  unctio,  et  signatio,  cum  manu  fiat, 
manus  impositio  rectissime  dicitur,  ut  docet 
Hugo  lib.  ii.  de  Sacram.  Sic  Mare.  vn.  cum 
postulassent  quidam,  ut  Dominus  manus  im¬ 
poneret  lunatico,  ille  id  fecit,  nam  digitis 
.  tetigit  linguam ,  et  aures  ejus.  Amesius  1  : 
«  Unctio  fit  pollice  tantum  in  fronte  :  hacte¬ 
nus  igitur  nulla  impositio  manuum  ,  sed 
unius  pollicis  apparet,  etc.  »  Quid  hic  veniat 
nomine  «  impositionis  manuum  »,  rectius 
tutiusque  ex  SS.  Patribus,  et  continua  praxi 
Ecclesiae  etiam  primorum  saeculorum,  quam 
ex  musteis  Evangelii  corruptoribus  discitur. 
Amesius  2  :  «  Mirum  admodum  videretur 
(Puritanis)  si  Scripturae  sacramentum  no¬ 
bis  commendarent,  cujus  materiam  suo  no¬ 
mine  numquam  designarent  :  sed  ridicule 
audax  maluit  esse  Bellar,  in  Scriptura  per¬ 
vertenda,  quam  candorem  imitari.  Alexand. 
Alensis  fatetur  hoc  sacramentum  Confirma¬ 
tionis  institutum  fuisse  in  concilio  Meldensi, 
quantum  ad  formam  verborum,  et  materiam 
elementorum  ».  Resp.  :  Mirum  esset,  Ame- 
sium  ita  laudare,  et  sequi  malle  unum  Alen- 
sem  errantem,  quam  tot  antiquae  Ecclesiae 
lumina ,  perspicue  materiam  hujus  sacra¬ 
menti  tradentes  SS.  Patres;  nisi  jam  certo 
constaret,  eum  omnis  traditionis,  et  inter¬ 
pretationis  Ecclesiasticae  juratum  hostem 
esse.  Quod  Scotus  «  fateatur,  nihil  certi  ex 


568 


VINDICLE 


Scripturis  haberi  de  materia,  et  forma  sa¬ 
cramenti  hujus,  eo  quod  tempus,  et  modus 
hujus  institutionis  in  Scriptura  non  legatur, 
etc.  »,  quid,  quseso,  nobis  officit,  quibus 
certum  est,  non  omnia  revelata  expresse 
scripta  esse  ? 

Ad  CAPUT  X. 

Bellarm.  :  Forma  hujus  sacramenti  sunt 
heec  verba  :  Consigno  te,  etc.,  quoad  sen¬ 
sum,  et  sententiam  quam  habent.  Amesius 
prrnter  consuetos  cavillos,  et  sarcasmos  nihil 
affert  solutione  dignum.  Recte  notavit  Bel¬ 
larm.,  non  debere  mirum  videri,  si  Patres 
non  expresse  ponant  hanc  formam,  cum  ne¬ 
que  aliorum  sacramentorum  formas  descri¬ 
bant;  tum,  quod  res  essent  omnibus  Chri¬ 
stianis  nota?  ob  quotidianum  usum;  tum 
etiam ,  ne  Gentilibus  proderent  ejusmodi 
mysteria  sine  necessitate.  Itaque  nullus  fere 
est  veterum,  qui  disertis  verbis  scripserit 
formam  Baptismi  esse  :  Ego  te  baptizo  in 
nomine  Patris,  et  Filii ,  et  Spiritus  sancti; 
tantum  dicunt,  Baptismum  dari  cum  invo¬ 
catione  Trinitatis.  Imo  S.  Dionysius  cap.  ult. 
Hierarch.  Eccles.  dicit  :  «  Fas  non  esse  lit¬ 
teris  mandare  verba,  quibus  in  administra- 
tione  sacramentorum  utitur  Ecclesia  » .  Hoc 
monitum  ad  rem  maxime  faciens,  caute  dis¬ 
simulavit  Amesius,  ne  proderet  insulsam 
suam  cavillationem,  qua  explodit  omnia, 
qurn  verbis  non  exprimuntur  in  sacro  Co¬ 
dice. 

Ad  CAPUT  XI. 

Bellarm.:  Duplex  est  hujus  sacramenti  ef¬ 
fectus.  1.  Gratiam  confert  gratum  facientem, 
et  quidem  majorem,  quam  ipse  Baptismus, 
in  ordine  ad  roborandam  animam  contra 
diaboli  impetus,  sed  minorem  in  ordine  ad 
remissionem  peccati,  quia  non  remittit  to¬ 
tam  poenam.  2.  Alter  effectus  est  character, 
quo  adscribimur  in  Christi  militiam,  sicut 
per  Baptismum  in  Christi  familiam.  Amesius 
arguit  Bellarminum,  quod  «  sententiam  suam 
valde  sophistice,  et  ambigue  proposuerit 
de  gratia  per  Confirmationem  collata  ».  Ni¬ 
hil  autem  objicit,  nisi  suam  hseresim  infra 
explodendam,  quod  gratia  tantum  remis¬ 
sione  peccatorum  per  imputationem  extrin- 
secam  justitia;  Christi  fiat.  2.  Ait  :  «  Confir¬ 
matio  non  requiritur  ad  roborandam  ani¬ 
mam,  quia  Eucharistia  instituitur  ad  robo¬ 


randam  animam,  sicut  panis  cor  hominis 
confortat  ».  Resp.  :  At  cur  nullum  locum 
Scripturae  signavit,  ubi  vel  Catholica  sen¬ 
tentia  rejicitur,  vel  Calvinistica  exprimitur. 
3.  Ait  :  «  Exaltatio  gratiae  Confirmationis 
(ad  roborandum)  supra  gratiam  Baptismi, 
non  tantum  est  impia  in  se;  sed  in  Bellar- 
mino  (qui  docet,  omnem  poenam,  atque  adeo 
omnem  infirmitatem  in  Baptismo  tolli),  est 
plane  ridicula  ».  Resp.  :  Impio  huic  Puritano 
impii  sunt  SS.  Cyprianus,  Tertullianus,  Dio¬ 
nysius,  Ambrosius,  Augustinus,  etc.,  qui 
aiunt,  per  hoc  sacramentum  plene  sanctifi¬ 
cari,  perfici,  etc.,  antea  baptizatum.  4.  Ait : 
«Distinctio  illa  inter  adscriptionem  »,  in 
familiam  Christi,  et  in  militiam  Christi,  «  est 
mere  verbalis.  Omnes  enim  qui  in  familiam, 
etiam  in  militiam  Christi  adscribuntur  ». 
Resp.  :  Esto  non  sit  distinctio  illa  realis,  est 
tamen  formalis,  minime  autem  tantum  ver¬ 
balis,  quid  quod  etiam  aliquo  modo  reipsa 
illa  distingui  videamus.  Infantes  enim  ad 
familiam  Christi  pertinere  quis  neget?  Eos¬ 
dem  vero,  quamdiu  ratione  non  utuntur,  ad 
militiam  Christi  pertinere  quis  dixerit  ? 

Ad  CAPUT  XII. 

Bellarm.  :  Solus  Episcopus  est  proprius 
hujus  sacramenti  minister  :  ex  dispensatione 
tamen  potest  etiam  presbyter  conferre,  non 
tamen  Chrisma  consecrare.  Amesius  scisci¬ 
tatur  :  «  An  haec  potestas  sit  ordinis,  vel 
jurisdictionis  »?  Et  si  dicatur  esse  ordinis, 
subsumit  ille  :  «  Ordinis  potestas  est  eadem 
in  Episcopis  et  presbyteris ;  neque  inchoata 
tantum  in  presbytero  quoad  hoc  sacramen¬ 
tum  dici  potest  (ut  Bellarm.  ineptissime  post¬ 
ea  fingit)  et  absoluta,  perfecta,  et  indepen- 
dens,  quoad  Baptismum,  et  Eucharistiam, 
quae  sunt  evidenter  majora.  Jurisdictio  au¬ 
tem  nulla  major  est  in  confirmando,  quam 
in  baptizando».  Respondeo  :  Jam  in  tomo 
2.  discussus  est  error  ille  Puritanicus  de  in- 
distinctione  Episcopi,  et  presbyteri.  Quod 
ergo  ordinarius  minister  hujus  sacramenti 
sit  Episcopus,  indubitatum  estomnibus  Catho¬ 
licis.  Presbyteris  ex  dispensatione  id  com¬ 
mitti  posse  non  ita  certum,  quin  S.  Bona- 
ventura,  Adrianus ,  etc.,  olim  oppositum 
tenuerint  :  omnino  tamen  probabilissimum 
est,  et  communiter  hodie  assertum,  id  legi¬ 
time  fieri  posse ;  et  de  facto  ita  contigisse, 
ut  alia  omnia  exempla  desint,  constat  ex 
more  Grsecorum ;  quin  etiam  ante  Photia- 


DE  SACRAMENTO  CONFIRMATIONIS. 


569 


num  schisma  vigebat.  Videatur  Arcudius 
lib.  ii.  cap.  10.  et  seq.  An  vero  nescit  Ame¬ 
sius,  si  de  possibili  quaestio  est,  potuisse 
Christum  Dominum  ita  instituere,  ut  Sacer¬ 
doti  simplici  ex  vi  suae  ordinationis  non  da¬ 
retur  potestas  proxime,  et  in  actu  primo  ad 
conferendum  hoc  sacramentum  Confirmatio¬ 
nis,  sed  haec  daretur  soli  Episcopo  per  con¬ 
secrationem  ejus;  et  nihilominus  simul  po¬ 
tuisse  Christum  velle,  ut  sacerdos  ex  vi  suae 
ordinationis,  esset  quasi  in  potentia  remota, 
ut  adjuncta  delegatione  Summi  Pontificis 
posset  hoc  sacramentum  conferre  ?  Queenam 
vero  in  hoc  repugnantia  est?  Unde  ruit 
assertio  Amesiana,  etiamsi  ei  gratis  largia¬ 
mur,  Baptismum,  et  Eucharistiam  esse  evi¬ 
denter  majora,  quam  sit  Confirmatio.  In  iis 
enim  quae  ex  mero  arbitrio  legislatoris  pen¬ 
dent,  non  licet  argumentari  a  concessione 
majoris  ad  concessionem  minoris;  adeoquc 
inepte  exigit  Amesius  hic  rationem ,  aut 
ostensionem  ex  verbo  Dei  scripto.  Ex  tradito 
enim,  et  praxi  (praesertim  Graecorum  ante 
schisma)  satis  liquet. 

Porro  proprium  id  esse  Episcopi  munus, 
probatur  1.  ex  Actorum  vm.  ubi  Petrus  et 
Joannes  mittuntur,  ut  per  manuum  imposi¬ 
tionem  darent  Spiritum  sanctum  iis  quos 
Philippus  baptizaverat.  Quaenam  vero  fingi 
possit  causa,  cur  soli  Apostoli  manus  impo¬ 
nant  ;  imo  cur  ad  ipsos  veniant  ex  uno  loco 
ad  alium,  nisi  quia  hoc  munus  pertinet  ad 
primum  gradum  ecclesiasticum.  Septem  ob¬ 
jectiones  Calvini,  et  Kemnitii  probe  a  Bel- 
larm.  excussas,  vel  silentio  suo  agnoscit 
Amesius,  qui  sic  ait  :  «  Non  fuerunt  missi 
Apostoli  ad  signandum  signo  Crucis,  Chri¬ 
smate  ungendum,  et  formulam  verborum  re¬ 
citandam,  vel  ad  sacramentum  aliquod  ordi¬ 
narium  administrandum, sed  ad  miraculosum 
Baptismum  flaminis  vel  Spiritus  exercen¬ 
dum  ».  ftesp. :  Hoc  non  legit  nobis  Amesius 
nec  ex  Patrum  antiquorum  ullo ;  sed  solum 
Alensem  errantem  aliquatenus  sectatur.  Res 
mira !  Bellarmin.  loco  secundo  probationis 
dixerat,  probari  idem  testimoniis,  et  tradi¬ 
tione  ecclesiastica.  Nam  concilia,  Pontifices, 
et  Patres  citati  in  1.  cap.  communi  consensu 
docent  :  Solos  Episcopos  esse  proprios  hu¬ 
jus  sacramenti  ministros,  idque  probari  ex 
Act.  vm.  Ad  hoc  secundum  Bellarmini  fun¬ 
damentum  penitus  obmutuit  Amesius. 

Idem  confirmat  Bellarm.  ratione  :  Quia 
Confirmatio  est  complementum,  et  perfectio 
Baptismi  :  proinde  convenit,  ut  a  primo 


ministro  detur;  sic  enim  in  omnibus  aliis 
rebus  ultima  forma  imprimitur  a  primo 
agente.  Amesius  :  «  Hoc  argumentum  ex 
duabus  blasphemiis  conflatur.  1.  Baptismum 
esse  imperfectum  sine  Confirmatione.  2. 
Episcopum  non  tantum  proprium,  sed  et 
principalem  agentem  esse,  in  ultima  forma, 
vel  gratia  sacramenti  imprimenda.  Resp.  : 
Dicta  Bellarmini  usquequaque  sunt  confor¬ 
mia  dictis  antiquorum,  et  sanctissimorum 
Patrum  cap.  3.  4.  et  5.  a  Bellarm.  recitatis. 
Uter  ergo  blasphemat,  Bellarminusne,  an 
Amesius?  judicet  quivis  prudens,  et  aequus 
lector.  Sycophantica  cavillatio  est ,  dum 
verba  Bellarm.  ita  versat  Amesius,  quasi 
«  Episcopum  faciat  principale  agens  in  gra¬ 
tia  sacramenti  conferenda  » .  In  mentem  Bel- 
larmino,  aut  cuivis  Catholico  hoc  non  venit: 
hoc  solum  vult  :  sicut  in  effectibus  naturali¬ 
bus  effectus  ultimus,  forma  scilicet  ultima, 
et  perfectissima  procedit  a  principali  causa; 
ita  gratiam  Confirmationis  (quam  Patres  vo¬ 
cant  complementum,  perfectionem,  consum¬ 
mationem),  congrue  proficisci  ab  iis,  qui 
sunt  supremi  in  hierarchia  ecclesiastica. 
Neque  vero  hanc  rationem  ut  apodicticam 
dedit  Bellarm.  cum  hsec  tota  res  pendeat  ex 
arbitrio  Dei,  qui  et  aliter  potuisset  decer¬ 
nere.  Est  ergo  tantum  ratio  congruentia;, 
nihil  plane  involvens  incongrui  :  hoc  enim 
solum  affingitur  ab  Amesio.  Talis  etiam  est, 
quam  Bellarm.  subjungit,  scilicet  :  In  Con¬ 
firmatione  adseribimur  ad  Christi  militiam  : 
adseribere  autem  ad  militiam,  proprium  est 
ducum,  et  imperatorum.  Congruentia,  in¬ 
quam,  et  hsec  est,  quse  a  proba  mente  agno¬ 
scitur:  ab  improbis  vero  cavillatoribus  seque 
facile  in  calumniam  vertitur.  Apostolus  qui¬ 
dem,  etsi  Itom.  vi.  vers.  13.  tantum  Bapti¬ 
smi  faciat  mentionem,  tamen  ad  Hebr.  vi. 
vers.  2.  etiam  Confirmationem  numerat  in¬ 
ter  fundamenta  Christianismi ,  et  militiae 
saerse. 

Aci  CAPUT  XIII. 

Bellarm.  :  In  consecratione  Chrismatis  1. 
fiunt  benedictiones  olei,  et  balsami  per  ora¬ 
tiones.  2.  Fiunt  etiam  per  signum  crucis.  3. 
Halat  Episcopus  aliquoties  super  ampullam 
Chrismatis.  4.  Chrisma  jam  consecratum 
salutatur  ab  Episcopo,  et  presbyteris,  his 
verbis  :  Ave,  sanctum  Chrisma?  Amesius:  «In 
istis  omnibus  nihil  quidquam  est,  quod  non 
sit  plane  histrionicum,  et  ridiculum,  non 


570 


VINDICLE 


auctoritate  tantum,  sed  et  similitudine  sacrae 
Scripturae  destitutum,  praeter  benedictiones 
orationum.  Illae  autem  benedictiones  non 
tantum  sunt  vanae,  sed  etiam  profanae,  et  in 
gratiam  Dei  plane  contumeliosae.  Sic  enim 
inter  caetera  orat  Episcopus  super  balsa¬ 
mum  :  Ut  Deus  huic  unguento  spiritualem 
gratiam  largiendo,  plenitudinem  sanctifica¬ 
tionis  infundat,  et  ut  fiat  omnibus,  qui  ex  eo 
ungendi  sunt,  in  adoptionem  filiorum  per 
Spiritum  sanctum».  Resp.  :  Judicium  hoc 
Puritani  plane  concinit  Mahumetanorum,  et 
Paganorum  sensui ,  qui  omnia  mysteria 
Christiana  exsibilant,  miseri  ipsi  et  deplo¬ 
randi  sanniones.  At  si  voluit  Amesius  non 
tantum  inanes  contumelias  evomere,  cur 
non  solidam  refutationem  attulit  ejus,  quod 
Bellarm.  hic  Calvino,  similiter  antiquissi¬ 
mum  ritum  blasphemanti  respondit,  nempe : 
Quod  si  magica  (histrionia  ridicula)  est  haec 
caeremonia,  Christum  magiae  (histrioniae 
ridiculae)  doctorem  faciemus ;  quod  est  im¬ 
pium,  et  blasphemum,  etc.  Sed  huic  homi¬ 
num  generi  Puritanico,  qui  totum  Christia¬ 
nismum  a  XV.  saeculorum  moribus  ad  suam 
musteam  novitatem  redigere  volunt,  tantum 
non  ipsi  Apostoli,  et  Christus,  superstitiosi, 
histrionici,  et  ridiculi  sunt,  eo  quod  aliquid 
caeremoniis  indulserint.  Neque  haec  omnia 
novantium  impietas  aliam  meretur  respon¬ 
sionem,  aut  refutationem,  quam  execratio- 
nem. 

Gerhardus  hic  praeter  morem  jejunus,  et 
parcus  est.  Yix  aliud  producit,  nisi  prolixam 
recitationem  verborum  Bellarmini  de  hoc 
sacramento,  quibus  deinde  subjicit  solem- 
nem  suam  naeniam  :  «  Agnoscit  Bellarm. 
huic  sacramento  jam  olim  a  quibusdam 


(Waldensibus,  Wiclefo,  etc.),  fuisse  con¬ 
tradictum  ».  Quid  hinCvConficit  puerilis  dis¬ 
putator?  An  ergo  «  Bellarminus  est  testis 
Lutheranismi  »,  quia  testatur,  aliquos  er¬ 
rores  Lutherum  non  coepisse,  sed  instau¬ 
rasse?  Similia  sunt,  cum,  v.  gr.,  ait :«  Fate¬ 
tur  igitur  Bellarmin.  se  destitui  in  hac  quae¬ 
stione  manifestis  Scripturae  testimoniis  »  : 
Quid  hinc  infers,  Gerharde  ?  «  Si  forma,  in¬ 
quit,  Confirmationis  non  potest  probari  ex 
scripto  Dei  verbo,  Confirmatio  non  potest 
esse  proprie  dictum  sacramentum  ».  At  re¬ 
ctius  nos  proprio  te  gladio  jugulantes  dici¬ 
mus  :  Si  tu  non  potes  nobis  legere  ex  mani¬ 
festo  Scripturae  testimonio ,  quod  forma 
sacramentorum  debeat  exprimi  scripto  ver¬ 
bo,  legem  nobis  inique  ponis,  quam  tu  ipse 
nec  vis,  nec  vales  servare.  Nec  robustiora, 
aut  majoris  momenti  sunt,  quae  tribus  seqq. 
thesibus  prosequitur.  Certe  vix  videri  potest 
rem  serio  egisse. 

Magis  serio,  et  acriter  Gerhardus  Titius 
obstrepit  in  sua  ostensione  ;  sed  tamen  le¬ 
vis  momenti  sunt,  si  comparentur  ejus  tela 
cum  iis,  quae  anno  proximo  M.  DC.  LIX. 
Joannes  Dallaeus  Calvinista  Parisiensis  tribus 
libris  contra  hoc  sacramentum  disputavit. 
Verbositatem  hujus  convicia  tori am,  et  mor¬ 
dacem  nec  libet,  nec  licet  hic  pro  brevitate  in¬ 
stituti  nostri  excutere,  cum  maxima  ex  par¬ 
te  sua  fundamenta  depromat  ex  antiquis 
Ecclesiae  Scriptoribus,  et  SS.  Patribus  ;  quae 
cum  fatente  ipso  Dallaeo  perquam  obscura, 
et  ambigua  sint,  prolixam  potius  et  mole¬ 
stam  altercationem  instruere,  quam  bre¬ 
vem,  et  expeditam  controversiarum  disce¬ 
ptationem  adjuvare  valent. 


VINDICIAE 

PRO  LIBRO  PRIMO 

DE  SACRAMENTO  EUCHARISTIA 


Ad  CAPUT  I. 

Amesius  nude  sic  qusestionem  proponit  : 
An  post  consecrationem  realiter  ac  sub¬ 
stantialiter  sub  specie  panis,  et  vini  conti¬ 
neantur  corpus,  et  sanguis  Domini,  in  eodem 
spatio,  quo  panis  et  vinum  antea  contine¬ 
bantur  ?  Pontificii  affirmant,  nos  negamus. 
Dissimulat  ergo  omnia,  et  tacendo  appro¬ 
bat,  quee  de  haeresi  Sacramentaria  recen¬ 
suit  Bellarm.  cap.  1.  Operae  vero  pretium 
est,  nos  hic  non  dissimulare,  quse  circa 
Calvini  sententiam  adnotantur.  Ea  autem  in 
primis  consistit  in  his  pronuntiatis.  1.  Sym¬ 
bola  Ccense  tantum  esse  in  terra  :  Corpus 
autem  Christi  tantum  esse  in  ccelo  ;  proinde 
tanto  intervallo  Christi  corpus  a  pane,  et 
vino  in  Ccena,  quanto  abest  terra  ab  altis- 
simis  coelis.  2.  Symbola,  et  corpus  Christi, 
licet  loco  inter  se  plurimum  distent,  tamen 
conjuncta  esse,  non  solum  ratione  signi, 
sed  etiam  quia  cum  signo  Deus  nobis  vere 
exhibet  ipsum  verum  Christi  corpus,  et  san¬ 
guinem,  quo  animae  nostrae  alantur  in  vitam 
aeternam.  Quia  vero  hoc  secundum  pugnat 
cum  primo,  dicit  3.  Non  posse  ingenio  com¬ 
prehendi,  sed  sola  fide,  quomodo  fiat  ista 
conjunctio  rerum  tam  distantium.  Cum  ve¬ 
ro  intellexerit  Calvinus,  hoc  suum  myste¬ 
rium  esse  plane  incredibile,  et  apertissimam 
repugnantiam  involvere,  ait  4.  Non  ipsum 
corpus  Christi  ad  nos  descendere,  sed  quam¬ 
dam  vim  substantialem  ex  Christi  carne  ad 
nos  derivari  tamquam  per  canalem  quem¬ 
dam.  Ubi  videtur  dicere,  non  substantiam, 
sed  qualitatem  quamdam  nobis  dari.  Quia 
vero  hinc  videbatur  imminere  periculum, 
ne  nimium  tribuatur  huic  Sacramento,  ait  o. 


Communicationem  istam  sive  corporis  Chri¬ 
sti,  sive  virtutis  ejus;  tantum  fieri  per  fi¬ 
dem,  quee  apprehendit  Christum  in  ccelo 
existentem,  et  eum  nostrum  facit,  ut  par¬ 
ticipare  possimus  bona  illius  :  In  quo  certe 
nullum  est  mysterium,  nullum  miraculum, 
nulla  difficultas  intelligendi.  Quis  enim  non 
facile  capiat,  fide  apprehendi  posse  Chri¬ 
stum,  imo  etiam  totam  Trinitatem  ?  6.  Hinc 
sequitur  aliud,  quo  asserunt,  homines  im¬ 
probos  non  percipere  corpus  Christi,  licet 
Symbola  percipiant  :  id  enim  esse  tantum 
praedestinatorum,  sicut  etiam  soli  prsedesti- 
nati  habent  veram  fidem.  7.  Non  esse  eam 
vim  in  sacramento  Eucharistiae,  ut  det  ipsum 
corpus  Christi ,  fidem  non  habenti  :  sed 
solum  ut  testetur,  et  confirmet  jam  habenti. 
Ac  ita  plane  dicere  debuit  Calvinus,  ne  de¬ 
strueret  omnia,  quae  antea  docuerat  de  sa¬ 
cramentis  :  quod  scilicet  sint  tantum  veluti 
sigillum  confirmans  promissionem  verbo 
factam,  et  testimonium  gratiae  acceptae. 
Hinc  vero. 

I.  —  Colligitur  :  Falso  jactasse  Calvinum, 
suam  sententiam  esse  difficillimam,  et  in¬ 
comprehensibilem  humano  ingenio,  adeoque 
summum  mysterium.  Non  certe  majus  my¬ 
sterium  est,  quod  symbola  panis  et  vini  re¬ 
vocent  nobis  in  memoriam  Christum  pro 
nobis  passum,  et  mortuum  ;  quam  quod  id 
faciat  imago  Crucifixi,  praesertim  juncta  hac 
ppigraphe  :  Ecce  agnus  Dei,  etc. 

II.  —  Meras  ludificationes  esse  illa  omnia 
magnifica  encomia  Eucharistiae,  cum  scilicet 
dicit  toties  Calvinus  ;  «  Nobis  una  cum  sym¬ 
bolis  dari  ipsum,  verum,  et  reale  Christi 
corpus,  et  eo  nutriri  animas  nostras  etc.  » 
Nihil  enim  tandem  nobis  relinquit,  nisi  nu¬ 
dum  symbolum  rei  habitae. 


372 


V1NDICUE 


III.  —  Ex  hac  Calvini  sententia  sequi  illud 
absurdum,  ut  porrigere  Coenam  Domini  sit 
testificari  illum,  cui  porrigitur,  jam  ante 
sumpsisse  Coenam,  et  Christi  corpus  come¬ 
disse  :  quod  est  et  intolerabile,  si  respicia- 
mus  usum  vocabulorum,  et  est  saepissime 
falsum  ;  cum  plurimis  porrigantur  ista  sym¬ 
bola,  qui  tamen  non  comederunt  corpus 
Christi,  juxta  regulas  Calvini,  cum  sint  im¬ 
pii.  Quocirca  falso  testificantur  Ministri,  il¬ 
los  comedisse  corpus  Christi  :  et  tamen  ita 
nituntur  sua  illa  testificatione,  ut  Calvinus 
dicat  :  Ex  hoc  Sacramento  secure  sibi  pro¬ 
mittere  posse,  regnum  coelorum  non  magis 
sibi  excidere  posse,  quam  ipsi  Christo.  Ha¬ 
ctenus  Bellarminus  de  sententia  Calvini, 
quae  si  non  sunt  vera,  cur  Amesius  ea  non 
enervavit  :  Cur  ad  illa  magis  mutus  est 
quam  piscis  ?  cum  in  seqq.  mox  sit  tam  ver¬ 
bosus.  Si  autem  vera  sunt,  manifestum  est 
cuivis  veritatis  et  salutis  suae  cupido,  jam  in 
ipso  limine,  ante  conflictum,  debellatam 
esse  hseresim  Sacramentariam. 

Ad  CAPUT  U. 

Veritas  Catholica  in  concil.  Trid.  sess. 
13.  adversus  haoreses  ita  exprimitur  :  «  In 
almo  S.  Eucharistiae  sacramento,  post  pa¬ 
nis,  et  vini  consecrationem,  Dominum  no¬ 
strum  Jesum  Christum,  verum  Deum,  atque 
hominem,  vere,  realiter,  ac  substantialiter 
sub  specie  illarum  rerum  sensibilium  conti¬ 
neri  profitemur  ».  Ubi  1.  contra  Ubiquistas 
docetur  post  consecrationem  adesse  corpus 
Christi ;  quod  ipsi  dicunt  etiam  ante  adesse. 
Contra  Calvinistas  vero,  qui  dicunt,  Eucha¬ 
ristiam  esse  signum  conjunctionis  cum  Chri¬ 
sto  jam  antea  factae  per  fidem.  2.  Contra 
Ubiquistas  docetur  :  Non  vi  ubiquitatis,  sed 
consecrationis,  esse  praesens  corpus  Christi ; 
multo  minus  ex  promissione  Evangelii  in 
concione  explicata,  ut  volunt  Calvinistae.  3. 
Docet,  totum  Christum  esse  sub  hoc  Sacra¬ 
mento,  per  naturalem  concomitantiam  sub 
utravis  specie,  contra  Lutherum.  4.  Dicitur : 
Christum  in  Eucharistia  esse  vere,  contra 
omnes  Sacramentarios,  et  Tropistas,  qui 
volunt  Christum  adesse  ut  in  signo,  et  figu¬ 
ra  :  haec  enim  veritati  opponitur.  5.  Reali¬ 
ter ,  quod  opponitur  figmento  Calviniano, 
qui  vult  adesse,  ut  fide  apprehenditur.  6. 
Substantialiter ,  tum  contra  Calvinistas,  qui 
dicunt,  corpus  Christi  quoad  substantiam 
esse  tantum  in  coelo,  sed  vira  nescio  quam 


inde  ad  nos  manare  ;  huic  vero  virtuti  oppo¬ 
nitur  ly  substantialiter ;  tum  ut  explicetur 
modus  existendi  Christi  in  Sacramento  ;  nam 
corpus  Christi  in  coelo  habet  modum  exi¬ 
stendi  naturalem  :  in  Sacramento  non  natu¬ 
ralem,  sed  sacramentalem.  Hic  vero  modus 
optime  explicatur  per  ly  substantialiter.  Id 
enim  significat,  totum  Christum  in  Sacra¬ 
mento  existere  ad  modum  substantiae,  non 
quantitatis,  vel  qualitatis  etc.,quia  substantia 
panis  convertitur  in  substantiam  corporis 
Christi  ;  caetera  autem  subtantiam  conco- 
mitantur.  7.  Docet,  corpus  Domini  sub  illis 
speciebus  sensibilibus  contineri.  Unde  non 
est  in  Eucharistia  Christus,  ut  in  loco,  vel 
ut  in  vase  etc.  Sed  est  ad  eum  modum,  quo 
erat  substantia  panis  sub  suis  accidentibus, 
eo  excepto,  quod  accidentia  inhaerebant 
substantiae  panis,  Christi  autem  substantiae 
non  inhaerent,  unde  ex  natura  rei  tamdiu 
perseverat  corpus  Christi  in  Eucharistia, 
quamdiu  naturaliter  mansisset  substantia 
panis  suh  iisdem  accidentibus.  Hinc  inferun¬ 
tur  hae  regulae  de  modo  loquendi  in  hac  ma¬ 
teria. 

I.  —  Nomina  substantia  quae  dicuntur  de 
Christo,  sive  ejus  corpore  extra  Sacramen¬ 
tum,  dicuntur  etiam  de  ipso,  ut  est  in  Sa¬ 
cramento. 

II.  —  Nomina  adjectiva,  quae  dicunt  ordi¬ 
nem  ad  corpora  circumstantia,  non  dicun¬ 
tur  de  Christi  Corpore,  ut  est  in  Eucharistia  ; 
licet  dicantur  de  eo,  ut  est  in  ccelo ;  alia 
vero  dicuntur. 

III.  — Adverbia,  quae  dicunt  modum  exi¬ 
stendi  corporalem,  non  dicuntur  de  Christo 
in  Eucharistia,  licet  dicantur  de  ipso,  ut  in 
ccelo  residet  :  alia  vero  nihil  prohibet 
dici. 

IV.  —  Verba  quee  significant  praesentiam 
corporis  Domini  in  Eucharistia,  abstrahendo 
a  modo  existendi  cum  ordine  ad  alia  sim¬ 
pliciter  affirmari  possunt  ;  reliqua  non 
item. 

V.  —  Quamvis  corpus  Christi  in  Euchari¬ 
stia  per  se  non  tangatur,  nec  videatur,  nec 
moveatur  :  tamen  ratione  specierum,  seu 
accidentium,  quibus  conjunctum  est,  potest 
dici  videri,  tangi,  moveri,  etc. 

VI.  —  Verba  quae  significant  motum  loca¬ 
lem,  vere  et  proprie  dicuntur  de  corpore 
Christi  in  Eucharistia  exislente,  ratione 
specierum  :  licet  per  accidens,  non  per  se  : 
caetera  autem  quae  significant  alias  mutatio¬ 
nes,  vel  actiones,  dicuntur  quidem  de  cor- 


DE  SACRAMENTO  EUCHARISTLE. 


573 


pore  Christi  ratione  specierum  ;  sed  impro¬ 
prie,  et  figurate.  Et  hactenus  omnia  Bellar- 
miniana  silentio  suo  approbavit  Amesius  : 
qui  enim  tacet,  consentire  videtur,  praeser¬ 
tim  in  controversia  capitali. 

Ad  CAPUT  III. 

Bellar.  :  Figurae  necessario  inferiores  esse 
debent  rebus  figuratis.  Figurae  autem  sa¬ 
cramenti  Eucharistiae,  agnus  paschalis,  san¬ 
guis  foederis,  et  manna,  vel  sunt  excellen¬ 
tiores,  vel  non  inferiores  simplici,  et  natu¬ 
rali  pane  significante  corpus  Christi  :  Igitur 
Eucharistia  non  est  simplex,  et  naturalis 
panis,  significans  corpus  Christi,  sed  ipsum 
corpus  Christi.  Amesius  l.:«  Totum  hoc  ar¬ 
gumentum  petitur  a  non  ente.  Sacramenta 
enim  Nov.  Test.  non  habuerunt  figuras 
nullas,  a  quibus  praefigurarentur,  ;ut  sacra¬ 
menta.  Sunt  quidem  respectu  veterum  sa¬ 
cramentorum  av-ctTUTra,  vel  similes  typi,  sed 
non  ap/£TU7ra,  vel  exemplaria  in  illis  ex¬ 
pressa  ».  Resp.  :  Hoc  est  frontem  perfrica¬ 
re,  et  negare  rem  manifestam.  Cur  non  re¬ 
spondit  ad  testimonium  Apostoli  Coloss.  n. 
et  Heb.  x.  ubi  comparantur  figurae  Yet. 
Test.  umbris,  impletiones  corpori  ?  Quid 
clarius  verbis  S.  Hieronymi  in  cap.  i.  ad 
Tit.  :«  Tantum  interest  inter  panes  proposi¬ 
tionis,  et  corpus  Christi,  quantum  inter  um¬ 
bram,  et  corpora  »  ?  Agnum  paschalem  fi¬ 
guram  fuisse  Eucharistia!  docent  Tertullia¬ 
nus,  .Hieronymus,  Chrysostomus,  Cyprianus, 
Augustinus,  Leo  M.,Gregorius  M.  Et  ex  ipso 
Evangelio  Matthaei  xxvi.  Luc.  xxii.  mani¬ 
festa  colligitur.  Denique  cum  Agni  pascha¬ 
lis  caeremonia  non  tam  in  immolatione, 
quam  in  manducatione  posita  fuerit,  respon¬ 
det  ei  in  Nov.  Test.  Agnus  ille,  qui  tollit 
peccata  mundi,  quatenus  manducatur ;  quod 
certe  non  aliter  fieri  solet,  quam  in  Eucha¬ 
ristia.  Jam  vero  Agnum  paschalem  Judaeo¬ 
rum,  rem  fuisse  pracstantiorem  Eucharistia 
nostra,  si  in  ea  non  vere  corpus  Christi  con¬ 
tinetur,  perspicuum  est.  Sive  enim  conside- 
retuf*agnus,  et  panis,  ut  res  naturalis,  sive 
ut  symbola  significantia,  sine  dubio  utrobi- 
que  excellit  agnus  :  quis  enim  dubitet  carne 
agni  melius  significari  carnem  Christi,  quam 
pane  ?  Unde  evanescit  4.  evasio  Amesii  qua 
ait  :  «  Ineptissime  facit  Bellarminus,  quod 
argumentum  instituit  de  sacramentorum 
natura  (sicut  ipse  fatetur  cap.  4).  ex  compa¬ 
ratione  rerum  inter  se,  omissa  significatione; 


cum  definitio  sacramenti  a  conc.  Trid.  tra¬ 
dita,  naturam  ejus  collocet  in  significando, 
et  efficiendo  ».  Resp.  :  ex  dictis  patet,  quod 
Agnus  paschalis  excellat,  et  quoad  rem,  et 
quoad  significationem  :  Ergo  vana  haec 
evasio. 

Similiter  Exod.  xxiv.  et  Hebr.  ix.  descri¬ 
bitur  Testamentum  vetus,  ubi  legimus, 
Moysen  nomine  Dei  mandata  legis  propo¬ 
suisse  :  dein  aspersisse  sanguinem  in  popu¬ 
lum,  ac  dixisse  :  Hic  est  sanguis ,  quem  misit 
ad  vos  Deus.  Haec  autem  figura  impleta  est 
in  institutione  hujus  Sacramenti,  ut  patet 
ex  Luc.  xxii.  ubi  disertis  verbis  Christus 
ait  :  Hic  calix  novum  Testamentum  est  in 
sanguine  meo;  adeoque  novum  Testamen¬ 
tum  institutum  est  in  Ccena.  Idem  relucet 
ex  eo,  quod  Christus  de  industria,  iisdem 
fere  verbis,  quibus  Moyses,  uti  voluerit. 
Denique  requisita  ad  Testamentum  adfuere 
in  ultima  Ccena,  non  autem  in  passione  : 
Itaque  cum  sanguis  ille  Testamenti  veteris  ; 
figura  fuerit  sanguinis  Eucharistici,  patet, 
meliorem  fuisse  figuram  re  ipsa  figurata,  si 
ibi  verus  sanguis  hic  tantum  sit  vinum. 
Amesius  nimia  perspicuitate ,  et  efficacia 
veritatis  constrictus,  ad  fraudes,  et  convicia 
vertitur,  cum  ait  :  «  Cum  Bellarminus  non 
tantum  Agnum  paschalem,  sed  et  sangui¬ 
nem  foederis ,  cujus  mentio  fit  Hebr.  ix. 
vers.  20.  figuram  facit  Eucharistia!  ,  et 
non  passionis  Christi,  blaspliemia  haec  est 
manifesta,  et  non  lationibus,  sed  lapidibus 
potius  refutanda.  »  Resp.  :  Bellarm.  haud 
negat,  sanguinem  foederis  fuisse  etiam  fi¬ 
guram  passionis  Christi,  sed  tantum  ait, 
multo  magis,  et  clarius  repraesentasse  sau- 
guinen  calicis  Eucharistici,  cum  quo  institu¬ 
tum  est  a  Christo  Novum  Testamentum  in 
ultima  Ccena.  Et  hoc  usque  adeo  verum  est, 
ut  etiam  Lutherani  Glossatores  Bibliorum 
Jenensium  in  cap.  xxvi.  Matth.  vers.  20.  id 
disertis  verbis  fateantur.  Yere  «  rationibus  » 
non  potuit  «  refutare  »  Bellarminum  Ame¬ 
sius,  sed  «  lapidibus  »  Sacramentariis  bi¬ 
lem  suam  exeruit. 

Tertio  denique  Manna  fuisse  figuram  S. 
Eucharistia!,  patet  ex  verbis  Domini  Joan. 
vi.  Patres  vestri  manducaverunt  Manna  in 
deserto ,  et  mortui  sunt  :  qui  manducat  hunc 
panem ,  vivet  in  aeternum.  Idem  constat  ex  I 
Cor.  x.  ubi  mare  rubrum  Baptismo ,  et 
Manna  comparatur  Eucharistia!.  Et  revera 
etsi  nec  SS.  Scriptura,  nec  Patres  id  dice¬ 
rent,  tanta  est  inter  utrumque  similitudo, 


574 


VINDICLE 


ut  res  ipsa  clamet,  illud  hujus  fuisse  typum. 
Jam  vero  quod  Manna  non  tantum  in  enti- 
tate  sua,  sed  etiam  in  significatione  fuerit 
multo  praestantius  pane  Eucharistico,  si  hic 
vere  non  continet  corpus  Christi,  quis  dubi¬ 
tet?  Nam  Manna  erat  e  coelo,  habuit  omnem 
saporem,  et  sequa  mensura  sumebatur  ab 
omnibus,  licet  diversa  esse  videretur  etc. , 
quee  certe  multo  melius  significant  panem 
coeli  verum,  scilicet  Christi  corpus,  quam 
panis  noster  usualis.  Firmum  igitur  et  incon¬ 
cussum  manet  primum  hoc  ex  figuris  peti¬ 
tum  argumentum.  Nec  quidquam  efficit  in¬ 
stantia  Amesii  de  Baptismo,  cum  ait  :  «  Fi¬ 
gurae  Baptismi  juxta  Bellarm.  inferiores 
debuerunt  esse  rebus  figuratis  :  erant  tamen 
excellentiores,  vel  non  inferiores  simplici, 
et  naturali  aqua,  remissionem  peccatorum 
significante  »  .  Besp. :  Nulla  ex  illis  figuris 
Baptismi,  quas  Bellarm.  cap.  13.  recitat, 
praestantior  fuit  Baptismo  nostro  in  ratione 
significandi ;  quia  nulla  habebat  adjunctam 
significationem  tam  claram,  quam  forma 
Baptismi  juncta  ablutioni,  ut  per  se  patet. 

Ad  CAPUT  V. 

Demonstrat  hic  Bellarminus  contra  Luthe- 
rano-Calvinianos,  itemque  e  Catholicis  Ga- 
brielem,  Cusanum,  Cajetanum,  Buardum, 
Hesselium,  Jansenium,  in  cap.  vi.  Joannis 
loqui  Christum  de  Eucharistiae  sacramento, 
argumentis  quatuor  Amesius  mox  ut  scutum 
objicit  verba  Gabrielis,  et  Cajetani,  quae  ta¬ 
men  quoad  rem  ipsam  saniora  hic  non  sunt, 
quam  Heterodoxorum,  sed  sola  meliori  in¬ 
tentione  utriusque  salvantur.  Permittit  ta¬ 
men  ipse,  «  ut  pleraque  eorum,  quae  ibi  di¬ 
cuntur,  recte  possint  ad  Sacramentum  ac¬ 
commodari  ,  ita  ut  nihil  inde  accrescat 
Pontificiorum  somnio  de  praesentia  car¬ 
nali  ».  Yerum  hoc  non  concinit  doctrinae 
Lutherano-Calvinianae,  qua  tomo  I.  omnem 
sensum  accommodatitium,  aliosque,  praeter 
unicum  litteralem  in  singulis  Scripturae 
dictis,  tamquam  aequivocationis  reos  explo¬ 
sit.  Conatur  interim  more  suo  eludere  argu¬ 
menta  Catholicorum  ;  quam  feliciter  videa¬ 
mus. 

1.  Argumentum  :  Dominus  loquitur  de 
futuro  cum  ait  :  Panis  quem  ego  dabo ,  caro 
mea  est.  At  si  panis  eo  loco  significaret  Chri¬ 
stum,  ut  fide  percipitur,  sine  ulla  relatione 
ad  species  Sacramentales ,  non  diceret  in 
futuro  :  manducatio  enim  illa  per  fidem  est 


omnium  temporum  :  nam  etiam  Patres  Yet. 
Test.  ita  Christum  manducarunt.  Amesius  : 

«  Loquitur  etiam  in  futuro  de  Spiritu,  qui 
fuit  omnium  temporum.  Joan.  iv.  vers. 
14.  »  Sed  non  loquitur  per  omnia  simpliciter 
de  Spiritu  dando,  sicut  de  carne  sua.  De 
hac  dixit  :  Caro  mea  vere  est  cibus ,  non  vero 
sic  :  Spiritus  quem  ego  dabo  vere  est  potus. 
Etsi  igitur  Spiritus,  quem  Christus  daturum 
se  dixit,  fuerit  omnium  temporum,  non  po¬ 
test  ly  dabo  aliter  intelligi,  quam  quod  ille 
ex  meritis  suse  passionis  profusurus  esset 
aquam  vivam  Spiritus  sancti ,  quae  apud 
omnes  omnium  temporum  Sanctos  saliat  in 
vitam  aeternam.  Cajetanicam  glossam  non 
pluris  hic  facimus,  quam  Amesianam. 

2.  Tanta  est  similitudo  horum  verborum 
cum  verbis  Coenae,  ut  plane  clamare  videa¬ 
tur  divina  Scriptura,  ibi  reddi,  quod  hic  fue¬ 
rat  promissum.  Amesius  :  «  Concedimus  , 
in  Sacramento  rite  percepto  reddi  suo  modo 
illud  quod  fuit  promissum,  sed  non  in  solo 
Sacramento  ».  Quid  enim  vero  hoc  sibi  vult? 
Concinitne  Bellarmino,  an  occinit  ? 

3.  Colligitur  ex  litigatione  Judaeorum,  et 
ex  offendiculo  discipulorum,  aliquid  novum, 
et  mirandum  proponi  a  Christo  :  eorum*au- 
tem  sententiam  non  correxit  Christus,  sed 
iterum  inculcavit  :  Nisi  manducaveritis  car¬ 
nem  etc.  Quis  credat,  rem  facillimam,  qualis 
est,  credere  in  Christum,  voluisse  Dominum 
cum  tanto  offendiculo  discipulorum  invol¬ 
vere  tot  obscurissimis  metaphoris,  cum  po¬ 
tuisset  uno  verbo  rem  totam  declarare? 
Trina  evasio  Amesii  nec  hilum  valet,  nec 
meretur  recitari,  tam  frivola  est.  Yanitas 
illius  «  novi  mirandi  »  tropi  Calvinistici,  jam 
(silentio  suo  annuentem  Amesio)  supra  ex¬ 
plosa  est. 

4.  Distinctio  tam  frequens  carnis,  et  san¬ 
guinis,  cibi  ac  potus,  aperte  indicat,  Chri¬ 
stum  loqui  de  communicatione  sui  sub  spe- 
ciebus  panis,  et  vini;  alioqui  enim  quorsum 
ista  distinctio ,  toties  praesertim  repetita  ? 
Amesius  iterum  confugit  ad  excentricationes 
Cajetani,  quae  satis  insulsae,  et  frivolae  sunt. 
Cui  enim  Catholico  persuaserit  bonus  ille, 
hac  distinctione  inter  cibum,  et  potum , 
usum  esse  Christum,  «  ad  manifestandum 
tantum,  quod  mors  sua  est  alimentum  perfe¬ 
ctum  ex  cibo  et  potu?  »  Addit  de  suo  Ame¬ 
sius  :  «  Si  sanguinis  potus  in  hac  distinctione 
seorsim  praecipitur  a  Christo,  tum  Antichri- 
stus  est,  qui  illum  populo  ademit  ».  Subsu- 
mimus  nos  Catholici :  At  non  praecepit  Chri- 


DE  SACRAMENTO  EUCHARISTIAE. 


575 


stus  in  hac  distinctione  seorsim  sanguinis 
potum  :  nam  non  semper  conjunxit  potum 
manducationem ,  sed  etiam  manducationi 
solitariae  vitam  aeternam  promisit  :  Ergo 
Amesius  est  calumniatus. 

5.  Expressio  illa  ( Caro  mea  vere  est  cibus, 
et  sanguis  meus  vere  est  potus)  significat  di¬ 
versum  modum  sumendi  carnem,  et  sangui¬ 
nem  Christi.  Iterum  confugit  Puritanus  ad 
miseram  Cajetatii  glossam,  quod  scilicet 
«  significare  Christus  voluerit,  quod  caro 
sua,  et  sanguis  suus  naturalis,  id  est,  mors 
sua,  non  falso,  non  opinione,  sed  secundum 
veritatem  habeant  rationem  cibi,  et  potus 
animae  ».  Haec  glossa  cuivis  intelligenti  mox 
apparet  valde  violenta,  et  textus  deprava- 
tiva,  ac  sensui  unanimi  Patrum  adversa, 
adeoque  cuivis  Catholico  explodenda.  De  illo 
singularitatis,  et  novitatis  pruritu,  quo  po¬ 
suit  maculam  in  gloria  sua  ingeniosus  ille 
Cardinalis,  jam  satis  alibi. 

6.  Comparatio  non  fit  inter  Manna,  et  cor¬ 
pus  Christi,  ut  sumitur  sola  fide,  sed  ut  su¬ 
mitur  in  Sacramento,  ut  patet  ex  I  Cor.  x. 
ubi  comparatur  transitus  maris  rubri  cum 
Baptismo,  et  Manna  cum  Eucharistia,  cor¬ 
pus  quoque  Christi,  ut  sumitur  sola  fide, 
non  defuit  veteribus;  imo  illud  in  Manna  ita 
sumebant  opinione  adversariorum,  ut  nos 
sumimus  in  Eucharistia.  Amesius  :  «  Quali¬ 
tas  comparationis  non  convenit  Sacramen- 
tali  manducationi  per  se,  sed  soli  spirituali » . 
Resp.  :  Hoc  est  petere  principium,  et  non 
respondere  ad  argumenta  Bellarmini,  quse 
Amesius,  de  more,  omittendo  enervavit. 

7.  Ex  verbis  manducandi  carnem,  et  bi¬ 
bendi  sanguinem,  tam  saepe  repetitis,  et 
cum  juramento,  amen,  amen ,  confirmatis, 
debent  hsec  proprie,  et  non  figurate  accipi  ; 
tum  quia  semper  propria  significatio  se¬ 
quenda  est,  nisi  evidenter  probetur  contra¬ 
rium  :  tum  quia  valde  absurdum  esset , 
Dominum  saepius  ita  vehementer  confirmas¬ 
se,  oportere  manducare  ipsius  carnem,  si 
hoc  non  nisi  figurate  faciendum  esset.  Ame¬ 
sius  negat  amen  significare  juramentum. 
Esto,  in  rigore  non  sit ;  constat  tamen  idem 
esse  quod  confirmatio,  asseveratio  valde 
seria,  quam  non  convenit  adhibere  in  re  ob¬ 
scura,  et  incerta  :  Quod  Dominus  Joan.  x. 
vers.  1.  eamdem  voculam  adhibuerit  cum 
vocabulis  metaphoricis  ostii,  pastoris,  ovi¬ 
lis,  non  juvat  hic  Sacramentarios.  Res  enim 
spirituales  non  possunt  nisi  per  symbola  re¬ 
rum  corporalium  exponi ;  at  caro,  et  san¬ 


guis  Christi,  tum  ut  sunt  in  se,  tum  quate¬ 
nus  sub  speciebus  Sacramentalibus  conti¬ 
nentur  ,  sunt  sensibiles  :  manducatio  ,  et 
bibitio  sensibilis  est  verissime  ;  cur  ergo  non 
in  proprio  sensu  istas  omnes  voces  accipe¬ 
remus? 

8.  Joannis  m.  agitur  de  Baptismo  :  Ergo 
Joan.  vi.  agitur  de  Eucharistia.  Amesius  : 

«  Neque  antecedens  potest  probari,  et  illo 
probato  consequentia  nihil  valet  » .  Resp.: 
Antecedens  tam  efficaciter  probavit  supra 
Bellarminus,  ut  Amesius  lib.  i.  cap.  3.  th.  4. 
Calvinum  suum  impudenter  id  negantem, 
contra  Bellarmini  argumenta  non  sit  ausus 
tueri.  Illatio  non  est  apodictica,  fateor,  quse 
cerebrosum  Puritanum  convincat,  sed  simi¬ 
litudo  ;  illa  in  utroque  modo  procedendi  pro¬ 
babilissime  suadet. 

Secundum,  et  tertium  argumentum  Bel¬ 
larmini  desumitur  ex  auctoritate  Ecclesiae, 
et  SS.  Patrum,  quorum  est  tam  unanimis 
in  hoc  sententia,  ut  adversarii  nec  unicum 
producere  valeant,  qui  suse  faveat  perver¬ 
sioni  :  idemque  est  de  Scholasticis  plerisque 
omnibus.  Optime  Maldonatus  in  cap.  vi. 
Joan.  v.  35.  paucos  illos  supra  nominatos 
Catholicos  perstrinxit,  quod  «  contra  Scri- 
pturse  sensum,  contra  Patrum  omnium  in¬ 
terpretationem,  contra  tacitum,  imo  minime 
tacitum,  sed  satis  superque  explicatum  con¬ 
sensum  Ecclesiee  dixerint,  atque  contende¬ 
rint,  hoc  loco  de  Sacramento  non  agi.  Quod, 
ut  benignissime  dicam,  est  temerarium  etc. 
Modesti  non  est  ingenii  ,  et  ecclesiasticis 
moribus,  pietateque  instituti,  omnium  vete¬ 
rum  Patrum  consensum  contemptim  fasti- 
dioseque  repudiare ;  non  solum  non  frangi, 
sed  ne  commoveri  quidem  eorum  auctori¬ 
tate.  Nemini  enim  fere  auctori  bono  malove 
ante  Lutherum  venit  in  mentem,  ut  diceret, 
hoc  loco  de  Eucharistia  non  agi  ».  Amesius 
ad  calumnias  se  confert,  dum  ait  :  «  Patres 
plus  nimio  suis  mysticis  sensibus,  allegoriis, 
et  accommodationibus  multo  magis  coactis 
indulsisse  ,  nemo  quisquam  ignorat ,  qui 
ipsos  a  limine  salutavit  ».  Quis  non  miretur 
hujus  Puritani  perversitatem?  Gajetanum, 
unum,  novitatis  et  singularitatis  studiosum, 
eoque  periculosum  Nov.  Test.  interpretem, 
tam  foede  halucinantem,  passiin  suis  errori¬ 
bus  obtendit  patronum;  Econtra  SS.  Patres 
ad  unum  omnes,  frequentissime  in  sensu 
litterali,  Joannem  de  Sacramentali  mandu¬ 
catione  interpretantes  susque  deque  habet. 
Quamquam  mox  quasi  dicti  pcenitens  videri 


376 


VINDICIS 


vult,  se  suosque  non  dissentire  ab  omnibus 
Patribus  in  hoc,  quod  locus  iste  Joannis, 
nullo  modo  de  Sacramentali  manducatione 
loquatur;  nam,  inquit,  a  Spiritualis  mandu¬ 
catio  est  res,  et  anima  illius  quae  dicitur  Sa- 
cramentalis.  Ita  versat  se  in  omnem  partem 
Amesius  a  veritate  constrictus.  At  quaero 
ego  :  Vel  fateris,  loqui  hic  Christum,  tam  de 
Sacramentali,  quam  de  spirituali  manduca¬ 
tione,  vel  negas  ?  Si  fateris  agi  de  utraque, 
sentis  idem  quod  nos  (qui  utique  spiritua¬ 
lem  cum  Sacramentali  vel  maxime  conjun¬ 
gimus)  ;  Quomodo  ergo  tam  ineptis  cavilla¬ 
tionibus  hactenus  reluctaris?  Si  negas  agi 
de  utraque  simul  sumpta,  manifeste  tibi  ipsi 
contradicis ;  et  hoc  ultimo  tuo  dicto  praelu¬ 
dis  tuamet  effugia,  quse  adhibes  argumento 
ex  ratione  petito,  et  est  tale  :  Si  Christus 
Joan.  vi.  non  loquitur  de  Eucharistia,  sequi¬ 
tur  1.  Joannem  nihil  plane  scripsisse  de  hoc 
Sacramento,  quod  est  valde  absurdum.  2. 
Christum  numquam,  explicuisse  fructum,  et 
excellentiam  hujus  Sacramenti.  3.  Neque 
ullum  exstare  praceptum  divinum  de  hoc 
Sacramento  percipiendo.  His,  inquam,  quod 
legitime  opponat,  non  habuit  Amesius,  qui 
aperte  professus  est,  aliquo  modo  agi  de 
Sacramentali  manducatione,  cujus  anima  sit 
manducatio  spiritualis. 

Ad  CAPUT  VII. 

Objiciunt  1.  «  Agitur  hic  de  illa  mandu¬ 
catione,  quae  dat  vitam  :  Sed  hoc  est  pro¬ 
prium  spiritualis  manducationis.  Ergo.  » 
ftesp.  :  Minor  est  falsa  :  nam  manducatio 
tam  in  re,  quam  in  voto,  vere  non  est  man¬ 
ducatio  spiritualis,  adeoque  non  dat  vitam. 
Ex  spirituali  et  Sacramentali  (saltem  in  voto) 
conflatur  vera  manducatio  :  sicut  homo 
conflatur  ex  anima,  et  corpore.  Sacramen- 
talis,  quse  dat  vitam,  non  suscipitur  nisi  a 
rite  dispositis* 

Obj.  2.  «  Agitur  de  illa  manducatione, 
sine  qua  vita  non  habetur.  Sed  sine  Sacra¬ 
mento  vita  haberi  potest  :  Ergo  ».  Resp.  : 
Numquid  intelligunt  adversarii  de  mandu¬ 
catione  spirituali  per  fidem  ?  At  difficilius 
hsec  reperitur  (imo  plane  fieri  nequit)  in  in¬ 
fantibus,  quam  manducatio  spiritualis  ;  et  in 
hac  semper  includitur  votum,  ut  dixi.  Hoc 
porro  votum  subinde  explicite  est  de  man¬ 
ducatione  Sacramentali,  subinde  tantum 
implicite  et  confuse,  nempe  in  desiderio  effi¬ 
caci  implendi  omnia  praecepta ;  unde  eva¬ 


nescit  cavillus  Amesii  de  iis,  «  qui  in  Chri¬ 
stum  credunt ,  et  necdum  de  Eucharistia 
sunt  satis  instituti  ».  Quid  vero  sibi  vult, 
cum  ait  :  «  Quamvis  actus  aliquis  qui  spe¬ 
ctat  ad  manducationem,  sit  proprius  adulto¬ 
rum,  substantia  tamen  ipsa  est  simpliciter 
necessaria  omnibus  infantibus  ad  salutem, 
ut  scilicet  Christus  sit  in  illis,  et  illi  in  Chri¬ 
sto  »?  Quid,  quaeso,  est  hic  «  substantia  »? 
Numquid  gratia  sanctificans  uniens  Christo  ? 
At  haec  neque  est  manducatio  spiritualis, 
neque  Sacramentalis;  sed  est  effectus  Bapti¬ 
smi  in  infantibus ;  de  quibus  S.  Augustinus 
ait  :  «  quod  in  ipso  Baptismo  communicent 
corpori  Christi  »,  qui  nempe  uniuntur  ei  per 
gratiam  in  Baptismo  acceptam  :  in  adultis 
vero  est  effectus  tam  Baptismi  quam  aliorum 
sacramentorum,  uti  et  operum  ex  charitate 
prodeuntium.  Nihil  ergo  hic  praesidii  est 
Sacramentariis,  ubi  neutra  manducatio. 

Objic.  3.  «  Agitur  hic  de  illo  tantum  cibo, 
qui  sumitur  fide,vers.  39.  33.  40.  47.  Resp.  : 
Neg.  assumpt.  Facit  enim  Christus  in  hoc 
cap.  mentionem  triplicis  panis.  1.  Narratur 
de  pane  materiali ,  quem  Dominus  noster 
multiplicavit,  et  qui  dedit  occasionem  se¬ 
quentis  disputationis.  2.  Quia  Judaei  hunc 
solum  quaerebant,  monuit  Christus,  ut  alium 
panem  pararent,  quem  aiebat  esse  seipsum, 
qui  de  coelo  descendit  per  Incarnationem  : 
et  hunc  fide  apprehendi  debere.  3.  Inde 
transit  ad  panem  Eucharisticum,  cum  ait  : 
Panem ,  quem  ego  dabo ,  caro  mea  est. 
Hunc  transitum  a  Christo  incarnato  ad  Eu¬ 
charistiam,  ait  Amesius,  esse  commentum 
nimis  ridiculum  ».  Eccur  vero?  Probat  id 
tripliciter  :  I.  Ait  :  «  Quia  illa  verba  cum 
sequentibus  sunt  pars  responsionis  ad  obje¬ 
ctionem  Judaeorum.  Si  autem  alius  panis  in 
responsione  intelligitur ,  praeter  illum,  qui 
est  in  quaestione,  tum  responsio  non  esset  ad 
ipsam  quaestionem  ».  Resp.:  Hoc  non  sq- 
quitur.  Nam  Judaei  nihil  distincte  de  ullo 
pane,  multo  minus  de  spirituali,  et  Sacra¬ 
mentali  quaerebant :  Christus  autem  ex  eo¬ 
rum  qualicumque  rudi,  et  crassa  objectione, 
et  quaestione  occasionem  sumpsit,  mysterium, 
tam  Eucharistiae,  quam  Incarnationis  expo¬ 
nendi.  Ait  2.  «  Conclusio  sermonis  vers.  38. 
Hic  est  panis  ille,  qui  de  ccelo  descendit ,  etc., 
aperte  clamat,  omnia  quae  dicta  fuerant  in 
responsione,  ad  eumdem  panem  spectare, 
de  quo  quaerebatur  vers.  41.  Quaestio  enim, 
conclusio,  et  praemissae,  circa  unum,  et  idem 
subjectum  debent  versari ».  Resp.  :  Spectant 


DE  SACRAMENTO  EUCHARISTIAE. 


577 


omnia  quidem  ad  eumdem  panem,  Christum 
scilicet,  quoad  substantiam,  non  tamen 
quoad  modum.  Cogitur  hoc  fateri,  si  sibi 
constare  velit  Amesius,  cum  expresse  in  fine 
thes.  12.  dixerit :  «  Se  non  docere,  Christum 
nullo  modo  de  Sacramentali  manducatione 
ibi  locutum  ».  Est  ergo  idem  panis  realiter, 
et  substantialiter  Christus  Dominus,  sive  in 
propria  figura  humana,  sive  sub  speciebus 
Sacramentalibus.  Unde  etiam  diffidatur  in¬ 
stantia  Amesiana  de  aequivatione  in  eadem 
disputatione.  Idem  sane  ipse  admittere  tene¬ 
tur,  si  non  mentitus  est  in  th.  12.  Neque 
vero  hic  ulla  vitiosa  aequi  vocatio  est,  ut  no¬ 
mine  panis  de  coelo  designetur  tam  Christus 
in  propria,  quam  sub  aliena  specie  existens. 
Utroque  enim  modo  est  panis  de  coelo  verus 
vitam  dans  mundo. 

Objic.  4.  «  Si  ad  litteram  intelligenda  sit 
Eucharistia  in  isto  cap.  tum  numquam  de¬ 
fendi  potest  eorum  sacrilegium,  qui  Sacra¬ 
menti  partem  alteram,  id  est,  sanguinem 
populo  ademerunt,  sine  cujus  bibitione  vi¬ 
tam  haberi  posse  negatur  vers.  35.  »  Resp.  : 
Si  ad  litteram  intelligantur  omnia  dicta  ejus 
capitis  6.  quae  de  manducatione  carnis  Chri¬ 
sti  agunt,  manifestum  est,  sufficere  etiam 
modum  manducandi  sub  specie  tantum, 
quae  sola  exprimitur  iterato  in  vers.  52  et 
vers.  59.  Qui  manducat  hunc  panem,  vivet  in 
aeternum.  Unde  recte  dixit  Bellar.,  vim  prte- 
cepti  non  consistere  in  modo  sumendi,  sed 
in  ipsa  re,  quae  sumenda  est  :  Et  hanc  men¬ 
tem  esse  legislatoris  liquet  :  tum  quia  fru¬ 
ctus  perceptionis  oritur  ex  ipsis  rebus  per¬ 
ceptis,  non  ex  modo  sumendi  ;  (sicut  et  me¬ 
dicina  corporalis  non  prodest,  quia  sumitur 
per  modum  cibi  vel  potus,  sed  quia  ipsa 
vim  habet  sanandi) ;  tum,  quia  idem  Christus 
explicans  quod  dixerat,  ait  ibidem  :  Qui 
manducat  me ,  et  ipse  vivet  propter  me.  Sed 
de  hac  re  fusius  infra.  Hoc  solum  ahdo  : 
Falso  dixisse  Amesium  :  «  Apostolus  I 
,  Cor.  xi.  disertis  verbis  collocat  vim  prae¬ 
cepti  in  modo  sumendi  »  :  Contrarium  potius 
esse  verum  patet  ex  vers.  24.  ubi  absolute 
ait  de  corpore  :  Hoc  facite  in  meam  comme¬ 
morationem  :  versu  autem  seq.  de  calice  non 
nisi  restricte,  aut  hypothetice  ait :  Hoc  fa¬ 
cite,  quotiescumque  bibetis ,  in  meam  comme¬ 
morationem. 


Ad  CAPUT  IX. 

Verba  institutionis  :  Huc  est  corpus  meum , 
proprie,  non  figurate  esse  explicanda,  pro¬ 
batur. 

I.  —  A  materia  :  Sacramentum,  testamen¬ 
tum,  pactum,  seu  foedus,  lex,  seu  praeceptum, 
et  dogma  requirunt  propriam,  non  figura¬ 
tam  locutionem  :  Sed  in  istis  verbis  agitur 
de  Sacramento.,  testamento,  pacto,  praece¬ 
pto,  et  de  uno  ex  praecipuis  Religionis  dogma¬ 
tibus  :  Ergo  propria  sunt,  et  non  figurata. 
Amesius  :  «  Propositio  est  omni  ex  parte 
manifeste  falsa.  1.  Sacramenta  circumcisio¬ 
nis  ,  Gen.  xii.  et  Paschalis ,  Exod.  xn. 
figuratis  phrasibus  instituuntur  ;  caetera 
ubique  consimiliter  declarantur.  I  Corintb. 
x.  Baptismo  dicimus  corpus  peccati  exue¬ 
re,  Christo  una  crucifigi,  mori,  et  sepeliri, 
Christum  induere,  et  Christi  sanguine  a- 
spergi.  In  ipso  hoc  Sacramento  corpus  Chri¬ 
sti  a  Paulo  dicitur  frangi :  et  poculum  Testa¬ 
mentum  vocatur  :  quae  omnia  ab  omnibus 
figurate,  sine  controversia  intelliguntur.  2. 
Nulla  formula  Testamenti  vel  divini,  vel  hu¬ 
mani  per  totam  Scripturam  proferri  potest, 
quae  non  aliquo  tropo  illustratur.  3.  Foederis 
illius  novi  formula  illa  Hebr.  vm.  vers. 
10.  Legem  meam  inscribam  cordi  eorum , 
absque  tropo  non  potest  exponi.  4.  Prae- 
cepta  ipsa  Decalogi  maxima  ex  parte,  non 
possunt  recte  intelligi,  nisi  synecdoche  in 
iis  admittatur.  5.  Figurati  dogmatis  exem¬ 
plum  sit  illud  ,  Joan.  n.  v.  19.  Destruite 
templum  hoc,  et  intra  triduum  excitaclo  il¬ 
lud.  »  Resp.  :Bellarmini  argumentum  proce¬ 
dit  non  de  quibuslibet  tropis,  sed  de  meta¬ 
phora,  et  metonymia,  quibus  rei  veritas  au¬ 
fertur.  2.  Etsi  in  uno  loco  nonnulla  figurate 
alicubi  proponantur  ;  alibi  tamen  eadem 
proprie  proponuntur,  uti  sunt  pleraque  ex¬ 
empla  ab  Amesio  hic  annotata.  Nonnulla 
specialiter  recurrent  infra.  Itaque  manet 
omnino  vera  illa  propositio  Bellarmini  in  ge¬ 
nuino  sensu  accepta  ;  nec  nullum  exemplum 
in  oppositum  attulit  Amesius,  quod  ad  rem 
faciat. 

II.  —  A  personis.  Dominus  loquebatur 
cum  solis  Apostolis,  idque  eo  loco,  et  tem¬ 
pore,  quo  minime  oportebat  obscure  loqui. 
Amesius  :  «Consequentia  illa  nulla  est :  Non 
loquitur  obscure  :  Ergo  non  figurate,  aut 
tropice.  Tropi  saepissime  illustrant,  non  ob¬ 
scurant  sermonem.  Apostolis  veterum  myste- 

37 


Tom.  VII. 


578 


VINDICLE 


riorum  ritus,  et  Christi  sermones  consimiles 
intelligentibus,  Sacramentalis  phrasis  non 
fuit  obscura  ».  Resp.  :  In  his  circumstantiis 
est  ea  consequentia  optima ;  alioqui  enim  pos¬ 
semus  hoc  modo  eludere  omnes  articulos  fi¬ 
dei,  qui  rationi  naturali  difficiles,  ac  impos¬ 
sibiles  videntur  :  ut  de  Trinitate,  Incarna¬ 
tione,  peccato  originali  etc.  Omnia  per  hanc 
Sacramentariam  Tropistarum  hseresim  figu¬ 
ratis  locutionibus  poterunt  perinde  e  medio 
tolli.  Nonnumquam  aliquos  tropos  illustrare 
sermonem  quis  negat  ?  an  hinc  sequitur  : 
Ergo  omnes  ?  ergo  ille  a  Sacramentariis  hic 
prsetensus  ?  ergo  et  hic  :  Ego  et  Pater  unum 
sumus,  similitudine  affectus,  non  unitate  na¬ 
turae  ?  Qui  fit,  si  (ut  perfricta  fronte  fingit 
Amesius)  Apostoli,  sacramentales  illas  phra¬ 
ses  Calvinistice,  vel  Zuvinglice  intellexerunt, 
quod  nemo  unus  ex  SS.  Patribus  id  adver¬ 
terit  ;  Imo  plerique  expresse  monuerint,  non 
esse  accipiendum  tropice,  sed  proprie,  adeo- 
que  hic  opus  esse  fide,  ut  credatur  res,  qhae 
absurdissima  sensibus  esse  videtur  ?  Certe 
si  tropice  ea  verba  :  Eoe  est  corpus  meum , 
et  Calvinistice  intelligenda  essent,  nec  um¬ 
bra  quidem  dificultatis  superesset.  Quae 
enim  difficultas  credere,  quod  panis  signifi¬ 
cet  corpus  Christi.  (De  SS.  Patribus  plane 
obmutuit  Amesius.) 

III.  —  Communis  est  regula  explicandae 
Scripturae,  numquam  dimittendum  esse  pro¬ 
prium  verborum  sensum,  nisi  cogamur  ab 
aliqua  alia  Scriptura,  vel  aliquo  articulo  fi¬ 
dei  ;  aut  certe  a  communi  totius  Ecclesiae 
explicatione.  Amesius  :  «  Respondemus, 
cogi  nos  hoc  in  loco  proprium  .sensum  di¬ 
mittere,  et  admittere  tropum  1.  illis  omni¬ 
bus  Scripturae  locis,  quibus  tale  flagitium 
vetatur,  quale  est,  hominem,  eumque  vivum 
devorare.  2.  Omnibus  illis  articulis  fidei,  qui 
veram  humanitatem  Christi  manere  docent. 
3.  Communi  judicio  totius  Ecclesiae  Aposto- 
licae  ad  annos  a  Christo  sexcentos,  et  am¬ 
plius.  »  Mendacissima  impietas  hujus  Sacra- 
mentariee  excusationis  palam  infra  patebit. 

Ad  CAPUT  X. 

Catholica  veritas  magis  roboratur :  Domi¬ 
nus  non  consueverat  gratias  agere,  nisi  ali¬ 
quid  magnum,  et  mirabile  facturus  esset, 
neque  benedicere  consuevit  res  insensibiles, 
nisi  cum  in  iis  aliquid  mirabile  operaturus 
esset  :  Sed  hoc  tempore  dicitur  Christus 
gratias  egisse  Deo,  et  panem  benedixisse  : 


Ergo.  Amesius  1  :  «  Concedimus  conclusio¬ 
nem,  Christum  scilicet  aliquid  magnum  et 
mirabile  tum  temporis  operatum  fuisse  circa 
panem,  et  vinum,  cum  institutione  sua  effe¬ 
cit,  ut  essent  efficacia  organa  gratise.  »Resp. : 
Miranda  est  hujus  Puritani  perversitas.  Su¬ 
pra  omnes  nervos  intendit,  ut  elideret  illam 
efficaciam  organorum  gratiae,  quam  Catho¬ 
lici  in  sacramentis  veneramur  :  hic  tamen 
pressus  veritate  perspicua  actionis  Christi 
theandricae,  ut  realem  praesentiam  eludat, 
confugit  ad  ipsam  illam  efficaciam  gratiae, 
per  panis  symbola  praestandam.  Amesius  2: 
«  Falsissima  est  propositio.  Quamvis  enim 
in  Scripturis  non  explicatur,  quoties  Christus 
gratias  egit,  et  benedixit  res  insensibiles  ; 
satis  tamen  constat  eum  implevisse  omnem 
justitiam,  cujus  haec  officia  sunt  partes 
non  minimae.  Dicitur  etiam  gratias  egisse 
Matth.  xi.  v.  25.  sine  ullo  miraculo  effecto  : 
sicut  et  res  insensibiles  benedixisse  Luc. 
xxiv.  v.  30.  »  Resp.  :  Pergit  frontem  perfri¬ 
care  Sacramentarius  iste.  Nullam  instantiam 
ex  Scripturis  ostendere  potest ,  et  vult  ta¬ 
men  nos  credere  id  factum  quod  factum  non 
legitur,  contra  propriam,  toties  ad  nauseam 
nobis  occentatam  naeniam  :  «Non  est  scri¬ 
ptum  »  !  Si  ex  illa  impletione  omnis  justitiae 
inferatur  quodvis  opus  bonum  externum, 
quam  patens  ostium  habebimus,  quidvis 
Christo  tribuendi,  peractum  interius,  et  ex-* 
terius  ;  quia  nobis  videtur  ad  omnem  justi¬ 
tiam,  etiam  hoc,  et  illud  pertinere.  Matth. xi. 
vers.  25.  non  egisse  gratias  legitur,  sed  : 
Confiteor  tibi  (inquit)  Pater,  quia  etc.  Yel,  ut 
Lutherana  Biblia  Jenensia  habent  :  Glorifi¬ 
co  te,  Pater  etc.  Luc.  xxiv.  v.  30.  gratias 
egit,  et  benedixit  panem,  sicut  in  ultima 
coena,  cum  eodem  effectu,  quem  utrobique 
agnoscimus  nos  Catholici  mirabilem,  Sacra- 
mentarii  despuunt. 

§.  UNICO. 

I» 

Expenduntur  singula  verba  institutionis. 

HOC. 

Pronomen  Hoc  non  demonstrat  panem ;  non 
enim  potest  adjective  concordare  cum  pane, 
ut  suo  substantivo  :  nam  panis  est  generis 
masculini.  Neque  substantive  dici  potest  Hoc, 
de  re  quee  cernitur,  et  aperte  cognoscitur, 
nisi  sit  generis  neutrius  ;  Sed  panis  est  ge¬ 
neris  masculini,  tam  grsece,  quam  latine. 
Nemo  enim  demonstrato  fratre  suo  diceret : 


DE  SACRAMENTO  EUCHARISTLE. 


579 


Hoc  est  frater  meus.  Vel,  demonstrata  ima¬ 
gine  Caesaris,  diceret  :  Hoc  est  Caesar :  Ergo 
nec  de  pane,  quem  discipuli  videbant,  dici 
recte  potuit  ;  Hoc  est  corpus  meum.  Ita  Bel¬ 
lar.  contra  quartam  expositionem  hujus  par¬ 
ticulae  Hoc ,  quae  nimirum  sumitur  pro  pane. 
Amesius  1.  :  «  Quamvis  adjective  non  con¬ 
cordat  cum  pane,  ut  antecedente,  potest  ta¬ 
men  cum  consequente  corpore  bene  concor¬ 
dare,  ut  si  quis  mortem  demonstrans  dicat : 
Hoc  est  stipendium  peccati.  Quam  conve¬ 
nientiam  verborum  Christi  defendit  Vasquez. 
3.  part.  disp.  201,  tamquam  verissimam,  et 
Pontificiorum  causae  maxime  conducibilem  » . 
Resp.  :  Hoc  nihil  conducere  Sacramentariis, 
patebit  paulo  post,  ubi  in  concordiam  ali¬ 
quatenus  redigentur  opiniones  Scholastico¬ 
rum.  Amesius  2. : «  Nihil  magis  tritum  est  in 
omnibus  linguis,  quam  de  re  masculini,  aut 
foeminini  generis,  pronomine  absolute  uti 
generis  neutrius,  ut  Zach.  i.  v.  9.  de  iisdem 
equis  enuntiat  authentica  Pontificiorum  ver- 
sio  :  Quid  sunt  isti  ?  aut,  quid  sunt  haec  ?  » 
Resp.  :  At  non  potuit  Amesius  vel  unicum 
exemplum  afferre,  ubi  pronomen  demon¬ 
strativum  Hoc,  cum  re,  quae  cernitur,  et 
aperte  cognoscitur,  concordet.  Vana  est 
evasio,  qua  fatetur  «  de  personis  non  ita  fre¬ 
quenter  uti  rebus  inanimatis  usurpari  eam 
particulam  ».  Cur  non  vel  unicum  exem¬ 
plum  de  inanimatis  produxit  e  sacro  Codice? 

Bellarm.  2.  :  Cum  subjectum  non  est  no¬ 
tum,  nisi  in  universali,  efferri  debet  per  no¬ 
men  universale.  Sed  cum  subjectum  notum 
est  audientibus  in  particulari,  non  debet  ef¬ 
ferri  per  nomen  universale,  v.  g. ,  vident  ali¬ 
qui  a.longe  nescio  quid  ;  sed  non  discernunt, 
quid  sit  ;  arbor,  an  Iapis,  an  homo  ;  ego 
autem  video  esse  hominem  :  quare  dicam 
cseteris  ;  illud  est  homo,  non  autem:  ille  est 
homo.  At  si  videant,  esse  hominem,  sed  non 
discernant,  quis  sit  ;  Petrus,  an  Paulus,  an 
quis  alius ;  non  dicam  :  Illud  est  Petrus  ; 
sed  dicam  :  Ille  est  Petrus.  Discipuli  autem 
videbant  panem,  et  panem  esse  ignorabant. 
Amesius  :  «  Bellarminus  ex  ore  proprio  ju¬ 
dicabitur  :  Cum  subjectum  non  est  notum, 
nisi  in  universali,  efferri  debet  per  nomen 
universale.  Sed  Sacramentum  panis  non 
fuit  tum  temporis  discipulis  notum,  nisi  in 
universali.  Panis  enim ,  cum  sit  materia 
tantum  Sacramenti,  habet  sese  ut  universale, 
et  commune  :  Efferri  igitur  debet  per  no¬ 
men  universale.  Mercenarius,  cum  denarium 
videt,  denarium  esse,  non  ignorat :  quia  ta¬ 


men  mercedem  suam,  quee,  aut  quanta  sit 
futura,  non  videt,  recte  ipsi  dicitur  :  Haec 
est  merces  tua.  Sic  discipuli  panem  viden¬ 
tes  ,  panem  fuisse  non  ignorabant  :  Sed 
Sacramentum  corporis  Christi,  aut  corpus 
Christi  futurum  non  videbant,  nec  sciebant. 
Recte  igitur  ipsis  dicebatur  :  Hoc  est  corpus 
meum.  »  Resp.  :  Amesius  Bellarminum  non 
ex  ore  proprio,  sed  ex  falsa  sua  subsum- 
ptione  inique  judicat.  In  hac  enim  male  sup¬ 
ponit  Sacramentariam  suam  heeresim,  de 
qua  tota  lis*  est.  Hac  vero  heeresi  seclusa,  si 
supponatur  vera  sententia  Catholicorum, 
aperte  falsum  est,  quod  discipulis  panem 
videntibus,  et  scientibus,  sed  corpus  Christi 
futurum  ignorantibus,  potuerit  recte  dici  : 
Hoc  est  Corpus  meum  ;  uti  ut  ly  Hoc  signifi¬ 
caret  panem  ;  cum  nimis  falsum  sit,  panem 
sit,  panem  esse  corpus  Christi. 

Bellarm.  3.  :  Argumentum  hoc  est  robu¬ 
stissimum  ex  Scriptura.  Nam  si,  Hoc ,  de- 
monstaret  panem  ;  etiam  in  consecratione 
vini,  Hic  (sive  touto)  demonstraret  vinum  ; 
quod  quidem  Sacramentarii  concedunt,  sed 
aperte  contra  stat  Luc.  xxn.  vers.  20.  ubi 
sic  ait  :  touto  to  iror/iptov  xatv)]  6ia0vjxv|  ev 
TM  cupt-cm  gOU,  TO  U7t£p  UpUOV  £X^Opo'g£VOV.  Id  est 

Hic  calix  novum  Testamentum  est  in  sanguine 
meo ,  qui  pro  vobis  effunditur.  Ubi  dicit  Lucas, 
calicem  effundi  pro  nobis  ;  non  autem  vas, 
aut  vinum  effusum  est  pro  nobis,  sed  verus 
sanguis  :  Calix  igitur  non  significat  calicem 
vini,  sed  calicem  sanguinis.  Ad  hoc  argu¬ 
mentum  non  potuit  Beza  respondere,  nisi 
negando  textum  Evangelii  esse  integrum. 
Nam  cum  in  hunc  locum  scribit,  fatetur  ita 
legi  in  omnibus  libris  etiam  vetustissimis  ; 
tamen  quia  destruit  hic  locus  ejus  senten¬ 
tiam,  audet  dicere  :  locum  esse  corruptum 
in  omnibus  codicibus,  aut  ex  margine  irre¬ 
psisse  in  textum.  Quod  si  recipitur,  nulla 
causa  est,  cur  non  liceat  totam  Scripturam 
negare.  Amesius  hanc  «tcoSei^iv  more  suo 
enervat  truncando,  omittens  omnia,  quse  de 
Bezee  corruptela  dicuntur.  Ne  tamen  ma¬ 
nus  dare  videatur  tam  apertee  veritati,  aitl. 
«  In  consecratione  vel  panis,  vel  vini,  cum 
illud  consecratur,  Hoc  demonstratur,  ne¬ 
cessario  concedendum  est,  panem,  aut 
vinum  per  illud  Hoc  demonstrari  » . 
Resp.:Hoc  falsum  esse  patet  partim  ex  dictis, 
partim  ex  mox  dicendis.  2.  Ait  :  «  Lucas 
non  repugnat  Matthaio,  et  Marco  :  apud 
quos  non  calix,  sed  sanguis  dicitur  pro  no¬ 
bis  effundi».  Resp.  :  Sic  est  :  Sed  neque 


YlNDICliE 


580 

Matthaeus,  et  Marcus  repugnant  Luem  di¬ 
centi  ;  Calicem  sanguinis  (et  non  vini)  pro 
nobis  efjfuncli.  3.  Ait  :  «  Absurdam  senten¬ 
tiam  tribuit  Lucee  Bellarminus  :  Hic  calix, 
id  est,  hic  sanguis,  novum  Testamentum  in 
sanguine  meo,  qui  pro  vobis  effunditur». 
Resp.  :  Non  Bellarminum  Lucse,  sed  Ame- 
sium  Bellarmino  affingere  absurdam  senten¬ 
tiam  ;  perspicuum  est  cuivis  non  caeco,  utri- 
usque  dicta  legenti.  4.  Ait  :  «  Difficultas  in 
isthoc  loco  multa  est  de  grammatica  concor¬ 
dantia  nominis  Hoc  :  difficultas  autem  re- 

■e 

liqum  phraseos,  in  ese  teris  Evangelistis  per¬ 
spicue  tollitur,  sed  non  est  hujus  loci  ». 
Resp.  :  Revera  difficultas  omnis,  quam  pro 
suo  pane  movent  Lutherano-Calvinisticse, 
ex  his  verbis  Lucee  clarissime  tollitur.  Pun¬ 
ctum  autem  difficultatis,  quo  Sacramentarii 
hinc  implicantur,  Amesius  attingere  non  est 
ausus. 

Bellarm.  4.  :  Vera  est  igitur  Catholicorum 
sententia  qui  illud  Hoc  demonstrare  volunt, 
non  panem,  sed  rem  contentam  sub  spe- 
ciebus  panis  ;  quse  etsi  antea  fuerat  panis, 
tamen  tunc  jam  erat  Christi  corpus  :  unde 
sequitur,  quod  etiam  ex  hac  particula  pro¬ 
betur  veritas  corporis  Christi.  Amesius  1  : 
«Catholica  Pontificiorum  sententia  una  nulla 
est»  (ex  Alex.  Alens,  quatuor;  ex  Joan. 
de  Rada  quinque  opiniones  Scholasticorum 
refert  :  deinde  subdit  :)  «Bellar,  hanc  ulti¬ 
mam  sententiam  videtur  approbare  :  sed 
sophistice  declinat  omnem  disputationem 
adversam  per  ambiguam  illam,  et  inusita¬ 
tam  formulam  »  :  Tunc  jam  erat  Christi 
corpus.  «  Non  enim  ausus  est  definire, utrum 
tunc  fuerit  corpus  Christi,  cum  Dominus 
illam  vocem  Hoc  proferebat;  vel  jam  tan¬ 
dem,  cum  totam  sententiam  protulerat  etc.» 
Resp.  :  Bellarmino  contra  hmreses  dispu¬ 
tanti  satis  fuit  expugnasse  illum  errorem,  quo 
Lutherano-Calviniani  per  hoc  intelligunt  pa¬ 
nem.  Nec  juvat  hos,  quod  etiam  Alensis, 
Bonaventura,  et  Ilolkot  dicant,  per  Hoc  de¬ 
monstrari  panem  ;  hi  enim  exprese  nihilo¬ 
minus  asserunt,  panem  substantialiter  in 
corpus  Christi  converti :  merito  tamen  etiam 
sic  rejicitur  a  S.Thoma  etc., ut  intolerabilis, 
si  loquamur  de  eo,  quod  in  recto  demonstra¬ 
tur.  Cseterae  Theologorum  sententiae  non 
incongrue  videntur  conciliari  posse,  si  (ut 
observat  Tannerus  num.  31.)  distinguantur 
tria,  quae  occurrunt,  cum  alicujus  rei  fit 
demonstratio.  1.  Est ,  materiale  demonstra¬ 
tum,  seu  res  illa,  in  quam  cadit  demonstra¬ 


tio.  2.  Formale  demonstratum  Quo.  3.  For¬ 
male  demonstratum  Quocl.  Ut  cum  dico  : 
Quod  in  hoc  dumeto  movetur,  est  cervus ; 
formale  demonstratum  Quo ,  penes  quod 
nempe  fit  demonstratio,  est  motus  in  hoc 
dumeto.  Materiale  demonstratum,  cui  scili¬ 
cet  reipsa  convenit  formale  demonstratum 
Quo ,  seu  nota  demonstrationis,  est  cervus 
secundum  se  :  formale  demonstratum  Quod , 
est  animal,  quod  in  hoc  dumeto  movetur 
qua  tale.  Similiter  1.  formale  demonstratum 
per  particulam  Hoc ,  sive  ut  Quo ,  sive  ut 
Quod,  non  est  Christus,  ut  est  sub  speciebus. 
2.  Formale  demonstratum  Quo ,  sunt  prae¬ 
sentes  species  :  penes  has  enim  fit  demon¬ 
stratio.  3.  Formale  demonstratum  Quod ,  est 
contentum  sub  speciebus,  id  est,  substantia 
singularis  sub  communi  'ratione  existentis 
sub  speciebus,  abstrahendo  tunc  quando  fit 
demonstratio,  quae,  et  qualis  sit  illa  substan¬ 
tia,  et  num  in  re  ipsa  praesens  sit,  vel  non. 
4.  Materiale  demonstratum  est  corpus  Chri¬ 
sti,  quia  est  illud,  cui  in  re  ipsa1  competit 
nota  demonstrationis,  seu,  de  quo  in  recto 
praedicatur  formale  demonstratum  :  Et  in 
hoc  sensu  vera  est  sententiaVasq.  et  Maldon. , 
quae  juxta  primum  sensum  alioqui  falsa  es¬ 
set  ;  ut  bene  ostendit  S.  Thomas.  5.  Itaque, 
etsi  singularis  illa  substantia,  quae  in  recto 
formaliter  demonstratur,  tunc  praecise,  cum 
fit  demonstratio,  nec  ut  praesens,  nec  ut 
absens  demonstretur  :  tamen  reipsa  absens 
est ;  ac  propterea  nulla  hic  substantia  in 
recto  ;  nec  sub  communi,  nec  sub  particu¬ 
lari  aliqua  ratione,  etiam  individuae  vagae 
demonstratur,  quae  sit  jam  praesens,  cum  fit 
demonstratio  :  nec  omnino  praesens  adest 
quidquam  tunc,  quod  in  recto  demonstra¬ 
tur.  Ratio,  quia  quod  in  recto  demonstratur, 
debet  esse  tale,  de  quo  in  recto  praedicetur 
corpus  Christi,  ut  patet  ex  forma  verborum. 
Sed  tunc  cum  fit  demonstratio,  nihil  adest, 
de  quo  in  recto  possit  praedicari  corpus 
Christi.  Ergo.  Et  sic  evanescunt  cavilli 
Amesiani. 

EST. 

Bellarm.  1.  Est,  nihil  significat,  nisi  est. 
Unde  manifesta  est  Calvini  calumnia,  cum 
ait,  Catholicos  accipere  Est ,  pro  transub- 
stantiari.  Calvini  calumniam  silentio  suo 
agnoscit  Amesius ;  qui  tamen,  ne  omnino 
taceat,  ait  :  «  Varia  aliquo  modo  posse  per 
istam  voculam  Est  significari,  quamvis  nil 


DE  SACRAMENTO  EUCHARISTIAE. 


significet  prEeter  est,  scilicet  esse,  vel  essen¬ 
tiale,  vel  accidentale  etc.  »  Ita  est :  Sed  quid 
hoc  ad  rem  ? 

Bellarm.  2. :  Est  habet  simplicissimam,  et 
communissimam  significationem,  ita  ut  om¬ 
nia  alia  verba  resolvantur  in  hoc,  et  aliquid 
aliud,  ut  homo  ambulat,  id  est,  est  ambu¬ 
lans.  Amesius  :  «  Non  possunt  omnia  alia 
verba  in  Est  resolvi». Socrates  docet, Sortes 
docetur,  «  non  possunt  hic  verba  illa  »,  do¬ 
cet,  docetur,  «  resolvi  in  est ;  ita  ut  eaedem 
affectiones  maneant,  causae  scilicet  ad  effe¬ 
ctum,  et  subjecti  ad  actum,  qui  circa  illud 
versatur.  »  Resp.  :  Quidni  bene  sic  resolva- 
vatur  :  «  Socrates  est  docens  :  Sortes  est, 
qui  docetur  »  ?  Nonne  in  priori  manet  aeque 
relatio  ad  doctrinam  quam  tradit ;  in  poste¬ 
riori  relatio  Sortis  ad  doctionem,  quse  ipsi 
fit?  «  Panis  fit  corpus  »,  aequivalet  huic  : 

«  Panis  est  id  quod  vertitur  in  corpus», quis 
dubitet?  Multa  hic  libido  vellicandi  apparet 
in  Amesio,  ubi  revera  nihil  ad  rem  faciens 
opponere  potest.  Nimis  enim  verum  est,  ly 
Est ,  esse  copulam  omnium  propositionum, 
juxta  sanam  logicam  formandarum.  Item 
quod  tropi  non  ponantur  in  verbis,  nisi  ra¬ 
tione  peculiaris  alicujus  significationis ;  ideo- 
que  cum,  Est ,  nihil  significet,  nisi  conjun¬ 
ctionem  unius  cum  altero,  aut  ipsum  esse, 
commune  omnibus  rebus,  sequitur,  tropum 
non  esse  in  verbo  Est ,  neque  pro  significat 
sumi. 

CORPUS. 

Bellarm.  1.  :  Nusquam  in  Scriptura  acci¬ 
pitur  corpus  Christi  pro  ejus  signo  ,  vel 
figura.  Amesius  1.  :  a  Haec  est  quaestio  ». 
Resp. :  Sed  a  Sacramentariis  contra  sensum 
Orientalis,  et  Occidentalis  Ecclesiae  mota, 
cum  majori  impietate,  quam  Ariani  move¬ 
runt  de  ea  unitate ,  qua  Christus  dixit  :  Ego , 
et  Pater  unum  sumus.  Et  Joannes  :  Hi  tres 
unum  sunt.  Amesius  2.  «  Cum  Christus  acci¬ 
piatur  pro  figura  Christi  ,  I  Corinth.  x. 
Petra  erat  Christus  :  quid  possit  prohibere, 
quin  similis  acceptio  admittatur  de  corpore 
Christi?  »  Resp. :  Falsum  est,  quod  hic  assu¬ 
munt  Tropistae.  Neque  enim  typice,  sed 
revera,  et  proprie  petra  (de  qua  ibi  Aposto¬ 
lus)  erat  Christus.  Non  enim  agit  de  corpo¬ 
rali  petra ,  seu  saxea  rupe  deserti ,  quae 
typice  significabat  Christum  (  quia  haec 
rupes  non  consequebatur  Hebraeos  ) ;  sed 
agit  de  spirituali  petra  (ut  disertis  verbis 


m 

affirmat),  id  est,  de  petra,  quai  spiritualiter, 
et  typice  per  rupem  illam  significabatur. 
Haec  vero  petra  spiritualis  (significata  per 
alteram  spiritualem  significantem)  non  erat 
typus,  seu  figura  Christi ;  sed  erat  ipsemet 
verus  Christus.  Hic  enim  est,  qui  virtute 
divinitatis  suae  Hebraeos  per  omnia  deserti 
loca,  ceu  comes  consequebatur.  Ita  etiam 
interpretantur  Apostolum  Glossatores  Jenen- 
ses-Lutherani.  Amesius  3.  :  «  Numquam  in 
Scriptura  :  Hoc  est  corpus ,  significat  corpus, 
quod  vi  verborum  illorum  incipit  esse  ». 
Quid  mirum?  Nusquam  in  Scriptura  repe- 
riuntur  ea  verba,  nisi  ubi  de  institutione 
hujus  Sacramenti  agitur. 

Bellarm.  2.  :  Nihil  est  de  quo  praedicetur 
signum  corporis,  nisi  verum,  et  naturale 
corpus  sit  signum  sui  ipsius.  Nam  quod, 
Hoc ,  non  demonstret  panem,  paulo  ante 
ostensum  est.  Nec  habet  aliud  Amesius , 
quod  opponat,  nisi  illa  ipsa  protrita. 

Bell.  3.  :  Intelligitur  corpus,  quod  est  pro 
nobis  datum  ;  sicut  apparet  ex  sequentibus 
verbis  :  Sed  corpus  tropice  acceptum  non 
est  datum  pro  nobis  :  Ergo.  Amesius  :  «  Pa¬ 
nis  est  signum  veri  illius  corporis,  quod  pro 
nobis  est  datum  ».  Resp.  :  Hoc  saepe  repe¬ 
titur  a  Sacramentariis,  sed  numquam  pro¬ 
batur.  Legant  nobis  hoc  ex  S.  Scriptura, 
sicuti  nos  legimus  :  Hoc  est  corpus.  Adhaec, 
illae  voces,  Siooi/evov,  et  Ixyyvouevov  debent 
conjungi  cum  substantivo  in  recto,  non  in 
obliquo.  Ergo  non  cum  Corporis,  sed  cum 
Coipus.  Amesius  :  «  Puerilis  haec  objectio, 
a  triviali  puero  facile  solveretur,  ex  diffe¬ 
rentia  syntaxeos  grammaticae,  in  tropo,  et 
in  explicatione  tropi.  Nonne  eadem  est  con¬ 
venientiae  varietas  in  quolibet  vulgari  tropo, 
ut  :  Amor  est  ignis  ardens  :  Amor  est  simi¬ 
lis  ardenti  »  ?  Resp.  :  Nisi  peterent  princi¬ 
pium  Sacramentarii ,  obtrudendo  tropum, 
ubi  nullum  ejus  apparet  vestigium ;  et  si 
constaret,  quod  Corpus  hic  signum  Corporis 
denotet,  puerilis  foret  ea  objectio.  At  cum 
verba  Evangelii  clare  stent  pro  Catholicis, 
necessario  etiam  praesumitur,  ly  «  tradi¬ 
tum,  effusum  »,  jungi  debere  cum  Corpus 
in  recto,  minime  autem  cum  «  signo  Corpo¬ 
ris  »  in  obliquo. 

Hactenus  defendere  conatus  est  Amesius 
QEcolampadii  interpretationem, quae  per  cor¬ 
pus  ^ntelligit  signum  corporis.  Deinceps 
etiam  satagit  tueri  figmentum  sui  magistri 
Calvini,  qui  putat  «  panem  Eucharisticum 
non  appellari  signum  corporis,  sed  ipsum 


582 


VINDICIiE 


corpus,  quia  est  signum  efficacissimum  » . 
Sed  hoc  argumentum  rejicitur  1,  ex  prin¬ 
cipio  quodam  ipsius  Calvini  lib.  iv.  cap.  17. 
§.  5.  «  Credere  in  Christum  non  est  vere 
manducare  Christum,  sicut  videre  cibum, 
non  est  manducare  etc. »  At  ex  sententia 
Calvini  aperte  sequitur, nihil  aliud  esse  man¬ 
ducare  Christum,  nisi  credere  in  ipsum  : 
Ergo  ex  sententia  Calvini  non  vere  mandu¬ 
catur  corpus  Christi.  Minor  probatur  :  quia 
manducatio  est  actus  manducantis,  non  cibi 
manducati.  At  in  manducatione  corporis 
Christi  (secundum  Calvinum)  nulla  est  actio 
hominis  manducantis  :  Ergo  ipsum  credere 
est  manducare  juxta  Calvinum.  Minor  pro¬ 
batur  :  quia  illa  unio  corporis  Christi  nobis- 
cum,  quae  sequitur  post  actum  fidei,  non 
est  aliqua  actio,  sed  relatio  sequens  appre¬ 
hensionem  fidei ;  vel  si  actio  est,  non  est 
nostra,  sed  Christi  :  (ita  enim  ipsi  docent, 
ex  hoc,  quod  quis  credit,  sequi,  ut  Christus 
se  totum  ei  donet  etc.)  Hoc  argumento, quia 
vidit  omnino  obtruncari  figmentum  Calvi- 
nianum,  enormiter  illud  truncando  enerva¬ 
vit  Amesius.  Ne  tamen  videatur  herbam 
porrigere  Bellarmino  ,  argumento  integre 
proposito,  addit:  «  Credere  vere  et  vivide  in 
Christum,  est  vera  ejus  manducatio  spiri¬ 
tualis  ;  sed  peculiaris  modus  in  actu  fidei, 
secundum  medii  Sacramentalis  naturam 
peculiarem,  requiritur  insuper  ad  mandu¬ 
cationem  spiritualem  illam, quse  est  efficax». 
Resp.  :  Merito  quis  dubitarit,  an  ipsemet 
Amesius  intellexerit,  quid  hic  sibi  velit.  Num- 
quid  enim,  juxta  ipsum,  omnis  actus  fidei 
vivus  et  efficax,  est  manducatio  spiritualis 
viva,  et  efficax?  Ergo  sive  in, ‘'sive  extra  Sa¬ 
cramentum  ille  exerceatur, semper  erit  man¬ 
ducatio  spiritualis,  viva  efficax.  Quid  vero 
hoc  ad  argumentum  Bellarmini? 

Idem  Calvini  figmentum  rejicitur  2.  Sa¬ 
cramenta  vetera,  Verbum,  Baptismus,  et 
imago  Crucifixi,  eamdem  efficaciam  habent 
cum  pane  Eucharistiae  Calvinistico.  Nam 
nihil  aliud  tribuit  Calvinus  Eucharistiae,  nisi 
ut  sit  symbolum  revocans  in  memoriam 
Christi  passionem,  et  ea  ratione  fidem  exci¬ 
tans.  At  ineptus  esset,  qui  diceret,  aliquid 
illorum  esse  corpus  Christi  :  Ergo  ineptus 
etiam  est  efficax  ejus  signum.  Amesius  : 
«  Plusquam  ineptus  est  Bell,  in  tota  hac  ob¬ 
jectione.  Nam  1.  Imago  prohibita  nullam 
efficaciam  habet  aedificationis  verae,  nedum 
eamdem  cum  Sacramento  Dei.  2.  Sacra¬ 
menta  Vet.  Test. fuerunt  obscuriora,  et  pro¬ 


inde  non  commendabantur  tam  claris  attri¬ 
butionibus, ac  Sacramenta  Nov.  Test.  3.  Ver¬ 
bum  Dei  non  habet  eamdem  rationem  signi¬ 
ficandi,  et  obsignandi  cum  Sacramentis.  4. 
De  aqua  Baptismi  rite  recepti,  non  esset 
ineptus  qui  diceret  :  Est  sanguis  ipse  Christi 
qui  purgat  nos  ab  omni  peccato.  »  Resp. : 
Argumentum  Bellarmini  nec  tantillum  laedi¬ 
tur  hac  evasione  Amesii ,  et  ineptia  tota 
quanta  remanet  penes  Tropistas.  Nam  1. 
supponatur  tantisper,  Catholicum  (sive  ex 
recta,  sive  ex  errante  conscientia,  bona  sal¬ 
tem  fide)  ex  aspectu  imaginis  Crucifixi  inci¬ 
tari  ad  inflammatissimum  amorem  Dei,  et 
contemptum  totius  mundi ;  Vel  etiam  ex 
lectione,  vel  auditione  passionis  Dominicae 
etc.,  quis  tamen  ausit  illa  vocare  corpus  Do¬ 
mini  ?  Nulla  ergo  fingi  potest  ratio  ,  cur 
potius  panis  Eucharisticus  debeat  dici  corpus 
Christi,  cum  non  possit  esse  efficacior,  quam 
imago  Crucifixi,  aut  historia  passionis,  ocu¬ 
lis,  vel  aure  cordis,  et  corporis  hausta.Ratio 
illa  «  significandi,  et  obsignandi,  sunt  mera 
verba  inania,  ut  ex  alibi  dictis  constat.  Ico- 
nomachise  impietas  explosa  est  tomo  2.  Sa¬ 
cramenta  Vet.  Test.  poterant  clariora  esse, 
quam  Calvinistiea,  si  similiter  in  circumci¬ 
sione,  aut  esu  agni  Paschalis  mox  fuisset 
adhibita  concio  Lutherano-Calvinistica.  De 
aqua  Baptismi  non  nisi  inepte  diceretur  a 
Calvinistis,  quod  sit  sanguis  Christi;  quia 
juxta  ipsos  remissio  peccati  praecessit  Bap¬ 
tismum  ,  adeoque  nec  potest  Baptismus  ab 
ipsis  dici  vel  signum  sanguinis  Christi  remit¬ 
tentis  peccatum.  Juxta  Catholicos,  et  rei 
veritatem,  Baptismus,  quatenus  est  efficax 
signum  gratiae,  non  est  ipse  sanguis  Christi, 
sed  ejus  effectus  moralis,  quia  ex  merito 
passionis  Christi ,  et  institutione  ejusdem 
habet  vim  conferendi  gratiam,  et  remittendi 
peccata.  Fixum  ergo  maneat,  non  nisi  inep¬ 
tissime  dici,  panem  Eucharistiae  esse  corpus 
Christi,  quia  est  efficax  ejus  signum. 

Ad  CAPUT  XI. 

I.  —  Objiciunt :  «  Hoc  non  potuit,  cum 
proferebatur  quidquam  aliud  demonstrare, 
quam  panem  :  quia  tum  Dominus  panem 
solum  in  manibus  habuit,  ex  sententia  Pon¬ 
tificiorum,  qui  docent,  non  fuisse  corpus 
Domini  in  Sacramento,  cum  diceretur  Hoct 
sed  peracta  demum  consecratione  ».  Resp.  : 
Ly  Hoc ,  non  demonstrat  panem  praecise,  sed 
Contentum  sub  illis  speciebus ;  quod  quidem 


DE  SACRAMENTO  EUCHARISTIAE. 


583 


licet  fuerit  panis  ante  consecrationem, tamen 
vi  illorum  verborum  incipit  esse  corpus 
Christi.  Amesius  1.  cavillatur  circa  ly«  prae¬ 
cise»  >  putatqueper  «  hoc  tacite  concedi,  pa¬ 
nem  aliquo  modo  demonstrari ,  quamvis 
non«  praecise».  Resp.  :  Nihil  incommodi,  si 
gratis  detur  illud  aliquo  modo.  Nam  ut  supra 
de  vocula  Hoc ,  dictum  est,  formale  demon¬ 
stratum  Quo  sunt  species  panis  qui  aliquo 
modo  possunt  dici  panis,  sicut  caseus  lig¬ 
neus.  Quid  vero  hinc  lucri  Calvinistis?'Ame- 
sius  2.:«  -Quomodo  proferebatur  Hoc ,  nihil 
fuisse  contentum  sub  illis  speciebus  praeter 
panem,  Pontificii  omnes  concedunt  :  Ergo  si 
contentum  demonstret,  demonstrat  panem». 
Resp.  :  Si,  Hoc ,  contentum  in  principio  sub 
speciebus  demonstret, bona  est  illatio ;  inepta, 
et  nulla,  si  illud  contentum  abstrahat  a  tem¬ 
pore  praesenti,  cum  enuntiatur  Hoc.  Quis 
dubitet,  potuisse  Christum  in  Cana  Galilaeae 
sic  mutare  aquam  in  vinum,  dicendo  :  Hoc 
est  ymwm,ita  ut  in  fine  fieret  conversio  aquae 
in  vinum  ?  Tunc  vero,  ly  Hoc ,  non  signifi- 
casset  vinum,  sed  contentum  sub  speciebus 
vini.  Amesius  3.:  «  Si  contentum  illud,  vi 
verborum  incipit  esse  corpus  Christi,  tum 
illa  verba  {Hoc  est  corpus  meum)  non  sunt 
vera,  antequam  conversionem  illam  effe¬ 
ctam  dederint.  At  vero  verba  necdum  vera 
nihil  possunt  efficere  :  Ergo  vi  verborum 
illorum,  non  incipit  esse  corpus  Christi  ». 
Resp.  :  Minorem  falsam  esse  patet  juxta 
jam  dicta  de  conversione  aquae  in  vinum  per 
haec  verba  r  Hoc  est  vinum.  Amesius  -4.  ca¬ 
villatur,  quod  ly  «  incipit  esse,  ambigue  » 
dicatur  :  Sed  planum  est,  inceptionem  illam 
esse  instantaneam,  in  fine  scilicet  prola¬ 
tionis  omnium  verborum,  quid  ergo  hic  latet 
ambiguitatis  ?  Amesius  5.  :«  Necessario  se¬ 
quitur  ex  concessis  ipsius  Bellarmini,  per 
Hoc ,  demonstrare  panem  ».  Resp.  :  .Equus, 
et  peritus  lector  conferat  verba  Bellarmini, 
uti  habentur  in  cap.  11.  §.  Haec  explicatio, 
et  §.  Ad  id  vero,  cum  truncatis  graeca  fide 
per  Amesium,  et,  si  potest,  neget  hunc  esse 
sycophantam.  Brevitas  instituti  nostri  non 
patitur  hic  demonstrationem  ad  oculum. 

II.  —  Objic.  «  Matth.  xxvi.  Bibite  ex  hoc 
omnes.  Illud  Ex  hoc ,  non  potest  referri  nisi 
ad  vinum  ».  Resp.  :  Ly  Ex  hoc ,  non  sig¬ 
nificat,  ex  hoc  vino,  sed  ex  eo,  quod  in 
calice  sub  speciebus  vini  continetur,  quod 
quidem  licet  vinum  fuerit  ante  consecra¬ 
tionem,  tamen  finita  consecratione  sanguis 
erat.  Amesius  :  «  Illud  autem  disertis  verbis 


testatur  Dominus  fuisse  fructum  vitis  ». 
Mat.  xxvi.  v.  29.  Resp.  :  Ex  ore  proprio 
judicantur  hic  Sacramentarii.  Si  enim  haec 
verba,  Hoc  est  Corpus  meum. ,  licet  interpretari, 
Hoc  est  signum  Corporis,  cur  non  pariter 
fimetum  vitis  liceat  interpretari  species  vini  ? 
Et  hoc  xa t’  avOpwTcov.  Absolute  dico,  fru¬ 
ctum  vitis  ibi  vocari  partim  species  vini  con¬ 
secrati  adhuc  reliquas  (nam  etiam  hae  re¬ 
vera  natae  sunt  ex  vite),  partim  vinum  omne 
profanum,  quod  in  mensa,  vel  hydriis  super¬ 
erat. 

3.  Objic.  «  Hic  calix  demonstrat  vinum  : 
Ergo  Hoc ,  demonstrat  panem.  »  Resp.  : 
Hix  calix  :  significat,  quod  in  calice  conti¬ 
netur,  ut  dictum  est  ad  1.  argumentum. 

-4.  Objic.  «  Quod  Dominus  accepit,  bene¬ 
dixit,  fregit,  id  discipulis  suis  dedit,  et  dan¬ 
dum  demonstravit  per  pronomen  Hoc  :  Sed 
accepit  panem  etc.  Ergo.»  Resp.  :  Argumen¬ 
tum  hoc  simile  est  huic  :  Petrus  emit  carnes 
crudas,  coxit,  et  comedit.  Ergo  comedit 
carnes  crudas.  Tradidit  ergo  Christus  quod 
accepit,  sed  transmutatum  in  suum  corpus ; 
non  quidem  per  benedictionem  anteceden¬ 
tem  verba  illa,  quibus  non  jam  consecra¬ 
mus  (ut  falso  supponit  Amesius),  sed  eo 
modo,  et  in  illo  instanti,  quo  placuit  Christo; 
cum  is  non  fuerit  alligatus,  uti  nos,  certae 
formae.  Adde,  hac  argutatione  revinci  ipsos 
Sacramentarios,  ut  cogantur  fateri,  in  Coena 
non  accipi ‘panem  sacramentalem,  sed  vul¬ 
garem  ;  cum  sacramentalis  non  sit  juxta 
ipsos,  nisi  post  recitata  ea  verba  :  Hoc  est 
Corpus  meum. 

5.  Objic.  «  Est ,  in  hac  sententia  {Hoc  est 
Corpus  meum)  non  potest  idem  significare, 
quod  sit  ,  fiat ,  transubstantiatur,  trans- 
substantietur.  Hoc  tamen  sensu  accipitur 
a  Papistis ;  alio  qui  falsa  esset  sententia  ». 
Resp.  :  Neg.  subs.  Nam  in  illa  verba,  sicut 
et  qusevis  alia  sententia,  non  habent  per¬ 
fectam  significationem,  nisi  in  ultimo  in¬ 
stanti,  quo  profertur  ultima  vox  :  in  eodem 
autem  ultimo  instanti  ponitur  effectus  ver¬ 
borum  in  esse.  Amesius  1.  :  «  Hoc  totum  ni¬ 
hil  facit  ad  propositum,  nisi  verbum  Est , 
significet  effectionem  :  debet  enim  necessa¬ 
rio  vel  corpus  factum,  vel  faciendum  signi¬ 
ficare.  Factum  non  significat :  quia  effici  di¬ 
citur  ejus  vi  causali  :  neque  faciendum,  nisi 
significet  effectionem,  eodem  modo,  quo  fit, 
fiat  ».  Resp.  :  Significat  factum  in  fine  pro¬ 
lationis  verborum.  Dicitur  autem  effici  vi 
causali  verborum,  quia  verba  integre  pro- 


584 


V1ND1CLE 


lata  causant  uno  ex  tribus  illis  modis  in  lib.  i. 
indicatis.  Amesius  2.  :  «  In  eodem  instanti 
non  possunt  haec  verba  simul  facere  corpus, 
et  significare  factum,  quia  unum  horum  or¬ 
dine  naturae  sequitur  alterum  ».  Resp.  :  Or¬ 
dine  naturse  invicem  se  praecedunt,-  et  se¬ 
quuntur  haec  duo.  Nam  verba  illa  quatenus 
causa  sunt  illius  conversionis,  praecedunt 
conversionem  :  et  contra,  quatenus  veritas 
propositionis  pendet  a  rei  essentia,  conver¬ 
sio  praecedit  significationem.  Amesius  3.  : 

<(  Ut  ordine  naturae  invicem  se  praecedant  et 
sequantur  duae  res,  actiones  aut  effectiones 
absolutae,  non  magis  fieri,  aut  concipi  po¬ 
test,  quam  id,  quod  natura  est  absolute 
prius,  esse  absolute  natura  posterius  respectu 
ejusdem  ».  Resp.  :  Et  haec,  et  sequentes 
Amesii  cavillationes  evanescunt,  si  ordo  sig¬ 
norum  in  hoc  puncto  recte  calleatur.  Igi¬ 
tur  1.  intelligitur  materialis  verborum  sen¬ 
sus.  2.  Significatio.  3.  Veritas  practica.  4.  Ef¬ 
ficacia,  et  per  consequens  praesentia  Corporis 
Christi.  5.  Veritas  speculativa.  Sic  ergo  verba 
illa  practice  significantia  sine  dubio  praece¬ 
dunt  effectum,  nempe  conversionem  :  haec 
autem  praecedit  significationem,  et  veritatem 
speculativam  verborum.  Verba  enim  pra¬ 
ctica,  cum  efficiunt  suum  objectum,  hujus 
praeexistentiam  non  requirunt,  sicut  con¬ 
tingit  in  verbis  speculative  veris,  ubi  saltem 
natura  prius  est  ejus  objectam,  quam  ipsa 
verba  significantia  objectum  verum.  Non  igi¬ 
tur  efficiunt  verba  conseci  ationis  suum  obje¬ 
ctum  vera  sunt,  sed  ratione  significationis,  aut 
veritatis  practicae,  quae  non  est  conformitas 
cum  objecto,  sed  cum  intentione,  et  potes¬ 
tate  loquentis.  Amesius  4.  :  «  Si  conversio 
praecedat  signicationem  verborum,  per  quae 
efficitur,  tum  efficitur  verbis  nihil  significan¬ 
tibus  ».Resp.:  Hoc  verum  esset,  si  significa¬ 
tio,  et  veritas  practica  non  praecederet  con¬ 
versionem.  Ex  confusione  veritatis  practicae  , 
cum  speculativa,  manat  omnis  hic  error. 

6.  Objic.  «  Sententia  sacramentalis  accipi 
debet  sacramentaliter,  id  est,  significative, 
seu  tropice  ».  Resp.  :  Si  per  ly  «  sacramen¬ 
taliter,  »  intelligatur  idem  quod  tropice, 
simpliciter  negatur  assumptum ,  quod  est 
mera  principii  petitio,  adeoque  nugatio  per 
variationem  phrasium.  Si  vero  per  ly  «  Sa¬ 
cramentaliter  »,  intelligantur  verba,  quae 
mysterium  aliquod  habent  reconditum,  licet 
non  sint  metaphorica;  aut  si  propriissime 
accipiantur  pro  verbis,  quibus  instituitur 
Sacramentum,  et  conficitur,  tunc  verissi¬ 


mum  quidem  est,  haec  verba  esse  sacramen- 
talia  :  Sed  nihil  hinc  praesidii  sacrilegis  Tro- 
pistis. 

7.  Objic.  «  Nisi  Apostolis  venisset  in  men¬ 
tem,  Corpus  figurate  accipi  debere,  turbati 
fuissent  de  re  tam  prodigiosa  ».  Respondet 
S.  Chrysostomus,  Apostolos  non  fuisse  tur¬ 
batos  in  hoc  mysterio,  quia  jam  de  illo  fue¬ 
rant  edocti  Joan.  vi.  Christi  enim  promis¬ 
sionem  intellexerant,  ejusque  impletionem 
avide  exspectabant.  Adde,  Christum  eorum 
mentes  illuminasse,  ut  summa  cum  reveren¬ 
tia  tantum  Sacramentum  susciperent.  Ame¬ 
sius  atroces  calumnias  hic  revomit  in  Catho¬ 
licos,  quas  piget  referre.  Insulsum  autem 
est,  quod  putat,  spiritualiter  adaequate  con¬ 
verti  cum  figurate ,  et  metonymice  dicto. 
Nimirum  juxta  hunc  Sacramentarium,  cum 
juxta  Apostolum  I  Corinth.  xv.  turget  cor¬ 
pus  spirituale,  non  aliud  intelligitur,  quam 
figura,  et  signum  corporis  animalis. 

8.  Objic.  «  Corpus,  quod  in  Eucharistia 
datur  sub  specie  panis,  corporaliter  mandu¬ 
catur,  et  dentibus  teritur,  vel  masticatur  : 
Sed  hoc  alienum  est  a  corpore  naturali  Chri¬ 
sti.  Ergo.  »  Resp.  :  In  aliena  specie,  con¬ 
cedo  :  in  propria,  nego  subsumptum.  Fal¬ 
sum  absolute,  et  universaliter  est,  non  man¬ 
ducari  nisi  quod  masticatur,  et  atteritur 
dentibus;  alioqui  numquam  manducarent 
edentuli ,  ut  patet  aspicienti.  Et  quamvis 
hoc  universaliter  verum  esset,  adhuc  nihil 
nobis  officeret,  quia  Christus  sub  aliena  spe¬ 
cie  alteratur,  dum  ipse  integer  in  se,  et  im¬ 
passibilis  ,  uti  corpus  spirituale  (qualia  ait 
Apostolus  I  Corinth.  xv.  futura  corpora  no¬ 
stra  in  resurrectione,  angelicam  impassibi- 
litatem,  subtilitatem,  agilitatem  imitantia), 
perseverat.  Falsum  quoque  est,  «  si  corpus 
Christi  absolute  non  manducatur  in  Eucha¬ 
ristia,  tum  illud  Hoc ,  quod  absolute  acci¬ 
pitur,  et  manducatur,  non  fore  proprie  cor¬ 
pus  Christi.  Oppositum  constat  ex  dictis  in 
verbo  Corpus.  Denique  falsum  est,  «  species 
accidentales  per  se  non  posse  esse  objectum 
realis  dividentis,  et  corrumpentis,  qualis  est 
attritio  » ,  si  Deus  accidentia  conservet  per 
suam  absolutam  potentiam  sine  subjecto 
substantiali. 

9.  Objic.  «  Passim  in  Scriptura  de  simi¬ 
libus  rebus  occurrunt  similes  praedicationes, 
id  est,  tropicae,  aut  figuratae».  Quid  hinc  in¬ 
ferunt  Sacramentarii?  ergo  etiam  in  insti¬ 
tutione  et  effectione?  Legant  hoc  nobis  ex 
Scriptura  ;  aut  evidenti  argumento  inde  de- 


DE  SACRAMENTO  EUCHARISTIAE. 


080 


prompto  evincant.  Hic  haeret  aqua,  et  pro¬ 
prio  telo  confodiuntur,  quo  omne  non  scri¬ 
ptum  dogma  repudiant.  Unde  prorsus  su¬ 
perfluum  est,  varias  tropicas  Scripturae  locu¬ 
tiones  hic  velle  excutere,  quo  tamen  libenter 
extravagatur  Amesius,  ne  nihil  egisse  vi¬ 
deatur.  De  illo  ( Petra  erat  Christus)  jam 
alibi  dictum  est. 

10.  Objic.  «  In  illis  verbis  :  Hoc  est  Cor - 
pus  meum  :  per  Corpus  significatur  totus 
Christus  :  Ergo  tropus  aliquis  necessario 
debet  concedi.  »  Resp.  :  Verba  illa  proprie 
significant,  et  nomine  corporis  solum  corpus 
intelligitur,  nomine  sanguinis  solus  san¬ 
guis  :  nec  tamen  distrahitur  corpus  a  san¬ 
guine,  quia  conjuncta  sunt  illa  ob  necessa¬ 
riam  concomitantiam  ;  licet  ista  conjunctio 
non  significetur  istis  vocibus ;  sicut  neque 
negatur.  Amesius  :  «Si  nomine  corporisso- 
lum  corpus  intelligitur,  tum  in  Sacramento 
non  significatur,  Christum  quidquam  pro  no¬ 
bis,  vel  in  anima,  vel  in  fama,  vel  in  rebus 
externis,  vel  denique  in  toto  homine  fuisse 
passum;  quod  est  plane  absurdum».  Resp.: 
Hoc  equidem  foret  absurdum :  at  non  se¬ 
quitur  hoc  ex  nostro  dogmate.  Non  enim 
hoc  ipso,  quo  vi  verborum  significatur  se¬ 
paratio  sanguiqis  a  corpore,  simul  signifi¬ 
catur  passio,  et  mors  Christi  atrocissima  ? 
Porro  ad  intellectionem  hic  nos  confugere 
nec  opus  est ;  nec,  etsi  opus  esset,  nobis  of¬ 
ficeret.  Ut  enim  saepe  dictum  est,  non  om¬ 
nem  omnino  tropum  excludimus  universim 
in  omni  locutione  de  sacramentis;  sed  so¬ 
lum  metaphoram,  et  metonymiam,  quae 
proprietatem,  et  veritatem  rerum  tollunt. 

11.  Objic.  «In  illis  verbis  :  Hic  calix  no¬ 
vum  Testamentum  est  in  meo  sanguine,  duplex 
tropus  necessario  est  admittendus.  1.  In  voce 
Calix.  2.  In  voce  Testamentum  » .  Resp.  : 
Non  negamus  in  verbo  Calix  tropum  esse, 
sed  ibidem  clarissime  explicatum,  per  ly 
bibite ,  et,  qui  pro  vobis  fundetur  :  Calix 
enim  nec  bibitur,  nec  funditur,  sed  liquor 
in  eo  contentus,  ut  vel  pueri  norunt.  Unde 
futilis  est  cavillatio  Amesii,  cum  replicat  : 
«Everti  hic  a  Bellarmino  fundamenta,  quibus 
superstruit  transsubstantiationem.  1.  Nul¬ 
lum  tropum  esse,  ubi  agitur  de  sacramen¬ 
tis  instituendis.  2.  Omnem  tropum  esse  ob¬ 
scurum.  »  At  nusquanlBellarminus  univer¬ 
saliter  utrumque  asseruit,  sed  de  iis  tantum 
tropis  loquitur,  qui  tollunt  rei  veritatem. 
Iterum  cavillatur  cum  subdit  :  «  Duo  Bellar- 
minum  statuere,  quorum  unum  alterum 


evertat  :  tropum  hunc  esse  non  minus  aper¬ 
tum,  quam  voces  proprias,  et  tamen  expli¬ 
cari».  Verum  1.  tropus  ut  conjunctus,  et 
explicatus  per  verba  Bibite,  et  funditur ,  non 
indiget  alia  explicatione,  nec  magis  obscu¬ 
rus  est  ita,  quam  verbum  proprium.  2.  In 
voce  Testamenti  nullus  est  tropus  ;  quia  non 
accipitur  pro  voluntate  Testatoris,  quae  de 
haereditate  disponit  :  sed  de  instrumento 
authentico,  quo  applicatur  haeredibus  jus  ac 
haereditas  ipsa.  Omnia  autem  sacramenta 
dicuntur  testamentum,  sed  praecipue  Eu¬ 
charistia,  quia  non  solum  est  instrumentum 
conferendae  haereditatis  ;  sed  etiam  continet 
apertissimam  repraesentationem  effusionis 
sanguinis  Domini,  a  quo  vim  suam  habet 
Testamentum  novum.  Unde  patet,  quomodo 
proprie  dictum  sit  non  solum  a  Matthaeo,  et 
Marco  :  Hic  est  sanguis  meus  novi  Testa¬ 
menti  :  sed  etiam  a  Luca,  et  Paulo  :  Hic  ca¬ 
lix  novum  Testamentum  est  in  meo  sanguine. 
Nam  illi  sumunt  Nov.  Test.  pro  voluntate 
Testatoris  :  hi  pro  instrumento  illius  volitio- 
nis,  seu  promissionis.  Unde  priorum  sensus 
est :  «  Hic  est  sanguis,  quo  sancitur  volun¬ 
tas,  promissio,  et  pactum  Dei  »;  posterio¬ 
rum  autem  iste  :  Hoc  sacramentum  Eucha¬ 
ristiae  sub  specie  vini  est  authenticum  in¬ 
strumentum,  quo  applicatur  nobis  jus  ad 
haereditatem  a  Deo  promissam.  Multa  hic 
regerit  verba  Amesius,  sed  nihil  ad  rem. 

12.  Objic.  «  Finis  unus  Eucharistiae  est 
memoria  Christi,  corpus,  et  sanguinem  suum 
pro  nobis  dantis.  Hoc  facite  in  meam  comme¬ 
morationem.  Sed  memoria  est  rei  non  prae¬ 
sentis  :  Ergo  corpus,  et  sanguis  Christi  non 
realiter  adsunt.  »  Resp.  :  Consequentia 
prorsus  nulla  est  in  male  formato  argumento 
quod  tollere  ipsam  Apostolorum  communio¬ 
nem  praesente  Christo  factam,  mirum  est 
non  advertere  Calvinistas.  Quod  si  ita  re¬ 
formetur  :  (Commemoratio  est  rei  absentis  : 
Eucharistia  est  commemoratio  :  Ergo  est  rei 
absentis);  Conceditur  totum,  si  recte  acci¬ 
piatur  res  praesens,  scilicet  ipsa  cujus  fit 
commemoratio.  Haec  autem  non  est  ipsum 
corpus,  ut  sic,  sed  potius  ejus  passio  et 
mors.  Unde  aperte  nos  jubet  Apostolus  I 
Cor.  xv.  sumere  S.  Eucharistiam  in  memo¬ 
riam  passionis,  et  mortis  Dominicae.  Per¬ 
quam  falso  ait  Amesius:  «Pugnare ejusmodi 
commemorationem  cum  sensu  communi,  ut 
Christus  realiter,  et  substantialiter  fieret,  et 
comederetur  in  memoriam  passionis  ejus. 
Nam  medium  institutum  commemorationis 


586 


VINDICIAE 


ergo,  idem  reipsa  esset  cum  re  commemo¬ 
rata  ».  Falsitatem  hujus  cavilli  in  Colloquio 
Possiacensi  adversus  Sacramentarios  optime 
demonstravit  P.  Jacobus  Lainius,  ut  refert 
Franciscus  Sacchinus  tom.  2.  histor.  Soc. 
Jesu.  Porro  haud  obiter*  notandum  est  : 
quod  hoc  argumentum  Sacramentariorum 
aperte  repugnet  Calvino,  qui  non  tantum 
contendit,  Christi  corpus  substantialiter  ac¬ 
cipi  in  S.  Eucharistia,  sed  etiam  in  Com- 
ment.  I  Cor  xi.  expresse  refutat  jianc  ob¬ 
jectionem,  dicens  :  Ad  commemorationem 
sufficere  invisibilem  prsesentiam.  Sic  etiam 
memoriae  Martyrum,  et  monumenta  vocan¬ 
tur  sepulcra,  etsi  substantialiter  vere,  et 
realiter  contineant  corpora  eorum,  quorum 
dicuntur  «  memoriae  ». 

13.  Objic.  «  Illud  quod  fuit  in  poculo, 
post  consecrationem  vocatur  :  fructus  vitis. 
Matth.  xx.  v.  29.  Mare.  xiv.  v.  25.  Mane¬ 
bat  ergo  substantia  vini.  »  Resp.  :  Hoc  jam 
solutum  est  in  superioribus  ;  nec  aliud  evin¬ 
cunt,  aut  suadent,  quae  Amesius  hic  verbose 
congerit. 

Ad  CAPUT  XII. 

I.  —  Probatur  eadem  veritas  ex  I  Cor.  x. 
Calix  benedictionis ,  cui  benedicimus ,  etc.  His 
verbis  significatur,  consecrationem  necessa¬ 
riam  esse  ad  hoc  Sacramentum  conficiendum ; 
quae  tamen  necessaria  non  esset,  si  tantum 
esset  figura ,  seu  repraesentatio  sanguinis 
Domini  :  Manna  enim,  aqua  de  petra,  et 
agnus  paschalis  nullam  requirebant  conse¬ 
crationem,  ut  essent  figurae,  vel  sacramenta; 
neque  in  aqua  Baptismi  necessaria  est  bene¬ 
dictio,  ut  sit  sacramentum.  Nec  evadit  Cal¬ 
vinus  cum  ait  :  «  Benedictionem  calicis  esse 
consecrationem,  qua  efficitur,  ut  vinum 
commune,  sit  sacramentum  :  Contra  enim 
est  :  Quia  si  sic  esset,  vel  quia  sacramen¬ 
tum  est  signum  ad  placitum,  vel  quia  habet 
analogiam  quamdam  ad  rem  signatam  ex 
natura  rei.  Non  primum;  quia  ad  illud  suf¬ 
ficit  prima  institutio  :  Non  secundum,  quia 
illa  analogia  cum  sit  naturalis,  est  in  re  ante 
omnem  consecrationem.  Amesius  ad  haec 
suaviter  silet ;  imo,  quod  mirum  est,  dicere 
non  veretur  ;  «  Conclusio  hujus  argumenti 
nos  nullo  modo  ferit,  aut  tangit.  Conclusio 
autem  juxta  Bellarminum  haec  est  :  Eucha¬ 
ristia  non  continet  tantum  repraesentatio¬ 
nem,  sed  etiam  veritatem  corporis  Christi. 
Amesius  simplici  lectori  fucum  facit,  cum 


ita  proponit  conclusionem  :  «  Ergo  hoc  Sa¬ 
cramentum  non  est  tantum  figura,  seu  re¬ 
praesentatio  ».  Nempe  sic  enervatur  Bellar- 
minus  consueta  truncatione?  Quae  subdit  de 
Baptismo,  et  agno  Paschali,  aperte  falsa 
sunt,  nec  vel  apparenter  ex  Scriptura  id 
probat  Amesius.  Illustre  ejusdem  menda¬ 
cium  est,  cum  addit  :  «  Bellarminus  ipse 
jam  modo  dixit,  benedictionem  illam  Chri¬ 
sti,  Luc.  xxn.  v.  17.  pertinere  ad  agnum 
paschalem  ».  Usque  adeo  Bell,  hoc  non  di¬ 
cit,  ut  potius  contrarium  non  obscure  indi- 
carit  c.  12.  in  argumenti  ultimi  responsione. 
Manet  itaque  inconcussum  Bellarmini  effa¬ 
tum  :  quod  institutio  ipsa  Christi  sufficiat  ad 
signum  constituendum,  adeoque  non  sit 
opus  consecratione,  nisi  ob  transmutatio¬ 
nem  panis  in  corpus  Domini  etc.  Ridiculum 
autem  est,  quod  hinc  infert  Amesius,  et  ait: 
«  Si  institutio  signi  supervacaneam  facit 
benedictionem,  tum  certe  nimis  inepti  sunt 
Pontificii,  qui  non  tantum  aquse  a  Christo 
institutae  benedicunt  ad  Baptismum  ;  sed  et 
in  suis  otiosis  institutis,  aqua,  oleo,  sale,  ce¬ 
reis,  cineribus  etc.,  et  otio,  et  verbis  bonis 
intemperantissime  abutuntur  » .  Haec  benefi¬ 
cio  logicae  quodlibeticae  inferuntur  :  Hoc 
non  est  necessarium  :  Ergo  est  superva¬ 
caneum,  inutile,  ineptum.  Apage  inutiles 
ineptias  ! 

II.  —  Eodem  in  loco  legitur  :  Et  panis 
quem  frangimus.  Fractio  haec  idem  est  quod 
immolatio,  sive  oblatio  ;  quae  non  est  triti¬ 
cei  panis,  sed  Christi.  Negat  Amesius,  «  fra¬ 
ctionem  hic  idem  esse,  quod  est  immola¬ 
tio  »  :  At  affirmat  Calvinus.  Utri  credetis  Sa- 
cramentarii?  Quocumque  se  vertat  Ame¬ 
sius,  et  satagat,  numquam  evincet  opposi¬ 
tum.  Nam  quod  ait  :  «  Blasphemum  esse, 
fractionem  proprio  sensu  tribuere  Christo  in 
Eucharistia  existenti  ».  Resp.  :  Non  tantum 
blasphemum,  sed  etiam  stolidum  esset,  si 
de  fractione,  et  immolatione  cruenta,  et 
Capharnaitica  intelligatur ;  de  incruenta 
dicetur  infra. 

III.  —  Ibidem  dicitur  panis,  et  calix,  com¬ 
municatio  corporis  et  sanguinis  Christi  :  Sed 
heee  communicatio  fit  corporaliter,  realiter, 
et  proprie.  Tum  quia  sensus  litteralis, et  pro¬ 
prius  semper  est  eligendus,  nisi  evidenter 
probetur  contrarium.  Tum  quia  sic  expo¬ 
suere  SS.  Cyrillus,  Chrysostomus,  etc.  Tum 
quia  intentio  Apostoli  fuit,  avertere  Corin¬ 
thios  a  sacrificiis  Gentilium,  et  ab  esu  car¬ 
nium  immolatarum  :  avertit  auteija  illos,  osten- 


DE  SACRAMENTO  EUCHARISTIA. 


587 


dendo  mensam,  et  sacrificium  longe  praestan¬ 
tius  :  Ergo  vera  caro,  et  verus  sanguis  est  in 
altari ;  alias  Apostolus  nihil  obtinuisset.  A- 
mesius  : «  Sicut  xoivovia  cum  daemoniis  in  men¬ 
sa  daemoniorum  non  requirebat  substialem 
praesentiam  daemoniorum  in  vel  sub  speciebus 
idololatri  eorum  ciborum  :  sic  neque  commu¬ 
nicatio  cum  Christo  in  mensa  Domini  requirit 
corporalem  praesentiam  Christi  sub  speciebus 
panis,  ac  vini ».  Respond.  :  Argumentum  hoc 
a  pari  valeret,  si  utrobique  supponantur  ea¬ 
dem  ;  quod  hic  certe  non  fit.  Si  enim  ad  hoc, 
ut  quis  fieret  particeps  mensae  daemoniorum, 
fuisset  etiam  necesse,  ut  idolothyta  sic  ini¬ 
tiarentur  (Hic  est  daemon  etc.).  Et  daemon 
posset,  velletque  se  semper  reddere  praesen¬ 
tem  sub  speciebus  idolothytorum,  eorum 
substantia  destructa  ;  sine  dubio  xoivovia  cum 
daemoniis  inclusisset  substantialem  eorum 
praesentiam. Ad exeerandam ergo  xoivovoavdae- 
moniorum  sufficit  quocumque  modo  partici¬ 
pem  fieri  sacrificii,  et  idololatricae  mensae. 
Et  certe  simile  ex  S.  Chrysostomo  relatum, 
convincit  intentum,  et  insigniter  illustrat. 
Sicut  enim  amans  quispiam,  cum  videt  per¬ 
sonam  a  se  amatam  desiderare  vestes,  aut 
quid  aliud  alterius,  continuo  offert  ipse  sua 
illis  meliora  :  ita  et  Apostolus,  cum  videret 
Corinthios  desiderare  idolothyta,  ut  eos  re¬ 
vocaret,  ostendit  illis  mensam  Domini,  in 
qua  sanguinem,  et  carnem  haberent  sine 
comparatione  praestantiorem.  At  si  vera 
esset  sententia  Calvinistarum,  nihil  obti¬ 
nuisset  Apostolus.  Si  enim  tantum  figura 
carnis,  et  sanguinis  Christi  est  in  altari,  non 
magis  movisset  oratio  Apostoli,  quam  move¬ 
ret,  qui  personae  amatae  offerret  vestem  se¬ 
ricam  depictam,  ut  eam  averteret  a  veste 
serica  vera,  quam  concupierat.  Amesius  : 
a  Absurdum  admodum  est,  dicere,  sine  ullo 
tropo,  panem  esse  corporaliter  communica¬ 
tionem,  id  est,  substantiam  esse  actionem, 
et  subjectum  esse  adjunctum,  essentia  sua 
corporali  ».  Respondeo  :  Apostolus  loquitur 
de  formali,  non  de  effectiva  participatione 
corporis  Christi  ;  etsi  illa  fide  haec  non  con¬ 
tingat.  Insulsus  ille  cavillus  evanescit  pro¬ 
tinus,  si  verba  Apostoli  genuine  intelligan- 
tur;  sic  nempe  :  «  Calix  benedictionis  », 
id  est,  consecratus  a  Christianis  Sacerdoti¬ 
bus,  «  nonne  communicatio  sanguinis  Chri¬ 
sti  est  »;  id  est,  nonne  communicat,  et  par¬ 
ticipes  facit  sumentes  ipsius  sanguinis  Chri¬ 
sti  ;  Et  panis,  quem  in  altari  frangimus ,  id 
est?  offerimus  Deo,  efc  oblatum  distribuimus 


populo,  nonne  participatio  corporis  Domini 
est  ?  id  est,  nonne  sumentes  participes  vere 
corporis  Christi  fiunt? 

Ad  CAPUT  XIII. 

Eadem  veritas  roboratur  ex  I  Corinth.  xi, 
ubi  reprehenduntur  quidam,  quod  indigne 
recipiant  corpus  Christi,  et  inde  dicuntur 
non  vitam,  sed  judicium  haurire.  At  isti  non 
recipiunt  spiritu,  et  fide  corpus  Christi ;  quia 
utiliter  reciperent,  si  ita  reciperent  :  Ergo 
solo  corpore  :  Ergo  corpus  Christi  est  prae¬ 
sens  in  Eucharistia  ;  neque  enim  ore  corpo¬ 
rali  sumi  potest  corpus  Christi,  ut  est  in  coe¬ 
lo.  Amesius  :  «  Qui  indigne  recipiunt  Sacra¬ 
mentum,  rei  sunt  corporis  Domini,  quia  in¬ 
juria  afficiunt  symbola  sacra,  corpus  Domi¬ 
ni  repraesentantia  et  exhibentia  » .  Respon¬ 
deo  :  Non  constant  sibi  Iconomachi  Sacra- 
mentarii,  qui  alias  rident  Catholicos  dicen¬ 
tes  :  honorem  et  contumeliam  imaginum 
referri  in  exemplar  :  hic  vero  contendunt, 
esse  sacrilegium  summum,  indigne  sumere 
figuram,  seu  signum  corporis  Christi,  eo 
quod  ea  contumelia  redundet  in  Christum. 
Porro  injuria  non  fit  imagini,  nisi  cum  ani¬ 
mo  eam  injuriandi  quis  violat;  si  enim  alia 
de 'causa  discerpatur,  conculcetur,  macule¬ 
tur  etc.,  nemo  dicet,  violatum  esse  honorem 
ejus,  cujus  est  imago.  At  rei  sunt  corporis 
Domini,  qui  Eucharistiam  indigne  tractant, 
etiamsi  non  accesserint  animo  violandi  Eu¬ 
charistiam  :  Ergo.  Amesius  :  «  Propositio 
est  manifeste  falsa  :  Philisthsei  enim  gravis¬ 
simam  injuriam  fecerunt  arcae,  cum  eam  in¬ 
duxerunt  in  sedem  Dagonis  Dei  sui,  et  collo¬ 
caverunt  eam  prope  Dagonem  non  animo 
eam  violandi,  sed  honorandi.  I  Regum  v. 
Sic  et  Betsamitae,  cum  arcam  non  inspexe¬ 
runt.  cap.  vi.  vers.  19.  ibid.  Immo  David 
ipse,  et  Oza  censebantur  injuriam  facere 
arcae ,  quando  nihil  minus  cogitabant.  II 
Reg.  vi.»  Respondeo.:  Propositio  Bellarmini 
manet  illaesa  :  nec  ad  rem  sunt  instantiae  A- 
mesianse.  Nam  arcae  Dei  religiosus,  et  exi¬ 
mius  debebatur  cultus  ;  cui  valde  repugna¬ 
bat,  computari  inter  idola  Pbilisthaeorum. 
Itaque  materialis  injuria  in  primis  hic  ma¬ 
nifesta  est ;  formalis  vero  etiam  non  deerat 
in  Philisthaeis,  quatenus  non  studebant  erro¬ 
rem  suum  vincibilem,  et  culpabilem  tollere, 
sciscitando  ex  Hebraeis,  qua  reverentia  tra¬ 
ctare  arcam  Dei  deberent.  Betsamitae,  et  Oza 
manifeste  peccarunt  contra  honorem  arcae 


588 


VINDICIS 


praeceptum  VI.  Num.  v.  Vers.  15.  et  20.  Ita¬ 
que  firmiter  stat  hoc  argumentumBellarmini . 

Confirmatur  amplius  1.  Quia  si  ideo  pec¬ 
carent,  qui  indigne  sumunt  Eucharistiam, 
quia  illa  Christum  reprsesentat,  non  liceret 
homini  peccatori  verbum  Dei  audire.  Ame- 
sius  :  «  Non  licet  cuiquam  verbum  Dei  indig¬ 
ne  audire  ».  Resp.  :  Hoc  enim  vero  mira¬ 
bile  est.  Quomodo  ergo  convertentur  pecca¬ 
tores  ex  auditione  verbi  Dei,  si  illud  audien¬ 
do  in  statu  peccati  peccent :  aut  quid  est  in¬ 
digne  audire  verbum,  vel  sumere  Euchari¬ 
stiam  nisi  in  statu  peccati  ? 

Confirmatur  2.  Quia  Manna,  et  aquam  pe¬ 
trae  sumebant  promiscue  boni,  et  mali,  dig¬ 
ni,  et  indigni ;  et  non  dicebantur  ulli  rei 
corporis  Domini,  neque  judicium  sibi  man¬ 
ducasse.  Amesius.  «  Paulus  I  Cor.  v.  v.  10. 
verbis  claris,  quamvis  non  iisdem  dicit,  ple- 
rosque  eorum  judicium  sibi  manducasse. 
Palam  est,  non  licuisse  in  Vet.  Test.  homini 
polluto  edere  de  panibus  propositionis.  I 
Reg.  ii.  ))  Resp.  :  Cum  Sacramentarius  non 
vereatur  tam  perspicua  verba  Christi  :  Hoc 
est  Corpus  meum ,  ad  suam  haeresim  detorque¬ 
re,  mirum  non  est,  quod  idem  tentet  in  A- 
postolo,  in  quo  nullum  vestigium  apparet, 
«  quod  ideo  prostrati  fuerint  in  deserto  », 
quod  indigne,  seu  cum  conscientia  peccati 
comederint  Pascha ;  sed  ob  frequentes  ob¬ 
murmurationes,  idololatriam,  et  alia  scelera, 
de  quibus  in  Exod.  et  Num.  Et  Apostolus 
eadem  perstringit,  nulla  mentione  facta  in¬ 
dignae  manducationis.  Panibus  autem  pro¬ 
positionis  non  licebat  vesci  polluto  in  Vet. 
Test.  qui  erant  typi,  et  figurae  Eucharistiae. 
«  Nec  ridiculum  est  (uti  putat  Amesius)  con¬ 
cedere,  figuram  Eucharistiae  non  potuisse  a 
polluto  sumi,  et  tamen  negare,  eos  peccare, 
qui  figuram  Christi  indigne  tractant  ».  Nam 
ut  panes  propositionis  quis  licite  sumeret, 
non  tenebatur  sub  novo  peccato  mortali  es¬ 
se  mundus  ab  omni  labe  mortifera ;  sed 
tantum  requirebatur  munditia  legalis ,  ut 
nempe  nec  copula  conjugali  (alioqui  licita) 
esset  pollutus  :  et  idem  est  de  carnibus  sa¬ 
crificiorum.  Praecepta  autem  fuit  haec  mun¬ 
ditia  corporalis  et  legalis  a  Deo,  ut  esset  ty¬ 
pus  verae,  et  spiritualis  munditiae,  quae  exi¬ 
genda  esset  in  Nov.  Test.  ad  omnem  licitum 
usum  sacramentorum,  et  maxime  S.  Eucha¬ 
ristiae.  Unde  evanescit  cavillus  Calvinisticus. 
Haec  cum  perspicuae  veritatis  sint,  ad  convi¬ 
cia  more  suo  versus  Amesius  ait  :  «  Hic 
summa  perversitas  Bellarmini,  et  aliorum 


Pontificiorum  attente  debet  observari  :  Ima¬ 
gines  Christi,  et  Sanctorum  veneratione,  et 
religioso  honore  dignas  esse  docent,  quia  in 
eis  est  similitudo  ad  res  sacras,  et  dedicatio 
divini  cultus,  ut  Bellar,  docet  tom.  2.  de 
Imaginibus,  signo  crucis,  templis etc., et  ta¬ 
men  Baptismo  nullam  specialem  reveren¬ 
tiam  deberi,  et  in  ejus  violatione  peccatum 
nullum  admitti,  ratione'  significationis,  et 
repraesentationis  divinae  Dei  gratiae  in  Chri¬ 
sto;  idem  Bellarm.  hoc  in  loco  non  dubitat 
sustinerej:  ut  Baptismo  depresso,  spoliis  ejus 
non  ornetur  Eucharistia  ;  sed  in  idolum 
transformetur  ».  Resp.  :  Calumniatur,  et 
verba  dat  tropista.  Nemo  Catholicorum  du¬ 
bitat  saltem  tantam  deberi  venerationem  sa¬ 
cramento  Baptismi,  quanta  imaginibus  Chri¬ 
sti,  signo  crucis,  templis  etc.  et  peccare 
eum  graviter,  quicumque  illud  indigne  tra¬ 
ctat  :  Negamus  autem  talem  specialem  re¬ 
verentiam  deberi  aquse  Baptismali,  ac  sin¬ 
gulis  ejus  particulis,  qualem  S.  Eucharistiae  ; 
cujus  vel  minimas  particulas  «  in  terram 
decuti  anxie  patimur  cum  Tertulliano.  Jus¬ 
tior  est  detestatio  perversitatis  Sacramenta- 
riae,  qui  non  majorem  venerationem  Eucha¬ 
ristiae  mysterio  exhibendam  censent,  quam 
Hebraei  agno  Paschali,  aquae  de  petra  etc. 

Ad  CAPUT  XIV. 

In  hoc  cap.  Bellarminus  solvit  quindecim 
argumenta  Sacramentariorum  ex  S.  Scriptu¬ 
ra  contra  realem  praesentiam.  Amesius  haud 
obscure  pleraque  «  esse  extrinseca  (hoc  est, 
ad  rem  nihil  facere,  nec  per  se  adversarium 
stringere)  agnoscit,  uti  nec  Zwinglii  murum 
aheneum  ex  Joan.  vi.  Garo  non  prodest 
quidquam.  Itaque  eorum,  inquit,  duo  tan¬ 
tum,  vel  tria  breviter  vindicabimus.  In  ista 
causa,  non  inopia,  sed  copia  argumentorum 
laboramus  ».  Haud  aliter  ac  contra  Homou- 
sion  Ariani  olim  !  Videamus  ergo,  quos  A- 
chilles  producat  ! 

I.  —  Objic.  :  «  Omne  quod  intrat  in  os ,  in 
ventrem  vadit,  et  in  secessum  emittitur.  Matth. 
xv.  Sed  tale  quid  de  corpore  Christi  cogi¬ 
tare  nefas  est  :  Ergo  nec  intrat  in  os  ». 
Respondeo.  :  Spurcum  hoc  est,  et  objicien¬ 
tibus  dignum  argumentum.  Manifestum  est, 
dictum  Christi  non  posse  rigorose,  subtiliter, 
et  philosophice,  sed  populariter  accipi;  alio¬ 
qui  verum  non  esset ;  cum  e  sumptis  cibis 
aliquid  in  substantiam  aliti  converti  consue¬ 
verit.  Sensus  ergo  verborum  Christi  genuit 


DE  SACRAMENTO  EUCHARISTIAE. 


589 


nus  est  :  Quod  in  os  intrat ,  si  immundum  est, 
in  ventrem  vadit ,  neque  intrat  in  cor ,  ut  addit 
Marcus  vii.  vers.  19.  id  est,  non  tangit,  nec 
foedat  animam,  ut  putant  Pharissei,  sed  in 
secessum  emittitur.  Corpus  autem  Christi,  etsi 
sub  speciebus  sacramentalibus,  ipso  sic  vo¬ 
lente,  per  modum  cibi,  et  potus  sumatur, 
deglutiatur,  alteretur  ;  non  ideo  tamen  in 
secessum  mittitur;  quia  immutatis,  et  ab¬ 
sumptis  speciebus  panis,  et  vini  desinit  ibi¬ 
dem  esse. 

II.  — Objic.  «  Luc.  xxiv.  Palpate ,  et  videte 
etc.  Veritas  carnis  Christi  probatur  aspectu, 
et  contactu  :  Sed  in  Eucharistia  non  potest 
ita  probari  :  Ergo  non  est  ibi  ».  Resp.  :  Se¬ 
quitur  affirmative  :  Hoc  palpatur,  et  videtur. 
Ergo  est  corpus.  Sed  non  negative  :  Hoc 
non  palpatur,  nec  videtur  :  Ergo  non  est 
corpus.  Amesius  :  «  Si  affirmative  sequatur 
de  hoc,  aut  illo  corpore,  tum,  cum  in  Eu¬ 
charistia  panis  videtur,  et  palpatur,  panis 
etiam  est  ».  Resp.  :  Sequitur  moraliter,  et 
etiam  physice  certa  illatione,  sed  non  meta- 
physice,  et  theologice  infallibiliter  :  sicut 
cum  video  ignem  prope  ardentem,  physice 
certus  sum,  quod  combustibilia  absumet;  at 
per  miraculum  secus  fieri  potest ;  uti  in  for¬ 
nace  Babylonica  tres  pueri  permansere  illae¬ 
si  :  ita  in  prsesenti,  visibilitas,  et  palpabilitas 
proxima,  et  formalis  potest  suspendi,  aut 
auferri  a  corpore  glorioso  ;  uti  communiter 
dicitur  de  corporibus  beatorum,  quod  pro  . 
libito  possint,  vel  subtilitatis  dotem,  vel  im- 
penetrabilitatem  corporibus  communiter  con¬ 
venientem  admittere.  Si  Sacramentarii  in- 
telligerent  recte,  quid  sit  corpus  spirituale, 
quod  juxta  Apostolum  I  Corinth.  xv.  resur¬ 
get,  nullam  hic  haberent  difficultatem  :  Sed 
nihil  ultra  Capharnaitas  hic  sapiunt  Sacra¬ 
mentarii.  Calumniatur  autem  Bellarminum 
Amesius,  cum  ait  :  «  Illum  magis  esse  incre¬ 
dulum,  quam  Thomam  ipsum  Didymum,  eo 
quod  hoc  argumentum  a  visu,  et  palpatione 
insufficiens  esse  pronuntiet ;  Thomas  vero, 
qui  arguitur  singularis  incredulitatis  a  Do¬ 
mino,  credidit  tamen,  quia  vidit  ».  At  Bel- 
larminus  non  tam  pronuntiavit,  quam  pro¬ 
bavit  illud  esse  insufficiens  argumentum  : 
Solus  enim  visus,  et  tactus  non  evincebant 
esse  illud  corpus,  vivum,  humanum,  idem 
quod  ante  fuerat ;  sed  multis  aliis  modis,  lo¬ 
quendo,  manducando,  testimonio  Angelo¬ 
rum ,  allegatione  Scripturarum  etc.  Heec 
truncavit,  ut  videretur  enervare  Amesius. 

III.  —  Objic.  Joan.  xiv.  Relinquo  mun¬ 


dum ,  et  vado  ad  Patrem  :  «  ubi  etiam  pro¬ 
mittitur  Spiritus  sanctus,  ut  suppleat  absen¬ 
ti®  Christi  defectum  ».  Resp.  :  Reliquit 
mundum,  quoad  conversationem  humanam: 
et  Spiritus  S.  promittebatur,  ut  suppleret 
absenti®  Christi  defectum  inter  homines, 
humano  more  conversantes.  Et  certe  alioqui 
etiam  ex  illis  verbis  Joan.  xvi.  v.  28.  Exivi 
a  Patre  meo ,  et  veni  in  mundum ,  inferri  pari¬ 
ter  deberet :  Christum  non  esse  extra  mun¬ 
dum  apud  Patrem  ;  idemque  est  de  descen¬ 
su  Spiritus  sancti  in  specie  columb®.  Porro 
insulsi  cavilli  sunt,  cum  hinc  Amesius  infert: 
«  I.  Ascensionem  Christi  sic  non  fore  muta¬ 
tionem  loci,  sed  conversationis.  2.  Papam 
invadere  locum,  et  officium  Spiritus  sancti, 
dum  se  illam  pr®sentiam  supplere  jactat.  3. 
Nec  opus  fore  vicaria  opera  Spiritus  sancti, 
cum  Christus  ipse,  etiam  quatenus  homo, 
posset  omnia  eodem  modo  pr®stare  imme¬ 
diate  per  se  etc.  »  Nug®  h®  facile  evane¬ 
scunt,  si  consideretur,  quomodo  velit  Deus 
nos  ambulare  per  obscuritatem  fidei ;  qu® 
vel  tolleretur,  vel  minueretur,  ;si,  qu®  de 
absoluta  potentia  pr®stare  potest,  continuo 
actualiter  pr®staret.  Ejusmodi  argutationes 
Calvinistic®,  non  homine  Christiano,  sed 
Mahumetano,  et  Pagano  dignissim®  sunt. 

IV.  —  Objic.  «  I  Corinth.  11.  Eucharistia 
sexies  ad  minimum  vocatur  panis,  etiam 
post  consecrationem  ».  Resp.  :  Scriptura 
ordinarie  vocat  res,  ut  exterius  apparent  : 
sic  serpentem  ®neum  vocat  serpentem  :  An¬ 
gelos  ,  qui  in  forma  humana  apparebant, 
vocat  viros  etc.  Neque  talis  tropus  in  mate¬ 
ria  Sacramenti  necessario  excluditur.  Neque 
sequitur  (ut  contendit  Amesius),  a  si  corpus 
Christi  recte  vocatur  panis,  propter  simili¬ 
tudinem  cum  pane;  tum  panem  etiam  recte 
vocari  posse  corpus  Christi  propter  similitu¬ 
dinem  ,  et  insuper  singularem  rationem , 
quam  habet  ad  corpus  Christi  »  :  Nam  cor¬ 
pus  Christi  speciebus  Sacramentalibus  vela¬ 
tum,  est  verissimus,  et  proprie  dictus  panis 
cceli  (ut  Joan.  vr.  vers.  52.  dicitur)  seu  ali¬ 
mentum  spirituale  animarum  :  panis  autem 
triticeus,  in  nullo  vero,  aut  proprio  sensu 
est  corpus  Christi.  Unde  respondet  optime 
Bellarminus  :  Vocari  panem  ab  Apostolo 
Christi  corpus,  quia  nomine  panis  intelligi- 
tur  generatim  omnis  cibus  phrasi  hebraica. 
Neque  h®c  synecdoche  speciei  pro  genere 
quidquam  hic  incommodat,  sicut  metony- 
mia  signi,  pro  re  signata.  Nec  quidquam 
obstat,  quod  I  Corinth.  x.  vers.  16.  addi- 


590 


VINDICIA  DE  SACRAMENTO  EUCHARISTIA. 


tur  :  quem  frangimus.  Non  enim  loquitur 
universaliter  de  omni  cibo,  vel  pane,  sed  de 
Eucharistico,  quem  in  altari  frangimus,  id 
est,  offerimus  Deo,  et  oblatum  distribuimus 


populo,  ut  supra  dixi.  Denique  si  argutatio 
haec  vim  haberet,  probaret  quoque,  Chri¬ 
stum  esse  filium  hominis,  ut  consideranti 
patebit. 


I 


VINDICIAE 


PRO  LIBRO  SECUNDO 

DE  SACRAMENTO  EUCHARISTIA 


Ad' CAPUT  XXXIX. 

Amesius  dissimulans  pro  veritate  Catholica 
stare  consensum  SS.  Patrum,  ex  industria 
praeterit  quae  Bellarminus  integro  libro,  n. 
per  39.  capita  ex  iisdem  produxit.  Porro  ea 
ad  decem  capita  brevissime  reduci  possunt  ; 
si  praesertim  ea  argumentosa  testimonia  se¬ 
ligantur,  quae  praeter  simplicem  assertionem 
veritatis,  argumentum  continent,  quo  falsam 
interpretationem  excludant.  I.  Est  eorum 
Patrum,  qui  expresse  excludunt  solam  figu¬ 
ram  ;  ita  Damascenus  lib.  iv.  cap.  14.  Am¬ 
brosius  lib.  vi.  de  Sacram,  cap.  1.  Epipha- 
nius ,  Euthymius ,  Theophylactus  etc.  II. 
Quibus  Patres  docent  Christum  in  Sacra¬ 
mento  non  solum  fide,  sed  reipsa .nobis  con¬ 
jungi  ;  et  non  solum  per  voluntatum  con¬ 
cordiam,  sed  etiam  per  corporum  contactum 
nobis  copulari.  Ita  Chrysostomus  hom.  60. 
ad  popul.  Hilarius  lib.  vm.  de  Trinit.  Cyril- 
lus  lib.  iv.  in  Joan.  cap.  14.  Cyrillus  Hiero- 
solymit.  Cateches.  4.  etc.  III.  Quibus  Sancti 
exaggerant  charitatem  'Christi,  quia  nec  pa¬ 
stores  oves  suas,  nec  matres  filios  suos  car¬ 
nibus  alunt.  Ita  S.  Chrysostomus  hom.  38. 
in  Matth.  xlv.  in  Joan.  Augustinus  epist.  120. 
cap.  27.  IY.  Quibus  rationes  reddunt,  ob 
quas  Christus  voluit  sub  speciebus  panis  et 
vini,  et  non  in  propria  specie  nobiscum  ma¬ 
nere  ,  et  ad  manducandum  ac  bibendum 
dari,  scilicet  ut  fides  probaretur  et  exercere- 
retur,  et  ut  sine  horrore  caro  et  sanguis  ejus 
sumeretur.  Ita  SS.  Ambrosius,  Damascenus, 
Augustinus,  Cyrillus,  Theophilactus  etc.  Y. 
Quibus  dicunt  in  hoc  Sacramento  grande 
quoddam  intervenire  miraculum  divinee  om¬ 
nipotentiae  opus  ;  quod  certe  stare  nequit 
cum  sola  significatiohe  panis,  quee  non  est 
nisi  denominatio  extrinseca,  nec  umbram 


quidem  miraculi  involvens.  Ita  Ambrosius 
lib.  iv.  de  Sacram,  cap.  4.  et  9.  Ghrysosto- 
mus  lib.  iii.  de  Sacerdot.  Sane  vel  sola  haec 
S.  Justini  M.  verba  Apol.  2.  quibus  ait  :  (Ea 
omnipotentia,  qua  Yerbum  factum  est  caro, 
fieri  Eucharistiam  carnem  Yerbi),  sufficiunt 
ad  explodendam  Calvini  impudentiam,  qua 
hoc  opus  miraculosum  detorquet  ad  partici¬ 
pationem  Christi  per  fidem  et  spiritualem  ef¬ 
fectum.  6.  Evidentissime,  quibus  SS.  di¬ 
cunt  :  «  Hoc  Sacramentum  perfici  per  veram 
conversionem  panis  in  corpus  » ,  vel  «  panem 
fieri  corpus  »,  vel  «  ex  pane  fieri  vel  creari 
corpus  etc.  ».  Et  ad  persuadendam  hanc 
conversionem  utuntur  exemplis  creationis, 
et  conversionis  aquse  in  vinum  etc.  VII. 
Quibus  Patres  laborant,  ut  persuadeant  fide¬ 
libus,  in  hoc  mysterio  non  esse  credendum 
sensibus,  sed  verbis  Christi  :  et  hunc  articu¬ 
lum  proponunt  ut  creditu  difficillimum,  et 
ideo  Christi  auctoritatem  et  omnipotentiam 
exaggerant.  VIII.  Quibus  Patres  ex  veritate 
hujus  mysterii  alia  mysteria  nostrae  religionis 
confirmant,  ut  SS.  Irenaeus  lib.  iii.  cap.  34. 
Chrysostomus  homil.  83.  in  Matth.  Leo  M. 
epistol.  23.  Hilarius  lib.  vm.  de  Trinitat.  IX. 
Quibus  disputant  de  sacrificio  incruento  Nov. 
Testam,  in  quo  non  solum  panem  et  vinum 
significantia  passionem  Christi,  sed  ipsum- 
met  corpus  et  sanguinem  Christi  offerri  et 
incruente  immolari  dicunt  ;  ut  SS.  Cyrillus 
in  declar.  anathem.  11.  Augustinus  concion. 
1.  in  Ps.  iii.  et  xxxvni.  Chrysostomus  hom. 
17.  ab  Hebr.  etc.  X.  Ex  epithetis,  dum  hoc 
mysterium  vocant  «  terribile,  horrendum, 
panem  vivum ,  inconsumptibilem,  cibum  , 
sanctum  et  incorruptibilem  quem  cum 
homo  sumit,  Dominus  ad  ipsum  ingreditur  » . 
Calvinistica  signa  nihil  tale  secum  patiuntur. 

Porro  etsi  Amesius  de  SS.  Patrum  suffra¬ 
gio  parum  sollicitus,  ea  plane  dissimularit, 


592 


VINDICIA  DE  SACH AMENTO  EUCHARISTIA. 


(forte  non  tam  ideo  quod  compendiaria  tra¬ 
ctatio  id  non  pateretur,  quam  quod  non 
multo  ante  videret  supremum  conatum  Phi- 
lipp.  Mornaei  de  Plessis  ab  Emin.  Card. 
Perronio ,  non  modo  in  collatione  coram 
Henrico  M.  rege  Christianissimo  habita,  sed 
etiam  justo  volumine  de  S.  Eucharistia  vali¬ 
dissime  esse  profligatum)  ;  non  tamen  reli¬ 
qua  Sacramentariorum  natio  sibi  acqui¬ 
escendum  putavit.  Prodiit  ante  sexennium 
Daventriae  spissum  volumen  Edmundi  Alber- 
tini  apud  Parisienses  Ministri,  anno  1652. 
ibidem  vita  functi.  Hoc  de  «  Ccenae  Domini¬ 
cae  Sacramento  »  opus,  tribus  libris  absolu¬ 
tum,  David  Blondellus  non  sine  Thrasonica 
praefatione  evulgavit.  Ait  inter  caetera  : 
«  Jacobi  Davii  Cardinalis  Perronii  editis  tunc 
temporis  (an  1618).  Operibus  triumphabunda 
in  Gallia  nostra,  pars  Pontificia  exultabat  ; 
jamque  laetum  Pceana  canere  exorsa,  dam¬ 
natos  ab  universo  veterum  concilio  Prote- 
stantes,  assertumque  ab  ipsis  Apostolorum 
temporibus  transsubstantiationis  dogma  prae- 
fi  dente  inclamabat.  Illatam  venerandae  anti¬ 
quitati  injuriam  ulcisci  certus,  cum  emerito, 
cui  neminem  occursurum  sperabant  adver¬ 
sarii  ,  congredi  optimae  causae  fiducia  tiro 
noster  (Albertinus)  ausus,  gratulantibus  no¬ 
stris,  stupentibus  Pontificiae  partis  hominibus 
optima  spolia  retulit.  Ad  plenam  Protestan- 
tium  victoriam  et  internecinam  contra  stan¬ 
tium  cladem  satis  esse  videri  non  sine  causa 
potuisset,  quod  illae  ipsae  veterum  phalanges, 
quae  sub  festis  Transsubstantiatorum  signis 
obstantia  quaecumque  protriturae  videbantur, 
socias  iis,  quos  oppugnaturae  credebantur, 
dextras  porrigerent  etc.  »  Ita  triumphat 
ante  victoriam  Sacramentarius  de  opere 
quod  vocat  «  absolutissimum  ».  Fateor,  pro¬ 
duxit  hic  auctor  pro  haeresi  Sacramentaria 
fucanda,  quidquid  producibile  videtur  ;  im¬ 
probo  labore,  ultra  triginta  annos  (juxta 
computum  Blondelli)  omnes  angulos  Eccle¬ 
siasticae  traditionis  de  hoc  argumento  rima¬ 
tus  est  ;  alieno  quoque  malo  edoctus,  pau¬ 
ciora,  quam  olim  Plesseeus  ;  aperta  crimina 
falsi,  in  Patrum  et  Theologorum  testimoniis 
allegandis  admisit ;  verum  passim  fidiculis 
equuleoque  subjecit,  ut  ea  ad  mentem  suam 
loqui  cogeret  :  paralogismis,  maledictis, 
thrasonismis  indulgens,  eo  tandem  prorupit 
impudentiae,  ut  famosum  illud  Sacramenta¬ 
riorum  nomen,  jure  optimo  maximo  Beren- 


garianis  illis  seu  Calvinianis  Tropistis  debi¬ 
tum,  non  erubuerit  Catholicis,  tamquam 
novi  et  prorsus  inauditi  Sacramenti  generis 
inventoribus  tribuere.  Oblitus  nimirum , 
quod  Zwinglius  ipse  in  lib.  de  vera  et  falsa 
Religione  professus  fuerit  :  «  Tempore  Au¬ 
gustini  opinionem  de  carne  corporali  jam 
victricem  fuisse  »  :  quod  Rudolphus  Hospi- 
nianus  in  hist.  Sacramentariae  part.  1.  lib. 
iv.  cap.  2.  indignabundus  scripserit  :  «  Con¬ 
firmare  superstitiosorum  hominum  (hoc  est, 
Latinae,  Graecae,  barbarae  Ecclesiae,  fidelktm, 
quin  et  Lutheranorum  ac  qualiumcumque 
Christianorum  non  Sacramentariorum)  sen¬ 
tentiam  phrases  hyperbolicas  primitivae  Ec¬ 
clesiae  Patrum  ,  SS.  Cypriani ,  Ambrosii , 
Chrysostomi,  Cyrilli,  Augustini  etc.  quibus 
majestatem  quamdam  et  venerationem  huic 
Sacramento  conciliare  voluerunt,  et  homines 
docere,  non  nuda  et  inania  signa  in  Coena 
proponi  etc.  ».  Quod  Witakerus,  Beza,  Hum- 
fredus,  Acontius,  aliique  Calvinistae  (quorum 
verba  recitat  Brerlus  Tr.  1.  sect.  3.  subs. 
13.)  dudum  ut  «  perniciosissimam  consuetu¬ 
dinem  »  damnarint  conatum  eorum,  «  qui 
auctoritatibus  Patrum  omnia  replent,  ac  ita 
se  quodammodo  suamque  Ecclesiam  per¬ 
dunt»  ;  Cum  (ut  Yedelio  objiciunt  fratres 
remori strantes  in  suis  vindiciis  pag.  82.) 
«  antiquitatis  Ecclesiasticae  auctoritate  pug¬ 
nare  non  sit  Reformatorum,  sed  Pontificio¬ 
rum  ;  et  ex  Patrum  erroribus  Religionis 
Pontificiae  cento  consutus  sit »,  ut  loquitur 
Witakerus.  Sed  non  est  operae  pretium  de 
illa  perversione  non  modo  SS.  Patrum,  sed 
etiam  quorumlibet  Scriptorum,  ope  omni¬ 
potentis  illius  et  flagitiosae  7rapEpgEveta;  re- 
centiores  inter  sectarios  frequentata  pluribus 
disserere.  Numquam,  opinor,  Lutherus  quan- 
tumcumque  audacissimus,  polliceri  sibi  au¬ 
sus  fuisset,  quod  ejus  posteritas  tam  facile 
assequitur  ;  nempe  commenta  sua  quantum- 
cumque  non  modo  veritati,  sed  etiam  invi¬ 
cem  contraria,  SS.  Patrum  testimoniis  non 
minus  ac  SS.  Scripturae  verbis  convestire. 
Nemo  tamen  nisi  vecors  aut  stupidus  ea 
jactatione  poterit  moveri,  postquam  Hiero¬ 
nymus  Zanchius  inter  proceres  Sacramenta- 
rios  haud  postremus,  candide,  omnium  Con. 
fratrum  Evangelicorum  nomine  professus 
est  :  u  Patres  jactamus,  cum  nihil  minus, 
quam  illorum  doctrinam  sequi  velimus  ». 
Et  haec  de  SS.  Patribus. 


VINDICIAE 

PRO  LIBRO  TERTIO 

DE  SACRAMENTO  EUCHARISTIAE 


Ad  CAPUT  III. 

Non  implicare,  quin  unum  corpus  simul 
sit  in  pluribus  locis,  probatur  : 

I*  —  Ex  Matth.  x.  Apud  Deum  omnia  pos¬ 
sibilia  sunt.  Idem  habetur  Mare.  xiv.  et  Luc. 
i.  Id  autem  omne  existere  potest,  quod  in 
sua  ratione  non  dicit  non  esse,  sed  tantum 
esse.  Neque  habet  bic  Amesius  quidquam 
prseter  nudam  antithesin.  Quodsi  dicant  Sa- 
cramentarii,  implicare  contradictionem,  ut 
unum  corpus  sit  in  pluribus  locis.  Contra 
est  1.  Quia  principium  eorum  est,  nihil  esse 
credendum  sine  verbo  Dei  :  At  hoc  nusquam 
excipit  a  Dei  omnipotentia,  unum  corpus 
esse  in  pluribus  locis.  Contra  2.  Quia  qui  hoc 
Dei  potentiae  tribuit,  Deum  exaltat,  hominem 
deprimit ,  cum  fateatur  Deum  plura  posse 
facere,  quam  nos  intelligamus  :  Ergo  id  di¬ 
cendum  est.  3.  Illa  tantum  implicant  con¬ 
tradictionem,  quae  pugnant  cum  essentia  rei, 
ita  ut  dicatur  ;  res  esse,  et  non  esse  :  At  esse 
in  loco  non  est  de  essentia  corporis,  sed  quid 
extrinsecum,  et  accidentarium  :  nam  ulti¬ 
mum  coelum  est  verum  corpus,  et  non  est  in 
loco  :  ergo  etc.  Amesius  I.  :  «  Non  illa  sola 
implicant  contradictionem ,  quae  pugnant 
cum  essentia  rei  (Bellarminus  sophistice  hoc 
in  loco  nugatur  :  Et  Bellarminus  solide,  et 
vere  hic  argumentatur)  ;  implicatur  hic  con¬ 
tradictio,  et  tamen  Sophistica  non  est  de  es¬ 
sentia  Bellarmini  ».  Resp.  :  Amesius  revera 
hic  sophistice,  immo  pueriliter  nugatur  : 
Non  enim  hic  sermo  nobis  est  de  contradi¬ 
ctione  formali  conceptuum,  seu  enuntiatio-" 
num,  ubi  una  negat,  quod  altera  affirmat ; 
sed  de  ipsa  contradictione  objectiva.  In  pri- 
Tom.  VII. 


ori  manifestum  est,  contradictorias  esse  prae¬ 
dicationes  etiam  pure  contingentes,  ut  :  Pe¬ 
trus  jam  currit  :  Petrus  jam  non  currit  :  In 
posteriori  autem  tantum  ea  praedicata  impli¬ 
cant  contradictionem,  quae  adversantur  es¬ 
sentiae  rei  :  potest  enim  Deus  proprietates 
physice  ab  essentia,  et  realiter  distinctas  se¬ 
parare,  et  in  igne  ponere  frigus  etc.  Sic  et 
ratio  loci  est  separabilis  ab  entitate  corporis. 

II.  —  Christus,  cum  Apostolo  Paulo  appa¬ 
ruit  Act.  ix.  et  xxii.  fuit  simul  in  summo 
coelo,  et  in  terra,  sive  in  aere  terrae  vicino. 
Ergo.  Amesius  i.  objicit :  «  In  hoc  argumento 
Bellarminum  gravissimis  Scholasticorum 
(Thomae,  Bonav. ,  Capr. ,  Durand. ,  Henr. ,  Fer- 
rar.  apud  Radam)  contradicere  ;  qui  negant, 
posse  idem  corpus  modo  naturali,  et  circurn- 
scriptive  esse  in  duobus  locis  ».  Resp.  :  Ita 
est  quidem  ;  sed  etiam  gravissimis,  et  pluri¬ 
mis  aliis  consentit,  ut  Scoto,  Alensi,  Ricliar- 
do,  Aureolo,  Gabrieli,  et  recentioribus  ple- 
risque  omnibus  ;  E  quibus  Suarez  disp.  48. 
sect.  4.  ait  :  Hanc  nostram  sententiam  «  tam 
necessario,  tamque  evidenter  consequi  veri¬ 
tatem  Catholicam  de  reali  praesentia  corporis 
Christi,  ut  mirabile  sempersibi  visum  fuerit, 
contrariam  sententiam  gravissimis  Theologis 
'  persuaderi  potuisse» ..Amesius  2.  :«  Quomo¬ 
do  apparuerit  Christus  Paulo,  Pontificii  sa¬ 
niores  non  audent  affirmare.  Thomas,  et 
Cajetanus  in  dubio  relinquunt  :  Lyra  ait, 
hoc  scriptum  non  esse  etc.  Bell,  paulo  post 
affirmat  :  Et  nos  non  prorsus  negamus, 
Christum  privatim,  et  ad  breve  tempus  de¬ 
scendere  potuisse  de  coelo.  »  Resp.  :Etsi  haec 
apparitio  Christi  Paulo  facta,  plane  convin¬ 
cat  :  Christum  modo  corporeo  in  terris  ap¬ 
paruisse  post  ascensionem,  non  tamen  aeque 

38 


594 


VINDICIS 


convincit ;  illa  verba  Act.  m.  Quem  oportet 
coelum  suscipere  usque  ad  tempus  etc.  indica¬ 
re,  eum  usque  ad  communem  resurrectionem 
nullo,  vel  brevissimo  tempore  abfuturum  a 
coeli  loco,  in  quo  est  ;  adeoque  hoc  Bellar- 
mini  dictum  valde  quidem  probabile  est 
(junctis  praesertim  iis,  quae  ex  Egesippo,  S. 
Athanas.,  Ambr.,  Greg.  M.,  etc.  refert)  non 
tamen  convincit  ;  ut  agnoscit  etiam  Dicastil- 
lus  num.  178. 

III.  —  Probatur  ex  testimoniis  SS.  Chry- 
sostomi,  Cyrilli,  Augustini,  Anselmi  etc.,  qui 
rem  unam  simul  in  pluribus  locis  esse  posse 
docent.  Amesius  nihil  contra  haec  perspicua 
Patrum  testimonia  obtendit,  nisi  quod  «  ipse 
Bellarm.  tom.  1.  lib.  m.  de  incarnat.  cap. 
2.  contrarium  testetur  ».  Sed  cavillatur  ine¬ 
pte,  et  Catholicis  ex  parte  Ubiquistarum 
commentum  affingit.  Neque  enim  nos  (uti 
Ubiquistae)  dicimus  :  Christi  humanitatem 
necessario  esse  in  diversis,  aut  omnibus  lo¬ 
cis  ;  sed  ex  mero  arbitrio,  et  sacramentaliter 
juxta  ejus  institutionem  :  Cum  hoc  vero  opti¬ 
me  stat,  ut  ex  illo  Joan.  m.  Nemo  adscendit 
in  coelum ,  nisi  qui  descendit  de  coelo  Filius  ho¬ 
minis ,  jqui  est  in  coelo ,  deducatur,  Christum 
esse  Deum,  et  hominem. 

IV.  —  Deus  est  simul  in  infinitis  locis, 
cum  tamen  sit  simplicissimus,  adeoque  totus 
in  quolibet  loco  :  similiter  angelus  in  diver¬ 
sis  spatii  corporei  partibus  :  et  anima  in  di¬ 
versis  membris  tota  est  ;  alioqui  si  extende¬ 
retur  ad  extensionem  corporis,  esset  mate¬ 
rialis,  ac  proinde  non  immortalis,  quod  est 
haereticum.  Amesius  ait  1.  :  «A  Deo  ad  cor¬ 
pus  argumentari  esse  nimis  corporale  ;  in 
quaestione  de  praesentia  in  multis  locis,  esse 
nimis  carnale,  et  crassum  ».  Resp.  :  Non 
valet  quidem  argumentum  hoc  in  omnibus  : 
at  in  praesenti  valet  :  Quia  si  implicaret  con¬ 
tradictionem,  unam  eamdemque  rem  adae¬ 
quate  esse  in  diversis  locis,  implicaret  etiam 
in  ente  spirituali,  et  increato.  Quod  enim 
mox  subdit  Amesius  :  «  Contradictionem  im¬ 
plicat,  quod  vulgo  dicitur,  animam  esse  to¬ 
tam  in  toto,  et  totam  in  qualibet  parte  cor¬ 
poris  ».  Resp.  :  Hoc  delirium  non  dubito 
etiam  a  plerisque  Lutherano-Calvinianis 
Philosophis  explodi  ;  tolleret  enim  pariter 
spiritualitatem,  et  simplicitatem  Angelicam ; 
quos  certum  est  posse  virtuali  extensione 
coexistere  diversis  corporibus  non  disjunctis. 
Tota  igitur  difficultas,  aut  impossibilitas, 
quam  sibi  Sacramentarii  in  replicatione  mi- 
raculosa  corporum  fingunt,  exsorbenda  est 


ipsis  in  substantia  etiam  spirituali,  nisi  hanc 
cum  Saducaeis  impie  negare  velint.  Edmun- 
dus  Albertinus  in  «  absolutissimo  opere  » 
Sacramentario,  lib.  i.  cap.  27.  pag.  191. 
Amesii  paradoxum  secutus,  dicere  non  eru¬ 
buit  :  «  Animam  ita  esse  in  corpore,  ut  ta¬ 
men  quaelibet  pars  corporis  non  sit  sedes 
ejus,  sed  vel  cerebrum,  vel  cor  ;  dicatur  au¬ 
tem  esse  in  qualibet  parte,  non  per  substan¬ 
tiam  suam,  sed  per  extensionem  virtutis  ». 
Haec  recitasse  refutasse  est.  .Et  certe  nulla 
ratio  fingi  potest,  cur  non  possit  Deus  in 
brachio  abscisso  conservare  animam ,  ut 
ante  abscissionem  erat.  Amesius  :  «  Ratio 
non  ficta  est,  quia  fieri  non  potest,  ut  una 
eademque  anima  simul  sit  divisa,  et  indivisa, 
idque  respectu  sui  ipsius  » .  Resp.  :  Fieri  non 
potest,  ut  secundum  entitatem,  et  substan¬ 
tiam  sit  divisa,  et  indivisa  a  seipsa  :  fieri 
tamen  potest  secundum  locum  :  potest  ad¬ 
mitti  rei  ejusdem  a  seipsa,  et  secundum  sub¬ 
stantiam  divisio  virtualis,  non  vero  formalis. 
Confirmatur 

V.—  A  mysteriis  aliis  nostrse  fidei,  seque, 
aut  magis  difficilibus.  1.  Trinitatis,  ubi  in 
tribus  personis  verissime  distinctis,  credi¬ 
mus  unam  naturam  simplicissimam.  2.  In¬ 
carnationis,  ubi  unam  hypostasim  in  duabus 
naturis  perfectis  et  dissimillimis  confitemur. 
Cur  sicut  ista  :  Hoc  est  corpus  meum ;  ita  et 
illa  :  Hic  est  Filius  meus ,  non  de  improprie 
dicto,  aut  adoptivo  filio  accipimus;  cum  sine 
dubio  major  in  duarum  naturarum  unione 
substantiali,  quam  in  replicatione  ejusdem 
corporis  'sit  difficultas.  3.  Resurrectionis 
mortuorum.  4.  .Eternitatis,  qua  unum  in¬ 
stans  durationis  coexistit  diversis  tempori¬ 
bus.  5.  Creationis,  et  annihilationis.  6.  A 
simili,  quia  potest  unus  locus  capere  duo 
corpora  sibi  adaequata  simul ;  et  tamen  ne¬ 
que  locus  ille  dividitur  in  duo  loca  ;  neque 
corpora  illa  confunduntur  in  unum  corpus  ; 
Ergo  poterit  etiam  unum  corpus  replere  duo 
loca,  etiamsi  nec  ipsum  corpus  dividatur 
in  duo  corpora,  nec  loca  illa  conveniant  in 
unum  locum.  Amesius  1 . :  «  Petitio  est  prin¬ 
cipii.  Nisi  enim  possibile  concedatur ,  ut 
unum  corpus  sit  in  pluribus  locis,  nullum 
mysterium  verum  potest  esse  aeque  difficile ; 
quia  nullum  possibile,  nedum  verum,  quam¬ 
vis  sit  maximum,  est  aeque  difficile,  ac  illud, 
quod  est  prorsus  impossibile,  quamvis  sit 
res  alias  minutissima  ».  Resp.  :  Haec  cavil¬ 
latio  aliquid  efficeret,  si  hic  disputaremus 
de  ipsa  veritate  ex  principiis  rei  intrinsecis, 


DE  SACRAMENTO  EUCHARISTIAE. 


595 


quae  utique  in  se  obscura  est  viatoribus,  id 
tantum  certa  fide  credentibus.  At  cum  hic 
agamus  de  credibilitate,  optime  sic  argui¬ 
mus  :  Si  ea,  ob  divinam  revelationem  Eccle¬ 
siae  Catholicae  fActam  multo  incredibiliora, 
et  naturaliter  difficiliora,  planeque  impossi¬ 
bilia  credimus ;  quanto  magis  hoc,  quod 
naturaliter  est  minus  difficile,  aut  impossi¬ 
bile?  Amesius  2. :  «  Fieri  nullo  modo  potest, 
ut  unus  locus  capiat  duo  corpora  sibi  adae¬ 
quata.  Si  enim  capacitas  loci  adaequetur  uni 
corpori,  necesse  est,  ut  alterum  corpus  acce¬ 
dens  illi,  eamdem  superet  capacitatem  ». 
Negat  ergo  tacite  hic  Sacramentarius,  Chri¬ 
stum  e  clauso  sepulcro  egressum  esse,  et  ex 
utero  Matris  sine  laesione  Virginitatis,  et  ad 
Apostolos  januis  clausis  etc.  Ratio  Amesii 
tamtum  vera  est,  cum  nulla  datur  penetratio 
dimensionum  inter  corpora  conjuncta ,  jn 
qua  implicari  contradictionem  nec  apparen¬ 
ter  probat.  Frustra  nobis  Thomistas  objicit, 
qui  negant  argumenti  nostri  consequentiam, 
quam  ipse  fatetur  esse  probam.  Jam  supra 
dixi,  non  debere,  nec  posse  veritati  Catho¬ 
licae  praejudicare,  quod  nonnulli  Scholastici 
minus  consequenter ,  et  probabiliter  illam 
sustineant,  jureque  Suarez  miratum  fuisse, 
quomodo  potuerit  opinio  ista,  tam  levibus 
nixa  rationibus  probari ;  Theologis  ceetero- 
qui  tam  gravibus.  Ipsi  viderint ! 

Ad  CAPUT  IV. 

I. —  Objiciunt  Matth.  ult.  «  Non  est  hic,  sur- 
rexit  enim.  Haec  consequentia  infirma  esset, 
si  posset  idem  corpus  esse  simul  in  pluribus 
locis  :  posset  enim  simul  recedere,  et  rema¬ 
nere.  »  Resp.  1.  :  Aut  nulla  est  hic  argumen¬ 
tatio;  aut  si  gratis  ea  admittitur,  conse¬ 
quentia  illa  optima  est,  si  (ut  oportet)  appli¬ 
cetur  ad  mentem  illarum  mulierum  quaeren¬ 
tium  corpus  Domini  mortuum  in  sepulcro, 
ut  illud  ungerent.  Quare  cum  Angelus  ait  : 
Non  est  hic ,  sensus  est  :  Non  jacet  mortuus 
in  sepulcro,  ut  vos  creditis  :  Et  id  probat, 
cum  addit  :  Surrexit  enim.  Amesius  ut  hic 
haberet  quod  objectaret,  truncando  enerva¬ 
vit  hanc  responsionem  Bellarmini  :  ac  dein¬ 
ceps  absurda  objici  consueta  contra  corpo¬ 
ris  replicationem  frustra  commemorat,  quae 
nihil  penitus  contra  hanc  responsionem  fa¬ 
ciunt.  Respond.  2.  :  Consequentia  illa  etiam 
optima  est  absolute,  sed  moraliter  loquendo, 
non  metaphysice.  Quamvis  enim  fieri  possit, 
ut  aliquis  vivens  in  sepulcro  jaceat,  si  velit : 


tamen  moraliter  loquendo,  qui  resurgit  a 
morte  ;  non  remanet  in  sepulcro,  sed  egre¬ 
ditur  etc.  Amesius  :  «  Concedit  ergo  Bellar- 
minus,  moraliter  loquendo,  non  esse  mora¬ 
liter  certum,  Christum  esse  sub  speciebus 
panis,  et  vini.  Sicut  enim  moraliter  loquendo 
is,  qui  resurgit  a  morte,  non  remanet  in  se¬ 
pulcro  :  sic  etiam  eodem  loquendi  modo,  qui 
ascendit  in  coelum,  et  ibi  manet,  non  est  prae¬ 
sens  in  terris.  Cum  igitur  certitudo  moralis, 
nihil  aliud  sit,  quam  probabilis  veritus,  se¬ 
quitur,  non  esse  probabile,  Christi  corpus 
realiter  adesse  in  Eucharistia  sub  specie 
panis.  »  Resp.  :  Libenter  admittimus  hanc 
sequelam,  quia  revera  non  tantum  moraliter, 
sed  etiam  physice  (set  lusa  fide  Theologica) 
summe  improbabile  est  (uti  quaevis  alia  su- 
pernaturalia)  rationi  in  puris  naturalibus 
stanti.  Quid  hic,  quaeso,  absurdi?  Quamvis 
autem  «  nullus  esset  verus  loquendi  modus 
(sive  metaphysicus ,  sive  logicus  vocetur), 
quo  possit  defendi,  idem  corpus  in  eodem 
loco  manere,  ex  quo  discessit»;  verissima 
tamen  e3t  fides  Catholica  quae  verbo  Domini 
innixa  firmissime  credit,  corpus  Christi  esse 
sub  speciebus  panis,  et  vini  rite  consecrati. 

II.  —  Objic.  «  Si  corpus  posset  esse  in  mul¬ 
tis  locis,  eadem  ratione  posset  esse  in  omni¬ 
bus.  Si  autem  non  esset  proprium  Deo  esse 
ubique,  neque  humana  Christi  natura  certo 
loco  circumscriberetur,  quod  tamen  Patres 
contra  haeresim  Eutychetis  unanimiter  con¬ 
firmant,  expresse  etiam  affirmantes,  nullum 
corpus  posse  esse  ubique  locorum  ».  Resp.  : 
Nego  simpliciter  illam  sequelam.  N ullum  enim 
attributum  divinum  posse  communicari  crea¬ 
turae,  contra  Ubiquistas  ostensum  est  tomo  1. 
Unde  frustra  laborat  Amesius  in  infirmandis 
duabus  differentiis,  quas  Bellarm.  optime 
probat  esse  inter  Deum,  et  corpus  Christi : 
quamquam  ad  argumenti  Galvinistici  solu¬ 
tionem  non  opus  sit  duplici  illa  differentia  ; 
cum  nec  apparenter  quidem  probet  Amesius 
sequelam  illius  propositionis.  Quomodo  enim 
sequitur  :  Caius  potest  bibere  multa  pocula 
vini  :  Ergo  omnia. 

III.  —  Objic.  a  Non  potest  aliquid  tempo¬ 
rale  simul  esse  in  duobus  temporibus  :  Ergo 
nec  idem  locale  in  diversis  locis  ».  Resp.  : 
Tempora  non  possunt  esse  simul,  cum  sem- 
per  fluant,  econtra  loca  permanent.  Ame¬ 
sius  :  «  Fluxus  temporis  non  magis  unum 
tempus  ab  alio  disjungit,  quam  distantia  se¬ 
parat  loca  disjuncta  ».  Jam  subsumo  :  At 
distantia  separat  loca  disjuncta:  Ergo  etiam 


596 


VINDICLE 


fluxus  temporis  essentialis  unum  tempus  ab 
alio  separat  :  Ergo  nihil  potest  simul  esse  in 
diversis  temporibus.  Potest  autem  bene  esse 
in  diversis  locis  simul  idem  corpus  :  quia  ad 
hoc  sufficit  simultas  temporis,  nec  quidquam 
officit  discrepantia  spatii. 

IV.  —  Objic.  «  Si  unum  corpus  sit  in  di¬ 
versis  locis,  simul  erit  unum  et  multa,  con¬ 
tinuum,  et  divisum  ».  Resp.  1 :  Unitas  essen¬ 
tialis  rei  non  pendet  ab  unitate  loci,  cum 
prins  sit,  rem  esse  unam,  quam  esse  in  uno 
loco,  sed  pendet  ab  internis  principiis.  Fal¬ 
sum  enim  estl.  «essentialiter  requiri  eorum 
principiorum  conjunctionem  indivisam, etiam 
in  ordine  ad  locum  »  :  hoc  quippe  est  extra 
essentiam  corporis.  Falsum  est  2. :  «  Princi¬ 
pia  rei  corporeas  non  posse  constituere  unum 
corpus,  nisi  coeundo  in  unum  tantum  lo¬ 
cum  ».  Oppositum  evincit  ratio  nostra.  Fal¬ 
sum  est  3  :  «  Inter  principia  corporis  hujus, 
aut  illius  communem  naturam  corporis,  quse 
in  dimensionibus  consistit,  primarium  locum 
tenere  ».  Prius  est  enim  habere  partes  extra 
partes,  easque  extensas  in  ordine  ad  se,  quam 
postea  (connaturaliter)  sequitur  extensio  ex¬ 
tranea,  seu  situalis.  Similiter  falsum  est  4.  : 
«  Rem  non  esse  prius  natura  unam,  quam 
habeat  rationem  illam  formalem,  ex  qua  loci 
unitas  necessario  pendet  »  :  Nam  ratio  for¬ 
malis,  ex  qua  unitas  loci  pendet,  est  situalis 
extensio  corporis  in  certo  spatio  :  heee  autem 
posterior  est  extensione  intranea  corporis,  et 
potest  ab  haS  tamquam  proprietas  ab  essen¬ 
tia  separari.  Falsum est5.  :  «Unitatem  quan¬ 
titatis,  et  loci  corporei,  priorem  natura  esse 
corpore  organico  humano  » ;  de  quantitate 
quidem  hoc  facile  conceditur  :  de  loco  au¬ 
tem  extrinseco  jam  ssepe  rejectum  est.  6. 
Etsi  non  omne  quod  «  quavis  ratione  prius 
est,  possit  actu  separari  ab  eo,  quod  est  po¬ 
sterius  )>  :  hic  tamen  nihil  urget,  quin  dica¬ 
mus,  extensionem  situalem  posteriorem  ex¬ 
tensione  intranea,  et  essentiali  quantitatis, 
posse  ab  hac  separari.  Conceptus  metaphy- 
sici  «  generis,  et  speciei  »  inseparabiles  in 
eodem  individuo  impertinentes  sunt  in  pro¬ 
prietate,  et  essentia  physice  separabilibus. 
Denique  7.  non  «  certissimum  »,  sed  falsis¬ 
simum  est,  «  corpus  non  magis  ab  uno  loco 
separari  posse,  quam  a  loco  o.  Et  quidem  si 
de  loco  extrinseco  loquamur,  certum  est, 
eum  non  esse  de  ratione  corporis  ut  sic,  ut 
fle  supremo  coelo  constat  :  Locum  autem, 
seu  ubicationem  intrinsecam  plurimi  prae¬ 
stantes  Philosophi  negant,  quamvis  ad  rem 


nostram  ea  controversia  nihil  faciat.  Quam¬ 
vis  itaque  «  hic  locus  concreatus  fuerit  huic 
corpori,  et  non  in  idea  »  :  non  tamen  hinc 
evincitur,  nullum  «  corpus  existere  posse 
absque  loco  (cum  convexurii  coeli  empyrei 
oppositum  probet) ;  et  (hoc  concesso)  neque 
absque  unitate  loci  r.  Haec  enim  esse  sepa¬ 
rabilia  constat  ex  dictis. 

Resp.  2.  :  Corpus  Christi,  ut  est  in  altari, 
non  continuatur  cum  corpore,  ut  est  in  coe¬ 
lo  :  non  tamen  est  discontinuum,  vel  divisum 
ab  illo  :  nam  continuari,  et  dividi  est  eorum, 
quae  multa  sunt ;  hoc  autem  corpus  in  altari, 
et  coelo  sunt  idem.  Amesius  :  «  Necesse  est 
ut  illa  sint  divisa,  inter  quae  magna  distantia 
intercedit ;  quod  enim  negat  contiguitatem, 
multo  magis  negat  continuitatem.  Sed  inter 
corpus  in  cmlo,  et  corpus  in  terra,  ingens 
datur  distantia  ».  Resp.  :  Loca  ipsa  hoc 
argumento  probantur  esse  discontinua,  et 
corpus  Christi  divisum  esse  a  se  respectu 
loci,  sed  non  respectu  propriae  substantiae, 
sive  quantitatis.  Amesius  :  «  Quod  dividitur 
a  se  respectu  loci,  dividitur  etiam  respectu 
locati.  Locus  enim  non  est  locus  nisi  respe¬ 
ctu  locati,  neque  dividitur,  nisi  locato  divi¬ 
so.  Formalis  autem  ratio  corporis  locati  est 
quantitas  substantialis.  Ergo  quidquid  divi¬ 
ditur  a  se  respectu  loci,  dividitur  etiam 
respectu  substantiae,  et  quantitatis  ».  Resp.: 
Minorem  esse  falsam  jam  saepe  ostensum  est, 
quam  Amesius  semper  supponit,  et  nun¬ 
quam  probat. 

V.  —  Objic.  «  Si  ponatur  corpus  unum  in 
pluribus  locis,  erit  in  loco,  et  non  in  loco  ; 
quin,  in  loco  nullo  erit  circumscriptive,  ne¬ 
que  definitive  ;  quod  est  ita  contineri  in  uno 
loco,  ut  non  sit  alibi  ».  Resp.  :  Corpus  idem 
potest  esse  circumscriptive,  et  etiam  defini¬ 
tive  in  pluribus  locis.  Nam,  ut  corpus  sit 
circumscriptive  in  aliquo  loco,  tantum  re- 
quitur,  ut  commensuretur  illi  loco;  non  au¬ 
tem,  ut  non  sit  alibi,  tamquam  in  alio  loco ;  et 
hoc  hic  servatur.  Amesius  objicit  1.  :  «  Bel- 
larminum  hoc  subterfugio  deserere  Tho- 
mam,  et  Thomistas  omnes,  etc.  »  Quid  tum? 
dummodo  non  veritatem.  Ait  2.  :  Inauditum 
plane  est,  aliquid  esse  in  loco  circumscri¬ 
ptive,  et  non  definitive.  Bellarminum  vero, 
ut  omnem  sensum,  et  intelligentiam  a  suis 
verbis  amoveat,  definitive  esse  in  loco,  ma¬ 
jus  quid  facere,  quam  circumscriptive  esse: 
Circumscriptive  (inquit)  et  etiam  definitive  ». 
Iiesp.  :  Cavillatur  Amesius  in  his,  quse  vel 
non  inlelligit,  vel  non  vult  intelligere.  Tricee 


DE  SACRAMENTO  EUCHARISTIA. 


o97 


hic  solum  esse  possunt  de  acceptione  illa 
vocum  «  circumscriptive,et  definitive  ».  Nos 
rem  dicimus  esse  in  loco  circumscriptive, 
quando  res  ita  in  spatio  continetur,  ut  illi 
divisibiliter  coexistat,  et  commensu retur;  id 
est,  cum  tota  est  in  toto,  et  pars  in  parte  ; 
quod  solum  rei  localiter  extensa}  convenit. 
At  esse  definitive  tunc  dicitur,  cum  res  ita 
est  tota  in  toto,  ut  etiam  tota  sit  in  qualibet 
ejus  parte,  quod  est  existere  in  loco  indi  vi¬ 
sibiliter,  et  incommensurabiliter.  Hoc  posito, 
verissime  dixit  Bellarminus,  posse  idem  cor¬ 
pus  esse  circumscriptive,  et  etiam  definitive 
in  pluribus  locis  ;  quia  potest  replicatum,  et 
comraensuratum  divisibiliter  partibus  loci ; 
et  etiam  indi  visibiliter  more  spirituum,  esse 
totum  in  toto  loco,  et  totum  in  qualibet  par¬ 
te  ;  uti  de  facto  fit  in  praesentia  Sacramen- 
tali.  Amesius  2.  :  «  Si  corpus  trium  cubito¬ 
rum  simul  commensurari  possit  tribus  locis, 
tum  simul  potest  tribus,  et  novem  cubitis 
adaequate  commensurari.  Sed  hoc  est  absur¬ 
dum.  »  Resp.  :  Corpus  trium  cubitorum  po¬ 
test  occupare  spatium  novem  cubitorum,  si 
ter  eadem  magnitudo  ponatur  in  loco,  quam¬ 
vis  non  commensuretur,  nisi  loco  trium  cu¬ 
bitorum.  Amesius  3.:  «  Si  idem  corpus  trium 
cubitorum  in  tribus  locis  ponatur,  eodem 
modo  occupabit  spatium  novem  cubitorum, 
quo  tria  corpora  tricubitalia  solent  occu¬ 
pare  :  Illa  autem  commensurantur  cubitis 
novem  :  Ego  et  hoc  unum.  »  Resp.  :  Cum 
corpus  idem  replicetur,  seu  reproducatur, 
quid  mirum  est,  quod  sic  formaliter  unum, 
sed  virtualiter  multiplex,  praestet  idem,  quod 
tria  formaliter?  Neque  res  etiam  ita  locata 
foret  major  seipsa  secundum  entitatem,  et 
absolute,  sed  tantum  ratione  illius  replica¬ 
tionis.  Addit  Bellarminus  :  Quod  si  quis  con¬ 
tenderet,  esse  in  loco  tam  circumscriptive, 
quam  definitive,  id  requirere,  ut  res  nullo 
modo  sit  alibi ;  dicere  nos  posse  :  dari  ter¬ 
tium  modum  existendi  in  loco,  nimirum  per 
solam  praesentiam,  quo  modo  Deus  est  in 
loco  ;  et  hoc  modo  esse  in  loco,  quae  per  di¬ 
vinam  potentiam  simul  sunt  in  variis  locis. 
Hinc  calumniandi  ansam  arripit  Amesius, 
cumque  Bellarminus  tantum  ex  hypothesi 
loquatur ,  Amesius  absolute  pronuntiat  : 
a  Totam  litigationem  istam  huc  tandem  red¬ 
ire,  ut  corpus  in  loco  esse  defendatur  eo 
modo,  quo  Deus,  quod  et  blasphemum  est, 
et  turpiorem  contradictionem  implicat,  quam 
est  illa  ipsa,  cui  amoliendae  inservit».  At  non 
dixit  Bellarminus  :  univoce  convenire  hanc 
replicationem  praesentiae  Corporis  Christi, 


cum  modo  praesentiae  divinae  (quod  sine  du¬ 
bio  foret  blasphemum);  sed  intelligit  tantum 
analogicam  convenientiam  ;  in  quo  nec  um¬ 
bra  blasphemiae  est;  alioqui  blasphemi  esse¬ 
mus  omnes  vere  Christiani,  qui  dicimus,  dari 
entia  supernaturalia,  lumen  gloria},  visio¬ 
nem,  et  amorem  beatificum  etc.,  quae  attin¬ 
gunt  Deum,  ut  est  in  se. 

VI.  —  Objic.  a  Quod  incipit  esse  alicubi, 
ubi  antea  non  erat,  aut  venit  eo  per  motum 
localem,  aut  ibi  generatum  est.  Quod  move¬ 
tur  localiter,  deserit  unum  locum,  ut  acqui¬ 
rat  alium.  Quomodo  autem  potest  id  quod 
est,  generari  de  novo?  Nullo  igitur  modo 
potest  fieri,  ut  id  quod  est  in  uno  loco,  inci¬ 
piat  simul  esse  in  alio.  »  Resp.  :  Corpus 
Domini  incipit  esse  in  altari,  ubi  antea  non 
erat,  non  per  generationem,  nec  per  motum 
localem,  sed  per  conversionem  panis  in  ipsum. 
Nec  desunt  exempla  similia.  Nam  anima 
rationalis  incipit  esse  in  materia  addita  per 
nutritionem.  Deus  incipit  esse  in  re  de  novo 
creata  sine  generatione,  aut  motu  locali. 
Amesius  1 . :  «  Mutatio  unius  corporis  in  aliud, 
non  opponitur  generationi  ejus,  in  quo  mu¬ 
tatio  non  terminatur.  Sive  enim  prioris  cor¬ 
poris  materia  maneat,  et  nova  forma  eidem 
inducatur  ;  sive  totum  illud  annihiletur,  et 
novum  loco  ejus  ponatur,  in  illa  mutatione 
substantia},  necesse  est,  ut  aliqua  sit  vel  ge¬ 
neratio,  vel  creatio.  »  Resp.:  Non  modo  nulla 
hic  intervenit  generatio,  aut  mutatio  localis, 
sed  nec  quidem  creatio  nova  ;  sufficit  enim 
nova  actio  conservativa,  ut  docent  Suarez, 
Tannerus  etc.  Amesius  2.  :  «  Exempla  ista 
non  sunt  similia.  Anima  enim  non  incipit 
esse  circumscriptione  totali,  et  ada}quata  in 
loco  novo,  priore  retento  :  nedum  Deus; 
neque  mutatur  substantia  aliqua  in  animam 
rationalem,  nedum  in  Deum  » .  Resp. :  «  Omne 
simile  est  dissimile  aliquatenus.  Sufficit  esse 
similia  illa,  in  quo  comparantur;  nempe, 
quod  incipiant  esse  alicubi,  nec  per  genera¬ 
tionem,  nec  per  motum  localem. 

VII.  —  Objic.  «  Si  idem  uorpus  esset  in 
pluribus  locis,  sequerentur  multse  contradi¬ 
ctiones.  Nam  poterit  esse  sursum,  et  deor¬ 
sum  ;  remotum,  et  non  remotum ;  moveri, 
et  quiescere  ;  accedere  ad  unum  locum,  et 
simul  ab  eo  recedere ;  in  uno  loco  summe 
calefieri,  et  in  altero  summe  frigefieri ;  vel 
etiam  in  uno  loco  vulnerari,  occidi,  et  in 
altero  bene  valere.  »  Resp. :  Nulla  hic  nisi  ap¬ 
parens  contradictio.  Corpus  enim  ita  repli¬ 
catum,  licet  formaliter  unum,  tamen  virtua¬ 
liter,  et  a}quivalenter  est  multiplex,  adeoque 


598 


VINDICLE 


prsestat  idem,  ac  si  esset  formaliter  multi¬ 
plex.  Sic  vero,  prout  consideratur  secundum 
praedicata  absoluta,  quae  abstrahunt  a  loco, 
eodem  modo  se  habet  in  omnibus  locis,  sal¬ 
tem  connaturaliter  ad  statum  replicationis ; 
ideoque  habet  ubique  eamdem  animam,  eos¬ 
dem  actus,  eumdem  calorem  similiter  repli¬ 
catum  etc.  Quae  vero  dependent  in  fieri  ab 
agente  cxtrinseco,  non  multiplicantur  neces¬ 
sario  ad  corporis  replicationem  in  pluribus 
locis,  quatenus  sinit  in  fieri  :  quamvis  in  facto 
esse  connaturaliter  ad  statum  reproductio- 
nis  illi  conveniant.  Et  per  haec  facile  dissi¬ 
pantur  omnes  antilogiae  a  Sacramentariis 
objectari  solitae.  Nec  refert,  quod  Scholastici 
in  illis  componendis  non  una  via  incedant, 
sed  alii  paulo  aliter;  saltem  omnes  probabi¬ 
liter  ostendunt,  non  sequi  manifestam  con¬ 
tradictionis  implicantiam.  «Judicium  Guliel- 
mi  Parisiensis,  qui  fuit  inter  primos,  et  gra¬ 
vissimos  Scholasticorum  »,  ait  Amesius, 
(i  opponere  se  judicio  Bellarmini.  »  Verum 
admittit  hic  Sacramentarius  vel  puerilem 
inscitiam,  vel  flagitiosam  falsificationem.Nam 
.  verba  ab  Amesio  relata  ex  cap.  4.  de  sa¬ 
cram.  Euchar.  non  sunt  judicium  Gulielmi 
Parisiensis,  sed  particula  objectionis,  cui  in 
,  eadem  columna  respondet  his  verbis  :  «  Di¬ 
cimus  ergo,  quia  quemadmodum  Filius  Dei 
est  ubique  secundum  deitatem,  sic  partium 
suarum,  videlicet  animae,  et  corporis  prae¬ 
sentiam  exhibet  ubi  vult,  et  quomodo  vult, 
absque  ullo  motu  earum  etc.  »  Si  legit  Ame¬ 
sius  hunc  locum,  non  potest  ab  obeso  falsi 
crimine  excusari.  Non  est  nova,  aut  insueta 
hsec  sycophantia  apud  Sacram entarios.  Mor- 
nseum  de  Plessis  convicit  cum  Henrico  M. 
Galliarum  rege  Gard.  Perronius  de  plu¬ 
ribus  ejusmodi  falsifieationibus.  Notum  est 
*  orbi. 


Ad  CAPUT  V. 

Bellarm.  :  Magnitudini  tria  quaedam  con¬ 
veniunt. 

1.  Ut  sit  extensa  in  se,  et  partem  habeat 
extra  partem,  ac  proinde  situm  quemdam 
intrinsecum  ad  ordinem  ,  et  dispositio¬ 
nem  partium  :  atque  hoc  essentiale  mag¬ 
nitudini.  2.  Ut  coexistat  loco  ,  et  habeat 
situm  extrinsecum  in  ordine  ad  locum. 
3.  Ut  extrudat  aliud  corpus  ex  loco.  Se¬ 
cundum  potest  a  primo  separari;  et  ter¬ 
tium  a  primo ,  et  secundo.  His  notatis, 
Catholicorum  communis  sententia  est  :  In 


Sacramento  Eucharistiae  vere  adesse  totam 
magnitudinem  corporis  Christi,  sed  habere 
primam  conditionem,  non  autem  secundam, 
et  tertiam.  Existimanus  etiam  posse  dari 
corporum  penetrationem.  Amesius  :  «  Hsec 
sententia  semetipsam  satis  evertit.  Nam  1. 
si  extensio  talis,  qualem  Bellar,  in  prima 
conditione  describit,  sit  magnitudini,  et  cor¬ 
pori  essentialis,  tum  necesse  est  ut  occupet 
spatium,  nihil  enim  eo  modo  extendi  potest 
nisi  in  spatio  :  spatium  autem  corporis  est 
locus  ejus  infernus.  2.  Locus  extrinsecus  ne¬ 
cessario  sequitur  ex  eadem  magnitudine  cum 
corpore  ambiente  collata,  si  quid  tale.  Fieri 
enim  nullo  modo  potest,  ut  unum  corpus  ab 
alio  undique  contineatur,  quin  habeat  situm 
extrinsecum  in  ordine  ad  illud,  a  quo  con¬ 
tinetur.  3.  Tertia  conditio  est  plane  insepa¬ 
rabilis.  Tam  enim  certum  est,  unam  magni¬ 
tudinem  excludere  aliam  ab  eodem  loco 
adaequato,  quam  certum  est,  uno  opposito 
affirmato,  alterum  negari.  4.  Corpus  orga¬ 
nicum,  quale  est  humanum,  majorem  distin¬ 
ctionem  in  situ  partium  requirit,  quam  aliud 
aliquod  corpus.  Minus  igitur  probabilia  sunt 
ista  commenta  de  corpore  Christi,  quam  sim¬ 
pliciter  de  corpore.  5.  Penetratio  dimensio¬ 
num  in  duobus  corporibus  non  potest  fieri, 
quia  per  illam  penetrationem  duorum  cor¬ 
porum  dimensiones  essent  eaedem ;  Corpus 
enim,  ut  Bell,  fatetur  cap.  5.  nihb  aliud  est 
quam  extensio  in  longitudinem,  latitudinem, 
et  profunditatem  ».  Besp.  :  Omnia  Bellar- 
miniana  Catholica  asserta  optime  cohaerent, 
nec  nisi  imaginarie  ea  evertit  Amesius.  Fal¬ 
sum  est  primo,  extensionem  partium  intrin¬ 
secam  essentialiter  esse  situalem  extrin- 
secam  in  ordine  ad  spatium  :  prius  quippe 
est,  habere  in  se  partes  extra  partes,  quam 
eas  situaliter  disponere,  ut  pars  spatii  parti¬ 
bus  respondeat.  Falsum  est  2.  «  fieri  non 
posse,  ut  corpus  unum  ab  alio  undique  con¬ 
tineatur,  quin  habeat  situm  extrinsecum  in 
ordine  ad  illud  a  quo  continetur.  »  Quae  enim 
repugnantia  in  hoc,  ut  modus  praesentiae 
spiritualis  supernaturaliter  conferatur  cor¬ 
pori?  Falsum  est  3.  repugnare  divinitus 
corporum  penetrationem,  quam  defacto  in 
corpore  Christi,  tum  in  partu  Virginis,  tum 
in  ingressu  in  coenaculum,  clausis  januis, 
tum  in  Resurrectione  intervenisse  omnes 
veri  Christiani  credunt.  Falsum  est  4.  or- 
ganizationem  corporis  magis  resistere  omni¬ 
potentiae  hac  in  parte,  quam  aliud  quodvis 
corpus.  Falsum  est  5.  per  pernetrationem 
coi  porum  dimensiones  fore  easdem,  et  sic 


DE  SACRAMENTO  EUCHARISTIAE. 


509 


corpus  unum  :  unumquodque  enim  corpus 
retinebit  suas  proprias  dimensiones  ;  sicut  et 
Angeli  plures  in  eodem  puncto  existentes, 
servant  suas  qualitates,  et  operationes  distin¬ 
ctissimas.  Imperite  autem,  aut  fraudulenter, 
quae  Bellarm.  dixerat  de  corpore  quantita- 
tivo,  Amesius  transfert  ad  corpus  de  praedi¬ 
camento  substantiae.  Universim  in  hos  erro¬ 
res  labitur,  quod  Theologiam  vult  corrigere 
ex  physica,  non  hanc  ex  illa ;  ac  proin  si 
consequenter  ageret,  evertere  deberet  aeque 
mysterium  Trinitatis,  Incarnationis  etc.  ac 
S.  Eucharistiae. 

Ad  CAPUT  VI. 

Bellarm.  1.  :  Implicare  contradictionem, 
est  repugnare  essentiae ;  sed  non  repugnat 
magnitudini  non  occupare  locum,  aut  non 
expellere  alterum  corpus ;  quia  haec  sunt 
posteriora  ipsa  magnitudine.  Amesius  1.: 
<c  Quod  repugnat  existentiae,  aeque  implicat 
contradictionem,  ac  quod  essentiae  repug¬ 
nat,  si  de  existentia  quaeratur.  »  Resp.  : 
Idem  est  de  quovis  accidente.  Non  enim  po¬ 
test  corvus  esse  simul  niger,  et  esse  non  ni¬ 
ger.  Quid  vero  hoc  est  nisi  nugari?  Amesius 
2.:  «  Quae  necessario  vel  essentiam,  vel  exi- 
stentiam  consequuntur,  quamvis  sint  poste- 
'  riora  naturae,  eorum  tamen  negatio  repugnat 
essentiae,  vel  existentiae  negationis».  Resp. : 
Hoc  quidem  verum  est,  quando  proprietates 
realiter  non  differunt  a  natura,  ut  si  juxta 
sententiam  Nominalium  dicatur,  intellectum, 
et  voluntatem  Angeli,  vel  animae  identificari 
eorum  substantiae  ;  posterius  quidem  natura 
concipitur  intellectus,  quam  substantia,  sed 
tamen  inseparabilia  sunt  etiam  divinitus.  Si 
vero  'distinguantur,  uti  calor  ab  igne  etc., 
prius  potest  concipi,  et  existere  sine  poste¬ 
riori  :  et  ita  se  habet  extensio,  aut  inhae¬ 
rentia  aptitudinalis,  et  essentialis  respectu 
inhaerentiae  aut  extensionis  actualis  etc. 

Bellarm.  2.  :  potest  magnitudo  intelligi? 
atque  etiam  definiri  sine  loco  :  Amesius  : 
a  Sine  spatio  non  potest  ».  Resp.  :  Definitio 
quantitatis  communiter  recepta,  stat  pro 
Bellarmino  contra  Amesium.  Quis,  unquam, 
«  spatium  »  illi  definitioni  inclusit?  Officium 
seu  functio  non  est  de  essentia  ullius  rei 
creatae.  At  replere  locum,  et  alia  corpora 
expellere,  est  officium  magnitudinis,  et  fun¬ 
ctio  externa ;  Ergo  non  pertinet  ad  essen¬ 
tiam.  Amesius  :  « Talis  est  functio,  qualis 
est  formae  formare  ».  Subsumo  :  Sed  formae 


in  actu  secundo  informare  subjectum  non  est 
essentiale,  alioqui  anima  separata  nullaesset : 
Ergo  sicut  haec  potest  separata  existere  ;  ita 
et  quantitas  non  actu  extendere  partes  situa- 
liter. 

Bellarm.  3.  :  Ita  se  habet  moles,  seu  ex¬ 
tensio  ad  magnitudinem,  ut  se  habet  gravi¬ 
tas  ad  corpus  grave  :  Sed  non  est  de  essen¬ 
tia  gravis  ponderare  (aqua  enim  in  proprio 
loco  non  gravitat);  ergo  nec  est  de  essentia 
magnitudinis  replere.  Amesius  1.:  «Vel  con¬ 
fundit  hic  Bellarm.  extensionem  cum  reple¬ 
tione  loci,  quae  duo  ante  distinxit;  vel  syllo¬ 
gismum  facit  quatuor  terminorum.  »  Resp.  : 
Extensionem  intraneam  distinxit  ab  extranea, 
seu  situali  repletione  loci.  Hanc  posteriorem 
dicit  se  habere  ad  priorem,  uti  gravitas  ad 
corpus  grave.  Unde  syllogismus  probus  est. 
Amesius  2.  :  «  Gravitatem  accipit  pro  actu 
ponderandi,  aut  deorsum  tendendi,  quem 
etiam  absurde  tribuit  aeri.  Sic  autem  falsa 
est  propositio.  »  Resp.  :  Omnino  habent  se 
pari  proportionaliter  modo  actualis  gravi- 
tatio,  et  actualis  extensio  in  spatio  locali, 
ut  ex  dictis  constat.  Falsum  autem  est, 
quod  gravitationem  aeri  tribuat  Bellarmi- 
nus.  Signanter  enim  posuit  ly  «  ponderat  » , 
quod  inclinationem  indicat  tam  sursum, 
quam  deorsum,  pro  diversitate  corporum, 
qua  levia  sursum,  gravia  ferantur  deor¬ 
sum.  Inepte  autem  3.  colligit  Amesius,  ideo 
etiam  «  extensionem  actualem  posse  natura¬ 
liter  a  corpore  separari  »,  quia  in  proprio 
loco  elementa  non  gravitant. 

Bellarm.  4.:  Matth.  xix.  Dominus  dicit: 
possibile  esse,  ut  transeat  camelus  per  fora¬ 
men  acus.  Amesius  :  «  Non  dicit  hoc  Domi¬ 
nus  ».  Sed  SS.  Patres  communiter  Dominum 
hoc  dicere  intelligunt :  Utris  credendum  est? 
num  vere  fidelibus  ?  aut  potius  Sacramenta- 
riis  ad  «  Artem  nihil  credendi  »  manudu- 
centibus. 

Bellarm.  5.  :  Joan.  xx.  Christus  intravit 
per  januas  clausas  :  Ergo  necesse  est,  ut 
corpus  Christi  vel  non  occupaverit  locum, 
cum  transivit  per  januas  clausas;  vel  se 
cum  alio  corpore  penetraverit;  quorum 
utrumque  est  impossibile  viribus  creatis. 
Amesius  :  «  Dicitur  quidem  intrasse  post¬ 
quam  januse  clausae  fuerunt,  sed  non  per 
januas  clausas  ;,  potuit  facile  alia  ratione  adi¬ 
tum  sibi  patefacere.  Sic  Durandus  etiam  in 
4.  cap.  44.  »  Resp.  :  Etiam  hoc  pertinet  ad 
artem  nihil  credendi.  Durandus  temere  con¬ 
tra  omnes  Catholicos  locutus  est,  unde  me- 


COO 


VINDICLE 


lito  vapulat  ab  omnibus.  Cur  hujus  unius 
heterocliti  Theologi  potius  verba  recitavit 
Amesius,  quam  S.  Hilarii  lib.  m.  de  Trin., 
qui  e  sensu  SS.  Patrum,  et  Catholicorum 
communi,  tanto  ante  impudentiam  Sacra- 
mentariorum  exclusit  his  verbis  :  «  Integra 
sunt  omnia,  et  obserata,  sed  ecce  assistit 
medius ,  cui  per  virtutem  suam  universa 
sunt  pervia.  Nihil  cedit  ex  solido,  neque  per 
naturam  suam  aliquid  tamquam  lapsu  insen¬ 
sibili  ligna  et  lapides  amittunt.  Idcirco  ergo, 
ut  de  Nativitate  Domini  fallimur,  ita  et  de 
ingressu  Domini  mentiamur:  dicamus  (sacra  - 
mentarii)  factum  non  fuisse,  quia  iatelligen- 
tiam  facti  non  apprehendimus ;  et  cessante 
sensu  nostro  facti  ipsius  cesset  effectus.  Sed 
mendacium  nostrum  facti  ipsius  fides  vin¬ 
cit  etc.  » 

Bellarm.  9.  :  Exivit  Dominus  de  utero 
matris  clauso,  inviolata  virginitate,  id  est, 
manente  integritate  carnis  :  Beata  enim  vir¬ 
go,  fuit  virgo  etiam  in  partu.  Amesius  : 
<(  Beatse  Mariae  virginitatem  non  magis  im¬ 
minuit  apertio  naturalis  in  partu,  quam  ex¬ 
tensio  illa,  quae  partum  in  gravidis  naturali¬ 
ter  antecedit.  Fictio  illa  quamvis  sit  anti¬ 
quior  )).  Besp.  :  Etiam  hic  est  articulus  Artis 
nihil  credendi,  tam  aperte  a  SS.  Hieronymo, 
Augustino,  aliisque  Patribus  antiquitus  ex¬ 
plosus,  ut  jam  Sacramentariis  palmam  im¬ 
pudentiae,  et  impietatis  cedere  in  hoc  pun¬ 
cto  Mahumetani  videantur;  cum  neque  hi 
admitterent  B.  Virginem  cum  dolore  pepe- 
risse,  quod  tamen  Calvinistae  consequenter 
negare  non  possunt.  Falsam  esse  Amesii 
assertionem,  puto  nec  medici,  et  philosophi 
gentiles  diffitebuntur.  Durandus,  uti  supra, 
ita  et  hic  foede  lapsus  est  :  quod  facile  con¬ 
tingit  etiam  inter  Catholicos-Theologos,  si 
magis  contentionis,  quam  veritatis  studio  fe¬ 
rantur,  et  ingenii  aciem  in  aemulos  potius 
oppugnandos,  quam  in  fidem  defendendam, 
explicandamque  intendant ;  quod  Durando 
(docto  alias,  et  acuto)  evenisse  constat. 

Bellarm.  7.  :  Egressus  est  Dominus  simi¬ 
liter  ex  clauso  monumento  :  nam  lapidem 
ab  ostio  monumenti  non  Christus,  sed  An¬ 
gelus  revolvit  post  Resurrectionem,  ut  aperte 
testantur  Matth.  xxvm.  Mare.  xvi.  Calvinus 
cum  suis  gregalibus  fingit  contra  commu¬ 
nem  SS.  Patrum  sensum,  «  divina  virtute 
lapidem  cessisse,  vel  annihilatum,  et  conti¬ 
nuo  restitutum  » .  Sed  hoc  voluntarie  com¬ 
miniscuntur  ;  cum  nec  Scriptura  id  vel  levi¬ 
ter  insinuet;  immemores  hujus  suse  decan¬ 


tatae  naeniae  :  «  Nihil  credendum,  nisi  scri¬ 
ptum  in  verbo  Dei  ».  Amesius  hoc  argu¬ 
mentum  Catholicorum  plane  dissimulavit, 
nulla  mentione  facta.  Ejus  tamen  loco  po¬ 
suit  alterum  de  Ascensione  Christi,  et  Bea¬ 
torum  in  coelum,  quod  ego  tamen  hic  ur¬ 
gere  nolim,  quia  liquiditatem  coelorum  om¬ 
nimodam  non  pauci  e  Catholicis  sine  ulla 
erroris  nota  hodie  tuentur.  Utut  enim  de 
hoc  sit,  priora  argumenta,  juncta  communi 
SS.  Patrum  doctrinae,  sufficientissime  evin¬ 
cunt  intentum.  Amesius  cum  ait,  «  ea  esse 
immane,  et  impudens  postulatum  »  ;  nihil 
facit  praeter  morem,  quo  maxime  insultat, 
cum  premitur ;  ad  contumelias  confugit, 
cum  argumenta  non  suppetunt;  denique 
victoriam  ,  et  triumphum  simulat,  cum  vin¬ 
citur.  Quae  deinceps  Bellarm.  de  poenis 
damnatorum  urget,  frigide  Amesius  ac  dis¬ 
simulanter  transmittit. 

Denique  ad  ult.  Bellarmini,  quod  scilicet 
non  magis  corpori  quanto  conveniat  occu¬ 
pare  locum,  quam  gravi  ponderare,  colorato 
videri,  lucido  lucere,  calido  calefacere ;  «  ne¬ 
gat»  Amesius  «simpliciter;  quia»,  inquit, 

«  occupatio  loci,  non  re,  sed  ratione  tantum 
a  corpore  differt.  Dimensiones,  et  earum 
spatium  necessario  requiruntur  ad  corporis 
existentiam  (naturalem),  sed  operatio  non 
necessario  requiritur  ad  vim  operandi.  Sed 
contrarium  jam  plus  satis  ostensum  est  in 
superioribus. 

Ad  CAPUT  VIII. 

Recte  dixit  Bellarminus,  nihil  ad  sex  hsec 
argumenta  responderi  posse  ab  iis,  qui 
Christianae  fidei  nomen  dederunt.  Vere  hoc 
dictum  esse,  probat  vel  silentium  Amesii. 

I.  —  Argumentum  sumitur  a  natura,  et 
conditione  haeresis,  quae  tam  apte  quadrat 
in  opinionem  Sacramentariorum,  ut  in  mun-  . 
do  nulla  sit  haeresis,  si  ea  non  est  haeresis  : 
Si  autem  haec  est  haeresis,  opposita  est  veri¬ 
tas  revelata.  Haeresis  autem  conditio  prima¬ 
ria  est,  doctrinae  novitas ;  quae  convincitur, 
si  notari  possit  auctor,  locus,  tempus  :  si  inci¬ 
piat  cum  paucis  sectatoribus,  si  cum  admi¬ 
ratione,  et  perturbatione  fidelium  :  si  ei  con¬ 
tradicatur,  ad  judicium,  et  examen  adduca¬ 
tur,  et  tandem  a  concilio,  et  populis  fideli¬ 
bus  condemnetur.  Auctor  autem  hic  fuit 
Berengarius,  qui  anno  4051,  Gallias  coepit 
hac  novitate  turbare ;  primum  pauperes 


DE  SACRAMENTO  EUCHARISTIA. 


601 


Scholares  data  stipe  alliciendo.  Admiratio¬ 
nem,  et  turbationem  Ecclesiae  secutam,  tan- 
demque  damnationem  solemnem  explora¬ 
tissimum  est.  Porro  dogma  de  reali  praesen¬ 
tia  corporis  Christi  esse  antiquissimum, 
patet  evidenter  ex  consensu  Graecorum  :  ita 
nt  Albertinus  quoque  fateatur  :  «  Penes  hos 
primum  solos  fuisse  hanc  novationem  in 
concilio  II.  Nicaeno  generali  aperte  traditam 
anno  787.  Quamquam  impudenter  non  mo¬ 
do  hic  novationem  vocet  id,  quod  ex  do¬ 
ctrina  Patrum  in  ea  synodo  pronuntiarat 
Epiphanius  ;  sed  etiam  Hieremiae  Patriar¬ 
chae,  et  aliorum  recentiorum  Graecorum  te¬ 
stimonia  pro  dogmate  Catholico  non  eru¬ 
buerit  pervertere;  cum  liquido  constet,  num- 
quam  Graecas,  eisque  cohaerentes  Ecclesias 
Moschorum,  Russorum  etc.  in  errorem  Sa- 
cramentariorum  lapsas  :  Unde  Cyrillum  Lu- 
carim  Patriarcham  ob  hunc,  aliosque  Calvi- 
nianos  errores  mox  deposuere,  ejusque  dog¬ 
mata  anathemate  percusserunt  in  Synodo, 
quam  vocant  cecumenicam,  anno  1642. 
mense  Maio,  praesidente  Parthenio  Pa¬ 
triarcha  Cyrilli  successore ;  ubi  in  art. 
16.  Sacramentaria  haeresis  ita  rejicitur  : 
«  Divinam  Eucharistiam  ita  convellit  (Cy- 
rillus  Lucaris)  ut  nihil  illi  aliud,  nisi  nu¬ 
dam  figuram  relinquat,  quasi  adhuc  in  um¬ 
bra  veteris  Legis  serviremus.  Negat  enim 
eum,  qui  videtur,  et  comeditur,  panem  sa¬ 
crificatum,  esse  verum  corpus  Christi,  sed 
spiritualiter  tantum  intellectum,  aut  potius 
imaginando  fictum ;  quod  omni  impietate 
plenum  est  ».  Ex  quo,  luce  meridiana  cla¬ 
rius  est,  numquam  haeresim  sacramentariam 
in  Oriente  usque  ad  istum  Lucarim  depre¬ 
hensam;  et  tunc  mox  in  ipso  ortu  evulsam 
esse.  Atque  ex  hoc  ipso  desumitur. 

II.  —  Argum,  nempe  a  consensu  illo  uni¬ 
versali  Ecclesiae  latinae,  graecae,  barbarae,  ita 
ut  Lantfrancus  in  lib.  ult.  contra  Berenga- 
rium,  de  suo  tempore  scripserit :  « Interroga 
universos,  qui  latinae  linguae  notitiam  perce¬ 
perunt,  interroga  Graecos,  Armenios,  seu  cu- 
juslibet  nationis  quoscumque  Christianos ; 
uno  ore  hanc  fidem  se  testabuntur  habere  ». 
Idem  prorsus  erat  ante  Zwingliuro,  et  Carol- 
stadium.  Ex  hoc  autem  consensu  universali ; 
necessario  sequitur,  quod  vel  nostra  sit  vera 
fides  de  Eucharistia ;  vel  numquam  fuerit  Ec¬ 
clesia  in  mundo ;  vel  fuerit,  sed  perierit;  vel 
manserit  in  solis  Berengarianis;  vel  mane¬ 
ant  simul  Ecclesia  Dei,  et  summum  publi¬ 
cum  sacrilegium ,  summaque ,  et  publica 


idololatria.  Hsec  omnia  autem,  excepto  pri¬ 
mo,  absurdissima  esse  quis  neget? 

III.  —  Argum,  sumi  potest  a  diligentia, 
quam  Ecclesia  adhibuit  in  hac  controversia 
examinanda,  et  a  constantia  in  veritate  reti¬ 
nenda.  Nulla  sane  quaestio  saepius,  et  diligen¬ 
tius  examinata  est.  Discussa  fuit  primum  in 
concilio  Romano  sub  Leone  IX,,  et  damnata 
haeresis  Berengariana.  Deinde  inVercellen- 
si,  eodem  Leone  praesidente.  Tertio  in  Con- 
cil.  Turonensi,  praesidentibus  Legatis  Victoris 
Papae  ;  ubi  post  acerrimam  disputationem 
abjuravit  haeresim  Berengarius.  Quarto,  cum 
hic  ad  vomitum  rediisset,  iterum  Romae  in 
concil.  generali,  Nicolao  II  praesidente,  ubi 
secundo  ille  haeresim,  et  librum  suum  ipse 
coram  omnibus  cremavit.  Quinto,  cum  Be¬ 
rengarius  iterum  secunda  abjuratione  con¬ 
tempta  ad  suam  haeresim  rediisset,  iterum 
Romae  in  V.  concilio  damnata  est  a  Gregorio 
VII.  Sexto  in  concilio  magno  Lateranensi 
sub  Innocentio  III.  iterum  damnata  :  Uti  et 
septimo  in  generali  concilio  Viennensi  anno 
1311.  etc.  Quid  potuit  facere  Ecclesia,  et 
non  fecit?  Unde  si  de  hac  definitione  Eccle¬ 
siae  dubitari  possit,  poterit  multo  amplius  de 
quavis  alia.  Perstitit  autem  Ecclesia  semper 
constantissime,  nec  unquam  deterrita  est  ob 
argumenta  varia,  et  difficilia,  quae  Sacra- 
mentarii  hactenus  excogitarunt.  Adversarii 
vero  nulla  unquam  Episcoporum  concilia 
habuere,  nec  inter  se  unquam  convenerunt. 
Est  vero  et  illud  haud  obiter  considerandum, 
quod  cum  adversariorum  sententia  sit  facil¬ 
lima,  et  humanis  sensibus  accommodata,  fa¬ 
cile  potuisset  occulte  irrepere,  ita  ut  laterent 
signa  illa  novitatis.  At  Catholica,  quae  diffi¬ 
cillima  est,  et  repugnat  sensibus,  ac  superat 
rationem,  nec  potuit  occulte  irrepere,  nec 
facile  tantse  multitudini  persuaderi.  Cum 
ergo  videamus,  in  nostra  sententia,  nulla 
apparere  signa  novitatis,  quse  tamen  non  po¬ 
tuit  ullo  modo  occulte  subintrare  ;  et  contra 
videamus  omnia  signa  novitatis  in  sententia 
adversariorum,  quse  tamen  potuisset  occulte 
insinuari  :  evidenter  sane  ostenditur,  no¬ 
stram  esse  antiquissimam,  etproinde  veram; 
contrariam  vero  novam,  ac  proinde  falsam, 
et  haereticam. 

IV.  —  Argum,  sumitur  a  Patronis,  et  cul¬ 
toribus  sententiae  Catholicae,  quorum  plurimi 
fuere  clavi  vitae  sanctitate,  et  miraculis,  ab 
eo  tempore,  quo  propter  Berengarium  cla¬ 
rissime  explicata  est,  uti  sunt  SS.  Anselmus, 
Bernardus,  Malachias,  Dominicus,  Franci- 


602 


VINDICLE 


scus  etc.  Certe  hi  Sancti  esse  non  potuerunt, 
et  amici  Dei  cum  nefaria  idololatria,  quam 
Catholicae  sententiae  improperant  Saeramen- 
tarii.  Frustra  hic  ad  ignorantiam  inculpatam 
confugitur. 

Y.  —  Argum.  Econtrario,  quales  fuerint 
Sacramentariae  haeresis  patroni,  quis  nescit? 
Ut  nihil  de  Zwinglio,  Carolstadio,  Wicleffo, 
Calvino  dicatur,  Berengarius  Patriarcha  isto¬ 
rum  omnium  praevisus,  et  praemonstratus 
est  futurus  haeresiarcha  a  S.  Fulberto  ;  ex- 
celluit  superbia,  arrogantia,  perjuriis,  et  in¬ 
constantia.  Nec  eum  Albertinus  a  perjurio 
purgat,  cum  ait,  eum  coactum  abjurare.  At 
qualis  illa  constantia,  quae  ob  minas,  aut 
vim  humanam  ore  aliud,  aliud  corde  tenet 
in  articulo  fidei  gravissimo  ?  Estque  hoc  in 
haeresi  Sacramentaria  vel  maxime  notabile, 
quod  de  nulla  alia  constat,  nempe  primum 
auctorem  et  architectum,  deserto  errore  in 
pace  Ecclesiae  ex  hac  vita  discessisse. 

VI.  —  Argum,  petitur  a  miraculis  in  con¬ 
firmationem  hujus  veritatis  patratis.  Septem 
illustriora,  et  indubitatae  fidei  refert  hic  Bel- 
larm.  Complura  alia  refert  Bredenbachius 
toto  lib.  i.  sacrar.  Collat.  Ut  vero  praecluda¬ 
tur  omnis  Pharisaica  evasio,  locum  maxime 
habet  hic  illud  dilemna  S.  Augustini  lib. 
xxii.  de  Civitate  Dei  cap.  5.  Aut  facta  sunt 
miracula  ad  hoc  mysterium  confirmandum, 
aut  non  sunt  facta.  Si  facta  sunt  ;  creda¬ 
mus  igitur,  quod  tot  miraculis  confirma¬ 
tum  est.  Si  non  sunt  facta;  hoc  ipsum  est 
summum  miraculum,  quod  sine  miraculis 
res  tam  difficilis  credi  potuerit  a  tot  philo¬ 
sophis,  atque  adeo  a  toto  orbe  terrarum. 
Adversariorum  sententia  facillima  mirum 
non  est,  si  absque  ullis  miraculis  suscipiatur  ; 
nihil  enim  sensibus,  nihil  ratione  naturali 
eminentius  docet.  • 

Ad  CAPUT  XVIII. 

I. —  Assertio  Bellarmini  est :  In  conversio¬ 
ne  requiritur  1.  ut  id  quod  convertitur  desi¬ 
nat  esse  quod  ante  erat  :  si  sit  compositum 
ut  desinat  esse  compositum  ipsum,  quamvis 
aliquid  ejus  remaneat;  sicut  aqua  converti¬ 
tur,  in  aerem,  materia  eadem  remanente. 
At  si  id  quod  convertitur,  non  solum  sit 
compositum ,  sed  etiam  partes  ejus ,  tunc 
etiam  hse  debent  simpliciter  desinere  esse  : 
Et  hoc  fit  in  Eucharistia.  Requiritur  2.  ut 
aliquid  succedat  in  locum  ejus  quod  desinit 
esse ;  3.  ut  sit  connexio  quaedam,  et  depen¬ 


dentia  inter  desitionem  unius,  et  successio¬ 
nem  alterius,  ita  ut  unum  desinat,  et  alte¬ 
ram  succedat,  et  vi  desitionis  fiat  successio; 
4.  ut  tam  terminus  a  quo,  quam  terminus 
ad  quem  sit  vere  positivus,  ita  ut  inter  illos 
nulla  intercedat  privatio.  Amesius  cavillatur 
contra  primam  conditionem,  i.  «  Quod  nulla 
vox  in  Scriptura  sit,  quae  indicet  panem  de¬ 
sinere  » .  Esto  expresse  ;  implicite  et  argui- 
tive  id  falsum  esse  constat  ex  traditione 
Ecclesiastica ,  ut  patebit  ex  dicendis.  2. 
«  Quod  Sacramenti  natura  non  patiatur,  ut 
elementum  ante  usum  sacramentalem  de¬ 
struatur  ».  Resp.  :  Id  verum  est  tantum  de 
sacramentis  in  actione  transeunte  consisten¬ 
tibus.  Nec  vox,  nec  syllaba,  in  Scriptura 
reperietur,  quae  neget  Deum  posse  Sacra¬ 
mentum  constituere,  in  re  permanente.  3. 
Ait  :  «  Ratio  Bellarmini,  quae  probat,  pa¬ 
nem  secundum  omnes  suas  partes  debere 
desinere  in  ejus  conversione,  quia  scilicet 
partes  ejus  sunt  compositae,  est  plane  'deli¬ 
ra».  Resp.  :  Calumniatur  aperte  Amesius. 
Nihil  aliud  docet  Bellarminus,  quam,  in  con¬ 
versione  compositi  unius  in  aliud,  sufficere, 
si  desinat  compositum,  licet  partes  compositi 
separatae  permaneant  :  in  conversione  au¬ 
tem  omnium  partium  (uti  fit  in  S.  Euchari¬ 
stia)  debere  desinere  omnes  partes  ;  quod 
utrumque  est  verissimum.  Contra  secundam 
conditionem  objicit  1.  «  Quod  si  corpus 
Christi  pani  succederet,  oporteret  illud  quod 
manet,  uti  fuit  ante,  de  novo  incipere,  eo¬ 
dem  modo ,  quo  panis  fingitur  desinere ; 
quod  contradictionem  continet  manifestam  » . 
Resp.  :  Sequela  non  probatur;  nullam  eam 
esse,  constabit  ex  dicendis.  2.  Objicit  Scho¬ 
lasticos,  et  Radam  specialiter,  a  qui  part.  4. 
Cont.  6.  art.  3.  docet,  quod  Deus  possit  con¬ 
vertere  panem  in  corpus  Christi,  ut  habet 
esse  in  coelo  ».  Sed  esto,  quid  hoc  ad  rem, 
aut  contra  Bellarmini  assertionem?  quam 
in  sequenti  VII.  controversia  idem  Rada 
fuse  tuetur.  Aut  Radam  non  intellexit  Ame¬ 
sius,  aut  fucum  facit  imperito  lectori.  Quod 
aeque  vel  imperite,  vel  fraudulenter  praestat 
circa  dicta  duo  Bellarmini,  quibus  antilogiam 
insulse  affingit,  cum  prius  loquatur  de  ipsa 
substantia  panis  desinente,  posterius  de  ac¬ 
cidentibus,  quae  sunt  quid  commune  utrique 
termino  conversionis.  Contra  tertiam  condi¬ 
tionem  objicit  :  «  Panis  potest  vel  in  nihi¬ 
lum,  vel  in  elementa  redigi  :  sine  ulla  suc¬ 
cessione  corporis  Christi  :  Ergo  vi  desitionis 
panis  non  fit  corpus  Christi  ».  Distinguo 


DE  SACRAMENTO  EUCHARISTIA. 


603 


consequens  :  Ex  vi  qualiscumque  desitionis, 
concedo  ;  ex  vi  desitionis  intentae  a  Christo 
instituente,  aut  consecrante ,  nego.  Actio 
enim  conversiva  procedit  ex  intentione  de¬ 
struendi  terminum  a  quo ,  ut  ei  succedat 
terminus  ad  quem.  Contra  quartam  conditio¬ 
nem  objicit,  quod  «  ipsa  evertat  transsub- 
stantiationem.  In  Eucharistia  enim  cum  sint 
omnia  accidentia  panis,  et  ex  ordine  naturae 
simul  cum  accidentibus  illis  debeat  esse  pa¬ 
nis,  et  fuerit  ante  panis,  necessario  sequitur, 
vel  adesse  ibi  panem,  vel  privatione  panis 
locum  relinqui  corpori  Christi.  »  Resp.  : 
Amesius  nescit  quid  loquatur.  Haec  enim 
ejus  ratio  est  quidem  verissima,  sed  nec 
conditionem  quartam  (quam  aut  non  intel¬ 
lexit,  aut  in  perversum  sensum  traxit)  nec 
ipsam  transsubstantiationem  vel  tantillum 
tangit.  Revera  enim  in  pane  consecrando 
non  praecedit  privatio  corporis  Christi  in  pa¬ 
ne  ;  sicut  in  aere  disposito,  ad  recipiendam 
formam  ignis,  praecedit  hujus  «privatio  in 
aere  ;  ideoque  haec  mutatio  est  a  privatione 
ad  formam ;  transsubstantiatio  autem  inter 
terminos  positivos. 

II.  —  Assertio  Bellarmini  est  :  Transsub¬ 
stantiatio  est  perfectissima  conversio,  et  dis¬ 
tinguitur  ab  omnibus  aliis  mutationibus  : 
Similior  est  tamen  conversioni  supernaturali 
(v.  g.)  Uxoris  Loth  in  statuam  salis,  et  aquae 
in  vinum  in  Cana  Galilaeae,  et  virgae  Moysis 
in  draconem  etc.,  a  quo  solum  in  duobus 
distinguitur.  1.  Quod  illic,  non  hic  materia 
eadem  remanserit.  2.  Quod  hic,  non  illic  ea¬ 
dem  accidentia  maneant.  Amesius  naturali 
conversioni  totus  affixus  contendit  :  «  Nul¬ 
lam  esse  conversionem  in  transsubstantiatio - 
ne,  et  insuper  hanc  implicare  manifestam 
contradictionem.  Successio  enim,  quae  fin¬ 
gitur,  corporis  Christi  in  locum  panis,  cum 
quo  nihil  substantia  habet  commune,  non 
magis  est  conversio  hujus  in  illud,  quam  est 
successio  regis  electi  in  locum  depositi ; 
praesertim  si  iisdem  vestibus  induatur  suc¬ 
cessor;  et  substantiam  mutari  sine  acciden¬ 
tium  commutatione,  est,  ac  si  homo  mutare¬ 
tur  in  brutum ,  manentibus  proprietatibus 
humanis.  »  Resp.  :  Amesius  audacter  pro¬ 
nuntiat,  sed  nihil  probat.  Simile  de  succes¬ 
sione  regis  nihil  facit  ad  rem  praesentem,  quae 
agit  de  physica,  non  morali  tantum  muta¬ 
tione.  Nec  umbra  contradictionis  in  hoc  est, 
quod  Deus  mutet  substantiam  totam  aquae 
in  totam  substantiam  vini ,  remanentibus 
iisdem  accidentibus;  nisi  Sacramentarii  os¬ 


tendant,  de  essentia  accidentium  esse  actua 
lem  inhaerentiam  in  gubjecto  ;  qua  de  re 
paulo  post. 

III.  —  Assertio  Bellarmini  est  :  Conversio 
panis  in  corpus  Domini  non  est  productiva  ; 
ita  ut  ejus  vi  corpus  Domini  de  novo  produ¬ 
catur  :  neque  est  conservativa,  ut  corpus 
antea  in  eodem  loco  existens  cum  pane,  per 
istam  conversionem  naturaliter  conservetur  : 
sed  est  adductiva,  ita  ut  corpus  Christi  antea 
existens,  sed  non  eo  loco,  ubi  fuit  panis,  vi 
hujus  conversionis  incipiat  esse  in  eo  loco 
sub  speciebus  panis.  Amesius  hic  degrandi¬ 
nat  calumnias,  maledicta  non  modo  in  Bel- 
larminum,  sed  etiam  in  plerosque  Schola¬ 
sticorum,  quorum  varias  de  actione  ac  con¬ 
versiva  sententias  ait  esse  «  otiosorum  ho¬ 
minum  nugas  ».  Inter  Has  Sacramentarias 
criminationes  contra  actionem  adductivam 
adducit  hanc  unam  objectionem  :  «  Si  per 
conversionem  istam  non  producitur  corpus 
Christi,  sed  tantum  fit  praesens,  tum  termi¬ 
nus  ad  quem  non  est  substantia,  vel  corpus, 
sed  accidens,  vel  praesentia  corporis ;  et  proin¬ 
de  respeetu  termini  ad  quem  non  est  trans¬ 
substantiatio,  sed  potius  transaccidentatio  » . 
Respondent,  qui  hanc  Scoti  sententiam  cum 
Bellarmin.  tuentur,  negando,  ad  transsub¬ 
stantiationem  necessario  requiri ,  ut  per 
ipsum  aliquid  substantiale  producatur.  Nam 
esse  terminum  in  quem  fit  conversio,  non 
est,  per  illam  produci,  sed  est  esse  rem,  ex 
cujus  adventu,  et  praesentia  res  alia  corrum¬ 
patur  ;  ut  fuse,  et  erudite  novissime  defendit 
Joannes  Dicastillus  disp.  4.  a  num.  202.  us¬ 
que  ad  243.  Aque  probabiliter  alii  tuentur 
hic  actionem  reproductivam,  alii  conserva¬ 
tivam  ;  quae  controversia  non  proprie  huc, 
sed  ad  Scholasticos  pertinet :  quo  et  nos  eam 
remittimus. 

IV.  —  Assertio  Bellarmini  est :  Conversio, 
quatenus  panem  destruit,  non  tam  est  actio, 
quam  negatio  actionis,  aut  conservationis  : 
At  per  negationem  nihil  fieri  potest  :  Positio 
igitur  corporis  sub  speciebus,  quae  est  quid 
positivum,  non  fit  ab  illa  conversione,  ut  ea 
est  in  pane,  sed  ut  recipitur  in  corpore  Chri¬ 
sti.  Amesius  1.  :  «  Benedictio  panis  illud  effi¬ 
cit  (si  hoc  verum  sit)  ut  Deus  illi  eidem  pani 
benedicto  suam  conservationem  neget  :  et 
sic  destructio  est  effectus  proprius  benedi¬ 
ctionis;  quod  est  plane  absurdum  ».  Resp.  : 
Neg.  assumptum  :  Nam  effectus  proprius, 
et  principalis  est  corpus  Christi  praesens  sub 
speciebus;  ita  tamen,  ut  panis  desinat  esse, 


604 


VINDICTAE 


sive  per  eamdera  actionem;  ut  cum  Scoto 
tenet  uterque  Gabriel  :  Sive  ut  alii  cum  Sua- 
rez,  qua  accidentia  Reparantur  a  substantia 
panis ;  de  quo  Scholastici.  Nec  Amesius  hic 
opponit  nisi  insulsum  scomma,  quo  «  in¬ 
troduci  »  vult  «  transsubstantiationem  ratio¬ 
nis  ». 

Ad  CAPUT  XIX. 

Probatur  transsubstantiatio  principaliter 
ex  verbis  Christi  :  a  Accipite  et  manducate  : 
Hoc  est  corpus  meum.  Haec  enim  necessario 
inferunt,  aut  veram  mutationem  panis,  ut 
volunt  Catholici ;  aut  mutationem  metapho- 
ricam,  ut  Calvinistae  ;  nullo  autem  modo 
consubstantiationem  Lutheranorum  admit¬ 
tunt  :  (Sistit  hic  enervator,  et  truncat  maxi¬ 
mam  partem  argumenti  sane  efficacis  :  Ger- 
hardus  quoque  nonnihil  mutilat.  Sed  prae¬ 
stat  integre  ponere.)  Nam  Dominus  accepit 
in  manus  panem,  eumque  benedixit,  et  de¬ 
dit  discipulis,  et  de  eo  ait :  «  Hoc  est  corpus 
meum  ».  Itaque  panem  accepit,  panem  be¬ 
nedixit,  panem  dedit,  et  de  pane  dixit  :  Hoc 
est  corpus  meum.  Yel  igitur  benedicendo 
mutavit  in  corpus  reipsa  vere,  et  proprie, 
vel  mutavit  improprie ,  et  figurate ,  ad¬ 
dendo  significationem,  quam  non  habebat, 
vel  nullo  modo  mutavit.  Si  mutavit  reipsa, 
vere  et  proprie  :  Ergo  panem  mutatum  de¬ 
dit,  et  de  pane  mutato  verissime  dixit  :  Hoc 
est  corpus  meum ,  id  est,  quod  sub  specie 
panis  continetur,  non  est  amplius  panis,  sed 
corpus;  et  hoc  est,  quod  dicunt  Catholici.  Si 
vero  quis  dicat,  panem  mutatum  esse  figu¬ 
rate;  tamen  datus  erit  Apostolis  panis,  qui 
figurate  erit  corpus  Domini,  et  illa  verba  : 
Hoc  est  corpus  meum ,  hunc  sensum  habe¬ 
bunt  :  Hic  panis  est  figura  corporis  mei. 
Hsec  autem  est  sententia Sacramentariorum, 
quam  et  nos,  et  Lutherani  rejicimus.  Si  quis 
denique  dicat,  nullam  fieri  mutationem,  is 
cogetur  dicere,  panem  non  mutatum  datum 
esse  Apostolis,  et  de  illo  esse  dictum  :  Hic 
panis  verus,  ac  triticeus,  vere  et  proprie  est 
corpus  meum.  Atqui  hoc  nullo  modo  potest 
admitti,  sive  agamus  de  re  ipsa,  sive  de  pro¬ 
positione.  Nec  enim  ullo  modo  fieri  potest, 
ut  una  res  non  mutetur,  et  tamen  fiat  alia  ; 
esset  enim  ipsa,  et  non  esset  ipsa.  In  propo¬ 
sitione  autem  affirmativa  necesse  est,  ut  pro 
eodem  supponat  subjectum,  et  praedicatum; 
alioqui  esset  falsa  propositio  :  Ergo  non 
potest  fieri,  ut  vera  sit  propositio,  in  qua 


subjectum  supponit  pro  pane,  praedicatum 
autem  pro  corpore  Christi  :  panis  enim  et 
corpus  Domini  res  diversissimae  sunt.  Ita 
Bellarminus,  qui  ineptas  Lutheri,  et  Kemni- 
tii  evasiones  omnes  recte  praeclusit,  quas 
suo  silentio  firmant  Amesius  et  Gerhardus. 
Amesius  tamen  pro  sua  figurata  mutatione 
ait  1.  «Mutatio  illa,  quam  nos  (Sacramen- 
tarii  Tropistae)  »  statuimus  ab  usu  communi 
in  sacrum,  ncn  opponitur  verae,  sed  sub¬ 
stantiali.  Resp.:  Huic  asserto  refragatur  com¬ 
munis  omnium  gentium  sensus,  et  modus 
loquendi,  quo  dicuntur  homines,  nummi,  et 
quaelibet  alia,  per  extrinsecas  denominatio¬ 
nes  minime  reipsa  vere,  et  proprie  mutari; 
alioqui  posset  vir  quivis  sanctissimus,  imo 
Deus  ipse  dici  vere  et  proprie  mutari,  si  a 
blasphemo  per  convicium  dicatur  nequam. 
2.  Remittit  lectorem  ad  cap.  l.ubith.  23. 
et  seqq.  tradit  «  sensum  verborum  Domini.  » 
Eo  ergo  et  nos  remittimus.  «  Ex  abundanti 
tamen,  »  inquit  «  adjicimus  (in  favorem 
fratrum  Lutheranorum),  transsubstantiatio¬ 
nem  non  sequi  ex  verbis  illis,  quamvis  rea- 
lem  et  substantialem  prsesentiam  indica¬ 
rent,  si  verum  sit  placitum  illud  Bellarmin. 
cap.  5.  posse  dari  corporum  penetratio¬ 
nem  etc.  »  Resp.  :  Corporum  penetratio  nihil 
favet  huic  effugio  quod  ut  perspicue  osten¬ 
datur,  et  vis  argumenti  superioris  roboretur. 
Notandum  est  :  Multas  esse  propositiones, 
quse  cum  reipsa  affirment  duo,  videntur  af¬ 
firmare  unum  tantum,  quia  alterum  affir¬ 
matur  implicite,  et  est  adeo  per  se  evidens, 
ut  non  videatur  esse  materia  exterioris  af¬ 
firmationis.  E.  g.,  dum  dico  :  Dono  tibi  hunc 
librum ,  reipsa  non  solum  affirmo  meam  do¬ 
nationem,  sed  etiam  affirmo,  existere  librum, 
et  esse  id  quod  tibi  demonstro  ;  ita  ut  si 
illud  non  esset  liber,  mea  propositio  esset 
falsa.  Et  vero  donatio  debet  verificari  pro 
ultimo  instanti  enuntiationis;  At  vero  quod 
hic  sit  liber ,  debet  verificari  antecedenter  ad 
hoc,  ut  propositio  sit  vera.  Hoc  posito,  di¬ 
cendum  est  :  Christum  duo  affirmasse,  al¬ 
terum  explicite,  et  primario,  scilicet,  esse 
suum  corpus  in  ultimo  instanti  enuntiationis 
id  quod  demonstrabat ;  alterum  implicite  et 
secundario  ;  hoc  est,  esse  aliquid  sensibile, 
et  demonstrabile,  quod  indicabat  toto  tem¬ 
pore,  quo  loquebatur.  De  hoc  autem  affir¬ 
mavit,  quod  in  ultimo  instanti  esset  corpus 
suum.  At  hoc  fuisset  falsum,  si  quomodo¬ 
cumque  permaneret  substantia  panis  :  Ergo 
ex  veritate  verborum  recte  infertur  panem 


DE  SACRAMENTO  EUCHARISTIA. 


60o 


desinere.  Subsumptum  probatur  :  Quia  si 
esset  adhuc  tunc  substantia  panis,  utique  de 
illa  posset  verificari  pronomen  Hoc ,  quippe 
quae  et  existeret  in  fine  propositionis ,  et 
fuit  unita  illis  accidentibus  in  aliqua  parte 
illius  temporis,  in  quo  enuntiatur  propositio; 
et  tamen  non  posset  dici,  quod  illa  esset 
corpus  Christi  :  Ergo  enuntiatio  Christi  es¬ 
set  falsa,  dum  dixit  :  Hoc  esse  corpus 
suum:  Defacto  autem  fuit  vera,  quia  in  fine 
ipsius  enuntiationis  nihil  dabatur,  cui  con¬ 
veniret  pro  ullo  instanti  enuntiationis  pro¬ 
nomen  Hoc,  nisi  ipsum  corpus  Christi. 
Ita  si  quis ,  dum  lignum  comburitur ,  di¬ 
ceret  :  Hoc  est  ignis ,  eatenus  verum  di¬ 
ceret  ,  quatenus  in  ultimo  instanti  enun¬ 
tiationis  fieret  conversio  ligni  in  ignem  : 
At  non  in  casu ,  in  quo  lignum ,  atque 
adeo  aliquid  significatum  per  tale  pronomen 
Hoc,  permaneret,  et  non  converteretur  in 
ignem.  Ita  solidissime  Card.  Pallavicinus, 
qui  recte  etiam  num.  246.  monet,  Catholi¬ 
cam  Ecclesiam,  et  concil.  Trident.  colle¬ 
gisse  hanc  conversionem  non  ex  una  tan¬ 
tum  enuntiatione  Christi,  sed  ex  multis  se 
mutuo  declarantibus.  Ait  enim  id  «  colligi 
ex  eo,  quod  Christus  id  quod  offerebat,  vere 
corpus  suum  esse  dixit  :  et  tamen  illa  par¬ 
ticula  «  vere  »  non  habetur  in  narratione 
Evangelica,  sed  Joan.  vi.  Caro  mea  vere  est 
cibus  etc.  Quo  posito  certum  est,  omnia 
Christi  verba  simul  accepta  excludere  per- 
manentiam  substantiae  panis  in  eodem  loco. 
Ait  enim  :  Accipite,  et  manducate  :  Hoc  est 
corpus  meum;  Et  tamen,  si  ibi  utrum  que  es¬ 
set  panis,  multo  magis  proprie  diceretur 
ipse  panis  comedi  quam  corpus  Christi , 
quippe  solus  panis  frangeretur,  et  contere¬ 
retur,  solusque  verteretur  in  substantiam 
aliti;  quae  pertinent  ad  naturam  comestio¬ 
nis.  Item  illa  verba  Christi  :  Panis  quem 
ego  dabo ,  caro  mea  est  etc.  Et  illa  I  Cor.  x. 
Panis  quem  frangimus ,  nonne  participatio 
corporis  Domini  est?  proprie  omnia  essent 
falsa,  si  ibi  remaneret  substantia  panis  : 
nam  verus,  et  proprius  panis,  qui  a  Christo 
daretur,  et  qui  in  communione  frangeretur, 
non  esset  corpus  Christi,  Sed  aliquid  aliud. 
Videatur  et  Dicastillus  num.  126.  Amesius 
cum  hisce  solidissimis  fundamentis  nihil 
haberet  firmi  quod  opponeret,  non  veritus 
est  scribere  verba  in  suam  Sacramentar/am 
causam  oppido  convenientia.  «  Tam  misera 
est  hujus  causae  (sacramentarise)  egestas  ut 
auctores  ejus  debeat  commenti  sui  pudere.  » 


Et  certe  tanto  magis,  quod  nec  mutire  au¬ 
sus  fuerit  contra  nubem  testium,  quos  ex 
primis  saeculis  recenset  Bellarm.  sequenti 
cap.  20  et  contra  consensum  perpetuum 
Graecorum,  ut  luculenter  ostenditur  cap.  21. 
His  ergo  penitus  silentio  praeteritis,  rationes 
convenientes ;  cur  deberet  in  Eucharistia 
abesse  substantia,  adesse  vero  accidentia 
panis,  quas  capite  22.  affert  Bellarminus, 
fratribus  Lutheranis  examinandas  remittit 
Amesius 

Ad  CAPUT  XXIII. 

Catholicam  veritatem  impugnat  Amesius, 
et  pollicetur  se  in  illis  tantum  immoraturum, 
quae  ampliorem  adhuc  lucem  tenebris  Pon¬ 
tificiae  transsubstantiationis  adferre  videntur. 
Itaque 

1.  Ait  :  «  Si  desit  substantia  panis,  tolli¬ 
tur  ratio  Sacramenti  ».  Bellar.  :  Substantia 
panis  nullatenus  pertinet  ad  Sacramenti  ratio¬ 
nem,  cum  non  sit  sensibilis,  quod  ad  ratio¬ 
nem  Sacramenti  exigitur.  Amesius  1.  «Quod 
Christus  benedixit  in  hujus  Sacramenti  insti¬ 
tutione,  pertinet  ad  rationem  Sacramenti ;  sed 
benedixit  substantiam  panis  :  Ergo  ».  Resp.  : 
Major  gratis  assumitur,  cum  nec  in  Evan- 
gelio  ea  habeatur,  nec  ex  ratione.  Ame¬ 
sius  2.  «  Ad  Sacramenti  rationem  pertinet 
res  terrena,  vel  elementum  illud,  ad  quod 
verbum  accedit.  Sed  substantialis  panis  in 
Eucharistia  est  illud  elementum. »  Resp. : 
Iterum  propositio  falsa  gratis  assumitur,  si 
de  propria,  et  formali  ratione  Sacramenti 
sermo  sit.  Sane  si  quis  miraculose  posset 
substantiam  aquae  ab  ejus  accidentibus  se¬ 
parare,  nec  haberet  aliam  aquam  qua  ba¬ 
ptizaret  infantem,  in  extremis  agentem,  quis 
non  saltem  sub  conditione  illis  aquae  specie- 
bus  misellum  tingeret?  Hoc  certum  est,  po¬ 
tuisse  saltem  Christum  ita  instituere ,  ut 
valeret  etiam  talis  ablutio.  Quod  vero  Ame¬ 
sius  ait,  Bellarm.  lib.  i.  cap.  18.  dicere  : 
«  Panem  esse  rem  Eucharistiae,  verum  qui¬ 
dem  est  :  sed  non  ideo  dicit  :  substantiam 
ejus  esse  de  ipsa  ratione  formali  Sacramenti ; 
quod  nimis  falsum  est.  Amesius  3.  «  Species 
Christus  non  benedixit  (solas  esto)  :  sed 
panem.  »  Quid  hoc  ad  rem?  Amesius  4. 
«  Si  panis  sit  materia,  ex  qua  Sacramentum 
conficitur,  et  constat ;  tum  debet  necessario 
in  Sacramento  remanere.  Materia  enim  est 
causa  interna  ingrediens  effectum,  et  per¬ 
manens  in  eodem,  ita  ut  materia  sublata 
effectum  ipsum  cesset.  »  Resp.:  Aqua  in  Cana 


606 


VINDICIAE 


Galilaeae  fuit  materia  ex  qua  fiebat  vinum  ; 
nec  tamen  debebat  ipsa  manere,  sed  aliquid 
ejus ;  uti  et  hic  aliquid  panis,  scilicet  acci¬ 
dentia  manent.  Amesius  5.  «  Analogia  debet 
esse  in  Sacramento  inter  rem  terrenam,  et 
coelestem.  Et  in  Eucharistia  analogia  requi¬ 
rit,  ut  panis  alat,  et  ex  multis  granis  con¬ 
stet  :  Ergo  ut  sit  substantialis.  »  Resp. :  Suf¬ 
ficit,  si  naturaliter  reprsesentet  eam  rem,  quae 
vere  nutrit.  Species  columbae,  et  serpens 
aeneus  habuere  suam  analogiam,  et  tamen 
vera  columba,  et  verus  serpens  non  fuerunt. 
Amesius  6.  :  «  In  aliis  omnibus  sacramentis 
est  talis  analogia,  ut  res  ipsa  habeat  suam 
naturalem  operationem  :  quare  non  in  Eu¬ 
charistia?  Resp. :  Propter  eminentiam  hujus 
Sacramenti,  quae  est  panis  supersubstantia¬ 
lis,  et  coelestis  terrestrem  excludens.  Reliqua 
quae  adhuc  multiplicat,  per  se  concidunt  ex 
dictis. 

Ad  CAPUT  XXIV. 

I.  —  Objic.  «Transsubstantiationis  doctrina 
fenestram  aperit  haereticis  illis,  qui  Christi 
corpus  phantasticum  esse  dicebant.  Si  enim 
invisibiliter  volitat  per  innumera  loca,  et 
modo  hic  incipit  esse,  modo  illic,  quis  non 
suspicetur  esse  phantasma?  »  Resp. :  Nemo  ita 
suspicatur,  nisi  vel  infidelis,  vel  phantasti¬ 
cus.  Experientia  ipsa  a  tot  saeculis  reclamat 
ficto  huic  periculo. 

II.  —  Objic.  «  In  confessione  Berengarii, 
«De  consecrat,  distinet.  2.  habetur,  panem  ? 

et  vinum  post  consecrationem  esse  nonsolum 
Sacramentum,  sed  etiam  verum  corpus  et 
sanguinem  Domini,  et  sensualiter,  et  in  veri¬ 
tate  Sacerdotis  manibus  tractari,  et  frangi, 
et  fidelium  dentibus  atteri.  Sed  de  Christi 
corpore  dici  haec  non  possunt.  Respondit 
jam  olim  ovo;  Berengarii  Lantfran- 

cus  optime,  manere  omnino  panem,  sed 
coelestem,  non  triticeum,  mutatum  substan¬ 
tialiter  in  carnem  Christi.  Numquid  absur¬ 
dum  est,  Sacramentarios  damnatos  in  dicto 
canone,  non  rectius  huqc  intelligere,  quam 
ipsi,  qui  eum  condidere  Catholici?  Optimus 
interpres  verborum  quisque  suorum. 

III.  —  Objic.  «  Si  panis  adsit  in  Eucha¬ 
ristia,  falluntur  sensus  nostri,  et  falsi  aliquid 
in  Sacramento  veritatis  inest.  »Resp.  :  Nihil 
est  falsi  in  hoc  Sacramento  ;  quia  accidentia 
illa  significant,  naturaliter  sub  illa  specie 
latere  substantiam  panis ;  In  Eucharistia 
autem  non  naturaliter,  sed  supra  ordinem 


naturae  fit,  ut  sub  illis  accidentibus  desit  sub¬ 
stantia  panis.  Amesius  :  «  Repraesentatio 
Sacramentalis  hac  ratione  esset  falsa,  quia 
juxta  Bellar,  cap.  23.  analogia  Sacramenti 
in  eo  constitit,  ut  illud,  quod  vere  nutrit,  et 
ex  granis  multis  constat,  id  est,  panis  reprae¬ 
sentetur  ».  At  haec  patet  responsio  ex  re¬ 
sponsione  ad  1.  argument.  replic.  5.  Ame¬ 
sius  2.  «  Omne  signum  externum  hoc  pacto 
videtur  tolli ;  Panis  enim  deest.  Species  pa¬ 
nis. non  vere  significat  panem  adesse,  neque 
aliud  immediate  potest  significare,  quam  id, 
cujus  est  species;  neque  ad  aliud  significan¬ 
dum  fuit  sanctificata  :  Nihil  ergo  videtur 
significare  ».  Resp.  :  Neg.  assumptum.  Spe¬ 
cies  enim  panis  significat  naturaliter  adesse 
substantiam  panis,  nisi  Deus  immutet ;  quod 
de  facto  in  hostia  consecrata  fieri  renuntiat 
fides  ;  et  hunc  adesse  panem  verum ,  qui  de 
coelo  descendit.  Itaque  proprie  nulla  hic  est 
deceptio  sensuum,  cum  vere  videant  species, 
quee  sunt.  Dicunt  tamen  SS.  Patres,  non 
proprie,  et  in  rigore  philosophico,  sensus 
hic  falli,  nempe  juxta  vulgarem  loquendi 
usum,  in  quo  dicimus,  falli  sensus,  quando 
vident  aliquid,  quod  frequentissime  est  con¬ 
junctum  cum  alio  praedicato  ;  ac  proinde 
quod  praebet  fundamentum  intellectui  opi¬ 
nandi  conjunctionem  illius  alterius  praedi¬ 
cati,  quee  tamen  reipsa  tunc  non  detur. 
Haec  tamen  ipsa  occasio  falsitatis,  quam 
sensus  praebent  intellectui  in  hoc  Sacramen¬ 
to,  non  posset  passim  permitti  a  Deo,  nisi 
admonuisset  homines  de  hac  re  per  suam 
revelationem.  Licet  enim  repugnet  in  ordine 
ad  aliquam  experientiam  brevem,  et  unius 
vel  alterius,  ut  ita  decipiatur  per  sensus  in¬ 
tellectus  ;  repugnat  tamen  in  ordine  ad  ali¬ 
quam  experientiam  longissimam,  et  com¬ 
munem,  universalem,  et  uniformem.  Ratio  , 
quia  cum  auctor  naturae  dederit  homini  sen¬ 
sus,  tam  quam  instrumenta  acquirendae  scien¬ 
tiae,  quae  reddat  intellectum  imperturbabi¬ 
lem,  debuit  constituere  aliquam  experientiam 
sensuum,  cum  qua  implicet  contradictionem 
conjungi  falsitatem ;  Et  haec  est  illa,  de  qua 
jam  diximus.  Quod  autem  in  S.  Eucharistia 
locum  illa  habeat,  certum  est  fidelibus  ex 
verbo  Dei,  juxta  sensum  traditione  continua 
ecclesiastica  explicatum. 

IV.  —  Objic.  «  Quod  in  Eucharistia  est 
sub  specie  panis,  -et  vini  mutationes  recipit 
ex  qualibet  occasione,  quae  pani  conveniunt, 
sed  non  corpori  Christi.  Alteratur,  corrum 
pitur,  a  muribus  devoratur,  vermes  inde 


DE  SACRAMENTO  EUCHARISTIAE. 


607 


procreantur,  comburi  potest,  et  in  cineres 
converti.  »  Resp.  :  Si  mutatio  sit  sola  alte- 
ratio,  ut  calefactio,  condensatio  etc.,  tum 
non  requiritur  materia ,  seu  substantia  : 
(nam  accidentia  omnia  pro  subjecto  habent 
quantitatem).  Si  vero  sit  corruptio  specie- 
rum,  ut  in  nutritione  humana,  combustione 
etc.  tum  requiritur,  quidem  materia,  sed  ea 
substituitur  a  Deo,  in  illo  ipso  instanti,  quo 
desinunt  esse  illae  species,  et  in  quo  aliud 
generatur ;  et  hoc  sine  miraculo.  Quando 
enim  per  alterationem  specierum  panis  eo 
venitur,  ut  adsint  dispositiones  requisitae  ad 
aliquam  formam  introducendam,  exigente 
ordine  rerum,  Deus  materiam  substituit,  et 
in  illo  ipso  instanti,  ab  agente  naturali,  me¬ 
diantibus  dispositionibus  praemissis,  intro¬ 
ducitur  forma  substantialis.  Amesius  nullum 
argumentum  efficax  inveniens,  post  verbo¬ 
sam,  et  cavillatoriam  paraphrasim  subdit  : 
«  Quae  omnia  sunt  monstrosa  commenta  ad 
imaginem  transubstantiationis,  et  in  gratiam 
ejusdem  formata.  Haec  quidem  dicit  Sacra- 
mentarius  infidelis  :  At  quomodo  probat  in¬ 
tentum?  anne  Christus  nihil  nisi  juxta  na. 
turae  leges  consuetas  potuitinstituere?Ita  qui¬ 
dem  flagitiosam  Artem  nihil  credendi.  Cavilla¬ 
tur  autem  graviter  illud  unicum.  Quod  recte 
Bellarminus  dixit  fieri  sine  novo  distincto 
miraculo,  ait  Amesius  «  superare  miraculum, 
cum  nullus  sit  ordo  naturae  constitutus,  vel 
inter  agens  naturale, et  immateriale  objectum, 
vel  inter  accidentia  separata,  et  materiam  no¬ 
vam  substantialem;  vel  deniqueinterformam, 
et  materiam  non  praeparatam.  »  Resp.  :  Haec 
fore  vera,  si  nullum  plane  supponeretur  mi¬ 
raculum  ;  hoc  tamen  semel  supposito  ex  fide, 
quod  scilicet  ex  positione  corporis  Christi 
desierit  substantia  panis  esse  sub  speciebus, 
consequenter  ubi  hae  ultimo  erunt  dispositae, 
a*d  aliam  formam  recipiendam,  non  minus 
connaturaliter  repro  ducet,  vel  creabit  ma¬ 
teriam,  quam  positis  dispositionibus  ultimis 
corporis  humani  connaturaliter  Deus  creat, 
et  infundit  animam.  Quid  hic  non  rationa¬ 
bile,  et  congruum?  Deinceps  Scotum  inducit 
Amesius,  quem  ait,  «  non  dubitasse  affir¬ 
mare,  occasionem  esse  avertendi  omnes  Phi¬ 
losophos,  imo  fere  omnes  sequentes  ratio¬ 
nem  naturalem  a  fide  Catholica;  et  propter 
haec  fidem  patere  contemptui  omnium  se¬ 
quentium  rationem  ».  Resp.  :  Non  est  heec 
affirmatio  Scoti,  sed  mendacium,  aut  falsi- 
ficatio  sycophantica  Amesii,  quam  Scotus 
ipsemet  solide  profligat.  Denique  claudit 


hanc  objectionem  Amesius  misera  illa,  et 
puerili  toties  decantata  a  novatoribus  nae¬ 
nia  :  «  Scholasticos  nihil  certi  habere  de 
subjecta  materia  hujus  generationis,  quae  fit 
ex  Eucharistia.  »  Quid  tum?  an  ideo  sub¬ 
stantia  articuli  non  est  certa  ex  eadem 
fide? 

V.  —  Objic.  ((  Accidentia  vel  species  sen¬ 
sibiles  panis  et  vini,  non  possunt  existere 
sine  suo  subjecto,  quia  in  se  non  subsistunt». 
Resp. :  Ad  accidentis  essentiam  non  pertinet 
inhaerentia  actualis  in  subjecto,  sed  aptitu- 
dinalis.  Amesius  i.  «  Satis  est,  si  pertinet  ad 
accidentis  existentiam.  Resp.  :  Neque  ad  hanc 
pertinet  necessario,  sed  tantum  juxta  exi¬ 
gentiam  connaturalem.  Amesius.  2.  «  Quam¬ 
vis  inhaerentia  ipsa  non  sit  essentia  acciden¬ 
tis,  principia  tamen  accidentium  propriorum 
sunt  de  ipsorum  essentia,  et  illa  principia 
non  possunt  a  substantia  separari.  »  Resp.  : 
Amesius  videtur  hic  nescire  quid  loquatur. 
Quaenam  enim  sunt  illa  accidentium  prin¬ 
cipia?  num  forte  subjectum,  ex  quo  educi¬ 
tur  ?  aut  causa  efficiens  etc.  ?  At  quidquid 
dixerit,  semper  sufficit,  etiam  ad  existendum 
(supernaturaliter)  accidenti,  posse  inhaerere 
subjecto.  Et  confirmatur  assertio  ulterius  : 
Quia  accidens  est  prius  suo  subjecto,  v.  gr., 
albedo  non  est  talis  quia  facit  parietem  can¬ 
didum,  sed  contra,  ideo  facit  parietem  can¬ 
didum,  quia  ipse  in  se  est  candor.  Amesius  : 
«  Mera  est  haec  sophistica,  et  plane  puerilis. 
Omnes  enim  norunt,  subjectum  prius  na¬ 
tura  esse  suo  adjuncto,  quod  ex  ipso  fluit, 
et  dependet.  Sed  quia  illa  eadem  res,  quae 
est  adjunctum,  secundario  habet  se  ad  sub¬ 
jectum,  cui  inest,  sicut  forma  accidentaliter 
informans,  idcirco  in  ista  relatione  forma 
prius  est  formato  ;  sed  neque  simpliciter, 
neque  sub  ratione  adjuncti,  prius  est  suo  sub¬ 
jecto.»  Resp.:  Amesius  puerilem  sophisticam, 
quam  nobis  affingit,  ipse  admittit.  Verum 
quidem  est,  subjectum  possibile  (h.  e.  sub¬ 
stantiam)  prius  esse  accidente  possibili ;  ita 
ut  si  illud  repugnaret,  hoc  quoque  esset  im¬ 
possibile,  juxta  illud  tritum  :  Non  entis  nullse 
sunt  qualitates.  At  vero  hinc  non  infertur,  es¬ 
sentiam  accidentis  non  esse  priorem  natura 
ipsius  substantise  existentia,  ideoque  posse 
divinitus  illud  sine  hac  separatim  existere. 
Numquid  hoc  ipsum  Bellarminus  ex  effato 
Aristot.  lib.  m.  de  anima  text.  9.  probavit? 
Aliud  est  magnitudo,  aliud  magnitudinis  esse. 
Cur  ad  hoc  obmutuit  Amesius?  Sed  repli¬ 
cant  Sacramentarii  :  «  Accidentia  ista  vel 


608 


V1ND1CLE 


sunt  in  se,  vel  in  alio.  Si  in  se  :  Ergo  sub¬ 
sistunt;  si  in  alio  :  ergo  inhaerent.  »  Resp.  : 
Sunt  in  se,  et  non  subsistunt,  quia  sunt  in  se 
negative,  non  positive.  Nam  ideo  dicuntur 
esse  in  se,  quia  non  sunt  in  aliquo  supposito, 
et  tamen  revera  non  subsistunt  per  actum 
positivum,  qualis  manat  ex  naturis  substan¬ 
tialibus  :  sic  etiam  dicuntur  esse  in  alio,  et 
non  inhaerere,  quia  sunt  in  alio,  ut  in  con¬ 
servante,  non  ut  in  subjecto.  Amesius  ad 
haec  convellenda,  nullos  alios  reperit  arietes 
praeter  consueta  convicia.  Ait  enim  :  «  Nihil 
esse  in  hoc  responso  praeter  verborum 
praestigias,  quibus  defenditur,  risibilita- 
tem  existere  posse,  absque  ullo  subjecto 
risibili.  »  Resp  :  Convicia  nec  probant, 
nec  solvunt  argumenta.  Demonstrare  opor¬ 
tebat  Amesium  ,  parem  esse  rationem 
omnino  de  accidentibus  Eucharistiae,  quae 
de  potentiis  vitalibus ;  quod  e  sana  Phi¬ 
losophia  non  extundet  :  Aut  etsi  hoc  gratis 
detur,  tunc  eas  potentias  non  posse  separari. 

§.  UNICO. 

Lustrantur  Gerhardina  et  Titiana. 

Ex  longo  intervallo  redimus  ad  Gerh ar¬ 
dum,  qui  in  reali  praesentia  corporis  Christi 
nobis  consentit ;  adversatur  in  transsubstan- 
tiatione,  quam  disp.  20.  a  thes.  4.  usque  ad 
31 .  impugnat ;  sed  paucula  sunt,  quae  comme¬ 
morari  merentur.  Quid  enim  insulsius,  quam 
quod  thes.  5.  et  6.  inducit  Bellarminum  du¬ 
bitantem  :  An  Scripturae  dicta  protranssub- 
stantiatione  tam  clara  sint,  ut  hominem  non 
protervum  cogere  possint?  Similiter  quod 
de  Durando  thes.  10.  Quod  de  dissensione 
Scholasticorum  in  modo  explicandi  hoc  dog¬ 
ma  thes.  11.  et  seqq.  Piget  iis  referendis 
immorari.  Quae  vero  responsum  mereri  vi¬ 
dentur,  coincidunt  cum  Amesianis. 

Titius  ostens.  cap.  111.  ait  «certum  esse, 
Transsubstantiationem,  sicut  nomine  nova  est 
(uti  de  oaootiaio)  etQsotoxw  olim  clamabant  Aria- 
ni ,  etNestoriani)  et  barbara,  itareipsa  quoque 
plurimum  a  genuina  antiquitate  abesse  ».  Et 
unde  haec  tam  certa  assertio  ?  Primo  id  fir¬ 
mat  «  ex  scripto  Facultatis  Theol.  Witteber- 
gensis  ».  Deinde  ait  :  «  Licet  SS.  Patres  a 
Bellarm.  recitati  panem  aliquando  corpus 
Domini  vocent,  aut  panem  mutari,  converti 
etc.,  multum  tamen  abesse,  ut  substantialem 
illam  mutationem  illis  fuisse  cognitam  evin¬ 
cant  ».  (Quidni  enim  ope  almae  illius,  et  om¬ 
nipotentis  hermeneuticae  fas  sit ,  ea  dicta 
interpretari  de  mutatione  accidentali,  ita  ut 


omnino  concedatur  aliqua  conversio,  aliqua 
mutatio  panis,  eaque  non  naturalis,  non  su- 
pernaturalis  ,  sed  accidentalis  tantum.)  «  Et 
hoc  sine  dubio  veteres  illi  designatum  ive¬ 
runt  ;  quod  nos  credere  faciunt  argumenta 
ab  ipsis  suppeditata,  accinente  etiam  doctis¬ 
simo  JBlondello  »  Sacramentariorum  insigni 
pugile.  Sed  percurramus  jam  argumenta 
Titianse  ostensionis.  I.  Est,  «  quod  antiqui  illi 
panem  consecratum,  panem  nihilominus  fre¬ 
quenter  appellent  :  ab  usitato  autem  verbo¬ 
rum  significatur  sine  urgentissima  necessitate 
recedere  nefas  sit.  »  Hoc  telum  invalidum  esse 
constat  ex  dictis  contra  Sacramentarios.  II. 
«  Quod  duas  res  in  Eucharistia,  terrenam,  et 
coelestem  agnoscunt».  Sed  nullam  hinc  sentio 
plagam  Transsubstantiationi,  quae  idem  ag¬ 
noscit,  licet  non  in  sensu  Lutherano-Calvini- 
stico.  III.  «  Quod  mutationem  Eucharisticam 
per  similitudines  declarent,  e  quibus  acci¬ 
dentalis  longe  rectius ,  quam  substantialis 
mutatio  colligi  potest».  Resp.  :  Declaratio¬ 
nes  illae  per  similitudines  in  primis  non  pro¬ 
bant  aequalitatem  per  omnia,  ut  constat. 
Deinde  certum  est,  eosdem  Patres  etiam  de¬ 
clarare  per  similitudinem  mutationis  sub¬ 
stantiae,  ut  cum  conversione  aquae  in  vinum 
etc.  IV.  «  Quod  ab  Eucharistiae  exemplo  con¬ 
tra  haeresim  Eutychianam  argumententur, 
tamquam  talis  sit  mutatio  carnis  Christi  in 
divinitatem,  qualis  est  panis  Eucharistici  in 
corpus  Christi  ;  quod  multos  excellentes  Do- 
ctores  ex  puriori  antiquitate  »,  Augustinum, 
Leonem,  Gelasium,  Chrysostomum  «  facere, 
ipsa  Concordiae  formula,  loco  de  Ccena  Do¬ 
mini  observavit  ».  Resp.  :  Quis  non  miretur 
yv/, criov  G.  Calixti  pullum  ab  «  Ubiquistico 
Concordista»  mendicare  subsidium?  At  alle¬ 
gant  quidem  Concordistae  istos  Patres,  nul¬ 
lius  tamen  verba  recitant,  nisi  S.  Justini 
Martyris;  qui  profecto  non  nisi  violente  con¬ 
tra  transsubstantiationem  torquetur;  cum 
plus  non  velit  dicere,  quam  eadem  potentia 
fieri  potuisse,  ut  panis  fieret  caro,  qua  po¬ 
tuit,  ut  Deus  incarnaretur.  Caeteros  Patres 
sine  dubio  etiam  more  suo  explicant  in  cata¬ 
sta.  V.  «  Quod  non  nulli  doceant,  panem 
converti  in  corpus  Christi,  ut  tamen  sint, 
quae  erant  ;  et  id  diffusius  contendit  pro¬ 
bare  ex  verbis  Ambrosii,  Theodoreti,  et  Ge- 
lasii.  »  Resp.  :  Ambrosius  clarissime  doctri¬ 
nam  Catholicam  tradidit  in  lib.  de  iis,  qui 
initiantur  cap.  9.  «  Quantis  »,  ait,  •  utimur 
exemplis,  ut  probemus,  non  hoc  esse,  quod 
natura  formavit,  sed  quod  benedictio  conse_ 


DE  SACRAMENTO  EUCHARISTLE. 


009 


cravit  ?  majoremque  vim  esse  benedictionis, 
quam  naturae,  quia  benedictione  ipsa  natura 
mutatur».  Ouid  clarius?  Item  lib.  iv.  de 
Sacram,  cap.  4.  «  Tu  forte  dicis,  meus  pa¬ 
nis  est  usitatus  :  Sed  panis  iste,  panis  est 
ante  verba  Sacramentorum,  ubi  accesserit 
consecratio,  de  pane  fit  caro  Christi  » .  Haec 
sane  radiis  solaribus  scripta  sunt,  nec  pos¬ 
sunt  non  sonare  transsubstantiationem,  nisi 
per  fidiculas  ,  et  equuleum  hermem-uticse 
quodlibeticae  aliud  extorqueatur.  Unde  nul¬ 
lius  momenti  est,  quod  cum  Sacramentariis 
objicit  Titius  ex  loc.  cit.  «  Si  tanta  vis  est  in 
sermone  Domini,  ut  ea  incipiant  esse,  quae 
non  erant,  quanto  magis  operatorius  est, 
ut  sint  quge  erant ,  et  in  aliud  commuten¬ 
tur  ».  Nam  illa  particula  :  Ut  sint  qux 
erant ,  jam  ante  sexcentos  annos  in  corre- 
ctioribus  exemplaribus  non  habebantur,  ut 
testatur  Lantfrancus  ;  et  iis  admissis,  adhuc 
commodus  sensus  assignatur  ab  eodem  Lant- 
franco,  ut  conformis  sit  libro  de  myst.  initi¬ 
andis.  Adde,  libro  de  Sacramentis  apud  Lu- 
therano-Calvinianos  censeri  non  indubitan¬ 
tes.  Vide  Cardin.  Perronium.  De  verbis 
Theodoreti  res  est  intricata.  Card.  Perronius 
a  fol.  99.  usque  ad  fol.  563.  Operis  de  Eu¬ 
charistia  contra  Plessajum  illa  nobis  vindicat. 
Edm.  Albertinus  vicissim  a  fol.  774.  usque 
ad  830.  cunctis  viribus  in  partes  Sacramen- 
tarias  conatur  trahere.  Nostri  instituti  ratio 
non  permittit,  ista  ultro  citroque  librare. 
Nihil  enim  causee  Catholica)  praejudicare 
posset,  etiamsi  unus,  et  alter  ex  antiquis  ante 
ortum  haeresis  Berengariance  minus  conside¬ 
rate  et  recte  scripsissent.  Dudum  monuit 
etiam  Gregorius  de  Valentia,  itemque  Gama- 
chaeus.  Ut  taceam,  etiamsi  Theodoretus  ser. 
vasset  aliquas  reliquias  de  fermento  Nesto- 
rianismi  (de  quo  constat  eum  publico  Justi¬ 
niani  imp.  edicto  fuisse  accusatum),  adeoque 
minus  congrue  scripsisset  de  Eucharistia, 
quae  est  unum  e  praecipuis  mediis  impugnan¬ 
di  Nestorianismum  ;  non  debere  id  videri 
mirum,  aut  sollicitos  non  reddere.  Adde,  in 
Dialogo  illo  noluisse  Theodoretum  aperte 
loqui  :  «Non  oportet  »,  inquit,  «  aperte  di¬ 
cere  ;  est  enim  verisimile  ,  adesse  aliquos 
non  initiatos  ».  Ad  quid  ergo,  nisi  ad  fallen. 
dum  captantur  obscura,  cum  tot  suppetant 
apertissima  ?  De  Gelasio  denique  aique  pa¬ 
rum  curandum  est,  cum  nec  de  auctore 
constet,  sitne  Pontifex  Romanus,  an  Gela- 
sius  Cyzicenus  :  Graecus,  an  Latinus.  Ipse 
liber  est  mutilus,  depravatus,  et  corruptus, 
Tom.  VII. 


ut  vix  in  eo  restet  vel  unus  versus  purus,  et 
sanus.  Riderent  nos  Lutherano-Calviniani, 
si  auctorem  adeo  dubium,  et  librum  tam 
corruptum  produceremus ,  quem  ipsi  non 
erubescunt  in  sui  patrocinium  urgere.  VI. 

«  Quod  Hesychius  testetur  de  suo  tempore, 
quod  si  quid  panis  consecrati  reliquum  man¬ 
serit,  igne  illud  cremari  sit  solitum,  id  vere 
per  reverentiam  Corpori  Christi  debitam 
neutiquam  facere  illi  potuissent,  si  fuissent 
persuasi,  panem  transsubstan‘iari  ».  Resp.  : 
Si  Albertinum  Sacramentarium  legisset  Ti¬ 
tius,  credo  quod  tacuisset  de  eo  llesychii 
testimonio  :  «  Ex  hoc  enim  (inquit  Alberti¬ 
nus  fol.  85. )  quid  est  quod  adversariis  (rea- 
lem  praesentiam  urgentibus)  favere  possit  ? 
id  sane  potius  illis  adversatur,  et  manifeste 
innuit,  illam  non  creditum  fuisse  proprie  ac 
substantialiter  Christi  sui  esse  substantiam, 
sed  illam  pro  ejus  signo  habuisse  ».  Dicet 
Titius,  errare  in  hac  illatione  Sacramenta- 
rium  illum  ;  ac  potuisse  illos  credere  in  actu¬ 
ali  usu  Eucharistico  praesens  esse  realiter 
Christi  corpus,  etsi  non  perpetuo,  et  dura¬ 
biliter.  At  quaero  ego  vicissim  :  Cur,  quaeso, 
veteres  illi  combusserunt  reliquias  illas  po¬ 
tius,  quam  alium  quemvis  panem  in  vulgari 
mensa  reliquum,  si  extra  ejus  usum  nihil  in 
eo  Eucharisticum  crediderunt  ?  Quam  porro 
fallatur  Titius  in  sua  conjectura,  vel  ex  Al- 
gero  Berengarii  <ji>Y/pd.vw  et  Antagonista  di¬ 
scat.  Credebat  ille  sine  dubio  firmiter,  ma¬ 
nere  durabiliter  sub  speciebus  Eucharisticis 
corpus  Christi ;  et  tamen  lib.  ii.  cap.  1.  scri¬ 
bit  :  «  Quod  autem  a  religiosis  incendio 
tradi,  et  ibi  disparere  dicuntur  ipsa)  species 
Saeramentales,  non  ad  indignitatem  Christi 
fit,  quasi  ignibus  exurendus  tradatur  (quod 
impossibile  est,  cum  sit  omnium  elemento¬ 
rum  Deus)  ;  sed  quoties  talis  indignitas  ipsi 
Sacramento  negligenter  acciderit,  ut  horro¬ 
rem  sumenti  incutiant  ipsae  sensibiles  spe¬ 
cies,  ignibus  traduntur  ete  ».  Similia  habet 
Humbertus  contra  Nicetam.  Guitmunduslib. 
ii.  de  veritate  Eucharist.  ubi  talem  combu¬ 
stionem  sacrificiis,  vel  «hostiis  sordida  vetu¬ 
state  perditis  »,  per  canones  concilii  Arela- 
tens.,et  Aurelian.  decretam  testatur.  Frivo¬ 
lae  prorsus  sunt  evasiones  Albertini,  quas  hic 
captat  ;  nec  tanti  est,  quod  unius  Paludani 
sententia  ,  talis  combustio  censeri  debeat 
«  immane  »  sacrilegium  :  alii  enim  rectius 
judicarunt  oppositum  ;  etiam  ipse  Hesychius. 
Videantur  Card.  Bellarminus  lib.  iv.  c.  5.  §. 
tertio  loco.  Et  Card.  Perronius  fol.  857.  Fa- 

39 


610 


VINDICIA  DE  SACRAMENTO  EUCHARISTIA. 


cessat  ergo  hinc  cura  leviculis  suis  argu¬ 
mentis  Titius,  quibus  nec  minimum  laesit 
dogma  transsubstantiationis.  Sane  reali 
praesentia  corporis  Christi  semel  in  Euchari¬ 
stia  admissa,  sequitur  illa  plane  per  se,  ut 
agnoscunt  quoque  Sacramentarii.  Ita  Cl. 
Salmasius  contra  Grotium  pag.  516.  aperte 
pronuntiat :  «  Retorqueri,  »  inquit,  «  melius, 
et  vividius  (doctissimi  Lutherani  Theologi) 
in  illos  telum  potest.  Aut  probent  nobis  Scri¬ 
pturae  testimonio  quod  tradunt  ,  scilicet 
Transsubstantiationem ,  autconcedant,  suum 
esse  commentum  quod  credunt.  Nam  si  ad 
litteram  accipiantur  verba  Christi,  ut  debere 
accipi  contendunt,  longe  magis  doctrinae 
Pontificiorum  favent,  quam  Lutheranae.  Di¬ 
xit  Christus  :  Hoc  est  corpus  meum ,  cum 
panem  traderet  :  Ergo  non  amplius  panis  est, 


sed  corpus  Christi,  ut  ille,  qui  veritas  est, 
affirmavit  etc.  » .  Illustre  sane  testimonium 
pro  veritate  Catholica,  dum  Lutherani  nobis 
veritatem  realis  praesentiae  ex  verbis  Christi 
(quae  Schlusselbergius  Lutheranus  ait  tam 
«  clara,  ut  nullus  Angelus  e  coelis,  nullus 
homo  in  terris  possit  clarius  loqui  »),  Sacra¬ 
mentarii  vero  transsubstantiationem  nobis 
ex  iisdem  adjudicant.  Quae  de  adoratione, 
et  circumgestatione  Eucharistiae  subdit  Ti¬ 
tius,  futilia  esse,  et  per  se  corruere  ex  pro¬ 
xime  dictis  patet.  Neque  enim  puto,  ipse 
Zwinglius  et  Calvinus  negassent  adoratio¬ 
nem  Christo,  si  realem  praesentiam  credidis¬ 
sent,  quam  Titius  partim  admittit,  partim 
admittere  deberet,  si  agere  (juxta  ipsos  Sa- 
cramentarios)  consequenter  vellet. 


t 


VINDICIiE 

PRO  LIBRO  QUARTO 

DE  SACRAMENTO  EUCHARISTIA 


Ad  CAPUT  II. 

Amesius  ita  quaestionem  proponit  :  «  An 
hostia  consecrata,  extra  usum,  in  pyxide 
servata,  sit  Sacramentum  Eucharistiae  ». 
Et  cum  Lutheranis  negativam  tuetur. 

Sed  probatur  veritas  Catholica.  I.  Quia 
verba  Domini  :  Hoc  est  corpus  meum ,  prius 
dicta  sunt,  quam  fieret  actio  manducandi, 
et  bibendi  :  Ergo  ante  illam  actionem  fuit 
corpus  Domini  praesens  in  Coena,  et  proinde 
Sacramentum  confectum.  Amesius  dato  an¬ 
tecedente  (quod  male  Calvinus  negavit)  ait : 
«  Conclusio  nihil  facit  ad  rem  ».  At  facit 
certe  ad  rem,  et  veritatem  Catholicam,  quam 
efficaciter  evincit.  Si  enim  ante  dationem,  et 
sumptionem,  adest  corpus  Christi  sub  spe- 
ciebus,  quidni  possit  ita  asservari  ?  alio 
mitti?  adorari?  etc.  Dixit,  sed  minime  pro¬ 
bat  Amesius  :  «  Varios  esse  actus  particu¬ 
lares,  qui  concurrunt  ad  Sacramentum ;  ac 
proinde  hoc  est  in  fieri,  ab  initio  ad  finem 
eorum  existens  quasi  incomplete.  »  Petitur 
aperte  principium  :  Habet  quippe  se  S.  Eu¬ 
charistia  ut  panis,  ad  cujus  essentiam  nec 
pistio,  nec  manducatio  requiritur. 

Probatur  II.  —  Quia  sacramentum  Eucha- 
ristise,  et  praesentia  corporis  Domini  durant 
toto  tempore,  quo  fit  sacra  Ccena,  sed  inter 
unam  actionem,  et  aliam,  intercedere  potest 
tempus.  An  ergo  perseverat  Sacramentum 
inter  duas  actiones,  an  non?  Si  non  ergo 
non  toto  tempore  Ccenae  adesset  corpus  Do¬ 
mini  ;  quod  est  contra  adversarios.  Et  insu¬ 
per  oporteret  Christi  corpus  tempore  Coenae 
saepius  accedere,  et  recedere,  quod  est  om¬ 
nino  ridiculum.  Si  ita;  habetur  intentum. 
Hinc  ulterius  infertur  :  Perseverare  Sacra¬ 
mentum  in  eo  tempore, quod  est  interjectum 
inter  distributionem,  et  manducationem  :  si 


quis  velit  aliquantulum  haerere  ante  mandu 
cationem  :  Ergo  s-imiliter,  etsi  differat  man¬ 
ducationem  in  alterum  diem,  mensem  etc. 
Negat  Amesius  sequelam,  «  quia,  inquit, 
interstitium  hujus,  aut  illius  actus,  non  in¬ 
terrumpit  moralem  totius  actionis  perfe¬ 
ctionem  :  sed  tota  celebratione  peracta, quod 
in  dies,  menses  etc.  in  pyxide  servatur, nulla 
pars  est  illius  actionis ;  et  proinde  non  est 
Sacramentum  ».  Resp.  :  Frustra  haec  di¬ 
cuntur,  nisi  ex  S.  Scriptura  probetur  :  Hoc 
Sacramentum  in  actione  transeunte  consi¬ 
stere.  Semper  ergo  mendicat  principium 
Amesius.  Sed 

Objiciunt  :  «  Sacramentum  non  est,  nisi 
quatenus  institutio  Domini  in  eo  servatur  : 
sed  Dominus  instituit  usum  praesentem  Eu¬ 
charistiae,  non  hostiam  in  pyxide  conservan¬ 
dam  :  ergo  hostia  in  pyxide  conservata  non 
est  Sacramentum  ».  Resp.  :  Minor  falsa  est 
de  usu  actuali  Eucharistiae ;  ita  ut  Christus 
voluerit  consecrationem  hostiae,  quae  non  sit 
mox  absumenda ,  nec  voluerit  eam  esse 
Sacramentum.  Sufficit  enim  juxta  institu¬ 
tionem  Christi, consecrationem  fieri  ob  man¬ 
ducationem  sive  mox,  sive  post  faciendam. 
Quod  si  sacerdos  consecraret,  non  ad  finem 
manducationis,  illicite  quidem,  valide  tamen 
faceret.  Ratio  est  :  quia  institutio  Christi 
non  complectitur  tantum  essentiam  Sacra¬ 
menti  hujus,  sed  etiam  usum.  Consecratio 
ad  Sacramentum  faciendum  pertinet,  distri¬ 
butio  et  manducatio  ad  usum.  Res  autem 
non  pendet  quoad  esse  suum  ab  usu.  Itaque 
sicuti,  etsi  quis  faceret  sedem,  non  ut  ibi 
sedeatur,  sed  ut  in  spectaculo  exhibeatur, 
adhuc  erit  verissima  sedes  ;  sic  et  SS.  Sa¬ 
cramentum,  non  desinit  esse  Sacramentum, 
licet  nemo  illo  utatur  ad  id,  ad  quod  est 
institutum.  Amesius  quam  est  hic  prodigus 
verborum  (qua)  piget  exscriberet)  tam  inops 


VIND1CLE 


01  2 


est  firmae  rationis  :  «  J usserit  Dominus  di¬ 
scipulos  facere,  quod  fecerunt  :  Jusserit  nos 
etiam  facere,  quod  in  prima  Coma  factum 
est  :  Jusserit  manducationem  conjungi  cum 
benedictione,  et  acceptatione  :  nihil  vero 
jusserit,  aut  indicaverit  de  reservatione  » . 
Quid  his  omnibus  datis  contra  nos  conclu¬ 
ditur  ?  Anne  obligamur  omnes  circumstan¬ 
tias  servare  ?  sedentes  ad  mensam,  post 
pedum  lotionem,  post  fractionem  panis  etc., 
sumere  Eucharistiam? Substantiam  rei  insti¬ 
tuit,  et  (in  sano  sensu)  etiam  jussit  :  haec 
impletur  a  Sacerdotibus  principaliter  in  ipsa 
actione  sacrificandi;  a  caeteris  sufficientis¬ 
sime,  si  quovis  modo  et  tempore  ac  loco 
decenter  de  eo  sacrificio  participent. 

Ad  CAPUT  III. 

Objic. :  «  Si  Baptismus  cum  caeteris  omni¬ 
bus  Sacramentis  a  Pontificiis  introductis 
consistit  in  usu,  ut  ex  Scoto,  et  Yasquezio 
constat,  magnum  certe  praejudicium  affert 
permanentia  Eucharistiae  extra  suum  usum, 
quod  repugnet  communi  naturae  Sacramenti, 
quae  non  minus  Eucharistiae,  quam  caeteris 
speciebus  debet  convenire  ».  Respondeo  : 
Si  agere  velint  adversarii  praejudiciis,  et 
praesumptionibus,  profecto  stant  haec  vel 
maxime  pro  nobis,  uti  ex  universali  praxi 
Ecclesue  constat.  Si  de  re  ipsa  agatur,  ne¬ 
gari  non  potest,  potuisse  Christum  signum 
effectivum  gratiae  etiam  permanens  insti¬ 
tuere,  quae  enim  in  hoc  vei  umbra  contra¬ 
dictionis,  aut  inconvenientiae  ?  TInde  aperte 
falsum  est, quod  assumit  Amesius, repugnare 
permanentium  natui ae  Sacramenti  :  unde  in 
vanum  porro  verba  multiplicat  ;  nec  operae 
pretium  est.  in  re  tam  manifesta  diutius  hae¬ 
rere. 

Gerhardus  paucula  etiam  tribus,  aut  qua- 
tuor  thesibus  ex  ipso  Bellarm.  objicit,  sed 
nullius  penitus  momenti.  Solum  noto  para- 
doxum  illud  in  th.  37.  quo  ait :  «  Cibum  non 
dici,  nisi  qui  actu  commeditur  ». 

Ad  CAPUT  IV. 

Catholicam  veritatem  roborat  etiam  conti¬ 
nua  et  vetustissima  Ecclesiae  praxis,  ex  testi¬ 
moniis  SS.  Clementis,  Justini,  Irenaei,  Ter¬ 
tulliani,  Cypriani,  Concilii  Nicaeni,  Basilii, 
Nazianzeni,  Ambrosii,  Chrysostomi,  Hiero¬ 
nymi,  Cyrilli  etc.  quae  sunt  tam  perspicua, 
ut  negare  non  fuerint  ausi,  sed  carpere  Cal¬ 
vinus,  Martyr,  et  alii  Sacramentarii.  Ame¬ 


sius  vero  maluit  hanc  exploratissimam  pra- 
xim  altissimo  silentio  praeterire;  quae  etiam 
sola  nos  contra  Novatores  ita  tuetur,  ut  licet 
nulla  alia  ratio  (cum  certe  efficax  sit  illa  a 
Bellarm.  superius  assignata) suppeteret;  jure 
tamen  dicere  possemus,  insolentissimae  insa¬ 
niae  esse  adversariorum  impudentiam,  qua 
audent  damnare,  quod  tota  per  orbem  sem- 
per  frequentavit  Ecclesia. 

Ad  CAPUT  VI. 

Circa  quaestionem  :  Quid  proprie  sit  Sa¬ 
cramentum  Eucharistiae, stat  exparte  Catho¬ 
licorum. 

I.  Assertio  —  Consecratio  Sacramentum 
dici  potest ;  quatenus  Sacramentum  accipi¬ 
tur  pro  omni  signo  rei  sacrae,  sed  non  prout 
vel  strictius  accipitur  pro  signo  rei  sacrae 
sanctificantis  animam,  vel  strictissime  pro 
signo  non  solum  significante,  sed  etiam  effi¬ 
ciente  animae  sanctitatem.  Amesius  1. :  «Dis¬ 
tinctio  haec  nullum  habet  fundamentum  ». 
Resp.  :  Hoc  sine  fundampnto  et  probatione 
asseretur.  Amesius  2.  :  «  Consecratio  (ex 
Bellarmini  sententia)  est  forma  Sacramen  i 
strictissime  sumpti  :  Ergo  consecratio  est 
pars  essentialis  ejus  ».  Respondeo  :  In  fieri 
certum  est  quod  ait  Amesius  :  In  facto  esse, 
verba  consecrationis  dicuntur  a  multis  for¬ 
ma  manens  moraliter  :  alii  non  male  negant. 
Vide  Suarez  disp.  43.  sect.  3. 

II.  —  Sumptio  Eucharistiae,  Sacramentum 
dici  polest,  quatenus  est  signum  rei  sacrae 
sanctificantis  animam,  sed  non  ut  causa 
sanctificationis.  Amesius  :«  Sumptio  Christi, 
est  causa  sanctificationis.  Joan.  vi.  vers.  51. 
Quia  applicat  Christum,  et  virtutem  ejus  : 
Ergo  sumptio  Eucharist  ae  externa  non  est 
sumptio  Christi  ».  Distinguo  illatum  :  Non 
est  sumptio  Christi  saciamentalis,  et  spi¬ 
ritualis  simul,  concedo  consequens  ;  Non 
est  sumptio  sacra  mentalis  tantum,  nego. 

III. —  Sola  species  panis  et  vini  non  habet 
integram  Sacramenti  rationem.  Amesius  : 
«  Ne  partialem  quidem  ».  Resp.  :  Hoc  dicit, 
sed  non  probat  Saeramentarius. 

IV.  —  Corpus  Domini  et  sanguis  sine  or¬ 
dine  ad  species  non  habent  rationem  Sacra¬ 
menti.  Amesius  :  «  Neque  ordinem  habent 
talem,  nisi  ex  placito  hominum,».  Resp.:  Ex 
Dei-hominis  placito  id  esse  probatum  est  in 
superioribus. 

V.  —  Etsi  tam  species  panis  et  vini,  quam 
corpus  et  sanguis  Domini  ad  essentiam  sa- 


DE  SACRAMENTO  EUCHARISTIAE. 


613 


cramenti  Eucharistiae  pertineat,  ratio  tamen 
Sacramenti  magis  convenit  speciebus  ,  ut 
continent  corpus,  quam  corpori  Christi,  ut 
est  sub  speciebus.  Amesius  i .  :  «  Corpus 
Domini  nullo  modo  potest  esse  de  essentia 
signi  sacramentalis,  quia  res  est  significata, 
et  species  panis  et  vini  nullo  modo  sunt  aptae 
ad  significandam ,  nedum  ad  efficiendam 
gratiam  ».  Respondeo  :  Neg.  assumpt.  Satis 
enim  est  illud  esse  sensibile  ratione  specie- 
rum,  cum  quibus  unum  quodammodo  consti¬ 
tuit  ;  uti  et  fit  in  contritione  respectu  Poeni¬ 
tentiae.  Amesius  2.  :  «  Neque  corpus  Domini 
consecratur;  neque  ullo  verbo  institutionis 
sanctificatae  sunt  species  ad  usum  Sacramen- 
talem».  Resp.  :  Prius  non  requiritur;  po¬ 
sterius  est  Sacramentariorum  commentum. 
Amesius  3.  :  «  Nihil  pertinet  ad  essentiam 
alicujus  rei  praeter  causas  essentiale-.  Sed 
nec  species,  nec  corpus  sunt  vel  materia, vel 
forma  signi  Sacramentalis  :  Ergo  non  per¬ 
tinent  ad  essentiam  ejus  ».  Resp.  :  Neg. 
min.  Comparantur  enim  species  et  corpus 
inter  se  ;  vel  ut  partes  integrantes  juxta  ali¬ 
quos  ,  qui  verba  consecrationis  moraliter 
permanentia  dicunt  esse  formam) ;  vel  (me¬ 
lius  juxta  Suarez,  et  alios)  ut  materia  et 
forma ;  sive  quod  corpus  Christi  sit  instar 
formae,  species  quasi  vivificans  et  sanctifi¬ 
cans  ;  sive  quod  sit  instar  materiae.  Cum 
enim  succedat  substantiae  panis,  dici  potest, 
hic  quodammodo  intervenire  compositionem 
ex  accidente  et  subjecto  ;  in  qua  composi¬ 
tione  :  (uti  saepe  in  aliis  artificialibus  com¬ 
positis  etiam  accidit),  id  quod  se  habet  per 
modum  materiae,  est  nobilius. 

VI.  —  Ratio  Sacrificii,  nec  non  pignoris, 
et  alimenti  divini,  magis  convenit  corpori 
Domini,  ut  est  sub  speciebus,  quam  spe¬ 
ciebus,  ut  continent  corpus  Domini.  Ame¬ 
sius  :  «  Manifestam  contradictionem  impli¬ 
cat,  ut  species  sint  magis  Sacramentum,  et 
corpus  sit  magis  pignus,  aut  alimentum  Sa- 
cramentale ;  quia  ratio,  et  vis  Sacramenti 
hujus  consistit  in  obsignando,  et  alendo». 
Respondeo  :  Commentum  musteum  de  obsig¬ 
natione  Sacramentorum  suo  loco  excussum 
est.Nec  umbram  vero  contradictionis  habet, 
quod  id  quod  est  sensibile  per  se  in  hoc  com¬ 
posito  divini  artificii,  habeat  magis  rationem 
signi  Sacramentalis;  id  vero  quod  est  res 
pariter,  et  Sacramentum,  magis  sit  pignus 
et  alimentum.  Tota  lis  potest  hic  esse  de 
modo  loquendi  :  de  re  constat  juxta  Catho¬ 
licos. 


Ad  CAPUT  XI. 

Sicco  pede  haec  transvolat  Amesius  :  «  De 
panis  qualitate  ait  se  non  contendere,  si 
modo  verus,  et  solidus  panis  sit;  quod  de 
hostia  Papistarum  vix  posse  affirmari  »  ca¬ 
lumniatur.  a.  De  aquae  particula  vino  mi¬ 
scenda,  etiam  non  curat,  negat  tamen,  reli¬ 
gionem,  cultum,  aut  caeremoniam  aliquam 
in  ejusmodi  esse  collocandam».  At  affirmant 
jam  ab  initio  Ecclesiae  Christianae,  concilia, 
et  Patres,  qui  et  testantur,  Christum  ita 
fecisse.  Cur  ergo  hic  Sacramentarii,  ab  insti¬ 
tutione  Christi  deflectunt?  Nempe  quia  non 
exprimitur  in  Evangelio  ! 

Ad  CAPUT  XII. 

De  forma  dicit  Bellarminus  :  Ecclesiam 
Catholicam  magno  consensu  docere,  illa  sola 
verba  :  Hoc  est  eniin  Corpus  meum ,  et  :  Hic 
est  enim  calix  sanguinis  etr.,  pertinere  ad  for¬ 
mam  hujus  Sacramenti,  et  esse  consecrato- 
ria.  Opponit  Amesius  ex  Joanne  de  Rada 
varias  Theologorum  opiniones  de  hoc,  et 
subdit  :  «  Conclusio  Scoti,  et  ipsius  Joannis 
de  Rada  est  :  De  verbis  consecrationis  cali¬ 
cis  praecisis,  non  est  omnino  certa  Ecclesia 
Romana.  »  Sed  vel  cavillatur  Amesius,  vel 
non  intelligit,  quomodo  differat,  pertinere 
ad  essentiam,  et  ad  integritatem  formae?  In 
hoc  ait  Bellarminus  convenire  omnes  ;  in 
illo,  non  dicit,  sed  contrariam  ipse  indi¬ 
cat. 

Ad  CAPUT  XY II. 

«  De  effectu  Eucharistiae,  et  de  praepara¬ 
tione  ad  Communionem  »,  inquit  Amesius, 
o  quaestionem  hujusmodi  format  Bellarmi¬ 
nus  :  Utrum  ad  digne  communicandum 
requiratur,  ut  homo  non  habeat  conscien¬ 
tiam  peccati  mortalis  ?  Suos  dicit  omnes 
docere  :  Eucharistiam  non  remittere  pec¬ 
cata  ejusmodi,  quorum  homo  conscientiam 
habet,  et  ideo  requiri,  ut  antea  purgentur  : 
contrariam  sententiam  tribuit  nobis  (Luthe- 
ranis,  et  Calvinistis;)  sed  non  vult  intelligerc 
Bellarminus,  quomodo  peccatorum  remissio 
exhibetur  in  Sacramento,  tamquam  in  obsig¬ 
nante  §igillo  ;  hac  enim  ratione  possunt 
remitti  peccata  ante  remissa  ».  Resp.  : 
Commentum  hoc  jam  supra  excussum  est. 
Quaero  hic  modo,  quomodo  potest  remitti, 


614 


VINDICLE 


quod  ante  remissum  est,  si  (ut  Sacramen- 
tarii  contendunt)  non  potest  produci,  quod 
jam  productum  existit?  Amesius  2.  :  «Non 
distinguit  Eellarminus  inter  conscientiam 
peccati  pcenitentem,  et  impoenitentem.  Nos 
enim  ne  illa  quidem  peccata  in  Sacramento 
remitti  credimus,  quse  Pontificii  venialia  vov¬ 
eant,  si  quis  accedat  cum  conscientia  earum 
impeenitente  ».  Resp. :  Conscientiam  peccati 
mortalis  habet  omnis  ille,  qui  illud  per  con¬ 
tritionem  una  cum  absolutione  sacramentali 
(si  habeat  copiam  Confessarii)  non  delevit. 
Si  desit  haec,  praemitti  debet  contritio  per¬ 
fecta,  nec  sufficit  qualiscumque  poenitentia 
aut  detestatio  peccatorum  mortalium. 

Ad  CAPUT  XXI. 

Catholica  assertio  est  :  Totus  plane  Chri¬ 
stus  in  specie  panis,  et  totus  in  specie  vini 
continetur;  non  tamen  vi  sacramentalium 
verborum,  sed  per  concomitantiam.  Ame¬ 
sius  :  «  Non  sequitur  praesentia  totius  Chri¬ 
sti  ex  praesentia  unius  partis,  si  vera  sunt 
quae  Bellarm.  cap.  4.  dixit  :  Corpus  Christi 
posse  a  se  dividi  respectu  loci  etc.  Potest 
enim  simili  ratione  corpus  esse  in  uno,  et 
sanguis  in  alio  loco,  et  anima  in  tertio  etc.  » 
Resp.  :  Posset  ita  absolute  fieri ;  sed  de  facto 
ut  non  contingat,  obstat  decretum  Dei,  quo 
vult  impatibilem,  et  indivisum  semper  ma¬ 
nere  Christum  post  Resurrectionem.  Sed 
videamus  lepidam  demonstrationem,  qua  se 
putat  obtruncare  Bellarminum.  Amesius  in¬ 
quit  :  «  Hic  fatetur,  vi  verborum  sacramen¬ 
talium  totum  Christum  non  esse  praesentem 
sub  specie  panis  :  fatetur  simul,  non  esse 
Christum  totum  ibi  sacramentaliter  praesen¬ 
tem.  At  Thomas  cum  Thomistis  docet, unum 
corpus  non  posse  esse  in  duobus  locis,  nisi 
tantum  sacramentaliter.  Ex  quibus  duabus 
praemi-sis  necessario  concluditur ,  totum 
Christum  non  esse  realiter  praesentem  vel 
sub  specie  panis, vel  sub  specie  vini  ».Resp.: 
Non  est  haec  demonstratio  nisi  cavillationis, 
aut  delirii.  Major  propositio  non  est  Bellar- 
mini,  sed  ei  ab  Amesio  afficta.  Subsumptum 
est  quidem  Thomistarum,  sed  illud  Bellar- 
minus  cumcaeteris  plerisquerepudiat.Quam- 
vis  vero  utramque  praemissam  admitteremus, 
non  video  tamen  aliud  ex  iis  colligi,  quam 
abortionem  ingenii.  Sic  enimvero  ratiocinari 
oportebat  :  Christus  non  est  praesens  sacra- 
ruentaliter  vi  verborum  sub  specie  panis 
sola,  sed  simul  per  naturalem  concomitan¬ 


tiam  :  Ergo  illa  praesentia  sacramentalis  sub 
una  tantum  specie,  non  est  ita  perfecte  sa¬ 
cramentalis,  seu  repraesentativa,  sicut  sub 
utraque  simul  specie  :  Ergo  nihilominus 
realiter  est  utrobique  totus  Christus  prae¬ 
sens,  sive  sub  alterutra,  sive  sub  utraque 
specie. 

Ad  CAPUT  XXII. 

Asserunt  Catholici  :  S.  Eucharistia,  ut  est 
pignus  amoris,  potest  optime  in  quavis  spe¬ 
cie  conservari,  cum  in  quavis  exhibeatur 
Christus  praesens  :  ad  rationem  vero  sacri¬ 
ficii  perfectam  utraque  species  est  necessaria : 
ut  sic  enim  significat  Christi  passionem  : 
sola  autem  species  panis  non  repraesentat 
exacte  Christum  ut  mortuum,  nisi  ab  altera 
parte  conspiciatur  sanguis  ut  effusus.  In 
qualibet  tamen  specie  invenitur  tota  essentia 
ac  ratio  Sacramenti,  ita  ut  hostia  consecrata, 
ut  a  laicis  sumitur  sine  specie  vini,  absolute, 
vere,  et  proprie  dici  debeat  sacramentum 
Eucharistiae.  Objicit  Amesius  «  concessionem 
Scholasticorum  antiquiorum  » ,  Alensis,  Bo- 
naventurae,  Durandi.  Sed  hi  loquuntur  de 
ratione  usquequaque  perfecte  repraesenta- 
tiva,  uti  de  sacrificio  dictum  est.  Cur  ne 
conatus  quidem  est  solvere  probationem  Bel- 
larmini  Amesius?  Ea  plane  convincit  inten¬ 
tum.  Nam  in  quolibet  sacramento  requiritur 
significatio,  et  causalitas  :  hsec  autem  utra¬ 
que  reperitur  in  specie  panis,  vel  vini  seor- 
sim ;  duplex  significatio ,  scilicet  internse 
refectionis,  et  unionis  fidelium  inter  se,  et 
cum  Christo,  in  qualibet  specie  relucet  esse 
minus  perfecte,  quam  sub  utraque  simul. 
Efficientia  vero  tam  bene  est  in  una,  ac  in 
utraque  specie,  cum  ea  nascatur  ex  ipso 
Christo  sub  illis  contento.  Christus  autem 
idem  totus  est  sub  una,  sicut  sub  utraque 
specie.  Adde,  quod  quaelibet  species  habet 
propriam  materiam,  et  formam,  propria 
actione,  et  consecratione  efficitur,  nec  ullo 
modo,  ut  Sacramentum  sit,  una  species 
pendet  ab  alia.  Haec  ratio  manet  immota, 
nec  ausus  est  eam  attingere  Amesius. 

Ad  CAPUT  XXIII. 

Bellar.  :  Non  major  utilitas  percipitur  in 
communione  sub  utraque  specie,  quam  sub 
una.  Haec  assertio  non  est  nisi  probabilis ; 
opposita  enim,  quam  etiam  Amesius  ex  A- 
lensi  opponit,  et  quam  tuetura  Cardin.  de 


DE  SACRAMENTO  EUCHARISTIAE. 


C15 


Lugo,  etiam  probabiliter  sustinetur.  Illud 
vero  certum  est,  quod  ejus  fructum,  quem 
Lutherani,  et  Calvinistte  in  Sacramentis  quae¬ 
runt  (id  est  excitationem,  vel  confirmatio¬ 
nem  fidei)  non  minus  percipiant,  qui  sub  una 
communicant,  ac  qui  sub  duabus.  Utrum¬ 
que  enim  vident,  et  sic  excitatur  apprehen¬ 
sio  et  fides  melius,  quam  per  ipsam  mandu¬ 
cationem,  Catholici  vero  ex  qualibet  specie 
percipiunt  tantum  ejus  fructum,  quantus  ad 
salutem  est  necessarius.  Licet  vero  plus  gra¬ 
tiae,  et  fructus  ex  utraque  specie,  quam  ex 
una  tantum  caperetur,  non  propterea  opus 
esset,  vel  expediret,  ut  omnes  utramque  su¬ 
merent.  Ratio  est  :  quia  ex  duobus  malis 
semper  est  eligendum  minus  malum  :  minus 
autem  est,  ut  aliqui  careantbono  non  neces¬ 
sario,  quam  ut  Sacramentum  divinissimum 
evidenti  periculo  irreverentiae  exponatur, 
Amesius  :  «  Non  opus  est  igitur,  neque  ex¬ 
pedit,  ut  omnes  omnem  illam  gratiam  reci¬ 
piant,  quam  Deus  in  Sacramentis  offert  ». 
Resp.  :  Certe  opus  non  est  :  unde  enim  tale 
praeceptum  ?  deberent  alioqui  omnes  quoti¬ 
die  communicare,  et  quidni  etiam  saepius  in 
die  ?  Ad  populum  phaleras  ? 

Ad  CAPUT  XXIV. 

Communionem  sub  una  specie  non  pug¬ 
nare  cum  Christi  mandato,  patebit  ex  so¬ 
lutione  argumentorum  Lutherano-Calvinia- 
norum.  Interim  suadetur  i.  ex  figuris  S. 
Eucharistiae,  ut  ligni  vitae,  agni  Paschalis, 
Manna  etc.  2.  Quia  Joann.  vi.  Dominus  non 
semel,  sed  quater,  unam  speciem  sufficere 
docet  ad  salutem.  Item  exemplo  suo  idem 
comprobavit  Dominus  Joan.  vi.  ubi  mul¬ 
tiplicavit  panes  sine  potu  :  et  Luc.  xxiv. 
cum  in  Emaus  in  pane  solo  sine  calice  Eu¬ 
charistiam  celebravit.  Similiter  Actor,  ii. 
vers.42.  Erant  perseverantes  in  communicatio¬ 
ne  fractionis  panis  etc.  Ubi  negari  non  potest, 
quod  agatur  de  Eucharistia.  Hae  conjecturae 
probabiles  potius  sunt,  quam  argumenta 
convincentia,  fateor  :  sed  et  adversarii  vicis- 
sim  nihil  afferunt  e  Scriptura,  quo  eas  eli¬ 
dant.  Nullius  certe  momenti  sunt  hic  eva- 
siunculae  Amesianae. 

Confirmatur  porro  assertio  nostra  I.  ex 
testimonio  veteris  Ecclesiae,  quae  sine  dubio 
nihil  contra  expressum  Christi  mandatum 
egisset.  Numquam  enim  reprehendit  com¬ 
municantes  sub  una,  cum  non  ignoraret,  id 
apud  aliquos  in  usu  esse  ;  ut  patet  in  Mani¬ 


chaeis,  qui  tamen  numquam  ideo  a  SS.  Epi¬ 
phania,  Augustino  etc.  erroris  arguuntur  : 
Et  S.  Leo  M.  ad  illos  deprehendendos  jussit 
dari  sub  utraque.  Unde  manifestum  est,  li¬ 
cuisse  passim  ante  communicare  sub  una. 
Idem  patet  ex  ritu  asservandi  hoc  Sacra¬ 
mentum,  ex  communione  domestica,  item- 
que  infantium,  et  aegrotorum,  ac  ex  praesan- 
ctificatis,  quae  etiam  semper  apud  Graecos, 
et  Orientales  usitata  fuit.  Et  haec  omnia  si¬ 
lentio  suo  videtur  approbasse  Amesius. 

Confirmatur  II.  ab  incommodis.  1.  Est 
impossibilitas  (moralis)  implendi  eam  legem 
in  locis,  ubi  est  populus  valde  numerosus, 
et  unus  tantum  Sacerdos.  Nusquam  autem 
exstat  vestigium  ejus  usus,  ut  consecraren¬ 
tur  calices  plures,  aut  in  uno  vastissimo. 
Certum  autem  est,  non  potuisse  repeti  in 
eadem  actione  saepius  consecrationem.  Un¬ 
de  ridiculum  est,  quod  ait  Amesius  :  «  Ec¬ 
clesiae  illi,  quae  commode  potest  ab  uno 
Pastore  doceri,  potest  etiam  ab  eodem  calix 
administrari  » .  Ritu  Lutherano-Calviniano 
quis  dubitat?  at  juxta  Ecclesiae  antiquam 
praxim  quomodo  commode  fieret  ?  2.  Est 
periculum  irreverentiae  SS.  Sacramenti  , 
quam  semper  antiquissima  Ecclesia  etiam 
studiosissime  cavit  :  in  effusione  autem  san¬ 
guinis  est  hoc  periculum  majus.  Amesius 
refundit  hic  mera  convicia,  et  calumnias. 

«  Hoc»,  ait,  «  non  esse  reverentiam,  sed 
stultitiam,  superstitionem,  et  sacrilegium  » . 
Addit :  «  Perversa  plane  est  illa  reverentia. 
Docent  enim  (Pontificii)  Corpus  et  sangui¬ 
nem  Christi  posse  (physice  scilicet,  et  per 
nefarium  sacrilegium)  ad  opus  flagitiosum 
perficiendum  applicari ;  posse  a  sceleratis 
hominibus,  imo  canibus,  et  porcis  devorari ; 
posse  per  vomitum  ejici,  et  iterato  sumi :  et 
tamen  omnia  ista  nefanda  commenta,  ex 
mera  (scilicet)  reverentia  removent  fidelia 
Christi  membra  a  sanguinis  ejus  commu¬ 
nione  sacramentali  ».  Quid  hoc  est  nisi  bla- 
sphemias  in  universam  etiam  vetustissimam 
Christi  Ecclesiam  evomere,  cum  nihil  aliud 
suppetat,  quo  novitatem  erroris  Sacramen- 
tarii  seductis  populis  persuadeant  ?  Multi 
abhorrent  a  vino,  et  vel  natura  abstemii  sunt, 
vel  educatione,  ut  in  calidis  regionibus.  A- 
mesius  :  «  Si  qui  sunt,  qui  non  possunt 
vinum  gustare ,  Deus  illos  exemit  a  lege 
communi  ».  At  ubi  hoc  scriptum  est!  Colli¬ 
go,  inquies,  id  ex  aequitate  Legislatoris. 
Verum  cur  non  potius  colligis  ex  prudentia 
ejusdem,  legem  S.  Communionis  ita  latam, 


f>16 


VINDICLE 


ut  quoad  substantiam  possit  ab  omnibus 
ubique  observari?  Quod  enim  quoque  di¬ 
cendum  ob  quartum  incommodum,  quod 
est  summa  penuria  vini  apud  nonnullos  po¬ 
pulos,  ut  vix  ad  Sacrificium  sufficiat ;  quam 
cum  ipse  Philippus  Melanchthon  judicarit 
sufficientem  esse  causam ,  ut  substituatur 
vino  hydromeli,  quanto  rectius  dicitur,  ad 
substantiam  praecepti  non  pertinere,  nisi  al¬ 
terutram  speciei  sumptionem? 

Ad  CAPUT  XXV. 

I.  —  Objiciunt  haeretici  Joan.  vi.  Nisi 
manducaveritis  carnem  et  biberitis  sanguinem. 

(i  Si  hic  agitur  de  sacramento  Eucharistiae, 
ut  Bellarm.  antea  voluit,  tum  certe  neces¬ 
sitas  utriusque  speciei,  istis  verbis  manifeste 
probatur».  Respondeo  :  Minime  probatur, 
quia  vis  praecepti  non  id  modo  sumendi,  sed 
in  re  quae  sumitur  consistit;  sub  una  quippe 
sola  specie  verissime  sumimus  corpus  inte¬ 
grum,  et  sanguinem  Christi,  propter  neces¬ 
sariam  utriusque  concomitantiam  in  corpore 
vivo  Christi.  Unde  et  Christus  ibidem  vers. 
52.  58.  et  59.  de  solo  pane  idem  dicit,  quod 
vers.  54.  dixerat  de  corpore,  et  sanguine  : 
Et  Apostolus  expresse  id  declaravit  I  Cor. 
xi.  vers.  27.  Quicumque  manducaverit  panem 
hunc,  vel  biberit  calicem  Domini  indigne.  Nec 
obstat,  quod  juxta  nos  «  Sacramentalis  com¬ 
munio  praecipiatur  »  :  Est  enim  etiam  sub 
una  specie  Sacramentalis,  etsi  minus  perfe¬ 
cte  repraesentati va  ;  quod  ad  praeceptum 
nihil  attinet. 

II.  —  Objic.  Matth.  xxvi  :  Bibite  ex  hoc 
omnes.  Respond.  :  Hoc  dictum  est  solis  iis, 
qui  tum  ad  mensam  cum  Christo  sedebant ; 
quod  S.  Marcus  aperte  testatur  his  verbis  : 
Et  biberunt  ex  eo  omnes.  Caetera  fingit  Ame- 
sius  ex  suo  cerebro. 

III.  —  Objic.  «  Luc.  xxn.  vers.  19.  Hoc 
facite  etc.  Faciendum  est  in  omnis  celebra¬ 
tione,  quod  in  prima  ccena  factum  :  Sed 
tum  in  utraque  specie  omnes  communica¬ 
bant  :  Ergo.  »  Resp.  :  Major  universaliter  de 
omni  actione,  et  circumstantia,  ac  modo, 
quae  in  Coenae  institutione  reperiuntur,  in¬ 
tellecta,  manifeste  falsa  est,  ut  supra  osten¬ 
sum  :  alioqui  semper  oporteret  Coenam 
assidendo,  post  lotionem  pedum,  in  fracto, 
et  azymo  pane  etc.,  sumere.  Verbo,  manda¬ 
tum  Christi  de  communione,  est  circa  for¬ 
male,  non  circa  quodvis  materiale.  Illud 
autem  est  participatio  corporis,  et  sanguinis 


Christi  Sacramentalis  :  Unde  evanescunt, 
omnia,  quae  hic  comminiscuntur  Calixtini 
Novatores. 

IV.  —  Objic.  I  Corinth..  xi.  vers.  23. 
c  Paulus  nihil  tradidit  Corinthiis,  quod  non 
accepit  a  Domino  :  Sed  tradidit  Corinthiis, 
utramque  speciem  ab  omnibus  communi¬ 
cantibus  esse  sumendam :  Ergo  ».  Resp.  : 
Minor  illa  gratis  sine  ulla  probatione  subsu- 
mitur  de  praecepto.  Nusquam  eam  Apostolus 
tradit  :  imo  vers.  27.  alternativam  sumptio¬ 
nem  haud  obscure  insinuavit.  Vane  igitur 
hic  verba  multiplicat  Amesius,  et  nonnulla 
Bellarmini  dicta  more  suo  truncando  ener¬ 
vat.  Sane  quidquid  contra  Lutherum,  et 
Kemnitium  eo  loco  disputat  Bellarm.  nec 
tantillum  quatit.  Quam  insulsa  cavillatio  est 
e.  gr.,  cum  isti  dicto  Bellarmini  (In  nullo 
auctore  haec  verba  :  Ego  tradidi  vobis,  sig¬ 
nificarunt  unquam,  Ego  praecepi,  seu  im¬ 
peravi)  opponit  ipsum  «  Bellarminum  dicen¬ 
tem,  tradere  praeceptum,  idem  esse,  quod 
praecipere  ».  At  quis  dixerit,  idem  esse  tra¬ 
dere,  quod  tradere  praeceptum  ?  Omitto  si¬ 
miles  cavillos. 

Ad  CAPUT  XXVII. 

1.  —  Objiciunt  haeretici  :  «  Christus  insti¬ 
tuit  Coenam  sub  duplici  specie  :  Ergo  sub 
duplici  sumenda  est ;  alioqui  tantum  erit 
pars  ejus  ».  Resp.  :  Si  proprie,  et  secundum 
Evangelium  loqui  velimus,  Ccena  Domini 
non  constat  nisi  ex  una  specie.  Nam  Luc. 
xxn.  sic  legimus  :  C cenantibus  illis,  accepit 
Jesus  panem  etc.  Et  post  multis  interjectis  : 
Similiter  et  calicem  postquam  ccenavit.  Et  I 
Cor.  xi.  Similiter  et  calicem  postquam  ccena¬ 
vit.  Itaque  in  Ccena  non  dedit  nisi  Euchari¬ 
stiam  sub  specie  panis,  quae  proprie  respon¬ 
det  Coenae  Judaicae,  et  agno  Paschali  :  post 
coenam  autem  dedit  calicem.  Unde  et  Cy- 
prian.  serm.  5.  de  lapsis  dicit :  Calicem  offerri 
solere  praesentibus  post  solemnia  expleta. 
Deinde  etiamsi  Ccena  Domini  utraque  specie 
constaret;  tamen  quia  quaelibet  species  con¬ 
tinet  rem  utriusque  speciei,  tam  integra  Coe- 
na  ex  una  specie,  quam  ex  duabus  esset  : 
sola  enim  differentia  esset  in  vasis,  quibus 
inferantur  cibi.  Pertinent  tamen  duae  species 
ad  integritatem,  et  perfectionem  Sacrificii 
etc.  Contra  haec  exEvangelio  plane  deprom¬ 
pta  non  grandinat  tantum  convicia,  sed  etiam 
tonat,  ac  fulminat  Amesius.  Post  triadem 
mendaciorum,  ait  4.  «  Impudens  est,  et  de- 


617 


DE  SACRAMENTO  EUCHARISTUE. 


testanda  assertio,  quse  nemini  unquam,  nisi 
Bellarmino  venit  in  mentem ;  et  cui  millies 
a  Pontificiis,  et  ab  ipso  Bellarmin.  contradi¬ 
ctum  fuit,  et  reclamatum,  secundum  com¬ 
munem  sensum  omnium  Christianorum  etc.». 
At  vere  dudum  notavit  Maldonatus  in  cap. 
xxvi.  Matth.  vers.  26.  «  Nullus  in  sacris  lo¬ 
cus  est,  ubi  hoc  Sacramentum  Coena  voce¬ 
tur.  Sine  Scriptura?  auctoritate,  sine  vete¬ 
rum  exemplo,  sine  ratione,  nullo  judicio, 

Coenam  vocant .  Numquam  Caena,  nisi  a 

novis  haereticis  est  vocata  ».  Cur  Amesius 
non  ostendit  vel  unicum  pro  contrario  usu? 
Si  non  potuit,  cur  in  re  aperta  calumniatur 
verissimum  dictum?  Verissimum  ergo  ma¬ 
net,  instituisse  Christum  Eucharistiam,  ut 
Sacrificium  est,  sub  bina  specie ;  ut  Sacrificii 
hujus  participatio  est,  permisisse  liberum, 
ut  sub  alterutra  vel  utraque  fiat. 

II.  —  Objic.  :  «  Dominus  calicenr  omnibus 
praesentibus  dedit.  Apostoli  quoque  om  ibus 
dabant  I  Corinth.  xii.  vers.  21.  et  xn. 
vers.  13.  »  Resp.:  Apostolus  loco  citato  nihil 
vel  ad  speciem  tale  tradit.  Christi  exemplum 
(vel  etiam  Apostolorum)  faciunt  rem  licitam 
et  bonam,  non  vero  praeceptam.  Amesius  : 
«  Exemplum  Christi,  et  Apostolorum  est 
nostrum  exemplar.  Exemplar  autem  rei  fa¬ 
ciendae  probat  rem  esse  praeceptam,  et  ne¬ 
cessariam».  Resp.  :  Actiones  Christi  sunt 
ita  exemplar  nostrarum,  ut  tamen  non  nos 
obligent  ad  omnes,  et  singulas,  et  eodem 
plane  modo  ponendas  :  alioqui  innumera 
absurda  forent  admittenda,  ut  per  se  patet. 
At  instat  Amesius  :  «  Juxta  Bellarm.  lib.  iv. 
cap.  7.  non  potest  dubitari,  quin  illud  sit 
melius,  et  faciendum,  quod  Christus  fecit  ». 
Resp.  :  Verum  hoc  est  per  se  loquendo,  et 
caeteris  paribus ;  nam  universaliter  quoad 
omnia ,  ob  variationem  circumstantiarum 
debent  omnes  fateri,  non  esse  melius,  cum 
ne  quidem  possibile  sit.  Et  hoc  ipsum  in  prae¬ 
senti  abunde  servatur  in  Sacerdotibus,  sem- 
per  sub  utraque  specie  communicantibus 
post  Sacrificium  a  se  oblatum. 

III.  — Objic.  «  Testamentum  Domini  cor¬ 
rumpunt,  qui  laicis  negant  sanguinem  Do¬ 
mini  ».  Resp.  :  Neg.  assumpt.  Quia  sanguis 
Domini  datur  etiam  sub  specie  panis.  Sa- 
cramentarii  auferunt  totum,  nuda  Symbola 
miseris  ostentantes  Amesius  :  «  Hoc  ipsum 
est  violare  Testamentum  Domini ,  in  una 
tabula  involvere,  quod  ille  voluit  in  duobus 
explicare,  ad  majorem  suorum  aedificatio¬ 
nem  ».  Resp.  :  Voluit  explicare  in  duabus 


tabulis  per  Sacrificia,  ita  praecipiendo  Apo¬ 
stolis,  eorumque  Successoribus  ;  quoad  com¬ 
municantes  non  item. 

IV.  —  Objic.  «  Tenentur  omnes  mortem 
Domini  commemorare,  dum  Sacramentum 
hoc  percipiunt ,  I  Corinth  xi.  Ergo  te¬ 
nentur  carnem,  et  sanguinem  Domini  seor- 
sim  sumere  in  duabus  speciebus.  »  Resp.  : 
Non  sequitur.  Dupliciter  enim  commemo¬ 
ratur  in  Sacramento  Christi  mors.  1.  per 
repraesentationem,  et  significationem.  2.  per 
memoriam,  et  narrationem.  Priori  modo  fit 
consecrando,  et  offerendo  Eucharistiam  Deo ; 
posteriori  autem,  manducando,  et  bibendo: 
ad  priorem,  non  ad  posteriorem  utraque 
species  est  necessaria.  Inepte  negat  Ame¬ 
sius,  commemorationem  mortis  Christi  posse 
esse  sine  explicita  repraesentatione  sanguinis 
e  corpore  effusi.  Tria  reliqua,  quae  Bellar¬ 
mino  affingit,  sunt  aperte  calumniae,  ut  con¬ 
ferenti  utriusque  verba,  et  intelligenti  pa¬ 
tebit. 

V.  —  Objic.  «  Si  potest  laicis  tolli  pars 
Eucharistiae,  tum  etiam  pars  Baptismi  ». 
Resp.  :  Tolli  potest  pars  integralis,  nulla 
vero  essentialis.  Amesius  :  Materialis,  et  in¬ 
tegralis  pars  est  pars  essentialis  :  Materia 
siquidem  est  pars  essentiae  ».  Ergo  si  Sacra - 
mentario  abscindatur  pes,  perit  totus  homo, 
quia  ablata  parte  integrali,  ablata  pariter  est 
essentialis  quoque.  0  stupendam  sapientiam! 

VI.  —  Objic.  «  Si  potest  tolli  calix,  tuin 
et  panis  ».  Hoc  nempe  sine  ulla  probatione 
infertur,  virtute  almae  illius  quodlibeticae 
Lutherano-Calvinisticae  ! 

Ad  CAPUT  XXVIII. 

Gerhardina  hic  loci  collectim  referre  vi¬ 
sum  est. 

Th.  56.  sic  arguit  :  «  Juxta  Bellarminum 
res  Sacramenti  a  Deo  sunt  determinatae,  ut 
non  liceat  quidquam  in  illis  mutare,  multo 
minus  omittere.  Jam  vero  ad  rem  sacramenti 
Eucharistiae  pertinet  etiam  vinum  :  Ergo 
nulli  licet  vini  in  Eucharistia  distributionem 
omittere  ».  Resp.  :  Hoc  argumentum  nimis, 
et  ideo  nihil  probat;  sicut  et  illud  th.  68. 
69.  72.  et  90.  Sic  enim  (contra  omnes),  ab¬ 
stemii  essent  Eucharistia  privandi.  Minor 
itaque  falsa  est  :  neque  enim  vinum  est  res 
Sacramenti ;  imo  ne  Sacramentum  quidem, 
sed  ejus  species  una  cum  Christi  corpore. 

Thes.  18.  ita  colligit  :  «Illud  sacramen- 
taliter  sub  specie  panis  accipimus,  quod  vi 


618 


YlNDIGIiE 


verborum  Christi  est  sacramentaliter  pani 
praesens,  et  vice  versa.  At  corpus  Christi, 
non  sanguis,  est  sacramentaliter  pani  Chri¬ 
sti  praesens ;  quia  vi  verborum  non  est  in 
specie  panis,  nisi  corpus  :  Ergo  corpus 
Christi,  et  non  sanguinem  sub  specie  panis 
sacramentaliter  accipimus».  Resp.  :  Major 
falsa  est  in  sensu  Gerhardi,  quo  intelligit, 
illud  solum  esse  praesens.  Nam  etsi  una  ea- 
demque  actione  formaliter  vi  verborum 
praecise  non  fiat  praesens  sanguis,  fit  tamen 
praesens  realiter  vi  ejusdem  actionis,  quae 
non  nisi  totum  Christum  ponit.  Hinc  etiam 
solvitur  cavillatio  th.  74.  et  75.  ac  proposi¬ 
tio,  quam  th.  77.  assumit,  nempe  :  «  Cujus 
praesentia  Sacramentalis  ex  verbis  Christi, 
Accipite ,  hoc  est  corpus  meum ,  probari  ne¬ 
quit  ;  ejus  perceptio  Sacramentalis  ex  iisdem 
probari  minime  potest  »,  falsa  est.  Quia  etsi 
vi  verborum  praecise  nequeat  probari,  pro¬ 
batur  tamen  vi  concomitantiae  naturalis  in¬ 
fallibilis.  Eamdem  cavillationem  saepius  ad¬ 
mittit  Gerhardus,  eo  quod  non  adverterit, 
posse  vi  actionis  sacramentalis  unius  indivi¬ 
sibilis,  esse  res  omnes  illas  praesentes  reali¬ 
ter,  quae  cum  illa  re,  quae  verbis  praecise,  et 
formaliter  significatur,  habent  infallibilem 
connexionem. 

Thes.  83.  et  88.  insignem  cavillationem 
admittit,  dum  ex  eo,  quod  Bellarm.  sub  cer¬ 
ta  hypothesi  dici  posse  admittebait,  Gerhar¬ 
dus,  ut  simpliciter  affirmatum  ponit,  et  hinc 
infert  :  Communionem  sub  una  specie  nul¬ 
lam  conferre  gratiam.  Loquitur  enim  Bel¬ 
larm.  in  casu,  quo  quis  communicat  sub 
utraque,  dici  tunc  posse,  gratiam  non  con¬ 
ferri,  nisi  sumptione  utriusque  speciei  abso¬ 
luta  :  Gerhardus  autem  absolute  ad  omnem 
casum,  etiam  quo  quis  communicat  tantum 
sub  una  specie,  id  detorquet.  Hoc  an  flagi¬ 
tiosum,  vel  puerile  sit,  Titius  definiat. 

Thes.  198.  «  Juxta  Bellarm.  Nazaraei  non 
bibebant  vinum,  ideoque  non  est  credibile, 
contra  votum  suum  eos  Libisse  vinum.  At 
juxta  enmdem  Bellarm.  vinum  Eucharisti- 
cum  transsubtantiatur  in  Christi  sanguinem  : 
Ergo  si  Nazarsei  credidissent  hoc  ipsum,  sine 
scrupulo,  calice  Eucharistico  fuissent  usi, 
quippe  in  quo  fuisset  merus  sanguis  ».  Sed 
haec  Gerhardi  frigida  cavillatio  perfrigida. 
Nam  non  propter  substantiam  abstinebant 
Nazarsei  a  vino,  sed  quia  inebriandi  vim  ha¬ 
bebat  ;  quam  retinent  etiam  species  acciden¬ 
tales,  a  substantia  separatae. 

Thes,  111,  sic  argutatur  :  «  Graeci  ad 


hunc  diem  servant  Sacramentum  per  inte¬ 
grum  annum,  teste  Bellarmino.  At  Graeci 
communionem  sub  utraque  specie  statuunt 
esse  necessariam  :  Ergo  ex  asservatione 
communio  sub  una  specie  probari  nequit». 
Respondeo  :  Subsumptum  illud  est  Gerhardi 
commentum  :  Numquam  vero  in  hoc  Lati¬ 
nos  reprehenderunt ;  et  certissime  constat, 
eos  unam  speciem  asservare,  adeoque  prae- 
sanctificatis  illis  tam  pro  aegrotis,  quam  pro 
feria  sexta  in  Parasceve. 

Th.  112.  ait  :  « Bellarminus  improbat 
communicationem  infantium  ;  quomodo  igi¬ 
tur  ex  ritu,  institutioni  Eucharistiae  minus 
conformi,  et  ab  Ecclesia  abrogato,  communio 
sub  una  specie  probari  queat  ?  »  Infantilem 
esse  hanc  argutationem  Gerhardi,  an  Titius 
negare  ausit?  Bellarmini  assertio  est  :  Vete¬ 
res  certis  de  causis  (non  illegitimis  sane) 
infantibus  Eucharistiam  instillasse.  Cur  hinc 
non  inferatur  licitus  usus  unius  speciei,  etsi 
sequentibus  temporibus  visum  sit,  praestare, 
ut  non  nisi  ratione  utentibus  S.  Eucharistia 
ministretur  ?  id  quod  melius  est,  supponit 
alterum  bonum. 

§  UNICO. 

Titiana  lustrantur  una  cum  Calixtinis. 

G.  Calixtus  an.  1643.  evertere  unius  spe¬ 
ciei  usum  supremo  conato  laboravit  in  tract. 
de  eo  argumento;  cui  sequenti  anno  in  Vin¬ 
diciis  Catholicis  opposui  sect.  5.  6.  7.  et  8. 
quibus  acquievisse  Calixtus  visus  est.  Hoc 
mortuo,  G.  Titius  an.  1658.  in  sua  Osten¬ 
sione  summaria  cap.  5.  post  tria  lustra 
suo  Praeceptori  tulit  suppetias,  et  quidem 
oppido  exiles,  et  elumbes.  Nam  dissimulatis 
omnibus  aliis  (quae  proinde  merito  pro  ra¬ 
tis  habentur)  quatuor  tantum  Exempla,  vel 
Ritus,  e  quibus  Catholici  probant  licitam 
communionem  unius  speciei,  tamquam  in¬ 
sufficientes  ad  hoc  evincendum,  arietat.  I. 
Est  Leonis  M.  prohibitio  severa  communio¬ 
nis  sub  una  panis  specie,  ut  sic  deprehende¬ 
rentur  Manichaei,  qui  sacrilege  ab  omni  vino 
se  abstinebant.  Enimvero  nihil  video,  quid 
Titius  hic  contra  nos  evincat ;  nam  quod 
ait  :  «  Bene  potuisse  Manichaeos  in  promi¬ 
scua  multitudine  Catholicorum,  quae,  pro 
ejus  temporis  more,  ex  intervallo  demum 
calicem  a  Diacono  accipiebat,  latere ;  aut 
etiam,  antequam  Diaconus  adventaret,  sese 
clam  subducere  ».  Ita  sit :  at  quis  non  videt 
frustraneum  fuisse  severum  illud  praece- 


DE  SACRAMENTO  EUCHARISTLE. 


619 


ptum,  ad  illum  finem,  deprehendendi  Mani¬ 
chaeos,  nisi  antea  censebatur  licitum,  et  li¬ 
berum  id,  quod  postea  ad  excludendos,  aut 
deprehendendos  haereticos  habebatur  pro 
sacrilegio  ?  P.  Soti  dictum  nil  officit  nobis, 
nil  favet  Titio.  Plus  enim  non  dicit,  quam 
morem  fuisse  Manichaeorum,  semper  vini 
specie  abstinere ;  qui  mos  sine  dubio  contra¬ 
rius  erat  mori  Catholicorum,  etiamsi  hi  non 
omnes,  nec  semper,  sed  aliquando,  et  ali¬ 
quam  multi  speciem  vini  sumerent.  Quod 
vero  hanc  meam  illationem  :  «  Quid  opus 
fuerit  ad  Manichaeos  deprehendendos  a 
Leone  ferri  legem  de  sumendo  calice  , 
si  jam  lata  ante  agnitaque  fuerit  lex  ea¬ 
dem  strictissima  ?  »  dicit  Titius  «  nec  unius 
pili  esse  n ,  nescio,  an  vel  suis  auditoribus 
Julianaeis  (nisi  forte  oppido  stupidis,  et  cre¬ 
dulis)  persuaserit.  Si  enim  ex  lege  divina 
censuissent  tunc  Catholici,  obligari  omnes  ad 
utramque  speciem,  omnes  secusagentes  mox 
ut  sacrilegos ,  aut  haereticos  agnovissent. 
Ad  quid  ergo  nova  Leonis  M.  constitutio  ? 
Quis  ex  ipsis  Manichaeis  tam  audax  fuisset, 
ut  se  apertissimo  deprehensionis  periculo 
exponeret  ?  Longe  aliud  est,  cum  lex  aliqua 
humana  positiva  alicubi  in  desuetudinem 
abit,  et  negligitur,  ideoque  iterata  sanctione 
instauratur.  At  divinam  Christi  legem,  quam 
ipse  Titius  cum  suis  gregalibus  praetendit  in 
continuo  vigore  ad  Catholicos  fuisse,  quis 
credat,  opus  habuisse  repetita  sanctione,  et 
quidem  adeo  severa? 

II.  —  Communionem  domesticam  fuisse 
(saltem  semper)  sub  duplici  specie,  nec  ipse 
Titius,  ut  reor,  credit.  Ut  liberaliter  demus 
(id  enim  nullo  argumento  evinci  potest)  id 
contigisse  subinde,  certissimum  est ;  cum 
sola  species  panis  data  fuerit  in  manus  fi¬ 
delium.  Quis  idem  de  specie  vini  credat? 


Sane  hoc  tam  est  perspicuum ;  ut  Kemni- 
tius  aliique  adversarii  negare  non  sint  ausi. 

III.  —  Quod  «  de  communione  infantium 
sub  una  specie  falsum  »  ait  Titius,  paris  au¬ 
daciae  est,  cum  ex  illis  S.  Cypriani  verbis, 
quibus  infantes  introducit  loquentes,  id  mi¬ 
nime  sequatur.  Nam  etsi  hodieque  similia 
verba  de  adultis  Catholicis  usurparentur 
(quod  fieri  posset),  nemo  tamen  hinc  com¬ 
munionem  sub  utraque  specie  recte  inferret. 

IV.  —  Quod  «  communioni  aegrotorum  » 
audeat  Titius  utramque  etiam  speciem  affin¬ 
gere,  ab  impudentia  excusari  non  potest, 
cum  in  hoc  non  tantum  a  communi  omnium 
sensu,  et  veritate  ipsa,  sed  etiam  a  suo  Prae¬ 
ceptore  Calixto,  in  th.  17.  profitente,  rece¬ 
dat,  et  quidem  argumento,  araneorum  tela 
fragiliore,  quod  est  tale  :  Puer  jussu  Presby¬ 
teri  detulit  particulam  Eucharistiae,  jussitque 
ut  prius  madefactam,  seni,  et  morituro  Se¬ 
rapioni  porrigeret,  ut  ita  deglutire  posset 
(hoc  quippe,  et  non  plus  habetur  ex  Euse- 
bio) ;  Ergo  aegrotus  ille  Serapion  (et  alii 
aegroti  similiter)  sub  utraque  communica¬ 
runt. 


Ad  CAPUT  XXX. 

Quae  hic  Amesius  et  Gerhardus  Bellarmi- 
no  opponunt,  et  paucula,  et  nullius  momenti 
sunt,  et  ex  dictis  in  tom.  II  satis  expedita 
manent.  Qui  enim  realem  praesentiam  Chri¬ 
sti  in  Eucharistia  admittunt  facile  adoratio¬ 
nem  cum  Kemnitio,  et  aliis  Lutheranis  ad¬ 
mittunt.  Sacramentarii  hic  consequenter  er¬ 
rant.  De  ipsis  speciebus  Sacramentalibus  ut 
sic,  par  est  ratio,  ac  de  vestibus,  quibus 
Christus  in  terris  agens  operiebatur. 


VINDICIiE 

PRO  LIBRO  QUINTO 

DE  SACRAMENTO  .  EUCHARISTIA 


QUI  EST  PRIMUS  DE 


Ad  CAPUT  VI. 

Catholica  veritas  probatur  ex  sacerdotio 
Melchisedech,  Genes,  xiy.  Psal.  cix.  et  He- 
br.  vn.  Hinc  conficitur  hoc  argumentum  : 
Christus  est  Sacerdos  secundum  ordinem 
Melchisedech  :  Sed  offerre  sacrificium,  est 
propriissimum  Sacerdotis  munus  :  Ergo  ne- 
cesse  est  Christum  illud  aliquando,  obtulisse 
secundum  illum  ordinem,  et  ritum,  quo 
Melchisedech  offerebat  .  Atqui  Melchise¬ 
dech  obtulit  sacrificium  incruentum  in 
pane,  et  vino  :  Ergo  etiam  Christus  id  ali¬ 
quando  obtulit  :  Nusquam  vero  nisi  in  u’ti- 
ma  ccena,  ubi  et  Apostolis  idem  faciendum 
praecepit.  Amesius  verbosus  valde  hic  est, 
sed  nihil  penitus  ad  rem ;  nec  verbo  quidem 
attigit  interpretationem  SS.  Patrum  com¬ 
munissimam,  nobisque  concordem ;  qui  vel 
solus  sufficit,  ut  argumentum  hoc  censeatur 
convincens. 

Ad  CAPUT  VII. 

Celebratio  agni  Paschalis  figura  erat  ex¬ 
pressa  celebrationis  Eucharistiae,  ut  habet 
communis  Patrum  consensus,  hic  a  Bellar- 
mino  relatus  :  Atqui  celebratio  agni  Pascha¬ 
lis  sacrificium  quoddam  fuit,  ut  constat  ex 
Exod.  xii.  Num  ix.  I  Cor.  v.  Cur  enim  Apo¬ 
stolus  sacrificium  Christi  Paschae  immolatio¬ 
nem  appellaret,  si  non  fuisset  verum  sacri¬ 
ficium  agni  Paschalis  immolatio  :  Ergo  ce¬ 
lebratio  Eucharistiae,  immolatio  victimae  Deo 
oblatae  esse  debet,  ut  figura  figurato  re¬ 
spondeat.  Amesius  nescius  quo  se  vertat, 
ait  syllogismum  esse  falsum,  et  nullius  con¬ 


SACRIFICIO  MISS* 


sequentia,  et  tamen  nec  vitium  in  forma 
assignare  potest ;  nec  aperte  omnino  negare 
audet  propositionem,  communi  Patrum  suf¬ 
fragio  ratam  :  Etsi  tandem  ad  pristinum  il¬ 
lud  suum  effu  ium  redeat  quo  praetendit  : 
«  nullas  dari  figuras  Sacramentorum  »;  quod 
supra  rejectum  est. 

Ad  CAPUT  VIII. 

Bellarm.  :  Sanguis  testamenti  foederis 
Exod.  xxiv.  vers.  8.  uti  et  omnia  sacrificia 
veteris  legis  fuere  typi,  ac  figurae  sacrificii 
Eucharistici  (ut  constat  ex  SS.  Patrum  suf¬ 
fragio,  sed  quos  Amesius  nihil  curat);  Ergo 
et  hoc. 

Ad  CAPUT  IX. 

«  Hoc  nostrum  sacrificium  etiam  Prophe¬ 
ticis  libris  demonstratum  est  »,  S.  August. 
Epist.  -49.  ut  Isa.  xix.  Cognoscent  AUgyptii 
Dominum  in  illa  die ,  et  colent  eum  in  hostiis , 
et  muneribus.  Et  ne  Calvinus  cum  suis  eva¬ 
dat,  additur  ibidem  mox  :  In  illa  die  erit 
altare  homini  in  medio  yEgypti.  Ad  sacrifi¬ 
cia  spiritualia,  et  impropria  nullum  altare 
visibile  requiritur.  Ita  etiam  Isa.  lxvi.  Assu¬ 
mam  ex  eis  Sacerdotes ,  et  Levitas ,  etc.  Et 
Hierem.  xxxm.  ubi  uterque  Propheta  loqui¬ 
tur  de  conversione  Gentium,  ac  Sacerdotibus 
Christi,  ut  ibid.  S.  Hieron.,  Theodoret,  etc. 
explicant.  Daniel  vfn  et  xxii.  dicitur  Anti- 
christus  ablaturus  juge  sacrificium;  quod 
S.  Hippolytus  Martyr  cum  aliis  de  sacrificio 
Missae  exponit.  Et  certe  tollere  non  poterit 
juge  sacrificium,  nisi  id  jam  inde  a  Christo 
duraverit. 


VINCLE  DE  SACRAMENTO  EUCHARISTIA. 


621 


Ad  CAPUT  X. 

Nullum  illustrius  vaticinium  habemus  illo 
Malachiae  :  Non  est  mihi  voluntas  in  vobis  : 
ab  ortu  enim  solis  usque  ad  occasum ,  magnum 
est  nomen  meum  in  gentibus ,  et  offertur  nomini 
meo  oblatio  munda ,  etc.  Ubi  prophetice  non 
de  aliquo  sacrificio  Mosaico,  sed  novae  Legis 
proprie  dicto,  sermonem  esse,  non  modo 
ex  SS.  Patrum  consensu,  hic  a  Bellarm. 
relato,  sed  etiam  multis  rationibus  evincitur. 
1.  Quia  id  cum  sacrificiis  Judaeorum  confer¬ 
tur  :  Ergo  non  intelligitur  de  sacrificio  a 
Judaeis  offerendo.  2.  Quia  singulari  numero, 
quasi  una  oblatio  dicitur,  cum  sacrificia 
Judaeorum  essent  plurima.  3.  Quia  oblatio 
dicitur  singulariter  munda  :  nempe  tum  ex 
parte  rei  oblatae,  adeo  praestantis,  ut  nulla 
parte  ritus  et  incruentae  oblationis,  tum  ex 
unquam  sacrificantis  improbitate  commacu¬ 
letur.  Unde  merito  rejicitur  ab  omnibus 
Arias  Montanus,  Catholicus  alioqui,  et  pius, 
qui  non  minus  contra  totius  Ven.  Antiqui¬ 
tatis  sensum,  quam  contra  ipsorum  verbo¬ 
rum  apertam  significationem,  ea  verba  retu¬ 
lit  ad  sacrificia  Gentilium,  quae  jam  Mala- 
chiae  tempore  Deo  in  Gentilismo  offerrentur ; 
quasi  vero  ea  tantopere  collaudanda,  et  sa- 
cnificiis  Judaeorum  anteponenda  fuerint ! 
Ineptior  adhuc  est  evasio  Sectariorum,  qui 
per  hanc  oblationem  mundam ,  solum  Crucis 
sacrificium  intelligunt  ,  quae  per  fidem , 
ac  devotionem  fidelium,  Deo  semper  offer¬ 
tur.  Hoc  certe  falsum  est,  quod  sacrificium 
cruentum,  non  sit  proprium  Ecclesiae, 
per  Christum  congregatae  ;  nec  proprie 
succedit  antiquis  sacrificiis ,  sed  cum  iis 
conjunctum  fuit  :  imo  ab  origine  mundi  fuit 
in  Ecclesia  fidelium,  cum  omnes  fide  Christi 
(saltem  implicita)  vivebant,  ejusque  passio¬ 
nem  Deo  offerebant.  Ineptissime  demum  de¬ 
torquetur  a  plerisque  Lutherano-Calvinianis 
ad  sacrificia  improprie  dicta,  et  spiritualia, 
precum,  bonorum  operum.  Tum  quia  hae 
oblationes  spirituales  in  omni  lege,  et  statu 
a  piis  Deo  offerebantur.  Tum  quia  oppo¬ 
nuntur  sacrificiis  visibilibus,  quae  reproban¬ 
tur.  Ergo  hoc  unicum ,  quod  approbatur,  et 
illis  praefertur,  similiter  visibile  est,  et  pro¬ 
prie  dictum.  Tum ,  quia  juxta  Luterano- 
Calvinianos,  preces,  bona  opera,  et  omnes 
justitiae  nostrae,  non  sunt  oblatione  mundae, 
sed  velut  pannus  menstruatae. 


Ad  CAPUT  XI. 

Catholica  veritas  probatur  etiam  ex  Novo 
Testamento  Joan.  iv.  vers.22.  Veri  auditores 
adorabunt  in  spiritu  et  veritate ;  quae  verba 
intelligenda  sunt  de  sacrificio  Nov.  Test. 
vero,  et  proprie  dicto.  Nam  ne  in  usu  ejus¬ 
dem  vocis,  in  eodem  contextu  aequivoca- 
tionem  gratis  admittamus,  dicendum  est, 
verbum  adorandi,  etiam  in  his  verbis  (In 
spiritu  et  veritate  adorabitis  Patrem )  cultum 
proprii  Sacrificii  significare  ;  ita  ut  cultus  sa¬ 
crificandi  porro  nec  ad  templum  Hierosoly¬ 
mitanum, neque  ad  Garizitanum  sitcoarctan- 
dus;  sed  ubique  in  Ecclesia  Christi,  in  spiritu, 
et  veritate  futurus  :  In  spiritu  quidem,  qui 
fit  spirituali,  et  divina  virtute,  per  verbum 
Sacerdotis  ;  in  veritate  autem,  quia  jam  rion 
in  umbrae  figura,  sed  vere  ac  realiter  caro, 
et  sanguis  Christi  in  illo  offertur. 

Ad  CAPUT  XII. 

Catholica  veritas  demonstratur  ex  historia 
ultimae  Ccenae.  Nam  si  Christus  adhibita  con¬ 
secratione  ipsam  panis  et  vini  substantiam, 
ad  divinae  Majestatis  gloriam  protestandam 
destruxit,  ac  in  suum  corpus,  et  sanguinem 
commutavit,  dubitari  nequit,  quin  ea  actio 
fuerit  verum,  ac  proprium  sacrificium,  juxta 
d  dinitionem,  initio  allatam.  Sed  verum  esse 
antecedens  constat  ex  Matth.  xxvi.  vers.  26. 
Mare.  xiv.  vers.  22.  Luc.  xxu.  vers.  19.  I. 
Corinth.  xi.  vers.  24.  Nempe  Christum  pa¬ 
nem,  et  vinum ,  illudque  Deo  gratias  agendo 
(ejusque  Majestatem  adeo  protestando)  be¬ 
nedixisse,  consecrasse,  ac  substantialiter  im¬ 
mutasse  verbis  illis  :  Hoc  est  corpus  me'im, etc. 
Cum  ca  verba  vera  esse  nequeant,  nisi  sub¬ 
stantia  panis,  et  vini  in  fine  prolationis  ver¬ 
borum  destruatur,  adeoque  in  corpus,  et 
sanguinem  Domini  convertatur,  ut  dixi  su¬ 
pra  :  Et  quia  Christus  id  quod  ipse  fecerat, 
etiam  Apostolis,  eorumque  successoribus  in 
sui  memoriam  faciendum  praecepit,  ut  liquet 
ex  illis  verbis  :  Hoc  facite  etc.,  hinc  irrefra- 
gabiliter  evincitur,  etiam  Sacerdotes  novae 
Legis  in  Missa,  juxta  institutionem  Christi, 
corpus,  et  sanguinem  ejus  legitime,  ac  pro¬ 
prie  offerre. 

Ad  CAPUT  XIV. 

Ex  I.  Corinth.  x.  tria  argumenta  pro 
stabilienda  Catholica  veritate  colliguntur. 


622 


VINDICLE 


I.  —  Ex  comparatione  mensae  Domini 
cum  mensa  Gentilium,  et  Judaeorum.  Aper¬ 
tissime  enim  comparat  Apostolus  mensam 
Domini,  unde  sumimus  Eucharistiam,  cum 
altari  Gentilium,  ubi  immolabatur  idolis  ;  et 
cum  altari  Hebraeorum,  ubi  immolabantur 
sacrificia  carnalia  Deo  vero.  Inde  sequitur, 
mensam  Domini  esse  etiam  quoddam  altare, 
et  proinde  Eucharistiam  sacrificium.  Cavil¬ 
latio  autem  illa  Araesii,  qua  simili  compara¬ 
tione  dispensatoris  iniqui,  et  justi  Luc.  xvi. 
vers.  8.  eludere  conatur,  frivola  est;  quam 
et  Apostolus  praeclusisse  videtur  Hebr.  xiii. 
Habemus  altare ,  de  quo  edere  non  habent  po¬ 
testatem ,  qui  tabernaculo  deserviunt. 

II.  — Apostolus  apertissime  dicit  :  Ita  nos 
fideles  sumere  corpus ,  et  sanguinem  de 
mensa  Domini,  ut  sumebant  Judaei  hostias, 
et  Gentiles  idolothyta  ex  suis  altaribus,  seu 
mensis.  Quae  comparatio  inepta  esset ,  si 
Eucharistia  non  esset  sacrificium  Deo  immo¬ 
latum. 

III.  —  Paulus  docet,  eos  qui  manducant 
idolothyta,  ita  conjungi  cum  idolis,  ut  cen¬ 
seantur  veri  idololatrae  ;  unde  sic  arguit  : 
Qui  manducat  idolothyta,  fit  particeps  alta¬ 
ris  idolorum,  immo  fit  socius  immolantium 
idolis :  Ergo  est  idololatra  ;  Sacrificium  enim 
est  proprius  actus  latriae.  Ergo  si  apta  est 
Pauli  comparatio,  oportebit  etiam  circa  Eu¬ 
charistiam  ita  argumentari  :  Qui  manducat 
Eucharistiam  fit  particeps  altaris  Domini  : 
Ergo  consentit  in  oblationem  Eucharistiae 
Deo  factam,  immo  fit  socius  eam  offeren¬ 
tium  :  Ergo  Deum  hac  oblatione  cultu  latriae 
honorat.  Amesius  putat  «  conclusionem  ad¬ 
mittendam,  dummodo  removeatur  vox  obla¬ 
tionis  »  ,  quam  frustra  praetendit  «  nihil 
pertinere  vel  ad  comparationem, vel  ad  pro¬ 
positum  Pauli » .  Quod  vero  addit  :  «Posse  se 
multo  accuratius  hinc  argumentari,  commu¬ 
nionem  cum  Christo  haberi  sine  Transsub- 
stantiatione  etc.  »  vanum  est.  Nam  libenter 
damus,  hoc  ex  loco  non  evinci  Transsubstan- 
tiationem,  et  hanc  non  exigi  ad  qualemcum 
que  communionem  cum  Christo.  Quid  vero 
hoc  ad  rem  ? 

Ad  CAPUT  XX. 

Catholica  veritas  confirmatur  rationibus 
Theologicis.  Prima  sumitur  ex  conjunctione 
legis,  et  Sacrificii,  seu  inter  religionem,  et 
Sacrificium  externum,  ac  proprie  dictum  ; 
ut  omnino  necesse  sit,  aut  legem  et  reli¬ 


gionem,  vere  ac  proprie  in  Christi  Ecclesia 
non  reperiri  :  aut  Sacrificium  quoque  exter¬ 
num,  et  proprie  dictum  in  Christi  Ecclesia 
reperiri.  Amesius  :  «  Falsissimum  hoc  esse 
clamat  innocentiae  status,  in  quo  fuit  lex,  et 
religio  sine  sacrificio  proprie  dicto  ».  Resp.: 
Hoc  temere  hariolatur.  Quid  in  statu  inno- 
centise  futurum  fuisset  si  perseverasset,  unde 
novit  Amesius  ?  Sane  recta  naturalis  ratio 
suadet,  omnino  futurum  in  ea  sacrificium. 
At,  inquies,  pro  brevi  illa  mora  nihil  legitur 
de  facto  ullum  fuisse  ab  Adamo  oblatum  sa¬ 
crificium.  At  neque  leguntur  alii  actus  fidei, 
spei,  charitatis,  religionis  etc.  Vecors  fuerit, 
qui  ideo  illos  negaret. 

Confirmatur  hoc  argumentum  :  Quia  sa¬ 
crificium  proprie  dictum  est  cultus  proprius 
Dei,  id  est  qui  soli  illi,  omnium  consensu 
debetur ;  nam  alia  omnia  genera  honoris 
sunt  aliquo  modo  communia  cum  creaturis  : 
Ergo  nulla  esse  potest  inter  mortales  Religio 
sine  sacrificio  proprie  dicto  ;  nam  Religio  ad 
colendum  Deum  instituitur  :  nam  autem  colit 
Deum,  sed  potius  ignominia  afficit,  qui  cul¬ 
tum  illi  soli  debitum,  ei  non  adhibet.  Haec 
nimirum  Amesio  sunt  nugae,  quae  non  nisi 
omittendo,  et  conviciando  enervare  potuit ! 
Uti  et  illud,  quo  per  inductionem  probat 
Bellarm.  ex  SS.  litteris,  Sacrificium  proprie 
dictum  cum  ipsa  Religione  natum  esse,  et 
cum  illa  exstingui.  Haec  Amesio  merae  sunt 

nugae! 

\ 

Ad  CAPUT  XXI. 

Secunda  ratio  ducitur  a  collatione  Ecclesiae 
et  Synagogae. In  populo  judaico  fuerunt  pro¬ 
prie  facta  Sacrificia :  Ergo  et  in  populo  Chri¬ 
stiano  esse  debent.  Amesius  :  «Hoc  argumen¬ 
tum  ab  omni  ratione  adeo  est  derelictum,  ut 
contrarium  prorsus  ex  antecedente  consequa¬ 
tur.  Nihil  enim,  quod  inter  Judaeos  proprie 
pertinebat  ad  templum  Hierosolymitanum, 
locum  ullum  habet  in  Ecclesia  Christiana. 
Sacrificia  autem  unice  pertinebant  ad  altare 
templi  » .  Verum  quam  futilis  et  caeca  sit 
haec  inficiatio  veritatis  vel  inde  patet,  quod 
quatuor  rationes, quibus  consequentiam  pro- 
barat  Bellarminus,  nec  attingere  ausus  sit 
Amesius,  sed,  more  suo,  per  puram  omis¬ 
sionem  enervarit.  Sunt  autem  hae  :  1.  Quia 
Christus  non  sustulit  instituta  Patris  sui  in 
Vet.  Testam,  sed  ea  vel  perfecit,  vel  mutavit 
in  meliora,  ut  patet  in  praeceptis,  et  Sacra¬ 
mentis.  Cur  igitur  non  idem  fecisset  in  Sa- 


DE  SACRAMENTO  EUCHARISTIA. 


623 


crificio  ?  2.  Sacrificium  et  summus  cultus, 
qui  Deo  tribui  posse  exterius  :  Ergo  si  iu 
Vet.  Test.  fuisset  sacrificium  et  non  in 
novo,  fuisset  Deus  in  veteri  Lege  longe 
majori  honore  affectus,  quam  in  nova;  ac 
proinde  Christus  Patris  sui,  non  honorem, 
sed  ignominiam  procurasset.  3.  Rationes  cur 
Hebraei  habuerint  proprie  dicta  sacrificia, 
inveniuntur  etiam  in  populo  Christiano  ; 
nempe  uterque  populus  erat  externus,  et 
visibilis,  carne  et  spiritu  constans  :  uterque 
repraesentat  mortem  Christi,  illi  futuram, nos 
praeteritam  :  utrique  honore  summo,  et  soli 
Deo  debito  debent  Deum  colere  :'utriusque 
sacrificiis  Deum  placare ,  beneficia  impe¬ 
trare,  ac  pro  impetratis  gratias  agere  con¬ 
venit.  4.  Christiani  reipsa  retinent  omnia  alia 
genera  honoris,  et  cultus,  quibus  Hebraei 
Deum  colebant,  ut  adorationem  ,  invoca¬ 
tionem,  vota,  hymnos,  festa,  jejunia,  eleemo¬ 
synas,  etc.  Cur  non  vel  maxime  etiam  sacri¬ 
ficium  proprie  dictum?  Haec  sunt  cuivis  non 
perverso  etiam  gentili  philosopho  sufficien¬ 
tes  in  re  morali  demonstrationes,  quae  tamen 
Amesio  merae  nugae  pura  omissione  enervandae 
videbantur. 

Ad  CAPUT  XXII. 

r  Tertia  ratio  sumitur  ex  differentia  inter 
Sacramentum,  et  Sacrificium.  Nam  com¬ 
mune  est  omnibus  Sacramentis,  ut  ab  alio 
dentur,  ab  alio  accipiantur,  neque  ullus  sibi 
Sacramentum  administrat.  Si  ergo  Eucha¬ 
ristia  tantum  Sacramentum  esset,  nemo  sibi 
eam  ministrare  posset ;  cujus  tamen  contra¬ 
rium  semper  fuit  in  usu,  quod  attinet  ad  eos, 
qui  Eucharistiam  consecrant.  Amesius :  «  Quis 
igitur  circumcidit  Abrahamum?  Quis  manna 
porrexit  Israelitis  in  deserto?  aut  aquam 
petrae  ipsis  propinavit  »  ?  Resp.  :  Non  loqui¬ 
tur  Bellarm.  de  Sacramentis  Vet.  Test.  sed 
Novi  tantum,  ut  patet  ex  subjectis  exemplis 
a  Bellarmino  ;  quod  tamen  argumentum  ipse 
non  tam  ut  convincens,  quam  congruentiae 
rationem  proposuisse  videtur.  Illud  quod 
annectit  contra  Lutheranos,  efficacius  est, 
neque  hic  omittendum  :  Nullum  Sacramen¬ 
tum  Nov.Test.  continet  reipsa  corpus  Christi, 
sed  solum  sunt  signa  visibilia  continentia 
virtualiter  gratiam  sanctificantem ;  neque 
aliud  requiritur  ad  rationem  Sacramenti, 
cum  hoc  nihil  aliud  sit,  quam  instrumentum 
sanctificationis.  Unde  et  Eucharistia  potuis¬ 
set  esse  proprie  Sacramentum,  etiamsi  cor¬ 
pus  Christi  reipsa  non  contineret.  Quae  igitur 


causa  est,  cur  debuerit  necessario  Eucha¬ 
ristia  Christi  corpus  reipsa  continere,  nisi 
ut  posset  vere  et  proprie  Deo  Patri  a  nobis 
offerri ;  ac  proinde  Sacrificium  esse  vere  ac 
proprie  dictum?  Et  sane  mirum  est,  cur 
Lutherani  concedant,  corpus  Christi  vere  et 
realiter  praesens  esse  in  sacramento  Eucha¬ 
ristiae,  et  simul  admittant,  victimam  esse 
omnium,  quae  unquam  fuerunt,  praestantis- 
simam,  et  tamen  pertinacissime  negent, 
posse,  aut  debere  offerri  Deo  ;  quasi  non  sit 
omnino  exploratum,  et  certum,  debere  Deo 
offerri  id,  quod  habemus  optimum.  Hic  Ge- 
rhardus  silet  cum  sociis. 

Ad  CAPUT  XXIII. 

Bellarm.  acap.  6.  usque  huc  copiose  pro¬ 
bat  hoc  dogma;  hic  ex  universae  Ecclesiae 
consensu  illud  firmat.  Hoc  argumentum  effi- 
cacissimum  esse  vel  inde  colligitur,  quod  nec 
Amesius,  nec  Gerhardus,  nec  Titius,  nec  alii 
(quod  sciam)  Lutherano-Calviniani  vel  obi¬ 
ter  attingere  ausi  sint.  Amesius  certe  per 
puram  omissionem,  more  suo  enervavit;  qui 
tamen,  si  suae  jactationi  aliquatenus  respon¬ 
dere  voluisset,  aut  potuisset,  negligere  non 
debebat,  quod  ipse  Bellarm.  dixerat  :  esse 
efficacissimum  apud  illos  omnes,  qui  non 
nimium  sibi  placent,  quosque  superbiae  fu¬ 
mus  non  nimis  excaecavit ;  sumiturque  ex 
consensu ,  et  testimonio  totius  Christianae 
Ecclesiae  Graecae,  Latinae,  Barbarae,  quae  ab 
annis  mille  floruit.  Nam  adversarii  fatentur, 
Missam  Pontificiam,  ut  nunc  est,  Sacrificium 
esse,  et  receptam  in  toto  orbe  terrarum.  Ita 
Lutherus  contra  regem  Angliae,  et  in  lib.  de 
Captiv.  Babyl.  cap.  1.  «  Missa,  inquit,  pas- 
sim  creditur  esse  Sacrificium,  quod  offertur 
Deo.  Accedunt  his  dicta  SS.  Patrum,  tot 
exempla,  tantusque  usu  per  Orbem  constan¬ 
ter  observatus.  Nec  moveat, quod  totus  orbis 
contrarium  usum,  et  sensum  habeat  etc.  » 
Joannes  Calvinus  lib.  iv.  cap.  18.  fatetur  : 
«  Hanc  sententiam,  quod  Missa  sit  sacrifi¬ 
cium,  inebriasse  omnes  reges  terrae,  et  po¬ 
pulos,  a  summo  usque  ad  novissimum  ».  Et 
§.  11.  «  Veteres  illos  »  (Patres  scilicet  SS. 
Cyprianum,  Cyrillum,  Augustinum,  Ambro¬ 
sium,  Nyssenum  etc.)  «  video  hanc  memo¬ 
riam  alio  detortisse  :  imitati  sunt  propius 
Judaicum  sacrificandi  morem ,  quam  aut 
ordinaverit  Christus,  aut  Evangelii  (Calvi- 
nistici)  ratio  ferebat,  etc.  »  Ex  hoc  porro 
principio  certissimo,  et  ab  adversaris  con- 


624 


VINDICLE 


cesso,  sequitur  necessario,  si  non  est  verum, 
quod  nos  docemus.  1.  Ecclesiam  totam  per- 
iisse,  et  Christum  Sponsam  suam,  et  hsere- 
ditatem  amisisse  :  non  enim  Ecclesia  Christi 
esse  potuit,  quee  palam  idololatria)  tot  saecu¬ 
lis  servivit.  2.  Sequitur,  falsa  esse  vaticinia 
Prophetarum  Oseae,  et  aliorum,  qui  praedi¬ 
xerunt,  post  Christi  adventum  idololatriam 
cessaturam.  3.  Falsam  esse  Christi  promis¬ 
sionem  Matth.  xvi.  Porta*  inferi  non  praeva¬ 
lebunt  adversus  eam.  4.  Falsam  esse  Apostoli 
sententiam  I  Timoth.  m.  Ecclesiam  esse 
columnam,  et  firmamentum  veritatis.  3. San¬ 
ctos  omnes, qui  plurimi  his  postremis  saeculis, 
vita,  et  miraculis  floruerunt,  idololatras, 
impios,  et  sacrilegos  fuisse.  6.  Deum,  qui 
tam  multa  futura,  et  minus  necessaria  illis 
revelavit,  hoc  tamen  ministerium  summe 
necessarium,  nulli  omnino,  quamvis  sanctis¬ 
simo  viro,  ante  Lutherum  revelasse.  Quodsi 
haec  absurdissima  sunt,  sequitur  certe, verum 
esse,  quod  nos  cum  Ecclesia  Catholica  do¬ 
cemus;  quod  sane  etiam  adversarii  intelli- 
gerent,  si  non  omnino  in  reprobum  sensum 
dati  essent.  Istam  enim  consequentiam  nulla 
ratione  negare  possunt:  Orbis  terrae  ab  annis 
mille  credidit  Missae  sacrificium  :  Ergo  vel 
Missa  est  sacrificium  ;  vel  ab  annis  mille  de¬ 
siit  Christi  fides  in  terris;  periit  Ecclesia; 
rediit  idololatria ;  vana  fuerunt  Prophetarum 
et  Christi  oracula.  Haec  omnia  verissime 
Bellarminus  ;  cui  si  innotuisset  aperte  pro¬ 
fessio  ipsius  Lutheri  de  disputatione  sua  cum 
Daemone  (quae  exstat  copiose  ab  ipsomet 
descripta  Luthero  tom.  7.  German.  Witte- 
berg.  fol.  479.)  sine  dubio,  ut  maximi  quo¬ 
que  momenti  hoc  adjunxisset  superioriargu. 
mento.  Quisquis  enim  sine  praejudicio,  et 
passione  considerat  totius  illius  disputationis 
decursum,  dubitare  non  poterit,  abrogatio¬ 
nem  Missae  cum  pluribus  aliis  erroribus  de¬ 
bere  Lutherano-Calvinianos  nocturno  Lutheri 
didascalo  ;  ut  invicte  ostendunt  Tannerus, 
Serarius  eic.  Ut  vel  ex  hoc  sol«>,  veritas,  et 
sanet  tas  hujus  Sacrificii  elucescat. 

Jam  vero  testimonia  SS.  Patrum  quatuor 
primorum  saeculorum  pro  eodem  tam  sunt 
crebra,  et  perspicua,  ut  merito  dubitare  quis 
possit,  majorine  impudentia,  et  impietate 
Lutherus  Calvinus,  Magdeburgenses,  Hospi- 
nianus,  et  alii  agnoscant  hoc,  ac  damnent 
erroris,  et  superstitionis  in  Patribus.;  an  vero 
mustei  interpretes,  sicut  S.  Scripturae,  ita 
et  Patrum  apertissima  quaeque  in  oppositam 
partem  detorqueant?  Qua  in  classe  repoli¬ 


tur  etiam  Gerhardus  Titius,  et  nuper  citatus 
Edmundus  Albertinus,  e  quo  libet  unicum 
flagitiosae  artis  specimen  ex  innumeris  adno- 
tare.  Is  ergo  fol.  390. recitatis  Card.  Perronii 
his  verbis  (Sacrificium  Crucis  unicum  est 
propitiatorium  per  se ;  inde  tamen  non  sequi¬ 
tur,  nulla  esse  alia  propitiatoria  per  illius 
applicationem  ;  quoniam  causae  principales, 
subalternas ,  et  instrumentales  non  exclu¬ 
dunt)  :  Unicum  per  se  est  salutis  lavacrum, 
scilicet  sanguis  Christi  in  cruce  effusus  :  At 
Eucharistiam  secundum  Eusebium,hoc  sen¬ 
su,  propitiatorium  sacrificium  esse,  patet  ex 
ipsomet  lib.  iv.  de  vita  Constantini,  cap.45. 
sic  in  dedicatione  templi  Hierosolymitani 
loquente  :  «  Alii  precibus,  et  disputationi¬ 
bus  celebritatem  ornabant  :  alii  lectiones 
divinas  interpretabantur  ,  abditos  sensus 
aperientes,  et  qui  nihil  horum  poterant  effi¬ 
cere  incruentis  sacrificiis,  et  mysticis  Hierur- 
giis  divinum  numen  placabant  ».  Poteratne 
clarius  Sacrificium  nostrum  incruentum,  et 
propitiatorium  exprimi?  Quid  ad  hoc  Sacra- 
mentarius  Albertinus?  «Ut  omittam,  inquit, 
non  constare,  utrum  Eusebius  per  incruenta 
sacrificia, et  mysticas  Ilierurgias  Eucharistiee 
celebrationem  intelligat,  an  vero  supplica¬ 
tiones,  quod  potius  videtur  innuere  etc.  Per- 
ronium  dico  in  nostram  sententiam  transire, 
ac  a  Tridentini  conciliabuli  fide  evidenter 
discedere.  Nam  Eucharistiam  Sacrificium 
propitiatorium  quodammodo  dici  posse;  tum 
quia  commemoratio  sit  veri,  ac  proprie  dicti 
Sacrificii  propitiatorii,  quod  in  Cruce  obla¬ 
tum  est ;  tum  quod  ejus  sit  applicatio,  non 
illibenter  concedimus  ;  sed  hoc  sensu  nega¬ 
mus,  eam  magis  vere  et  proprie  Sacrificium 
propitiatorium  appellari,  quam  aut  Bapti¬ 
smum, aut  preces,  per  quse  similiter  et  appli¬ 
catio  fit,  aut  obtinetur  veri  Sacrificii  propi¬ 
tiatorii  in  Cruce  facti.  Ad  concilium  Triden- 
tinum  horum  non  contentum,  multo  ulterius 
pergit ;  ait  enim  »  :  Missae  sacrificium  esse 
vere  propitiatorium,  «  per  adverbium  »  vere, 
«  intelligens»,  proprie,  et  ex  se.  «Quod  con¬ 
firmat,  tum  addendo  »  :  per  ipsum  fieri,  ut 
misericordiam  consequamur ;  «  tum  asse¬ 
rendo  )>  :  Deum  ita  placari,  quia  Christus 
ibi  incruente  immolatur  etc.  a  Tuin  denique, 
hoc  canone  sententiam  nostram,  ut  mutilam 
condemnando  »:  Si  quis  dixerit  etc.  His  enim 
omnibus  apertissime  indicat  :  Missaticum 
illud  suum  Sacrificium  per  se  esse  propitiato¬ 
rium,  etc.  »  Quis  hic  non  videat,  ac  deteste- 
tur  multiplicem  hujus  Sacramentarii  cavil- 


DE  SACRAMENTO  EUCHARISTIA. 


625 


lationem,  et  sycophantiam,  qua  non  m  odo 
apertissima  Eusebii  verba  in  haereticum  sen¬ 
sum,  sed  etiam  Gard.  Perronii  verissimam 
doctrinam, ut  concilio  Tridentino  contrariam 
audet  traducere,  fceda  ludens  aequivocatione 
in  particula  illa  Ex  se?  Quis  enim  Catholi¬ 
corum  dixit,  aut  sensit  unquam,  Sacrificium 
incruentum  habere  ex  se ,  h.  e.  independen- 
ter  a  sacrificio  cruento  Crucis,  vim  placandi 
Deum  ?  Yix  pilo  melior  hoc  Sacramentario 
est  Titius,  qui,  cum  alias  de  reali  praesentia 
lis  est ,  rejicit  tropum  Calvinisticum  ;  hic 
vero,  ubi  de  Sacrificio,  totus  est  in  eo,  ut 
verba  potentissima  SS.  Patrum  ad  impro¬ 
prium  Sacrificium  precum,  et  eleemosyna¬ 
rum,  cum  Kemnitio  detorqueat.  Haud  certe 
«  magis  acutum  quam  aquilam  cernere  ne- 
cessum  est  »,  qui  velit  ex  SS.  Ignatio,  Ire- 
naeo,  Turtulliano,  Justino,  Cypriano  etc.  di¬ 
scere,  esse  «  verum,  et  proprium  »,  incruen¬ 
tum  tamen  Sacrificium  ;  cum  id  supradicti 
Proceres  Lutherano-Calvinistici  perfacile  vi¬ 
derint,  ideoque  «  periculosae  locutionis,  su¬ 
perstitionis,  absurdi  tatis  »,  etc.,  damnarint. 

Amesius  noster  caute  ista  omnia  declina¬ 
vit,  praecipue  autem  in  eludendis  SS.  Scri¬ 
pturae  testimoniis,  ac  tribus  argumentis,  quae 
ex  ipsa  ratione  SS.  Scripturarum,  et  Patrum 
lectione  instructa  petuntur.  Nos  in  prioribus 
vestigia  Amesii  haud  prememus  hic,  cum 
fateamur  cum  Suarezio,  et  aliis,  dicta  Scri¬ 
pturae,  praesertim  No v.  Testam,  perse  sump¬ 
ta,  absque  regula  Ecclesiasticae  traditionis, 
hic  non  esse  tam  perspicue  convincentia, 
quin  a  Tropistis  multo  magis,  quam  illa 
clarissima  verba  :  Hoc  est  corpus  meum ,  ad 
libitum  versari  queant  :  absolute  tamen 
nullum  a  Bellarm.  affertur  Scripturae  testi¬ 
monium,  quod  non  plurimum  suadeat  inten¬ 
tum,  et  juncta  Patrum  consensione  persua¬ 
deat. 

Ad  CAPUT  XXIV. 

I.  — Objiciunt  Lutherani :  «  Coena  Domini 
est  Sacramentum  :  Ergo  non  est  Sacrificium. 
Sacramentum  enim  datur  nobis  a  Deo,  et  a  no¬ 
bis  accipitur :  Sacrificium  au  tem  a  nobis  Deo 
offertur,  et  accipitur  a  Deo.  »  Hoc  estfunda- 
mentale  Lutheri  argum.,  ob  cujus  rei  igno¬ 
rantiam,  pronuntiat  Catholicos  esse  idolola- 
tras.  Sed  hic  Achilles  Novatorum  re;psa  Ther¬ 
site  foedior,  et  debilior  est.  Facile  enim  eliditur, 
negando  sequelam ;  cum  una  et  eadem  entitas 
possit  habere  duplicem  formalitatem,  sub  una 
Tom.  VII. 


Sacramenti,  sub  altera  Sacrificii.  Estergo Eu¬ 
charistia  Sacramentum  quatenus  est  signum 
externum,  et  visibile  invisibilis  gratiae,  et 
refectionis,  quae  nobis  confertur,  dum  eam 
rite  sumimus  :  est  victima,  et  sacrificium, 
quatenus  Deo  offertur.  Et  certe  alias  etiam 
inferretur,  nos  nihil  penitus  posse  Deo  of¬ 
ferre,  cum  ab  ea  omnia  acciperimus,  ejus- 
que  sint  summo  jure  omnia  quae  habemus. 
Amesius  :  «  Sed  nihil  tamen  potest  una,  et 
eadem  actione  accipi  et  dari.  Vel  ostendant 
igitur  Pontificii  duas  actiones  externas  in 
Eucharistia,  quarum  una  accipitur  ut  Sacra¬ 
mentum,  et  altera  tamquam  Sacrificium  of¬ 
fertur;  vel  sin  minus,  agnoscant  repugnan¬ 
tiam  sui  commenti.  »  Resp.  :  Rationem  Sacri¬ 
ficii  praecise  habet  ipsa  actio  consecrandi ; 
rationem  vero  Sacramenti,  quatenus  distri¬ 
buitur,  et  sumitur,  ut  pluribus  infra  dicetur. 
Hic  solum  addo  :  idem  de  agno  Paschali, 
cum  S.  Thoma,  et  Scholasticis  pluribus  do¬ 
cuisse  Plessaeum  Calvi  n istam  lib.  xn.  de  Eu¬ 
charistia  cap.  1.  cum  tota  synodo  Gabicensi. 

II.  —  Objic.  «  Christus  in  ultima  Coena 
legitur  sedisse  ad  mensam,  et  Sacramentum 
discipulis  distribuisse,  non  autem  iilud  Patri 
obtulisse.»  Resp.  :  Argumentum  hoc  negati¬ 
vum,  uti  alia  similia,  jam  ipsis  etiam  pueris 
ridicula  sunt.  Amesius  :  «  Institutio  tanti 
Sacrificii  non  debet  expresso  testimonio  ca¬ 
rere.  »  Legat  nobis  hoc  ipsum  Amesius  ex 
Evangelii  verbis  expressis,  alioqui  manebit 
semper  ridiculus  non  tam  argumentator, 
quam  principii  mendicator.  Cur  enimvero 
non  plus  in  hac  rd  credamus  expresso  anti¬ 
quissimorum  Patrum  testimonio,  et  totius 
Ecclesias  Catholicae  sensui,  quam  insulsas 
isti  toties  decantatae  naeniae  :  «  Non  est  ex¬ 
presse  scriptum  !  » 

Ad  CAPUT  XXV. 

I.  —  Objic.  «  Christus  est  sacerdos  in 
aeternum  :  Ergo  nulli  subsitui  debent  Christo 
successores  ,  vicarii  ,  suffraganei  :  nulla 
enim  datur  multiplicatio  Sacerdotum,  nisi 
propter  mortem  praecedentium,  Hebr.  vn.  » 
Resp.  :  Argumentum  nullius  valoris  est ;  si 
enim  sequela  vim  haberet,  probaret  pariter, 
Christum  nec  in  officio  Magistri,  Pastoris,  et 
Ministri  Sacramentorum  etc.,  ullos  habere 
coadjutores ,  et  ministros  subordinatos  ; 
quod  tamen  manifeste  absurdum  est,  nec 
ab  ipsis  Puritanis  omnino  admittitur.  Ratio¬ 
nes  disparitatis  ab  Amesio  hic  assignatae, 

40 


626 


VINDICIAE 


aut  mere  materiales  sunt,  aut  plane  volun¬ 
tariae,  unde  eadem  facilitate  negantur,  qua 
assumuntur.  Quod  vero  Bellarm.  hic  inci- 
denter  dixit  :  Christum  non  posse  alia  ratione 
vere  dici  Sacerdotem  in  aeternum,  nisi  per 
Ministros  sacrificet;  Amesius  ex  Cajetano, 
et  Vasq.  strenue  impugnat.  Sed  utrumlibet 
dicatur  (nam  neutra  earum  opinionum  sua 
caret  probabilitate) ,  argumentum  Amesii 
nihil  hinc  firmatur.  Cum  denique  Apostolus 
Hebr.  vn.  videtur  excludere  absolute  multi¬ 
plicationem  Sacerdotum  in  Nov.  Test.  id  in- 
telligendum  est  quoad  eamdem  dignitatem, 
et  potestatem  ,  non  autem  quoad  Sacerdotes 
inferiores,  et  qui  respectu  Christi,  ministri 
sint,  et  dicantur.  Porro  frustra  objicit,  et 
non  probat  Amesius  :  «  Apostolum  seque 
absolute  excludere  omnem  multiplicatio¬ 
nem  Sacerdotum  Nov.  Test.  ac  Mediato¬ 
rum  »  :  utrobique  enim  non  excluduntur 
subordinati,  secundarii,  applicantes  tantum 
mediationem  ,  Sacrificium,  Redemptionem 
etc.  Aaronis  sacrificium  penitus  extinctum 
est  quoad  omnia,  per  Christi  Sacerdotium. 
Quomodo  autem  hinc  infertur  legitime  anti- 
thesis  Amesiana  de  subordinatis  Christi  Sa¬ 
cerdotibus  !  Ridiculum  denique  est,  quod 
exemplum  aliud  postulat  Amesius,  «  mini¬ 
strorum  Sacerdotum,  vel  manentium  Sacer¬ 
dote  Summo  absente,  vel  idem  Sacrificium 
iterato  offerentium,  quod  ipse  obtulerat.  » 
Pari  ratione  Sociniani  possent  exigere  exem¬ 
plum,  quo  quis  satisfaceret  pro  aliena  inju¬ 
ria,  et  offensa  gravi,  ita  ut  laeso  ex  rigore 
justitiae  satisfiat,  etc. 

II.  —  Objic.  «  Per  Missae  Sacrificium  in¬ 
juria  fit  Sacrificio  Christi  in  Cruce  oblati. 
Ex  illo  enim  sequitur  :  hoc  non  habere  vim 
infinitam,  et  aeternam,  quatenus  semel  fuit 
oblatum,  sine  ulla  repetitione  ;  quod  tamen 
in  Epist.  ad  Hebr.  cap.  v.  vn.  viii.  ix.  et  x. 
non  semel  affirmatur.  »  Resp.:  Neg.  assumpt. 
ejusque  probationem.  Apostolos  enim  in  ea 
Epistola  disserit  contra  Judaeos,  qui  veram 
Crucis  oblationem  negabant,  et  sine  Christi 
gratia  veram  sibi  vendicabant  justitiam,  et 
legis  observantiam,  non  adjutorio  Christi, 
sed  suis  operibus  :  remissionemque  pecca¬ 
torum,  non  Sacrificio  Crucis,  sed  Sacrificiis 
brutorum  animantium  tribuebant ;  quasi 
illa  per  se,  sine  relatione  ad  Christi  mortem, 
virtutem  expiandi  peccata  haberent.  Contra 
quos  optime  argumentatur ,  et  concludit 
Apostolus,  dicens  :  quod  lex  per  suas  ho¬ 
stias  ;  et  victimas  non  perficiebat  homines,  et 


eorum  redemptionem ;  alioqui  non  cessas- 
sent  illae  offerri.  Id  autem  praestitisse  Chri¬ 
stum  per  unicum  suum  Sacrificium  cruen¬ 
tum,  quo  semel  oblato,  dedit  simul  pretium 
infiniti  valoris,  quod  sufficiat  remittendis  in¬ 
finitorum  hominum  peccatis.  Itaque  placavit 
Christus  hac  unica  oblatione  Deo  Patri  om¬ 
nes,  quantum  quidem  in  se  est  :  quia  tamen 
per  homines  stare  potest,  quin  applicetur 
illis  redemptio  Christi  in  se  etiam  supera- 
bundans,  tamquam  ca 'sa  universalis;  Et 
quia  causae  universales  nihil  efficiunt  sine 
concursu  particularium  :  ideo,  sicut  neces¬ 
saria  est  fides,  Baptismus,  bona  opera  etc., 
quibus  applicetur  ille  fructus  ;  sic  et  Sacri¬ 
ficium  incruentum,  quotidie  in  Ecclesia  of¬ 
ferendum;  non  quidem  ut  compleatur  no¬ 
strae  Redemptionis  pretium,  sed  ut  hoc  nobis 
applicetur;  quod  nusquam  negavit  Aposto¬ 
lus.  Sicut  ergo  Sacrificia  Vet.  Test.  place¬ 
bant  Deo,  quatenus  erant  repraesentativa, 
et  typi  futuri  Sacrificii  Crucis,  et  etiam  pla¬ 
cabant  eumdem;  it^a  multo  magis  Sacrificium 
nostrum  incruentum,  quod  est  repraesentatio 
mystica  cruenti  in  Cruce  peracti,  multo  ma¬ 
gis  placet  Deo.  Per  quae  evanescunt  plures 
replicae  Amesianae,  ac  praesertim  ea,  qua 
ait :  «  Per  Sacramentum  Eucharistiae  satis  no¬ 
bis  applicari  Sacrificium  Christi  cruentum  »  ; 
nam  bonitas  Dei  noluit  tantum  unicum  me¬ 
dium,  sed  plurima  applicantia  nobis  relinque¬ 
re.  Et,  ut  supra  dictum,  Sacramentum  Eu- 
charisticum  ut  sic,  cum  sit  vivorum,  non  est 
per  se  institutum  ad  remissionem  sive  culpae, 
sive  poenae ;  Sacrificium  vero  principaliter 
ad  remissionem  poenarum  peccatis  debita¬ 
rum.  Omitto  plurimos  insulsos  cavillos. 

III.  —  Objic.  «  Sacrificium  Missae  oblite- 
rat,  et  ex  hominum  memoria  excutit  unicam 
Christi  mortem  :  singulis  enim  Missis  tantum 
tribuitur  a  Pontificiis,  quantum  ipsi  morti 
Christi.  »  Resp.  :  Mirabile,  et  perversum  est 
hoc  argumentum ;  cum  tantum  absit,  ut 
Missa  obliteret  mortem  Christi,  ut  vel  maxime 
efficiat,  ne  unquam  obliteretur.  Est  enim 
essentialiter  nihil  aliud,  nisi  repraesentatio 
illius  mortis,  in  Cruce  pro  nobis  obitae. 
Falsum  est,  nos,  qui  dicimus  :  Christum 
saepe  incruente  offerri,  dicere,  eum  saepius 
mori,  sive  ut  in  Sacramento,  sive  ut  in  Sacri¬ 
ficio.  Unde,  quaeso,  quidquam  eorum  para¬ 
doxorum  probatur?  Amesius  1.  «Si  eadem 
sit  vis  Sacrificii  absque  morte,  quae  est  ipsius 
mortis,  tum  mortis  nulla  ratio  est  habenda.  » 
Resp.: Est  eadem  vis  Sacrificii  absque  morte 


DE  SACRAMENTO  EUCHARISTIAE. 


62  7 


jam  in  praesenti  perpessa,  concedo  ;  absque 
morte  olim  obita,  et  nunc  mystice  repraesen¬ 
tata,  nego.  Hujus  ergo  mortis  vel  maxime 
habenda  est,  et  habetur  in  Missa  memoria. 
Amesius  2.  «  Infinita  Sacrificia  Missae,  si 
Christus  realiter  in  illis  offeratur,  unam  sim¬ 
plicem  oblationem  in  Cruce  factam ,  non 
possunt  non  seque  obscurare ,  ac  multa  mil¬ 
lia  agnorum  Paschalium,  unum  aliquem 
agnum  extra  numerum  collocarent.  »  Resp.: 
Nequeunt  illud  obscurare  ullatenus;  quia 
cum  omnem  vim  suam,  ab  illa  morte  realiter 
perpessa  accipiant,  illud  unicum  cruentum, 
omnia  incruenta,  etsi  in  infinitum  oblata, 
vel  maxime  illustrant.  Amesius  3.  «  In  sa¬ 
crificio  rei  viventis  requiritur  occisio,  et  mors 
rei  sacrificatae  :  sed  in  Missa  Christus  vivus 
dicetur  sacrificari  ».  Resp.  :  Missa  est  ve¬ 
rissimum  Sacrificium,  et  tamen  non  exigit 
victimse  occisionem  prsesentem,  sed  praet¬ 
eritam.  Sufficit  autem  in  praesenti  ita  offerri, 
ut  licet  non  mortua,  modo  tamen  mortuo, 
sub  panis  et  vini  specie  sit  manducabilis,  et 
potabilis.  Ubi  manifeste  intervenit  immuta¬ 
tio  hostiae  talis,  ut  jam  sub  alienis  acciden¬ 
tibus  possit,  instar  cibi,  et  potus  sumi,  non 
minus  ac  olim  de  hostiis  mactatis  vesceban¬ 
tur  Sacerdotes,  et  alii.  Nullae  sunt  hic  «  con¬ 
tradictionum  praestigiae,  nisi  quas  ex  suo 
cerebro  affingit  Amesius.  Cur  enim  in  forma 
rei  inanimatae,  vel  sub  specie  panis,  et  vini 
non  possit  offerri  Deo  Christus  vivus,  prae¬ 
sens,  et  repraesentatus  per  verba  mystica9 
ut  olim  pro  nobis  occisus  ? 

IV.  —  Objic.  «  Missa  praeripit  hominibus 
mortis  Christi  fructum,  quia  novam  Redem¬ 
ptionem  prae  se  fert,  et  promittit. »  Resp.:  Ni¬ 
hil  horum  verum  est.  Nam  Missa  unum  idem- 
que  sacrificium  est ,  tum  cum  Sacrificio 
cruento  Christi  (quia  illius  est  commemo¬ 
ratio,  ac  repraesentatio,  et  utriusque  eadem 
est  hostia) ;  tum  inter  se  :  quia  in  omnibus 
Missis,  una,  eademque  hostia,  ab  uno  eodem- 
que  principali  sacrificante  offertur.  Ut  enim 
supra  dictum  est  :  Sacrificium  passionis 
Christi  (cujus  commemoratio  ac  repraesen¬ 
tatio  est  Sacrificium  Eucharisticum)  ex  se 
habet  virtutem  intrinsecam  aeternam,  sal¬ 
vandi  omnes,  quotquot  in  perpetuum  acce¬ 
dent  fide  et  operibus  per  Christum  ad  Deum. 
Sed  instat  Amesius  1.  «In  ultima  Coena 
contendit  Bellarm.  Testamentum  novum 
fuisse  confectum,  et  sanguinem  Christi  effu¬ 
sum  in  remissionem  peccatorum,  omniaque 
sacrificia  in  illa  Missa  suum  complementum 


habuisse  :  quod  si  verum,  causa  dici  non 
potest,  cur  Christus  postea  in  cruce  more¬ 
retur.  »  Respond. :  Causa  est,  tum  quia  Chri¬ 
sto  ita  placuit  :  tum  quia  ipsa  oblatio  in¬ 
cruenta  in  Coena  non  fuit  nisi  mystica  reprae¬ 
sentatio  ipsius  mactationis  realis  in  Cruce  ; 
cui  soli  erat  ex  decreto  divino  affixa  Re¬ 
demptio  generis  humani,  et  solutio  pretii  in¬ 
finiti  pro  peccatis  omnium.  Per  quod  etiam 
eliditur  2.  instantia  Amesii,  cum  ait  :  «  Sa¬ 
crificium  illud  Nov.  Testam,  quod  secundum 
ordinem  Melchisedech  offertur,  per  se  tollit 
peccata,  prout  semel  offertur.  Hebr.vn,v.  27. 
Sed  Bellarm.  antea  c.  6.  disertis  verbis 
affirmavit,  Sacrificium  Crucis,  si  per  se  con¬ 
sideretur,  non  fuisse  secundum  ordinem 
Melchisedech,  sed  sacrificium  Eucharistiae, 
vel  Missae.  »  Resp.  :  Sacrificium  incruentum 
in  ultima  Coena  non  nisi  quatenus  erat  re- 
praesentativum  cruenti  in  Cruce,  atque  adeo 
non  per  se  solitarie  tollebat  omnia  peccata  ; 
idque  ex  decreto  Dei,  qui  et  hanc  actionem, 
qua  offerebat  mystice  seipsum  Christus  Patri, 
ut  omnes  alias  ejus  actiones  theandricas, 
singulas  etiam  infiniti  valoris ,  non  voluit 
habere  effectum  Redemptionis,  nisi  depen- 
denter  a  cruento  Sacrificio  Crucis.  Licet 
vero  Christus  non  fuerit  Sacerdos  secundum 
ordinem  Melchisedech  ,  ratione  Sacrificii 
cruenti,  sed  solum  ratione  Sacrificii  Eucha¬ 
ristiae  :  tamen  Sacrificium  Crucis  dici  potest 
secundum  ordinem  Melchisedech  ratione  ip¬ 
sius  Sacerdotis  Christi,  a  quo  offerebatur  : 
ipse  enim  absolute  Sacerdos  erat  secundum 
ordinem  Melchisedech,  uti  eum  in  ipsa  etiam 
Cruce  vocat  Apostolus.  Iiebr.  v. 

V.  —  Objic.  «Institutio  Christi  sic  habet  : 
Accipite ,  et  manducate  ;  non  autem  :  of¬ 
ferte  ;  Ergo  oblatio  non  est  ex  instituto  Chri¬ 
sti  ».  Respondeo' :  Neg.  antecedens,  inclu¬ 
ditur  enim  oblatio  in  illo  :  Hoc  facite ,  scili¬ 
cet,  quod  ego  feci.  Christum  autem  sacrifi¬ 
casse ,  hactenus  probatum  est.  Nugatoria 
cavillatio  est,  cum  hinc  infert  Amesius  :  «Sic 
Judic.  vi.  Abimelech  aperte  jussisse  Sacri¬ 
ficium  offerre,  quia  dixit  :  Hoc  facite.  » 

VI.  —  Objic.  «  Christus  solus  est  Sacerdos 
Nov.  Testam.  Christus  igitur  in  Missa  a 
Pontificiis  Sacrificulis  non  potest  offerri  ». 
Respond.  :  Melior  illatio  haec  non  est,  ac 
ista  :  Unus  est  Magister  Deus  :  Ergo  nullus 
minister  verbi  potest  docere  Evangelium  : 
Subordinatae  causse  secundae  non  tollunt 
primam,  et  universalem,  sed  supponunt. 

VII.  —  Objic.  «  Nulla  pars  Missae  potest 


628 


V1NDICLE 


ostendi  in  qua  ratio  Sacrificii  proprie  dicti 
invenitur  :  Ergo  non  est  Sacrificium  ».  An¬ 
tecedens  fuse  conatur  probare,  tum  ex  dis¬ 
sensione  Scholasticorum  inter  se  quoad  hoc 
punctum;  tum  opponendo  aliquas  ratiuncu¬ 
las  Bellarminianis  assertionibus  ;  sed  his  se¬ 
quenti  capite  obviabitur.  Hic  loci  lustrandae 
erunt 

§..  UNICO. 

'  Cavillationes  Gerhardinse. 

Ilee  plereeque  plane  frigidae  sunt,  et  insui¬ 
sse,  aut  coincidunt  cum  Amesianis. 

Th.  10.  sic  arguit  ;  «  Juxta  Bellarm.  Apo¬ 
stoli  in  Scriptura  numquam  vocant  Sacer¬ 
dotes  Christianos,  sed  Episcopos  ,  et  Pre- 
sbytros  tantum.  Ergo  etiam  non  docuerunt 
Episcopos  et  Presbyteros  offerre  proprie  di¬ 
ctum  Sacrificium,  uti  Sacerdotes  Vet.  Testa¬ 
menti».  Resp. :  Utheec  sit  qualiscumque  con¬ 
jectura  a  nomine  ad  rem,  argumentum  certe 
convincens  non  est,  quia  sine  dubio,  etiamsi 
Christus  Dominus  conceptis  verbis  eos  creas- 
set  Sacerdotes,  potuisset  tamen  justis  de 
causis  nolle  in  primordiis  Ecclesiae  eos  ita 
vocari,  donec  adolevisset  Religio  Christiana  ; 
et  ratio  Sacrificii  incruenti  nimis  paradoxa 
visa  fuisset  Gentilibus,  si  se  aeque  dixissent 
vere,  et  proprie  esse  Sacerdotes,  ac  eos, 
qui  apud  Judaeos,  et  Gentiles  victimas  offe¬ 
rebant. 

Th.  28.  ait  :  «  Si  Sacrificium  panis,  et 
vini  fuisset  a  Melchisedecho  oblatum  ad 
praefigurandum  Missae  Sacrificium,  sequere¬ 
tur  1.  Christum  etiam  sub  speciebus  Aaro- 
nicorum  sacrificiorum  esse  offerendum  : 
nam  etiam  ab  his  panis,  et  vinum  offereba¬ 
tur.  Sequeretur.  2.  Transsubstantiationem 
in  Eucharistia  esse  nullam,  quiaMelchisedech 
non  transsubstantiavit  panem  ,  et  vinum. 
Sequeretur.  3.  vini  usum  non  esse  laicis 
negandum,  quia  nec  Melchisedech  negavit. 
Sequeretur.  4.  non  esse  propitiatorium,  nec 
impetratorium.  3.  Nec  esse  necessarium,  nec 
impetratorium.  6.  Nec  esse  necessarium,  ut 
a  jejunis  accipiatur  corpus  Domini.  7.  Nec 
vini  cum  aqua  mixtionem.  8.  Sacrificulos 
non  offerre,  quia  solus  Christus  est  Sacerdos 
secundum  ordinem  Melchisedech,  nec  ullos 
habet  Successores.  9.  Nec  offerendum  pro 
defunctis,  quia  Melchisedech  viventibus  pa¬ 
nem,  et  vinum  obtulit  ».  Resp.  :  Haec  argu¬ 
tatio  similis  est  huic  :  Si  Gerhardus  esset 
Evangelicus  secundum  ordinem  (vel  refor¬ 


mationem)  Lutheri,  et  non  Calvini,  sequere¬ 
tur,  Gerhardum  debere  etiam  «  1.  nullam 
interpretandi- verbi  Dei  legem  pati.  2.  Nec 
curare  mille  Augustinos,  mille  Cyprianos  ». 
3.  Admittere  nunc  unum,  nunc  tria,  nunc 
duo  Sacramenta,  etiam  septem  non  damna¬ 
re.  4.  Monialem  ducere  in  concubinam.  5. 
Communionem  sub  una  imperare,  si  Papa, 
vel  concilium  praeciperet  sub  utraque.  6. 
Extremam  sibi  vim  facere,  ut  Sacramentariis 
consentiat.  7.  Omnia  fatali  necessitate  fieri 
etc.  Numquid  insulse  satis?  Ostendat  Titius, 
in  quo  Gerhardinae  sequelae  sint  minus  pue¬ 
riles  et  nugatoriae.  Numquid  omne  simile 
est  dissimile?  alioqui  enim  non  simile,  sed 
aequale,  et  idem  esset.  Similes  ineptias  addit 
duabus  sequentibus  thesibus,  simul  aper¬ 
tissime  contradicens  communi  Patrum  con¬ 
sensui  de  Sacrificio  Missae  Melchisedechi 
praefigurante  Eucharisticum. 

Th.  44.  adducit  verba  Bellarmini,  quibus 
rejicit  Benedicti  Ariae  Montani  expositiouem 
in  cap.  i.  Malach.  et  sic  everti  vult  commu¬ 
nem  doctrinam  Patrum ,  et  reliquorum 
Theologorum  omnium,  qui  verba  Malachiae 
de  sacrificio  incruento  Nov.  Test.  interpre¬ 
tantur.  Nonne  et  hoc  puerile  satis?  Numquid 
praeclara  illatio  :  «  Ergo  Bellarminus  est 
Lutheranismi  testis  »  ! 

Ad  CAPUT  XXVII. 

Puerilis,  et  insulsa  plane  est  cavillatio  il- 
liusnonae  objectionis  Lutherano-Calvinisticae, 
qua  etiam  alias  (ut  saepe  in  superioribus  no¬ 
tavi)  dogmata  fidei  arietare  satagunt  haere¬ 
tici  ex  eo,  quod  in  modo  illa  explicandi,  vel 
defendendi,  Theologi  non  concordent;  aut 
quod  non  constet,  in  quo  praecise,  aut  for- 
maliter  consistat  essentia  alicujus  rei.  Num¬ 
quid  pari  ratione  liceret  arguere :Lutherus, 
Zwinglius,  Calvinus,  eorumque  discipuli  non 
conveniunt,  in  quonam  consistat  ratio  Sa¬ 
cramenti  :  Ergo  nullum  habent  Sacramen¬ 
tum?  Quid?  an  ideo,  quia  sunt  variae  opi¬ 
niones  de  essentia  quantitatis,  et  an  consistat 
in  peculiari  accidente ,  an  vero  materiae 
identificetur,  aut  alicui  qualitati  materiali 
etc.,  ideo  non  poterimus  libere  determinare, 
an  haec,  vel  illa  res  sit  quanta?  Num  quia 
diversae  sunt  sententiae  de  essentia  numeri, 
an  consistat  in  solis  absolutis  unitatibus,  an 
potius  in  relatione,  quae  detur  extra  animam 
a  parte  rei,  aut  in  relatione  rationis  etc., 
ideo  erit  incerti,  quot  muneri  intersint  inter 


629 


DE  SACRAMENTO  EUCHARISTIA. 


unitatem,  et  centenafium  ?  Quid  certius, 
quam  dari  tempus  in  rerum  natura  ?  quid 
tamen  praecise  illud  sit,  tam  difficile  assigna¬ 
tur,  ut  perspicacissimam  quoque  S.  Augu¬ 
stini  mentem  fatigarit.  Liberas  habere  Deum 
volitiones  non  modo  Christianis,  sed  etiam 
sapientioribus  Gentilium,  extra  controver¬ 
siam  est;  in  quo  tamen  ea  praecise  consistat, 
et  quomodo  a  volitione  necessaria  distingua¬ 
tur,  quis  evolvat?  Facilius  est,  Theologorum 
ea  de  re  opiniones  probabiliter  impugnare 
universas,  quam  ulla  earum  usquequaque 
satisfacere  intellectui,  ita  ut  plene  acquie¬ 
scat.  Universim  ergo  in  ejusmodi  quaestio¬ 
nibus  Theologicis,  quid  ita  sit  pertinet  ad 
fidem  ;  cur,  vel  propter  quod  ita  sit ,  pertinet 
ad  exercitium  ingeniorum.  Unde  tam  fatua 
est  praesens  objectio  Lutherano-Calviuistica, 
ut  si  quidquam  valeret,  omnes  facile  articuli 
fidei  ea  methodo  et  illatione  possint  everti. 
Percurramus  breviter  assertiones  in  hoc 
puncto  partim  certas,  partim  probabiliores, 
non  quod  ita  necessarium  sit  ad  tuendum 
fidei  dogma  de  sacrificio  incruento  ;  sed  ad 
majorem  explicationem,  ac  depulsionem  ef- 
ficaciorem  eorum,  quae  cavillatiu  Sacramen- 
taria  fidei  Catholicae  objectavit. 

I.  —  Ex  quinque  illis  principalioribus 
partibus  (scilicet  1.  oblatione  panis,  et  vini: 
2.  consecratione,  et  transsubstantiatione  eo¬ 
rum  in  corpus,  et  sanguinem  Christi;  3. 
oblatione  horum  per  expressa  verba ;  4.  fra¬ 
ctione,  et  commixtione  Sacramenti;  5.  distri¬ 
butione,  et  consumptione),  certum  est,  in 
prima  consistere  essentiam  Sacrificii  non 
posse  ;  cum  res  ter.rena  non  possit  consti¬ 
tuere  Sacrificium  illud  augustissimum  :  ne¬ 
que  in  tertia ;  cum  ex  Evangelio  constet, 
eam  a  Christo  non  fuisse  adhibitam  ;  idem- 
que  est  de  quarta.  Tota  ergo  controversia 
est  de  consecratione,  et  sumptione,  quse  fit 
a  Sacerdote :  nam  etiam  de  distributione,  et 
sumptione,  quse  fit  a  populo,  extra  contro¬ 
versiam  est  inter  Catholicos,  non  pertinere 
ad  rationem,  et  essentiam  Sacrificii. 

II.  —  Certum  est,  si  Sacrificium  accipia¬ 
tur  pro  re,  quai  offertur,  corpus  et  sanguinem 
Domini  esse  id  Sacrificium,  quod  in  Missa 
proprie  offertur,  non  vero  panem,  et  vinum, 
etsi  haec  aliquo  modo,  tamquam  terminus  a 
quo  transsubstantiationis,  pertineant  ad  rem, 
quae  sacrificatur,  sub  cujus  speciebas  acci¬ 
dentalibus  incipit  apparere  corpus,  et  san¬ 
guis  Christi.  Neque  tamen  ideo  sunt  duo 
Sacrificia  in  Missa,  sed  unicum.  Licet  enim 


panis,  et  corpus  Domini  sint  res  diversissi¬ 
mae,  si  eorum  natura  consideretur ;  unum 
tamen  sacrificium  faciunt,  quod  est  panis, 
in  corpus  Domini  transmutatus.  Ameslus  : 
«  Unum  Sacrificium  non  potest  consistere  ex 
duabus  rebus  conflatis,  quae  numquam  si¬ 
mul  consistunt.  Quae  etenim  simul  non  ex- 
istunt,  non  possunt  simul  offerri;  sed  pa¬ 
nem  et  vinum  simul  existere  cum  corpore, 
et  sanguine  Christi,  Pontificii  omnes  negant» . 
Resp.  :  Neg.  assump.  Nulla  enim  contradictio 
in  hoc  cernitur,  quod  in  eodem  sacro  ritu,  ex 
diversis  actionibus  constante,  requirantur 
duae  res,  quarum  altera  quoad  substantiam 
desinat  esse  sive  per  diversam,  sive  per 
eamdem  actionem,  qua  sub  ejus  accidenti¬ 
bus  incipit  esse  corpus,  et  sanguis  Christi. 
Offertur  ergo  panis  per  actionem  transsuh- 
stantiativam,  ita,  ut  ejus  substantia  desinat 
esse,  curpus  vero  Christi  incipiat  esse. 

III.  —  Oblatio  panis  et  vini  consecratio¬ 
nem  praecedens,  ad  integritatem  accidenta¬ 
lem,  et  quasi  extrinsecam  Sacrificii  pertinet. 
Amesius  :  «  Integritas  pertinet  ad  essentiam 
rei  integralem  :  hcec  igitur  est  contradictio 
manifesta  ».Imo  hoc  est  delirium  Amesii 
manifestum.  Anne  dens,  unguis,  articulus, 
aut  pars  integrans  quaecumque  ablata  efficit 
ex  homine  non  hominem?  Integritatem  hic 
Bellarminus  aliam  non  intelligit,  nisi  quam 
habet  Missae  Sacrificium  ex  institutione  Ec¬ 
clesiae.  Aque  insulsum  est,  quod  de  altera 
oblatione,  post  consecrationem  quee  fit,  in¬ 
fert  Amesius,  «  Christum,  et  Apostolos  inte¬ 
grum  Sacrificium  non  obtulisse  ».  Quid  mi¬ 
rum?  Integritatem  accidentalem,  et  ritus, 
ad  decorem,  et  devotionem  facientes,  Eccle¬ 
siae  commiserunt  addendos. 

IV.  —  Bellarmini  opinio ,  qua  cum  Gabr. 
Soto,  et  aliis  Thomistis  docet,  sumptionem 
Sacerdotis  esse  partem  essentialem,  adeo- 
que  complementum  alterius  partis,  scilicet 
consecrationis,  est  sine  dubio  probabilis, 
quia  nempe  per  ipsam  sumptionem  adhuc 
magis  consumitur  victima  .  Neque  enim  re¬ 
pugnat ,  in  Sacrificio  victimam  aliquam, 
destructionem  duplicem  subire  :  imo  id  olim 
in  holocausto  erat  necessarium.  Nam  prius 
victima  mactabatur,  deinde  tota  cremaba¬ 
tur  :  unde  in  hoc  assimilaretur  holocausto 
hoc  sacrificium,  juxta  hanc  sententiam.  Idem 
fere  etiam  docet  Card.  Lugo,  qui  et  inde 
probat,  cur  non  possit  in  ullo  casu  sacrifi¬ 
cari  sine  sumptione,  quia  nempe,  si  omitta¬ 
tur  sumptio,  manebit  Sacrificium  iiicomple- 


630 


VINDICIA  DE  SACRAMENTO  EUCHARISTIA. 


tum.  Opposita  sententia,  quse  cum  SS.  Tho- 
ma,  et  Bonaventura  tenet,  solam  Consecra¬ 
tionem  esse  de  essentia  hujus  Sacrificii,  est 
communior  inter  Scholasticos,  et  saltem  non 
minus  probabilis,  ac  altera.  Fundamentum 
est  :  tum  quia  in  sola  consecratione,  non 
autem  in  consumptione  exercet  actionem 
sacrificandi  in  persona  Christi  :  tum  quia 
essentia  sacrificii  debet  esse  in  actione,  ex 
cujus  termino  possit  esse  particeps  populus 
Christianus  Sacrificii  :  Non  potest  autem 
fieri  particeps  rei,  quee  tamquam  terminus 
resultet  ex  sumptione  Sacerdotali  :  Ergo 
non  sumptio,  sed  sola  consecratio  est  de  es¬ 
sentia  hujus  Sacrificii  incruenti.  Tum,  quia 
si  sumptio  sacerdotalis  esset  pars  essentiae, 
Christus  non  immolaretur  sub  omnibus  ac¬ 
cidentibus,  sub  quibus  consecratur,  sed  sub 
illis  tantum,  sub  quibus  sumitur  a  Sacer¬ 
dote  :  tum  denique,  quia  nulla  est  actio  ad 


id  aptior  consecratione  ;  nam  ex  vi  conse¬ 
crationis  Christus  mactatur  ut  victima  in¬ 
cruente,  et  mystice,  quatenus  ex  vi  verbo¬ 
rum  separatur  corpus  a  sanguine,  et  sanguis 
a  corpore,  ut  essent  separata,  nisi  per  conco- 
mitantiam  naturalem  aliunde  connecteren- 
tur  :  Ergo,  etc.  Htec  utrinque  perquam  pro¬ 
babiliter  dicuntur;  et  rem  acu  mihi  tetigisse 
Suarez  videtur,  cum  disp.  73.  sect.  5.  docet, 
utrumque  modum  potuisse  commode  a  Chri¬ 
sto  institui’,  idque  sibi  esse  certissimum. 
Quod  autem  de  facto  Christus  instituerit  in 
hoc,  non  esse  certum,  cum  voluntas  Christi, 
ex  qua  sola  id  pendet,  non  satis  nobis  nota 
sit ;  quamvis  ob  rationes,  et  dicta  Patrum 
ibidem  adducta,  magis  inclinet  in  partem 
posteriorem.  Nec  ultra  hic  in  controversia 
fidei  requiritur,  cum  de  ipsa  Sacrificii  sub¬ 
stantia  summus  sit  omnium  Theologorum 
consensus. 


VINDICIiE 


PRO  LIBRO  PRIMO 

DE  SACRAMENTO  POENITENTIAE 


Ad  CAPUT  VIII. 

Bellarm.  :  Quaestio  prima  est  :  An  poeni¬ 
tentia  signis  externis  manifestata,  accedente 
ad  eam  verbo  absolutionis,  sit  sacramentum 
novae  Legis  proprie  dictum?  Catholici  affir¬ 
mant  :  haeretici  negant.  Amesius.  1.  «  Dis¬ 
putant  Scholastici  sub  triplici  genere  : 
quatenus  est  virtus  :  quatenus  est  sacramen¬ 
tum.  Signa  autem  externa,  per  quae  mani¬ 
festatur,  nihilo  magis  pertinent  ad  sacra¬ 
menti  naturam,  quam  gratiam  et  virtutem. 
2.  Accessio  verbi  absolutionis  pertinet  non 
tantum  ad  poenitentiae,  sed  et  ad  fidei  gra¬ 
tiam,  et  magis  proprie  ad  fidem  :  Nihil  est 
igitur  in  ista  constitutione  causae,  quod  ullo 
modo  favet  Poenitentiae  sacramento  »  :  Resp. : 
Assumuntur  ista  plane  voluntarie  sine  ulla 
probatione  ;  quorum  falsitas  in  decursu  pa¬ 
tebit.  Certum  est  omnibus  Catholicis,  et  nisi 
fallor,  plerisque  etiam  Lutheranis,  et  Calvi- 
nistis,  conversionem  ad  Deum,  per  se  lo¬ 
quendo,  posse  adaequate  per  actus  internos 
perfici,  nec  indigere  actu  externo,  sive  pce- 
nitentis,  sive  ministri,  absolutionis  verba 
pronuntiantis. 

Porro  non  sunt  hic  in  limine  dissimulanda 
mendacia,  et  calumniae  Lutheri,  Philippi, 
Calvini  etc.,  quae  ingenti  numero  recitat,  e£ 
profligat  Bellarm.  cap.  2.  usque  ad  7.  Ame¬ 
sius,  vero  plane  ad  ea  silendo  videtur  agno¬ 
scere,  ea  pro  merito  esse  a  Bellarm.  ex¬ 
cussa.  Excedit  autem  imposturarum  et 
calumniarum  numerus  facile  quadragena¬ 
rium,  e  quibus  juvat  paucas  has  adnotare, 
utrique  Patriarchae  fere  communes  :  «  Nos 
pcenitentiam  in  externis  ponere  :  fidem  in  ea, 


et  promissionem  non  curare  :  de  interiori 
mentis  renovatione,  et  vera  correctione  mi¬ 
rum  apud  nos  silentium  :  poenitentem  de¬ 
bere  esse  incertum  de  remissione  peccato¬ 
rum  :  nos  docere,  Christum  satisfecisse  pro 
originali;  pro  actualibus  nos  ipsos  satisfa¬ 
cere  :  Nos  in  hoc  sacramento  nullam  facere 
mentionem  meritorum  Christi;  Papam  di¬ 
cere  :  (Nemo  extra  me,  meas  claves,  et  Mis¬ 
sas  potest  opem  ferre  ;  Christus,  et  fides  hic 
nihil  possunt  conferre  ;  Christus  est  ebrius, 
stolidus,  fatuus,  et  oblitus,  quantam  pote¬ 
statem  ligandi  cum  Clavibus  mihi  tradide¬ 
rit  :  Qui  non  adorat  ventris  mei  crepitus, 
peccatum  mortale  committit,  et  dignus  est 
inferno) ;  Apud  Papistas  nulla  fit  Christi,  aut 
fidei  mentio,  sed  sperat  quisque  se  propriis 
operibus  delere  omnia  peccata  coram  Deo. 
Enumeratio  peccatorum  in  confessione  prae¬ 
cepta  est  simpliciter  impossibilis  etc.  »  Quid 
est  sycophantice,  imo  satanice  mentiri,  si 
hoc  non  est? 

Ad  CAPUT  X. 

I.  —  Probatur  Catholica  veritas  ex  Joan. 
xx.  Quorum  remiseritis  peccata ,  remittuntur  eis 
etc.  Ex  istis  verbis  colligitur  symbolum  di¬ 
vinitus  institutum,  et  promissio  gratiae  justi¬ 
ficantis.  Cura  enim  Dominus  dederit  Apo¬ 
stolis  potestatem  dimittendi  peccata  homi¬ 
nibus,  dubitari  non  potest,  quin  signo  aliquo 
externo  eam  potestatem  exerceri  voluerit  : 
neque  enim  alias  homines  corporei  intelli- 
gere  possent,  sibi  remitti  peccata.  Nulla  hic 
est  «  conjectura  incerta  »,  ut  ex  voce  col¬ 
ligitur  male  fingit  Amesius.  Falsum  est  : 

«  nullum  symbolum  certum  institutum  ex 


632 


YINDICLE 


verbis  Christi  colligi  posse  consequentia  ali¬ 
qua  logicae  necessaria  ».  Sic  enim  logice 
inferimus  :  Omne  signum  sensibile  significa¬ 
tivum,  et  effectivum  gratiae  est  sacramentum 
novae  Legis  proprie  dictum  !  Sed  remissio 
peccatorum  a  Sacerdote  poenitenti  verbis 
legitimis  collata,  est  signum  sensibile  signi¬ 
ficativum,  et  effectivum  gratiae  :  Ergo.  Per¬ 
spicua  falsitas  est,  cum  ait  Amesius  :  «  Nihil 
ibi  vel  dicitur,  vel  innuitur  de  poenitentia 
magis,  quam  de  fide  ».  Nihil  enim  ibi  de 
fide  aperte  dicitur,  sed  ea  tantum  praesup- 
ponitur,  uti  in  omnibus  aliis  sacramentis. 
/Eque  falsum  est  quod  addit  :  «  Sensus  ho¬ 
rum  verborum  aeque  late  debet  extendi,  ac 
illorum,  Lucae  ult.  v.  47.  et  II  Cor.  v.  vers. 
19.  Yel  sola  illa  verba  :  Quorum  retinue¬ 
ritis  peccata ,  retenta  sunt,  manifeste  osten¬ 
dunt,  longe  latius  patere,  qualemcumque 
Evangelii  enuntiationem  a  remissione  pecca¬ 
torum,  vel  retentione.  Ex  tot  falsis  assertis, 
quid  mirum,  quod  homogeneam  hanc  con¬ 
clusionem  inferat  :  Magna  igitur  cum  vio¬ 
lentia  ad  sacramentum  Poenitentiae  restrin¬ 
guntur;  quod  vel  etiam  tale  fingitur,  quale 
numquam  legimus,  vel  Christum,  vel  Apo¬ 
stolos  unquam  administrasse  ».  Resp.  : 
Christus  sine  sacramentis  remittebat  pec¬ 
cata  ex  potestate  excellentiae.  Apostolos  non 
legi  administrasse  hoc  sacramentum  quid 
mirum,  cum  peccatores  ad  Christum  con¬ 
versos  necesse  erat  primum  reconciliari  per 
Baptismum?  Et  quid  necesse  fuit  id  scripto 
tradere,  etiamsi  quis  post  Baptismum  lapsus 
in  mortale,  fuisset  ab  Apostolorum  aliquo 
absolutus?  Quamquam  et  hoc  factum  esse 
circa  incestuosum  Corinthium,  haud  obscu¬ 
re  insinuatur  II  Cor.  ir.  vers.  10. 

II.  —  Confirmatur  ex  ipsa  Protestantium 
doctrina  :  Quia  signum  poenitentiae,  quod 
peccator  ostendit,  dum  petit  absolutionem, 
cum  verbo  :  Ego  te  absolvo ,  sacramentum 
censendum  est ,  adversariorum  opinione  , 
quamvis  verbum  illud  :  Ego  te  absolvo ,  esset 
quaedam  annuntiatio  Evangelii  ad  excitan¬ 
dam  fidem  instituta.  Amesius  negat  hoc  se¬ 
qui,  eo  quod  «  requiratur  institutio  Dei,  et 
ut  fiat  nomine  Dei  ».  At  haec  non  desunt 
etiam  juxta  adversarios,  ut  in  casu  suppo¬ 
nitur  a  Bellarmino.  Unde  vana  est  eva¬ 
sio 

III.  —  Sicut  potestas  remittendi  infideli¬ 
bus  peccata  sine  sacramento  Baptismi  non 
exercetur ;  ita  nec  potestas  remittendi  fide- 
ibus  ;  ac  proinde  reconciliatio  fidelium  post 


Baptismum ,  sacramentum  quoddam  est. 
Amesius  1  : «  Peccata  remittendi  infidelibus 
nulla  est  in  Ecclesia  potestas  ».  Resp. :  Si 
accipiat  «  infideles  »  in  sensu  composito  , 
perspicue  nugatur  Amesius  :  si  in  sensu 
diviso,  impie  negat  Ecclesiae,  quod  pie  Chri¬ 
stus  contulit.  Amesius  2. :  «  Ante  Baptismum 
peccata  possunt,  et  solent  in  adultis  remitti : 
fides  enim,  et  remissio  sua  natura  conjun¬ 
guntur  :  Sed  inter  fidem,  et  Baptismum  in¬ 
terstitium  aliquod  temporis  intercurrit  ». 
Resp.  :  Possunt,  fateor,  cum  perfecta  con¬ 
tritione,  quae  votum  sacramenti  Poenitentia) 
includat ;  non  solent  vero ,  quia  perfecta 
contritio  oppido  rara  est  in  primo  ad  Chri¬ 
stum  se  convertentibus.  Fides  vero  illa  spe¬ 
cialis  Lutherano-Calvinistica  non  tollit,  sed 
auget  peccata.  Quod  addit  Amesius,  pecca¬ 
ta  Baptismum  sequentia  remitti  virtute  Ba¬ 
ptismi  continuata,  infra  seorsim  refelletur. 
De  Eucharistia  id  falsum  esse,  jam  supra 
vidimus.  , 

IV.  —  Potestas  clavium  hoc  loco  SS. 
Apostolis  data  est,  ut  Catholici,  et  haeretici 
concedunt  :  Potestas  autem  clavium  non  est 
ad  Baptismum  necessaria  (cum  etiam  laici, 
etiam  non  Christiani,  et  fceminae  aliquando 
baptizare  possint);  Ergo  haec  potestas  datur 
Ecclesiae  praepositis,  fideles  certo  ritu  recon¬ 
ciliandi  post  Baptismum. 

Y.  — Denique  definitio  sacramenti  supra 
ab  Amesio  admissa,  apertissime  quadrat  in 
confessionem  poenitentis,  et  verbum  absol¬ 
ventis,  quia  signa  sunt  gratiae  justificantis. 
Quid  enim  confessio  significat ,  nisi  animi 
renovationem?  Quid  vero  absolutio,  nisi  pec¬ 
cati  ipsius  relaxationem?  Esse  autem  id  sig¬ 
num  practicum,  et  efficax,  ex  eo  intelligi- 
mus,  quia  falsum  esse  non  potest,  quod  Ye- 
ritas  dixit  :  Quorum  remiseritis  peccata ,  re¬ 
mittuntur  etc.  Amesius  aliud  effugium  hic 
non  invenit,  nisi  illa  jam  supra  excussa. 
Frustra  requirit  ad  omne  sacramentum,  ele¬ 
mentum  sensibile,  a  verbis  sensibilibus  dis¬ 
tinctum.  Confessio  auricularis  infra  proba¬ 
bitur  ex  verbo  Dei.  Sed  premi  nos  vult 
Amesius  hac  praecipue  quaestione  :  «  Cum 
juxta  nos  non  remittantur  peccata,  nisi  per 
mutationem  aliquam  realem,  et  justitiam 
infusam  ;  quomodo  vel  confessio,  vel  abso¬ 
lutio  est  causa  efficiens,  et  physica,  idque  ex 
opere  operato  justitiae  infusse?  »  Resp.  : 
Haec  interrogatio  abunde  in  superioribus 
soluta  est.  Diverticula  modo  libuit  Amesio 
captare,  et  dissimulare,  quae  deinceps  Bellar- 


DE  SACRAMENTO  POENITENTIAE. 


633 


minus  ex  ipsius  Calvini  definitione  evincit, 
et  ex  sensu  SS.  Patrum,  quorum  testimonia 
hic  recitantur. 

Acl  CAPUT  XI. 

I.  —  Objiciunt  haeretici  :  «  Pontificii  de 

sacramento  Poenitentiae  suspensam  tantum, 
opinionemque  varietate  confusam,  ac  tur¬ 
batam  habent  doctrinam.  Nulla  est  enim 
particula  materiae,  formae,  aut  effecti  hujus 
Sacramenti,  de  qua  Scholastici  consentiant 
inter  se  ».  Resp.  :  Insulsitas,  imo  fatuitas 
hujus  objectionis  in  superioribus  excussa 
est.  Verissime  Theologi  omnes  Catholici 
summo  consensu  Poenitentiam  sacramentum 
esse  docent;  etsi  non  conveniant,  quid  in  eo 
sit  sacramentum  tantum,  quid  res  tantum, 
quid  res  simul  et  sacramentum;  quod  nihil 
ad  fidem,  et  ad  rem,  de  qua  cum  haereticis 
disputamus,  pertinet,  sed  ad  exercitationem 
scholasticam.  • 

II. '  —  Obj.  «  In  Poenitentiae  sacramento 
nullum  est  visibile  signum  sacramentale  ». 
Resp.  :  Debebat  Amesius  ante  omnia  cum 
suo  Calvino  ex  S.  Scriptura  probare,  requiri 
ad  rationem  sacramenti  Novae  Legis  signum 
stricte  visibile,  nec  sufficere  signum  quodvis 
exterius,  sive  oculis,  sive  auribus  percepti¬ 
bile.  Sed  loco  probationis,  qua  destituitur, 
conviciatur  Amesius ,  vocatque  «  signum 
conflatum  ex  variis  actibus,  quod  non  sit 
sensibile  elementum  :  Monstrum!  » Dissensio 
Scholasticorum  circa  partes  intrinsecas  hu¬ 
jus  Sacramenti,  nihil  ad  quaestionem  fidei 
facit  :  unde  per  oppositas  Scoti,  et  Soti  opi¬ 
niones  destrui  «  verum  signum  hujus  sacra¬ 
menti  »,  non  nisi  fatue  infert  Amesius.  De¬ 
nique  aperte  falsum  est,  quod  «  certum  »  ait 
Amesius  :  «  Verba  illa  :  Ego  confiteor ,  ego 
absolvo ,  nihil  aliud  significare  in  sacra¬ 
mento,  quam  extra  sacramentum,  ac  proin¬ 
de  non  esse  sacramentalia  signa  ex  institu¬ 
tione  Dei  »,.  Negare  non  possunt  Galvinistae, 
saltem  potuisse  Christum  instituere  signum 
tale  practicum,  quo  posito  mox  Deus  remit¬ 
tat  peccata.  Tunc  autem  certum  est,  prae¬ 
dicta  verba  significatura  remissionem  pec¬ 
catorum,  et  sanctificationem,  si  a  poenitente 
disposito,  et  Sacerdote  legitime  pronuntiata 
fuerint;  non  vero  si  a  quibusvis  aliis  pro¬ 
nuntiarentur. 

III.  —  Objic.  «  Non  exstat  singularis  pro¬ 
missio  hujus  sacramenti  propria  ».  Itesp.: 
Id  falsum  esse  constat  ex  illo  Joan.  xx.  Quo¬ 


rum  remiseritis  peccata ,  remittuntur ,  etc. ,  ut 
etiam  aperte  fatetur  Apologia  Gonfess.  Au- 
gust.  c.  13.  Amesius  :  «  Illa  promissio  non 
magis  ad  Poenitentiam,  quam  ad  fidem  spe¬ 
ctat  ».  Resp.  :  Si  de  fide  per  charilatem  per¬ 
fecta  loquatur,  verum  quidem  est ,  quod 
habeat  annexam  remissionem  peccatorum  ; 
falsum  tamen  est  id  esse  vi  hujus  promissio¬ 
nis  sacramentalis. 

IV.  —  Objic.  «  Poenitentia  non  habet  tale 
externum,  et  materiale  elementum,  quale 
est  in  Baptismo,  et  Eucharistia  :  Ergo  » .  Non 
magis  hinc-sequitur  conclusio  intenta,  quam 
ex  isto  :  Amesius  non  rugit,  aut  crocitat  : 
Ergo  non  est  animal.  Frustra  nititur,  nisi  ex 
S.  Scriptura  ostendat,  Christum  non  potuisse 
aliud  signum  sensibile,  nisi  in  elemento  vi¬ 
sibili,  gratiae  effectivum  instituere. 

V.  —  Objic.  «  Poenitentia  Vet.  Test.  ea¬ 
dem  plane  fuit  cum  illa,  quae  in  Nov.  Test- 
docetur.  Sed  illa  non  fuit  sacramentum. 
Ergo  nec  haec  ».  Resp.  :  Poenitentiae  virtus 
in  veteri,  et  Novo  Test.  est  eadem,  quis  du¬ 
bitet?  quin  et  in  lege  naturae.  At  quomodo 
hinc  infertur,  Christum  uon  instituisse,  aut 
etiam  non  potuisse  instituere  ,  ut  in  Nov. 
Test.  imperfectis  poenitentibus  non  subve¬ 
niretur  ope  sacramenti  hujus  ?  Hallucinatio 
nonnullorum  veterum  Scholasticorum  nihil 
juvat  Calvinistas,  nec  nocet  caeteris  Theolo¬ 
gis.  Illud  vero  permirum,  quod  Amesius 
«  Nathkn  prophetae  »  tantum  tribuat ,  «  ut 
instrumentaliter  gravissimam  peccati  remis¬ 
sionem  verbo  suo  fecerit»;  id  tamen  neget 
Nov.  Test.  Sacerdotibus ;  aut  si  hoc  etiam 
concedat,  neget  hoc  esse  sacramentum. 

VI.  —  Objic.  a  Poenitentia  Nov.  Test. 
ante,  et  post  resurrectionem  Christi  est  ea¬ 
dem  omni  ex  parte  :  Sed  ante  resurrectio¬ 
nem  Christi  non  fuit  sacramentum  :  Ergo 
nec  postea  ».  Resp.  :  Falsa  est  major,  nisi 
praecise  de  sola  virtute  sermo  sit.  Ante  re¬ 
surrectionem  nulli  Christus  legitur  dedisse 
potestatem  remittendi  peccata  imperfecte 
poenitentibus,  conantibus  tamen  proficere 
in  dilectione  Dei.  Cum  vero  Christus  dixit 
Matth.  ix.  v.  2.  Luc.  vn.  vers.  48.  Remissa 
sunt  tibi  peccata,  non  ministravit  sacramen¬ 
tum  ;  sed  quid  per  excellentiae  potestatem 
fecerit,  annuntiavit.  «  Mira  est  haec  perver¬ 
sitas  non  Bellarmini  »,  sed  Amesii,  cum  il¬ 
lum  reprehendit,  quod  in  verbis  Joan.  xx. 
Quorum  remiseritis  etc.  «  ex  remissione  col¬ 
ligat  confessionem  » ,  quia  peccata  non  de¬ 
bent  remitti,  nisi  iis,  qui  se  peccata  habere, 


634 


VINDICLE 


eaque  sibi  displicere  testantur  ;  «  hic  tamen 
a  Christo  ipso  peccata  remitti  velit  sine  de¬ 
bita  confessione  »;  mira,  inquam,  hic  est 
Amesii  vel  perversitas,  vel  stupor,  quod  non 
agnoscat,  Christo  dispositionem  pceniten- 
tium,  quibus  remittebat  peccata ,  absque 
externa  confessione  fuisse  apertam  ;  Sacer¬ 
dotibus  vero  (citra  miraculum)  non  nisi  ex¬ 
ternis  signis  innotescere  potest ,  adeoque 
optime  ex  illa  judiciaria  potestate  Aposto¬ 
lis,  et  Sacerdotibus  Joan.  xx.  data  infertur 
peccatorum  confessio,  cum  alioqui  legitime 
judicari  non  possit.  Achilles  itaque,  quem 
jactat  «  firmum,  et  nulla  ex  parte  labefacta¬ 
tum»,  vix  Thersites  est;  cum  in  eo  quod 
maxime  probandum  erat,  misere  mendicet 
principium. 

VII.  —  Objic.  :  «  Ex  Apostolorum  doctri¬ 
na,  et  exemplis,  nihil  adferri  potest  ad  sa¬ 
cramentum  Poenitentiae  confirmandum  ». 
Respond.  :  Sufficit  institutio  et  promissio 
Christi  Joan.  xx.  quam  et  Apologia  Confess. 
Augustanae  cum  Luthero  agnovit,  et  omnis 
Ecclesia  greeca,  latina,  barbara.  Quis  ambi¬ 
git,  multa  Apostolos  et  fecisse,  et  docuisse, 
quae  scripta  non  sunt  ?  Amesius  :  «  Memi¬ 
nisse  debet  Bellarm.  quod  ante  docuerat  de 
effectu  Sacram.  »  lib.  ii.  cap.  28.,  Poeniten¬ 
tiam  esse  sacramentum,  quod  excellit  ceete- 
ris  omnibus  necessitate,  solo  Baptismo  ex¬ 
cepto.’  Huic  autem  sententiae  si  adjungatur 
illud,  quod  idem  Bellarm.  habet  de  verbo 
Dei,  lib.  iv.  cap.  41.  Apostolos  consuevisse 
omnibus  praedicare,  quae  omnibus  vel  ne¬ 
cessaria,  vel  utilia  erant ;  et  illa  omnia  scri¬ 
pta  esse  ab  Apostolis,  quae  ipsi  palam  omni¬ 
bus  praedicaverant,  tum  hujus  subterfugii 
nuditas  omnibus  non  sponte  caecutientibus 
statim  apparebit».  Resp.  :  Nullo  hic  opus 
subterfugio,  ubi  omnia  belle  concinunt.  Poe¬ 
nitentiae  sacramentum  non  est  omnibus,  sed 
tantum  iis  necessarium,  qui  post  Baptismum 
laethifere  peccarunt.  Esto  autem  sit  omni¬ 
bus  saltem  utilis  ejus  notitia,  numquid  haec 
sufficienter  invenitur  in  Evangelio;  promissa 
quidem  Matth.  xvm.  instituta  vero  Joan. 
xx?  an  omnes  omnia  omnibus  locis  scribere 
oportebat?  Sed  jam 

§.  UNICO. 

Gerhardina  difflantur. 

Gerhardus  hic  aperte  deflectit  a  doctrina 
Lutheri ,  et  Apolog.  Confess.  Augustanae  , 


impugnans  hoc  Poenitentiae  sacramentum 
vere,  et  proprie  dictum;  quam  viriliter,  et 
valide,  mox  patebit. 

Thes.  3.  disp.  14.  ait  :  «  Stante  hac  hypo- 
tesi  Bellarminiana  »  (quod  non  male  Kem- 
nitius  ex  Baptismo,  et  Eucharistia,  naturam 
Sacramentorum  in  genere  investigandam 
esse  censuerit)  «  non  poterit  probari.  Poeni¬ 
tentiam  esse  sacramentum  proprie  dictum, 
cum  externum  elementum,  in  propria  insti¬ 
tutionis  sede  expressum,  in  poenitentia  mon¬ 
strari  minime  possit  ».  Resp.  ut  supra  : 
probare  debebat  Gerhardus ,  visibile  ele¬ 
mentum,  non  vero  sensibile  signum  requiri, 
et  sufficere  ad  rationem  sacramenti  in  ge¬ 
nere. 

Th.  6.  «  Signa  poenitentiae  externa  in  pce- 
nitente,  et  manus  impositio  in  absolvente, 
possunt  a  poenitentia  abesse  :  Ergo  non  sunt 
externum  symbolum  sacramentale  » .  Simile 
est  argumentum  huic :  Ablutio,  et  verba  : 
Ego  te  baptizo  etc.  possunt  ab  interna  ablu¬ 
tione  peccatorum  abesse  :  Ergo  ablutio  cum 
formula  baptizandi  non  sunt  externum 
symbolum  sacramentale.  Numquid  satis 
inepte? 

Quae  a  th.  7.  usque  ad  19.  producit,  tam 
sunt  insulsa,  et  puerilia  (praesertim  quae  de 
Scholasticorum  dissensione),  ut  pigeat  re¬ 
ferre. 

Th.  19.  probaturus,  «  Bellarminum  non 
sibi  satis  constare,  ait :  Primo  statuit,  Poeni¬ 
tentiam  esse  sacramentum  Nov.  Leg.  a 
Christo  institutum,  et  tamen  cap.  19.  §.  Pri¬ 
mum  igitur  etc.  partes  hujus  sacramenti 
probare  nititur  ex  Vet.  Test.  »  Resp.  :  Haec 
est  vel  flagitiosa  sycophantia,  vel  puerilis  in¬ 
sulsitas.  Nam  in  posteriori  loco  Bellarmin. 
apertis  verbis  ait  :  «  Se  ostendere  velle, 
contritionem,  confessionem,  et  satisfactio¬ 
nem  saltem  in  genere,  actus  quosdam  virtu¬ 
tis  poenitentiae  etc.  »  Quid  hoc  ad  sacramen¬ 
tum  Poenitentiae  ut  sic?  Numquid  actus  illi 
virtutis  poenitentiae,  locum  habent  in  omni 
lege,  in,  et  extra  sacramentum  ! 

Quod  th.  21.  observat  Gerhardus :  «  Bellar¬ 
minum  inter  alia  argumenta,  ad  probandam 
manuum  impositionem  ad  sacramentum 
Poenitentiae  non  pertinere,  etiam  hoc  afferri, 
quod  Dominus  sine  hoc  ritu  Matth.  ix.,  et 
Luc.  vii.  peccata  remiserit,  adeoque  prae- 
supponere,  remissionem  illam  fuisse  sacra- 
mentalem,  quod  tamen  cap.  11.  negat  ». 
Resp.  :  Bellarm.  cap.  13.  inde  proprie  non 
argumentatur,  sed  obiter  dicit  :  Nil  obstare, 


DE  SACRAMENTO  POENITENTIAE. 


635 


quin  sine  impositione  manuum  remittantur 
peccata,  sicut  Christus  fecit,  etc.  Absolute 
falsum  est  quod  th.  seq.  ait  :  «  Qui  signis 
apertis  contritionem  suam  prodit,  ille  etiam 
peccata  sua  confitetur  »  :  etsi  verum  esse 
possit,  cum  aliter  confessionem  facere  ne¬ 
queat. 

Th.  35.  sic  arguit  :  «  Cum  fatente  ipsomet 
Bellarm.  poenitentiam,  et  fidem  vivam  re¬ 
quiramus,  et  sine  his  neminem  justificari  di¬ 
camus  ;  cum  reconciliationem  quamdam 
lapsorum  post  Baptismum  agnoscamus... 
cum  ritum  aliquem  absolutionis  agnosca¬ 
mus  ;  qua  veritatis  specie  Bellarminus  cum 
Novatianis  poenitentiam  plane  negantibus, 
nos  (Lutheranos)  conjungere  poterit  »  ?  Re- 
spond.  :  Bellarminus  loquitur  iis  locis  de 
genuinis  Lutheri  filiis,  qui  cum  ipso,  et  Au- 
gust.  Confessionis  Apologia,  poenitentiae  ag¬ 
noscunt  proprie  dictum,  et  verum  sacra¬ 
mentum.  De  Gerhardo  autem,  et  plerisque 
omnibus  Lutheranis  in  hoc  puncto  Calvini- 
zantibus  idem  pronuntiasset  Bellarm.  quod 
de  Kemnitio  dixit  in  fine  cap.  12.  Sapien¬ 
tius  igitur  Kemnitius  fecisset,  si  cum  Apolo¬ 
gia  Confessionis  Augustanae,  in  cujus  verba 
jurarunt,  Poenitentiae  sacramentum,  vere  ac 
proprie  dictum  adversus  Calvinistas  (non 
Catholicorum  modo,  sed  etiam  Lutherano- 
rum  judicio,  ac  censura)  haereticos  defendis¬ 
set.  Haec  ipsa  notet  quoque  Titius,  qui  cum 
nihil  ad  rem  haberet,  affingit  Bellarmino 
id,  quod  ipse  ex  sententia  Hugonis,  et  alio¬ 
rum  dixerat. 

Ad  CAPUT  XIII. 

Baptismi  vim  ad  omnia  totius  vitae  pec¬ 
cata  se  extendere  negant  ommes  Catholici  : 
Lutherus,  etsi  initio  lib.  de  capt.  Babyl.  poe¬ 
nitentiam  posuisset  sacramentum  a  Bapti¬ 
smo,  et  Eucharistia  distinctum,  in  fine  ta¬ 
men  aeque  aperte  negat  signum  sacramen- 
tale  in  Poenitentiae  sacramento  distinctum  a 
sacramento  Baptismi.  Quem  secutus  Calvi¬ 
nus  lib.  iv.  cap.  19.  §.  17.  damnat  illud  S. 
Hieronymi,  et  aliorum  vetus  et  verum  effa¬ 
tum,  quod  «  Poenitentia  sit  secunda  post 
naufragium  tabula ;  ut  plane  impium,  et 
inexcusabile,  si  ex  sensu  Pontificiorum  ex¬ 
ponitur,  quasi  per  peccatum  deleatur  Ba¬ 
ptismus,  et  non  potius  in  memoriam  revo¬ 
candus  sit  peccatori,  quoties  de  remissione 
peccatorum  cogitat  etc.  ». 

Sed  veritas  Catholica  suadetur  l.ex  typo, 


vel  exemplo  circumcisionis,  cujus  memoria 
nusquam  in  Scriptura  proponitur,  ut  reme¬ 
dium  peccatorum.  Discrimina  inter  utrum¬ 
que  sacramentum  (circumcisionis,  et  Bapti¬ 
smi)  ab  Amesio  assignata,  hic  mere  mate¬ 
rialiter  se  habent.  Falsum  est,  circumcisio¬ 
nem  etiam  ad  peccata  sequentia  se  exten¬ 
disse  ;  neque  plus  circumcisis,  quam  prae¬ 
putiatis  perfecte  resipiscentibus,  et  contritis 
Deuter.  xxx.  vers.  6.  promittitur,  ut  Ninivi¬ 
tarum  exemplo  constat. 

2.  Probatur  ex  I  Joan.  i.  vers.  9.  St 
confitemur  peccata ,  remittit  nobis,  etc.  Ame- 
sius  :  «  Remitti  nobis  peccata  illa  docet 
idem  I.  Joan.  n  per  advocatum  illum, 
quem  in  Baptismo  habemus  nobis  obsigna¬ 
tum,  et  proinde  vi  Baptismi  ».  Resp.  :  Haec 
est  glossa  Puritani,  non  textus  Apostoli,  sed 
huic  contraria. 

3.  Prob.  Paulus  Heb.  vi.  vers.  6.  negat 
lapsos  post  Baptismum  posse  renovari 
per  Baptismum  ;  ubi  cum  negat  impossi¬ 
bile  esse  iterum  renovari  per  eam  pmni- 
tentiam,  quae  cum  Baptismo  conjuncta 
est,  necesse  est  omnino,  aut  eum  negare 
cum  Novatianis  reconciliationem,  aut  cum 
Catholicis  affirmare  novum  sacramentum  a 
Baptismo  distinctum.  Et  sic  Apostolum  in- 
telligunt  SS.  Chrysostomus,  Ambrosius,  Au¬ 
gustinus,  et  reliqui  Patres,  qui  summo  con¬ 
sensu  tradunt  id,  quod  adversarii  in  Trid. 
concil.  sess.  14.  cap.  2.  reprehendunt,  quod 
scilicet  non  sine  magnis  fletibus,  et  labori¬ 
bus  ad  eam  integritatem  reconciliationis 
pervenire  possint,  qui  post  Baptismum 
poenitentiam  agunt,  ad  quem  facili  negotio 
per  Baptismum  ante  pervenerant.  Et  hsec 
traditio  Patrum,  junctis  rationibus  mox 
addendis,  evincunt  hanc  veritatem,  et¬ 
iamsi  ille  Apostoli  locus  ad  Hebr.  aliam 
interpretationem  commodam  admittat.  Fal¬ 
sum  interim  est,  quod  ait  Amesius  :  «  Non 
nisi  de  peccato  in  Spiritum  S.  loqui  Aposto¬ 
lum  » .  Falsissimum  :  «  Disertis  verbis  ad 
memoriam  Baptismi  remittere  Apostolum». 
Rom.  vi.  eos,  qui  post  Baptismum  in  mortale 
lapsi  sunt,  tamquam  ad  remedium  infalli¬ 
bile. 

4.  Nulla  ratio  patitur,  ut  eadem  facilitate 
ignoscat  Deus  iis,  qui  ignorantes,  et  qui 
scientes  peccarunt.  Non  esset  quidem  «  ex 
ratione  de  gratia  judicandum  »,  si  quid  se¬ 
cus  ex  revelatione  haberemus  :  «  Sed  volun¬ 
tatem  Dei  revelatam »  diversam  Amesius 
fingit,  non  ostendit  ex  S.  Codice. 


636 


VINDICIAS 


5.  Ritus  Baptismi,  et  Poenitentiae  habent 
diversam  materiam,  et  formam  :  Ergo  sunt 
diversa  sacramenta.  Diversum  etiam  habent 
ministrum  ;  cum  Baptismi  in  necessitate 
quivis  mas  aut  foemina  :  Poenitentia;  solus 
Sacerdos  esse  queat,  ut  habet  certa  Eccle¬ 
siae  traditio,  et  continua  praxis. 

6.  Si  Baptismus  sacramentum  Poenitentiae 
esset,  nullus  infans  baptizari  posset,  quia 
memoriam  Baptismi  nullus  infans  retinere 
potest.  Ridiculum  est  quod  ait  Amesius  : 
«  Facilius  infantem  recordari  posse,  quam 
Ministrum  habuisse  intentionem  baptizandi, 
et  absolvendi  ;  quam  tamen  nos  ad  effica¬ 
ciam  exigimus  ».  Respond.  :  Si  de  infante 
utrobique  loquitur,  nihil  is  eorum  praestare 
potest,  adeoque  fatua  est  comparatio,  utrum 
facilius  possit si  vero  de  adultis,  recorda- 
datio  illa  sive  Baptismi,  sive  intentionis  Mi¬ 
nistri,  nihil  facit  ad  rem  nostram. 

7.  Denique  :  Si  Baptismus  valet  ad  peccata 
futura  delenda,  quaero,  an  deleat,  cum  sus¬ 
cipitur  ?  an  post,  cum  ad  memoriam  revo¬ 
catur  ?  Si  prius  ?  remittuntur  peccata  ante¬ 
quam  admittantur,  quod  est  absurdissimum ; 
cum  sic  nulla  peccata  baptizato  nocere  pos¬ 
sent,  adeoque  necessario  omnes  baptizati 
salvarentur.  Si  posterius ;  iterum  duo  ab¬ 
surda  sequentur  :  Nam  et  incerta  erit  justi¬ 
ficatio,  cum  ab  hominum  testimonio  pen- 
deat  :  et  pariter  tolletur  S.  Eucharistiae 
frequentatio,  cum  ita  sufficere  possit  memo¬ 
ria  spiritualis  cibi,  aliquando  gustati,  sicuti 
sufficit  memoria  lavacri  aliquando  suscepti. 
Ad  priorem  partem  respondet  Amesius  : 
((  Baptismum  delere  futura  peccata,  non 
complete,  sed  virtualiter;  compleri  autem 
per  fidem  et  pcenitentiam  ».  Sed  juxta  Lu- 
theranos  et  Calvinistas  totum  facit  fides  et 
pcenitentia  :  ad  quid  igitur  fingitur  memoria 
Baptismi?  Alterum  absurdum  ideo  non  se¬ 
qui  putat  Amesius  :«  Quia  justificatio  non  ita 
alligatur  signo  externo  Baptismi,  ut  si  quis 
sine  sua  culpa  illo  fraudaretur,  non  possit 
particeps  fieri  virtutis  ejus  ».  Verum,  ut  hoc 
ita  sit,  cum  homo  pcenitens  pertingit  ad 
contritionem  perfectam  (quod  certe  non  est 
omnium),  quid  fiet  imperfectis  in  amore 
Dei  ?  «  Tertium  absurdum,  ait,  non  ma¬ 
gis  sequi,  quam  tolli  iterationem  Euchari¬ 
stiae,  ex  eo,  quod  tollatur  iteratio  Baptismi  ». 
Disparitas  est  quidem  quoad  necessitatem 
inter  utrumque,  non  autem  quoad  utilita¬ 
tem,  et  sufficientiam.  Si  enim  sufficit  memo¬ 
ria  Baptismi,  cur  non  et  memoria  Euchari¬ 


stiae  sumptae  in  ordine  ad  suum  quoque 
effectum  :  «  Memoria  illa  consolationis  ex 
spirituali  cibo  percepta  »,  potest  quidem 
saepe  abstrahere  ab  illecebra  peccandi ;  at 
quid  hoc  ad  deletionem  peccati  admissi? 

Ad  CAPUT  XIV. 

I.  —  Objiciunt  haeretici :  «  Qui  crediderit,  et 
baptizatus  fuerit ,  salvus  erit :  haec  promissio 
semper  manet.  »  Resp.  :  Est  promissio  con- 
ditionata.  Amesius  :  «  Promissio  salutis , 
quae  peccatori  fit,  est  conditionata;  sed  quae 
credenti  fit,  est  absoluta,  quia  conditionem 
requisitam  supponit  » .  Respon.  :  Neque  hoc 
verum  est.  Nam  etiam  quae  credenti  fit,  non 
est  omnino  absoluta,  sed  includit  omnia  ea, 
quae  fides  exigit  a  nobis  facienda,  et  perse¬ 
verantiam  ;  aut  si  interrupta  haec  fuerit, 
quaesierit  alterum  remedium,  nempe  sacra¬ 
mentum  Poenitentiae.  Qui  enim  semel  excidit 
per  peccatum  mortale  a  foedere  Baptismi, 
non  potest  ad  illud  redire  per  solam  cogita¬ 
tionem  Baptismi  ;  reipsa  autem  baptizari 
iterum,  non  licet.  Amesius  :  «  Quamvis  per 
solam  cogitationem  non  reditur,  reditur  ta¬ 
men  per  resipiscentiam  et  fidem,  ex  cogita¬ 
tione  gratiae  Baptismalis  oriundam».  Re¬ 
sponsio  hic  est  eadem,  quae  nuper  ad  se¬ 
cundi  absurdi  effugium. 

II.  —  Objic.  «  Scripturae  de  effectu  poeni¬ 
tentiae  aliquando  loquuntur  per  futurum,  ut 
Mare.  ult.  Salvus  erit :  aliquando  per  prae¬ 
sens,  ut  I  Petri  iii.  Salvos  nos  facit.  Et  E- 
phes.  v.  Mundans  eam  lavacro  aquae.  Ergo 
Baptismus  vim  habet  purgandi  peccata  prae¬ 
sentia  et  futura  ».  Resp.  ;  Neg.  conseq.  Nam 
illud  Marci  :  Salvus  erit ,  vel  intelligitur  de 
salute  in  re,  et  ipsa  gloria  aeterna,  quae  uti¬ 
que  post  futura  est,  et  non  est  effectus,  sed 
linis  Baptismi  ;  vel  accipitur  de  salute  in 
spe,  hoc  est,  ipsa  gratia  justificante,  et  hanc 
certum  est  mox  subsequi  ad  Baptismum ;  ac 
proinde  esse  quidem  futuram  respectu  Ba¬ 
ptismi,  sed  peccatorum  praeteritorum,  non 
futurorum.  Illud  I  Petr.  iii.  Salvos  facit  Ba¬ 
ptisma,  non  comparat  Baptisma  cum  pecca¬ 
tis,  sed  tempus  Christi  cum  tempore  Noe, 
adeoque  non  est  ad  rem;  nec  plus  inde 
evincit  Amesius.  Illud  Ephes.  v.  Mundans 
eam ,  etc.  Si  referatur  ad  singulos  homines, 
dicendum  est,  Baptismum  purgare  peccata 
futura  mediate,  quia  per  Baptismi  characte¬ 
rem  jus  habet  ad  sacramentum  Poenitentiae, 
quo  peccata  etiam  mortalia  purgantur;  quod 


DE  SACRAMENTO  POENITENTIAE. 


637 


sacramentum  percipere  nequeunt,  nisi  antea 
baptizati,  juxta  illud  S.  Augustini  lib.  i.  de 
nupt.  et  concup.  cap.  33.  «  Quid  enim  pro¬ 
desset,  vel  ante  Baptismum  poenitentia,  nisi 
Baptismus  sequeretur,  vel  postea,  nisi  pra;- 
cederet»?  Amesius  contra  haec  nil  habuit, 
nisi  «  quod  de  sacramento  Poenitentiae  adji¬ 
citur  )>.  Verum  hoc  satis  probatum  est  su¬ 
pra. 

III.  —  Objic.  «  Vis  Baptismi  in  futurum 
apertissime  declaratur  Rom.  vi.  »  Resp.  : 
In  ordine  ad  deletionem  peccati  futuri,  ne 
obscure  quidem  indicatur,  nisi  ope  omnipo¬ 
tentis  illius  Quodlibeticae  Parhermeniee.  So¬ 
lum  enim  ibi  docet  Apostolus,  quomodo 
debeant  caveri  peccata.  Si  tam  aperte  ibi 
habetur  thesis  Lutherano-Calvinistica,  cur 
non  proferuntur  verba,  aut  versus  ipse  ?  aut 
saltem  non  per  evidentem  consequentiam 
infertur? 

IV.  —  Objic.  «  Per  Baptisma  communica¬ 
tur  nobis  Christi  puritas,  quae  semper  viget.» 
Resp.  :  Novum  illud  imputativae  justitiae 
commentum  tomo  IV.  excutietur.  Illa  vero 
inhaerens  nobis,  et  ex  merito  Christi  infusa 
puritas ,  seu  gratia  sanctificans  expellitur 
per  quodvis  mortale,  nec  restituitur  nisi  per 
Poenitentiae  sacramentum,  saltem  in  voto 
habitum,  per  actum  perfectae  contritionis. 

V.  —  Objic.  Baptismus  per  peccatum  non 
deletur  :  «  Ergo  tota  vita  vim  suam  poterit 
exercere  ».  Resp.  :  Omnem,  nego;  aliquam 
concedo.  Sunt  enim  in  Baptismo.  1.  Actio 
ablutionis,  et  haec  sine  dubio,  dum  efficitur 
transit.  2.  Gratia  regenerationis;  et  haec 
manet,  quamdiu  non  peccatur  mortaliter.  3. 
Character  spiritualis  ;  et  hic  manet  in delebi- 
liter,  ideoque  Baptismus  repeti  nequit.  Hanc 
vero  characterem  rejiciunt  Lutherani  et 
Calvinistae,  ut  supra  vidimus.  Hic  jam  vellet 
Amesius  ab  eo  suppetias  accipere  ;  sed  ita 
illum  describit,  ut  videatur  ipse  nescisse, 
quid  sit  illa  «  relatio  characteristica  ». 

VI.  —  Objicit :  «  Baptismus  est  sigillum 
fidei  poenitentibus.»  Resp. :  Hoc  commentum 
de  sigillo  explosum  est  supra.  Amesius  : 
<t  Communis  est  doctrina  Scholasticorum, 
eum,  qui  ficte  accedit  ad  Baptismum,  rece¬ 
dente  fictione  accipere  gratiam,  Baptismi 
effectum.  Non  est  autem  credibile,  Baptis¬ 
mum  efficaciorem  esse  postea  in  iis,  qui  ficte 
accedebant,  quam  in  aliis,  qui  sincera  cum 
resipiscientia  accesserunt  ».  Resp.  :  Neg. 
sequel.  Quia  cum  Baptismus  iterari  nequeat, 
par  fuit,  ut  ejus  effectus,  oh  indispositionem 


impeditus,  aut  suspensus,  postea  secuta  de¬ 
bita  dispositione,  effectum  suum  habeat.  At 
qui  Baptismi  primam  gratiam  peccato  mor¬ 
tali  prodegit,  merito  non  solius  Baptismi 
memoria,  fidei,  et  qualicumque  poenitentiae 
conjuncta,  restituitur  in  gratiam  ;  sed  ad  se¬ 
cundum,  et  laboriosum  Poenitentiae  sacra- 
mentalis  Baptismum  remittitur.  Gerhardus 
hic  silet. 

Ad  CAPUT  XVIII. 

Tribus  partitionibus  dividi  solet  Poeniten¬ 
tiae  sacramentum.  I.  Sumitur  ab  essentia, 
quae  duabus  partibus  constat  :  materia,  et 
forma,  hoc  est,  actibus  poenitentis,  et  abso¬ 
lutione  Sacerdotis.  II.  Est  a  materia,  quae 
tres  partes  comprehendit  :  Contritiopem  , 
Confessionem,  Satisfactionem.  III.  A  ritu, 
quae  est  etiam  trimembris  :  alia  est  enim 
poenitentia  privata,  alia  publica ;  et  haec 
rursus  solemnis,  aut  non  solemnis.  Quod 
spectat  ad  partes  poenitentiae  materiales,  seu 
actiones  in  homine  pcenitente  necessarias, 
Catholici  summo  consensu  tres  praedictas 
assignant.  Adversarii  autem  aliqui  cum  Lu- 
thero  assignant  duas  :  Contritionem  scilicet, 
et  fidem  :  per  illam  intelligunt  terrores  ex 
minis  Legis  conscientiae  incussas;  per  hanc, 
fiduciam  certam  remissionis  peccatorum. 
Alii  cum  eodem  Luthero  jam  adultiore,  jun¬ 
gunt  duabus  prioribus  novam  obedientiam. 
Alii  denique  cum  Calvino  constituunt  duas 
scilicet  :  Mortificationem,  et  vivificationem ; 
Per  illam  intelligunt  non  terrores  incussos, 
ut  Lutherani,  sed  mortificationem  vitiorum, 
et  abnegationem  sui ;  per  hanc  vero,  non 
fiduciam,  et  consolationem  ex  Evangelio,  ut 
Lutherani,  sed  pium  bene  vivendi  studium. 
Amesius  hic  oggannit  quidem,  sed  quod 
carpat,  et  refellat,  non  invenit,  nisi  cavilla¬ 
tiones  meras,  dicta  Bellarmini  versando  pro 
libito.  Quid  enim  est  nisi  nugari,  accipere 
de  virtute,  quse  Bellarminusde  Sacramento 
Poenitentiae  pronuntiavit?  Ipsas  adeo  Luthe- 
ranorum  sententias  suis  glossulis  non  illu¬ 
strat,  sed  pervertit :  ac  tandem  fatetur,  nul¬ 
lam  in  his  esse  materiam  controversiae  de 
sacramento  Poenitentia;.  Juvat  interim  hic 
adscribere  assertiones  Bellarmini  de  partibus 
tam  quas  adversarii,  quam  quas  Catholici 
assignant. 

I.  —  Terror  animo  incussus  a  Lege,  non 
recte  inter  partes  Poenitentiae  numeratur. 
Tum  quia  Scriptura  illos  a  poenitentia  dis- 


638 


VINDICLE  DE  SACRAMENTO  POENITENTIAE. 


tinguit  II  Corinth.  vn.  ubi  ait,  tristitiam, 
seu  molestiam  ex  minis,  et  objurgatione  or¬ 
tam,  esse  causam  poenitentia  :  tum  quia  in 
nulla  bona  definitione  contritionis  includun¬ 
tur  terrores  :  tum  quia  actus  Poenitentiae 
•  debent  ex  virtute  poenitentiae  prodire,  non 
vero  sic  prodeunt  terrores;  et  possunt  esse 
in  eo  etiam,  qui  poenitentiam  nullam  agit  ; 
etsi  interim  minime  negemus  ,  ejusmodi 
terrores  posse  ad  poenitentiam  conducere, 
et  requiri. 

II.  —  Fides  non  est  pars  Poenitentiae,  licet 
ad  hanc  efficiendam  necessario  requiratur: 
lum  quia  iis  ipsis  locis  Mare.  i.  Act.  xx.  qui¬ 
bus  Lutherani  suam  sententiam  probant, 
contrarium  infertur;  utrobique  enim  distin¬ 
guitur  fides  a  poenitentia,  tum  quia  fides  poe¬ 
nitentiam  praecedit,  eamque  gignit ;  quomo¬ 
do  autem  causa  poenitentiae  potest  esse  ejus 
pars  ?  tum  quia  partes  Poenitentiae  censen¬ 
dae  sunt  illae  actiones,  quae  a  virtute  poeni¬ 
tentiae  manant :  at  credere  est  fidei  Theolo¬ 
gicae,  non  vero  poenitentiae  (moralis  virtutis) 
actus. 

III.  —  Non  sunt  omnia  bona  opera  quae 
post  justificationem  fiunt,  inter  actus  poeni¬ 
tentiae  numeranda :  Seu,  non  omne  bonum 
post  reconciliationem  ?  cum  Deo  factum,  est 
pars  Poenitentiae,  ut  sunt  omnia,  quae  fiunt 
sine  relatione  ad  peccata  praeterita. 


IV.  —  Mortificatio,  et  vivificatio,  in  eo  sen¬ 
su,  quo  a  Calvino,  et  Beza  accipiuntur,  non 
sunt  partes  Poenitentiae;  Nam  poenitentia  est 
tantum  peccatorum,  mortificatio  autem  illa 
afflictionum,  et  renovatio  spiritualis,  est 
etiam  justorum ;  ista  enim  ad  profectum : 
non  ad  poenitentiam  ut  sic  pertinent.  Non 
«  omnis  mortificatio  est  peccatorum  seu  cul¬ 
parum  »  ;  cum  etiam  naturales  inclinationes 
et  passiones  homo  justus  mortificare  debeat. 

V.  — Partes  materiales  Pcenitentise,  qua¬ 
tenus  scilicet  ex  parte  poenitentis  ad  remis¬ 
sionem  peccatorum,  in  sacramento  reconci¬ 
liationis  necessariae  sunt,  ex  consensu  om¬ 
nium  Catholicorum  sunt:  Contritio,  confessio, 
satisfactio.  Nugatur  hic  Amesius,  dum  negat, 
aliter  et  aliter  (scilicet  ut  sacramentum,  et 
ut  virtus  est)  Poenitentiam  posse  spectari ;  et 
cum  Baptismum  etiam  vult  esse  sacramen¬ 
tum  reconciliationis,  in  quo  tamen  non  inve¬ 
niantur  istae  tres  partes  :  Hoc  est  Xoyop.a^eiv. 

Ad  CAPUT  XIX. 

Amesius  dissimulat  Calvini,  et  Kemnitii 
objectiones  a  Bellarmino  profligatas  ;  uti  et 
caetera  ad  finem  usque  libri  primi:  Eodem 
modo  integrum  librum  secundum,  qui  est  de 
contritione,  transilit. 


VINDICIAE 

PRO  LIBRO  SECUNDO 

DE  SACRAMENTO  POENITENTIAE 


Ad  CAPUT  XYIII. 

«  De  contritione  »,  inquit  Amesius,  «  nul¬ 
la  est  gravis  controversia,  quae  hoc  in  loco 
potest  tractari.  »  Videtur  ergo  admittere, 
quae  Bellarm.  contra  Lutherum,  Calvinam, 
Kemnitium  etc.  hic  statuit,  nempe  1.  Contri¬ 
tio  non  est  terror  ex  minis  legis  conceptus, 
nec  est  passio,  sed  actio,  et  ea  libera,  non 
coacta;  ad  Evangelium  pertinens  :  nec  item 
hominem  illa  spoliat  bonis  operibus  ;  nec  re¬ 
plet  peccatis,  ac  maledictionibus;  sed  contra 
potius  et  ipsa  est  opus  bonum,  et  a  peccatis 
liberat,  bonaque  opera,  et  benedictiones  ad¬ 
ducit.  2.  Ea  sine  speciali  Dei  auxilio  haberi 
non  potest.  3.  In  illa  includitur  odium, 
et  detestatio  peccati  praeteriti.  4.  Itemque 
propositum  recte  in  posterum  vivendi.  5.  Est 
ad  justificationem  omnino  necessaria.  6.  De¬ 
bet  esse  ex  toto  corde,  et  super  omnia.  7. 
Non  requiritur  tamen  ad  eam,  ut  sit  suffici¬ 
ens  ad  remissionem  peccati,  ut  aequalis  sit 
magnitudini  irae  divinae.  8.  Debet  autem  es¬ 
se  summus  dolor  appretiative,  non  intensive. 
9.  Non  requiritur  certus  ejus  gradus  inten¬ 
tionis,  nec  ulla  mora  temporis.  10.  Contritio 
vera,  causa  est  remissionis  peccatorum,  quia 
nempe  disponit  ad  justificationem,  et  impe¬ 
trat  remissionem  peccatorum.  11.  Contritio 
perfecta  cum  voto  sacramenti  suscipiendi 
remittit  peccata  ante  Sacerdotis  absolutio¬ 
nem.  12.  Nullum  est  peccatum,  quod  per 
veram  poenitentiam  non  deleatur.  13.  Con¬ 
tritio  imperfecta,  sive  attritio,  ex  timore  poe¬ 
nae  orta,  bona  est,  et  utilis. 

Gerhardus  etiam  paucula  hic  movet,  et  ea 
ipsa  satis  puerilia. 

Nam  th.  38.  sic  colligit :  «  Quod  est  me¬ 


dium  justificationis  ex  parte  hominis,  ab  eo 
fides  excludi  nequit :  Poenitentia  juxta  Bel¬ 
larm.  est  medium  justificationis  :  Ergo  fides 
ab  ea  excludi  nequit  ».  Subsumo  ego  :  Ba¬ 
ptismus  (juxta  illud  Joan  m.  Nisi  quis  rena¬ 
tus  fuerit ),  est  medium  justificationis  :  Ergo 
fides  a  Baptismo,  tamquam  pars  excludi  ne¬ 
quit;  quod  est  sine  dubio  falsum. 

Th.  41.  affingit  Bellarmino,  quasi  «  exi¬ 
geret  signa  contritionis  externa  »,  praeter 
ipsam  confessionem  peccatorum.  Est  itaque 
argutatio  tota  vel  flagitiosa,  vel  puerilis. 

Th.  43.  more  consueto  sic  nugatur  :  «  Fa¬ 
tetur  Bellar.  Scholasticorum  in  hac  quaestio- 
ne  dissensionem  »  :  Ergo  Bellar,  est  Luthe- 
ranismi  testis.  Numquid  bella  illatio  !  Uti  et 
illa  th.  51. 

Thes.  47.  sic  arguit :  a  Uti  se  habet  con¬ 
tritio  proprie  dicta  in  genere,  ita  se  habet 
contritio  metaphorice  sic  dicta  in  specie,  quae  . 
est  cordis  humani :  atqui  conteri,  et  emolliri, 
respectu  sui  objecti,  quod  conteritur,  et  emol¬ 
litur,  est  passio :  Ergo  etiam  contritio  cordis, 
non  est  actio,  sed  passio  ».  Respond. :  Si  ma¬ 
jor  crude  accipiatur,  uti  praetendit  Gerhar¬ 
dus,  sequeretur  pariter,  contritionem  non 
praerequirere  ullam  notitiam,  nec  esse  homi¬ 
nis  ut  sic  actum  vitalem,  sed  omnino  simi¬ 
lem  contritioni  lapidis,  aromatum  etc.,  quo 
quid  puerile  magis?  Imo  hoc  ipsum  evertitur 
mox  th.  seq.  «  Manifestari  »  enim,  «  et  argui 
peccatum  »  non  potest,  nisi  in  agente  intel¬ 
lectuali,  et  libero. 

Th.  51.  «  Si  in  actujustificationis  non  con¬ 
currunt  ulla  merita  praecedentia  :  Ergo  nec 
de  congruo  ».  Respon.  :  Certum  est,  antece¬ 
dens  apud  Bellarm.  in  Ps.  vi.  loqui  de  me¬ 
rito  proprie  dicto  :  unde  non  nisi  pueriliter 
ad  meritum  improprium  arguitur. 


VINDICIAE 

PRO  LIBRO  TERTIO 

DE  SACRAMENTO  POENITENTIAE 


Ad  CAPUT  II. 

Controversiae  status  est:  «  An  omnia  pec¬ 
cata  mortalia  Sacerdotibus  confiteri,  sit  jure 
divino  necessarium  iis,  qui  post  Baptismum 
lapsi  sunt »  ?  Affirmativam  contra  Luthera- 
nos,  Calvinistas  etc.  anathemate  sanxit  con- 
cil.  Trid.  sess.  14.  cap.  5.  et  can.  6.  7.  8. 

Probatur  heec  veritas  :  Quia,  qui  mortali 
peccato  se  adstrinxerunt,  tenentur  jure  di¬ 
vino  poenitentiam  agere,  et  reconciliationem 
cum  Deo  quaerere  :  Sed  medium  necessa¬ 
rium  nd  reconciliationem  post  Baptismum 
est  confessio  peccatorum  omnium  Sacerdoti 
facta:  Ergo  tenentur  jure  divino,  qui  post 
Baptismum  mortali  peccato  se  obstrinxerunt, 
Sacerdoti  peccata  omnia  confiteri.  Assum¬ 
ptio  hac  ratiocinatione  concluditur :  Christus 
instituit  Sacerdotes  judices  super  terram  cum 
ea  potestate,  ut  sine  ipsorum  sententia,  ne¬ 
mo,  post  Baptismum  lapsus,  reconciliari  pos¬ 
sit  :  Sed  nequeunt  Sacerdotes  recte  judicare, 
nisi  peccata  cognoscant :  Ergo  jure  divino 
tenentur,  qui  post  Baptismum  lapsi  sunt, 
peccata  sua  Sacerdotibus  aperire ;  ac  per 
hoc  est  confessio  peccatorum  medium  ne¬ 
cessarium  ad  reconciliationem  iis,  qui  post 
Baptismum  lapsi  sunt.  Christum  Sacerdotes 
in  hoc  sacramento  instituisse  judices  mox 
probabitur.  Amesius  hic  solemne  suum  can¬ 
tat  :  a  Magnum  pati»,  ait,  «  praejudicium  hoc 
poenitentiae  sacramentum,  quod  pars  ejus 
praecipua,  ad  salutem  lapsis  necessaria,  non 
possit  ullo  Scripturae  testimonio  sine  prolixa 
circuitione  consequentiarum  probari,  etc.  » 
Resp. :  Non  patitur  praejudicium,  nisi  apud 
eos,  qui  legem  interpretandi  verbi  Dei  nul¬ 
lam  patiuntur,  et  regulam  traditionis  Eccle¬ 
siasticae  contemnunt.  Falsum  est :  «  Eamdem 


fore  consequentiam,  si  quis  ita  ratiocinare¬ 
tur  :  Deus  constituit  Sacerdotes  judices,  ut, 
ex  ipsorum  sententia,  mortalia  distinguantur 
a  venialibus,  pcenitentes  admittantur  ad  Ba¬ 
ptismum,  impoenitentes  arceantur,  etc.  Sed 
Sacerdotes  recte  de  his  judicare  nequeunt, 
nisi  omnia  omnino  peccata  fuerint  explicatu. 
Ergo.  »  Resp. :  Major  est  sine  dubio  falsa,  et 
nec  apparenter  ab  Amesio  fulcitur.  Suarez 
disp.  26.  non  habet,  quod  ei  tribuit  Amesius ; 
nec  si  haberet,  magis  ad  rem  faceret,  quam 
quod  ex  Vasquez  allegavit,  confessionem  ve¬ 
nialium  posse  imperari.  Nihil  omnia  ista  faci¬ 
unt  ad  fulciendam  illam  propositionem.  Us¬ 
que  adeoautemfalsum  est,  «fingi  a  nobis  judi¬ 
ciariam  potestatem  in  absolvendo  tantum,  et 
non  iu  condemnando  » ,ut  potius  Yasquez  dis- 
put.  quiest.  90.  art.  1.  et  alii,  ex  ea  potestate 
retinendi  peccata,  doceant,  evidenter  convin¬ 
ci  necessitatem  confitendi  mortalia.  Cretensis 
hyperbole  est,  cum  ait  Amesius :  «Maximam 
partem  Scholasticorum  diserte  negare,  quod 
Sacerdotes  proprie  remittant  peccata  quoad 
culpam,  etiam  quoad  poenam  aeternam  ». 
Apertum  mendacium  est,  «  Suarezium  id 
fateri  »  disp.  10.  Cum  is  sect.  2.  num.  2. 
numeratis  pro  prima  sententia  sex  Scholasti¬ 
cis,  pro  secunda  tribus,  demum  num.  5.  ve¬ 
ram  sententiam  nostram  dicat  «  esse  com¬ 
munem  Theologorum,  praesertim  D.  Tho- 
mae  »  quees.  1.  art.  3.  et  dist.  22.  qu.  2. 
«  ubi  Thomistae  omnes  etc.  »  Itaque  nihil  ni¬ 
si  verba  hic  dat  Amesius. 

Jam  vero  Christum  Sacerdotes  constituisse 
judices,  probatur  I.  ex  Matth.  xvi.  vers.  19. 
et  xviii.  vers.  18.  Joan.  xx.  vers.  23.  Ame¬ 
sius :  «Judiciariae  potestatis  in  istis  locis 
mentionem  fieri,  non  negamus,  sed  ejus  au¬ 
ctoritatem,  et  potestatem  esse  penes  Chri¬ 
stum  solum,  affirmamus,  et  ministerium  tan- 


DE  SACRAMENTO  POEN1TENTLE. 


tum  penes  Christi  ministros  ».  Resp.  :  Ne¬ 
que  nos  dicimus,  quod  constituerit  Christus 
Sacerdotes  tamquam  judices  absolutos,  et 
independentes,  sed  ministros  Christo  subor- 
dinatos,  sed  tamen  judices  :  nam  et  pedanei 
judices  vere  sunt,  etsi  non  tanta,  quanta 
princeps,  et  illimitata  polleant  auctoritate. 
Sed  mox  pcenituit  suae  liheralitatis  Amesium, 
cum  illam  «  judiciariam  potestatem  inter¬ 
pretatur  ministerium  Evangelii,  quia,  »  in¬ 
quit,  «ministri  vere  salvunt  peccatores, gra¬ 
tiam  illam  praedicando,  et  suo  modo  mini¬ 
strando  etc.  »  At,  quis  sani  cerebri  dixerit, 
praeconem  Principis  decretum  promulgan¬ 
tem,  habere  potestatem  judiciariam  ?  Certe 
Apostolis,  et  per  eos  Sacerdotibus,  Joan.  xx. 
confertur  potestas  et  remittendi,  et  retinen¬ 
di  peccata.  Amesius  :  «  Retentio  peccatorum 
non  pendet  ex  voluntate  Sacerdotum  :  vel 
enim  remittuntur  peccata  credenti,  et  resi¬ 
piscenti  (quidquid  Sacerdos  velit,  aut  nolit), 
vel  Evangelium  non  est  verum  » .  Respon.  : 
Quintum  Lutheri,  vel  Calvini,  fateor  non  est 
verum  ;  sed  Christi  verissimum  Evangelium 
aperte  dicit,  a  Sacerdotum  absolutione  (sal¬ 
tem  frequenter)  pendere  remissionem  pec¬ 
catorum.  Quotiescumque  enim  contingit  (id 
vero  est  frequentissimum),  ut  pcenitentis 
contritio  non  sit  ex  charitate  perfecta,  toties 
suppleri  debet  per  Sacerdotalem  absolutio¬ 
nem,  aut  pcenitens  non  pcenitens  non  absol¬ 
vetur  a  culpa.  Sed  proponit  Amesius  lepidam 
qumstionem :  «  Si  duo  Sacerdotes  » ,  ait, 
«  unam  et  eamdem  confessionem  audientes 
inter  se  dissentiant, ita,  ut  unus  remittat,  alter 
retineat  peccata  confitentis,  quid  tandem  fi¬ 
et  ?»  Resp.  :  Si  pmnitens  a  parte  rei  sit  rite 
dispositus  ad  absolutionem,  remittentur  ei 
peccata,  et  si  alter  Sacerdotum  refragetur  : 
idem  enim  est,  ac  si  uni  legitimo  Sacerdoti 
fuisset  confessus,  et  absolutus;  cujus  senten¬ 
tiam  alius  illegitimus,  vel  errans  non  posset 
reddere  irritam. 

II.  —  Confirmatur  amplius  illa  judiciaria 
potestas,  Quorum.  Non  enim  vult  Dominus 
omnibus  indefinite  peccata  remitti  :  Sed 
Evangelium  omnibus  indefinite  praedican¬ 
dum  est,  et  omnibus  omnino  dari  potest  illa 
conditionalis  absolutio  (remittuntur  tibi  pec¬ 
cata,  si  credis).  Igitur  non  loquitur  Dominus 
de  praedicatione  Evangelii,  sed  de  vera  (licet 
ministeriali)  potestate  remittendi  peccata. 
Amesius  :  «  Illa  praedicatio  Evangelii  »  ( Re¬ 
mittuntur  tibi  peccata ,  si  credis )  «  non  remit¬ 
tit  peccata,  nisi  fide  illa  posita,  quam  requi- 
Tom.  YII. 


04 1 

rit :  posita  autem  illa  fide,  tum  virtutem  ha¬ 
bet  remittentem  in  illo  fideli,  quam  in  aliis 
non  habet.  Syllogismus  talis  conficitur:  Si 
credis ,  remittuntur  tibi  peccata.  Haec  propo¬ 
sitio  est  generalis.  Assumptio  fit  ab  illo,  cui 
Evangelium  praedicatur  :  Ego  credo.  Con¬ 
clusio  inde  sequitur  singularis  remissionis  : 
Ergo  tibi  remittuntur  peccata.  »  Resp.  :  Hoc 
iterum  non  est,  nisi  verba  dare.  Numquid 
enim  credens  jam  novit  ante  generalem  il¬ 
lam  propositionem?  Nonne  si  actu  credat, 
solius  fidei  virtute  (juxta  Lutherano-Calvini- 
stas)  remittuntur  credenti  peccata?  At  quid 
ergo  illa  ulterior  annuntiatio  remissionis  sin¬ 
gularis  fingitur  a  novis  Evangelistis,  nisi  ad 
illudendum  suis?  quos  profecto  nimis  stupi¬ 
dos  esse  oportet,  si  tam  palpabilem  fraudem 
suorum  ministrorum  non  deprehendant.  Quae 
iterato  hic  ex  Cajetano  recitat  Amesius,  ni¬ 
hil  a  sententia  Catholica  recte  intellecta  dis¬ 
crepant.  Perverse  in  suum  errorem  ea  tor¬ 
quet  Amesius,  ac  ita  infert  :  «  impie  igitur 
faciunt  sacrificuli  Pontificii,  qui  remittunt 
peccata  mortalia,  et  retinent  venialia  :  re¬ 
mittunt  quoad  culpam,  et  poenam  aeternam 
et  retinent  quoad  p<enam  temporalem». 
Resp.  :  Haec  est  vel  inscitia  insulsa,  vel  impia 
calumnia.  Numquam  remittuntur  mortalia 
ex  parte,  sed  ex  asse  :  venialia  simul  omnia 
remittuntur,  modo  omnium  habeat  poenitu¬ 
dinem,  cui  absolutio  confertur:  hoc  sinon 
fiat,  non  Sacerdos  retinet  venialia,  sed  poe- 
nitens  non  satis  dispositus.  Poenam  omnem 
temporalem  remittere  plerumque  non  est  in 
potestate  Sacerdotis,  qui  proinde  eam  non 
retinet,  sed  Deus. 

Denique  colligitur  idem  quoque  ex  caere¬ 
monia  insufflationis.  Sicut  enim  Act.  11.  de¬ 
dit  Christus  Spiritum  sanctum  in  specie  lin¬ 
guarum,  quia  dedit  eo  tempore  donum  con- 
cionandi ;  sic  etiam,  Joan.  xx.  dedit  Spiritum 
sanctum  insufflando,  quia  dedit  donum  pec¬ 
cata  remittendi,  non  condonando,  ut  ad¬ 
versarii  somniant,  sed  plane  extinguendo. 
Uti  enim  status  extinguit  ignem,  et  dissipat 
nebulas  ;  sic  etiam  absolutio  Sacerdotis  pec¬ 
cata  dispergit;  et  evanescere  facit,  juxta 
illud  Isai.  xliv.  Delevi  ut  nubem  peccata  tua. 
Amesius  :  «  Collectio  ista  ex  statu  magis  est 
ridicula,  quam  ut  serio  debeat  refutari. 
Evanescat  ut  flatus  ».  Respond.  :  Hic  esset 
expeditus  modus  solvendi  argumenta,  si 
flatu  possent  dissipari.  Sed  an  collectio 
Bellarmini,  vel  refutatio  Amesii  ridicula  sit, 
prudens  lector  facile  intelliget,  ubi  conside- 

41 


642 


VINDICLE 


raverit,  Christum  nullam  caeremoniam  sine 
singulari  mysterio  unquam  adhibuisse. Testi¬ 
monia  Sanctorum  Patrum,  eamdcm  verita¬ 
tem  confirmantia,  non  saltem  flatu,  sed 
silentio,  et  pura  omissione  enervavit  scilicet. 

Confirmatur  haec  veritas  rationibus.  1.  Si 
non  essent  Sacerdotes  judices,  nec  vere. pec¬ 
cata  remitterent,  sed  s  )lum  annuntiarent  es¬ 
se  remissa,  nemo  periret  ex  eo  solum,  quod 
Sacerdotem  reconciliantem  habere  non  pos¬ 
set  :  Qui  enim  credit,  ex  sententia  adversa¬ 
riorum,  jam  habet  remissionem,  etiamsi  ne¬ 
mo  sit,  qui  id  verbis  potestetur.  At  SS.  Au¬ 
gustinus,  Leo  M.,  etc.  aperte  docent,  aliquos 
reconciliari  cupientes,  et  proinde  credentes 
in  Christum,  in  aeternum  perire,  quod  ante 
moriantur,  quam  a  Sacerdote  absolvi  potue¬ 
rint.  S.  Augustinus  epist.  180.  S.  Leo  epist. 
91.  Amesius:  «Tum  falsum  esset  Evange- 
lium  :  Qui  credit  in  Filium ,  habet  vitam  aeter¬ 
nam.  Joan.  m.  »  Resp.:  Non  esset  falsum,  sed 
male  intellectum  a  Neo-Evangelicis.  Qui  cre¬ 
dit  fide  viva,  et  charitate  perfecta  habet  vi¬ 
tam  aeternam.  Certum  autem  est,  posse  quem 
credere,  et  sperare  salutem  ex  meritis 
Christi,  quin  hunc  diligat  super  omnia,  uti 
oportet.  Talis  ergo  cum  imperfecta  contri¬ 
tione,  et  absolutione  Sacerdotali,  «  sancti¬ 
tate  Sacramenti  custoditus  in  terra  viventium 
computabitur  » (ut  loquitur  S.  Augustinus  lib. 

i.  de  Bapt.  c.  15).  Hac  absolutione  si  destitu¬ 
atur,  pariterque  dilectione  perfecta,  coelo 
erit  extorris. 

2.  Si  Sacerdos  non  aliter  peccata  remit¬ 
teret,  quam  annuntiando  divinas  promis¬ 
siones,  certe  non  nisi  frustra,  et  ridicule  ab¬ 
solverentur  surdi,  et  ii,  qui  ob  vim  morbi 
sensibus  sunt  destituti.  Tales  autem  in  ve¬ 
teri  Ecclesia  fuisse  reconciliatos  aliquando, 
patet  ex  Concil.  Carthag.  IV.  can.  76.  Arau- 
sic.  can.  12.  SS.  Augustino  lib.  de  adult. 
conjug.  cap.  ult.  S.  Leone  epistol.  91.  Ame¬ 
sius  :  «  Deprecando  et  impetrando  potius 
quam  impertiendo  absolvitur  talis,  cui  Evan- 
gelium  non  possit  ullo  modo  insinuari». 
Sed  legat  nobis  hoc  Amesius,  non  ex  Alense 
(quem  huc  obtorto  collo  trahit),  sed  ex 
Evangelio.  Vanum  commentum,  et  futile  ef¬ 
fugium  hoc  esse,  patet  ex  supradictis.  At 
ecce  !  quam  forte  telum  suppeditat  Amesio 
«  surdi  hominis  absolutio  adversus  Bellar- 
mini  doctrinam  de  physica  gratiae  efficien¬ 
tia.  Absolutio  enim  surdo  collata  nihil  quid¬ 
quam  operatur  in  ejus  corpore,  nedum  in 
animam,  corpore  mediante  ».  Resp.  :  Ad¬ 


missa  physica  efficientia,  non  major  est 
difficultas  in  surdo,  aut  morituro  sensibus 
destituto,  quam  in  quovis  alio,  qui  absol¬ 
vitur.  Neque  enim  opus  est,  ut  absolutionis 
verba  realiter  et  physice  immutent,  aut  af¬ 
ficiant  aures  poenitentis.  Juxta  eam  Thomi- 
starum  sententiam,  instrumenta  divinitus 
operantur  etiam  in  distans. 

3.  Cum  Minister  dicit  :  Remittuntur  tibi 
peccata,  aut  absolute  pronuntiat,  aut  exhy- 
pothesi,  si  credas ,  etc.  Si  absolute,  temere 
id  pronuntiat  :  si  ex  hypothesi,  talis  abso¬ 
lutio  ex  incerta  conditione  pendet,  nec  po¬ 
test  securum  reddere  poenitentem.  Adver¬ 
sarii  autem  vix  alium  fmem  absolutionis 
agnoscunt,  quam  ut  certum  reddat  acceptae 
justificationis.  Amesius  cerastino  hoc  in 
summas  redactus  angustias,  confugit  1.  ad 
suum  illum  syllogismum  supra  explosum. 
2.  ad  (i  Cajet.  Armill.  et  Rosell.  etc.  »  do¬ 
centes,  «  posse  absolutioni  conditionem  de 
praesenti  apponi.  3.  Quaerit,  unde  haec  nova 
religio  Bellarmino,  qui  alias  tomo  4.  omnem 
certitudinem  promissionis  acceptae,  quae  su¬ 
perat  conjecturam,  pernegat ».  Resp.  :  Sum- 
mistarum,  et  Catholicorum  omnium  doctrina 
hic  nihil  ad  rem  facit.  Nam  argumentum 
Bellarmini  manifestum  est,  esse  xax'  avQpw- 
7tov,  supposita  scilicet  sententia  Lutherano- 
Calvinistica,  quae  certitudinem  specialis  fidei 
de  remissione  peccatorum  jactat. 

4.  Si  absolutio  non  est  actio  judicialis, 
sed  simplex  annuntiatio  divinae  promissio¬ 
nis,  tum  laicus,  fcemina,  puer,  infidelis,  dia¬ 
bolus,  psittacus,  non  minus  absolvere  pote¬ 
rit,  quam  Sacerdos.  Addit  Bellarminus  : 
Quamquam  adversarii  hoc  concedunt,  quia 
sequitur  evidenter  ex  eorum  principiis,  ta¬ 
men  est  contra  veterum  omnium  confessio¬ 
nem,  et  contra  consuetudinem  omnium  Ec¬ 
clesiarum,  et  omnium  saeculorum.  Amesius 
tam  aperto  absurdo  deterritus,  relictis  gre¬ 
galibus,  negat  sequelam  :  «  quia,  inquit, 
Pastor  fidelis  singulariter  ad  istam  legatio¬ 
nem  designatur  a  Christo  ».  Ita  quidem  est: 
sed  ideo  etiam  singularem  illi  auctoritatem 
delegavit  praestandi  ea,  quae  nequeunt  foe- 
mina,  puer,  diabolus,  psittacus  etc.  Non  est 
autem  «  blasphemia  » ,  sed  nuda  veritas, 
idem  saltem  diabolum  posse,  quod  possunt 
praecones  Lutherano-Calviniani  circa  annun¬ 
tiationem  illam  novi  Evangelii  ante  Lutherum 
inauditi.  Quod  vero  idem  quoque  possint 
psittaci,  egregie  demonstratur  in  legatione 
regis  psittacorum  ad  Cromwellium  conf.  25. 


DE  SACRAMENTO  POENITENTIA. 


643 


Omitto  hic  figuras  Vet.  Test.  quatuor, 
quia  tantum  suadent,  et  patent  facile  effu¬ 
giis,  et  cavillationibus  adversariorum.  Adeo- 
que  non  illiberi  ter  hic  cum  Amesio  dicimus  : 
«De  figuris  non  est,  quod  laboremus». 
Quod  vero  subdit  :  «  Quod  confessio  Sacra- 
mentalis  non  sit  juris  divini,  assensores  ha¬ 
bemus  ex  Pontificiis,  Glossam  in  prine, 
dist.  5.  Bonav.,  Hugon.,  Cajet.,  Jansen.  »  l)e 
duobus  postremis  falsum  est  :  hi  enim  tan¬ 
tum  docuerunt,  non  posse  id  ex  Joan.  xx. 
evinci,  etsi  ipsam  assertionem  in  Concilio 
Later., Constant.,  Florent.,Trid.  etaSixtoIV. 
contra  Petrum  Oxomensem  definitam  indu¬ 
bitanter  tenuerint.  Caeteri  pauculi  in  hoc 
hallucinati  sunt. 

5.  Confirmatur  ex  art.  19.  ubi  multi  ex 
Ephesiis  «credentibus  veniebant  confitentes 
et  annuntiantes  actus  suos  »  ;  non  certe  soli 
Deo,  sed  etiam  homini  :  nam  ad  Paulum 
veniebant,  ut  confiterentur  actos  suos  :  et 
quia  tunc  nulla  exstabat  Ecclesiae  constitutio 
de  confessione  peccatorum  facienda,  sequi¬ 
tur,  ab  ipso  Christo  institutam  fuisse  ejus¬ 
modi  confessionem.  Amesius  neglectis  va¬ 
riis  Calvini,  Centuriatorum,  Kemnitii  etc. 
evasionibus,  quia  vidit  plane  futiles,  et  a 
Bellarmino  elisas,  patrocinium  mendicat  a 
Cajetano  in  Commeut.  ejus  loci,  ubi  ait  : 
«  Eam  confessionem  factam  in  genere,  vel 
publice»  ;  uti  etiam  cum  eodem  Cajetano  il¬ 
lud  Jacob.  v.  Confitemini  alterutrum  peccata 
vestra ,  eludit.  Sed  ut  saepe  dictum,  nulla 
Cajetani  in  istis  Commentariis  apud  nos  po¬ 
test,  et  debet  esse  auctoritas.  Merito  enim 
contemnitur  ab  omnibus,  qui  omnes  deserit. 
Solemne  illud  Cajetani  dicterium,  quod 
«  Majores  sequi,  nihil  sit  aliud,  quam  inge¬ 
nia  nostra  damnare,  etjudicio  nos  privare  » , 
a  Melchiore  Cano,  egregio  ejusdem  Domi¬ 
nicam  Ordinis  Theologo,  hoc  meruit  elogium, 
quod  «  haereticorum,  et  schismaticorum  » 
communis  ea  fuisse  videatur  sententia. 

6.  II  Corinth.  v.  Dedit  nobis  ministerium 
reconciliationis  etc.  ubi  potestatem  clavium 
agnoscit  Calvinus  ipse,  et  fatetur  tam  pu¬ 
blice,  quam  privatim  apud  fideles  baptizatos 
esse  debere  usum  harum  [clavium.  At  legati 
cum  potestate  reconciliandi  inimicos  regis 
non  possunt  recte  fungi  munere  suo,  nisi 
cognoscant  ex  ipsis  reis,  quid  egerint,  quam 
satisfactionem  persolvere  sint  parati  :  ne¬ 
que  enim  Ministro  licet  pro  arbitrio  quosli¬ 
bet,  etiam  non  auditos  absolvere.  Amesius  : 
«  Si  haec  ratio  valeret,  Confessio  sacramen- 


talis  antecedere  deberet  Baptismum  ».  Ne¬ 
quaquam  !  Alia  enim  est  ratio  eorum,  qui 
primum  in  Baptismo  praestant  homagium 
Christo,  quibus  liberaliter  condonatur  om¬ 
nis  offensa  praecedens,  •  alia  perduellium 
subditorum.  Illud  vero  ridiculum,  quod  ait 
Amesius  :  «  Ab  ipso  Deo  mittente  Legatos 
posse  cognoscere,  quid  egerint  illi,  qui  sunt 
reconciliandi  •;  :  Uti  et  illud,  quod  subdit  : 
«  Inauditum  hactenus  fuit,  Legatum  regis 
ad  reconciliandos  rebelles  missum,  singulo¬ 
rum  confessiones  audivisse  de  singulis  cri¬ 
minibus  admissis  »  :  Ridiculum,  inquam, 
est,  si  loquatur  de  quibusvis  criminibus  re¬ 
bellium  ;  falsum  vero,  si  de  singulis  crimini¬ 
bus  laesae  Majestatis.  Est  vero  omne  pecca¬ 
tum  mortiferum,  laesae  Majestatis  divinae  cri¬ 
men. 

7.  Constat,  praxim  Confessionis  Sacerdoti 
faciendae  esse  antiquissimam ;  et  cum  ejus 
origo  non  inveniatur,  nec  ex  ullo  concilii 
cecumenici,  aut  Summi  Pontificis  decreto 
instituta  sit,  recte  colligitur,  esse  juris  di¬ 
vini.  Imo  juris  humani  esse  non  posse  pro¬ 
babilius  est;  cum  nulla  potestas  ecclesiastica 
praeceptum  tam  arduum  universaliter  toti  po¬ 
pulo  Christiano  imponere  possit,  ut  optime 
probant  Card.  Lugo,  Coning.,  Martinus  Pe- 
rez  in  tract.  de  Sacram.  Pcenitent.  Nec  par 
est  ratio,  quod  objicit  Amesius,  «  de  Phari- 
saeis,  qui  sine  ullo  mandato  Dei,  onera  gra¬ 
via  imposuerint  in  humeros  hominum,  etc.». 
Eae  enim  erant  non  nisi  externae  observan¬ 
tiae,  et  poenae,  non  vero  solam  conscientiam 
intimam  concernentes.  De  ejusmodi  enim 
frustra  potestas  ulla  humana  conaretur  ar. 
ctare  subditos ;  quae  sicut  actus  pure  internos 
imperare  nequit,  ita  multo  minus  adigere 
suo  imperio  ad  manifestanda  cordis  secreta 
abditissima,  eaque  saepe  turpia,  pudenda, 
horrorem  ipsi  confitenti  adferentia,  etc. 
Adde,  legem  esse  universalem,  indispensa- 
bilem,  etiam  respectu  Summorum  Princi- 
pum,  Regum,  Pontificum,  etc.  Unde,  quod 
supra  de  potestate  Summi  Pontificis  in  om¬ 
nes  totius  orbis  Episcopos  dictum  est,  et  de 
tota  Religione  Christiana,  etiam  locum  ha¬ 
bet  in  praecepto  Confessionis  :  vel  enim  mi¬ 
raculis  persuasa  est  fidelibus  :  et  habetur 
intentum  ;  vel  non  :  et  hoc  ipsum  est  majus 
miraculum,  rem  tam  difficilem  persuaderi 
potuisse  sine  miraculo.  Frustra  hic  intor¬ 
quet  Amesius  scomma  illud  e  Gersone,  quod 
«  mundus  senescens  phantasiam  patiatur 
miraculorum,  etc.  ».  Non  enim  sermo  nobis 


614 


VINDICLE 


est  dc  nuperis,  sed  antiquissimis  etiam  Ec¬ 
clesiae  temporibus,  ut  hic  demonstrat  Bel- 
larm.  cap.  5.  6.  7.  8.  9.  et  10.  ad  quae  Ame- 
sius  obmutuit. 

Ipsa  denique  utilitas  hujus  confessionis 
tanta  est,  ut,  etsi  omnia  alia  deessent,  di¬ 
vino  consilio  instituta  videri  possit.  Nam 
illustrat  misericordiam,  et  justitiam  Dei, 
Pastores  instruit  ad  morbos  ovium  suarum 
curandos,  Ecclesiam,  et  remp.  emendat,  et 
multiplicem  utilitatem  adfert  confitenti,  sci¬ 
licet  consilium,  instructionem,  consolatio¬ 
nem,  quietem  animi  ob  praeterita,  remedium 
contra  futura.  Ille  ipse  rubor,  quem  inter 
confitendum  patimur,  et  pars  quaedam  est 
satisfactionis  pro  admissis,  et  fraenum  cohi¬ 
bens  pro  futuro  etc.  Amesius,  ut  haec  omni¬ 
bus  probis  Catholicis  ipso  experimento  no¬ 
tissima  eludat,  fingit  :  «  Nos  ea,  quae  confes¬ 
sionis  qualiscumque  piae  adjuncta,  vel  effe¬ 
cta  sunt,  ad  auricularem  detorquere  ».  Sed 
frustra  est,  cum  nulli  alteri  confessioni  ea 
commoda  competere  queant.  Marci  Eremitae 
monitum  «  de  non  versandis  memoria  (sub 
pretextu  Confessionis)  iis  vitiis,  quibus  pos¬ 
sit  inquinari  animus  »,  omnes  probamus  in 
iis  terminis,  quibus  Theologi,  et  Ascetica- 
rum  rerum  Magistri  communiter  recipiunt ; 
salvo  semper  praecepto  divino,  de  semel 
confitendo  mortalia.  Porro,  loco  illustris¬ 
simi  triumphi  de  impietate  Lutherano-Cal- 
viniana,  merito  hic  habemus,  quod  Amesius 
non  modo  mutire  non  sit  ausus  contra -Bel- 
larminum,  qui  novem  ultimis  hujus  libri  ca¬ 
pitibus  argumenta  Calvini,  et  Kemnitii  elisit; 
6ed  etiam  nec  unicum  quidem  pro  suo  errore 
argumentum  proponere  de  novo  potuerit, 
sed  tantum  Bellarminiana  firmamenta  qua¬ 
litercumque  allatrare.  Molinaeus  lib.  m.  cap. 
4.  sic  objicit :  «  Confessio  est  signum  pec¬ 
cati  :  Ergo  nori  gratia  »>.  Resp.  :  Est  sig¬ 
num  peccati  praeteriti,  et  una  cum  absolu¬ 
tione  signum  gratiae  jamjam  infundendae. 
Quid  hic  incommodi? 

§  UNICO. 

Lustrantur  Gerhardina  et  Titiana. 

Orditur  Gerhardus  a  consueta  sua  naenia, 
•sed  insulsissima,  et  plusquam  puerili  th.  59. 
«  Wicleffus,  et  Petrus  Oxomensis  olim  con¬ 
tradixerunt  enumerationi  speciali  peccato¬ 
rum.  Erasinus,  et  Beatus  Rhenanus  negant, 
eam  esse  juris  divini,  ut  fatetur  Bellarmi- 
nus  ».  Quid  hinc  infert?  Ergo  Bellarminus 


est  opQoSoijta;  testis.  0  divinum  acumen  ? 

Th.  60.  ait  :  «  Juxta  Bellarmin.  confessio 
specialis  non  est  simpliciter  necessaria. 
Quomodo  ergo  Bellarm.  tueri  poterit  im¬ 
mane  illud  pronuntiatum  cap.  7.  §.  7.  Si 
non  essent  Sacerdotes  judices,  nemo  peri¬ 
ret,  ex  eo  solum,  quod  Sacerdotem  recon¬ 
ciliantem  habere  non  posset  ».  Ad  hoc  patet 
responsum  ex  §.  2.  confirm.  2. 

Th.  61.  «  Si  in  Yet.  Test.  non  fuit  requi¬ 
sita  illa  enumeratio  peccatorum,  nullo  modo 
verisimile  est,  eam  in  Nov.  Test.  esse  insti¬ 
tutam  ;  quia  Nov.  Test.  est  foedus  gratiae, 
in  qua  tam  onerosum,  et  arduum  confes¬ 
sionis  praeceptum  ,  ut  Scotus  illud  vocat, 
de  novo  non  fuit  institutum».  Respond. : 
Non  tantum  verisimile,  sed  verissimum  esse, 
quod  in  Nov.  Test.  fuerit  a  Christo  instituta, 
monstratum  est  toto  §.  2.  Nec  obstat  ardui¬ 
tas  rei  praeceptae,  cum  lex  gratiae,  et  chari- 
tatis  faciat  hoc  jugum  suave,  et  onus  leve, 
quod  tantis  utilitatibus  compensatur.  Et  ipsa 
experientia  constat,  plerique  fidelibus  minus 
difficilem  esse  hujus  praecepti  observantiam 
quam  plurimarum  legum  naturalium. 

Th.  62.  «  Si  propter  periculum  scandali, 
laici  a  lectione  Scripturae  arcendi  (ut  Bel¬ 
lar.  lib.  ii.  de  verbo  Dei  cap.  15.  docet) ; 
multo  magis  impurae  et  prodigiosae  illae  quae¬ 
stiones  in  auriculari  Confessione  a  Sacerdo¬ 
tibus  omittendae  ».  Resp.  :  Quis  dubitat 
omnes  scandalosas  quaestiones  in  Confes¬ 
sione  cavendas?  Quid  hoc  ad  rem? 

Th.  74.  «Si  peccata  quaedam  nec  cognita, 
nec  enumerata  pcenitentibus  remittuntur, 
(ut  Bellarm.  fatetur  de  iis,  quae  post  dili¬ 
gentem  memoriae  discussionem  non  occur¬ 
runt) ;  consequens  est ,  specialem  peccato¬ 
rum  enumerationem  non  esse  absolute  ne¬ 
cessariam».  Respon.  :  Nemo  Theologorum 
dicit  eam  esse  absolute,  id  est,  indispensabi- 
liter  necessariam.  Multoties  sufficit  integri¬ 
tas  formalis  ;  imo  saepe  tantum  signa  qua- 
liacumque  contriti  cordis,  et  volentis  confi¬ 
teri,  si  posset.  Sed  quid  tum?  An  quia  et 
enumerata,  et  omissa  pariter  subinde  remit¬ 
tit  Deus,  ideo  Christus  non  potuit  imponere 
necessitatem  ejus  Confessionis  in  re,  aut  in 
voto?  Frustra  allegatur  rationum  paritas  in 
arbitrariis  Christi  praeceptis. 

Th.  95.  «  Christus  absque  Confessione 
pcenitentes  reconciliavit,  juxtaBellarminum: 
Ergo  nec  Apostoli,  nec  eorum  successores 
Sacerdotes  eam  exigere  debent ;  quia  Chri¬ 
stus  potestatem  remittendi ,  et  retinendi 


DE  SACRAMENTO  POENITENTIAE. 


645 


peccata  ipsis  concessurus  promittit  :  Sicut 
misit  me  Pater ,  ita  et  ego  mitto  vos.  »  Quidni 
pari  ratione  inferat  hinc  quivis  puer,  omni¬ 
bus  Apostolorum  in  ministerio  ecclesiastico 
successoribus  datam  esse  xapoioYvoauav,  au¬ 
ctoritatem  instituendi  sacramenta,  Sacrifi¬ 
cium,  omniaque  illa,  qua)  potestatem  excel¬ 
lentiae  concernunt? 

Gerhardus  Titius  cap.  II.  allatrat  Trid. 
decretum,  opponitque  Apologiam  Confessio¬ 
nis  Augustana);  nempe  eam  ipsam,  a  qua 
Poenitentiam  inter  sacramenta  proprie  dicta 
et  vera  enumerante  recedit  cum  Lutherano- 
Calvinianis  Titius.  Deinde  opponit  Gabrie- 
lem  Albaspinaeum,  qui  fatetur  :  «Se,  diu 
multumque  pensitatis  veterum  locis,  non 
posse  accedere  Cardinalium  Bellarmini,  Ba- 
ronii,  Maldonati,  et  Pamelii  opinioni,  qua  pro 
certo  asserunt,  Patres,  ut  plurimum,  hac 
voce  Exomologesis,  confessionem  peccato¬ 
rum  arcanam,  et  auricularem  intellexisse  ». 
Resp.  :  Albaspinams  doctrinae  Catholicae  ni¬ 
hil  sua  illa  singulari  censura  praejudicat; 
nec  vel  leviter  quatit  id,  quod  ex  vetustissi¬ 
mis  Irenaeo,  Tertull.,  et  Cypriano,  pro  Sa- 
cramentali  confessione  affertur.  Esto  enim, 
faciamus  Gabrielem  hunc  «  diutina  sua  pen¬ 
sitatione  »  acutius  pervidisse,  quid  sibi  velit 
Exomologesis  apud  veteres  Scriptores,  quam 
caeteri  plerique  omnes  (quod  facilius  fingi, 
quam  probari  potest) ;  adhuc  tamen  ex  hujus 
ipsius  concessione  habetur,  saltem  aliquando 
etiam  significare  confessionem  auricularem, 
et  privatam.  Id  sane  ex  dictis  eorum  Bellar- 
minus  perspicue  evicit.  Cur  hujus  proba¬ 
tiones  non  refellit  Titius?  Nec  digito  quidem 
extremo  attigit.  Quod  si  ea  minus  arrident, 
legat  Joannis  Morini  tract.  de  administra- 
tione  sacrament.  Poenitentiae,  ubi  lib.  n. 


cap.  2.  ostendit  diversum  usum,  et  signifi¬ 
catum  vocis  Exomologesis  apud  Graecos,  et 
Latinos.  Cap.  3.  ex  peccatorum  distinctio¬ 
nibus  a  Tertulliano  et  Catholico,  et  haeretico 
usurpatis;  atque  ex  statu  controversiae  Mon- 
tanistas  inter  et  Catholicos,  peccatorum 
etiam  venialium,  nedum  mortalium  confes¬ 
sionem  demonstrat.  Cap.  4.  idem  ostendit 
ex  Novatianorum  cum  Catholicis  contro¬ 
versia,  atque  ex  S.  Ambrosio ;  idemque 
cap.  5.  ex  S.  Cypriano.  Hinc  discere  poterit 
Titius,  si  praejudicium  et  passionem  abigere 
velit,  non  Pamelium,  sed  Kemnitium,  con¬ 
sueta  sua  Hermeneutica  torsisse  S.  Cypriani 
sat  clara  verba  ad  poenitentiam,  et  crimina 
publica ;  quod  merito  ut  ridiculum  Bellar- 
minus  explosit,  ac  tantum  non  ad  oculum 
monstravit.  Mirum  sane  est,  Titium  ob  tam 
levicula  moveri  ad  decernendum  sibi  trium¬ 
phum  de  Trident.  Concilii  decreto.  Claudo 
dicta  verbis  Lutheri,  cui  merito  omnes  No¬ 
vatores  annuere  reverenter  deberent.  Sic 
vero  ait  in  lib.  de  Captivit.  Babylon,  cap.  de 
sacrament.  Poenitentiae  :  «  Occulta  confessio, 
quae  modo  celebratur,  etsi  probari  ex  Scri¬ 
ptura  (a  Lutbero,  et  sociis,  quianon  volunt), 
non  possit,  miro  tamen  modo  placet,  imo 
necessaria  est :  nec  vellem,  eam  non  esse; 
imo  gaudeo,  eam  in  Ecclesia  Christi  esse, 
cum  sit  ipsa  afflictis  conscientiis  unicum 
remedium  etc.  »  Testimonium  hoc  verum 
est.  At,  inde  haud  obscure  infertur,  Confes¬ 
sionem  sacramentalem  privatam  (nisi  quis 
publicam  malit),  esse  juris  divini.  Quo¬ 
modo  enim  alias  vere  diceretur  «  necessaria, 
et  unicum  remedium  »  ?  Et  hajc  quidem 
scripsit  Lutherus,  cum  jam  totus  fureret  in 
Papam,  scilicet  per  excommunicationis  bul¬ 
lam  plene  illuminatus. 


I 


VINDICIAE 

PISO  LIBRO  QUARTO 

DE  SACRAMENTO  POENITENTIAE 


Ad  CAPUT  I. 

-  I.  —  Satisfactio  nihil  aliud  est,  nisi  actio, 
qua  is,  qui  alterum  laesit,  tantum  facit,  quan¬ 
tum  satis  est  ad  injuriam  compensandam ; 
sive,  quantum  is,  qui  laesus  est,  juste  exigit. 
Amesius  l.  :  «  Multo  accuratior  est  definitio 
illa  Scoti  in  4.  dist.  13.  quam  Bellarm.  non 
ex  ignorantia,  sed  ex  astutia  mutavit :  Sa¬ 
tisfactio  est  redditio  aequi  valentis,  voluntarie 
alias  indebiti.  »  Resp.  :  Haec  Scoti  definitio,  ut 
ipse  fatetur,  est  generalis,  etiam  restitutioni 
competens,  quam  Bellarmin.  hic  bene  a  sa¬ 
tisfactione  distinguit ;  quod  restitutio  respi- 
ciat  damnum  re  ipsa  illatum  ;  Satisfactio 
personam  injuria  affectam,  etiamsi  ea  dam¬ 
num  nullum  acceperit.  Amesius  2. :  a  Varia¬ 
tio  illa  Scriptionis  (sive  quantum  is,  qui  lae- 
sus  est,  exigit),  Satisfactionis  naturam  plane 
confundit.  Pater  enim  a  filio  prodigo,  et  re¬ 
belle,  exigit  vitee  emendationem,  quae  tamen 
Satisfactionis  nihil  in  se  habet  ».  Respond. : 
Nulla  hic  confusio,  nisi  Amesii.  Nam  pater  a 
filio  emendationem  exigit,  non  titulo  justi¬ 
tiae  commutativee,  sed  obedientiae,  et  patriae 
potestatis. 

II.  —  Satisfactio  aliquando  fit  ad  absolu¬ 
tam,  et  perfectam  aequalitatem,  ut  Christus 
Deo  :  aliquando  autem  fit  ad  aequalitatem 
imperfectam.  Haec  saltem  posterior  locum 
habet  in  sacramento  Poenitentiae.  Amesius 
frustra  opponit  sine  ulla  causa,  nec  dicta 
ejus  commemorari  merentur. 

III.  — Pro  amicitia  restauranda  non  potest 
homo  Deo  satisfacere,  sed  pro  justitia  tan¬ 
tum.  Restituta  est  enim  amicitia  per  gratui¬ 


tam  Dei  misericordiam,  et  per  redemptio¬ 
nem,  quse  est  in  Christo  Jesu  :  Sed  manet 
debitum  luendae  poenae,  quo  justitiae  satis¬ 
fiat.  Amesius  :  «  Distinctio  ista  multis  nomi¬ 
nibus  est  inepta.  Nam  1.  Cum  omnis  satis¬ 
factio  sit  ad  injuriam  compensandam  (juxta 
Bellarm.  definitionem),  necesse  est,  ut  om¬ 
nis  etiam  satisfactio  sit  ad  jus,  et  justitiam 
restituendam.  2.  Christus  non  alia  ratione 
restituit  nobis  amicitiam  Dei,  quam  poenam 
nobis  debitam  ferendo.  3.  Si  amicitia  resti¬ 
tuta,  poena  peccati  manet  luenda,  tum  ami¬ 
cus  Dei  potest  condemnari ,  quod  disertis 
verbis  Apostolus  detestatur,  Roman.  vm. 
vers.  1.  »  Resp.  1.  :  Distinctio  illa  omni  ex 
parte  vera,  et  idonea  est.  Nam,  ut  fatentur 
omnes  Lutherani  et  Calvinistse,  homo  pec¬ 
cator  non  potest  ullatenus  satisfacere  pro  ea 
injuria,  qua  peccando  mortaliter,  et  amici¬ 
tiam,  et  jus  Dei  laesit.  Amicitiam  restituit 
Deus  gratis  :  quomodo  enim  inimicus  Dei 
satisfaceret,  ut  recipiatur  in  gratiam,  cum 
opera  inimici,  et  filii  diaboli  nil  tale  mere¬ 
antur?  2.  «  Si  Christus  non  aliter  restitueret 
nobis  amicitiam  divinam,  nisi  poenam  nobis 
debitam,  ferendo  »,  omnibus  defacto  resti¬ 
tueretur  amicitia  divina,  quia  pro  omnibus 
tulit  poenam.  Et  in  actu  primo  quidem,  ac 
in  genere  causae  meritoriae,  hoc  sine  dubio 
sufficiebat  :  at  in  actu  secundo,  sine  appli¬ 
catione  mediorum,  et  intusione  gratiae  san¬ 
ctificantis  formaliter,  non  fit  reconciliatio, 
et  amicitia.  3.  Amicum  Dei  posse  condem¬ 
nari  ad  aliquam  poenam  temporariam,  licet 
non  ad  aeternam  :  repugnat  enim  amicitiae 
divinae  separatio  perpetua ,  et  status  dam¬ 
nationis,  de  quo  Rom.  viu.  vers.  I. 


DE  SACRAMENTO  POENITENTLE. 


647 


Quod  deinceps  Amesius  carpit  doctrinam 
Bellarmini  ex  Cajetano  desumptam,  eique 
objicit  Suarezii  et  Vasquezii  «  refutationem 
solidam»,  dissimulo,  quia  concernit  disce¬ 
ptationem  Scholasticam. 

Ad  CAPUT  II. 

Qusestio  est :  An  remissa  culpa  remaneat 
aliquando  reatus  pcenae  temporalis,  tum  in 
alia  vita,  tum  etiam  in  praesenti.  Amesius  : 
«  Pontificii  affirmant.  Nos  autem,  quamvis 
non  dubitemus,  quin  dignitas,  et  meritum 
pcenae  maneat,  dum  reliquiae  peccati  ma¬ 
nent  ;  et  experientia  ipsa  doceat,  malis  va¬ 
riis,  quae  sua  natura  sunt  pcenae,  in  ista  vita 
fideles  justificatos  urgeri  :  negamus  tamen, 
vel  poenam  futura  in  vita  ipsis  luendam  per¬ 
manere  ;  vel  in  hujus  vitae  malis,  vindictae 
divinae  propriam  rationem  inveniri.  Vindicta 
autem  propria  est,  quando  malum,  quod  ali¬ 
cui  infligitur,  non  in  bouum,  sed  in  malum 
ejus  infligitur.  Malum  autem  hujusmodi  ab 
omnibus  piis  removeri  ,  disertis  verbis 
docet  Apostolus  Rorm  ix.  cum  omnia  ipsis 
in  bonum  cooperari  testatur.  Neque  aliud 
quidquam  docemus  hac  in  parte,  quam  quod 
Guliel.  Parisiensis,  antiquissimus,  et  gravissi¬ 
mus  Scholasticorum  olim  scripsit  de  Sacram, 
in  generali  fol.  4.  Poenam  ut  poenam  etc.  » 
Resp.  :  Amesius  hic,  uti  supra  lib.  et  cap. 
3.  sub  finem  qu.  1.  in  patrocinium  sui  erro¬ 
ris,  Guliel.  Parisiensem  allegavit  grseca,  seu 
Calviniana  fide.  Nam  in  cit.  loc.  aperte  tra¬ 
ctat  tantum  de  remissione  omnis  culpae,  et 
poenae  per  Baptismum,  quod  et  nos  asseri¬ 
mus.  Deinceps  vero  in  lib.  de  poenit.  cap.  19. 
pag.  477.  edit.  Venetae,  ex  professo  tradit 
communem  doctrinam  Catholicam  ,  quod 
contritio  subinde  ita  sit  ardens,  «  et  perfe¬ 
cta,  ut  omnem  etiam  poenae  reatum  deleat, 
ita,  ut  sit  Baptismus  plenae  liberationis  a 
poenis,  ut  evolare  absque  sensu,  et  purgato¬ 
rii  experientia  faciat  pcenitentes  etc.  »  Cum 
vero  non  est  ita  perfecta  (uti  plerumque  con¬ 
tingit)  ostendit  deinde,  quomodo  «  confessor 
debeat  injungere  satisfactionem  ».  Et  in  lib. 
de  poenit.  pag.  oo2.  toto  cap.  14.  tradit  mo¬ 
dum  satisfactionis  injungendae^  et  implendae. 
Item  in  opere  de  Universo,  par.  1.  cap..  60. 
et  seq.  ex  instituto  tract.  de  Purgat,  de  loco, 
causis,  et  modis,  quibus  purgantur  animae, 
quae  sine  perfecta  contritione  inchoarunt 
purgationem  in  hac  vita,  etc.,  quae  omnia  e 
diametro  repugnant  Amesianis  erroribus. 


Specialiter  autem  sub  finem  cap.  60.  argu¬ 
mento  Lutherano-Calvinistico,  quod  «  cle- 
mentissimus  Creator  non  amet,  vel  quaerat 
tormenta  animarum,  cum  sit  essentialiter, 
et  fontaliter  misericors,  etc.  »,  respondet  : 
«  Sicut  est  essentialiter  misericors,  sic  etiam 
essentialiter  justus  :  et  propter  hoc,  sicut 
non  quaerit  poenas  animarum,  aut  cruciatus 
per  se  ;  sed  quia  multipliciter  utiles  anima- 
bus  et  salutares  ;  sic  non  quaerit  eos,  quia 
tormenta  sunt  (haec  enim  intentio  crudelita¬ 
tis  est  diabolicae) ;  sed  potius,  quia  justae,  et 
honori  suo  convenientissimae  :  in  quantum 
enim  justae,  et  bonae  sunt,  etiam  decorae  sunt, 
quoniam  decent  et  justitiam,  'et  merita  pa¬ 
tientium,  vel  patientes  propter  merita  mala... 
Quam  utilis  autem,  et  quam  salutaris  sit  ho¬ 
minibus  in  parte  ista  Dei  justitia,  inde  licet 
intueri,  quia  metu  futurae  purgationis  etiam 
alias  non  deterriti,  poenitentialem  purgatio¬ 
nem  et  facilius,  et  citius  in  praesenti  vita  in¬ 
cipiunt,  ac  diligentius,  et  strenuius  prose¬ 
quuntur,  et  satagunt  consummare,  antequam 
vita  ista  defungantur  ».  Ita  Parisiensis  plane 
sapienter,  et  Catholice.  Ad  illud  porro,  quod 
«  vindicta  praecise  tantum  in  malum  infligat 
poenas  »,  si  universaliter  respectu  omnium 
peccatorum  asseratur,  falsum  est ;  alioqui 
nulla  daretur  justitia  vindicativa,  et  omnis 
vindicta  esset  ex  crudelitate  ;  quod  utrum¬ 
que  est  perabsurdum.  Intendit  ergo  Deus  in 
poenis  amicorum  suorum  imperfectorum  et 
honestatem  justitiae,  et  bonum  ipsorum  ho¬ 
minum  peccatorum  ;  ne  alioqui  apud  eos 
peccatum  vilescat ;  et  ut  acrius  exstimularen¬ 
tur  ad  frequentiam,  et  industriam  in  operi¬ 
bus  bonis,  ut  supra  de  Purgator,  dixi ;  ubi 
et  reliqua  ad  hanc  quaestionem  pertinentia 
expedita  sunt. 

Ad  CAPUT  III. 

Assertio  Catholica  est,  reatum  pcenae  tem¬ 
poralis,  quae  1'emanet  post  culpam,  bonis 
operibus  redimi  posse.  Amesius  :  «  Quin 
possit  manus  Dei  aliquando  per  idoneam 
humiliationem,  et  emendationem  vitae  prae¬ 
veniri,  nemo  nostrum  unquam  dubitavit : 
sed  hoc  fieri  negamus  per  satisfactionem, 
aut  pretii  solutionem,  sed  per  supplicatio¬ 
nem,  aut  deprecationem  ;  cui  Deus  ex  mera 
gratia  relaxationem  alicujus  gravioris  casti¬ 
gationis  indulget».  Catholici  tria  docent: 
1.  Poenas  temporales  alterius  vitae,  quae  in 
Purgatorio  luendae  essent,  redimi  posse  je- 


YINDICLE 


G'<8 

j uniis,  precibus,  eleemosynis  etc.  2.  Pomus 
temporales  hujus  vitae  interdum  non  posse 
redimi,  uti  est  mors,  et  illa  poena  Davidi  in¬ 
dicta  II  Reg.  xii.  per  mortem  filii.  3.  Posse 
aliquando  eas  aliis  operibus  tolli.  Amesius  : 

«  Istae  sunt  tres  fraudes.  Nam  1.  jejunia,  2. 
preces,  3.  eleemosynae  (actiones  imperfectae, 
debitae,  non  aequivalentes  hujus  vitae  malis) 
non  possunt  esse  pretium  redemptionis  pro 
poena  gehennae  ».  Resp.  :  Nec  debent  esse 
pro  poenis  gehennae  ut  sic,  quae  aeternae  sunt. 
Deinde  habent  eam  vim  satisfaciendi,  quia 
sunt  voluntariae,  et  Filii  Dei,  per  cujus  gra¬ 
tiam  elevantur,  cum  ex  se  essent  tales,  qua¬ 
les  vult  Amesius  eas  esse  ex  naturali  sua 
conditione.  Amesius  2.  :  «  Qui  dicunt  poenam 
gehennae  tam  facile  redimi,  idem  etiam  de 
omnibus  poenis  temporalibus,  sine  ullo  scru¬ 
pulo  affirmarent,  nisi  experientia,  et  sensu 
communi  viderent,  hoc  posse  refelli » .  Resp.: 
Cum  omnia  ista  pendeant  ex  arbitrio  Dei, 
nihil  erratur,  cum  id  asseritur,  quod  ex  Scri¬ 
ptura  nobis  constat.  Quid  hic  ergo  fraudis, 
aut  absurdi,  Amesius  3.  :  «  Posse  ullas  poe¬ 
nas  tolli  a  nobis  aliis  operibus,  tamquam  pre¬ 
tio  Satisfactionis?  hoc  restat  probandum  ». 
Resp.:  Hoc  probatur  evidenter  1.  ex  Jon.  ult. 
ubi  Ninivitae,  qui  ob  gravia  scelera  merue¬ 
rant  subversionem  urbis,  tamen  jejuniis,  sac¬ 
cis,  et  precibus  placarunt  Dominum.  Ame¬ 
sius  :  «  Ut  hoc  exemplum  quaestioni  aptetur, 
probare  debuit  Rellarm.  1.  Ninivitis  antea 
fuisse  peccata  remissa,  quoad  culpam,  et 
poenae  debitum  solum  remansisse.  2.  Nini¬ 
vitas  obtulisse  Deo  jejunia  etc.,  pro  pretio 
redemptionis,  et  satisfactionis.  3.  Deum  ideo 
conservasse  urbem,  quia  justitiae  suae  Nini¬ 
vitae  satisfecissent.  Cum  autem  nihil  horum 
probari  possit ,  sequitur ,  exemplum  istud 
plane  alienum  esse  a  causa.  Deus  aliquando 
parcit  iis,  quibus  non  est  proprie  reconci¬ 
liatus,  idque  etiam  ex  occasione  humilia¬ 
tionis  alicujus  inefficacis,  tam  propter  alias 
causas  ipsi  notas,  quam  ut  ostenderet,  quam 
gratam  habeat  veram  conversionem,  cujus 
tenuem  umbram  respicere  dignatur.  I  Reg. 
xxi.  vers.  29.  »  Resp.  :  Nihil  horum  probare 
debuit  Rellarminus;  quia  exemplum  Ninivi¬ 
tarum  non  producitur,  nisi  pro  tertia  propo¬ 
sitione  probanda,  scilicet,  posse  poenas  tem¬ 
porales  hujus  vitee  aliis  operibus  tolli;  quod 
ex  hoc,  et  Nabuchodonosoris  exemplis  evi¬ 
dens  est;  etiamsi  supponatur,  nec  hunc,  nec 
illos  fuisse  justificatos.  Prima  autem  proposi¬ 
tio  de  poenis  Purgatorii  jam  probata  est,  t.  2. 


Ad  CAPUT  IV. 

E  tribus  modis  satisfaciendi  Domino,  a 
Tridentino  sess.  14.  cap.  9.  assignatis,  pri¬ 
mum  tantum  admittunt  Lutherano-Calvi- 
niani,  nempe  poenas,  et  flagella  a  Deo  im¬ 
missa  ,  patienter  ferenda  :  Caetera  duo  in 
Quaest.  assignata  contemnunt.  Futilis  hic  ca¬ 
villatio  Amesii  est,  cum  ait  :  «  Everti  totam 
judicialem  potestatem  Sacerdotum ,  quod 
Bellarm.  sine  quaestionum  distinctione  pro¬ 
ponat,  quasi  nihil  intersit  ad  sacramentum 
poenitentiae,  sive  poenitens  sua  sponte  eligat 
quomodo  satisfaciat,  sive  subjiciat  se  arbi¬ 
trio  Sacerdotum  ».  Futilis,  inquam,  est  haec 
cavillatio ;  cum  ratum  sit  apud  omnes  Catho¬ 
licos,  non  nisi  in  foro  sacramentali  impositas 
satisfactiones  vim  habere  ex  opere  operato. 
Non  omnia  ubivis  repetenda  sunt.  Hoc  ergo 
supposito,  probatur  absolute  vis  satisfactio¬ 
num  sponte  assumptarum,  tot  exemplis,  et 
testimonis  SS.  Scripturarum,  ut  mirum  sit, 
posse  id  aliquos  negare.  Quis  S.  Job  coegit 
Poenitentiam  agere  in  favilla,  et  cinere,  ejus 
delicti,  quod  verbo  commiserat?  Job  cap. 
ult.  Insipienter  locutus  sum  :  idcirco  ipse  me 
reprehendo  in  favilla ,  et  cinere.  Quis  Davidem 
coegit  jejunare,  et  humi  jacere  ?  II  Reg.  xii. 
Et  ponere  vestimentum  suum  cilicium?  Psal. 
lxviii.  Et  panem  sicut  cinerem  manducare ,  et 
potum  cum  fletu  miscere  ?  Psal.  ci.  Amesius  : 
«  Poenitentiae  et  humiliationis  naturalia,  et 
usitata  signa,  in  extraordinaria,  et  solemni 
humiliatione,  a  Deo  ipso  poenitentibus  im¬ 
perantur,  quia  adjuncta  talia  suis  subjectis 
adhaerent,  et  ut  effecta  e  suis  causis  ema¬ 
nant  ».  Resp.  :  Hoc  effugium  est  voluntaria 
divinatio,  sine  ullo  Scripturae  fundamento, 
aut  ratione  nitente.  Unde  evincetur  praece¬ 
ptum  divinum  tale  ?  numquid  ope  Quodli- 
beticae  illius  sycophanticae?  Sic  enim  inquit : 
«  Non  minus  ridiculum  est  nugamentum, 
istiusmodi  humiliationis  indicia ,  in  opera 
satisfacloria  transsubstantiare,  quam  si  quis 
diceret,  prostrationem  servi  coram  Domino 
suo  Matth.  xii.  vers.  36.  satisfactionem  fuisse 
pro  debito  suo,  quod  fuit  mille  talentorum, 
etc.  ))  Resp.  :  Amesius  perspicue  nugatur,  et 
sycophantatur.  Assertio  hic  a  Bellarm.  confir¬ 
mata  est  praecise,  sponte  suscipi  opera  labo¬ 
riosa  posse  in  satisfactionem,  idque  luculen¬ 
tissime  evincit  exemplis  S.  Scripturae ,  et 
SS.  Patrum  testimoniis.  Contra  hoc  asser¬ 
tum  nihil  habet,  quod  opponat  Amesius.  An 


DE  SACRAMENTO  POENITENTIA. 


649 


vero  talia  opera  vere,  condigne,  congrue, 
et  rigore  justitiae  etc.  compensent  offensas,  et 
injurias  divinas,  in  ultima  quaest.  constabit. 

Ad  CAPUT  V. 

Opera  laboriosa  in  satisfactionem  posse, 
ac  debere  a  Sacerdotibus  injungi,  verba  illa 
Matth.  xvi.  Quodcumque  ligaveris ,  etc .,  et 
Matth.  xvili.  Quaecumque  alligaveritis ,  etc ., 
satis  aperte  docent,  uti  testantur  SS.  Cy- 
prian.,  Leo,  Gregor.,  concil.  Nicaenum,  can. 
i2,  Carthag.  IV.  can.  76.  Arausic.  cap.  i. 
can.  3.  etc.  Verum  Amesius  verba  Domini 
melius  intelligit,  quam  Patres,  et  concilia  ; 
sic  enim  ait :  «  Istis  verbis  aperte  contra¬ 
rium  docetur;  quia  eadem,  et  eorumdem 
peccata,  eodem  tempore,  hac  ratione  sol¬ 
verentur,  et  ligarentur  :  solverentur  in  ab¬ 
solutione,  et  ligarentur  in  poena,  et  satisfa¬ 
ctionis  injunctione  ».  Quid,  quseso,  in  hoc 
contradictionis?  Numquid  etiam  inter  ho¬ 
mines  potest  offensa,  ac  injuria  remitti  sub 
conditione,  aut  modo  aliquo  assignato?  Nec 
verum  est,  quod  subdit  Amesius  :  «  In  ver¬ 
bis  Domini  separari,  ac  disjungi  actiones 
ligandi  et  solvendi  in  suis  objectis ,  tam 
quoad  personas,  quam  quoad  peccata  ». 
Lutherano-Calvinianis  «  apparet  ex  verbis 
Domini  » ,  quidquid  arridet,  etsi  oppositum 
appareat  universae  priscae  Ecclesiae. 

Non  desunt  etiam  optimae  rationes,  ob 
quas  plane  congruum  fuerat,  ut  in  Poeniten¬ 
tiae  sacramento  Deus  vellet  per  ministros 
suos  etiam  mulctam  peccatoribus  imponi.  1. 
Qui  peccant  ante  Baptismum,  majori  mise¬ 
ricordia  digni  sunt,  quam  qui  post  Bapti¬ 
smum.  2.  Maxime  consentaneum  est,  ut  si 
Deus  ex  misericordia  condonet  peccata , 
etiam  justitiae,  quoad  ejus  fieri  potest,  satis¬ 
fieri  velit.  3.  Poenitentia,  quia  est  medica¬ 
mentum  animae  vulneratae,  id  plane  exigit, 
ut  qui  curatur,  medicinales  ustiones,  phar- 
maca  amara,  aliaque  id  genus  multa  susti¬ 
neat.  Amesius  iterum  graviter  sycophanta¬ 
tur,  fingens  :  «  Nos  ex  his  rationibus  evin¬ 
cere  velle,  Deum  non  posse  peccata  suis  au¬ 
ctoribus  amara  reddere,  nec  juste  illa  con¬ 
donare,  nec  efficere,  ut  ab  aliis  caveantur, 
nisi  a  peccatoribus  poenas  exposcat,  justitiae 
suee  satisfacientes,  easque  ex  arbitrio  alicu- 
jus  sacrificuli  curet  imponi  ».  Hsec  esse 
mera  mendacia,  quis,  lecto  Bellarmino,  non 
videat?  cum  hic  supponat  ex  SS.  Scripturis, 
et  Patribus  probatam  hanc  Dei  voluntatem 


arbitrariam,  et  hanc  valde  congruam  esse 
ob  insignes  utilitates,  quas  ea  satisfactionis 
obligatio  secum  fert ;  quales  praeter  enume¬ 
ratas  etiam  sunt,  quod  multum  conducat 
ad  habitus  vitiorum  eradicandos,  virtutum 
inserendos;  Christo  faciat  compati;  aedificet 
eos,  quos  peccando  scandalizarat,  etc. 

Ad  CAPUT  VI.  - 

Opera  satisfactoria  recte  ad  tria  capita 
revocari,  orationem  scilicet,  jejunium,  et 
eleemosynam,  constat  ex  SS.  Scripturis,  et 
Patribus ;  vel  maxime  etiam,  cum  non  prae¬ 
cepta,  sed  mere  de  consilio  sint,  ut  tomo  2. 
ostensum  est.  Calviniani  saniores  hic,  SS. 
Patres  aeque,  ac  nos  rident.  Molinaeus  lib. 
v.  de  pcenit.  S.  Hieronymum  de  se  in  epi- 
stol.  ad  Eustochium  scribentem,  quod  «nuda 
humo  vix  cohaerentia  ossa  colliserit,  pectus 
percusserit,  hebdomadas  inedia  transege¬ 
rit»;  haud  obscure  carpit,  dicens  :  «  Cum 
haec  faceret  ad  restinguendos  ardores  libidi¬ 
nis,  qua  fatetur  se  aestuasse ,  prudenter 
fecisset,  si  ex  praecepto  Apostoli  (Lutheri) 
animum  adjecisset  ad  nuptias  ».  Amesius 
totus  hic  est  in  nugacissimis  cavillis,  et  sar- 
casmis.  Referam  aliquos,  non  omnes.  Ait  i. 
«  Insanum  esse  affirmare  de  oratione  pia,  et 
eleemosyna  ab  hilari  datore  proficiscente , 
quod  sint  opera  laboriosa,  et  pharmaca  ama¬ 
ra,  etc.  Respondeo  :  Ex  se  sunt  corruptae 
naturae  sine  dubio  talia,  etsi  cum  auxilio 
Dei,  ex  spiritu  charitatis  facta,  non  minus 
ac  jejunia,  cruciatus,  mors  ipsa,  per  amorem 
Dei  perpessa,  fieri  queant  dulcia,  ac,  ut 
Christus  loquitur,  jugum  suave ,  et  onus  leve . 
Ait  2.  «  Comprimere  concupiscentiam  est 
officium  peccata  cavendi,  quod  non  potest 
negligi  sine  peccato  :  Ergo  non  est  satisfa¬ 
ctio  pro  peccato  admisso  ».  Respondeo  : 
Compressio  concupiscentiae  aliqua  est  de 
necessitate  ;  per  quaevis  media,  quantumvis 
aspera,  et  heroica,  non  est  praeceptum,  sed 
meri,  saluberrimique  consilii.  Ait  3.  «  Jeju¬ 
nium  per  se  ab  oratione  separatum  nihil 
valet  ad  mortificationem  aliam  concupiscen¬ 
tiae,  quam  cujus  capaces  sunt  homines  infi¬ 
deles,  et  bestiae  ».  Quid,  quaeso,  hoc  contra 
jejunium,  et  macerationem  carnis,  ex  sancto 
fine,  uti  faciunt  omnes  pii,  susceptam.  Ait 
4.  «  Opera  aliqua  esse  Deo  grata,  etiam 
quatenus  non  sunt  mandata,  sed  indebita, 
horridum  quemdam  sonum  habet  apud  eos, 
quorum  aures  Scripturae  phrasibus  (juxta 


650 


VINDICLE 


expositionem  Calviniano-Lutheranam,  quae 
legem  interpretandi  verbi  Dei  non  patitur) 
sunt  assuefactae  ».  Dulcem  illam  sonum 
habuisse  apud  Apostolos,  et  alios  sanctissi¬ 
mos  viros,  satis  ostensum  est,  ubi  de  consi¬ 
liis  Evangelicis.  5.  Quae  in  Catholicorum 
jejunia,  orationes,  et  eleemosynas  porro 
sycophantice  declamat,  non  responsum,  sed 
stigma  merentur,  praesertim  dum  Doctoris 
Angelici  verba  improbe  ad  suam  calumniam 
detorquet.  6.  Joannis  Bapt.  vestis,  pili  ca¬ 
melorum  ,  cibus  locustae  ,  lectus  humus , 
domus  desertum ,  etc.  ,  omnia  spirabant 
pcenitentiam,  quam  ipse  praedicabat;  et  pla¬ 
cuisse  ea  Christo,  constat  ex  Matth.  n.  Haec 
tamen  quoque  virgula  censoria  Amesii  per¬ 
stringit,  ait  enim  :  «  De  lecto  et  domo  som¬ 
niasse  videri  Bellarminum;  et  in  illis  nihil 
esse,  quod  mereatur  »  (juxta  Lutherano- 
Calvinianum  Evangelium  praedulce),  «  ope¬ 
ris  boni,  et  sancti,  nedum  vel  meriti,  vel 
satisfactionis  nomen,  etc.  At  cur  ob  ista  lau¬ 
dat  Joannem  Christus?  Proh !  quam  aliter 
sapiunt  novi  Evangelistae  illi,  quam  prisca 
Sanctorum  fides ! 

Ad  CAPUT  VII. 

Hominem  justificatum  posse  vere  Deo 
satisfacere  pro  reatu  poenae  temporalis,  ne¬ 
gant  praefracte  Lutherano-Calviniani  commu¬ 
niter,  qui  cum  Luthero  «  ipsum  vocabulum 
satisfactionis  sublatum  vellent»  una  cum  re, 
contra  communem,  et  apertum  totius  priscae 
Ecclesiae  sensum  cum  non  tantum  rem 
ipsam,  sed  ipsam  quoque  vocem  «  Satisfa¬ 
ctionis  »  exprimant  Tertull.,  Cyprian.,  Au- 
gust.,  Hieron.,  Ambros.,  etc.  Ut  ergo  haec  ve¬ 
ritas  Catholica  firmetur,  praenotandum  est,  de 
Satisfactione  illa  hic  agi,  quae  ex  condigno 
quidem  poenam  temporalem  expiet,  non 
tamen  ex  rigore  justitiae.  Haec  posterior 
enim  requirit,  ut  satisfiat  ex  propriis,  et  ad 
aequalitatem,  nulla  intercedente  gratia  cre¬ 
ditoris.  Utrumque  hoc  deest  homini,  respe¬ 
ctu  Dei  :  nihilominus  tamen  accedente  mul¬ 
tiplici  gratia  Dei,  vere  possumus  aliquo 
modo  ex  propriis,  et  ad  aequalitatem,  adeo- 
que  condigne  satisfacere.  Gratia  autem,  quae 
hic  intervenit,  est  1.  Gratia  sanctificans, 
qua  efficimur  filii  Dei ,  membra  Christi , 
habitacula  Spiritus  S.Et  ut  sic,  opera  nostra 
habent  quamdam  infinitatem,  adeoque  ae¬ 
qualitatem  aliquam  cum  injuria,  qua  Deum 
precando  affeceramus.  2.  Cum  Deus  omnia 


nostra  sibi  jure  vendicare  posset,  non  om¬ 
nia  ,  quae  facere  possemus,  imperat,  sed 
plurima  suadet  tantum,  ut  de  consiliis  lo¬ 
quendo  ostensum  est.  Ex  qua  benignitate 
Dei  consequitur,  ut  habeamus  opera  pro¬ 
pria,  et  indebita,  quibus  pro  injuria  satisfa¬ 
ciamus.  Ea  etiam  est  benignitas  Dei,  ut  quae 
munera  sunt  ipsius,  nostra  esse  merita  pa¬ 
tiatur,  et  quae  de  manu  ejus  accipimus,  sibi 
donari  libenter  admittat.  3.  Cum  Deus  nos 
ad  amicitiam  suam  recipit,  a  poena,  quam 
debebamus,  aeternitatem  aufert,  ac  in  tem¬ 
poralem  commutat. 

Contra  1.  opponit  Amesius  :  «  Opera  om¬ 
nia  Spiritus  Dei  non  habent  infinitatem,  ut 
constat  ex  rebus  creatis  ».  Respond.  :  Sic 
est  de  omnibus  naturalibus;  secus  de  super- 
naturalibus,  quorum  Spiritus  S.  est  princi¬ 
palis  causa  :  Nec  ad  hoc  opus  est  «  hyposta¬ 
tica  unione  »;  sufficit  eum  esse  principium 
efficaciter  excitans,  elevans,  et  cooperans. 
Contra  2.  ait  :  «  Si  pro  injuria  satisfacia¬ 
mus,  tum  pro  culpa  ;  injuria  enim  est  culpa. 
Si  Deus  non  imperat  omne  bonum,  tunc  lex 
ejus  non  est  perfecta  ».  Respondeo  :  Injuria 
actualis  est  culpa  actualis ;  qua  transacta 
manet  reatus  duplex  habitualiter,  culpae,  et 
poenae  :  pro  priori  non  possumus,  pro  poste¬ 
riori  possumus  satisfacere.  Imperare  autem 
omne  bonum  usque  adeo  non  est  legis  per¬ 
fectae,  ut  potius  nomen  legis  non  mereretur: 
esset  enim  inobservabilis,  adeoque  tyran¬ 
nica,  cum  imperaret  omnes  quasque  actio¬ 
nes,  quae  profecto  sunt  impossibiles.  Contra 
3.  ait:«  Cum  juxta  Bellarm.  opera  justorum 
habeant  aliquam  infinitatem,  quare  non  et 
similem  aeternitatem  ».  Respondeo  :  Quia 
illa  aliqualis  infinitas  est  moralis;  aeternitas 
vero  poenarum,  quae  commutatur,  physica 
est,  quam  opera  satisfactoria  nostra  simpli¬ 
citer  habere  nequeunt.  Quae  de  purgatorio 
addit  Amesius,  expedita  sunt  tomo  2. 

Ad  CAPUT  VIII. 

1.  —  Adstruitur  Catholica  veritas.  Nam 
Isa.  i.  promittit  Deus  remissionem  plenam 
peccatorum,  quasi  praemium  quoddam  iis, 
qui  non  tantum  mundaverint  se  per  contri¬ 
tionem,  sed  etiam  in  bonis  operibus  se  exer¬ 
cuerint;  ubi  (juxta  expositionem  S.  Hierony¬ 
mi)  Dominus  dicit  :  Si  haec  omnia  (nempe 
fructus  dignos  Poenitentiae)  feceritis,  arguite 
me ,  nisi  praemia  dedero ,  guae  pollicitus  surrt. 
Amesius  :  «  Haec  est  larva  tantum  argu- 


DE  SACRAMENTO  POENITENTIA. 


651 


menti,  neque  ulla  ex  parte  satisfacit  pro 
satisfactione  ex  condigno  ».  Respondeo  : 
Quid  ergo  deest. 

II.  —  Peccata  tua  eleemosynis  redime.  Dan. 
iv.  Hic  habemus  vocem  Redemptionis,  quae 
mquivalet  voci  Satisfactionis ;  uti  et  Prov. 
xvi.  Misericordia  et  veritate  redimitur  iniqui¬ 
tas.  Nec  obstat,  quod  Nabuchodonosor  fuerit 
impius,  adeoque  non  potuerit  Deo  satisfacere 
pro  peccatis  quoad  poenam;  eo  quod  culpa 
necdum  esset  remissa.  Nam  melius  verba 
Danielis  intelliguntur  de  perfecta  remissione 
peccati  quoad  culpam,  et  poenam ;  ita  ut 
cohortatio  sit  ad  magnas ,  et  frequentes 
eleemosynas ,  quibus  primum  disponatur 
rex  ad  reconciliationem ;  deinde  etiam  poe¬ 
nam  ex  condigno  redimat ;  quemadmodum 
intelligendus  videtur  locus  iste  Lucse  xi. 
Date  eleemosynam,  et  ecce  omnia  munda  sunt 
vobis.  Ita  loquitur  S.  Cyprianus. 

Amesius  multa  hic  opponit,  sed  nullius 
momenti,  et  quae  doctrinam  Bellarmini  non 
feriunt.  Esto  enim,  «  nulla  sit  aequalitas 
proportionis  inter  eleemosynas  tyranni,  et 
injurias  Deo  illatas  »  :  At  cur  rite  factae  non 
possent  disponere  (non  solae  quidem,  sed 
aliis  bonis  operibus  comitatae),  ad  justifica¬ 
tionem?  Nec  ideo  «  est  melior  conditio  divi- 
tum,  quam  pauperum  in  ordine  ad  regnum 
Dei  »  :  Nam  et  hi  possunt  aliqua  opera  mi¬ 
sericordiae  corporalia,  et  omnia  spiritualia 
aeque  frequentare,  ac  opulentissimi.  Quod 
denique  obtrudit  Cajetanicam  interpretatio¬ 
nem  verborum  S.  Lucae,  qua  communis,  et 
verus  sensus  eorum,  et  Danielis  verborum 
arguitur,  ut  «  diabolica  interpretatio  »,  ex¬ 
plodi  meretur;  cum  non  modo  Catholici,  sed 
etiam  Lutherani  Jenenses  ita  exponant  : 
«  Date  eleemosynam  de  eo,  quod  vestrum 
est,  et  juste  possidetis ;  sic  erit  judicium, 
quod  cor  vestrum  fide  sit  purificatum,  cum 
vera  fides  per  dilectionem  sit  operativa, 
etc.  » 

III.  —  Facite  fructus  dignos  Poenitentiae . 
Lucae  m.  Hoc  autem  est  operari  eo  modo, 
quo  decet  eum,  qui.  poenitentiam  profitetur; 
qui  autem  P cenitent  am  profitetur,  quod  ali¬ 
quem  laeserit,  non  solum  cessat  a  laedendo  ; 
nec  solum  cavet  in  futurum,  ne  quid  in  eum 
committat,  sed  etiam  damnum  resarcit, 
compensat  injuriam,  male  facta  corrigit.  Ita 
S.  Chrysostomus,  Pacianus,  Hysichiys,  Gre- 
gorius  M.,  etc.,  qui  ad  fructus  dignos  Poeni¬ 
tentiae  urgent,  non  tantum  vitae  novitatem, 
sed  etiam,  ut  a  licitis  abstineant,  malefacta 


laboriosis  operibus  puniant,  scelera  bonis 
operibus  redimant,  crapulam,  et  ebrietatem 
aquae  potu,  et  jejunio  compensent,  etc.  Ame¬ 
sius  :  «  Addere  debuit  Bellarminus  :  quoad 
poterit.  Haec  autem  est  ipsa  quaestio.  Annon 
igitur  est  haec  egregia  demonstratio,  illud 
ipsum  petere ,  quod  est  in  quaestione  ?  » 
Resp.  :  Non  debebat  explicite  addi,  quod 
jam  in  principio  quaestionis  satis  explicatum 
fuerat.  Sed  instat,  et  sciscitatur  Amesius  : 
«  Cum  Bellarm.  cap.  6.  doceat  :  aliquando 
tam  vehementem  esse  posse  dolorem  contri¬ 
tionis,  ut  tota  pcena  remittatur ;  annon  ergo 
etiam  isti  debeant  ferre  fructus  dignos  Poe¬ 
nitentiae,  seu  operari  eo  modo,  quo  eos  de¬ 
cet,  qui  Poenitentiam  profitentur?  Negari 
hoc  non  potest,  nisi  Scriptura  negetur,  quae 
docet,  omnes  Fideles  ambulare  debere  di-uo; 
xrjS  yCkrfiiwc,,  Ephes.  IV.  vers.  1,  tou  luaYY^iou, 
Philip,  i.  vers.  17,  tou  Kvptou,  Coloss.  i.  vers. 
10.  I  Thess.  ii.  vers.  12.  prout  convenit 
vocationi,  Evangelio,  Domino  Deo.  Concedi 
autem  a  Bellarm.  non  potest  sine  confessione 
vannissimae  fallaciae ,  in  isthac  objectione 
ineptissime  structae  ».  Resp.  1  :  Qui  habuit 
perfectam  contritionem,  et  sic  delevit  om¬ 
nem  omnino  reatum,  sine  dubio  ad  nullos 
alios  Poenitentiae  fructus  ex  praecepto  tene¬ 
tur  :  Sed  quia  homini  vel  non  constat  de 
perfectione  suae  contritionis,  vel  etsi  de  hac 
constaret,  quia  tamen  haec  ipsa  omni  prae¬ 
cepto  acrius  exstimulat  ad  ultraneos  illos 
Poenitentiae  fructus,  experimur  in  eis  abun- 
dantiores  fere  esse  ejusmodi  fructus ,  in 
quibus  est  vehementior  et  perfectior  contri¬ 
tio.  2.  Omnes  illi  ambulant  digne  vocatione, 
Evangelio,  Deo,  qui  praecepta  servant,  etsi 
non  in  sacco  et  cinere,  in  pane  et  aqua,  in 
abstinentia  etiam  a  licito  conjugio,  etc., 
consueta  serventibus  poenitentibus  exercitia 
obeant.  Non  ergo  Bellarminus,  sed  Amesius 
foede  fallit,  aut  fallitur,  prorsus  contraria 
SS.  Scripturae  effutiendo. 

IY.  — Paulus  II  Corinth.  vii.  inter  fructus 
sanctae  tristitiae,  quae  Poenitentiam  in  salutem 
stabilem  operatur,  ponit  vindictam  :  haec 
autem  praeteritum  respicit,  et  ad  justitiam 
pertinet;  nec  aliud  est,  quam  satisfactio,  sive 
illam  homo  de  seipso  sumat,  sive  injungatur 
ab  alio.  Amesius  confugit  cum  «  Cajetano 
ad  excommunicationem  incestuosi.  At  Cal¬ 
vinus  Jib.  m.  cap.  3.  §.  13.  aperte  fatetur. 
Apostolum  loqui  de  poena,  quae  vindictae 
nomine  a  poenitente  suscipitur;  qupd  cura 
Amesius  pmnmo  negare  uoq  au4oret,  ait  : 


652 


VINDICIAE 


<(  Hanc  vindictam  esse  mortificationem  car¬ 
nis,  ne  porro  peccet ;  non  vero  condignum 
pretium  satisfactionis  ».  At  ipsa  vox  vindi- 
cfcehanc  evasionem  praecludit.  Nam  vindicta 
non  est  de  futuro,  sicut  medicina  praeserva- 
tiva,  vel  dvxioo-cov,  sed  de  praeterito. 

Y.  —  Idem  colligitur  ex  Levit,  v.  iv.  vi. 
ubi  sacrificia  diversi  pretii  pro  mensura 
delicti  imperantur.  Fuisse  autem  ea  sacrifi¬ 
cia  compensationem  pro  reatu  poenae  tem¬ 
poralis  expiando,  non  vero  pro  culpa,  et 
poena  externa,  patet  ex  Psalm.  l.  Si  voluis¬ 
ses  sacrificium ,  etc.  Item,  quod  ea  sacrificia 
grata  non  erant,  nisi  qui  offerebat,  Deo 
gratus,  adeoque  justus  esset.  Falsum  est, 
quod  «  hinc  concludi  pariter  »  ait  Amesius  : 
«  Mortem  alicujus  bestiae  satisfactionem  esse 
de  condigno  pro  poena  gehennae  ».  Non  mors 
bestiae,  sed  voluntarium  sacrificium  hominis 
illam  offerentis  ad  mortem,  immunditiam 
legalem,  et  poenam  temporalem  expiabant, 
idque  ex  promissione  Dei.  Quod  ait  :  «  Ma¬ 
nifeste  falsum  esse,  sacrificia  diversi  pretii 
pro  mensura  delicti  fuisse  in  lege  imperata  » ; 
evincitur  ex  verbis  claris  Levit,  vi.  esse 
omnino  verum.  Nec  obstat,  uti  putat  Ame¬ 
sius,  quod  ei,  qui  per  errorem  peccavit 
Levit,  v.  vers.  16.  18.  Et  ei,  qui  de  industria 
mentitus  fuerit,  idem  sacrificium  arietis 
inlegri  lactentis  fuerit  imperatum.  Nam 
hinc  potius  inferre  debebat,  errorem  vinci¬ 
bilem  circa  res  sacras  admissum,  taxari  a 
Deo  haud  aliter,  ac  mendacium  de  industria 
circa  res  humanas  admissum.  Quae  de  taxa 
Romana  porro  sycophantatur,  ad  caudam 
draconis  pertinent. 

VI.  —  Hactenus  dicta  confirmantur  om¬ 
nibus  illis,  quibus  infra  tom.  4.  lib.  ult. 
probabitur  meritum  bonorum  operum.  Ex 
his  enim  argumentum  ducitur  invictum  a 
majori  ad  minus. 

Ad  CAPUT  IX. 

■> 

Ad  traditionem  illam  veteris  Ecclesiae  a 
Bellarmino  hic  repraesentatam  obmutuit 
Amesius.  Numquid  illa  est  luculentissima  ex 
tam  densis  testimoniis  SS.  Patrum,  jam  a 
primo  saeculo  usque  ad  annum  1100.  Nonne 
puduit  ipsum  et  cum  Calvino,  Remnitio, 
Centuriatoribus  etc.  fateri,  «  Patres  fere 
omnes  agnoscere  satisfactionem,  qua  Deus 
placatur,  et  peccata  redimantur  »  ?  Et  si¬ 
mul  cum  eodem  Calvino  aperte,  et  simpli¬ 
citer  dicere  ;  «  Omnes  fere  Patres,  quorum 


libri  exstant,  aut  hac  in  parte  lapsos  esse ; 
aut  nimis  aspere  et  dure  locutos ;  adeoque 
excusari  nullo  modo  posse  immodicam  ve¬ 
terum  austeritatem,  quse  et  prorsus  a  Domi¬ 
ni  praescripto  dissidebat,  et  erat  mirum  in 
modum  periculosa  etc  ».  Hanc  Calvini  arro¬ 
gantiam,  et  superbiam  intolerandam  bene  a 
Bellarmino  reprehensam  dissimulare  ma¬ 
luit  Amesius,  quam  et  Magister  Calvinus,  qui 
talem,  dicam,  ausus  est  scribere  Patribus  : 
et  condiscipulus  ex  Schola  Sedanensi  Moli- 
naeus,  qui  frontem  perfricuit  ita,  ut  lib.  m. 
de  poenitent.  cap.  21.  scribere  non  erubue¬ 
rit  :  «  Etiamsi  plaustra  ejusmodi  locorum 
excerptorum  e  Patribus  congereremus  », 
nihil  effecturos  ;  eo  quod  illi  dicant  :  <x  Per 
lacrymas,  exomolegesin,  humilem  veniae 
petitionem  satisfacere  Deo  peccatores  ;  has 
vero  non  esse  poenas  ultrices  seu  vindictas  » . 
Et  cur,  quaeso,  non  ?  Numquid  id  candide 
fassus  est  Calvinus,  et  alii,  ob  verba  nimis 
aperta?  «  Non,  si  »,  inquit  Molinaeus,  «  om¬ 
nem  vetustatem  replices,  invenies  exem¬ 
plum  Pastoris  Ecclesiae,  qui  poenitenti  pec¬ 
catori  dixerit:  Absolvo  te  a  peccatis  ;  post 
absolutionem  indixerit  ei  poenas  corporeas, 
aut  pecuniarias,  ut  satisfieret  justitiae  Dei  j>. 
Sane  hic  discipulus  profecit  supra  magi¬ 
strum  suum  Calvinum,  ope  nimirum  almae 
illius  «  Quodlibeticae,  artis  scilicet  versandi 
ad  libitum  Patres  velut  crepundia,  et  pupas.  » 
Quem  gnaviter  insecutus  est  Titius  Ostiens. 
cap.  12.  Lectori  decernendum  relinquo,  il¬ 
line,  an  hi  majoris  sint  vecordiae,  aut  im¬ 
pudentiae  ? 

Ad  CAPUT  XI. 

Objic.  ex  Ezech.  xxxm.  «  Impietas  im¬ 
pii  non  nocebit  ei,  quacumque  die  conversus 
fuerit  ab  impietate  sua  :  Ergo  nulla  super- 
est  poenitenti  exsolvenda.  Si  enim  superes- 
set  aliqua,  certe  adhuc  noceret  impio  im¬ 
pietas  ejus  ».  Resp.  :  Dictum  illud  Ezechie- 
lis  non  posse  intelligi  de  poena  temporali, 
manifestum  est  ex  exemplis  supra  allatis 
Moysis,  Aaronis,  Davidis  etc.  qui  post  pec¬ 
catum  dimissum,  tamen  puniti  temporaliter 
sunt.  Intelligitur  ergo  tantum  de  nocumento 
aeterno  :  sicut  vice  versa  Deus  impiorum 
bona  opera  saepe  remunerat  temporali  mer- 
cede,  ut  docent  SS.  Hieronymus,  Chrysosto- 
mus,  Augustinus,  Gregorius,  etc.  Quorum 
vel  nudae  assertioni  (etsi  revera  non  desint 
e  SS.  Scripturis  testimonia  et  exempla)  plqs 


DE  SACRAMENTO  POENITENTl/fi. 


/T»  M  *1 

boo 


merito  deferimus,  quam  nudae  inficiationi 
Amesianfe. 

Ad  CAPUT  XIII. 

I.  — Objic.  «  Scripturae  omnes,  qua;  a 
PoritHrciis  pro  satisfactione  adducuntur, 
praeceptum  divinum  sonant  :  At  satisfactio, 
quam  Scholastici  docent,  ipsorum  opinione 
constat  ex  operibus  indebitis,  non  praece¬ 
ptis  :  Ergo  haec  satisfactio  ex  Scripturis  non 
probatur  ».  Resp.  :  Minor  propositio  falsa 
est,  si  loquatur  de  absolute  indebitis  :  nam 
talia  opera  satisfactoria,  etsi  indebita  alias 
essent,  si  homo  maneret  innocens  ;  ubi  ta¬ 
men  lethaliter  peccat,  incurrit  illorum  debi¬ 
tum  ex  praecepto  divino.  Quod  vero  ait 
Amesius,  «  orationem  et  eleemosynam  esse 
debitam,  etiam  a  non  peccantibus  »,  falsum 
est  de  frequentiori,'  et  copiosa,  et  multo 
magis  de  jejuniis,  et  caeteris  austeritatibus, 
quas  tantopere  SS.  Patres  in  vere  pcenften- 
tibes  urgebant. 

II.  —  Objic.  «  Qui  recusat  satisfacere,  ex 
Scholasticorum  sententia  non  peccat  :  Sed 
qui  non  agit  fructus  dignos  Poenitentiae, 
peccat  :  Ergo  agere  poenitentiam,  et  facere 
fructus  dignos  Poenitentiae  etc.  non  sunt  sa¬ 
tisfacere  ».  Resp.  :  Majorem  ut  falsam  cum 
Mag.  et  S.  Thema  rejicit  major,  et  melior 
pars  Scholasticorum,  faventibus  maxime 
SS.  Patribus,  et  concil.  Florent,  et  Triden- 
tino  ;  quia  satisfactionem  non  facerent  par¬ 
tem  sacramenti  Poenitentiae,  nisi  et  a  Deo 
institutam,  et  necessariam  in  re,  vel  in  voto 
esse  credidissent.  Viderint,  qui  secus  docent 
cum  Scot.  Gabr.  etc.,  quorum  sententiam 
temeritatis  arguunt  cum  Suarez  recentiores, 
et  communem  Vasquez  censet  esse  de  fide 
definitam.  Nugatur  etiam  Amesius,  cum  ait : 

«  eodem  recidere,  quod  ab  aliis  etiam  Je- 
suitis  ipsis  doceatur,  non  teneri  semper 
Confessarium  ad  imponendam  poenitentiam 
per  modum  praecepti,  etc.  »  Id  enim  tantum  * 
verum  est,  vel  in  casu  impotentiae,  vel  cum 
levissima  venialia  tantum  in  confessione 
sunt  exposita  ;  aut  certe  cum  confessor  ad¬ 
vertit,  poenitentiam  jam  ante  plene  satisfe¬ 
cisse  ;  quo  casu  etiam  absolute  posset  nul¬ 
lam  injungere.  Adde,  praeceptum  illud  fa¬ 
ciendi  fructus  dignos  Poenitentiae,  intelligi 
cum  conditione,  si  quis  scilicet  velit  perfe- 
dtam  peccatorum  remissionem,  etiam  quoad 
omnem  poenam  habere.  Neque  enim  viden¬ 
tur  novo  peccato  mortifero  se  obstringere, 


qui  differunt  plenam  satisfactionem.  Ame¬ 
sius  falso  exMatth.  in.  vers.  7.  8.  10.  Joan. 
xv.  v.  2.  oppositum  conatur  exsculpere. 
Matthaeus  enim  tantum  impoenitentibus  ab¬ 
solute  minatur  exitium  aeternum  :  Joannes 
vero  generaliter  exigit  bona  opera  a  qui¬ 
busvis  fidelibus.  Sed  ait  Amesius  :  «  Debi¬ 
tum,  si  non  quam  primum  solvat  Deo,  qui 
est  solvendo,  necessario  incurrit  debitum 
novum,  ratione  illius  tam  impiae  omissionis  » . 

Respond.  :  De  debito  redeundi  in  gra¬ 
tiam  cum  Deo,  hoc  probabilissime  suadent 
variae  rationes  a  Scholasticis  confectae  ;  etsi 
in  praxi  putent  plerique,  id  minus  congrue¬ 
re  divinae  clementiae  condescendenti  huma¬ 
nae  infirmitati ;  de  debito  autem  pro  poena 
temporali,  nulla  affertur  ex  Scriptura,  vel 
ex  ratione  lex  universim  vetans  dilatio¬ 
nem. 

III.  —  Objic.  «  Indulgentiae,  Pontificio¬ 
rum  opinione,  remittunt  satisfactiones  ;  sed 
non  solvunt  nos  illis  praeceptis  :  Facile 
fructus  dignos  ;  Agite  Poenitentiam  etc.  Haec 
igitur  non  sunt  satisfactionum  praecepta  ». 
Resp.  :  Neg.  minorem.  Indulgentiae  non 
absolvunt  quidem  a  praecepto  illo  universa¬ 
li  solvendi  debita  ;  faciunt  tamen,  ut  quis 
tunc  non  habeat  debitum  ulterioris  satisfa¬ 
ctionis.  Sicut  cum  Apostolus  Rom.  xm.  im¬ 
perat,  ut  solvamus  omnibus  debita ;  si  quis 
creditorum  condonet  debitum,  non  solvetur 
debitor  ab  observatione  praecepti  illius,  sed 
faciet,  ut  non  habeat  debitum,  quod  reddat. 
Disparitatem  quam  hic  assignare  conatur 
Amesius,  tota  consistit  in  eo,  quod  potestas 
Indulgentiarum  non  sit  penes  Papam,  de 
quo  cap.  sequenti.  Quatenus  vero  satisfa¬ 
ctiones  sint  praeceptae,  jam  supra  dictum 
est. 

IV.  —  Objic.  «  Gratuita  est  peccatorum 
remissio  :  Ergo  non  requirit  a  nobis  satisfa¬ 
ctionem  » .  Resp. :  Vehementer  ambiguum  est 
antecedens  hujus  objectionis  :  nam  gratuita 
quidem  est  peccatorum  remissio,  tum,  quia 
Deus  gratis  fidem,  et  Poenitentiam  inspirat, 
tum,  quia  gratis  ad  suam  gratiam  nos  recipit, 
tum,  quia  gratis  culpam,  et  reatum  mortis 
aeternae  condonat ;  tum  denique,  quia  gra¬ 
tiam  illam  infundit,  per  quam  pro  poena 
temporali,  quae  admissa  culpa  remanet,  sa¬ 
tisfacimus.  Sed  haec  omnia  gratuita  peccati 
remissio  non  modo  cum  satisfactione  non 
pugnat,  sed  eam  potius  gignit.  Gratia  autem 
illa,  quae  tantopere  in  SS.  litteris  praedicatur, 
proprie  opponitur  iis  tantum  operibus,  quae 


654 


VINDICLE 


ex  viribus  liberi  arbitrii  fiunt  :  nam  opera, 
quse  ex  gratia  ipsa  procedunt,  adeo  non  op¬ 
ponuntur  gratiae,  ut  in  ea  tamquam  effectus 
in  causa  includantur.  Nec  valet  evasio  Ame- 
sii,  qua  ait  :  «  Quaeritur  de  gratia  remis¬ 
sionis,  et  Bellarm.  respondit  de  gratia  san¬ 
ctificationis  :  quaeritur  de  oppositione  inter 
gratuitam  remissionem,  et  satisfactionem, 
Bellarm.  de  oppositione  respondet  inter  gra¬ 
tiam,  et  opera  bona,  qua  sunt  bona  ». 
Resp.  :  Jam  ad  hoc  patet  ex  responsione  ad 
antecedens  objectionis,  quam  Amesius  sub¬ 
dole  dissimulavit,  ut  posset  aliquid  in  spe¬ 
ciem  replicare. 

Ad  CAPUT  XIV. 

I.  —  Objic.  «Integer,  et  illibatus  non  ser¬ 
vatur  Christi  honor,  si  homines  satisfacere 
debent  pro  suis  peccatis».  Amesius  neglecta 
omni  probatione  ejus,  quod  plane  gratis,  et 
falso  assumit,  Bellarmini  responsionem  sibi 
compendifecit,  «  quod  satisfactiones  nostree 
sint  instrumentum  divinitus  institutum...  ad 
applicandas  satisfactiones  Christi,  et  sic  poe¬ 
nam  temporalem  peccatorum  expiandam  ». 
Verba  Bellarmini  integra  hsec  sunt,  quse 
Amesio  libuit  omittere  :  Loca  Isaise,  Petri 
et  Pauli  a  Calvino  adducta  nihil  aliud  do¬ 
cent,  nisi  Christi  mortem  fuisse  sufficiens 
pretium  ad  omnia  peccata  mundi  totius  re¬ 
dimenda.  Sed  hoc  pretium  nemini  prodest, 
nisi  modo  aliquo  applicetur.  Nam  si  nulla 
requiritur  applicatio,  et  omnes  omnino  Chri¬ 
sti  sanguis  expiavit,  unde  tam  multi  in  mundo 
impii?  Cur  tam  pauci  salvantur?  Quid  facit 
Baptismus?  Quid  Eucharistia?  Quid  fides? 
Quid  Poenitentia?  Quid  ipsum  Evangelium 
prsedicatum  ?  Confitendum  ergo,  Christi 
mortem,  quse  per  se  ad  omnia  peccata  abo¬ 
lenda  sufficeret,  nemini  prodesse,  nisi  per  fi¬ 
dem,  et  sacramenta,  cseteraque  instrumenta 
divinitus  instituta,  singulis  applicentur.  Hsec 
valde  clara  compendii  causa  truncavit  ener-  ' 
vator  ;  sed,  ut  futiles  ejus  replicas  unico  fla¬ 
tu  disjiciam,  quaero  ;  quse  vel  umbra  repug- 
nantise  sit  in  hoc,  quod,  sicut  merita  Christi 
voluit  Deus  per  fidem,  sacramenta,  Evan- 
gelii  praedicationem  applicare;  ita  etiam  per 
satisfactiones  nostras  illam  ipsam  universa¬ 
lem  satisfactionem  Christi,  qua  expientur 
poenae  peccatorum  temporales?  Sicut  enim 
fides  charitate  formata,  aut  sacramentum 
Baptismi,  vel  Poenitentiae  applicat  nobis  me¬ 
ritum  Christi  per  gratiam  sanctificantem, 


remissivam  culpae,  et  pcense  aeternae  ;  ita  et 
opera  satisfactoria  justi  applicant  merita 
passionis  Christi,  sine  quibus  illa  non  vale¬ 
rent  ad  abolendam  poenam.  Instituisse  au¬ 
tem  sic  Deum,  et  ad  instituendum  etiam 
juxta  captum  nostrum  habuisse  optimas  ra¬ 
tiones,  jam  ex  superioribus  patet,  praecipue 
ex  fine  §.  4.  Merae  petitiones  principii  sunt, 
quae  Amaesius  objicit ;  nec  velapparenter  pro¬ 
bant,  Deum  non  potuisse  ita  instituere,  si¬ 
cut  de  facto  ex  SS.  Patribus  ostendimus 
fuisse  institutum.  Confirmatur,  et  declaratur 
ulterius  doctrina  Catholica  :  quia  major 
est  Christi  gloria,  si  dicatur,  eum  non  solum 
pro  peccatis  nostris  satisfecisse,  sed  etiam 
membris  suis  donasse,  ut  per  ejus  gratiam, 
et  virtutem  aliqua  ex  parte  etiam  ipsa  satis¬ 
facerent  :  quemadmodum  Dei  potentiam 
commendat,  et  celebrat,  qui  dicit,  Deum 
non  solum  per  se,  sed  etiam  per  servos  suos 
mir<  cula  facere.  Idemque  est  in  naturalibus 
causis,  quarum  activitas,  et  efficientia  pa¬ 
riter  posset  negari,  tamquam  gloriam  Dei 
minuens  :  Amesius  nescit,  quid  dicat,  dum 
huic  communicationi,  qua  Deus  creaturis 
suam  aliquo  modo  potentiam  tribuit,  contra¬ 
dicit.  Neque  enim  dicimus  (uti  Ubiquetarii), 
divina  attributa  posse  quoad  talitatem  ulli 
creaturae  communicari,  sed  solum,  quod  sic¬ 
ut  Deus  essentialiter  est  omnipotens ,  ita 
aliquam  potentiam,  sive  naturalem,  sive  su- 
pernaturalem,  sive  principalem,  sive  instru- 
mentariam  communicare  posse  suis  creatu¬ 
ris,  tamquam  causis  secundis,  et  primae 
essentialiter  subordinatis  :  Mirum  est,  si  A- 
mesius  sustinuit  se  vocari  a  suis  filiis  pa¬ 
trem  ut  sic  (juxta  suam  sapientiam),  «causae 
solitariae  major  esset  dignitas,  quam  causae 
cum  aliis  ». 

II.  —  Objic.  «  Pacem  conscientiae  non 
possunt  illi  habere,  qui  in  satisfactionibus 
suis  quaerunt  abolitionem  reatus  poenae  ». 
Resp.  :  Conscientiae  pax  non  pendet  a  reatu 
illo  poenae  temporalis,  queni  solum  satisfa¬ 
ctionibus  nostris  tollendum  esse  dicimus  : 
Qui  enim  culpae  remissionem  accepit,  in 
gratiam  cum  Deo  rediit,  magna  sine  dubio 
fruitur  conscientiae  pace,  licet  sciat,  se  tem¬ 
porali  aliqua  mulcta  ob  peccata  praeterita 
castigandum.  Cum  vero  putat  Calvinus  ne 
centum  quidem  vitas  sufficere  ad  satisfa¬ 
ctionem,  quam  debemus,  fallitur  apertissi¬ 
me  ;  siquidem  tanti  aestimatur  a  Deo  satisfa¬ 
ctio,  quae  in  hac  vita  sponte,  atque  ex  cha¬ 
ritate  suscipitur,  ut  brevis  hujus  vitae  labor 


DE  SACRAMENTO  POENITENTIAE. 


655 


facile  compenset  acerbissimos,  longissimos- 
que  purgatorii  cruciatus  ;  quod  de  unica 
Martyrii  perpessione  docet  S.  Cyprianus  lib. 
iv.  epist.  4.  et  de  contritione  perfecta  Theo¬ 
logi  communiter.  Etiam  haec  Amesius  trun¬ 
cando  enervavit. 

Ad  CAPUT  XY. 

I.  —  Objic.  «  Peccata,  quse  Deus  dicitur 
projicere  post  tergum ,  delere ,  demergere  in 
profundum  maris ,  non  imputare ,  tecta  habere 
etc.,  illa  non  ad  judicium  vocat,  et  punit  : 
sed  credentium,  et  resipiscentium  peccata 
projicit  post  tergum  etc.  »  Resp.  :  Istae  for¬ 
mulae  hoc  tantum  significant,  Deum  proji¬ 
cere,  delere  etc.  peccata  eorum,  quibus 
amicitiam  gratiamque  suam  restituit;  quia, 
quod  attinet  ad  reatum  culpae,  et  poenae 
aeternae,  ita  illos  respicit,  ac  si  numquam 
peccassent,  licet  ob  eorum  utilitatem,  aliis¬ 
que  justissimis  de  causis,  aut  eos  ipse  tem¬ 
poraliter  castiget,  aut  ut  seipsi  castigent, 
velit.  Quod  si  hoc  Amesius  vocare  velit  «non 
per  omnia »  totalem,  sed  partialem  remis¬ 
sionem  »,  per  nos  licet.  Plus  quam  diximus, 
nec  Calvinus,  nec  Amesius  ex  illis  Scripturae 
locutionibus  extundent. 

II.  —  Objic.  «  Isai.  i.  Si  fuerint  peccata  ve¬ 
stra  ut  coccinum ,  quasi  nix  albescent  etc. » 
Resp.  :  Mirum  est,  Isaiam  produci  a  Calvino 
pro  suo  errore,  cum,  si  ille  glossis  non  de¬ 
pravetur  ,  facile  dedocere  possit  errorem 
Neo-Evangelicorum.  Cum  enim  Dominus  ib. 
praemisit :  Lavamini ,  mundi  estote,  auferte  etc., 
promisit  quidem  perfectam  peccati  purga¬ 
tionem,  ut  nulla  restet  poena  :  Sed  non  tan¬ 
tum  qualitercumque  credentibus,  et  resipi¬ 
scentibus  (ut  adversarii  e  capite  suo,  et  non 
de  ore  Domini,  docent);  sed  iis,  qui  prius  la¬ 
vantur  per  veram  contritionem,  et  Poeniten¬ 
tiam,  dein  cessant  a  peccatis,  quibus  antea 
male  assueverant  :  tum  in  bonis  operibus 
assidue,  ac  diligenter  exercentur,  atque  ita 
(ut  hunc  locum  S.  Hieronymus  interpreta¬ 
tur),  dignos  Poenitentiae  fructus  faciunt.  His 
ergo  dicit  Dominus  illa,  qme  Calvinus  ob¬ 
jicit.  Falsum  est,  quod  ait  Amesius,  «  nos 
ideo  remissionem  illam,  qua  sola  Christi  Sa¬ 
tisfactione  nititur,  directe  accusare  imper¬ 
fectionis  »  ;  non  magis  certe,  quam  causam 
primam,  et  universalem  arguimus  imperfe¬ 
ctionis,  eo  quod  habeat  sibi  subordinatas 
etiam  secundas. 

III.  — Objic. «  Christus  pcenas  peccatis  nostris 


debitas  tulit :  Castigatio  pacis  nostras  super 
eum,  Isai.  liii.»  Resp.  :  Christi  mors  fuit  pre¬ 
tium,  et  satisfactio  pro  peccatis  nostris,  im¬ 
mediate  pro  culpa,  et  reatu  mortis  seternee ; 
mediate  autem  pro  poena  etiam  temporali, 
quatenus  gratiam  praebet,  per  quam  ipsi  nos 
Domino  satisfaciamus.  Neque  hinc  sequitur, 
ut  vult  Amesius,  «  sic  fore  satisfactionem 
Christi  multiplicem,  non  unam».  Est  enim 
unica,  infinita  virtute  multiplex. 

IV. — Objic.  «  Si  a  reatu  liberamur  per  Chri¬ 
stum,  tunc  etiam  liberamur  a  poena  ».  Resp. 
ut  ante  :  Liberamur  per  Christi  merita  im 
mediate  a  culpa,  et  poena  eeterna,  mediate 
quoque  a  poena  temporali.  Distinctio  autem 
ista  inter  reatum  culpae,  et  poenae,  non  «  est 
absurda  nimis  »,  ut  mentitur  Amesius,  cum 
non  modo  ex  ratione  naturali,  sed  etiam  ex 
SS.  Scriptura}  testimoniis  supra  evicerimus, 
actiones  pravas  liberas  consequi  veluti  pro¬ 
prietates  reprehensibilitatem,  dignitatem,  et 
meritum,  tum,  ut  odio  habeantur ;  tum,  ut 
plectantur.  Priorem  sine  posteriori  posse  tolli, 
et  de  facto  tolli,  multis  exemplis  supra  con¬ 
stat.  Sed  adhuc  argutatur  Amesius  :  «Culpa 
remota  necessario  tollitur  reatus  poenae,  quia 
fundamento  relationis  ablato,  relatio  neces¬ 
sario  cessat.  Reatus  autem  est  relatio  ad 
pcenam,  et  culpa  est  ejus  fundamentum, 
sicut  intelligentes  omnes  facile  concedent  ». 
Resp.  :  Hoc  argumentum  nimis,  ideoque 
nihil  probat.  Pariter  enim  liceret  arguere  : 
Actio  peccaminosa  est  fundamentum  reatus 
poenae  :  Sed  actio  peccaminosa  transiens  non 
manet  :  Ergo  nec  reatus  poenae.  Censetur 
ergo  tam  reatus  culpa},  quam  poenae  mora- 
liter  tamdiu  manere,  quamdiu  culpa  non 
fuerit  vel  condigna  satisfactione,  vel  offensae 
remissione  sublata.  Remissio  vero  haec,  qua¬ 
liter  ex  voluntate  Dei  fiat,  hactenus  abunde 
fuit  ostensum. 

Gerhardus  hic  disp.  23.  usque  ad  th.  55. 
multa  garrit,  sed  vix  quicquam,  quod  non 
vel  hactenus  excussum  sit,  vel  absque  ex¬ 
cussione,  sua  inanitate  concidat,  ut  cum 
th.  8.  ait  esse  «  implicationem  contradicti¬ 
onis,  cum  statuitur  satisfactio  imperfecta». 
At ,  numquid  inter  homines  passiin  talis 
agnoscitur ,  cum  debitor  facit ,  quantum 
potest ,  communi  proborum  aestimatione 
censetur  suae  satisfecisse  obligationi?  Th.  12. 
ait  :  Cum  Christus  Joan.  vm.  adulterae 
nullam  satisfactionem  imposuerit,  nec  mi¬ 
nistros  Ecclesiae  debere  ulla  opera  satisfa- 
ctoria  imponere.  At  quo  modo  hoc  sequitur  ? 


VINDICLE  DE  SACfi AMENTO  POENITENTIAE. 


6oG 

Anne  pedaneus  judex  potest  omnem  illam 
gratiam  indulgere  ,  quam  princeps  supre¬ 
mus  ?  Anne  sic  etiam  inferet  :  Christus  non 
damnavit  adulteram  :  Ergo  nullus  judex 
debet  damnare  adulteras  ?  0  digna  Gerhardo 
ratiocinatio  !  Quid  ?  quod  thesi  sequenti  non 
aliam  concedat  Christo  potestatem,  quam 


ministerialem  cum  Apostolis  et  Sacerdotibus 
caeteris  communem.  Haec  coaequatio  pote¬ 
statis  est  impia,  et  blasphema  detractio  po¬ 
testatis,  quam  in  Christo  omnes  Theologi 
agnoscunt,  et  vocant  Excellentiae. 

Caetera,  his  aeque  aut  magis  insulsa,  prae¬ 
tereo. 


VINDICIAE 

PRO  JjIBRO  primo 

DE  INDULGENTIIS 


Ad  CAPUT  1. 

Indulgentias  vocamus,  nos  Catholici,  re¬ 
missiones  poenarum,  quae  saepe  remanent 
luendae  post  remissionem  culparum,  et  re¬ 
conciliationem  in  sacramento  Poenitentiae 
adeptam,  quas  remissiones  Summi  Pontifices 
ex  paterna  lenitate,  et  condescensione  in 
filios  suos,  compatientes  eorum  infirmitati, 
certis  temporibus,  et  non  sine  justa  et  ra¬ 
tionabili  causa  aliqua  concedere  solent.  A- 
mesiushic  degrandinat  calumnias,  inquiens  : 
«  Ex  ista  descriptione  indulgentiarum  ma¬ 
nifeste  apparet,  hanc  esse  compendiariam 
summam,  vel  sentinam  totius  fere  mysterii 
iniquitatis,  et  proinde  memorandam  fuisse 
illam  divinam  providentiam,  qua  factum  est, 
ut  purgatio  stabuli  Papse  inceperit  ab  ista¬ 
rum  indulgentiarum  impugnatione.  Nam 
supponit  1.  Remissionem  culpae,  poena 
remanente.  2.  Remissionem  et  culpae  ,  et 
poenae,  ab  homine  pro  arbitrio  suo  factam. 
3.  Sacramentum  novum  ab  homine  intro¬ 
ductum.  4.  Summos  Pontifices  cum  aucto¬ 
ritate  monarchica ,  etiam  in  spiritualium 
rerum  dispensatione.  5.  Posse  Pontifices  de 
jure  Dei  remittere,  ac  dispensare.  6.  Remis¬ 
sionem  horum  Pontificum  majorem  esse, 
quam  quae  in  Sacramentis  exhibetur.  7.  Haec 
omnia  pendere  ex  rationabili  causa,  hoc  est? 
eatenus  fieri,  quatenus  Papse,  et  asseclis  ejus 
prosunt.  Certe  si  omnia  accurate  expen¬ 
dantur,  nullum  caput  est  in  tota  Theologia 
(Luthero-Calvinica),  quse  non  laeditur  per 
doctrinam  de  indulgentiis.  »  Resp. :  Amesius 
cernens  praeclusum  sibi  ostium  disputandi 
theologice  contra  doctrinam  de  indulgentiis, 
apertum  vero  esse  campum  non  tam  decla¬ 
mandi  populariter,  quam  criminandi  syco- 
Tom.  VII. 


phantice  ;  hunc  avide  arripuit.  Non  dubito- 
autem,  cuivis  prudenti  perversitatem  hujus 
calumniatoris  non  tam  suspectam ,  quam 
perspectam,  et  manifestam  fore,  si  conside¬ 
raverit  vel  solam  methodum  hujus  Amesiani 
libelli  de  Indulgentiis.  Nam,  cum  praetendat 
enervationem  Bellarmini ;  hic  vero  in  libro 
priori  tractet  :  1.  De  nomine  indulgenti®. 

2.  An  sit  thesaurus  spiritualis  Ecclesiae  ?  et 
penes  quem  potestas  eam  dispensandi  ? 

3.  Quid  sit  proprie  indulgentia?  An  solutio? 
vel  absolutio  ?  a  quo  vinculo  absolvat  ?  4.  De 
varietate  indulgentiarum.  5.  De  fructu  ea¬ 
rum.  6.  Quis  possit  eas  concedere,  et  quam 
ob  causam  ?  7.  Quse  dispositio  ad  eas  requi¬ 
ratur  ?  An  et  quomodo  defunctis  e®  prosint  ? 
In  posteriori  autem  libro  mendacia,  fraudes, 
et  imposturas ,  argumenta  quoque  sive  a 
testimoniis  Scriptura;,  et  Patrum,  sive  ab 
ipsa  ratione  petita,  Lutheri,  Calvini,  He- 
shusii ,  et  Kemnitii  aperiat,  discutiat ,  et 
refellat.  Amesius  de  toto  hoc  libro  secundo, 
dum  silet  ,  reipsa  agnoscit ,  recte  Rellar- 
minum  mendacia,  fraudes,  argumenta  Lu¬ 
thero-Calvinica  discussisse.  Quomodo  enim 
alias  indefensos  relinqueret  suos  Patriarchas, 
ac  falso  iis  mendacia,  imposturas,  ut  impingi 
non  ostenderet,  si  ulla  veritatis  specie  eorum 
causam  tueri  se  posse  confideret  ?  Frigida 
nimis,  et  diluta  excusatio  est,  cum  in  calce 
libelli  ait  :  «  Qu®  respondet  Bellarminus  ad 
argumenta  nostrorum  lib.  ir.  quia  sunt  fere 
omnia  repetitiones  principiorum  antea  sub¬ 
versorum,  et  causa  ipsa  talis  est,  ut  opero¬ 
siorem  refutationem  seorsim  non  requirat  : 
non  possumus  sine  magno  t®dio,  coque  non 
minus  inutili,  quam  ingrato  pertractare». 
Quid  enim  vero  hoc  est,  nisi  herbam  porri¬ 
gere,  et  fateri  ipso  facto,  nihil  se  pr®ter  ca¬ 
lumnias  posse  contra  doctrinam  Catholicam 

42 


658 


V1NDICLE 


adferre  ?  Nam  quae  in  illis  libri  i.  qu gestio¬ 
nibus  carpit,  et  arrodit,  nihil  sunt,  nisi  sar- 
casmi,  nugacissimi  cavilli,  impiae  calumniae 
sexcenties  protritae,  e  quibus  omnibus  nec 
unica  sanae  ratiocinationis  extundi  queat. 
Malam  causam  melius  egisset  Amesius,  si 
telam  mox  post  insigne  illud  suum  prooemium 
abrupisset,  et  uti  posteriorem,  ita  et  priorem 
Bellarmini  librum;  imo  ipsam  indulgentia¬ 
rum  descriptionem  a  Bellarmino  allatam  re¬ 
liquisset  intactam.  Quomodo  enim  ex  ea 
«  manifesto  apparet  compendiaria  summa, 
vel  sentina  mysterii  iniquitatis  »,  nisi  iis,  qui 
a  nocturno  Magistro  perLutherum  illuminati 
credunt  (quod  ab  Apostolorum  tempore 
usque  ad  Lutherum  nemo  fidelium  credidit), 
se  sola  fide  speciali  salvari ,  «  sine  proprio 
motu  liberi  arbitrii  »  ?  Hanc  recte  vocasset 
Amesius  «  compendiariam  summam  et  sen¬ 
tinam  mysterii  iniquitatis  »  ?  Quomodo  vero 
dici  potest,  «  purgationem  stabuli  Papae  in¬ 
cepisse  ab  indulgentiarum  impugnatione  », 
nisi  Synagogam  Luthero-Calvinicam  fateatur 
esse  <:  stabulum  Papae  » ,  in  quo  nempe  sunt 
ejus  <c  equi,  et  muli  »  refractarii,  «  quibus 
non  est  intellectus  »  sanus,  quorum  proinde 
«  in  camo  et  fraeno  maxillae  constringendae  » 
sint  ?  Nam  «  stabulum  Papae  »  Ecclesiam 
Catholicam  intelligere  non  possunt,  cum 
illam  a  sordibus  purgari  ne  cceptam  quidem 
esse  contendant.  Quantae  demum  sive  vesa¬ 
niae,  sive  flagitii  est,  dicere,  in  illa  indul¬ 
gentiarum  descriptione  «  supponi  1.  Remis¬ 
sionem  culpae,  et  poenae  ab  homine  arbitrio 
suo  factam.  2.  Sacramentum  novum  ab  ho¬ 
mine  introductum.  3.  Pontificum  lenitatem, 
ac  compassionem  majorem  esse  ea,  quae  in 
sacramentis  exhibetur.  4.  Haec  omnia  fieri, 
quatenus  Papae,  et  asseclis  ejus  possunt?  » 
Hoccene  est  ratiocinari  ?  An  potius  fatue  sy¬ 
cophantari  ?  Sed  percurramus  breviter  as¬ 
sertiones  Bellarminianas,  quibus  indulgen¬ 
tiarum  veritas,  et  natura  explicatur.  1.  In 
bonis  actionibus  hominum  justorum  duplex 
valor,  sive  pretium  assignari  potest,  meriti 
et  satisfactionis.  Falso  ait  Amesius  :  «  Neu¬ 
trum  horum  valorum  assignari  a  Scriptura  ». 
Nonne  Tob.  iv.  dicitur  :  Eleemosynam,  ab 
omni  peccato ,  ?t  morte  liberat.  Eccles.  m.* 
Sicut  aqua  extinguit  ignem ,  ita  eleemosyna 
peccatum  et  tamen  eadem  eleemosyna, 
quia  est  opus  bonum,  Deo  gratum,  meritoria 
est  vitae  aeternae,  ut  patet  ex  Matth.  xxv. 

Percipite  regnum .  esurivi  enim ,  et  dedistis 

mihi  manducare,  etc.  Idem  de  jejunio  et  ora¬ 


tione  patet  ex  Matth.  vi.  Joan.  ult.  etc.  Idem 
confirmatur  ratione;  quia  potest  eidem  operi 
duplex  merces  deberi  :  altera  ex  justitia 
commutativa,  altera  ex  distributiva.  Atqui 
operi  satisfactorio  debetur  remissio  poenae  ex 
justitia  commutativa;  operi  meritorio  de¬ 
betur  praemium  ex  justitia  distributiva. 
Ergo  etc. 

Ad  haec  obmutuit  Amesius. 

Ad  CAPUT  II. 

I.  —  Opus  humanum,  qua  parte  meritorium 
est,  non  potest  aliis  applicari;  potest  tamen, 
qua  satisfactorium.  Amesius  :  «  Si  hoc  intelli- 
gatur  de  obedientia  Christi,  blasphemiam 
habet  in  parte  antecedente  ;  si  de  obedientia 
hominum,  in  consequente  ».  Respond.  :  At 
efficaciter  probat  utrumque  ratio  Bellarmini, 
quam  Amesius  enervare ,  nisi  omittendo,  non 
potuit.  Quid  enim?  numquid  S.  Scriptura 
passim  testatur,  «  unumquemque  propriam 
mercedem  accepturum»  ?  Et  quomodo  aliter 
fieri  possit,  ut  Christus,  vel  quivis  justus 
spoliet  se  proprio  merito,  conferatque  alteri? 
aut  ex  eo,  quod  unus  bene  operatur,  cen¬ 
seatur  alius  bene  operari,  et  mereri  prae¬ 
mium  ?  Yice  versa  autem  :  Cur  non  possit 
unus  pro  altero  poenam  compensare,  debi¬ 
tumque  solvere,  ut  ille  satisfecisse  merito 
dici  possit  ?  Quid  clarius  ?  Unde  Amesiana 
antithesis  non  tam  blasphema  est ,  quam 
fatua. 

II.  —  Exstat  in  Ecclesia  thesaurus  satis¬ 
factionum  ex  Christi  passionibus  infinitis, 
qui  numquam  exhauriri  queat.  Amesius  : 
«  Non  male  hoc  dicitur,  si  bene  accipiatur». 
Resp. :  Bene  hoc  dicitur,  etsi  male  a  Lutliero- 
Calvinicis  accipiatur.  Christus  certe  pro  om¬ 
nibus  hominibus  mortuus  est.  Nec  minus 
certum  est,  non  omnibus  hominibus  pretium 
mortis  Christi  re  ipsa  applicatum  fuisse  ad 
eorum  expianda  peccata.  Superest  igitur 
multum  illius  pretii,  quod  semper  applicari 
possit,  etiamsi  infinitum  non  esset,  uti  re¬ 
vera  est,  et  semper  redundabit.  Amesius 
nihil  habet,  quo  haec  dissolvat,  nisi  suas 
antitheses  Calvinicas,  quas  superfluum  est 
recitare. 

III.  Ad  hunc  thesaurum  superfluentium 
satisfactionum  pertinent  etiam  B.  Virginis, 
et  aliorum  Sanctorum,  qui  plus  passi  sunt, 
quam  eorum  peccata  requirerent.  Amesius  : 
«  Infinitum  non  augetur».  Sic  est,  intensive. 
At  quidni  extensive  ?  Plures  quippe  sunt 


DE  INDULGENTIIS. 


6.59 


satisfactiones,  et  merita  Christi  ac  Sancto¬ 
rum,  quam  Christi  solius.  Amesius  2.  «Nemo 
praeter  Christum  plus  passus  est,  quam  pec¬ 
cata  ejus  merebantur».  Respondeo:  Haec 
est  impia  haeresis.  Quid  enim  vero  peccavit 
Deipara  ?  Quid  S.  Joannes  Baptista  ?  Quid 
alii  post  Baptismum  innocentissimse  vitee  ? 
At  constat  B.  Deiparam  plus  in  morte  Chri¬ 
sti,  quam  ullum  Martyrum  passam  esse  etc. 
Amesius  3.  «  Quidquid  sustinuerunt  Sancti, 
id  ipsis  abunde  remuneratur  :  Ergo  non  po¬ 
test  pro  aliis  esse  satisfactorium  ».  Resp.  : 
Sequela  non  probatur.  Unius  Durandi  au¬ 
ctoritas  contra  omnes  nulla  est.  Apostolus 
Rom.  vm.  vers.  18.  asserit  antecedens,  quod 
male  torquetur  in  patrocinium  erroris  per 
Quodlibeticam  syllogisticen. 

Ad  CAPUT  III. 

I.  —  Satisfactiones  Christo,  et  Sanctis  su¬ 
pervacaneae  applicari  possunt  aliis,  qui  rei 
sunt  luendae  poenae  temporalis,  ut  constat  ex 
articulo  Symboli  de  communione  Sanctorum, 
et  ex  II  Corinth.  xn.  II  Timoth.  i.  Coloss.  i. 
Iterum  Amesius  vix  habet,  nisi  antitheses. 
Nam  quod  addit :  «  Si  post  aliquas  applica¬ 
tas,  restarent  seorsim  aliae  applicandae,  di¬ 
videretur  Christus,  et  alii  dimidiatam  tan¬ 
tum,  alii  vero  plenam  redemptionem  habe¬ 
rent  sibi  applicatam  ».  Non  magis  certe  se¬ 
quitur  divisio  Christi  ex  hoc,  quam  ex  eo, 
quod  nonnullis  Christus  quoad  efficaciam 
meruit  ingentem  cumulum  gratiarum,  aliis 
perquam  tenuem ,  ut  patet  in  infantibus 
recens  post  Baptismum  morientibus)  si  cum 
Apostolis,  Deipara,  etc.,  comparentur. 

II.  —  Ecclesiae  pastoribus  auctoritas  divi¬ 
nitus  concessa  est,  thesaurum  satisfactionum 
dispensandi ,  ac  per  hoc  indulgentias  con¬ 
cedendi,  uti  ex  iis,  quae  de  Summo  Pontifice 
dicta  sunt,  constat.  Et  jam  ipso  Apostolorum 
tempore  concessam  fuisse  indulgentiam , 
perspicuum  est  ex  illis  Pauli  verbis  II  Co¬ 
rinth.  u. Cui  aliquid  donastis,  et  ego  etc.,  quod 
nec  ipse  Calvinus  in  eum  locum  abnuit,  nec 
Molinaeus  in  Novitate  Papatus  etc.  Amesius 
vero  maluit  hoc  totum  silendo  enervare. 
Certe  negare  hoc  nequeunt  adversarii,  uti 
et  de  primorum  saeculorum  usu  apud  Ter¬ 
tullianum  et  S.  Cyprianum  epistol.  10.  et 
quatuor  seqq.  Item  Concil.  Ancyr.,  Laodic., 
Nicaeni.,  Carthag.  IV.  etc.  Ne  tamen  nihil 
dixisse  videatur  Amesius,  affingit  «  Catho¬ 
licis  auctoritatem  pro  arbitrio  dispensandi  » , 


infertque,  sic  «  indulgentiam  quoque  pri¬ 
mariam  fore  praedicationem  Evangelii ,  et 
sacramentorum  administrationem  ».  Sic 
nempe  ex  alma  Quodlibetica.  Porro,  Du¬ 
randi  et  Meronis  objectiones  contra  commu¬ 
nem  Catholicorum  doctrinam  cap.  4.  a 
Bellar,  dilutas,  silentio  quoque  suo  videtur 
approbasse,  uti  totum  librum,  ii. 

Ad  CAPUT  V. 

Indulgentia  proprie  est  absolutio  judicia¬ 
ria,  annexam  habens  solutionem  ex  thesau¬ 
ro.  Amesius  ope  suae  Quodlibeticae  hinc  in¬ 
fert.  «1.  Papam  sic  judicium  exercere  in  fo¬ 
ro  alieno.  2.  Solvere  ex  thesauro  non  suo. 

3.  Absolvere  a  peccatis,  quae  'non  cognoscit. 

4.  Solvere  pro  debitis  ignotis.  »  Respondeo  : 
Prima  sequela  nulla  est,  quia  Principis  et 
Vicarii  idem  est  forum.  In  2.  nihil  incommo¬ 
di  est,  quia  Papa  dispensatorem  se,  non 
dominum  thesauri  profitetur.  3.  et  4.  non 
requiritur.  Quae  subdit  Amesius,  scurrilia 
convicia  sunt,  ventis  leviora. 

Ad  CAPUT  VII. 

I.  —  Per  indulgentias  absolvimur  non  a 
reatu  culpae  ullius,  nec  a  poenis  naturalibus, 
aut  externis  in  foro  sive  ecclesiastico,  sive 
saeculari  inflictis.  Haec  cum  certa  sint,  ut 
nec  ipse  Amesius  negare  posset ;  iis  tamen 
mera  convicia,  et  nugarum  quisquilias  repo¬ 
nit. 

II.  —  Indulgentiae  liberant  homines  a  rea¬ 
tu  poenae,  non  solum  coram  Ecclesia,  sed  et¬ 
iam  coram  Deo  ;  tum,  quia  alias  non  esset 
utilis,  sed  noxia  indulgentia,  et  Ecclesia  fi¬ 
lios  in  re  maxima  deciperet,  quia  liberaret 
eos  a  poena  hujus  vitae  mitissima,  et  remitte¬ 
ret  ad  poenam  atrocissimam  Purgatorii  ; 
tum,  quia  alias  non  possent  concedi  indul¬ 
gentiae  pro  defunctis. 

III.  —  Cum  in  forma  indulgentiarum  ex¬ 
primitur,  concedi  remissionem  Poenitentiae 
injunctae,  inteiligitur  injuncta  in  sacramento 
Confessionis  :  cum  non  fit  mentio  injuncta¬ 
rum,  intelliguntur  omnes,  sive  injunctae 
sint,  sive  injungi  potuerint.  Infert  Amesius  : 

«  Ergo  indulgentiae  papales  tollunt  \ .  par¬ 
tem  sacramenti.  2.  Fructus  dignos  Poeni¬ 
tentiae.  3.  Compensationem  injuriarum  Deo 
illatarum.  4.  Medicinam  animae  peccatrici 
necessariam  ».  Respondeo  :  In  prima  se¬ 
quela  nullum  est  incommodum,  quia  non 


GGO 


V1NDICLE  DE  INDULGENTIIS. 


tollitur,  nisi  pars  integralis  sacramenti,  quod 
ex  justa  causa  licet.  Reliqua  non  sequuntur, 
tum,  quia  illa,  quae  allegantur,  non  consi¬ 
stunt  in  indivisibili ;  tum,  quia,  ut  cum  aliis 
docet  Suarez  disp.  38  sect.  10.  et  num  10. 
per  indulgentias  remittuntur  poenitentiae 
impositae,  ut  satisfactivae,  non  ut  medicina¬ 
les,  quia  indulgentiae  non  sunt  in  destructio¬ 
nem,  sed  in  aedificationem  animarum  etc.  Et 
Bellarminus  lib.  i.  cap.  12  :  Christianus  po¬ 
pulus  non  ignorat,  ad  fidem  pertinere,  quod 
sit  in  Ecclesia  potestas  concedendi,  non  au¬ 
tem,  quod  in  particulari  non  possit  fieri,  ut 
indulgentia  vel  non  sit  rata,  vel  non  prosit. 
Et  ideo  sic  accipiunt  prudentes  Christiani 
Pontificias  indulgentias,  ut  simul  etiam  stu¬ 
deant  dignos  Poenitentiae  fructus  ferre,  etc. 
Unde  patet,  quam  falsa  sit  etiam  ultima  A- 
mesii  illatio,  «  quod  licentiam  concedant 
indulgendi  peccatis  » .  Hoc,  inquam,  falsum 
est,  si  sermo  sit  de  legitimo  usu  illarum  ; 
quod  si  per  abusum  nimia  facilitas  in  illis 
concedendis  admitteretur,  libenter  fatemur 
inde  sequi  plura  mala,  uti  notavit  loco  citato 
Bellarm.  et  Cardin.  Baronius  ad  A.  G.  847. 
num.  4.  qui  Clementem  VIII.  eo  nomine  lau¬ 
dant,  quod  non  sine  divino  instinctu  effusas 
nimium  indulgentiarum  concessiones  restrin¬ 


gere  conatus  sit,  exemplo  concilii  Latera¬ 
nensis  sub  Innocentio  III.  cujus  decretum 
legitur  :  a  De  moderandis  indiscretis  indul¬ 
gentiis  » .  Quod  etiam  fecit  Viennense,  Lug¬ 
dunense,  Tridentinum  sess.  25.  Quomodo 
vero  hinc  inferatur  (uti  contendit  Amesius), 
«  prudentiores  Pontificios  indulgentias  nu¬ 
merare  inter  pias  fraudes  Papae,  vel  Matris 
Ecclesia?,  non  apparet,  nisi  ope  artis  illius 
flagitiosae,  quae  quidlibet  infert  e  quolibet  ». 
Illud  sane,  quod  de  «  pia  fraude»  refert  ex 
S.  Bonaventura  Amesius,  est  ipsissima  Lu- 
theri  heeresis  a  Leone  X.  damnata,  a  nullo 
probato  Theologo  probata,  sed  reprehensa 
vehementer  cum  sancto  Thoma  in  suppi, 
quaest.  25.  art.  2.  et  sancto  Bonaventura, 
cujus  haec  sunt  verba  :  «  Sed  istud  (quod 
cum  Luthero  dicunt  Calvinistae)  est  deroga¬ 
re  Ecclesiae,  dicendo,  eum  sub  specie  qua¬ 
dam  mentiri,  et  opera  inania,  et  puerilia, 
et  jocosa  esse,  quae  facit».  Quod  abhorret 
mens  recta.  Haec  Bonaventurae  verba  recita¬ 
re  debuisset,  si  non  fallere  incautos  voluis¬ 
set.  Mendacissimus  vero  Gerhardus  pag. 
230.  S.  Bonaventurae  affingit  illam  ipsam 
haereticam  sententiam,  cum  ait :  «  Bonaven¬ 
tura  ausus  est  etc».  Quae  allata  satis  aperte 
indicant  perversitatem  Gerhardi. 


VINDICIAE 

PRO  LIBRO  SECUNDO 

DE  INDULGENTIIS 


Ad  CAPUT  XX. 

Amesius  totum  librum  secundum  de  In¬ 
dulgentiis  intactum  reliquit. 

Gerhardus  disp.  23.  a  th.  35.  usque  ad 
115.  multa  exscribit  e  Bellarmino  ;  sed  ex 
omnibus  vix  potest  argumenti  alicujus  virilis 
species  extundi.  Quid  enim,  quaeso,  ad  rem 
facit,  quod  Bellarm.  «  fateatur,  olim  indul¬ 
gentias  a  Waldensibus  et  aliis  haereticis  im¬ 
pugnatas?  2.  Durandum,  Antoninum  et  Rof- 
fensem  agnoscere,  Indulgentias  destitui  pri¬ 
mitivae  Ecclesiae  suffragio  ?  3.  Quomodo  se¬ 
quitur  :  «  Si  tanta  est  utilitas  satisfactionis 
a  Sacerdote  impositae;  Ergo  indulgentias 
oportet  esse  perniciosas  »  ?  4.  Quid,  quaeso, 
contra  dogma  fidei  facit,  quod  in  quaestioni¬ 
bus  Scholae  controversis  dissideant  Theolo¬ 
gi  ?  Ad  quem  finem  replevit  29.  theses  reci¬ 
tatione  ejusmodi  dissensionum  inter  Scho¬ 
lasticos?  Numquid  hoc  puerile  est?  Videan¬ 
tur  quae  supra  dicta  sunt  de  hac  insulsitate. 
5.  Quomodo  ex  illis  «  Indulgentiarum  re¬ 
strictionibus  »,  quas  ex  Bellar,  recitat  Ger¬ 
hardus  th.  101.  et  tribus  seqq.  infertur  illud 
a  vetus  adagium  avOpaxe?  6  0r)ffaupo<;.  0  quod- 
libetica!  Gaetera  coincidunt  cum  nugis  Ame- 
sianis. 

Titius  vero  post  recitata  mendacissimae 
Apologiae  Melanchthonicae  verba,  et  nescio 
unde  conquisitis  leonini  versificatoris  ine¬ 
ptiis,  unum  hoc  agit,  ut  ex  ipsa  Catholico¬ 
rum  confessione  ostendat,  primis  quinque 
saeculis  ignotum  fuisse  usum  indulgentia¬ 
rum,  et  minus  aperte  in  SS.  litteris  eas  esse 
proditas.  Addit  post  consueta  convicia  ge¬ 
minam  calumniam.  1.  est  :  «  Evenire  Papi- 
stis,  quod  de  veteribus  haereticis  dicit  S.  lre- 


naeus  :  eos  neque  Scripturis,  neque  tradi¬ 
tioni  consentire  ».  At  hoc  elogium  Luthera- 
no-Calvinianis  ex  asse  competere.  Catholicis 
vero  minime,  ex  hactenus  disputatis  mani¬ 
festum  est.  2.  Nos  «ut  antiquitatis  opinionem 
conciliaremus  indulgentiis,  subtili  fraude 
Symbolo  Apostolico  eas  nuper  coepisse  inse¬ 
rere  :  (Ublast  der  Sunden)  :  Notatum  hoc 
ait  in  digressione  Calixti  » .  At  unde  proba¬ 
tum  ?  Insulsam  et  stolidam  hanc  esse  ca¬ 
lumniam,  res  ipsa  loquitur,  cum  «  fraudem 
subtilem  »  fingat,  quam  nulli  etiam  stupido¬ 
rum  et  rudium  inter  Catholicos  fraudi  fuisse 
omnes  novimus.  Nempe  haec  sunt  tela  amen¬ 
tata,  et  arietes  ineluctabiles,  quibus  sterni¬ 
tur  dogma  Catholicorum  !  quod  quoad  sub¬ 
stantiam  satis  clare  traditur  in  SS.  Scriptu¬ 
ris  II  Corinth.  ir.  vers.  10.  et  vetustissimis 
Patribus  Tertull.  etCyprian.  ut  supra.  Quoad 
modum  vero  et  praxim  (uti  et  in  aliis  dog¬ 
matibus  agibilibus,  vel  ad  disciplinam  Ec¬ 
clesiasticam  pertinentibus),  patitur  pro  tem¬ 
porum  et  circumstantiarum  varietate  ali¬ 
quam  mutationem,  juxta  illud  Tertulliani 
lib.  de  veland.  Virg.  «  Regula  credendi  una 

est  inviolabilis  etc .  hac  vero  manente, 

caetera  jam  disciplinae  et  conversationis  ad¬ 
mittunt  novitatem  etc.  »  Praeclare  in  hanc 
rem  scripsit  in  procemio  eruditi  sui  Operis 
de  administratione  sacramenti  Poenitentiae 
per  XIII.  saecula  priora  in  Occidentali  et 
Orientali  Ecclesia  D.  Joannes  Morinus.  Plu- 
res  quippe  mutationes  in  praxi  ejus  admini- 
strationis  pro  temporum  varietate  observa¬ 
turus,  pariter  monet,  nihil  eam  vicissitudi¬ 
nem  officere  veritati  et  unitati  Catholicae 
Ecclesiae.  «  Christus,  inquit.  Ecclesiae  suae 
adest  non  uno  die,  non  uno  saeculo,  sed 
omnibus  saeculis,  et  singulis  diebus  omnium 
saeculorum  usque  ad  consummationem  sae- 


662 


VINDICLE  DE  INDULGENTIIS. 


culi.  Ita  quoque  Apostolus  clarissime  Ephes. 
iv.  vers.  11.  et  12.  Etenim  differentiae  Ca¬ 
tholicum  et  haereticum  substantialiter  con¬ 
sistentes,  unumque  ab  altero  secernentes, 
his  propositionibus  continentur.  Ista  propo¬ 
sitio  (Ecclesia  veritatem  secuta  est  annis 
200.  300.  500.  1000.  etc.  postea  erravit, 
morum  iniquitatem  et  regiminis  perturba¬ 
tionem  amplexa  est,  et  probavit) ;  haereticum 
constituit,  si  pertinaciter  defendatur,  aut 
haereseos  merito  suspectum,  si  verbis  vel 
scriptis  insinuetur.  Nec  ad  haeresim  refert, 
quoto  saeculo  dicas  eam  errasse.  Quo  die 
eam  errasse  professus  es,  haereticus  factus  es. 
Contra,  ista  propositio  :  Ecclesia  nullo  sae¬ 
culo,  nullo  die  errare  potest,  aut  pravos 
mores  probare  ,  Catholicum  demonstrat. 
Catholicus  enim  ille  est,  qui  Ecclesiam  pro¬ 
fitetur  non  modo  non  errasse,  sed  etiam 
nullo  saeculo  errare  posse  :  et  quamdiu  hoc 
profitetur,  errare  non  potest,  haereticus  esse 
non  potest.  A  Deo  enim  praeceptum  nobis 
est,  Ecclesiam  hodie  loquentem  audire,  non 
solum  alterius  aevi.  Si  semel  hoc  axioma 


concutias,  omnem  excutis  de  cordibus  Chri¬ 
stianorum  fidei  securitatem  ,  omnem  de 
Ecclesia  avagapry]<dav  ,  tumque  necessario 
sicut  parvuli  fluctuantes  circumferemur  om¬ 
ni  vento  doctrinae  etc.  Nulla  enim  inter  sic 
sentientem,  et  haereticos  quotquot  fuerunt, 
sunt,  vel  erunt,  quatenus  haeretici  sunt, 
differentia  prorsus  est.  Omnes  enim  haeretici 
qui  fuerunt,  sunt,  et  erunt,  tales  sunt  pro¬ 
pter  non  auditam  hodie  et  nunc  Ecclesiam 
loquentem  et  definientem.  Obtendere  enim 
et  profiteri  se  auditurum  Ecclesiam,  Docto- 
resque  alterius  aevi,  hoc  plane  est  paucis 
verbis  Aupou;  piaxpou;  Xsipslv.  Nam  idem  im¬ 
portune  jactant,  et  ostentant  omnes  haeretici, 
hic  aevi  secundi,  ille  tertii,  iste  quarti,  et 
consequenter  :  sed  nullus  Ecclesiam  hodie 
loquentem  et  docentem  se  auditurum  sincere 
profitetur.  Omnes  haeretici  volunt  Ecclesiam 
audire  mutam,  non  loquentem ,  Doctores 
mortuos,  non  vivos,  ut  quod  vivis  et  loquen- 
tibus  judicibus  fieri  non  potest,  mutis  et 
mortuis  illudant  » .  Ita  Morinus  sapientissi¬ 
me,  optime,  nihil  verius  ! 


\ 


% 


L 


VINDICIS 


PRO  LIBRO  UNICO 

DE 

SACRAMENTO  EXTREMAS  UNCTIONIS 


Ad  CAPUT  II. 

i 

Extremam  Unctionem  esse  vere,  et  pro¬ 
prie  dictum  sacramentum,  fides  Catholica 
affirmat  in  conciliis,  Tridentino,  Florentino, 
Viennensi,  Lateranensi,  Moguntino  sub  Ra- 
bano,  Aquisgranensi,  Meldensi,  Wormatien- 
si,  Cabilonensi,  Nicaeno  I.  in  Arab.  can.  68. 
et  SS.  Patres  eadem  tradunt,  quorum  indi¬ 
cem  copiosum  post  Bellarminum  texuit  Ni¬ 
colaus  Serrarius  in  disput.  de  Extrema  Un¬ 
ctione  cap.  2.  th.  20.  Et  hoc  omni  pio  Ca¬ 
tholico  sufficere  debebat,  etsi  nullum  e  SS. 
Scriptura  fundamentum  perspicuum  habe¬ 
remus,  cum  semel  pro  semper  explosa  sit 
dudum  illa  naenia  Luthero-Calvinicorum  : 
«  Non  legitur  in  Bibliis  ».  Suppetunt  tamen 
duo,  alterum  ex  Mare.  vi.  alterum  ex  Jacob. 
V.  De  priori  res  incerta  est,  et  minus  proba¬ 
bile,  quod  unctio  illa  per  Apostolos  facta, 
fuerit  sacramentalis',  tum,  quia  referebatur 
vel  solum,  vel  praecipue  ad  curationem  mor¬ 
bi  corporalis;  tum,  quia  eo  tempore  Aposto¬ 
li  necdum  erant  Sacerdotes ;  tum,  quia  pro¬ 
miscue  ungebant  quoslibet  aegrotos,  ut  caecos, 
claudos  etc.,  et  probabiliter  etiam  non  bapti- 
zatos;  tum,  quia  Trident.  sess.  14.  can.  1. 
ait,  Mare.  xvi.  Hoc  Sacramentum  insinuatum > 
seu  figuratum  esse.  Ex  altero  igitur  Jacobi 
testimonio  satis  evincitur  veritas  hujus  sa¬ 
cramenti,  cum  ei  conveniant  omnes  condi¬ 
tiones,  non  modo  quas  nos  Catholici,  sed 
etiam  quas  Luthero-Calvinici  requirunt  ad 
rationem  proprie  dicti  sacramenti.  I.  Est 
sensibile  signum,  quod  ab  Apostolo  expri¬ 
mitur,  Oleum  nempe.  2.  Ut  hoc  signum  per 


modum  sacri  ritus  institutum  sit,  quod  in¬ 
dicatur  ineo,  dum  vult  Presbyteros  Ecclesiae 
adduci,  ab  iis  preces  fieri,  oleum  admoveri. 
3.  Ut  ei  symbolo  gratia  sanctificans  infalli- 
biliter  sit  annexa;  et  hoc  indicatur  iis  verbis: 
Si  in  peccatis  fuerit,  remittentur  ei.  4.  Ut  a 
Deo  sit  institutum,  quod  illis  ipsis-  verbis 
indicatur  :  quomodo  enim  nisi  a  Deo  institu¬ 
tore  possit  illa  gratia  remissiva  peccati  pro¬ 
mitti  ?  Insuper  non  desunt  etiam  aliae  condi¬ 
tiones,  quas  Kemnitius  requisivit,  nempe  1. 
Ut  sit  ritus  perpetuus  ;  tamdiu  autem  Unctio 
Extrema  durabit,  quamdiu  infirmi,  h.  e., 
usque  ad  finem  mundi.  2.  Ut  sit  ritus  ad 
omnes  pertinens ,  nempe  omnes ,  cum  in 
morbum  lethalem  incidunt.  3.  Ut  sit  Novi 
Testamenti  ritus.  4.  Ut  promissio  gratiae  sit 
annexa.  5.  Ut  non  sit  cujuslibet  gratiae,  sed 
remissionis  peccatorum.  6.  Ut  non  tantum 
sit  promissio  generalis,  sed  etiam  in  parti¬ 
culari  applicetur  ei,  qui  Sacramentum  per¬ 
cipit.  Haec  omnia  manifestum  est  reperiri  in 
verbis  illis  Jacobi  v.  Amesius  1.  «  Observan¬ 
dum  hoc  in  primis,  duo  tantum  testimonia 
Scripturae  pro  sacramento  hoc  a  Pontificiis 
afferri ;  et  primum  eorum  a  Gard.  Bellarmi- 
no  rejici  tamquam  alienum  :  alterum  vero  a 
Cajetano  alio  Cardinale  in  Jac.  v.  »  Resp.  : 
Quid  tum  postea  ?  Una  hirundo  non  facit 
ver.  Pertinet  ea  singularitas  et  hallucinatio 
Cajetani  ad  pedes  pavonicos  ,  jam  ssepe 
explosos.  Debebant  adversarii  (ac  praecipue 
Joannes  Dallaeus  in  sua  hujus  sacramenti 
verbosissima  impugnatione  anno  superiori 
impressa),  respondere  isti  P.  Secrarii  cera- 
stino  :  Vel  apud  Marcum  eodem  prorsus 
modo  ac  ritu  Apostoli  unxerunt,  quo  apud 


6Gi 


VINDICIAE 


Jacobum  jubentur  presbyteri  :  vel  eodem 
tantum  quoad  typum  et  figuram.  Si  illud ; 
ergo  unctionem,  quam  Catholici  retinemus, 
vos  vero  exploditis  et  ridetis,  Christus  prae- 
cepit,  Apostoli  dederunt.  Si  hoc  secundum; 
ergo  hoc,  quod  a  Christo  et  Apostolis  figu¬ 
ratum  et  praemonstratum  est,  nos  Catholici 
facimus,  vos  vero  nec  figuram,  nec  figuratum 
miseri  habetis.  Ames.  2.: «  Remissio  peccato¬ 
rum  promittitur  orationi  fi  delium,  non  unctio¬ 
ni;  promittitur  etiam  in  ordine  ad  sanitatem 
tantum  »>.  Rcsp.  :  Haec  sacro  textui  quodli- 
beticus interpres  affingit.  Insulsum  est,  quod 
mox  idem  subdit  :  Institutio  sacramentalis 
non  potest  concludi  ex  qualibet  constanti 
promissione  :  tum  enim  tot  essent  Sacra¬ 
menta,  quot  oratio  habet  promissa  ».  Resp. : 
Neque  nos  inde  solum  concludimus ,  sed 
juncto  signo  sensibili  a  Christo  ad  conferen¬ 
dam  infallibiliter  gratiam  instituto  :  Confir¬ 
matur  argumentum  Catholicorum  1.  Quia 
non  loquitur  Jacobus  de  naturali  curatione, 
tum,  quia  oleum  non  est  medicinale  ad  cu¬ 
randos  quosvis  morbos  ;  tum,  quia  Prophe¬ 
tae  et  Apostoli  ut  plurimum  rebus  non  salu- 
taribns  utebantur;  alioqui  enim  et  fidem 
sibi  abrogassent,  et  donum  Dei  obscurassent. 
Cum  vero  Amesius  ait  :  «  Oleum  posse  sy- 
necdochice  poni  pro  medicamento  salutari  », 
unde  probat,  ita  de  facto  poni  ?  Confirma¬ 
tur  2.  Quia  non  loquitur  S.  Jacobus  de  Un¬ 
ctione,  quae  sanaret  corpus  ex  dono  miracu¬ 
lorum.  1.  Quia  consilium  datur  pro  aegrotis, 
non  pro  caecis,  surdis  etc.  2.  Quia  Presbyte¬ 
ri  debent  vocari,  non  illi,  qui  donum  habent 
curationum.  3.  Quia  praescribitur  certa  ma¬ 
teria,  oleum.  4.  Quia  promissio  ( Oratio  fidei 
salvabit  infirmum ),  est  absoluta,  ac  proin 
non  potest  praecipue  referri  ad  corporalem 
sanitatem.  5.  Quia  remissio  peccatorum  tam 
aperte  promittitur,  ut  non  sit  locus  tergiver¬ 
sationi.  6.  Quia  Jacobus  agit  de  iis,  quae 
pertinent  ad  nos  omnes.  Amesius  reponit 
totidem  antitheses  ab  omni  probationis  spe¬ 
cie  desertas,  et  verbis  S.  Jacobihaud  obscu¬ 
re  contrarias  ;  e.  g.  «  praescriptio  certae  ma¬ 
teriae  nulla  est  :  Presbyteri  vocandi  fuerunt 
praecipue  ad  orationem  et  consolationem  : 
Remissio  peccatorum  non  promittitur  un¬ 
ctioni,  ut  medio  etc.  »  Numquid  huic  Quod- 
libetario  interpreti  e  diametro  contradicit 
textus  ?  Confirmatur  3.  valde  probabili  et 
congruente  ratione.  Consuevit  divina  boni¬ 
tas  bonis  initiis  progressum  bonum,  progres¬ 
sui  bono  finem  bonum  semper  (quantum  est 


ex  se)  adjungere.  At  ut  vitam  spiritualem 
hoc  in  saeculo  viveremus,  bona  nobis  initia 
per  Raptismum  dedit ;  addidit  sacramenta 
alia,  quibus  fortiter  ac  feliciter  progredere¬ 
mur  :  an  ipsius  igitur  finis  oblita  ?  Certe 
nullatenus  credendum  est,  defuisse  ejus  pro¬ 
videntiam,  in  egressu  vitae,  nec  vita  hae 
exituris  auxilium  supernaturale  speciale  lar¬ 
giri.  Amesius  «concedit  totum  argumentum ; 
negat  tamen  inde  sequi  speciale  argumen¬ 
tum,  eo  quod  in  Vet.  Test.  nihil  tale  fuerit». 
At  hoc  vanum  est,  cum  sic  omnia  fere  Nov. 
Test.  sacramenta  neganda  forent,  cum  ta¬ 
men  constet,  legem  Evangelicam  prae  mo- 
saica  et  naturali  abundare  instrumentis  gra¬ 
tiae  efficacibus.  Quomodo  insuper  ex  ipsis 
haeresiarchis,  Wicleffo,  Luthero,  et  Calvino, 
eorumque  sequacibus  Centuriatoribus  etc. 
confirmetur  haec  veritas ,  accurate  tradit 
Serrarius  cap.  3.  quae  omnia  tamen  dissi¬ 
mulavit  quoque  Dallaeus  Calvinista  in  suo 
peculiari  et  verboso  tractatu. 

Ad  CAPUT  III. 

Objic.  haeretici  :  «  Ritus  Extremae  Unctio¬ 
nis  non  explicatur  Jac.  v.  Quia  non  re¬ 
spicit  proprie  morituros,  sed  sanandos  aegro¬ 
tos  :  oleum  benedictum  non  praescribitur  : 
membra  ungenda  non  designantur  ;  effectus 
etiam  tribuitur  orationi  fidei ,  non  sacra¬ 
mento  efficaci  ex  opere  (ut  Pontificii  loquun¬ 
tur)  operato.  »  Resp.  :  Inungit  Ecclesia  eos, 
qui  de  vita  periclitantur  ;  et  hoc  voluit 
Jacobus.  Amesius  2.  «  Inungitur  a  Pontifi¬ 
ciis  in  ordine  ad  egressum  ex  hac  vita,  sed 
a  Jacobo  in  ordine  ad  sanitatem  restituen¬ 
dam  ».  Respondeo  :  Utrumque  fit,  sed  sub 
diversa  ratione;  in  ordine  ad  felicem  egres¬ 
sum,  si  Deo  visum  sit,  vitae  filum  abrum¬ 
pere  :  in  ordine  ad  sanitatem  restituendam, 
si  haec  expediat  aeternae  saluti.  Deinde  Jaco¬ 
bus  non  negat,  oleum  esse  prius  benedicen¬ 
dum,  ac  insuper  alloquitur  infirmos,  non 
Sacerdotes.  Scire  autem  quale  debeat  esse 
oleum,  et  quomodo  sit  adhibendum,  ad  in¬ 
firmum  non  pertinet,  sed  ad  Sacerdotes. 
Amesius  3.  :  «  Rellarminus  cap.  7.  expresse 
affirmat,  consecrationem  Episcopalem  olei 
esse  de  essentia  materiae.  Hsec  autem  non 
debet  tantum  non  negari  in  Scriptura,  sed 
etiam  affirmari  et  imperari  ».  Respond.:  Hoc 
posterius  nititur  putrido  haereticorum  fun¬ 
damento  multoties  everso.  Dictum  vero 
Bellarmini,  si  universaliter,  et  non  tantum 


DE  SACRAMENTO  EXTREMA  UNCTIONIS. 


660 


de  jure  ordinario  accipiatur,  non  est  certum, 
sed  probabile  tantum  :  Orientalis  enim  Ec¬ 
clesia  etiam  ante  schisma  tot  saeculis  admi¬ 
nistravit  hoc  sacramentum  per  oleum  a 
Sacerdote  benedictum.  Unde  bene  Arcudius 
lib.  v.  cap.  2.  recitatis  aliorum  sententiis, 
ait  :  Ego  adhuc  mitius  et  tutius  responde¬ 
rem,  si  aliqua  magna  pars  Ecclesiae,  qualis 
est  Orientalis,  commiserit  Sacerdotibus  mu¬ 
nus  benedicendi  hoc  oleum,  idque  antequam 
oriretur  schisma,  valere  sacramentum  vide¬ 
tur,  non  corrigente  statim  a  principio,  sed 
diu  tolerante  Romano  Pontifice  :  Nam  tunc 
Pontifex  tacite  consentire  videtur  etc.  Fal¬ 
sum  demum  est,  quod  assumit  Amesius  de 
«  oratione  fidei  ab  ordine  seclusa  ».  Oratio 
enim  fidei  non  requirit  necessario  fidem 
ministri,  sed  quae  dictatur  a  fide,  et  sola 
fide  intelligitur  ;  et  haec  oratio  minime  ex¬ 
cludit,  sed  potius  includit  operationem  Un¬ 
ctionis,  ita  ut  effectus  non  sit  ex  opere  ope¬ 
rantis,  sed  operato. 

Ad  CAPUT  VI. 

I.  —  Objiciunt  haeretici  :  «  Si  unctio  haec 
sacramentum  esset,  tum  (ex  Pontificiorum 
sententia)  haberet  infallibilem  et  omnes  un¬ 
cti  sanarentur.  Sed  posterius  falsum  esse 
constat  :  ergo  et  prius  ».  Resp.  :  Promissio 
absoluta  non  est  de  sanitate  corporali,  sed 
de  remissione  peccatorum.  Amesius  :  «  Re¬ 
missio  peccatorum  promittitur  in  ordine  ad 
illam  sanitatem  ».  Resp.  :  Non  S.  Jacobus, 
sed  Amesius  hoc  dicit,  minime  vero  probat. 

II.  —  «  Nullum  exstat  exemplum,  quod  san¬ 
cti  viri  in  extremis  agentes  oleo  inungi  vo¬ 
luerint  ».  Resp.  :  Non  exstant  ejusmodi  ex¬ 
empla,  quia  non  scribuntur  res  notissimae, 
et  quotidianae.  Amesius  :  «  An  igitur  unctio 
extrema,  quae  non  solet  iterari,  magis  in 
frequenti  usu  fuit,  quam  coena  Dominica, 
quae  singulis  Dominicis  solebat  olim  cele¬ 
brari»  ?  Respond. :  Non  fuit :  quid  vero  hinc 
infertur?  Numquid  fatentibus  etiam  Luthe- 
rano-Galvinicis  Sacra  Eucharistia  olim  mo¬ 
rituris  porrigebatur,  et  tamen  quam  rara 
e  primi,  secundi,  et  tertii  saeculi  annalibus 
exempla  exstant?  Anne  eorum  dormientium, 
quorum  Apostolus  meminit,  nullius  omnino 
corporis  et  sanguinis  Dominici  viaticum  sum¬ 
psit?  At  id  scriptum  non  legimus;  idem  hic. 


Ad  CAPUT  VII. 

De  materia  et  forma  hujus  sacramenti  Ca¬ 
tholici  asserunt,  oleum  olivarum  benedictum 
(uti  paulo  ante),  esse  materiam  remotam  : 
proximam  esse  ipsam  unctionem.  Quot  au¬ 
tem  unctiones  et  quibus  in  locis  fieri  de¬ 
beant,  pendere  ex  praecepto  Ecclesiastico. 
Amesius  allatrat  hic  iterum  :  «  Benedictio¬ 
nem  olei  per  Episcopos  Papales,  quorum 
cum  nulla  sit  in  Scripturis  mentio,  clare  pa¬ 
tet,  materiam  hujus  sacramenti  esse  crea¬ 
turam  humanam  ».  Resp.  :  Haec  naenia  ad 
nauseam  decantata,  evertit  non  tam  hoc 
sacramentum,  quam  omnem  fidem  Catholi¬ 
cam,  ut  tom.  i.  ostensum  est.  Forma  sunt 
illa  verba,  quae  in  sacerdotali  Romano  et 
agendis  praescribuntur,  aut  iis  aequivalentia, 
qualis  est  illa  etiam  Ambrosiana,  quam  ex 
S.  Bonaventura  recitat  Amesius,  nempe  : 
Ungo  te  oleo  sanctificato  in  nomine  Patris ,  et 
Filii ,  et  Spiritus  sancti ,  ut  more  militis  uncti 
praeparatus  etc.  Unde  iterum  evanescit  in¬ 
sulsus  Amesii  coccysmus  iste  :  «  Ista  forma 
neque  in  Scripturis  habetur,  neque  ab  om¬ 
nibus  ungentibus  adhiberi  solebat  «.Simi¬ 
les  ineptias  fusissime  prosequitur  Dallaeus, 
potissimum  cum  pro  suo  libitu  vertat  dicta 
Patrum  et  veteris  Ecclesiae,  plane  imme- 
mor  sui  illius  effati  :  «  rEgre  constare,  quid 
circa  Religionis  controversias  senserint  Pa¬ 
tres  ». 

Ad  CAPUT  Vlll. 

Hujus  sacramenti  effectus  duo  sunt.  1. 
Sanat  corpus,  si  ita  expedit  animae  saluti. 
2.  Abstergit  reliquias  peccatorum.  Per  has 
autem  reliquias  non  intelliguntur  peccata 
venialia,  ut  quidam  volunt  :  nec  pronitas, 
vel  habitus  ex  peccato  relictus  ;  sed  1.  Pec¬ 
cata  relicta  post  alia  sacramenta,  sive  mor¬ 
talia,  sive  venialia  sint.  2.  Quidam  torpor, 
et  moeror,  et  anxietas,  quae  ex  peccato  re¬ 
linqui  solet,  et  qua?  maxime  hominem  morti 
vicinum  vexare  potest.  Amesius  1  :  «  Sacra¬ 
mentum  est  signum  et  medium  externum 
gratiae  internae,  et  non  sanitatis  externae  ». 
Respon.  :  Est  signum  et  medium  infallibile 
gratiae  ac  remissionis  peccatorum  ;  causat 
vero  sanitatem  externam  non  nisi,  cum  sa¬ 
luti  animae  expedit  illa  :  unde  hanc  non  sig¬ 
nificat  absolute  hoc  sacramentum.  Amesius 
2.  :  «  Abstersio  peccati  quoad  culpam,  in 


666 


VINDICLE  DE  SACRAMENTO  EXTREMAE  UNCTIONIS. 


Poenitentia  Unctionem  antecedente  habetur  : 
abstersio  quoad  poenam  (Bellarmino  judice) 
vel  satisfactionem,  vel  indulgentiam  requi- 
rit  ».  Resp.  :  Per  hoc  sacramentum  remit¬ 
tuntur  peccata  mortalia,  ea  tantum  quorum 
quis  conscientiam  non  habet,  sive  ob  obli¬ 
vionem,  sive  morbi  gravitatem  ;  nam  quo¬ 
rum  conscientiam  habet,  debent  sacramento 
Poenitentice  expiari.  Conducit  ergo  tum,  cum 
quis  ad  remissionem  mortalis  jam  quidem 
confessus  sit,  et  communicarit,  sed  non  recte 
id  fecerit;  neque  tamen  id  ipsum  advertit  : 
aut  vere  recte  quidem  utrumque  fecerit,  sed 
postea  lethali  sese  culpa,  quse  supplicio  aeter¬ 
no  luenda  foret,  obstrinxit,  quam  tamen 
non  considerat.  Haec  ergo  praecipuae  sunt 
illae  peccatorum  reliquiae  :  unde  non  est  ad 
rem,  quod  objicit  Amesius  «  de  dimidiatione 
veniae  »,  cum  omnes  alii  Catholici  aeque 
ac  Cajetanus  ab  Amesio  laudatus  dicant  uno 
ore  :  «  aut  omnia  mortalia  remitti,  aut  nul¬ 
lum.  » 

Gerhardus  praeter  suum  coccysmum  «  de 
dissidiis  Scholasticorum  »  et  interpretum 
circa  hoc  sacramentum,  et  ea,  quae  hacte¬ 
nus  Amesius  movit,  vix  quidquam  producit 


responsione  dignum.  Quam  ficulneum  enim 
est  telum  hoc  th.  9.  «  Nullus  homo  purus 
potest  sacramentum  instituere.  Atqui  Extre¬ 
ma  Unctio  non  est  a  Christo  instituta  :  quia 
unctionem,  quae  describitur  Mare.  vi.  ne¬ 
gat  Bellarminus  fuisse  sacramentalem  :  ergo 
Extrema  Unctio  non  est  sacramentum  ». 
Numquid  puerilis  collectio?  «  Mare.  vi.  non 
est  :  ergo  plane  non  est  institutum  hoc  sa¬ 
cramentum  a.  Nihilo  melior  haec  th.  12. 
Materia  et  forma  sacramenti  cujusque  pro- 
prie  sic  dicti  debet  exprimi  in  divina  insti¬ 
tutione  :  at  haec  non  exprimitur  ut  in  insti¬ 
tutione  promulgatoria,  Jac.  v.  ergo  ».  Hujus 
argumenti  assumptio  plane  inepta  et  falsa 
est  :  nam  non  continetur  verbis  S.  Jacobi 
ipsa  institutio,  sed  promulgatio  sacramenti. 
Promulgatio  institutionis  per  hominem  facta 
non  est  «  institutio  promulgatoria  ».  Suffi¬ 
cienter  autem  iis  Jacobi  verbis  ( orent  super 
eum )  indicatur,  formam  hujus  sacramenti 
debere  esse  deprecatoriam.  Neque  vero  o- 
pus  est,  ut  conceptis  verbis  et  syllabatim 
ea  forma  prodita  sit  in  prima  institutione; 
sufficit  idem  sensus,  ut  §.  3.  dictum  est. 


I 


VINDICIAE 

PRO  LIBRO  UNICO 


DG 

SACRAMENTO  ORDINIS 


Ad  CAPUT  II. 

Ordinem  esse  vere  et  proprie  dictum  sa¬ 
cramentum  ,  Catholica  fides  docet.  Tria 
autem  requiruntur  ad  sacramentum  proprie 
dictum  :  Symbolum  externum,  seu  ritus; 
promissio  gratiae  :  et  mandatum  seu  institu¬ 
tio  divina  :  quae  omnia  hic  reperiuntur.  Ri¬ 
tus  seu  externum  symbolum  est  manuum 
impositio,  de  qua  Actor,  vi.  et  xm.  et  xiv. 
et  I  Tim.  iv.  II  Tim.  i.  quae  omnia  loca  ab 
omnibus  expositoribus  de  ordinatione  intel- 
liguntur ;  unde  etiam  apud  Graecos  Ordina¬ 
tio  /EtpoOovta  appellari  solet.  Mandatum  et 
institutio,  Act.  xm.  Segregate  mihi  Paulum 
etc.  Act.  xx.  In  quo  vos  Spiritus  sanctus  posuit 
Episcopos.  Ephes.  iv.  Ipse  dedit  quosdam 
quidem  Apostolos ,  alios  Doctores ,  alios  Pa¬ 
stores  etc.  Amesius  i. «  Nullum  est  symbolum 
externum,  quod  repraesentat  et  assignat 
unionem  nostram  cum  Deo  per  Christum  » . 
Resp.  :  Manuum  impositio,  tale  symbolum 
habita  est  semper  in  Ecclesia  ex  apertis  Scri¬ 
pturis,  etsi  hae  non  conceptis  verbis  affir¬ 
ment,  eam  esse  symbolum  gratiae  :  sed  nec 
id  opus  est.  Amesius  2.  :  «  Impositio  ma¬ 
nuum  est  gestus  orationis  benedicentis  ali¬ 
cui  praesenti  ex  qualibet  occasione,  et  in 
Confirmatione  eadem  ratione  adhiberi  so¬ 
let  ».  Resp.  :  Hoc  posterius  constat  esse 
falsum  ex  supra  dictis  :  reliquum  voluntarie 
sine  ulla  probatione  asseritur.  Amesius  3.  : 
«  Finis  ad  quem  ordinatio  ordinatur,  est  alio¬ 
rum  aedificatio  ,  Ephes.  iv,  non  propria 


justificatio  :  unde  etiam  est,  quod  quidam 
Scholastici  velint,  Ordinem  ex  eo  maxime 
tenere  rationem  sacramenti,  quod  sit  medi¬ 
camentum  non  tantum  respectu. suscipientis, 
sed  etiam  respectu  aliorum.  Ronaventurain 

4.  distin.  24.  vel  ut  loquitur  Durandus  :  Or¬ 
do  non  est  medicamentum  suscipientis,  sed 
communitatis  ».  Resp.  :  Finis  extrinsecus 
ordinis  jam  collati,  et  in  facto  esse,  sine  du¬ 
bio  est  aedificatio  Ecclesiae  :  in  fieri  autem, 
seu  collatio  et  receptio  characteris  sacerdo¬ 
talis  sine  dubio  pro  fine  intrinseco  habet  ip¬ 
sius  personae  ordinandae  habitationem,  qua 
per  dona  supernaturalia  characteris,  gratiae 
sanctificantis,  et  auxiliorum  actualium  ido¬ 
neus  et  potens  redditur  ad  ministrandum 
aliis,  praecipue  SS.  Eucharistiae  et  Absolu¬ 
tionis  sacramenta.  Et  sic  facile  intelliguntur 

5.  Bonaventurae  et  Durandi  dicta.  Gaetera 
Amesiana  sunt  mera  verba. 

Ad  CAPUT  III. 

Catholicam  veritatem  hic  probat  Bellarmi- 
nus  ex  apertissimis  testimoniis  SS.  Innocen- 
tii,  Leonis  M.,  Anastasii  II.,  Gregorii  M., 
Concilii  Chalcedonensis,  Dionysii,  Chryso- 
stomi,  Theodoreti,  Cypriani,  Ambrosii,  Hie¬ 
ronymi,  Augustini,  etc., quae  more  suo  Ame¬ 
sius  omittendo  enervavit.  Sane  vel  solius  san¬ 
cti  Augustini  auctoritas  (qui  in  lib.  ii.  contra 
Parmen.  cap.  13.  et  lib.  v.  de  Baptismo 
cap.  1.  Ordinationem  fere  decies  vocat  sa¬ 
cramentum),  plus  ponderis  habet,  quam  uni¬ 
versae  Novatorum  objectiunculee. 


6fi8 


VIND1CLE 


Ad  CAPUT  IV. 

I.  —  Probatur  Catholica  assertio  ratione  : 
quia  Deus,  cujus  perfecta  sunt  opera,  cum 
dat  potestatem,  dat  etiam  ea,  quae  requirun¬ 
tur  ad  legitimum  et  congruentem  usum.  At 
in  S.  Ordinatione  datur  potestas  conficiendi 
et  ministrandi  sacramenta,  quse  certe  a  pec¬ 
catore  recte  exerceri  non  potest :  Ergo  datur 
simul  cum  potestate  gratia  justificans,  et 
perficiens  animam,  ut  rite  fungatur  tanto 
ministerio.  Amesius  1.  :  «  Hac  ratione  non 
magis  probatur,  Ordinationem  esse  sacra¬ 
mentum  in  Nov.  Test.,  quam  in  vetere 
olim  ».  Resp.  :  Non  recte  infertur  hoc,  quia 
sacramenta  Yeter.  Leg.  non  erant  nisi  um¬ 
brae  et  egena  elementa  ut  vocat  Aposto¬ 
lus,  adeoque  tam  excellens  et  supernaturalis 
potestas  in  eorum  ministris  minime  requi¬ 
rebatur.  Amesius  2. :  «  Non  tam  probat,  gra¬ 
tiam  justificantem  in  ordinatione  vulgari 
dari,  quam  i-ntelligentiam  Scripturarum,  et 
donum  docendi,  quod  experientia  communis 
refutat  ».  Resp.  :  Nego  assumptum  :  nam 
Sacerdotes  proprie  ordinantur  ad  sacrifican¬ 
dum,  et  ministranda  sacramenta  :  ut  ex  iis 
idonei  assumantur  ad  docendum,  de  more 
quidem  optime  fit,  sed  nemo  donum  doctri¬ 
nae  sacrae  de  lege  ordinaria  et  citra  speciale 
privilegium  accipit,  nisi  diligenti  plurium 
annorum  studio. 

II.  —  Si  in  Baptismo,  in  quo  datur  pote¬ 
stas  suscipiendi  sacramenta,  datur  simul  cum 
ea  potestate  gratia  gratum  faciens,  quia  sine 
ea  non  recte  percipiuntur  sacramenta  caetera, 
cur  in  sacramento  Ordinis,  in  quo  datur  po¬ 
testas  conferendi  sacramenta,  non  ':mul 
etiam  dabitur  gratia  gratum  faciens  ;  cum 
non  minus  peccatum  sit,  homini  indigno 
sacramenta  dare,  quam  accipere  ?  Amesius 
1.  :  «  Fundamentum  hujus  argumenti  est  in¬ 
sulsissimum,  Baptismi  scilicet  finem  esse  in 
relatione  ad  Eucharistiam  et  alia  sacramen¬ 
ta  ».  Resp.  :  Si  hunc  diceremus  finem  prin¬ 
cipalem  Baptismi,  aliquid  haberet  coloris 
objectio.  At  principalem  dicimus  esse  aggre¬ 
gationem  in  familiam  Christi  et  adoptionem 
in  filium  Dei  ;  secundarius  vero  finis  est  ille 
qui  in  argumento  ponitur.  Amesius  2.  :  «  Con¬ 
sequentia  nulla  est,  quia  ordinandus,  non 
baptizandus ,  praesumitur  habere  gratiam 
justificantem  ».  Resp.  :  Consequentia  non 
enervatur  per  hanc  instantiam,  quia  gratia 
uberior  confertur  in  Ordine  sacerdoti  futuro 


et  Ecclesiae  ministro,  quam  infanti  recens 
baptizato  :  et  gratia  sacramentalis  in  singu¬ 
lis  sacramentis  secum  fert  parata  auxilia 
actualia  in  ordine  ad  eum  finem,  in  quem 
principaliter  institutum  est  tale  sacramen¬ 
tum.  Non  est  mirum,  Luthero-Calvinicos  hic 
foede  hallucinari,  cum  omnem  gratiam  san¬ 
ctificantem  in  remissione  peccatorum  et  ex- 
trinseca  imputatione  sanctitatis  Christi  col¬ 
locent,  ut  adeo  paris  sanctitatis  juxta  eos 
sit  Deipara  Virgo,  ac  puer  recens  bapti- 
zatus. 

Ad  CAPUT  VIII. 

Haec  quaestio,  quinam  Ordines  sint  sacra¬ 
menta,  controversa  est  inter  Scholasticos, 
ac  proprie  huc  non  spectat,  quia  non  potest 
habere  locum,  nisi  inter  eos,  qui  §.  prox, 
admiserunt,  vere  et  proprie  sacramentum 
Ordinis  dari.  Doctrina  tamen  Bellarmini  hic 
cap.  5.  de  Episcopatu,  cap.  6.  de  Diaconatu 
cap.  7.  de  Subdiaconatu,  cap.  8.  de  quatuor 
minoribus  valde  probabilis  est,  saltem  ob 
communem  sensum  gravissimorum.  Amesius 
1. :  «  Inferiores  Ordines  Pontificii  ipsi  appel¬ 
lare  solent  non  sacros  ;  et  Vasquez  late 
ostendit,  eos  non  esse  Sacramenta  a  Christo 
instituta,  sed  ex  Ecclesiae  constitutione  ma¬ 
nasse  ».  Libenter  fatemur,  sententiam  Vas- 
quezii  esse  probabilem  ;  neque  enim  pro  certo 
affirmamus  rationem  sacramenti  convenire 
quatuor  minoribus.  Vocantur  autem  majores 
ordines  sacri  per  excellentiam,  quia  proxime 
contingunt  res  sacras,  et  habent  annexum 
continentiae  votum,  quod  proprie  dicitur  ho¬ 
minum  sacrorum,  seu  Deo  specialiter  conse¬ 
cratorum.  Absolute  autem  minores  quoque 
Ordines  dicendi  sunt  sacri,  cum  ad  sacrum 
ministerium,  licet  remotius,  destinentur. 
Amesius  2. :  «  Si  omnes  isti  Ordines  sunt  sa¬ 
cramenta,  tum  sacramenta  non  sunt  septem 
tantum,  sed  14.  immo  lo.  Episcopatu  annu¬ 
merato  ».  Resp.  :  Omnes  Ordines  unum  sa¬ 
cramentum  censentur,  quia  unum  sunt  vel 
genere,  vel  quia  ad  unum  finem  omnes  refe¬ 
runtur.  Amesius  1.  «  Incertus  est  ipse  Bel- 
larminus,  qua  ratione  possint  tot  Ordines 
unum  dici  sacramentum  ».  Resp.  :  Utrum¬ 
que  asserit  Bellarminus,  et  ideo  non  est  in¬ 
certus  ob  illam  voculam,  «  vel»,  quae  aequi- 
valet  conjunctioni,  «et  ».  Amesius  2.  «Ad 
unum  finem  generalem  omnia  sacramenta 
referuntur  :  non  sunt  tamen  unum  ».  Resp.  : 
Sunt  omnino  ea  ratione  unum,  et  quidem 


DE  SACRAMENTO  ORDINIS. 


669 


genere  subalterno.  Amesius  3.  «  Mira  per¬ 
versitas  est  illorum  hominum,  qui  Bapti¬ 
smum  Joannis  et  Christi  unum  negant  esse 
sacramentum;  est  tamen  ordinationes  istas, 
in  quibus  neque  unum  et  symbolum,  neque 
unum  verbum,  neque  unus  auctor,  neque 
unum  officium,  in  unum  compingunt  sacra¬ 
mentum  ».  Resp.  :  Nulla  hic  est  perversitas, 
nisi  Luthero-Calvinicorum ,  qui  renuente 
Scriptura,  omnique  retro  antiqua  Ecclesia, 
Baptismum  Joannis  fingunt  ex  sequo  contu¬ 
lisse  gratiam,  ac  Christi  Baptismus,  cum  quo 
non  nisi  in  externa  ablutione  convenit,  ut 
supra  ostensum  est.  Nihil  vero  perversitatis 
in  hoc  est,  quod  diversa  ministeriorum  sym¬ 
bola,  et  creationes  diversa  specie  constituant 
sacramenta,  quse  in  uno  genere  subalterno, 
(scilicet  ministri  altaris)  conveniant.  Quse 
enim  vel  umbra  contradictionis  aut  incon- 
gruitatis  ostenditur,  ob  quam  hoc  non  potu¬ 
erit  sic  in  sua  Ecclesia  disponere  Christus 
Dominus?  Sic  vero  factum  esse,  saltem  pro¬ 
babiliter  etiam  de  inferioribus  asseritur. 


Ad  CAPUT  IX. 

Convenit  inter  omnes  Catholicos,  materiam 
hujus  sacramenti  esse  aliquod  signum  sen¬ 
sibile  ;  formam  autem  esse  verba,  quse  di¬ 
cuntur,  dum  illud  signum  exhibetur.  Quam¬ 
vis  enim  Scriptura  non  meminerit  verborum : 
tamen  aperte  scribunt,  verba  requiri,  anti¬ 
quissimi  PP.  Ambrosius,  Hieronymus,  Au¬ 
gustinus  etc.  Amesius  ait  1.  «  Hoc  esse  mi¬ 
nus  dilute  et  confuse  propositum,  cum  Bel- 
larminus  ipse,  lib.  i.  de  Sacram,  cap.  21. 
dixerit,  oportere  res  et  verba  in  sacramentis 
ita  esse  a  Deo  determinata,  ut  nihil  addere, 
minuere,  aut  mutare  liceat  ».  Resp.  :  Non 
ideo  dicit,  oportere  ea  verba  consistere  in 
indivisibili  ;  sufficit,  modo  conveniant  in 
sensu  eo,  quem  Christus  tradidit  Apostolis, 
et  per  traditionem  conservatur  semper  in 
Ecclesia.  Amesius  2.  «  Symbolum  illud  im¬ 
positionis  manuum,  quod  solum  Bellarminus 
potuit  proferre  tamquam  signum  ordinatio¬ 
nis  institutum  (et  in  sacris  litteris  expres¬ 
sum)  in  minoribus  non  adhibetur  ».  Re- 
spond.  :  Heec  objectio  juxta  Yasquez  et  alios 
locum  non  habet.  Minores,  si  sint  sacramen¬ 
tum,  sufficientem  habent  materiam  et  for¬ 
mam  ex  traditione  ecclesiastica  acceptam  ; 
qua)  merito  fidelibus  sufficit,  ut  seepe  di¬ 


ctum.  Yanum  est  itaque,  quod  Amesius  re¬ 
citatis  ex  «  Pontificali  Romano  »  omnium 
Ordinum  «  materia  et  forma,  ait  ex  nuda  re¬ 
citatione  earum  demonstrari,  eas  nec  insti¬ 
tutionem  divinam,  nec  S.  Scriptura3  appro¬ 
bationem  habere  ».  Argumentum  hoc  nega¬ 
tivum  biblistarum,  totius  fidei  eversivum, 
suo  loco  convulsum  et  explosum  manet. 


Ad  CAPUT  XII. 

Lustrandae  hic  sunt  Gerhardinae  insulsita¬ 
tes.  Porro  omissa  illa,  quae  merito  «  trans¬ 
cendens  et  inbibita  »  in  omnibus  disputatio¬ 
nibus  Gerhardinis  dici  potest,  dum  in  con 
troversiis  Scholasticis  ad  fidei  articulum  mi¬ 
nime  spectantibus,  e  dissidentibus  Theologis 
a  Bellarmino  relatis  unam  partem  pro  testi¬ 
monio  x«xo5o$(a«  Lutheranae  arripit  :  item 
illa,  qua  opiniones  a  Bellarmino  relatas  ut 
probabiles,  sed  non  ut  comprobabiles,  invi¬ 
cem  opponere  et  avuloyiatv  conflare  sata¬ 
git  ;  his,  inquam,  insulsitatibus  neglectis, 
vix  aliquid  commemoratione  dignum,  in  ejus 
disp.  de  Ordine  occurrit.  Paucula  aliqua  ad- 
noto. 

Th.  19.  «  Juxta  Bellarminum  non  est  scri¬ 
ptum,  ordinatos  fuisse  a  Christo  Apostolos 
per  manuum  impositionem  :  ergo  non  est 
materia  hujus  Sacramenti  divinitus  instituta; 
alias  a  Christo  in  ordinatione  Apostolorum 
non  fuisset  praetermissa,  nec  ab  Evangelistis 
omissa  ».  Quasi  vero  argumentum  negativum 
probet,  et  Christus  fuerit  alligatus  symbolis 
externis  in  conferendo  Sacerdotio  ! 

Th.  21.  sic  arguitur :  «  Si,  ut  Bellarminus 
ait,  potestas  remittendi  peccata,  quae  in  or¬ 
dinatione  confertur,  potest  esse  sine  gratia 
gratum  faciente,  utique  non  potest  ex  Joan. 
xx.  demonstrari ,  in  ordinatione  conferri 
gratiam  sacramentorum  ».  Resp.  :  Hec  sunt 
scopae  dissolutae  :  numquid  enim  potest  rite 
disposito  in  et  per  ordinationem  conferri 
gratia  sanctificans,  et  hac  per  peccatum  mor¬ 
tale  amissa  tamen  manere  character  sacra- 
mentalis,  et  potestas  remittendi  peccata  ? 
Est  ergo  illatio  Gerhardina  valde  rudis,  si 
nori  puerilis. 

Th.  22.  et  duabus  seqq.  conatur  ostende¬ 
re,  Bellarminum  data  quasi  opera  sibi  con¬ 
tradicere  :  sed  lectis  et  intellectis  iis,  qute  ut 
invicem  contraria,  recitat  Gerhardus,  nihil 
aliud  colligi  potest  a  sano  et  minime  perver- 


670 


VINDICLE  DE  SACRAMENTO  ORDINIS. 


so  intellectu,  quam  Gerhardum  vel  non  in¬ 
tellexisse  verba  Bellarmini,  vel  in  pravum 
sensum  pervertisse. 

Th.  26.  adhuc  flagitiosius  versat  Bellarmi¬ 


ni  dictum  cap.  8.  §.  Quantum  de  fine,  quo 
institutum  est  sacramentum  Ordinis,  ut  le¬ 
genti  et  intelligenti  patebit.  Csetera  coinci- 
dunt  cum  Amesianis. 


VINDICliE 


PRO  LIBRO  UNICO 


DE 

SACRAMENTO  MATRIMONII 


Ad  CAPUT  II. 

Matrimonium  esse  proprie  dictum  sacra¬ 
mentum,  affirmant  Theologi  omnes,  qui  ex¬ 
presse  hanc  quaestionem  tractant,  non  modo 
post  concilium  Tridentinum,  sed  etiam  ante, 
uno  Durando  excepto,  qui  aiebat,  «  in  quan¬ 
tum  sacramentum  Nov.  Leg.  dicitur,  et  est 
aliquod  signum  sensibile  extrinsecus  homini 
appositum,  ad  effectum  sanctificationis  spi¬ 
ritualis  »,  ea  ratione,  inquit,  «  Matrimonium 
non  videtur  habere  perfectam  univocationem 
cum  sacramentis  Nov.  Leg.  » .  Amesius  car¬ 
pit  Bellarminum,  quod  dixerit,  unum  Du¬ 
randum  e  Catholicis  ita  sentire,  cum  tamen 
et  Scotus  et  Bonaventura  videantur  Durando 
consentire  ;  immo  juxta  Yasquez  etiam  Ma¬ 
gister  sent.  in  4.  dist.  2,  et  e  Canonistis  Got- 
tfredus  Bern.  Glossat.  Hostiensis.  Sed  Ame¬ 
sius  Scotum  et  Bonaventuram  fide  sibi  con¬ 
sueta  citat,  cum  hic  conceptis  verbis  dicat  : 
«  Matrimonium  nunc  tempore  Nov.  Leg. 
non  tantum  praestare  remedium  concupi¬ 
scentiae  (uti  et  in  Leg.  Yet).  sed  etiam  ali¬ 
quod  gratiae  donum  digne  suscipientibus  » . 
Magister  vero  neutrum  expresse  dicit  ;  in 
distinet.  26.  videtur  potius  favere  verae  sen¬ 
tentiae,  in  distinet.  2.  prine,  obiter  et  valde 
imperfecte  aliquod  discrimen  inter  sacra¬ 
menta  Nov.  Leg.  assignat,  ubi  ad  marginem 
ponuntur  haec  verba  :  «  Magister  hic  non 
tenetur  » .  Remanet  ergo  solus  Durandus  cum 
pauculis  juristis,  quorum  opinio  sine  dubio 
cum  haereticorum  sententia  coincidit.  Pro¬ 
batur  haec  veritas,  i.  Ex  Ephes.  1.  vers.  32, 
ubi  sacramenti  nomen  expresse  tribuitur  Ma¬ 


trimonio  :  id  vero  proprie  accipiendum  esse 
etsi  Vasquez  et  alii  negent,  tamen  ex  ipsis 
verbis  satis  aperte  videtur  colligi ;  cum  enim 
asserat  Apostolus,  per  conjunctionem  ma¬ 
trimonialem  inter  Christianos  significari 
unionem  Christi  cum  Ecclesia,  haud  dubie 
non  illam  solum,  qua  Christus  secundum, 
carnem  Ecclesiae  conjungitur  (siquidem 
haec  conjunctio  cum  Christo  non  est  propria 
Ecclesiae,  sed  communis  universo  generi  hu¬ 
mano) ;  sed  etiam  conjunctionem  per  gra¬ 
tiam,  quae  est  propria  Ecclesiae  ;  quam  qui¬ 
dem  conjunctionem  Matrimonium  significare 
convenienter  non  potest,  si  per  illud  carnali- 
ter  tantum,  velut  caeteri  gentiles,  Christiani 
inter  se  conjungantur,  et  non  etiam  spiritu- 
aliter  per  gratiam  et  mutuam  charitatem, 
quam  idcirco  tantopere  conjugatis  commen¬ 
davit  Apostolus  vers.  25.  exemplo  Christi 
diligentis  Ecclesiam.  Ergo  fatendum  est,  per 
Matrimonium  fidelium,  ex  ipsa  Christi  insti¬ 
tutione,  conjuges  spiritualiter  quoque  con¬ 
jungi,  adeoque  conferri  gratiam.  Etsi  porro 
Vasquez  cum  nonnullis  putet,  hinc  non  con¬ 
vinci  efficaciter  intentum ;  negari  tamen  non 
potest,  probabilissime  ita  colligi  ex  eo  loco, 
juncta  praesertim  continua  Ecclesiae  tradi¬ 
tione  ex  SS.  Patribus  cap.  3.  a  Bellarmino 
relatis. 

Ad  CAPUT  III. 

Amesius  confirmationem  hujus  dogmatis 
ex  sanctis  Patribus,  more  suo  omittendo 
enervavit  ;  consultius  esse  ratus,  plane  dissi¬ 
mulare  Calvini,  Bezae,  et  Kemnitii  impuden- 
tissima  mendacia,  sivn  insignem  imperitiam 


672 


VINDICIAE 


qua  dicebant,  ante  tempora  S.  Gregorii  M. 
a  SS.  Hieronymo  et  Augustino,  Matrimonium 
non  fuisse  appellatum  sacramentum. 

Ad  CAPUT  IV. 

Confirmatur  eadem  veritas  ratione.  I.  Ab 
insolubilitate  matrimonii  et  monogamia,  qua 
passim  utitur  S.  Augustinus.  Matrimonium 
Christianorum  est  unius  cum  una  et  omnino 
insolubile  :  ergo  est  sacramentum  conferens 
gratiam.  Anteced.  patet  ex  Mare.  x.  Qui  di¬ 
miserit  uxorem  suam ,  et  alium  duxerit,  adul¬ 
terium  committit  super  eam  etc.  Consequentia 
probatur  :  quia  ex  eo,  quod  est  unum  et  in¬ 
solubile,  colliguntur  duo,  1.  esse  signum  sa¬ 
crum,  2.  conferre  gratiam  ;  quse  duo  sacra¬ 
mentum  proprie  dictum  efficiunt.  Prius 
aperte  colligitur  :  nam  illa  omnimoda  inso¬ 
lubilitas  in  unis  nuptiis  non  potest  referri  in 
causam  primariam,  .et  certissimam,  nisi  in 
signum  conjunctionis  Christi  cum  Ecclesia, 
in  quam  causam  perpetuo  S.  Augustinus  eam 
insolubilitatem  refert  lib.  de  bono  conjug. 
Habet  equidem  Matrimonium  aliquam  natu¬ 
rae  insolubilitatem,  sed  non  tantam,  quin 
aliquando  ratio  dictet  sive  ob  sterilitatem, 
sive  ob  morbum  conjugis  perpetuum,  etc. 
expedire,  ut  solvatur.  Similiter  ex  I  Corinth. 
vii.  constat ,  Matrimonium  consummatum 
ante  Baptismum  legitime  contractum  posse 
solvi,  non  autem  si  post  Baptismum  contra¬ 
hatur.  Cujus  nulla  alia  reddi  ratio  potest, 
quam  ista  ex  sacramento  petita.  Verum  qui¬ 
dem  est,  quod  Amesius  ait  :  «  Omnium  cau¬ 
sarum  loco  debere  nobis  esse  revelationem»  : 
sed  et  vicissim  verum  est,  omnis  revelationis 
Ecclesiam  Catholicam  esse  testem  locupletis¬ 
simam,  et  in  iis,  quse  de  arbitraria  voluntate 
Dei  nobis  revelantur,  et  ipsa  fidei  analogia, 
plerumque  opportunissimas  dari  rationes 
congruentise  ;  cujusmodi  etiam  hsec  est,  de 
qua  agimus  :  neque  enim  apodicticam  eam 
esse  jactamus,  uti  et  sequentes  duse  rationes, - 
quarum  prior  petitur  a  fine  Matrimonii,  qui 
est  duplex  :  propagatio  sobolis,  et  remedium 
contra  peccatum  fornicationis  ;  uterque  au¬ 
tem  hic  finis  requirit  gratiam  Dei.  Posterior 
sumitur  a  ritu  et  caeremoniis  :  nam  jam  inde 
ab  exordio  Ecclesiae,  Matrimonium  inter  res 
sacras  habitum  esse  constat,  et  inter  sacro¬ 
rum  solemnia  per  Sacerdotum  ministerium 
celebrari  solitum  ;  quod  certe  factum  non 
fuisset,  si  tantum  esset  contractus  humanus. 
Haud  difficile  est,  fateor,  has  rationes  elu¬ 


dere  aliquibus  instantiis  aut  cavillis  ;  at  il¬ 
lam  qua;  ducitur  a  consensu  totius  Ecclesiae 
etiam  Graecae,  ac  omnibus  piis  ac  modestis 
Christianis,  vel  sola  omnino  sufficere  debe¬ 
ret  etiamsi  argumentum  praeterea  nullum 
haberemus,  nec  extremo  digito  attigit  Ame¬ 
sius,  sed  omittendo  enervavit. 

Ad  CAPUT  V. 

I.  —  Objiciunt  haeretici  :  «  Nusquam  le¬ 
gitur,  aliquid  gratia  Dei  accepturum,  quis¬ 
quis  uxorem  duxerit  ;  quin  nec  signum  di¬ 
vinitus  institutum  est  in  Matrimonio  ». 
Resp.  :  Oppositum  legi  in  Scriptura  juxta 
Patrum  interpretationem  supra  dictum  est, 
atque  id  ex  adversariis  ipsis  agnovere  Melan- 
chthon  et  Kemnitius.  Et  quamvis  id  nusquam 
in  Scripturis  legeretur,  argumentum  negati¬ 
vum  nihil  concluderet.  Aperte  falsum  est, 
quodMatrimoniumesse  collativum  gratiae  sit 
omnibus  scitu  necessarium,  uti  cavillatur 
Amesius,  ut  inde  inferat,  argumentum  hic 
esse  solidum  ab  auctoritate  negativa.  Ite¬ 
rum  falso  citat  S.  Bonaventuram.  Quod 
vero  aliqui  Scholastici  dubitarint,  quando- 
nam  a  Christo  fuerit  institutum  hoc  sacra¬ 
mentum,  quid,  quaeso,  ad  rem  ? 

II.  —  Objic.  «  Matrimonium  fuit  ab  initio 
mundi,  et  adhuc  est  apud  infideles.  Non  est 
igitur  sacramentum  Nov.  Leg.  proprium  ». 
Resp.  :  Non  sequitur  hoc  :  quia  fuit  semper 
contractus  naturalis,  apud  infideles  etiam  : 
at  elevatus  est  hic  a  Christo  ad  dignitatem 
sacramenti.  Contra  hoc  iterat  coccysmum 
suum  gratis  Amesius. 

HI.  —  Objic.  «  Matrimonium  non  est  cae¬ 
remonia  exterior  a  Deo  posita  ad  confirman¬ 
dam  promissionem  :  ergo  nec  sacramen¬ 
tum  ».  Et  hsec  illatio  nulla  est,  quia  nititur 
illo  «  sigillo  promissorio  »,  quod  lib.  i. 
qusest.  4.  explosum  est. 

IV.  —  Objic.  «  Pontificii  turpiter  secum 
pugnant,  dum  Matrimonium  immunditiem, 
pollutionem,  et  carnales  sordes  appellant, 
et  tamen  idem  sacramentum  esse  volunt». 
Resp.  :  Objectio  hsec  tota  quanta  nititur 
mendacio  et  calumnia  Calvinica.  Quis  enim 
Catholicorum  unquam  de  legitimo  Matrimo¬ 
nio  ita  pronuntiavit?  Quod  enim  S.  Siricius 
Papa  antiquissimus  et  sapientissimus  sacri¬ 
legos  concubitus  Sacerdotum  et  Monacho¬ 
rum  reprehenderit,  ut  carnales  pollutiones, 
quid,  quaeso ,  contra  legitima  Matrimonia 
facit,  ac  praecipue  in  fieri,  h.  e.  in  actuali 


DE  SACRAMENTO  MATRIMONII. 


G73 


celebratione  contractus  illius,  et  consequen¬ 
ter  sacramenti?  Quod  si  in  actuali  copula 
conjugatorum  Luthero-Calvinici  pra3Cones 
non  etiam  agnoscunt  turpitudinem  aliquam 
ratione  concupiscentia)  et  rebellionis  mem¬ 
brorum,  eamque  non  erubescunt,  frontem 
amiserunt,  ac  Julianum  Pelagianum  in  hac 
re  sequuntur,  qui  apud  S.  Augustinum 
«  concupiscentiam  non  vitium,  sed  vigorem 
naturae  prmdicabat ».  Quam  vero  indigna, 
non  dicam  Christiano,  sed  qualicumque  ho¬ 
mine,  est  illa  Amesii  instantia,  cum  ait  : 
«  Est  etiam  aliqua  concupiscentia,  et  rebel¬ 
lio  membrorum  in  omni  actu  hominis  pec¬ 
cato  infecti.  Quare  ergo  convicia  ha)C  fiunt 
Matrimonio  soli  ?  »  mirum  est,  si  cynicus 
hic  praeco  cum  obsccenis  canibus  copulam 
carnalem  cum  sua  comparte  non  exercuerit 
in  foro  publico,  curia  et  synagoga  reforma¬ 
ta,  si  serio  credidit,  in  illa  majorem  non  esse 
erubescendi  causam,  quam  in  perfectissi¬ 
mis  actibus  charitatis,  religionis,  etc.  Sed 
arguit  tandem  ita  :  «  Matrimonii  conjunctio 
externa  tendit  ad  Matrimonii  actum  :  Sacra¬ 
mentum  autem  numquam  tendit  ad  aliquam 
turpitudinem  et  immunditiem  vitiosam  ». 
Resp.  :  Conjunctio  matrimonialis  non  tendit 
essentialiter  ad  ipsam  actualem  copulam,  sed 
ad  jus  copula) ;  unde  actualis  copula  ex  mu¬ 
tuo  consensu  potest  sanctissime  omitti,  exem¬ 
plo  Deipara?  et  Josephi,  quos  deinceps  alii 
in  Ecclesia  pauci  laudatissime  imitati  sunt. 
Tendit  ergo  illa  conjunctio  ad  honestandum 
potius  illum  actum  per  se  valde  homine  ut 
sic  indignum,  quam  ad  imperandum  :  unde 
etiam  cum  de  eo  Apostolus  I  Corinth.  vii. 
ageret,  expresse  ait,  secundum  indulgentiam, 
non  secundum  imperium ,  ita  se  loqui  de  debito 
invicem  reddendo. 

Y.  —  Objic.  «  Si  matrimonium  est  sacra¬ 
mentum,  tum  non  debet  Sacerdotibus  inter¬ 
dici  ».  Resp.  :  Non  arcentur  sacerdotes  Ma¬ 
trimonio  propter  sacramentum,  et  ipsum 
etiam  contractum  civilem,  qui  praecise  (ut 
et  sacramentum  consequenter)  in  actione 
transeunte  consistit,  sed  propter  effectus 
morales  et  debita,  quse  illud  vinculum  mo¬ 
rale  consequuntur,  nec  ullatenus  congruunt 
statui  sacerdotali,  ut  supra  de  continentia 
sacrorum  hominum  ostensum.  (Unde  etiam 
in  raro  casu  dispensatum  subinde  est,  ut 
Sacerdos  iniret  Matrimonium.  Sic  a  demen¬ 
te  VIII.  dispensatum,  ut  vel  Cardinalis  de 
Joyeuse,  vel  ejus  frater  Capuccinus,  uterque 
Sacerdos,  inito  Matrimonio,  haeredes  gene- 
Tom.  YII. 


raret,  ne  principatus  devolveretur  ad  Calvi- 
nistas).  Mera  principii  petitio  est,  cum  ait  : 
«  Quod  tanta  impedimenta  et  sa?culares  cu¬ 
ras  secum  trahit,  ut  cum  sacro  ministerio 
nequeat  consistere,  non  potest  esse  sacra¬ 
mentum  ».  Ubi,  quseso,  Scriptura  sic  loqui¬ 
tur?  aut  qua?  ratio  apodictica  hoc  evincit? 

VI.  —  Objic.  «  Quod  exterius  agitur  in 
Matrimonio,  naturalem  causam  habet  :  Sed 
in  sacramentis  id  quod  exterius  agitur,  na¬ 
turalem  causam  non  habet.  Hoc  est  primum 
argumentum  Durandi».  Sed  profecto  im¬ 
belle  et  stabile  :  nam  minor  propositio  falsa 
est,  cum  non  sit  quaelibet  unio  viri  et  foemi- 
nee  res  sacramenti,  sed  unio  plane  indisso¬ 
lubilis  :  Quam  omnimodam  indissolubilita- 
tem,  et  tantam  unionem,  non  significant 
naturaliter  verba  illa  conjugum,  qute  dicun¬ 
tur  in  celebratione  Matrimonii.  Adde,  unio¬ 
nem  hanc  ,  quam  significat  et  efficit  hoc 
sacramentum,  esse  non  tantum  corporum, 
sed  etiam  animorum  per  veram  charitatem, 
ut  uxor  jungatur  viro,  ut  Christo  Ecclesia, 
et  vir  uxori,  ut  Christus  Ecclesia).  Proinde 
est  unio  sanctificans  animas,  nisi  ponatur 
obex  ;  quee  omnia  nec  naturaliter  significari, 
nec  nisi  lumine  fidei  cognosci  possunt.  Unde 
Matrimonium  Christianum  non  minus  ad 
placitum,  et  ex  divina  institutione  significat, 
quam  alia  sacramenta.  Amesius  :  a  Vera?  et 
divina)  charitatis  unio  debet  esse  inter  om¬ 
nes  Christianos».  Sic  est,  quid  tum?  «  Ergo 
licet  singulariter  exerceri  debeat  in  conju¬ 
ges;  tamen  per  ipsum  conjugium  non  magis 
significatur  vel  efficitur ,  quam  per  illam 
relationem,  qua)  inter  patrem  et  filium,  aut 
regem  et  subditos  intercedit».  Resp.  :  Plus 
hinc  non  sequitur,  quam  praecise  ex  naturali 
vi  illius  contractus  non  inferri  eam  signifi¬ 
cationem  et  efficientiam,  quod  libenter  da¬ 
mus.  At  unde  probatur,  Deum  non  potuisse 
et  voluisse  illum  naturalem  contractum  in¬ 
ter  fideles  elevare  ad  significandam  et  effi¬ 
ciendam  illam  unionem  etiam  charitatis? 
Argumentum  negativum  jam  supra  explo¬ 
sum  est. 

VII.  —  Objic.,  et  est  Durandi  secundum 
argum.  :  «  Sacramenta  ceetera  consistunt  in 
aliqua  re  sacra,  qua)  applicatur  extrinsecus 
sus'”'  ’  uti  a  Ministro  :  Sed  in  Matrimonio 
nimi  tale  est.  Prmterea  sacramentum  non 
potest  conferri  in  absentes;  sed  Matrimo¬ 
nium  inter  absentes  per  procuratorem  cele¬ 
brari  potest».  Resp.  :  Utrobique  assumitur 
sine  ulla  probatione.  Quod  maxime  eget 

43 


674 


VINDICIS 


robusta  probatione.  Quse  enim  vel  appa¬ 
rens  repugnantia  assignari  queat,  cur  Chri¬ 
stus  non  potuerit  contractum  civilem  per 
signa  sensibilia  initum  constituere  ad  signi¬ 
ficandam  et  efficiendam  gratiam?  Similis 
proinde  est  fere  huic  argumento  :  Omnia 
animalia  (bruta)  non  utuntur  ratione  :  ergo 
nec  homo.  Et  absolute  Durandi  argumentum 
contra  ipsum  retorqueri  potest,  ut  cogatur 
fateri,  nullam  dari  univocationem  inter  ulla 
sacramenta,  cum  singula  habeant  aliquid 
peculiare.  Ratio  autem,  cur  solum  Matrimo¬ 
nium  non  consistat  in  applicatione  rei  extrin- 
secse,  est,  quia  Deus  sacramenta  vario  modo 
instituit,  prout  res  erant  variae,  in  quibu^ 
instituit  :  Baptismum  in  lotione,  ideo  in 
aqua  :  Eucharistiam  in  refectione,  ideo  in 
pane  et  vino  :  Poenitentiam  in  forma  judi¬ 
ciali,  ideo  verbis  sententiam  pronuntiari 
voluit,  etc.  Matrimonium  in  contractu,  et 
ideo,  quod  alias  in  contractibus  fit,  nihil 
extrinsecum  contrahentibus  applicari  voluit, 
cum  ipsi  contrahentes  mutui  consensus  sig¬ 
nificatione  contractum  perficiant.  Quse  ipsa 
quoque  ratio  est,  cur  non  alio  egeat  mini¬ 
stro,  prseter  ipsos  contrahentes,  et  cur  inter 
absentes ,  et  per  procuratorem  celebrari 
possit'.  Cajetanus  et  Canus  excentrici  et  sin¬ 
gulares  in  hac  re,  minime  audiendi  sunt, 
cum  eorum  rationes  infirmae  sint.  Neque 
enim  verum  est ,  quod  illi  contendunt, 
«  unum  pro  altero  accipere  sacramentum  ; 
quia  pro  altero  contrahit  »,  cum  procurator 
nihil  aliud  tunc  sit,  quam  epistola,  aut  in- 
strumemum,quo  manifestatur  contrahentium 
consensus. 

VIII.  —  Objic.  «  Si  Matrimonium  sacra¬ 
mentum  est,  et  gratiam  confert  tum  majoris 
est  gratiae,  quam  continentia,  si  continens 
per  Matrimonium  in  gratia  augeretur.  Hoc 
est  tertium  Durandi  argumentum,  ait  Ame- 
sius.  »  Sed  tanto  Theologo  indignum,  recte 
pronuntiat  Bellarminus  :  aliud  enim  est 
comparare  statum  cum  statu  ;  aliud  statum 
cum  sacramento.  Status  continentiae  al- 
tior  est  Matrimonio,  majoris  et  gratiae  et 
meriti.  Qui  enim  nubit ,  bene  facit;  qui  non 
nubit ,  melius  facit.  1  Corinth.  vii.  Sacra¬ 
mentum  tamen  semper  auget  gratiam,  in 
quocumque  statu  suscipiatur ;  sed  si  idem 
continens  propter  Deum  nuptias  contem¬ 
psisset,  plus  gratiae  apud  Deum  invenis¬ 
set,  quam  sit  illa,  quae  per  sacramentum 
Matrimonii  datur.  Sed  non  acquiescit  A- 
mesius,  putatque,  ut  «  argumentum  Du¬ 


randi  recte  capiatur,  debere  ita  formari : 
Quod  gratiam  confert  ex  opere  operato  ut 
sacramentum ,  illud  praestantius  est  voto 
continentiae,  quod  nihil  tale  praestat  :  Sed 
Matrimonium  non  est  praestantius  continen¬ 
tiae  voto,  ex  sententia  Pontificiorum  :  ergo 
non  est  sacramentum  conferens  gratiam  ex 
opere  operato.  Ad  hoc  argumentum  in  ver¬ 
bis  Bellarmini  nihil  respondetur,  nisi  forsan 
conclusio  negetur  ».  Resp.  :  Non  mirum, 
nihil  argumento  huic  explicite  respondisse 
Bellarminum,  cum  non  fuerit  ita  proposi¬ 
tum  ;  sine  dubio  autem  negasset  ille  propo¬ 
sitionem,  quae  universaliter  est  falsa  :  quis 
enim  dubitat  heroicum  charitatis  actum,  ex 
quo  Deipara  vovit  perpetuam  virginitatem, 
nobiliorem  fuisse  sexcentis  parvulorum  Bap¬ 
tismis  ?  Ipsa  gratia  sanctificans  in  se  spectata 
semper  ejusdem  rationis  est,  sive  ex  opere 
operato,  sive  ex  opere  operationis  acquira¬ 
tur.  Liberrimum  autem  fuit  Christo,  ut  licet 
continentia  ex  genere  suo  sit  opus  perfe¬ 
ctius,  et  magis  meritorium,  quam  Matrimo¬ 
nium;  hoc  tamen  prse  professione  continen- 
tise  instituere,  ut  propter  difficultatem  homi¬ 
num  in  opere  et  usu  illius,  gratia  ex  opere 
operato  ad  finem  ejus  virtute  sacramenti 
conferetur.  Simpliciter  igitur  falsa  est  hsec 
assertio  :  Qusevis  actio  et  gratia  sacra- 
mentalis  prsestantior  est  quavis  actione  et 
gratia  non  sacramentali  ».  Possunt  ergo  se 
habere,  ut  excedens  et  excessum. 

IX.  —  Objic.  «  Non  baptizatus  non  est  ca¬ 
pax  aliorum  sacramentorum  :  Sed  non  ba¬ 
ptizatus  est  capax  Matrimonii  :  ergo  Matri¬ 
monium  (non  baptizatorum)  non  est  sacra¬ 
mentum  ».  Resp.  :  Conclusio  sic,  uti  opor¬ 
tet,  restricta,  est  verissima ;  minor  autem 
sicut  intellecta  de  contractu  Matrimonii  sine 
dubio  est  verissima  ;  ita  falsissima  est  de  sa¬ 
cramento  matrimonii.  Sane  legitimi  Matri¬ 
monii  ratio  non  exigit  rationem  sacramenti, 
quse  ex  sola  Christi  institutione  contractui 
fidelium  annectitur. 

Ad  CAPUT  VIII. 

De  forma  hujus  sacramenti  inter  omnes 
Catholicos  convenit,  eam  consistere  in  mu¬ 
tuo  consensu  signis  exterius  manifestato.  De 
ministro  etiam,  excepto  Cano,  omnes  con¬ 
sentiunt,  non  alium  esse  extra  contrahentes. 
Cani  quidem  argumenta  a  Bellarmino  convul¬ 
sa,  Amesio  instaurare  non  libuit :  et  revera 
debilia  sunt.  Minus  certe  probalia  sunt,  ac 


DE  SACRAMENTO  MATRIMONII. 


675 


ea  ipsa,  quee  «  a  junioribus  Theologis  dispu¬ 
tata,  falsa  ipsa  ipse  et  commentitia  »  pronun¬ 
tiat.  Plana  est  et  expedita  doctrina  commu¬ 
nis,  quae  idem  quoad  formam  et  ministrum 
in  sacramento  hoc  tradit,  quod  communiter 
omnes  agnoscunt  in  contractu  usitato,  cui 
Christus  unicum  hoc  addit,  ut  cum  nova 
significatione  et  gratiae  promissione  evexerit 
ad  rationem  sacratnenti.  Dissidium  au¬ 
tem  illud  Scholasticorum  circa  materiam 
hujus  sacramenti ,  nihil  officit  ejus  certi¬ 
tudini  :  nam  ad  fidem  Catholicam  de  sacra¬ 
mentis  habendam,  et  ad  eadem  fideliter  mi- 
nistrandavel  suscipienda,  satis  est  scire,  quid 
necessario  requiratur  ad  sacramentum  cele¬ 
brandum,  et  quot  sint,  et  quee  illa,  sine  qui¬ 
bus  non  perficitur  sacramentum?  Quid  au¬ 
tem  in  his  proprie  habeat  rationem  formae, 
quid  materiae,  sine  fidei  praejudicio  dispu¬ 
tari,  et  etiam  ignorari  potest.  Absolute  au¬ 
tem  videtur  probabilissime  dici,  sicut  con¬ 
tractus  civilis  formam  ipso  consensu  tali;  ita 
et  Sacramenti  rationem  consistere  ;  et  sicut 
jurisconsulti  nullam  aliam  materiam  ex  qua, 
sed  tantum  circa  quam  versatur  consensus, 
in  contractibus  requirunt ;  ita  etiam  haec  sa- 
cramentalis  actio  non  nisi  corpora  invicem 
per  hunc  contractum  tradenda  in  ordine  ad 
copulam,  tamquam  materiam  circa  quam , 
exigit;  vinculum  matrimoniale  ,  quod  est 
effectus  ipsius  contractus  moraliter  per¬ 
manens  ,  proprie  sacramentum  dici  ne¬ 
quit.  Unde  evanescunt  replicae  Amesii.  Quod 
vero  is  addit  :  «  Si  conjuges  ipsi  sint  mini¬ 
stri  hujus  sacramenti,  tum  ministri  proprii 
sacramenti  dantur  sine  ulla  vocatione,  ordi¬ 
natione,  vel  institutione;  et  sacramenta 
multa  celebrantur,  ministris  eorum  nihil  tale 
intendentibus  vel  cogitantibus».  Resp.  :  1. 
Quod  Matrimonium  hoc  peculiare  habeat 
inter  sacramenta,  ut  alius  minister  ejus  prae¬ 
ter  contrahentes  non  sit,  mirum  non  est, 
quia  id  ei  proprium  est,  qua  contractus  qui¬ 
dam  est.  Natura  autem  contractus  exi¬ 
git,  ut  ipsi  contrahentes  sui  contractus  sint 
causa.  2.  Contrahentes  non  conficiunt  sacra¬ 
mentum,  nisi  saltem  in  genere,  confuse  et 
implicite  intendant  facere,  id  quod  Christus 
instituit,  et  Ecclesia  tenet. 

Ad  CAPUT  XXII. 

De  matrimonii  firmitate  asserendum  I.  com¬ 
petere  Matrimonio  ex  lege  naturali  aliquam 
insolubilitatem,  cum  alioqui  licita  foret  sim¬ 


plex  fornicatio.  Non  est  tamen  insolubile  in¬ 
ter  non  baptizatos  :  Solvi  enim  potest  con¬ 
jugium  infidelium  etiam  quoad  vinculum,  si 
alter  conjugum  convertatur  ad  fidem,  et 
alter  nolit  ei  cohabitare  sine  injuria  Creato¬ 
ris,  juxta  Apostolum  I  Gorinth.  vii.  Nec  ob¬ 
stat  illud  :  Quod  Deus  conjunxit ,  homo  non 
separet ,  Matth.  xix;  neque  illud  :  Qui  dimise¬ 
rit  uxorem  suam ,  excepta  causa  fornicatio¬ 
nis. ,  etc.;  neque  illud  :  quod  propter  haeresim 
non  solvitur  vinculum  Matrimonii ,  cum  ta¬ 
men  haeresis  species  infidelitatis  sit.  Nam 
resp.  ad  1.  hoc  Matrimonium  non  dirimi  ab 
homine, sed  aDeo, cujus  interpretem  habemus 
Apostolum.  Ad.  2.  resp.  cum  S.  Augustino 
lib.  de  adult.  conjug.  cap.  1.  Christum  loqui 
de  Matrimonio  inter  fideles,  Apostolum  de 
contractu  inter  infideles;  id  quod  Paulus  ipse 
satis  declarat.  Nam  cum  dixisset  :  Prxcipio 
non  eyo ,  sed  Dominus ,  uxorem  a  viro  non  dis¬ 
cedere  ,  subjungit :  Nam  exteris  ego  dico ,  non 
Dominus  :  si  quis  frater  uxorem  habet  infide¬ 
lem ,  et  hxc  consentit  habitare  cum  illo ,  non 
dimittat  illam.  Ubi  per  eseteros  intelligit 
eos,  qui  Matrimonium  ante  fidem  contraxe¬ 
runt,  de  quibus  Dominus  nihil  praeceperat. 
De  his  ergo  Paulus  consilium  dat,  ut  vir  non 
dimittat  uxorem,  si  ea  velit  cohabitare  sine 
injuria  Creatoris.  Sed  quia  hoc  est  consi¬ 
lium,  non  praeceptum,  ideo  licet  etiam  dimit¬ 
tere  uxorem  infidelem,  et  tunc  maxime,  si 
nolit  cohabitare.  Amesius  :  «  Christus  Matth. 
v.  interpretatur  legem  naturalem,  qua  omnes 
etiam  fideles  tenentur  ».  Resp.  :  Esto  loqua¬ 
tur  Christus  universaliter  de  lege  naturali 
cunctos  obligante  ;  at  cur  non  potuit  in  favo¬ 
rem  fidei  dispensare  in  lege  communi,  quod 
factum  esse  testatur  loc.  cit.  Apostolus, 
interprete  S.  Augustino  etc.  can.  Si  infidelis 
28.  queest.  2.  Videatur  Henriquez.  Nec  valet 
replica  Amesii,  quod  «  eadem  ratione  solvi 
posset  vinculum  Matrimonii  propter  haeresim, 
quae  ipsa  est  etiam  species  infidelitatis  ». 
Alia  enim  ratio  est;  quia  Matrimonium  post 
Baptismum,  contractum  est  sacramentum, 
adeoque  nullatenus  solubile.  Qua  rationem 
hic  Amesius  vocat  «  fictionem  mendicatam  » , 
rata  est  ex  consensu  totius  Ecclesiae  graecae 
et  latinae,  ut  §.  1.  cap.  2.  dixi.  Sed  Purita- 
norum  est  omnia  antiqua  novare. 

Ad  CAPUT  XIII. 

Assertio  II.  de  solutione  Matrimonii  per 
ingressum  religionis  tractata  est  supra  lib. 
de  Monachis. 


67  6 


o 


YINDICJyE 


Ad  CAPUT  XIV. 

Assertio  III.  Matrimonium  fidelium  con¬ 
summatum  solvi  potest  quuad  thorum  et 
cob  abitationem,  duas  ob"causas.  1.  Ex  con¬ 
sensu  propter  altiorem  statum  acquirendum, 
religiosum, e.  gr.2.  Sine  consensu  ob  crimen, 
idque  triplex.  1.  Est  adulterium  alterius  con¬ 
jugis,  Matth.  v.  Si  alter  conjugum  a  fide 
Catholica  recedat,  juxta  praeceptum  Apostoli, 
Tit.  m.  Haereticum  hominem  devita.  3.  Si 
alter  conjugum  impellat  alterum  ad  pecca¬ 
tum,  juxta  illud  Matth.  xvm.  Si  oculus  tuus 
scandalizat  te,  etc.  Amesius  1.  «  Haec  senten¬ 
tia  male  colligitur  ex  I  Corinth.  vn.  vers.  11. 
ubi  agit  Apostolus  de  injusta  discessione.  » 
Resp.  :  Ita  quidem  sentiunt  et  interpretantur 
Apostolum,  Erasmus,  Calvinus,  Beza,  et 
Kemnitius,  sed  falso.  Nam  ut  recte  vidit  et 
monuit  S.  Augustinus  cap.  1.  2.  3.  et  4.  non 
loquitur  Apostolus  de  eadem  discessione  , 
cum  ait  :  Praecipio  uxorem  a  viro  non  disce¬ 
dere,  et  cum  ait  :  Quod  si  discesserit,  manere 
innuptam.  Nam  in  priori  agit  de  injusta  dis¬ 
cessione  :  in  posteriori  de  justa  ;  si  enim  Apo¬ 
stolus  ageret  de  separatione  illicita  ob  leves 
causas,  cum  ait :  Quod  si  discesserit ,  etc.,  non 
daret  conjugibus  optionem,  ut  post  separa¬ 
tionem  aut  innupta?  manerent,  aut  viris  suis 
reconciliarentur  ;  sed  simpliciter  praeciperet, 
ut  viris  reconcilientu».  Si  enim  Dominus 
uxorem  a  viro  discedere  prohibuit,  scilicet 
sine  justa  causa,  ut  ipse  Apostolus  testatur; 
quomodo  fieri  potest,  ut  idem  Apostolus  ibi¬ 
dem  permittat  contra  Domini  praeceptum, uxo. 
rem  a  viro  sine  justa  causa  separatam  manere  ? 
Sensus  itaque  Apostoli  hic  erit  :  Praecipio 
non  ego,  sed  Dominus,  uxorem  a  viro  non 
discedere,  nimirum  sine  justa  causa;  quod 
si  discesserit,  causa  scilicet  justa  inventa, 
manere  innuptam,  etc.  Mirum  est,  qua  fronte 
audeat  hic  Amesius  pertendere,  illam  dis¬ 
junctionem  ( Maneat  innupta ,  aut  reconcilie¬ 
tur  viro )  non  relinquere  indifferentem  ele¬ 
ctionem.  Si  ita  est,  cur  non  categorice  dixit 
Apostolus  reconcilietur  ?  Amesius  2.  «  Chri¬ 
stus  Matth.  v.  vers.  19.  nullam  causam  di¬ 
missionis,  praeter  fornicationem  admittit.  » 
Resp.  :  Non  est  mirum,  quia  loquitur  tantum 
de  separatione  perpetua,  cujus  nulla  causa 
est,  nisi  fornicatio,  propter  alia  autem  cri¬ 
mina  non  liberatur  conjux  innocens  a  red¬ 
dendo  debito,  nisi  pro  eo  tempore,  quo  du¬ 
rant  ea  crimina.  Amesius.  3.  «  Dimissio  abs¬ 


que  fornicationis  causa  objicit  periculis  for¬ 
nicationis  sine  justa  causa.  »  Resp.  :  Sicut 
dimissio  ob  fornicationem  objicit  delinquen¬ 
tem  periculis  fornicationis,  et  tamen  hoc 
non  imputaturnisi  nocenti ;  ita  in  quocumque 
alio  divortio  similiter  nocenti  tantum  impu¬ 
tabitur  tale  periculum.  Amesius  4.  :  «  Non 
dimissus  tantum,  sed  et  dimittens  objicitur 
huic  periculo.  Neque  tamen  justa  potest  esse 
causa  quemquam  hoc  modo  exponendi  pe¬ 
riculo  fornicationis,  praeter  fornicationem, 
quia  alia  pericula  possunt  aliis  rationibus 
caveri.  »  Resp.  :  Nulla  prorsus  hic  disparitas 
circa  periculum  fornicandi  in  innoxio  con- 
juge ;  ideoque  effugium  inane  est.  Ridicu¬ 
lum  enim  certe  est  credere,  quod  a  tentatio- 
nibus  et  periculis  luxuriae  magis  tutus  red¬ 
datur  is,  qui  ob  fornicationem  separatur  a 
conjuge,  quam  qui  ob  hseresim,  aut  aliud 
grave  scandalum.  Amesius.  3.  «  Divortium 
quoad  thorum  et  cohabitationem,  non  per¬ 
mittit,  ut  vinculum  Matrimonii  maneat  sal¬ 
vum,  quo  conjuges  obligantur  ad  officia  mu¬ 
tua.  »  Resp.  :  Nego  assumptum  :  vinculum 
enim  conjugale  est  mutua  obligatio,  qua  vir 
ita  efficitur  maritus  unius  fcemime,  ut  non 
possit  esse  alterius,  illa  vivente:  et  foemina 
ita  efficitur  uxor  unius  viri,  ut  non  possit 
esse  alterius ,  illo  vivente.  Sic  explicat 
hoc’  vinculum  Apostolus  Rom.  vn.  et  I 
Cor.  vii.  Cohabitatio  autem  et  societas  lecti  ac 
mensae,  non  vinculum  ipsum  efficiunt,  aut 
sunt, sed  ex  illo  consequuntur ;  alioqui  quoties¬ 
cumque  maritus  et  uxor,  etiam  justa  ex 
causa,  per  longum  tempus,  aut  semper  in 
diversis  regionibus  distarent,  aut  conjux  ad 
perpetuos  carceres  damnatus  esset,  liceret 
conjugi  aliud  Matrimonium  inire;  quod  esse 
perabsurdum,  quis  neget?  Unde  evanescit 
replica  Amesii,  qua  ait,  «  sic  fingi  vinculum 
conjugale  mere  negativum  ».  Falsum  hoc 
esse  patet,  quia  vinculum  illud  morale  con¬ 
sistit  in  mutua  obligatione  non  copulandi  se 
alteri.  Quod  autem  ob  justa  Impedimenta  N» 
hoc  vinculum  non  consequantur  officia  con¬ 
sueta  inter  conjuges,  per  accidens  est  re¬ 
spectu  vinculi,  neque  hoc  tantillum  inde 
luxatur. 

Ad  CAPUT  XVI. 

Matrimonium  fidelium  insolubile*  esse 
quoad  vinculum,  cum  alter  conjux  fornica¬ 
tur,  Catholica  assertio  est  contra  errorem 
Luthero-Calvinicorum,  qui  omnes  innocenti 


DE  SACRAMENTO  MATRIMONII. 


G77 


permittunt,  ut  alium  conjugium  ineat.  Idem 
praeter  Erasmum  e  Catholicis  tenuere  Caje- 
tanus  et  Catharinus;  qui  tamen  aperte  se  et 
disertis  verbis  submiserunt  judicio  Ecclesiae, 
quae  in  concil.  Trident.  sess.  24.  can.  6.  et 
2.  anathema  dixit  iis,  qui  sentiunt  Matrimo¬ 
nium  quoad  vinculum  ulla  de  causa  solvi 
posse.  Probatur  i.  ex  Matth.  v.  ubi  verba 
illa  Christi  :  Qui  dimissam  duxerit,  adulterat , 
vel  universe  accipienda  sunt,  vel  cum  exce¬ 
ptione  :  nisi  ob  fornicationem.  Si  universe  ; 
ergo  qui  dimissam  duxerit,  etiam  ob  forni¬ 
cationem,  moechatur  :  ergo  non  erat  dimissa 
quoad  vinculum,  sed  solum  quoad  thorum, 
non  enim  moecharetur,  qui  illam  ducit,  nisi 
adhuc  esset  priori  viro  alligata.  Si  cum  ex¬ 
ceptione  ;  ergo  qui  fornicariam  a  viro  dimis¬ 
sam  duxerit,  non  moechatur.  Ergo  melior 
est  conditio  fornicariae,  quam  innocentis  et 
castae.  Nam  fornicaria  libera  est,  et  nubere 
potest,  innocens  autem  injuste  dimissa,  nec 
priorem  virum  habere  potest,  nec  alteri  nu¬ 
bere.  Atqui  hoc  est  absurdissimum,  ut  lex 
Christi  justissima  dimissam  juste  meliori 
loco  esse  velit,  quam  dimissam  injuste. 
Amesius  1.  «  Propositio  illa  cornuta  tertii 
cornu  defectu  laborat;  neque  intelliguntur 
illa  verba  universe  de  omni  dimissa  absque 
jcausa  fornicationis;  neque  exempta,  neque 
nclusa  fornicaria  dimissa.  »  Resp.  :  Hoc  est 
commentum  voluntarium  sine  ullo  funda¬ 
mento  Scripturae,  aut  rationis.  Si  hoc  modo 
liceat  aperta  Scripturae  verba  ad  suum  libi¬ 
tum  versare,  quidlibet  affirmare  pariter , 
aut  negare  licebit.  Sed  haec  est  indoles  er¬ 
ronum,  non  ex  verbis  claris  obscura  (qualia 
sunt  illa  Matth.  xix.)  illustrare,  sed  ex  ob¬ 
scuris  clara  obscurare.  Quis  vero  non  videat, 
si  in  eo  Christi  dicto  omnino  admittenda  sit 
exceptio,  eam  potius  admittendam  esse, 
quam  Christus  alibi  expressit,  quam  illam, 
cujus  nullum  in  Evangelio  apparet  vesti¬ 
gium,  et  quae  nuper  e  cerebro  Amesii  pro¬ 
nata  est?  Unde  quia  vidit  hoc  effugium  me¬ 
rito  statim  explosum  iri,  subdit  :  «  Si  exce¬ 
ptio  illa  admitteretur,  non  sequeretur  inde 
tamen  conditionem  fornicariae  meliorem  esse, 
quam  castae,  nisi  prius  concedatur  laicos 
omnes  apud  Pontificios  in  meliori  loco  esse 
quam  clericos,  et  prostibula  publica,  quam 
innocentes  matronas  a  maritis  suis  dimissas ; 
quia  illis,  non  his  Matrimonium  inire  licet.  » 
Resp.  :  Haec  ineptia  adhuc  insulsior  est  :  Ar¬ 
gumentum  enim  Bellarmini  loquitur  et  ad 
hominem  (Luthero-Galvinicum,  qui  conti¬ 


nentia  videtur  impossibilis,)  et  de  ea  casta 
dimissa,  quae  ob  infirmitatem  conjugium  de¬ 
siderat.  Quis  Luthero-Calvinicus  inter  talem 
castam  inique  dimissam,  et  fornicariam , 
non  eligat  sortem  hujus  ?  De  caetero  facile 
damus,  laicos  meliore  esse  loco,  quam  cle¬ 
ricos  luxuriosos;  et  prostibula  publica,  si 
fornice  relicto,  honesto  conjugio  illigentur, 
quam  matronas  innocentes  a  marito  dimissas, 
sed  aegre,  vel  non,  se  continentes.  Probatur 
2.  ex.  Mare.  x.  et  Luc.  xvi.  ubi  qui  dimittit 
uxorem,  vel  ducit  dimissam,  sine  ulla  ex¬ 
ceptione  dicitur  moechari.  Amesius  2.  «  Loca 
ista  exponi  debent  ex  Matth.  xix.  ub 
habetur  exceptio  fornicationis.  »  Verius  dixis¬ 
set  :  «  debet  exponi,  quia  sic  vult  Amesius.  » 
Quid  clarius?  In  priori  loco  Matth.  v.  ubi 
expresse  Christus  ( excepta  fornicationis  causa ) 
Amesius  contendit,  in  proxime  sequentibus 
verbis  non  debere  intelligi  exceptionem  Chri¬ 
sti,  sed  musteam  propriam  :  hic  vero  ubi 
Christus  categorice  et  universe  loquitur, 
Amesius  cum  suis  pertendit,  oportere  exce¬ 
ptionem  petere  ex  loco  obscuro  Matth.  xix. 
Annon  hoc  est  versare  Evangelii  verba  ad 
libitum?  Sane  verba  Christi  apud  Marcum  et 
Lucam  apertissima  sunt  :  Quicumque  dimise¬ 
rit, ,  etc.  Otnnis,  qui  dimittit,  etc.  »  Hsec  verba 
falsa  erunt,  si  exceptio  omissa  sit,  quae  poni 
debuisset.  Insulsum  est  effugium,  quod  a  a 
comminatoriis  dictis  sine  exceptione  resi¬ 
piscentiae  petit.  Ex  natura  rei  in  com¬ 
minationibus  subintelligitur  ea  exceptio ; 
minime  vero  in  categoricis  et  universali¬ 
bus  assertis.  Probatur  3.  ex  Rom.  vii  «  Qux 
sub  viro  est  mulier ,  vivente  viro ,  alligata  est 
legi ;  —  vivente  viro  vocabitur  adultera ,  si 
fuerit  cum  alio  viro  etc.  «  Haec  verba  apostoli 
(inquit  S.  Augustin.  lib.  ii.  de  adult.  conj. 
c.  4.)  toties  repetita,  vera  sunt,  viva  sunt, 
sana  sunt,  plana  sunt.  Nullius  viri  posterio¬ 
ris  mulier  esse  incipit,  nisi  prioris  esse  de¬ 
sierit,  etc.  »  Amesius  hic  non  habet,  nisi  ci* 
nericios  pedes  pavonis  :  «  Cajetanus,  inquit, 
recte  respondet,  verba  Pauli  regulariter  in- 
telligenda  esse,  secus  in  casu,  etc.  »  Utri 
credemus,  Quirites  ?  Cajetano,  an  S.  Augu¬ 
stino?  Illi  aienti,  verba  Christi  esse  obscura; 
huic  dicenti,  esse  «  plana,  vera,  viva,  sana.  » 
Probatur  4.  ex  Cor.  vi.  vers.  H.  His,  qui 
Matrimonio  juncti  sunt ,  praecipio  non  ego, 
sed  Dominus,  uxorem  a  viro  non  discedere  : 
Quod  si  discesserit ,  manere  innuptam  ,  aut 
viro  suo  reconciliari.  Hinc  habemus  argumen¬ 
tum  plane  insolubile.  Nam  vel  mulier,  de 


678 


VINDICLE 


qua  hic,  discessit  ex  causa  justi  divortii,  ut 
fornicationis,  heresis,  etc.  vel  non.  Hoc  po¬ 
sterius  dici  nequit.  Nam  Paulus  non  diceret 
de  tali  foemina  :  Maneat  innupta ,  aut  viro 
suo  reconcilietur ,  sed  absolute,  et  omnino, 
ad  virum  suum  redeat :  neque  enim  poterat 
Paulus  permittere  injustum  divortium,  con¬ 
tra  expressum  Domini  praeceptum.  Sine 
dubio  igitur  loquitur  de  muliere  quae  disces¬ 
sit  ob  justam  aliquam  causam  divortii.  Atqui 
ista  non  potest  alteri  nubere,  ut  Paulus  aper¬ 
tissime  dicit :  ergo  etiam  causa  justi  divortii 
non  solvit  vinculum  conjugii.  Hanc  etsi  invi¬ 
ctissimam  demonstrationem,  ait  tamen  Ame- 
sius,  «  ejusdem  esse  cum  caeteris  levitatis, 
si  bene  (boc  est  trutina  Luthero-Calvinica) 
expendatur.  »  Functus  difficultatis  in  eo  prae¬ 
cise  versatur,  an  Apostolus  vers.  10.  agat 
de  injusta  discessione,  vers.  11.  de  justa 
Amesius  contendit,  «  hanc  esse  torturam 
textus  non  ferendam.  Ne  se  separato  :  si  se 
separarit  :  oppositionem  inter  se  habent  ma¬ 
nifestam,  ac  proinde  eadem  separatio  neces¬ 
sario  debet  intelligi  utrinque.  Eadem  autem 
separatio  non  est  justa  et  injusta.  »  Res¬ 
pondeo  :  Oppositum  ex  sancto  Augustino 
jam  ostensum  est  supra  §.  4.  et  assert.  3. 
Clarus  ergo,  germanus,  et  verissimus  hic 
sensus  Apostoli  est  :  Praecipio  non  ego ,  sed 
Dominus,  uxorem  a  viro  non  discedere  (nimi¬ 
rum  sine  justa  causa  fornicationis,  uti  con¬ 
stat  ex  Matth.  v.  et  xix.  etc.)  quod  si  disces¬ 
serit  (causa  nimirum  justa  inventa,  id  enim 
permisit  Dominus  loc.  cit.)  maneat  innupta , 
ciut  viro  reconcilietur  ».  Amesius  autem 
«  torturam  »  infert  Apostolo,  cum  vult, 
«  illum  loqui  utrobique  de  ea,  quae  dis¬ 
cesserit  sine  justa  causa  »  :  hoc  enim 
si  ita  esset  ,  hoc  est ,  si  sine  causa 
fornicationis  discesserit  uxor,  licebit  (juxta 
Amesii  Glossam)  ei  manere  innuptam ,  aut 
viro  suo  reconciliari ,  et  consequenter,  abso¬ 
lute  licebit  ei  eligere  cmlibatum,  nec  tene¬ 
bitur  viro  suo  reddere  debitum  ;  habebit  jam 
corporis  sui  potestatem,  et  non  vir;  et 
poterunt  se  fraudare  invicem  etiam  citra 
consensum,  nec  revertentur  in  idem  :  et 
consequens  denique  erit,  ut  eos  tentet 
Satanas  :  quae  omnia  absurda  directe 
repugnant  Apostolo  ibidem  ,  sed  mani¬ 
feste  inferuntur  ex  Amesiana  Glossa ,  vel 
potius  tortura.  Quid  enim  potest  dici  magis 
violentum  et  contortum,  quam  hoc  manda¬ 
tum  [quae  discesserit  sine  justa  causa ,  ma¬ 
neat  innupta ,  aut  reconcilietur  viro),  eequi- 


valere  huic  :  quae  dicesserit  sine  justa 
causa  absolute  reconcilietur  viro.)  Ridicula 
evasio  est,  cum  ait  :  «  Ea  disjunctione  non 
magis  probari  permissionem  indifferentem, 
quam  illa  Apocalyp.  iii.  vers.  15.  Utinam 
calidus  esses,  aut  frigidus.  Disparitas  enim 
patet,  quia  hic  tantum  praefertur  frigus  te¬ 
pori,  tamquam  e  duobus  malis  minus  peri¬ 
culosum  ;  isthic  vero  sine  ullius  tertii  com¬ 
paratione  aperte  conceditur  optio  alterutrius. 
Confirmatur  5.  eadem  veritas  ex  testimoniis 
omnium  saeculorum,  quae  consueta  sua  trun¬ 
catione,  h.  e.,  pura  omissione  et  silentio 
enervavit.  E  primo  saeculo  habetur  canon 
Apost.  40.  E  secundo  S.  Justinus,  et  Athe¬ 
nagoras,  et  Clemens  Alexandrinus.  E  tertio 
Tertullianus  et  Origenes.  E  quarto  Concilium 
Elibertinum  can.  9.  SS.  Ambrosius,  Hiero¬ 
nymus,  et  Chrysostomus.  E  quinto  Conci¬ 
lium  Milevitanum  can.  17.  Africanum  can.  69. 
S.  Innocentius  Papa,  et  S.  Augustinus  ex 
professo  integris  duobus  libris  de  adulteri¬ 
nis  conjugiis  ad  Pollentium,  et  lib.  de  bono 
conjugali.  Omitto  caetera.  Haec  certe  vel  sola, 
etiam  absque  tam  apertis  Scripturae  testi¬ 
moniis,  sufficere  deberent  cuivis  non  pro¬ 
prii  cerebri  idololatrae.  Confirmatur  6.  Matri¬ 
monium  fidelium  est  signum  conjunctionis 
Christi  cum  Ecclesia,  ut  docet  Apostolus 
Ephes.  v.  At  illa  unio  indissolubilis  est  : 
Ergo  et  vinculum  conjugale.  Et  hanc  ratio¬ 
nem  a  sacramento  ductam  valde  urget 
S.  Augustinus  lib.  de  bono  conjug.  cap.  7. 
15.  18.  et  24.  Sed  Amesius,  sicut  ejus  sa¬ 
cramenti  impius  contemptor  est,  ita  et 
argumenti  inde  deducti  insulsus  cavilla¬ 
tor  ,  dum  opponit ,  «  etiam  infidelium 

Matrimonium  legitimum  esse  signum,  vel 
simile,  analogiam  habens  conjunctionis  Chri¬ 
sti  et  Ecclesiae  ».  Sed  quid  tum?  Non  est  ta¬ 
men  signum  ex  Christi  institutione,  quale 
fidelium,  ut  supra  §.  1.  et  2.  evicimus.  Mul¬ 
tiplicat  deinceps  insulsitates  multo  ineptio¬ 
res,  quas  piget  referre.  Yidit  fortasse  ipse 
suorum  effugiorum  vanitatem,  ideoque  tan¬ 
dem  vertitur  ad  convicia,  dicens  :  «  Sophis¬ 
ma  magis  insanum  numquam  Bellarmin.  de¬ 
liravit?  Et  quodnam  hoc?  Amesius  excerpsit 
e  Bellarmin o  paucula  verba,  quae  allatraret, 
quae  si  integre  recitentur,  apparent  esse  ve¬ 
rissima.  Sunt  autem  haec  :  Quamvis  tota  si¬ 
mul  Ecclesia  a  Deo  fornicari  non  possit; 
tamen  aliquae  partes  Ecclesiae,  nonnulli  vide¬ 
licet  fideles  fornicantur  interdum  spirituali- 
ter,  et  divortium  faciunt ;  sed  non  propter- 


DE  SACRAMENTO  MATRIMONII. 


G79 


ea  licet  illis  mutare  Deum,  aut  Deus  illos 
abjicit  ita,  ut  nolit  reconciliari ;  imo  semper 
hortatur  ad  reconciliationem.  Tale  igitur  de¬ 
bet  esse  conjugium  Christianorum,  ut  num- 
quam  tale  divortium  fiat,  quin  spes  maneat 
reconciliationis.  Ita  Bellarminus  cum  S.  Au¬ 
gustino.  Quid  hic  non  verum,  sincerum,  san¬ 
ctum?  Omitto  rationem  alteram  S.  Ambrosii, 
et  tertiam  S.  Hieronymi  a  Bellarrnino  rela¬ 
tas,  uti.  et  alias  duas  :  quia,  licet  perquam 
congruse  sint  et  sufficientes  in  re  morali; 
tamen  quia  eludi  a  cavillatoribus  videatur, 
priores  abunde  sufficiunt. 

Ad  CAPUT  XVII. 

Contra  hanc  de  insolubilitate  matrimonii 
fidelium,  quoad  vinculum,  veritatem  catho¬ 
licam,  hactenus  firmatam,  objectiones  XIV. 
retulit  et  confutavit  Bellarminus  ita,  ut  A- 
mesius  relictis  XIII,  «  unam  illam  produxe¬ 
rit,  instar  omnium  :  Christus  Matth.  v.  et 
xix.  dimissionem  conjugis  quoad  vinculum 
alias  ob  causas  vetans,  disertis  verbis  exci¬ 
pit  causam  fornicationis  ;  ergo  voluit  posse 
dimitti  uxorem  quoad  vincu!um  in  causa  for¬ 
nicationis  ».  Resp.  :  De  verbis  Christi  Mat¬ 
th.  v.  nullam  superesse  difficultatem,  patet 
ex  prima  nostra  probatione  :  illa  vero  Mat¬ 
th.  xix.  verba  esse  obscura  et  difficilia  (quae 
Gerhard.  th.  80.  frustra  contendit  esse  per¬ 
spicua)  jam  dudum  notavit  M.  Augustinus 
lib.  i.  de  adult.  conjug.  cap.  41.  non  qui¬ 
dem  quoad  id,  quod  dicunt,  sed  in  eo,  quod 
non  dicunt.  Dicit  enim  Matthaeus,  eum  moe¬ 
chari,  qui  extra  causam  fornicationis  uxore 
dimissa  aliam  ducit,  quod  est  simpliciter 
verum  ;  sed  non  dicit,  an  hic  tantum  sit 
moechus?  an  etiam  is,  qui  dimissa  uxore  ob 
fornicationem,  aliam  ducit?  id  quod  alii  E- 
vangelistae  dixerunt  apertissime.  Omni  ergo 
sanae  rationi  consentaneum  est,  oportere  id, 
quod  obscurum  et  ambiguum  manet  in 
Matthaei  verbis  cap.  xix.  ex  aliis  Evangeli- 
starum  et  Apostoli  verbis  perspicuis  defi¬ 
nire  ;  praesertim  cum  obscuriora  illa  Mat¬ 
thaei  multiplicem  patiantur  interpretationem 
satis  congruam.  Nam.  I.  non  necessario  in¬ 
fertur  ita  :  «  Quicumque  demiserit  suam 
uxorem,  nisi  ob  fornicationem,  et  aliam  du¬ 
xerit,  moechatur  ;  Ergo  quicumque  dimise¬ 
rit  ob  fornicationem  et  aliam  duxerit,  non 
moechatur  ».  Nam  hic  quoque  moechatur, 
non  quidem  ex  eo  quod  dimiserit,  sed  ex  eo, 
quod  duxerit.  Illud  enim  nisi  ob  fornicatio¬ 


nem ,  non  respicit  nisi  permissionem,  et  pri¬ 
mam  p  rtem  sententiae  ;  et  tunc  duo  asserit 
Dominus.  1.  Non  licere  uxorem  quoad  tho- 
rum  dimittere,  nisi  ob  fornicationem.  2.  Non 
licere  quacumque  ex  causa  dimittere  quoad 
vinculum  :  quod  quidem  fieret,  pi  alteram 
duceret;  tunc  enim  moecharetur.  Tunc  vero 
a  contrario  sensu  illud  potest  inferri :  ergo, 
qui  ob  fornicationem  dimittit  uxorem,  et  a- 
liarn  ducit,  non  peccat  dimittendo,  sed  solum 
moechatur  aliam  ducendo.  II.  Expositio  est, 
ut  illud  verbum,  moechatur ,  bis  accipiatur, 
hoc  sensu  :  Qui  dimittit  uxorem  sine  causa, 
moechatur,  hoc  est ,  facit  eam  moechari. 
Quare  uterque  moechatur,  hoc  est,  facit  eam 
moechari;  quamvis  qui  ducit,  dupliciter 
peccet ;  et  quia  facit  eam  moechari,  et  quia 
ipse  moechatur.  Et  tunc  a  contrario  sensu 
infertur:  Ergo,  qui  propter  fornicationem 
dimittit  uxorem  et  aliam  ducit,  non  moecha¬ 
tur  bis,  sed  tantum  semel,  id  est,  non  moe¬ 
chatur  dimittendo,  sed  solum  aliam  ducen¬ 
do,  quod  est  verum.  3.  Expositio  est  S. 
Augustini  lib.  i.  de  adult.  cap.  9.  scilicet  illa 
verba  :  nisi  ob  fornicationem,  accipienda  esse 
negative,  non  exceptive,  ut  sensus  sit  :  Qui 
dimiserit  uxorem  suam  extra  causam  forni¬ 
cationis,  et  aliam  duxerit,  moechatur.  Ex 
quo  affirmatur  quidem  adulterium  illius,  qui 
extra  causam  fornicationis  uxore  dimissa 
alteram  ducit;  nihil  autem  dicitur  de  eo, 
qui  ducit  aliam,  priore  dimissa  ob  fornica¬ 
tionem  :  nam  et  illum  esse  adulterum  con¬ 
stat  ex  Luc.  xvi.  Omnis  qui  dimittit  uxorem 
suam  (sive  juste  ,  sive  injuste) ,  et  aliam 
ducit,  moechatur.  Quod  declarat  S.  Augu¬ 
stinus  loc.  cit.  ex  illo  Jac.  iv.  Scienti  bonum , 
et  non  facienti ,  peccatum  est  illi.  Hinc  tamen 
inferre  non  licet  e  contrario  sensu  :  Ergo 
ignoranti  bonum,  et  non  facienti,  peccatum 
non  est  illi ;  nam  sunt  etiam  peccata  igno¬ 
rantiae.  Sicut  ergo  (inquit  S.  Augustinus), 
non  recte  dici  potest :  Si  ergo  nescit  homo, 
non  peccat  (sunt  enim  et  peccata  ignoran¬ 
tium,  quamvis  minora,  quam  scientium), 
ita  non  recte  dici  potest  :  Ergo  si  causa  for¬ 
nicationis  dimiserit  vir  uxorem,  et  aliam 
duxerit,  non  moechatur  :  est  enim  moechatio 
etiam  eorum ,  qui  alias  ducunt ,  relictis 
propter  fornicationem  prioribus,  sed  utique 
minor,  quam  eorum,  qui  non  propter  forni¬ 
cationem  dimittunt,  et  aliam  ducunt. 

Omissis  consuetis  Gerhardi  insulsitatibus 
de  dissidio  Scholasticorum,  et  de  unica  cre¬ 
dendorum  regula,  S.  Scriptura,  etc.  Item- 


VINDICIAS 


680 

que  iis,  quee  cum  Amesianis  conveniunt, 
pauca  hic  restant  excutienda. 

Thes.  3.  splendide  mentitur,  cum  ait  : 

«  Res  ipsa  ostendit,  in  responsione  ad  argu¬ 
menta  Durandi,  Bellarminum  non  incidere 
eorum  nervum  ».  Cur  ergo  non  ostendit 
Gerhardus  «  hanc  rem  »,  quse  «  seipsam 
ostendit »?  Aut  cur  non  idem  jactat  de  argu¬ 
mentis  Kemnitianis  ab  eodem  Cardinale  con¬ 
vulsis?  Qusenam  est  hsec  «  res  ipsa  »,  nisi 
obstinax  error  Novatorum,  qui  nullum  in 
Matrimonio  sacramentum  proprie  dictum 
admittit. 

Thes.  4.  « ‘falsifatis  arguit  Bellarminum, 
quod  solum  et  unicum  Durandum  »  dixerit, 
Matrimonium  asseruisse  sequivoce  esse  sa¬ 
cramentum.  Sed  verba  Bellarmini  haec  sunt : 
E  Catholicis  unus  est  Durandus,  qui  in  4. 
dist.  26.  q.  3.  «  Matrimonium  sacramentum 
non  nisi  sequivoce  dici  posse  disputat,  quem 
in  suum  patrocinium  adducit  Kemnitius  : 
oblitus  videlicet  omnes  alios  theologos,  ipso 
etiam  teste  Durando,  contrarium  docuisse  ». 
At  Hostiensis,  Goffredus,  et  Alexander,  non 
sunt  theologi,  sed  canonistee.  Ergo  vera 
dicentem  Bellarminum  falso  ai^guit  Gerhar¬ 
dus. 

Thes.  20.  sic  arguit  :  «  Id  quod  concilium 
Tridentinum  potuit  pronuntiare  irritum, 
illud  non  potuit  esse  verum  et  proprie  di¬ 
ctum  sacramentum  ;  sed  matrimonium  clan¬ 
destinum  pronunciavit  imtum  :  ego  » 
Quam  puerile  sit  hoc  argumentum,  statim 
videbit,  qui  loco  «  concilii  Tridentini  »  po¬ 
suerit  Ceesarem,  vel  regem,  et  loco  «  sacra¬ 
menti  »  posuerit  contractum  aliquem  natu¬ 
raliter  validum,  novo  jui-e  positivo  autem 
iiTitatum. 

Thes.  41.  ait  :  «  Nec  ipse  Bellarminus  sibi 
satis  constare  videtur  » .  Et  qui  hoc  probat? 
Legat,  qui  sensus  habet  sanos,  hanc  thesim 
cum  sequente,  et  neget,  si  potest,  Geidiar- 
dum  plusquam  pueriliter  cavillari ,  dum 
confundit  solemnia  verba,  quibus  consensus 
matrimonialis  publice  declaratur  a  sponsis, 
cum  benedictione  ecclesiastica  Sacerdotis. 
Vix  tolerabiliores  sunt  cavillationes  th.  54. 
55.  56.  57.  qua3  certe  non  merentur  comme¬ 
morationem,  nedum  specialem  excussionem. 

Thes.  61.  et  seqq.  Quam  falso  dixerit  Gei'- 
hardus,  «  Bellarminum  cogi  ad  lai’giendum 
suffragium  S.  Zacharise  Papse  »  de  solu¬ 
tione  matrimonialis  vinculi  ob  fornicationem 
etc.  ostendi  in  2.  part.  Irenici  Galixti  cap.7. 
pag.  111. 


Thes.  83.  satis  ridiculus  est,  dum  vult 
antilogiam  Bellarmino  affingere  ex  eo,  quod 
utramque  expositionem  illorum  verborum 
Matth.  xix.  nisi  ob  fornicationem  tradiderit, 
tamquam  probabilem,  «  cum  tamen  poste- 
i'ior  repugnet  priori,  etc.  Sed  anne  hic  ma¬ 
gister  in  Israel  nescit,  saepe  contingere,  ut 
oppositae  invicem  sententiae  sint  singulae 
seorsim  probabiles,  sed  non  comprobabiles  ? 
Sensus  enim  eorum  verborum  non  est  per¬ 
spicuus,  ut  sibi  somniant  Novatores,  sed 
divei’sas  patitur  interpretationes ,  utrinque 
verborum  significatione  spectata  probabi¬ 
les. 

Aci  CAPUT  XIX. 

Ad  quaestionem,  an  ad  essentiam  matri¬ 
monii  1'equiratur  consensus  parentum,  re- 
spondent  catholici :  Pater  filium  non  potest 
cogere  ad  conjugium ;  filiorum  vero  consen¬ 
sus,  etsi  solus  sit,  ad  matrimonium  firmum 
et  ratum  efficiendum  sufficit,  ut  statuit  con¬ 
cilium  Tridentinum  sess.  24.  in  decreto  de 
clandest.  matr.  Probatur  tum  ex  Gen.  xxvi. 
et  xxviii.  accepit  ternas  uxores  Esau  contra 
parentum  voluntatem  ;  non  tamen  Isaac  irri¬ 
tavit  ea  conjugia,  et  Scriptura  vocat  eas  uxo¬ 
res.  Unde  non  est  «  ridicula  consequentia  » 
Bellarmini ,  sed  futilis  cavillatio  Amesii,  qui 
truncavit  ejus  verba,  omissis  posterioribus* 
-Adhuc  ineptius  cavillatur  circa  Jacob  :  is 
enim  licet  acceperit  a  parente  Isaaco  ducendi 
unam  e  filiabus  Labani ,  non  tamen  ducendi 
tres  alias,  ac  prsesertim  duas  ancillas.  Unde 
vero  probat  Amesius,  per  conjugium  pri¬ 
mum  evasisse  eum  patriam  potestatem  ?  De 
Tobia  juniore  (qui  in  aliena  regione,  paren¬ 
tibus  ignorantibus  uxorem  duxit),  nihil  ha¬ 
buit  quod  opponeret,  ideo  silentio  de  more 
enervavit.  Idem  confirmatur  ex  jure  cano¬ 
nico  cap.  «Cum  virum  »,  de  regularibus? 
cui  concinit  sancti  Ambrosii  effatum  in  libr. 
de  Virginibus.  «  Cui  licet,  inquit,  maritum 
eligere,  non  licet  Deum  preeferre  »?  Confir¬ 
matur  2.  ratione,  quia  filius,  licet  patri  obe- 
dientiam  et  reverentiam  debeat ,  tamen 
quando  usum  liberi  arbitrii  habet,  liber  est, 
et  sui  juris  in  his,  quse  ad  statum  vitai  per¬ 
tinent.  Amesius  :  «  Libertas,  quoad  statum 
vitse  non  tollitur,  sed  dirigitur  auctoritate 
parentum».  Resp.  :  Si  ergo  tantum  pote¬ 
statem  directivam  et  non  coactivam  habent 
pai'entes  quoad  hoc,  ut  fatetur  Amesius;  er¬ 
go  sine  ejus  directione  non  est  quidem  lici- 


DE  SACRAMENTO  MATRIMONII. 


681 


tum  filii  conjugium,  sed  tamen  validum. 
Certe  tollitur  libertas,  si  invalidari  ille  filii 
actus  a  parente  potest.  Confirmatur  3.  Con¬ 
jugium  servorum  invitis  dominis  validum 
est ;  sed  major  subjectio  est  servorum  ad 
dominum,  quam  filiorum  ad  parentes  ;  er¬ 
go.  Amesius  triplici  via  sibi  parat  effugium, 
sed  in  vanum.  Bonaventuree  mala  fide  affin¬ 
git  libertatem  matrimonii  in  servis  non  esse 
ex  jure  naturali,  «  sed  novo,  id  est,  pontifi¬ 
cio  ».  Caetera,  quae  sine  ulla  probatione  as¬ 
sumit,  sunt  aperte  falsa.  Quomodo  enim 
«  subjectio  filiorum  quoad  obligationem  po“ 
test  esse  arctior,  quam  servorum  (ut  vo¬ 
cat  Amesius),  cum  haec  sit  ex  justitia  stricta, 
illa  ex  pietate?  Unio  vero  carnalis  inter  pa¬ 
trem  et  filium  est  quidem  major,  sed  nihil 
praejudicat  libero  arbitrio.  Confirmatur  4. 
Quia  matrimonium  filiorum-fam.  invitis  pa¬ 
rentibus  per  copulam  carnalem  consumma¬ 
tum,  est  validum,  ut  admittit  Lutberus  cum 
suis  ;  ergo  etiam  ante  consummationem  va¬ 
lide  fuit  contractum.  Quomodo  enim  copula 
vim  illam  obtinet?  Si  enim  copula  fuit  licita, 
praecessit  validum  matrimonium  :  si  illicita, 
ergo  per  illam  non  validatur  matrimonium 
per  se  irritum.  Hoc  argumentum  omittendo 
enervavit  Amesius,  cerastino  efficaci  convi¬ 
ctus. 

Ad  CAPUT  XX. 

I.  —  Objicit  Amesius  :  «  Exod.  xxxiv. 
Deut.  vii.  Jerem.  xxix.  et  1  Corinth.  *vn. 
praeceptum  de  matrimonio  filiorum  parenti¬ 
bus  potius  datur,  quam  filiis.  »  Resp.  :  Plus 
hinc  non  habetur,  quam  ad  parentes  perti¬ 
nere  direclionem,  ut  prudenter  copulentur 
filii.  Et  verba  illa  :  Filiam  tuam  non  dabis 
filio  ejus ,  Chananaei  scilicet,  plus  non  pro¬ 
bant  quam  parentem  posse  imperare  filio, 
ut  non  contrahat  cum  tali,  cum  qua  re  vera 
ei  non  expedit  contrahere  :  non  ideo  autem 
fieri  irritum  contractum. 

II.  —  Objicit  Legem  divinam,  quae  Exod. 
xxii.  et  Deut.  xxn.  si  quis  virginem  stuprave¬ 
rit ,  permittit  arbitrio  parentis,  an  stuprator 
filiae  suae  accipiat  eam  in  uxorem,  necne  ». 
Resp.  :  Hoc  nihil  ad  rem  nostram  :  neque 
enim  iis  locis  definitur,  fore  matrimonium 
irritum,  si  eo  casu  puella  et  stuprator  inscio 
patre  matrimonium  contraxissent. 

III.  —  Objicit :  «  Promissionem  filiae  Deo 
factam  potest  pater  irritare,  Num.  xxx.;  ergo 
multo  magis  promissionem  homini  factam 


de  conjugio  ».  Resp.  :  Lex  illa  divina  definit 
de  filiabus,  quae  adhuc  sunt  in  puellari  aeta¬ 
te,  seu  impuberes.  Amesius  subsidium  petit 
a  Cajetano  ;  sed  is  nihil  ad  rem  pro  eo  dicit, 
nec  si  diceret  :  quidquam  evinceret  :  est 
enim  nimis  magna  disparitas  inter  votum 
puellae  impuberis,  et  contractum  matrimo¬ 
nialem  filiaefamilias  pubertatem  egressae. 

Gerhardus  th.  93.  more  suo  argutatur,  h. 
e.  inepte  :«  Consensus  »,  ait,  «  filiorum  sine 
parentum  consensu  non  est  integer  et  legiti¬ 
mus,  ut  docent  Jurisconsulti :  ergo  deest  for¬ 
ma  sacramenti  Matrimonii  juxta  Bellarmi- 
num».  Resp.  :  Deest  aliquid,  ut  honeste  fiat 
usquequaque,  concedo  ;  deest  aliquid,  ut  va¬ 
lide  fiat,  nego.  Ut  si  quis,  e.  g.,  celebraret 
nuptias  solemniter  in  septimana  pcenosa,  sine 
dubio  non  honeste  et  legitime  faceret ;  quis 
tamen  contractum  hunc  ausit  pronuntiare 
irritum?  Ejusdem  farinae  est  argutatio  thes. 
98.  100.  102.  104.  103.  Verbo,  nimis  vel 
fraudulenter,  vel  imperite  confundit  actum 
invalidum  cum  illicito,  contra  receptissi¬ 
mam  theologorum  et  jurisconsultorum  do¬ 
ctrinam. 

Thes.  130.  fide  graeca  sibi  consueta  anti- 
logiam  ex  verbis  Bellarmini  male  relatis 
constare  satagit  idem  Gerhardus. 

Ad  CAPUT  XXVII. 

An  praecepta  illa  omnia,  quae  de  gradibus 
prohibitis  habentur  Levit,  xvm.  jure  divino 
obligent  Ghristanos,  negant  Catholici  om¬ 
nes,  et  probant  1.  Quia  Levit,  xxix.  conjugia 
in  quibusdam  horum  graduum  morte  pu¬ 
niuntur  ;  et  in  quibusdam  poena  leviore  : 
conjugia  igitur  haec  non  prohibentur  jure 
naturae,  sed  proprio  Judaeorum  ;  neque  enim 
communis  ratio  apud  omnes  dictat,  istam 
esse  justam  poenam  ejus  criminis.  Mirum 
est,  quod  Amesius  dicat,  «  diversitatem  is¬ 
tam  poenarum  non  posse  ex  textu  demon¬ 
strari  »,  cum  tamen  apertis  verbis  ibid. 
versu  20.  et  21.  legatur,  quod  dixit  Bellar- 
minus.  Probatur.  3.  Quia  habemus  exempla 
non  pauca  Sanctorum,  qui  antequam  lex 
ista  ferretur,  in  gradibus  Levit,  xvm.  prohi¬ 
bitis  connubia  junxerant.  Hsec  autem  num- 
quam  fecissent,  si  illa  preecepta  semperobli- 
gassent.  Amesius  :  «  Eodem  plane  modo 
sequitur,  polygamiam  plurium  uxorum  non 
repugnare  juri  natuixe,  quod  Bellarminus 
cap.  30.  fatetur  ».  Respondeo  :  Disparitas 
est ;  quod  constet  de  dispensatione  divina 


682 


VINDICLE 


circa  polygamiam  (in  populo  Hebrseo  sal¬ 
tem),  communiter  omnibus  indulta;  ubi  ta¬ 
men  dispensationem  in  gradibus  Levit,  xvm. 
prohibitis  nobis  ostendet  Amesius?  Probatur 
3.  Si  omnia  illa  praecepta  Levitici  de  gradi¬ 
bus  jure  naturse  constituta  essent,  tunc  intra 
eumdem  gradum  omnia  matrimonia  essent 
illicita  :  Sed  Moses  quaedam  conjugia  pro¬ 
hibuit  et  quaedam  permisit  in  eodem  gradu. 
Amesius  :  «  Assumptio  non  potest  ulla  ra¬ 
tione  probari  ».  Respondeo  :  Nec  debet  ulla 
ratione  probari,  cum  sit  res  facti,  quam 
Bellarminus  efficaciter  probavit  ex  Levitico, 
et  effugia  Bezae  ita  praeclusit,  ut  nihil  habe¬ 
ret  Amesius,  quod  reponeret  :  uti  etiam  ob¬ 
mutuit  ad  subjunctum  a  Bellarmino  confir¬ 
mationem,  hanc  scilicet  :  Matrimonium  inter 
patrueles  non  est  prohibitum  jurae  naturae, 
ut  etiam  adversarii  concedunt  :  et  tamen  in 
eo  gradu  sunt  patrueles,  in  quo  est  amita 
cum  suo  nepote  :  omnes  enim  sunt  in  se¬ 
cundo  gradu.  Ergo  secundus  ille  gradus  jure 
naturae  non  est  prohibitus  :  proinde  conju¬ 
gium  nepotis  cum  amita  prohibitum  est  in 
Levitico  lege  positiva,  non  de  jure  naturae. 
Similiter  nihil  respondit  ad  alteram  confir¬ 
mationem,  petitam  ab  exemplo  Abrahae,  et 
fratris  ejus  Nacbor,  qui  ut  habetur  Gen.  xi. 
duxerunt  uxores  duas  filias  fratris  sui  Aran. 
Probatur  4.  Deut.  xxv.  ubi  praecipitur,  ut  si 
quis  absque  liberis  moriatur,  ducat  frater 
ejus  uxorem  illius,  et  suscitet  semen  fratri 
suo.  Lex  ista  nihil  habet  contra  jus  naturae. 
Quid  enim  absurdius,  quam  ut  auctor  natu¬ 
rae  pugnet  contra  naturam  :  ergo  non  est 
contra  jus  naturae,  ut  ob  justum  aliquem  fi¬ 
nem  ducat  quis  uxorem  fratris  sui  :  Ergo 
quod  in  Levit,  cap.  xvm.  legimus,  ne  quis 
uxorem  fratris  sui,  non  est  naturale  praece¬ 
ptum,  si  intelligatur  simpliciter,  ut  adver¬ 
sarii  volunt.  Amesius  :  1.  «  Lex  illa  Deut. 
xxiv.  fuit  contra  jus  naturae  secundarium,  a 
quo  exceptionem  fieri  a  juris  auctore  nihil 
est,  quod  vetet  ».  Resp.  :  Ne  quidem  est 
naturale  secundi  ordinis  praeceptum  illud, 
quia  casus  ille  in  Deuteronomio  exceptus, 
non  erat  ultima  necessitas,  sed  pietas  quae¬ 
dam  in  fratrem  mortuum.  Est  ergo  tantum 
tertii  ordinis,  id  est,  earum  rerum,  quae 
sunt  malae  ob  extrinsecam  aliquam  turpitu¬ 
dinem,  quae  tamen  tolli  potest  per  aliquam 
circumstantiam,  cujus  honestas  vincat  prio¬ 
rem  turpitudinem.  Potest  Deus  equidem  in 
lege  naturali  secundi  ordinis  dispensare  in 
particularibus  casibus,  per  universalem  au¬ 


tem  legem  praecipere  ejus  oppositum  nequa¬ 
quam  potest. 

E  septem  objectionibus  a  Bellarmino  so¬ 
lutis  unicam  veluti  Achillem  delegit  sibi  A- 
mesius,  hanc  scilicet  :  «  Deus  Levit,  xvm. 
et  xxm.  pronunciat  se  omnes  puniturum 
propter  omnia  illa  conjugia,  quae  ibi  prohi¬ 
bentur,  quales  etiam  conjunctiones  in  ipsis 
gentibus  vocat  abominationes  :  Ergo  praece¬ 
pta  illa  de  gradibus  cognationis  non  sunt 
judicialia,  (quibus  gentes  non  tenebantur, 
praesertim  antequam  lata  fuerunt),  sed  mor¬ 
talia  et  naturalia.  Verba  enim  illa  {omnia 
hsec  fecerunt ,  et  abominatus  sum  eas)  cum 
sint  universalia,  nequeunt  refringi  ad  certa 
aliquas  scelera  ».  Resp.  :  Si  diceret  Scri¬ 
ptura  :  Propter  singula  peccata  enumerata 
gentes  illas  fuisse  dignas,  quas  terra  evome¬ 
ret,  valeret  aliquid  objectio  :  at  peccabant 
illte  quidem  sine  ullo  delectu  commiscendo 
se  consanguineis  contra  jus  naturse,  at  non 
ita  graviter,  ut  propter  illa  ejiciendae  essent 
e  terra  :  ista  enim  poena  proprje  respicit 
crimen  idololatriae,  adulteria,  ac  flagitia  pro¬ 
digiosa  cum  bestiis  et  masculis.  Quae  Ame¬ 
sius  replicat  de  dispensationibus  pontificiis 
in  gradibus  prohibitis,  ad  caudam  draconis 
pertinent,  in  qua  finit ;  apte  utique,  ut  sic 
conviciando  et  sycophantando  finiat,  sicut 
coepit  hunc  tomum  tertium. 

Nunc  Gerhardina  argumenta  contra  no¬ 
stram  sententiam  expediam.  Ille  th.  134. 
sic  arguit  :  a  Quae  jure  naturali  sunt  prohi¬ 
bita,  nulla  circumstantia  fiunt  licita  et  ho¬ 
nesta,  quia  naturalia  sunt  immutabilia.  Jam 
vero  praecepta  de  gradibus  cognationis  Le¬ 
vitici  xvm.  tradita,  sunt  naturalia,  fatente 
Bellarmino  :  ergo  sunt  immutabilia,  et  per 
consequens  dispensatio  humana  in  aliis  non 
habet  locum  ».  Resp.  :  Major  propositio 
vera  est  in  iis,  quae  sunt  primi  ordinis,  aut 
ad  summum  secundi ;  minime  vero  in  iis, 
quae  sunt  tertii  ordinis  a  Gerhardo  e  Bellar¬ 
mino  relati  (ut  ipse  Gerhard.  juxta  suam  th. 
161.  fateri  cogitur)  .  Quamquam  plurimi 
Theologi  ne  quidem  in  omnibus  primi  ordi¬ 
nis  eam  majorem  admittant,  ut  cum  commu¬ 
ni  Scotistarum,  Caramuel,  C.  Palla  vicinus, 
et  alii  perquam  probabiliter.  Minor  proposi¬ 
tio  fallax  est ;  asserit  enim  de  Bellarmino 
generaliter,  quod  is  non  nisi  pro  minima 
parte  admittit. 

Th.  145.  et  146.  assumit  sine  ulla  proba¬ 
tione  universaliter  de  omnibus  gradibus  in 
Levitico  prohibitis,  tamquam  indispensabili- 


DE  SACRAMENTO  MATRIMONII. 


683 


bus  ;  cum  tamen  ingens  diversitas  sit.  Nam 
nonnulla  ita  turpia  sunt,  ut  etiam  irritum 
reddant  jure  natur®  conjugium,  ut  in  primo 
saltem  gradu  consanguinitatis  etc.,alia  vero 
continent  quidem  aliquam  turpitudinem , 
non  tamen  qu®  reddat  invalidum  Matrimo¬ 
nium.  Sed  Gerhardus  confundit  omnia. 

Th.  150.  conatur  Gerhardus  refellere  id, 
quod  docuerat  bene  Bellarminus,  ex  diver¬ 
sitate  poenarum  recte  colligi  Levit,  xx.  non¬ 
nulla  non  esse  juris  naturalis  :  ait  ergo 
Gerhardus,  «  ex  poenarum  ineequalitate  recte 
quidem  colligi  peccatorum  in® qualitatem, 
sed  non  recte  ex  illa  in® qualitate  colligi, 
qu®dam  istorum  peccatorum  non  pugnare 
contra  jus  natur®  ;  cum  nihil  prohibeat, 
peccata  contra  jus  natur®  esse  in®qualia,  v. 
gr.,  blasphemia  gravior  est  mendacio,  adul¬ 
terium  fornicatione  etc  ».  Respond.  :  Fallit 
vel  fallitur,  cum  hoc,  quod  verum  quidem 
est  in  peccatis  divers®  speciei  et  generis,  et 
circa  objecta  plane  diversa,  promiscue  trahit 
ad  peccata  ejusdem  rationis  et  materi®,  ut 
in  pr®senti,  ubi  agitur  de  conjugiis  in  gra¬ 
dibus  propinquioribus  et  remotioribus,  ubi 
certum  est,  nonnulla  esse  vetita  lege  natu- 
r®,  et  irrita  plane  ;  alia  autem  in  gradibus 
remotioribus  non  ita,  et  tamen  potuisse  He- 
br®is  a  Deo  prohiberi. 

Th.  155.  ait  :  «  Hac  ratione  Bellarminus 
una  litura  delet  omnia,  qu®  contra  senten¬ 
tiam  ex  quibusdam  exemplis  producit.  Si 
enim  divina  dispensatio  in  conjugio  fratris 
cum  sorore  semel  facta  non  impedit,  quo 
minus  jure  natur®  ejusmodi  conjugium  etiam 
ab  ipso  Bellarmino  censeatur  prohibitum; 
utique  etiam  in  reliquis  exemplis  divina  dis¬ 
pensatio  non  efficiet,  quo  minus  prohibitio 
graduum  illorum  sit  juris  naturalis.  »  Resp.  : 
Si  Gerhardus  probare  posset  ex  SS.  Scri¬ 
pturis,  ista  conjugia  cum  duabus  sororibus, 
et  alia  similia  in  gradibus  remotioribus  Le¬ 
vit.  xviil.  vetitis  in  Yet.  Test.  ex  dispensa¬ 
tione  Dei  tantum  particulari  fuisse  inita,  ob¬ 
tineret  intentum ;  at  quia  divinare  quidem 
potest,  sed  probare  non  potest,  nihil  Bellar- 
minianam  assertionem  obl®dit. 

Th.  167.  concludit  sic  contra  Bellarmi- 
num  :  «  Falsum  scilicet  est  legis  naturalis 
non  posse  esse  exceptionem  non  natura¬ 
lem  :  Contrarium  potius  dicendum ,  le¬ 


gis  naturalis  non  posse  esse  naturalem  ex¬ 
ceptionem.  Ratio  est,  quia  lex  et  exceptio 
sibi  invicem  opponuntur,  ut  prohibitio  et 
permissio,  ut  negatio  et  affirmatio  :  Ergo 
non  potest  utriusque  idem  jus  esse.  Si  juris 
naturalis  est  fratriam  leviro  non  nubere, 
non  potest  juris  esse  naturalis  fratriam  le¬ 
viro  nubere».  Resp.  :  Falsa  plane  sunt  h®c, 
ut  manifeste  patet  in  positivis  legibus,  ubi 
certissimum  est,  posse  ab  eodem  principe 
emanare  leges  pr®cipientes  vel  vetantes,  et 
aliam  deinde  qn®  illas  priores  restringat,  et 
exceptiones  ponat.  Unde  quotiescumque  lex 
naturalis  absolute  aliquid  in  omni  casu  pro¬ 
hibet,  ut  mendacium ,  odium  Dei,  agere 
contra  conscientiam,  ctc.,  numquam  a  Deo 
sive  dispensatio,  sive  lex  excipiens  emanare 
potest.  £i  non  est  lex  absolute  indispen- 
sabilis  (ut  sororem  cum  fratre  copulari), 
dispensatio  vel  exceptio  non  per  legem  Dei 
positivam  fit  in  extrema  necessitate,  sed  est 
in  ipsa  lege  talis  exceptio  inclusa;  et  sic  in 
c®teris.  Fallitur  autem  in  eo  Gerhardus, 
quod  putet,  sicut  affirmatio  et  negatio  non 
potest  esse  vera  circa  idem  formaliter  obje¬ 
ctum  ;  ita  nec  ex  eodem  jure  (sive  naturali, 
sive  positivo),  prohibitio  et  permissio.  Non 
advertit,  quod  h®c  non  sint  circa  idem  ada¬ 
quate  objectum  in  iisdem  circumstantiis  , 
ideoque  minime  se  habeant,  ut  affirmatio  et 
negatio  circa  idem. 

Th.  199.  Sic  argutatur  ex  Bellarmino 
contra  eumdem  : «  Exceptio  illa  de  sorore  in 
ultima  necessitate  ducenda,  aut  est  naturalis, 
aut  judicialis  :  Si  naturalis;  ergo  etiam  hoc 
tempore  servari  posset,  quod  absurdum  :  si 
judicialis;  ergo  et  ipsa  lex  prohibens  conju¬ 
gia  fratrum  et  sororum  est  judicialis,  quod 
tamen  Bellarminus  negat».  Resp.  :  Exce¬ 
ptio  illa  naturalis  est,  nec  tamen  hoc  tem¬ 
pore  servanda,  quia  jam  a  diluvio  Noetico 
non  fuit  ultima  illa  necessitas. 

Quffithes.  170.  et  4.  seqq.  disputat  contra 
impedimentum  cognationis  spiritualis,  fri¬ 
vola  sunt,  et  carnem  ac  sanguinem  sapiunt, 
adeoque  hominem  animalem,  qui  generatio¬ 
nem  illam  spiritualem  non  ®stimat,  aut  as¬ 
sequitur.  Videantur,  qu®  de  hac  cognatione 
scripsi  contra  Calixtum  2.  part.  Irenici  cap. 
7.  de  S.  Zacharia  Papa. 


FINIS  VINDICIARUM  IN  TOM.  III.  CONTROVERSIARUM. 


' 

■ J :  .  i  .  1 


/«  . 


\ 


- 


,  •  .  t 


1 

..  - 


i;  1  I  l'> 


ilii 


- 


■ 

. 

X 


1  « 

■ 

■ 

-  '  •  •- 


•  - 


VINDICIAE 


PRO  LIBRO  UNICO 

DE  GRATIA  PRIMI  HOMINIS 


Ad  CAPUT  I. 

Antiquum  et  solemne  suum  tenet  hic  A- 
mesius.  Sicut  in  cauda  draconis  desiit,  ita  a 
capite  serpentis,  hoc  est,  a  conviciis  et  ca¬ 
lumniis  auspicatur  hunc  tomum  4.  In  ipsa 
dedicatoria  ad  Curatores  Academiae  Frisio¬ 
rum  quiritatur  sycophantice,  et  ait  1.  «  Bel- 
larminus  hic  (sicuti  callidum  et  veteranum 
sophistam  decuit)  tamquam  canis  ad  Nilum 
bibit,  et  fugit  :  et  mihi  legem  imposueram 
ipsius  vestigia  tantum  premendi,  idque  bre¬ 
viter.  Vereor  igitur  ne  quarumdam  rerum 
explicatio  nimis  videatur  curta  etc.  »  Risum 
teneatis,  amici !  Quid,  quaeso,  plene,  perfec- 
teque  non  tractavit  Bellarminus  ?  2.  In  hoc 
I.  cap.  statum  quaestionis  a  Bellarm.  claris¬ 
sime  propositum  carpere  volens,  vix  invenit 
ansam.  Arguit  ergo  «  curiositatis  ingenia 
Scholasticorum,  quod  varias  quaestiones  ex- 
cogitarintde  statu  et  conditione  primi  homi¬ 
nis  ante  lapsum.  Bellarm.  vero,  inquit  Ame- 
sius,  caeteras  omnes  quaestiones  praetermit¬ 
tens,  ultimam  (quae  est  de  distinctione  inter 
naturam  puram,  et  justitia  originali  orna¬ 
tam)  suscepit  exagitandam,  revera  contra 
alios  Pontificios,....  sed  aucupio  verborum 
tribuit  eam  nostris  (Lutherano-Calvinistis), 
qui  intra  scripturae  et  modestiae  limites  ma¬ 
nentes,  ab  istiusmodi  quaestionibus,  quan¬ 
tum  fieri  potuit,  religiose  semper  abstinue¬ 
runt».  Causam  ipsemet  declarat  cap.  1, 
quia  nostri  luctam  carnis  adversusspiritum, 
vere  ac  proprie  peccatum  esse  definiunt;  et 
proinde  justitiam,  quae  illam  rebellionem 
tollit,  ad  naturalem  hominis  integri  consti¬ 
tutionem  pertinere  docent.  «  Hic  igitur  est 
status  genuinus  controversiae,  qua  spectat 
ad  nos  :  An  illa  rectitudo,  quae  luctam  carnis 
adversus  spiritum  excludit,  sit  homini  inte¬ 
gro  naturalis,  necne»  ?  Ubi  notandum  1. 


Inique  reprehendi  Scholasticos,  quod  de  va¬ 
riis  (non  tam  primi  hominis  ante  lapsum, 
quam)  humanae  naturae  statibus  disputent. 
Cum  enim  haec  varias  conditiones,  et  mo¬ 
dos,  se  habendi  in  ordine  ad  gratiam,  et 
ultimum  finem  subire  possit,  quis  dubitet, 
Theologi  esse,  de  illis,  ex  principiis  revela¬ 
tis,  et  ratione  disserere  ?  2.  Mendacium  salis 
luculentum  esse  :  «  aliquo  verborum  aucu¬ 
pio  tribui  »  Lutheranis  et  Calvinistis  erro¬ 
rem,  in  quem  incaute  praecipitavit  e  Catho¬ 
licis  Michael  Baius  Decanus  Lovaniensis,  mi¬ 
nime  tamen  pertinax  in  eo  tuendo,  uti  no¬ 
stris  temporibus  eumdem  cum  arroganti  per¬ 
vicacia  renovavit  Corn.  Jansenius  Episcopus 
Iprensis.  Idem  prorsus  quod  Baius  et  Janse¬ 
nius,  etiam  Calvinum  et  Lutherumdocuisse, 
negari  nequit,  cum  apertissimae  exstent  eo¬ 
rum  apud  Bellarm.  recitatae  sententiae.  De¬ 
lapsi  autem  sunt  in  contrarias  pugnantesquo 
sententias  Pelagiani,  aeque  ac  Jansenio-Cal- 
vino-Lutherani  ex  uno  eodemque  fallaci 
principio.  Utrique  enim  in  primo  homine 
nullum  agnoscunt  supernaturale  donum,  sed 
naturales  tantum  facultates,  et  finem  unicum 
visionis  beatificae,  ad  quem  necessario  ho¬ 
minem  condi  debuisse  contendunt.  Differunt 
vero,  quod  Pelagiani,  cum  cernerent,  in  ho¬ 
mine  post  lapsum,  naturalia  remansisse  in¬ 
tegra,  inde  intulerint  :  nihil  per  Adami  lap¬ 
sum  in  nobis  esse  deperditum,  adeoque  ta¬ 
lem  esse  etiamnum  humanam  naturam , 
qualem  initio  primus  homo  de  manu  Condi¬ 
toris  acceperat.  Jansenio-Galvino-Lutherani 
autem,  cum  pro  comperto  habeant,  homi¬ 
nem  per  lapsum  Adami  factum  esse  deterio¬ 
rem,  pariter  nihil  supernaturale  in  prima 
conditione  admittant,  eo  venire  compulsi 
sunt,  ut  dicant  :  aliquid  naturale  (quale  in 
primis  est  liberum  arbitrium)  naturae  homi¬ 
nis  nunc  deesse  ;  aut  certe  nonnisi  liberta¬ 
tem  a  coactione  illi  superesse.  Unde  ulterius 


VINDICLE 


68  6 

inferunt  :  Non  potuisse  hominem  initio  ita 
condi,  uti  nunc  nascitur;  quia  cum  illam 
luctam  carnis  et  spiritus  quam  experimur, 
credant  esse  vere,  proprie  et  formaliter  pec¬ 
catum  ;  consequenter  si  a  Deo  procederet, 
hominis  ita  conditi  peccata  in  Auctorem  na¬ 
turae  Deum  refusum  iri  statuunt. 

Ad  CAPUT  V. 

Ad  fugandos  haereticorum  errores,  et  fir¬ 
mandam  Catholicam  sententiam,  Bellar,  a 
cap.  2.  usque  huc  statuit  :  1.  Hominem  non 
fuisse  creatum  qualis  nunc  nascitur,  pro¬ 
num  ad  malum,  infirmum,  ignorantem  ;  sed 
rectum,  justum  ,  sapientem,  sine  concupi¬ 
scentia  et  difficultate,  quam  ipsi  in  nobis  ex¬ 
perimur  (  et  hactenus  Calvino-Lutherani  no- 
biscum  contra  Pelagianos  stant ).  2.  Potuis¬ 
se  tamen  absolute  Deum  ab  initio  talem  ho¬ 
minem,  si  libuisset,  condere.  3.  De  facto  igi¬ 
tur  integritatem  illam,  cum  qua  primus  ho¬ 
mo  conditus  fuit,  et  sine  qua  post  lapsum 
homines  omnes  nascuntur,  non  fuisse  natu¬ 
ralem  ejus  conditionem,  sed  supernaturalem 
ejus  evectionem.  Ut  haec  veritas  adstruatur, 
pro  majori  explicatione  notandum  est  I . 
Hominem  naturaliter  constare  ex  carne  et 
spiritu,  ex  quorum  diversis,  vel  contrariis 
propensionibus  ad  bonum  scii,  corporale,  et 
spirituale,  in  uno  et  eodem  homine  pugna 
quaedam  existit,  et  ingens  bene  agendi  diffi¬ 
cultas.  Amesius  hanc  liquidissimam  verita¬ 
tem  obtenebraturus,  fingit  et  supponit,  quod 
maxime  in  quaestione  est ;  nempe,  justitiam 
originalem,  qua  corrigitur  et  componitur  illa 
lucta  inter  partes  adversas  (carnem  et  spi¬ 
ritum)  ad  integritatem  hominis  pertinere. 
Fraudulenter  ergo  hic  utitur  voce  «  hominis 
integri  ».  Etsi  enim  natura  humana  condita 
cum  illa  repugnantia  carnis  et  spiritus,  pro¬ 
pter  integritatem  corporis  et  animae,  quoad 
vires  omnes  connaturales,  dici  queat  integra, 
id  est,  non  monstrosa,  nec  imperfecta  pri¬ 
vative  (per  carentiam  perfectionis  debitae 
naturae,  etiamsi  negative  sit  imperfecta,  id 
est,  sine  perfecto  ordine,  et  concordia  po¬ 
tentiarum  et  appetituum,  cujus  ea  natura 
est  capax,  licet  non  sit  debita) ;  tamen  ex 
communi  usu  Theologorum  (cui  e  Catholicis, 
praeter  Durandum  pro  consueta  sua  singula¬ 
ritate,  nemo  contradicit )  «  natura  inte¬ 
gra  »  proprie  dicitur,  in  qua  ultra  omnes 
naturales  facultates  homo  habet  quamdam 
specialem  perfectionem,  quae  consistit  in 


carentia  fomitis  et  effraenatae  concupiscen¬ 
tiae.  Sophistica  ergo  cavillatio  et  aequivoca- 
tio  futilis  est  quidquid  Amesius  objicit,  tum 
hic,  tum  contra  sequens. 

Notandum  II.  scii.  Deum,  ut  remedium 
adhiberet  huic  morbo,  seu  languori  appe¬ 
tituum  contrariorum,  addidisse  homini  ju¬ 
stitiam  originalem,  qua  veluti  aureo  fraeno 
pars  inferior  parti  superiori,  ct  pars  supe¬ 
rior  Deo  facile  subjecta  contineretur.  Sic 
autem  subjecta  fuit  caro  spiritui,  ut  non 
posset  ipso  invito  moveri,  neque  rebellis 
fieri,  nisi  ipse  fieret  rebellis  Deo  :  in  potesta¬ 
te  tamen  spiritus  fuit,  rebellem  Deo  fieri,  et 
non  fieri. 

Notand.  III.  Naturale  multis  modis  dici 
aliquid  posse  1.  Id  omne  quod  habetur  a 
nativitate;  sic  Ephes.  n.  vers.  3.  dicimur 
natura  filii  ir x.  2.  Id  quod  est  naturae  con¬ 
sentaneum  ,  eamque  ornat  et  perficit.  3 . 
Quod  tametsi  sit  donum  gratuitum,  tamen 
naturam  juvat  ac  perficit  in  operibus  natu¬ 
ralibus,  neque  eam  elevat  ad  opera  superna- 
turalia.  Et  sic  justitia  originalis,  si  distincta 
esse  intelligatur  a  gratia  gratum  faciente, 
donum  naturale  dici  potest.  4.  Omne  id  quod 
est  pars  naturae,  aut  fluit  a  principiis  natu¬ 
rae.  Et  haec  significatio  hic  propria  est,  cui 
proinde  valde  proprie  opponitur  supernatu- 
rale.  Rectitudinem  ergo  illam  primo  homini 
collatam  dicimus  fuisse  supernaturalem,  non 
quidem  per  accidens  tantum  (uti  est  sensus 
videndi  caeco  nato  restitutus),  sed  per  se,  ita 
ut  nec  ex  principiis  naturae  fluxerit,  nec  flu¬ 
ere  potuerit.  Sed  neque  hoc  omnino  abnuere 
ausus  est  Amesius  ;  ait  tamen  :  «  Illam  fuis¬ 
se  conditionem  moralem  naturae  illi  debi¬ 
tam,  quae  ad  juste  operandum  fuit  creata  ». 
Porro  quam  hoc  sit  falsum,  patebit  ex  infra 
dicendis.  Hic  solum  addo  :  sufficere  naturae 
sic  conditae  auxilia  ordinis  naturalis  actua¬ 
lia,  quibus  posset  peccata  evitare,  et  praece¬ 
pta  naturalia  servare,  atque  hoc  modo  fi¬ 
nem  suum  naturalem  consequi.  Fuit  itaque 
donum  illud  ita  supernaturale,  ut  non  magis 
differat  status  hominis  post  lapsum  Adae,  a 
statu  ejusdem  in  puris  naturalibus,  quam 
differt  spoliatus  a  nudo  ;  adeoque  talis  status 
purae  naturae  omnino  est  possibilis,  ut  cum 
S.  Thoma,  Scoto,  Durando,  Occamo  docent 
omnes  Catholici.  Ut  proinde  considerandum 
reliquerit  Joan.  Mart.  Ripalda  tom.  3.  de 
Ente  supernatur.  disp.  8.  num.  17.  risumne, 
an  iram  mereantur  Jansenistae,  dum  non  u- 
num  aut  alterum  ,  sed  omnes  Theologiae 


DE  SACRAMENTO  MATRIMONII. 


687 


Scholasticae  primores,  et  cseteros  omnes  tam 
veteres  quam  recentes  Scriptores,  Pelagia- 
nismi,  Manichaeismi,  Atheismi,  et  multiplicis 
in  Dei  bonitatem  et  justitiam  blasphemiae 
insimulare  audent.  Quorum  sententiam  re¬ 
ctius  Luysius  Torres  erroneam,  aut  haereti¬ 
cam  pronuntiat,  et  haereticorum  propriam 
hic  retulit  Bellarminus.  Nullus  saltem  erit 
theologus,  qui  eam  a  nota  temeritatis  ex¬ 
cuset. 

Ad  CAPUT  VI. 

Rectitudo  primi  hominis  ex  gratia,  adeo- 
que  possibilis  status  purae  naturae  asseritur. 

I.  Ex  SS.  Scriptura.  Nam  Genes,  m.  vers. 
19.  illis  verbis  :  Pulvis  es  et  in  pulverem  re¬ 
verteris,  indicatur,  quo  per  peccatum  pri¬ 
mus  homo  delapsus,  ac  dono  supernaturali 
ob  culpam  spoliatus  fuerit,  adeoque  ad  sta¬ 
tum  suum  naturalem  reciderit.  Psalm.  vm. 
vers.  5.  describitur,  ad  quam  gloriam  subli¬ 
matus  fuerit  homo.  Et  Psalm.  xlviii.  vers. 
21.  casus  ejusdem  :  Homo  cum  in  honore  es¬ 
set ,  non  intellexit ,  comparatus  est  jumentis 
insipientibus ,  etc.  Dixerat  autem  in  priori  loco, 
hominem  ad  eam  gloriam  creatum,  ut  pa¬ 
rum  omnino  ab  Angelis  abesset.  «  Gloria  » 
autem  illa,  et  honor  sine  dubio  aliquid  ex- 
trinsecum  indicant.  Sicut  et  Eccles.  xvn. 
vers.  2.  dicitur  Deus  vestivisse  hominem  virtu¬ 
te,  quem  creaverat  de  terra.  Ubi  creatio  re¬ 
fertur  ad  naturam,  indumentum  virtutis  ad 
superaddita  dona.  Idem  etiamindicatur  Luc. 
x.  in  parabola  de  eo  qui  incidit  in  latrones, 
ubi  non  solum  intelligimus  ex  nomine  ves¬ 
tium,  quee  extrinsecum  quid  significant,  col¬ 
ligi  posse,  donis  supernaturalibus  privatum 
fuisse  primum  hominem,  sed  etiam  plagas 
naturae  humanae,  ex  ea  despoliatione  conse¬ 
cutas  esse  ;  ita  ut  ex  natura  humana  dono 
illo  justitiae  spoliata  sibique  relicta,  continuo 
plagae  illae  et  vulnera  eruperint,  uti  interpre¬ 
tantur  SS.  Basilius,  Ambrosius,  Aug.,  Ber- 
nard.  etc.  Praedicta  SS.  Scripturae  dicta  singu¬ 
la  per  se  accepta,  haud  aegre  eludi  posse,  fate¬ 
or;  quod  in  nonnullis  etiam  praestare  conatur 
Amesius  :  sed  ea  valde  roborantur  ex  com¬ 
muni  SS.  PP.  sensu,  quorum  dicta  a  Bel- 
larm.  recensita  enervator  plane  dissimula¬ 
vit. 

Idem  confirmatur  ratione.  I.  —  Quia  natu¬ 
rale  est  corpori  animali,  sensu  et  appetitu 
praedito,  concupiscere  bonum  sensibile  :  na¬ 
turale  est  spiritui  rationali  concupiscere  bo¬ 


num  spbituale  :  quare  si  fiat  una  natura  ex 
spiritu  rationali,  et  corpore  naturali  confla¬ 
ta,  naturale  erit  illi  habere  diversas,  et  inter 
se  pugnantes  propensiones  :  Ergo  quod  pri¬ 
mi  parentes  ista  pugna  caruerint,  donum  e- 
rat  supernaturale,  non  conditio  naturalis. 
Amesius:  «  Diversas  propensiones  habere  est 
homini  naturale,  sed  non  repugnans.  Cum 
enim  unio  naturee  ex  spiritu  rationali,  et 
corpore  naturali  facta  sit  modo  perfecto, 
subordinationem  infert  unius  propensionis 
ad  alteram,  quae  pugnam  omnem  excludit » . 
Resp.  :  Non  tantum  diversas,  sed  etiam  re¬ 
pugnantes  habere  propensiones  naturale  est 
homini,  ut  evincit  argumentum.  Nam  modus 
ille  unionis,  qui  tollit  illam  luctam,  et  ab  A- 
mesio  vocatur  perfectio,  non  est  naturalis, 
fluens  ex  ejus  essentia,  sed  gratuitus  et  su- 
pernaturalis. 

II.  —  Si  corruptio,  qua?  nunc  est  in  natu¬ 
ra  humana,  non  est  consecuta  ex  sola  remo¬ 
tione  doni  supernaturalis ;  neque  fuisset  in 
homine  in  puris  naturalibus  condito;  quaeso 
causam  ejus.  Amesius.  «  Causa  corruptionis 
mnxime  propria  est  homo  naturam  suam 
corrumpens  ;  tam  deficiendo  a  Deo,  quam 
desertionem  Dei  promerendo.  Concupiscen¬ 
tia  naturalis  est  a  natura,  ordinata  est  a  na¬ 
tura  ordinem  suum  observante;  inordinata 
vero  concupiscentia  (id  est  corruptio  huma 
nae  naturae)  est  a  natura  ab  ordine  suo  defi¬ 
ciente  ».  Respond.  :  Hinc  plus  non  habetur, 
quam  hominem  per  inobedientiam  a  Deo  de¬ 
ficientem,  esse  causam  demeritoriam,  quod 
libenter  fatemur.  At  qumritur  adhuc,  quae- 
nam  causa  physica  sit,  quee  in  homine  in 
puris  naturalibus  condito  coercebat  illam 
contrarietatem,  et  post  lapsum  laxabat  frae- 
na  propensionibus  contrariis  ?  hic  haeret  a- 
qua  Amesio.  Certe  alia  rationabiliter  assig¬ 
nari  nequit  ,  praeter  ipsam  conditionem 
materiae,  ut  efficientem  talem  concupiscen¬ 
tiam  inordinatam  ;  et  divinam  justitiam  do¬ 
no  supernaturali  hominem  spoliantem,  ut 
causam  removentem  prohibens. 

III.  —  Ex  peccatis  quae  ab  hominibus  post 
lapsum  Adae  committuntur,  etsi  plurimis  et 
gravissimis,  amittitur  solum  donum  gratiae 
supernaturalis,  et  acquiritur  propensio  ad 
idem  iterandum,  minuiturque  inclinatio  ad 
virtutem  peccato  illi  contrariam  ;  sed  non 
corrumpitur  principium,  aut  donum  aliquod 
naturale,  neque  augetur  propensio  ad  omnia 
vitia,  neque  minuitur  inclinatio  ad  omnes 
virtutes,  ut  experientia  testatur.  Sed  pecca- 


688 


VINDICIAE 


tum  Adse  fuit  ejusdem  rationis,  eo  excepto, 
quod  illud,  ut  capitis  totius  natura?,  in  om¬ 
nes  posteros  redundavit.  Ergo.  Amesius 
contra  manifestam  experientiam,  falsa,  ait, 
«  sunt  antecedentia  omnia  ».  Et  unde  pro¬ 
bat  ?  Nimirum  ex  I.  Timoth.  iv.  vers.  2. 
cauteriata.  Et  Ephes.  iv.  vers.  19.  De  do- 
lente  et  profligata  conscientia.  Verum  quid 
hoc  ad  rem  nostram,  cum  nonnisi  vel  de 
haereticis,  vel  desperatissimis  ibi  loquatur 
Apostolus  ?  Et  quamvis  Adse  peccatum  non 
tantum  fuerit  personae,  sed  et  naturae,  non 
tamen  nisi  demeritorie  affecit  posteritatem, 
ut  dictum  est.  Quid  hoc  ad  rem  ? 

IV.  —  Si  natura  humana,  qualis  nunc  est, 
remota  culpa,  mala  est,  et  necessario  labi- 
tur  in  peccata,  ideoque  non  potuit  a  Deo 
creari  sine  justitia  originali,  certe  sequitur, 
non  posse  hominem  mortuum  a  Deo  revocari 
ad  vitam,  nisi  praeditum  originali  justitia.  At 
multos  novimus  ex  SS.  litteris  a  mortuis 
excitatos  divina  virtute,  et  ex  iis  nonnullos, 
quos  omnino  credibile  est  a  peccato  originis 
fuisse  purgatos,  qualis  fuit  Lazarus,  et  infan¬ 
tes,  quos  Elias  et  Elisaeus  a  mortuis  revoca¬ 
runt,  qui  tamen  sine  ulla  dubitatione,  etiam 
in  nova  illa  vita  carebant  justitia  originali. 
Et  confirmatur  a  majori  ad  minus  ;  Quia  si 
Deus  animas  justas  Lazari,  et  infantium  jun¬ 
gere  potuit  corpori  mortali,  animali,  concu¬ 
piscentiae  et  ignorantiae  obnoxio  ;  cur  non 
magis  initio  animas  neque  justas,  neque  in¬ 
justas  simili  corpori  conserere  ?  Amesius 
verba  multiplicat,  sed  plane  inania  :  «  Si 
non  est  eadem  plane  ratio  creationis  homi¬ 
nis,  numquam  peccatum  experti,  et  restitu¬ 
tionis  hominis  per  peccatum  morte  oppressi} 
necdum  ab  illa  plane  liberati  »,  cur  dispari- 
tatem  formalem  ;  et  quae  ad  rem  faciat,  non 
assignavit?  Materialem  disparitatem  facile 
admittimus,  sed  nihil  facit  ad  vim  argumenti 
(praesertim  ejus  quod  est  a  majori  ad  minus, 
ac  ab  Amesio  dissimulatum  est)enervandam. 
Ineptior  adhuc  est  quam  subdit  cavillatio, 
qua  ait :  «  Non  constare,  quemquam  a  pec¬ 
cato  originali  purgatum  a  morte  ad  vitam 
fuisse  revocatum, ut  vitam  hic  ageret  justitia 
originali  carens  » .  Absurde  enim  juxta  hse- 
resim  infra  explodendam  originale  peccatum 
in  hac  vita  numquam  per  circumcisionem, 
aut  Baptismum  purgari  supponit.  Et  tandem 
(quo  plane sycophanticum  est)  hinc  asserere 
audet,  Bellarminum  lib.  i.  de  Purgat,  cap. 
18.  dicere  :  «  Credi,  Lazaruin,  et  infantes 
illos  non  fuisse  purgatos  ».  Quasi  vero,  juxta 


Catholicam  fidem,  non  omnes  purgatorii,  et 
limbi  Patrum  incolae  liberali  sint  a  macula 
originali  ? 

V.  —  Primi  parentes  evecti  fuere  ad  eam 
dignitatem,  ut  essent  filii  Dei,  et  dii  quidam 
id  est  :  Divinae  consortes  naturae.  At  absurdis¬ 
simum  est,  rem  creatam,  qualis  est  homo, 
Deum ,  vel  Dei  filium  naturaliter  facere. 
Amesius  1.  «  Primi  parentes  ante  lapsum 
non  fuerunt  evecti  ad  justificationis  et  adop¬ 
tionis  gratiam,  quae  pendebat  ex  conditione 
non  praestita  » .  Fac  hoc.  2.  Ait.  «  Non  est 
absurdum  tamen,  si  filii  Dei  vocentur  natu¬ 
raliter,  non  ex  Dei  subtantia  nati,  sed  ex  Dei 
voluntate  creati  ad  imaginem  ejus  in  natu¬ 
rali  constitutione.  Dii  vero  absurdissime 
vocantur  a  Bellarmino  ».  Respondeo  1  :  Ab- 
surditatis  ergo  arguit  Amesius  etiam  Davi- 
dem  Psalm.  lxxxi.  v.  6.  immo  et  Christum. 
Joan.  x.  vers.  34.  Respond.  2.  :  Si  Amesius 
fatetur,  non  conditionate,  sed  absolute  fuisse 
evectos  ad  gratiam  justificationis,  nobiscum 
et  cum  veritate  sentit.  Haec  autem  filiatio 
adoptiva,  et  justificatio  per  gratiam,  nulli 
creaturae  potest  esse  connaturaliter  debita, 
ut  habet  concors  Patrum  et  Scholasticorum 
sententia.  Equidem  filiationem  aliqualem  in 
natura  necessario  habet  omnis  creatura  intel¬ 
lectualis, imaginem  referens  Creatoris  in  intel¬ 
lectiva  et  volitiva  facultate.  Sed  quid  hoc  ad 
rem  ?  Manet  ergo  argumentum  intactum  in 
suo  vigore  :  nempe  quia,  ut  scribit.  S.  Au- 
gust.  lib.  in.  contra  Maxim,  cap.  15.  Homo 
ad  similitudinem  Dei  formatur,  ideoque  fit 
«gratia  filius,  quia  non  est  natura».  Si 
autem  gratia  fit  Dei  filius,  non  natura ;  Ergo 
non  est  hoc  illi  naturaliter  debitum  :  nam 
implicat  in  terminis,  esse  aliquid  gratuitum, 
et  esse  naturse  debitum. 

YI.  —  Confirmatur  idem  a  posteriori  : 
quia  alioqui  Gentiles  solo  naturse  lumine  non 
possent  admirari,  et  venerari  sapientiam,  et 
providentiam  Creatoris  in  hoc  lpundo.  Vide¬ 
rent  enim  hominem,  cujus  bono  omnia  na¬ 
turaliter  sunt  ordinata  (ut  cognovit  Aristot. 
1.  Polit.)  in  multis  miseriis  nasci,  qua?  mise¬ 
ria?  juxta  adversarios  injuste  forent,  nisi 
infligerentur  in  poenam  peccati.  Cum  ergo 
naturali  lumine  peccatum  originale  non  con¬ 
stet,  non  possent  defendere  Deum  ab  inju¬ 
stitia.'  neque  essent  inexcusabiles,  quia  cum 
cognovissent  Deum,  non  sicut  Deum  glorifi- 
caverunt,  aut  gratias  egerunt  :  non  enim 
naturali  lumine  apparet  dignus  gratiis  ille, 
qui  nostram  naturam  injustis  aerumnis  affe- 


DE  GRATIA  PRIMI  HOMINIS. 


689 


cisset.  Itaque  juxta  adversarios  evertitur 
tota  philosophia  naturalis,  quam  certum  est 
non  pugnare  cum  theologia.  Tota  quippe 
philosophia  hac  fundatur  in  inductione  per 
experientias,  quas  habemus  in  hac  vita  de 
operationibus  omnium  agentium.  Sed  istse 
operationes,  juxta  adversarios,  non  prove¬ 
niunt  a  natura  rerum  secundum  se  accepta, 
sed  sunt  accidentalis  poena  peccati  ,  qua 
praecisa,  et  nos  omnino  aliter  operaremur, 
et  catera  agentia  omnino  aliter  operarentur 
in  nobis.  Ergo  juxta  adversarios  falsse  sunt 
omnes  Philosophica?  illationes,  quas  ex  istis 
experientiis  elicimus  de  rerum  naturis. 

VII.  —  Denique  accedit  ratio  evidens  : 
Quia  cum  creari  in  statu  naturae  purae  nihil 
sit  aliud,  quam  creari  cum  perfectione  sua 
essentiali,  omnibusque  facultatibus,  et  acci¬ 
dentibus  connaturalibus,  et  concursu  divinae 
providentiae  naturaliter  illis  debito,  ac  sine 
bono,  vel  malo  naturae  superaddito  ;  mani¬ 
festum  est,  Deum  potuisse  creare  hominem 
perfectum  essentialiter,  et  reliqua  dicta  prae¬ 
stare,  sine  superadditis  donis  supernaturali- 
bus,  et  sine  peccato,  poenisque  ei  debitis  ;  et 
consequenter  manifestum  est, potuisse  Deum 
sic  creare,  non  solum  de  potentia  absoluta, 
sed  etiam  de  potentia  per  sapientiam  ordi¬ 
nata ;  cum  nihil  in  eo  indignum  Deo,  vel 
indecens  rationabiliter  praesumi  possit. 

Ad  CAPUT  VII. 

Solvenda  nunc  sunt  argumenta  Jansenio- 
Cal  viniano-Lutherana . 

I. —  Objic.  «  Si  justitia  originalis  superna- 
turalis  fuisset,  sequeretur,  concupiscentiam 
carnis  futuram  fuisse  naturalem,  ac  per  hoc 
bonam,  et  a  Deo ;  sed  hoc  Scriptura  negat. 
I  Joan.  u.  vers.  16.  Rom.  vn.  vers.  Io  ». 
Respondeo  :  Concupiscentia  carnis  nunc 
quidem  poena  peccati  est;  tamen  homini 
condito  in  puris  naturalibus  fuisset  sine  dubio 
naturalis,  non  quidem  ut  bonum  aliquod 
natura?,  sed  ut  defectus,  et  quasi  morbus 
quispiam  natura,  ex  conditione  materia? 
consequens.  Unde  rectissime  dicitur,  non 
esse  ex  Deo, odio,  non  amore  dignam, malam 
naturaque  contrariam, 'propter  duas  causas. 
1.  Quia  non  ex  intentione  auctoris  naturae, 
sed  praeter  ejus  intentionem  in  homine  exsti¬ 
tisset,  si  in  puris  naturalibus  homo  creatus 
fuisset.  2.  Quia  Deus  illam  sustulerat,  et  ex 
ipsius  hominis  culpa  locum  in  nobis  habet. 
Amesius  1.  «  Concupiscentia  vocatur  a  Bel- 
Tom.  VII. 


larm.  cap.  5,  propensio  carnis  ad  bonum 
sensibile, in  quod  fertur  per  sensum  et  appe¬ 
titum.  Propensio  autem  rei  ad  suum  ob¬ 
jectum  naturale,  est  bonum  naturae,  non 
defectus,  non  morbus,  nec  ex  materia  pen¬ 
dens,  sed  ex  illa  causa,  quae  singulis  facul¬ 
tatibus  suas  indidit  propensiones.  2.  Praeter 
intentionem  Dei,  non  factus  est  homo  animal 
vivens,  cum  omnibus  illis  propensionibus, 
quae  naturae  animalis  conveniunt.  3.  Ulti¬ 
mum  illud,  quod  Deus  eam  sustulerat,  non 
facit  ad  rem,  quia  illa  etiam  quae  Dominus 
abstulit,  possunt  ex  Deo  fuisse,  secundum 
illud  Jobi  :  Dominus  dedit ,  et  Dominus  re¬ 
cepit  »  Respond.  :  Omnes  istae  instantiae,  seu 
replica  evanescent ,  si  observes  \ .  Con¬ 
cupiscentiam  sumi  tum  pro  potentia  concu¬ 
piscendi,  tum  pro  motu,  seu  actu  ejus  po¬ 
tentiae  ;  et  rursus,  tam  potentiam,  quam 
actum  iterum  dupliciter  accipi.  1.  Late,  pro 
potentia,  vel  actu  appetendi  bona  tantum 
sensibilia  :  utrovis  autem  modo  sumptae  po¬ 
tentiae  non  omnes  actus  malos,  rationique 
rebelles,  sed  aliquos  esse  bonos,  ut  in  Chri¬ 
sto,  B.  Virgine,  Beatis.  2.  Prout  igitur  con¬ 
cupiscentia  sumitur  pro  potentia,  sine  dubio 
est  naturalis  perfectio  a  Deo  nobis  insita,  et 
bonum  naturae,  quatenus  est  principium  bo¬ 
norum  actuum  :  prout  vero  etiam  potest 
erumpere  in  actus  malos  et  turpes,  est  de¬ 
fectus  perfectionis  ;  sicut  quod  intellectus 
possit  ad  falsa  declinare,  et  sensus  possint 
deludi ;  item  quod  vivamus,  perfectio  est, 
sed  quod  mori  possumus,  est  imperfectio 
hujus  vitae  mortalis.  Sicut  autem  absurdum 
esset  existimare,  vitam,  sensus,  et  intellec¬ 
tum,  non  esse  naturales  perfectiones  nobis  a 
Deo  concreatas,  eo  quod  possint  deficere  ; 
ita  proportionaliter  hic  de  potentia  concu¬ 
piscibili  dicendum,  cujus  rebelles  motus  non 
magis  Deo  debent  tribui,  quam  ipsi  actus 
formaliter  liberi, et  peccaminosi ;  cum  neque 
illos  intendat  (immo  potius  eos  reprimi  ve¬ 
lit),  neque  ad  illos  concurrat  aliter,  quam  ad 
entitatem  actus  peccaminosi,  ad  quos  se 
habet  tantum  permissive,  et  concursum  ge¬ 
neralem  exhibendo  ex  officio  causae  prima. 
3.  Non  est  ordo  naturalis,  ut  pars  inferior 
rebellet  contra  superiorem,  sed  ea  pugna 
oritur  ex  imperfectione  natura,  estque  de¬ 
fectus  illius  :  dominatus  vero  illius  non  oritur 
nisi  ex  defectus  voluntatis  illi  succumbentis 
et  minus  efficaciter  utentis  suo  jure  et  pote¬ 
state,  quam  habet  cohibendi  eos  motus. 
Falsum  quippe  est  quod  putant  adversarii, 

U 


690 


V1NDICLE 


nullam  fore  talem  potestatem  in  statu  purae 
naturae,  nec  jam  esse  in  natura  lapsa  sine 
gratia  proprie  dicta.  Exigeret  enim  status 
ille  purae  naturae  talem  providentiam,  qua 
per  auxilia  proportionala  possit  moraliter 
vitare  peccata  mortalia,  et  naturalem  suam 
beatitudinem  assequi.  Octo  seq.  objectiones 
Amesius  transilit. 

II.  —  Objic.  «  In  parvulis  jam  quam  pri¬ 
mum  adolescunt,  maxima  vanae  cupiditatis 
abundantia  apparet,  suaque  sponte  immani 
impetu  in  vitia  praecipites  feruntur.  Non  sic 
homo  in  puris  naturalibus  natus  fuisset.  » 
Resp.:  Assumptum  non  probatur, cum  tamen 
praecipue  id  sit  in  quaestione.  Amesius :  «  Cum 
Magist.  sent.  in  2.  distinet.  42.  Alex.  Alens, 
part.  2.  qusest.  69.  num.  1.  Bonavent.  in  2. 
distinet.  21.  cum  aliis  ^Pontificiis  doceant, 
hominem  fuisse  creatum  in  puris  naturalibus 
sine  gratia,  sequitur  eosdem  docere  :  Natu¬ 
ram  jam  non  magis  ab  ortu  corruptam  esse, 
quam  fuit  in  creatione.  Bellarm.  etiam  con¬ 
cedit,  potuisse  talem  creari  hominem  quoad 
inclinationem  in  vitia,  qualis  jam  nascitur.  » 
Respondeo  :  Etsi  haec  omnia  gratis  daren¬ 
tur,  non  hinc  firmaretur  assumptum  illud 
usquequaque  nutans  et  flabile,  immo  aperte 
falsum.  Falso  etiam  citat  Magistrum  sent. 
qui  directe  oppositum  habet  dist.  25.  in 
prine,  cap.  In  dist.  42.  autem  neque  gry 
habet  de  hac  materia.  Quod  S.  Bonavent. 
Alens,  et  alii  docent,  non  habuisse  Adamum 
mox  in  primo  instanti  gratiam  gratum  facien¬ 
tem,  nihil  ad  rem  facit;  neque  hinc  ullatenus 
sequitur, eum  in  puris  naturalibus  conditum, 
ita  ut  non  habuerit  «  gratise  auxilium,  quo 
stare  poterat  »  ut  loquitur  Mag.  sent.  1.  c. 
quem  communiter  sequuntur  Scholastici. 

III.  —  Objic.  «  Si  Deus  impetum  rebellem 
et  iniquum,  malum  ipsi  naturae,  ante  ullum 
hominis  demeritum  indidit,  vix  potest  aliter 
fieri, quin  Deus  sit  auctor  peccati».  Respond.: 
Haec  objectio  in  primis  locum  non  habet  in 
Adamo,  quem  supponimus  non  fuisse  condi¬ 
tum  cum  ea  rebellione  ,  sed  potius  plane 
rectum,  liberum  tamen,  et  potentem  defle¬ 
ctere  a  recto,  uti  et  conditus  erat  supremus 
cum  ceeteris  Angelis.  Neque  in  statu  purae 
naturae  admittenda  ullatenus  est  illa  sequela, 
non  magis  certe  quam  faber  ferrarius  dici 
potest  auctor  esse  rubiginis,  quam  gladius 
ab  eo  confectus  contrahit.  Nec  quidquam  hic 
urget  Amesius,  quod  non  ex  superius  dictis 
elisum  sit. 

IV.  —  Objic.  <c  sterna  beatitudo  finis  est, 


hominis  naturalis.  Debuit  igitur  homo  media 
naturalia  habere  ad  finem  illum  consequen¬ 
dum.  Justitia  igitur,  quae  fuit  necessaria  ad 
beatitudinem  consequendam  ,  fuit  homini 
naturalis».  Respondet  Bellarminus  :  Beati¬ 
tudo  est  finis  naturalis  hominis,  quoad  appe¬ 
titionem,  non  quoad  consecutionem.  Repli¬ 
cat  Amesius  :  a  Novum  hoc  est,  ut  homo 
solus  naturaliter  appetat  aliquid  ut  finem 
suum,  quod  nullis  naturalibus  mediis  conse¬ 
qui  possit  ».  Respond. :  Non  est  hoc  novum, 
nam  animae  hominum  solutae  corporibus, 
naturalem  habent  propensionem  ad  corpora 
sua,  nec  tamen  iterum  conjungi  corporibus 
sine  supernaturali  auxilio  poterunt.  Dispa- 
ritas  quam  Amesius  conatur  assignare  nil 
prorsus  ad  rem  facit.  Est  enim  manifesta 
inter  utrumque  paritas  quoad  hoc  ,  quod 
nempe  aliquis  terminus,  vel  finis  supernatu- 
ralis  non  possit  sine  medio  supernaturali 
acquiri.  Unde  sufficienter  disjecta  est  vis 
objectionis.  Absolute  tamen  (quod  Bellarm. 
obiter  innuit)  respondetur  melius  :Non  posse 
quidem  naturam  humanam  beari  sine  aliqua 
contemplatione  et  dilectione  Dei, in  quo  vera 
ejus  beatitudo  consistit  :  sed  illa  contempla¬ 
tio,  et  dilectio  Dei,  illaque  beatitudo  duplex 
esse  potest;  una  naturalis,  altera  supernatu- 
ralis.  Priorem  appetit  homo  innato  appetitu : 
ad  posteriorem  habet  solum  capacitatem 
obedientialem  ,  ideoque  non  illam  appetit 
homo  naturali  et  innato  appetitu.  Appetitu 
autem  elicito,  sive  actuali  desiderio  recte 
ordinato  debet  efficaciter  desiderare  illam, 
ad  quam  reipsa  ordinatus  est  :  quod  tamen 
citra  revelationem  divinam  supernaturalem 
haud  innotescere,  manifesta  docet  experien¬ 
tia  in  Philosophis,  qui  ne  conjectando  qui¬ 
dem  in  aliqualem  ejus  devenere  notitiam  : 
unde  et  in  eis  appetitus  illius  esse  nequivit, 
nisi  ad  summum  inefficax  et  conditionatus, 
«  si  foret  possibilis  ».  Ad  hunc  ergo  super¬ 
naturalem,  et  indebitum  finem,  cum  Deus 
pure  gratuita  liberalitate  hominem  ordina¬ 
verit  (ut  cum  SS.  Patribus,  et  S.  Thoma  1. 
part.  qusest.  12.  Scholastici  communiter  do¬ 
cent),  potuit  Deus  ab  illa  ordinatione  sibi 
libera  abstinere,  et  ad  beatitudinem  natura¬ 
lem  dumtaxat  homines  ordinare.  Adde  , 
retorqueri  posse  hoc,  et  similia  argumenta 
contra  ipsos  adversarios.  Non  potest  enim 
Deus,  etiam  post  peccatum,  creare  hominem, 
nisi  propter  aliquam  ultimum  finem,  sicut 
non  potest  ante  peccatum.  At  etiam  post 
peccatum  nullus  est  ultimus  finis,  in  quo 


DE  GRATIA  PRIMI  HOMINIS. 


691 


homo  quiescere  possit,  nisi  Deus  visus :  Ergo 
etiam  post  peccatum  tenetur  Deus  creare 
hominem  propter  sui  visionem,  et  conse¬ 
quenter  conferre  illi  media  necessaria  ad 
illam,  adeoque  potestatem  consequendi  dona 
,  justitiae  ad  eam  beatitudinem  conducentia. 
Fuse  et  erudite  contra  Jansenistas  haec  et 
similia  prosequitur  Ripalda  disp.  8.  9.  10. 
11.  12. 

Gerhardus  nihil  hic  novi  profert,  sed 
praeter  logomachiam  de  usu  vocis  «  natu¬ 
rale  »,  consuetam  ineptiam  iterat:  «  Bellarm. 
fatetur,  viros  illos  eruditos  (Baianos  errones) 
Lutheranae  suffragari  sententiae  » .  Ergo  Bel¬ 


larm.  est  &p6o8o£ta<;  testis.  Jungamus  huic  pue¬ 
rilitati  argutationem  nihilo  saniorem.  Th. 
17.  sic  infert  :  «  Quae  naturaliter  propagan¬ 
tur,  et  ex  ipsa  nativitate  sunt  haereditaria, 
illa  etiam  sunt  naturalia.  Jam  vero  imago 
Dei  fuisset  naturaliter  propagata  ab  Adamo 
in  posteros,  et  ex  nativitate  fuisset  ipsi  hae¬ 
reditaria,  si  Adamus  in  statu  integritatis  per¬ 
stitisset.  Ergo  imago  Dei  fuit  primo  homini 
naturalis.  »  Sed  quid  hinc  contra  Bell,  et  Ca¬ 
tholicos  ?  An  ideo,  quia  in  aliquo  minus  pro¬ 
prio  sensu  dici  potest  naturalis,  ideo  revera 
donum  supernaturale  non  est  ? 


VINDICIiE 

PRO  LIBRO  PRIMO 

\ 

DE  STATU  PECCATI 

QUI  EST  DE  PECCATO  IN  GENERE 


Ad  CAPUT  IV. 

Tota  quaestio  est  (ut  fatetur  Amesius) :  An 
dentur  peccata  venialia  ex  natura  et  ratione 
peccati,  id  est,  quae  non  sunt  repugnantia 
charitati  Dei  et  proximi?  Communis  senten¬ 
tia  Catholicorum  est  :  Peccata  quaedam  ex 
natura  sua,  nulla  ratione  habita  ad  praede¬ 
stinationem  vel  reprobationem  (ut  Wicleffus 
et  Calvinus  volebant),  aut  ad  statum  renato¬ 
rum,  vel  non  renatorum  (ut  volunt  Luthe- 
rani),  esse  mortalia,  quaedam  venialia ;  et 
prioribus  quidem  indignum  reddi  hominem 
amicitia  Dei,  et  mortis  aeternae  reum,  poste¬ 
rioribus  temporalis  tantum  supplicii,  pater- 
naeque  castigationis  constitui  hominem  reum, 
ita  ut  Deum  quidem  offendant,  sed  non  usque 
ad  amicitiae  dissolutionem.  Addit  Bellarm. 
ab  hoc  communi  Catholicorum  consensu 
nonnihil  deflexisse  Gersonem ,  Almainum, 
et  Joannem  Episc.  Roffensem.  Quibus  addi 
debet  Michael  Baius  (cujus  opinio  a  tribus 
Pontificibus  damnata  est),  quorum  tamen 
sententia,  etsi  (juxta  Medinam)  sit  absurdis¬ 
sima,  tamen  multum  differt  a  Lutherano- 
Calviniana  baeresi,  Amesius  huic  statui  con¬ 
troversiae  sic  exposito  acquiescit ;  insigniter 
tamen  cavillatur,  dum  sive  ex  imperitia,  sive 
ex  malitia  ait  :  Consensum  istum  Pontificio¬ 
rum  optime  declarat  Medina  in  1.  2.  quaest. 
88.  cap.  1.  :  «  Qua  ratione  distinguatur  pec¬ 
catum  veniale  a  mortali,  non  una  est  sen¬ 
tentia  Doctorum,  sed  variant  in  infinitum 
opiniones  ».  Est  haec,  inquam,  illustris  cavil¬ 
latio  :  nam  ut  saepe  in  superioribus  monui, 
in  substantia  dogmatis,  quod  distinguantur, 


omnes  Catholici  conveniunt,  saltem  post  con¬ 
cilii  Tridend.  definitionem  sess.  6.  cap.  11. 
et  sess.  14.  cap.  o.  Et  Michael  Baius  moni¬ 
tus  similiter  suum  errorem  retractavit.  Quo¬ 
modo  autem  praecise  distinguantur,  non  ad 
fidem,  sed  ad  Scholasticorum  disceptationem 
pertinet. 

Ad  CAPUT  IX. 

Adstruitur  Catholica  veritas  I  ex  Matth.  v. 
v.  22.  Qui  irascitur  fratri  suo,  reus  erit  judi¬ 
cio  ;  qui  dixerit  Racca ,  reus  erit  concilio  ;  qui 
dixerit,  fatue  ,  reus  erit  gehennae  ignis.  Reus 
judicii  dicitur,  qui  aliquid  fecit,  unde  in  ju¬ 
dicium  vopari  possit,  sed  non  constat,  an 
mereatur  pcenam  aliquam,  vel  nullam.  Reus 
concilii  dicitur,  cujus  culpa  certa  est,  sed 
ambiguum,  quanta  sit,  et  quam  pcenam  me¬ 
reatur  :  et  ideo  judices  inter  se  conveniunt 
in  concilium,  ut  definiant  poenae  mensuram. 
Reus  gehennae  ignis  vel  mortis  aeternae  dici¬ 
tur,  cujus  culpa,  et  mensura  culpae,  ac  etiam 
per  hoc  poenae  gravitas  certa  est.  Hinc  con¬ 
ficitur  tale  argumentum  :  Manifestum  convi¬ 
cium,  teste  vel  judice  Christo,  facit  reum 
gehennae  ignis,  ac  per  hoc  est  peccatum 
mortale.  Iracundia  sono  vocis  expressa,  sed 
ad  malum  convicii  non  pertingens,  facit  reum 
concilii,  id  est,  non  constat,  an  mereatur 
gehennam,  sed  aut  ea  poena,  aut  minore 
digna  est.  Ergo  inveniuntur  peccata  quae¬ 
dam,  quae  leviora  sunt,  quam  ut  gehennam 
ignis  mereantur.  Rursus  iracundia,  quae  nullo 
signo  externo  foras  erupit,  non  facit  reum 
concilii,  sed  judicii ;  hoc  est,  non  constat,  an 
mereatur  poenam  aliquam,  an  nullam?  Unde 


G94 


VINDICLE 


sequitur,  ut  sine  dubio,  si  poenam  meretur, 
temporalem,  non  aeternam  mereatur;  cum 
sit  levior  culpa,  quam  ea  esset,  de  qua  du¬ 
bium  esse  poterat,  an  temporale  supplicium, 
an  aeternum  mereatur.  Amesius  in  primis 
hoc  argumentum  suo  more  per  puram  omis¬ 
sionem  enervavit.  Deinde  circa  illos  tres  gra¬ 
dus  peccatorum  a  Bellarm.  notatos  putide 
cavillatur.  Christus  enim  ad  declarandam 
illam  culparum  diversitatem  usus  est  meta¬ 
phora  familiari  Judaeis,  et  nota  triplicis 
generis  supplicii  fontibus  apud  illos  infligi 
soliti,  ut  ibi  interpretes  communiter  notant. 
Amesius  autem  ut  haec  omnia  eludat,  tingit 
hanc  omnem  disceptationem  de  gravitate 
peccatorum  fieri  respectu  Christi,  quasi  ipse 
dubitet,  aut  inquirat,  an  et  quam  poenam 
mereatur  hoc  vel  illud  peccatum,  etc.  Quod 
nulli  Catholicorum  in  mentem  venit.  Nimi¬ 
rum  contradicere  oportebat,  ut  quovis  modo 
tueretur  manifestum  errorem.  Ubi  revera 
«  impudens  et  insanum  »  dici  meretur  ejus 
inane  effugium ;  quo  convicio  Bellarmini 
doctrinam,  Evangelio  ex  asse  consonantem, 
configere  ipse  non  erubuit. 

II.  —  Matth.  xxm.  vers.  24.  Luc.  vi.  vers. 
42.  Peccata  qusedam  comparantur  rebus  na¬ 
tura  sua  levissimis,  alia  vero  gravissimis  : 
Excolantes  culicem ,  camelum  autem  deglu- 
tientes.  Et  :  Quid  vides  festucam  fratris ,  tra¬ 
bem  autem ,  quse  in  oculo  tuo  est  non  vides  ? 
Amesius  hic  facit,  quod  solet,  cum  maxime 
constringitur,  nimirum  conviciatur  et  nuga¬ 
tur.  Ait  1.  :  u  Elephantus  non  capit  muscas. 
Non  decuit  igitur  tantum  camelum,  quantus 
Bellarm.  fuit,  culices  et  festucas  captare  ». 
At  nonne  poterat  pari  jure  vel  injuria  hoc 
scomma  scurrile  ab  aliquo  sive  Luciano,  sive 
Calvino  in  ipsum  Christum  jaci?  2.  Ait  2.  : 
«  Proverbiales  dictiones  non  sunt  dentibus 
extendendse  ultra  suum  scopo  ».  Esto  !  quis 
abnuit?  Ait  3.  :  «  Quod  culex  aut  festuca  est 
in  comparatione,  potest  absolute  mons  esse  : 
sicut  terra  ipsa  tota,  respectu  totius  coeli 
ambitus  a  quibusdam  dicitur  se  habere  instar 
puncti  ».  At  probare  oportebat  Amesium, 
quod  Christus  eo  loco  non  secundum  rei  ve¬ 
ritatem,  sed  tantum  per  respectum  ad  horni, 
nes  deceptioni  obnoxios,  adeoque  secundum 
falsam  aestimationem  humanam  locutus  sit. 
Id  enim  incarnatae  veritati  repugnat.  Ait  4.: 
«  In  operibus  bonis  talis  est  differentia  gra¬ 
duum  inter  maxima  et  minima,  qualis  est  in 
peccatis  :  et  tamen  a  Pontificiis  minima  di¬ 
cuntur  mereri  vitam  aeternam.  Quae  trabs 


est  in  eorum  oculis,  ut  iidem  non  videant 
peccata  minima  valere  ad  poenam  aeter¬ 
nam?  »  Resp.  :  Falso  assumit  eamdem  pro- 
portionaliter  rationem  gradualem  inter  bona 
et  mala  opera.  Nam  in  primis,  nulla  opera 
moraliter  tantum  bona,  merentur  ullum  prae¬ 
mium  supernaturale.  Deinde  ipsa  opera  ho¬ 
minis  justi,  juxta  SS.  Thomae,  Bonav.  com¬ 
muniorem  et  probabiliorem  sententiam,  non 
nisi  ex  imperio  charitatis  prodeuntia,  me¬ 
rentur  augmentum  gratiae  et  gloriae,  etc. 
Unde  comparatio  ut  vera  et  apta  sit,  institui 
debet  inter  opera  viva  filii  Dei  ex  charitate 
facta,  et  opera  mortifere  peccaminosa ;  ubi 
utrinque  datur  latitudo  in  infinitum  inter 
minima  et  maxima,  tam  bona  quam  mala 
opera. 

III.  —  Luc.  xti.  vers.  59  :  Non  exibis  inde , 
donec  etiam  novissimum  minutum  reddas.  Per 
novissimum  minutum  intelligunt  SS.  Patres, 
Tertull.,  Orig.,  Hieron.,  Ambros.,  Cyprianus 
peccata  levissima.  Amesius  :  «  Minutum  illud 
poena;  invenitur  in  poena  aeterna.  Non  est 
igitur  aliena  minuti  ratio  ab  illo  peccato, 
quod  meretur  poenam  seternam.  »  Resp.  : 
Commentum  hoc  de  minuto  in  poena  aeterna 
repugnat  non  tantum  apertissimae  veterum 
Patrum  sententiae,  sed  etiam  verbis  Evan- 
gelii  sat  claris  ;  cum  loquatur  de  caro  ere, 
unde  tandem  exiri  potest. 

IV.  —  Apostolus  I  Corinth.  m.  v.  12.  et 
seqq. comparat  peccata  venialia  rebus  natura 
sua  levissimis,  ligno,  fceno,  stipulis,  etc.  ubi 
SS.  Amb.,  Aug.,  Greg.  M.  intelligunt,  Apo¬ 
stolum  significare  per  aurum  et  argentum, 
et  lapides  pretiosos,  opera  perfecta,  quae  in 
judicio  Dei  nihil  mercedem  promerentur  ; 
per  lignum,  foenum,  stipulas,  opera  inutilia, 
venialia.  Amesius  praemissis  nugis  ad  rem 
nihil  pertinentibus,  ait  :  «  Non  agitur  hoc 
loco  de  peccatis,  sed  de  doctrinis,  teste  ipso 
Bell.  lib.  i.  de  purg.  cap.  5.  »  Resp.  :  Imo 
Bell,  expresse  ait  :  Utraque  expositio  (tam 
de  peccatis,  quam  de  doctrinis),  est  bona,  et 
ex  utraque  deducitur  assertio  Purgatorii,  et 
peccatorum  venialium,  etc. 

V.  —  Jacobus  i.  vers.  15.  tres  assignat 
motus  concupiscentiae,  quorum  1.  est  invo¬ 
luntarius,  scii.  Unusquisque  tentatur  a  concu¬ 
piscentia  sua ,  etc.  Et  hunc  motum  Apostolus 
non  dicit  esse  peccatum,  sed  ejus  causam, 
si  accedat  consensus.  2.  Est  imperfecte  vo¬ 
luntarius  :  Concupiscentia  cum  conceperit , 
parit  peccatum ,  etc.  Ac  proinde  est  pecca¬ 
tum,  sed  veniale  :  quod  patet  inde,  quia 


DE  AMISSIONE  GRATIA. 


695 


nominatur  peccatum,  et  tamen  distinguitur  a 
peccato  consummato,  et  mortem  generante. 
3.  Peccatum  cum  consummatum  fuerit ,  gene¬ 
rat  mortem;  ubi  non  modo  de  ipso  opere 
externo,  sed  etiam  de  actu  deliberato  interno 
sine  dubio  loquitur,  cum  in  duobus  ultimis 
Decalogi  praeceptis  aeque  vetetur;  et  Domi¬ 
nus  Matth.  v.  v.  28.  dixerit :  Qui  viderit  mulie¬ 
rem  ad  concupiscendum  eam ,  jam  moechatus 
est  eam  in  corde  suo.  Amesius  :  «  Concupi¬ 
scentiae  peccatum  non  distinguit  Jacobus  a 
peccato  consummato  tamquam  speciem  a 
specie,  sed  tamquam  partem  a  toto.  Cum 
igitur  toti  peccato  mortem  deberi  docet, 
singulas  partes  mortales  ostendit.  »  Resp.  : 
Hoc  est  commentum,  et  glossa  Calviniana, 
textui  Apostolico  contraria.  Id  enim  quod 
parit  aliud,  non  potest  esse  pars  ejus  quod 
paritur.  Et  quamvis  concupiscentia  semide- 
liberata,  a  plene  deliberata  et  consummata 
non  differat  specie  metaphysica  :  tamen  si 
theologice ,  secundum  nocumentum  quod 
animae  inferunt,  et  juxta  moralem  aestima¬ 
tionem  ,  perpendantur,  tantum  analogice 
conveniunt,  ut  recte  contraCajet.  etCapreol. 
docent  Suarez,  Vasq.,  Tanner.,  etc. 

VI.  —  Ephes.  v.  vers.  3.  et  seqq.  Cum 
Apostolus  sex  peccatorum  genera  propo¬ 
suisset,  nimirum  fornicationem,  immunditiam , 
avaritiam ,  turpitudinem ,  stultiloquium,  et 
scurrilitatem ,  de  tribus  tantum  prioribus , 
non  de  reliquis,  affirmat :  Qui  talia  agunt , 
non  habere  heereditatem  in  regno  Dei  et  Chri¬ 
sti.  Nimirum  docere  volebat,  tria  posteriora 
debere  quidem  esse  aliena  ab  ore  sanctifi¬ 
cato  fidelium,  non  tamen  ex  genere  suo  talia 
esse,  quae  excludant  ab  haereditate  Christi, 
et  Dei.  Amesius  :  «  Silentium  Apostoli,  cu¬ 
jus  alias  fuisse  causas  constat,  nihil  testatur 
pro  peccato  veniali  ».  Frigidum  enimvero 
effugium !.  cur  non  vel  unam  ex  illis  «  aliis 
silentii  causis  »  indicavit  enervator  ? 

Ad  CAPUT  X. 

Argumentum  quod  ex  traditione  Ecclesiae 
et  Patrum,  hoc  cap.  Bellarminus  prosequi¬ 
tur,  consueta  omissione  et  silentio  enervavit 
Amesius.  Inter  ea  testimonia  sunt  etiam  con¬ 
cilii  Milevitani  canon.  7.  et  8.  a  S.  Augu¬ 
stino  compositi,  quibus  in  faciem  resistere 
forsan  puduit  Amesium, 


Ad  CAPUT  XI. 

Veritas  Catholica  roboratur  ulterius  ratio¬ 
nibus. 

I.  —  Si  peccata  venialia  ex  natura  sua 
essent  mortalia,  et  solum  fidelibus  ob  fidem 
quam  habent  non  imputarentur ;  certe  infi¬ 
delibus  omnino  imputarentur,  et  mortalia 
essent.  Id  vero  manifeste  falsum  et  absur¬ 
dum  est.  Ergo.  Amesius  I.  ait :  «  Negatur  ab 
ipsis  Pontificiis  assumptio  »,  probatque  ex 
Azotio  lib.  iv.  cap.  10.  ubi  docet,  nemini 
extra  gratiam  Dei  constituto  veniale  remitti. 
Resp. :  Hoc  verum  est  ex  consensu  omnium 
Theologorum,  sed  quomodo  hoc  adversatur 
assumptioni  Bellarminianse?  Aliud  est,  non 
remitti  peccatum  veniale,  aliud  non  imputari 
veniale  tamquam  mortale  infidelibus.  Ame¬ 
sius  2.,  «  ad  assumptionis  probationem  ne¬ 
gat  sequelam  » .  Probatio  haec  est  :  Quia  in 
eodem  genere  peccati  gravius  offendit  Deum 
fidelis,  quam  infidelis,  cum  ille  majori  lumine 
praeditus,  plura  beneficia  a  Deo,  et  contra 
peccatum  plura  remedia  etc.  receperit,  ut 
patet  ex  Luc.  xn.  vers.  74.  Hebr.  x.  v.  29. 
Contra  vero  peccata  infidelium  ob  ignoran¬ 
tiam  esse  leviora  testatur  suo  exemplo  Apo¬ 
stolus  I  Tim.  i.  vers.  13  :  Misericordiam  con¬ 
secutus  sum ,  quia  ignorans  feci  in  increduli¬ 
tate.  Hanc  probationem  sine  dubio  solidam 
rejicit  Amesius  exclamans  :  «  Qualis  est  con¬ 
nexio  hujus  consequentiae?  »  Resp.  :  Optima 
est,  haec  scilicet :  Caeteris  paribus  minus  im¬ 
putantur  infidelibus  peccata  ejusdem  ratio¬ 
nis,  quam  fidelibus  :  Ergo  quae  in  fidelibus 
sunt  venialia,  non  possunt  infidelibus  tam¬ 
quam  mortalia  imputari ;  alioqui  enim  im¬ 
putarentur  magis,  et  non  imputarentur  ma¬ 
gis,  quae  est  aperta  contradictio. 

II.  —  Veniale  dicitur,  quod  venia  dignum 
est,  sive  in  quo  aliquid  est  cur  mitius  puniri 
debeat.  Quare  igitur  quid  sit  illud,  quod  fa¬ 
cit  ut  peccatum  aliquod  sit  venia  dignum, 
et  ad  reatum  mortis  a  Deo  non  imputetur. 
Amesius  1.  :  «  Est  aliud  in  peccatis  quibus¬ 
dam  mortalibus,  cur  mitius  puniantur,  quam 
alia  mortalia  quae  sunt  atrociora  ».  Sed  quid 
sit  illud  «  aliud  »,  non  potest  Amesius  expri¬ 
mere.  Mera  verba  dat.  Amesius  2.  :  a  Nihil 
est  in  nobis,  quod  per  se  facit,  ut  peccatum 
aliquod  ad  reatum  mortis  non  imputetur, 
sed  misericordia  Dei  ».  Sed  hoc  est  mani¬ 
feste  hariolari.  Si  enim  nihil  est,  cur  infide¬ 
libus  potius  imputentur,  quam  fidelibus, 


696 


VINDIGLE 


unde  constat  illis  imputari,  non  his?  Certe 
ut  discrimen  aliquod  vel  apparens  habeatur, 
debet  recurri  ad  fidem.  At  jam  supra  pro¬ 
batum  est,  fidem  potius  augere  gravitatem 
peccati,  juxta  oraculum  Christi  :  Servus  qui 
cognovit  voluntatem  domini ,  et  non  fecit ,  va¬ 
pulabit  multis. 

III.  —  Veniale  ex  natura  sua  non  ponit  in 
homine  aversionem  a  Deo,  cum  non  repug¬ 
net  charitati,  ut  perspicuum  est.  At  poena 
aeterna  non  debetur  peccato,  nisi  ratione 
aversionis  a  bono  aeterno,  quod  est  Deus. 
Amesius  argumento  huic  manifeste  succum¬ 
bens,  ait  :  « In  ista  petitione  principii  vix  ulla 
particula  est  veri,  vel  Pontificiorum  judicio. 
Nam  aversio  (sunt  verba  Medinae),  et  devia¬ 
tio  a  regula  est  de  ratione  peccati, et  ex  eo 
quod  actus  humanus  sit  contra  legem,  sub  • 
sequitur  aversio  a  Deo.  »  Resp.  :  Amesius 
haec  verba  Medinao  (in  duabus  diversis  asser¬ 
tionibus  ad  aliud  prorsus  intentum  recitatis), 
vel  non  intellexit,  vel  fraudulenter  in  sen¬ 
sum  pervertit  Medinse  prorsus  contrarium; 
cum  item  Doctor  conceptis  verbis  oppositum 
doceat  quaest.  88.  art.  1.  dicens:  «  Non  enim 
prorsus  avertit  hominem  a  Deo  ».  Sine  du¬ 
bio  ipse  aeque,  ac  caeteri  Catholici  omnes  in 
peccato  veniali  (puta  semideliberato  verbo 
otioso),  agnoscit  aversionem  vel  deviatio¬ 
nem  aliquam  levissimam  a  lege  aeterna  : 
idem  tamen,  ut  caeteri  Catholici  omnes,  vel 
ut  fatuitatem,  vel  ut  heeresim  sapientem  ex¬ 
ploderet  eum,  qui  diceret,  semi-deliberatum 
verbum  otiosum  avertere  a  Deo  fine  ultimo, 
adeoque  charitatem  et  amicitiam  Dei  expel¬ 
lere. 

IV.  —  Quaevis  offensio  ex  natura  sua  non 
dissolvit  amicitiam  inter  homines.  Ergo  nec 
inter  Deum  et  hominem.  Si  enim  natura  sua 
quaevis  offensa  id  facit,  cur  non  etiam  in 
Deo  ?  Quod  enim  ex  natura  rei  convenit, 
semper  et  ubique  convenit.  Amesius  :  «  Ma¬ 
nente  scilicet  eadem  natura.  Sed  alia  est 
natura  tam  amicitiae  quam  offensionis  Dei,  et 
alia  hominum  ».  Resp. :  Imo  multo  amplius 
urget  hoc  in  Deo,  quam  in  hominibus.  Nam 
multo  arctiorem  et  fideliorem  amicitiam  colit 
Deus  cum  justis,  etiam  viatoribus,  quam  sit 
inter  ipsos  homines.  Omnis  autem  omnino 
amicitia  sincera  hoc  habet,  ut  ea  permanente, 
amicus  sit  placabilis,  et  remittat  obsequiis 
amici  offensiunculas  quasdam  leves  et  mo- 
raliter  inevitabiles. 

V.  —  Peccatum  non  dicitur  univoce  de 
mortali  et  veniali,  sed  per  analogiam  quam¬ 


dam  ;  et  proinde  peccatum  veniale  non  est 
perfecte  peccatum  sicut  mortale,  ut  docent 
SS.  Thomas,  Ronav.  etc.  Ergo  non  debetur 
ei  poena  mortis  setern se.  Anteced.  probatur  : 
quia  ad  peccatum  duo  requiruntur  :  ut  sit 
voluntarium,  et  contra  legem.  Omne  autem 
veniale  aut  non  est  perfecte  voluntarium, 
aut  non  est  perfecte  contra  legem ;  quod 
probatur  et  declaratur  :  Nam  peccatum  ve-  . 
niale  triplex  est;  aut  tale  ex  genere  suo,  ut 
verbum  otiosum;  aut  ex  imperfectione  ope¬ 
ris  ;  et  hoc  vel  ex  subreptione,  ut  desiderium 
rei  illicitae  semi-deliberatum ;  vel  ex  parvi¬ 
tate  materise,  ut  furtum  rei  vilissimae.  Ve¬ 
niale  igitur  ex  subreptione  non  est  perfecte 
voluntarium,  ac  proinde  nec  perfecte  pec¬ 
catum.  Veniale  ex  parvitate  materiae  potest 
quidem  esse  perfecte  voluntarium,  sed  non 
perfecte  contra  legem.  Lex  enim  non  prohi¬ 
bet  furtum  unius  oboli  in  specie,  sed  furtum 
in  genere.  Et  quia  finis  praecepti  est  chari- 
tas,  qui  prohibet  furtum,  prohibet  injuriam 
et  laesionem  proximi  :  et  furtum  quidem  rei 
notabilis,  quo  simpliciter  proximus  laeditur, 
prohibet  simpliciter  :  furtum  rei  minimae, 
quo  proximus  non  nisi  secundum  quid  lae¬ 
ditur,  non  prohibet  nisi  secundum  quid. 
Idemque  est  in  aliis  objectis.  Denique  pec¬ 
catum  veniale  ex  genere  suo  potest  esse  per¬ 
fecte  voluntarium  et  contra  legem,  si  lex 
aliqua  specialis  de  eo  sit :  sed  ea  lex  non  erit 
in  rigore  lex.  Nam  cum  (juxta  Apostolum), 
finis  praecepti  sit  charitas,  et  ex  fine  men¬ 
surentur  praecepta ;  si  quod  praeceptum  con¬ 
stituatur  de  re,  quae  parum  admodum  ad 
eum  finem  conducat  (ut  si  speciali  praecepto 
caveatur,  ne  quis  verbum  otiosum  loquatur), 
id  praeceptum  non  poterit  esse  perfecte  et  in 
rigore  atque  antonomastice  lex.  Amesius  1. 
opponit  Medinam,  Azorium,  Durandum,  qui 
volunt,  veniale  simpliciter  dici  peccatum. 
Verum  inanem  logomachiam  ventilat  ener¬ 
vator ,  ut  agnoscit  ipse  Medina  1.  c.  adeoque 
Durandum  tamquam  omnibus  Theologis  ad¬ 
versantem  rejicit  in  eo, quod  contendat;  ve¬ 
niale  aeque  esse  contra  legem' ac  mortale,  ac 
non  potius  praeter  legem  tantum.  Stat  igitur 
Medina  plane  cum  Eellarmino ;  Et  quidquid 
Amesius  opponit,  ad  rem  nihil,  sed  tantum  ad 
litem  de  vocibus  spectat.  Unde  confirmatur 
idem  argumentum  :  Quia  si  peccatum  ve¬ 
niale  perfecte  et  proprie  esset  contra  legem, 
tum  justus  statim  atque  unum  veniale  commi¬ 
sit,  esset  vere  ac  perfecte  transgressor  legis, 
et  reus  omnium  coelestium  praeceptorum  j  uxta 


DE  AMISSIONE  GRATLE. 


G97 


illud  Jac.  ii.  vers.  10.  Qui  offendit  in  uno,  factus 
est  omnium  reus.  Hoc  autem  absurdissum  esse 
constat  ex  eo,  quod  Scriptura  vocet  homines 
simpliciter  sanctos  et  justos,  et  legis  divinae 
observatores,  etiam  cum  peccatis  venialibus 
non  carent,  ut  constat  Luc.  i.  v.  6.  de  Za- 
charia  et  Elisabeth;  et  de  Apostolis  I  Joan. 
v.  8.  Jac.  m.  v.  2.  Fuere  autem  hi  vere  et 
coram  Deo  justi,  etsi  non  ex  lege ,  sed  ex  gra¬ 
tia  et  misericordia  Dei.  Denique  venialia  non 
excludunt  charitatem  etiam  perfectam,  vi¬ 
atori  de  lege  ordinaria  possibilem,  ut  de 
Apostolis  constat.  Vide  S.  August.  lib.  de 
perfect.  just.  Christ. 

Ad  CAPUT  XII. 

I.  —  Objiciunt  haeretici  :  «  Generatim  de 
omni  peccato  pronunciatur  :  Maledictus 
omnis ,  qui  non  permanserit  in  omnibus  qux 
scripta  sunt  in  libro  legis.  Deut.  xxvn.  v.  26. 
Stipendium  peccati  mors.  Rom.  vi.  v.  23. 
etc.  »  Resp.  :  In  ejusmodi  locis  non  nisi  de 
peccatis  mortalibus  agi,  patet ;  tum,  quia 
alias  sequeretur,  homines  justos  ob  sua  ve¬ 
nialia  reipsa  et  de  facto  excidere  a  vita  gra¬ 
tiae  ;  tum  quia  maledictio  illa,  Deut.  xxvn. 
v.  26.  refertur  ad  violatores  legum,  quae  eo 
in  loco  traditae  fuerant ;  tum  denique  quia 
Apostolus,  Rom.  vi.  v.  23.  de  peccato  illo 
disserit,  quod  pugnat  cum  gratia,  et  simul 
cum  justitia  consistere  non  potest.  Nec  ener¬ 
vantur  ista  1.  per  distinctionem  inter  «ju¬ 
stitiam  legalem  ,  et  justitiam  ac  gratiam 
Evangelii  »  :  neque  enim  justitia  Evangelii 
facit,  ut  id  quod  est  mortiferum,  sit  non 
mortiferum,  sed  quodvis  peccatum  ex  se 
mortiferum,  infert  mortem  et  destructionem 
gratiae  Evangelicae.  Nec  verum  est  2.  Apo¬ 
stolum,  Gal.  iii.  vers.  10.  extendere  maledi¬ 
ctionem  et  benedictionem  legis  ad  opera 
etiam  levissima.  Ubinam  enim  mentio  fit  in 
universa  lege  de  verbo  otioso,  gloriosa  inani 
levicula,  etc.  ob  quae  incurratur  maledictio 
legis  ?  3.  Falsum  est,  Apostolum  iis  verbis  : 
Stipendia  peccati  mors ,  loqui  de  «  omni 
peccato,  a  cujus  reatu  fideles  per  Christum 
liberantur  »,  etiam  «non  voluntario.  »  c.  vii. 
v.  20.  24.  Denique  de  omnibus,  de  quibus 
erubescunt  resipiscentes  cap.  vi.  v.  21.  Haec 
omnia  non  Apostolus  asserit,  sed  verbis  A- 
postoli  affingit  tortuosus  glossator. 

II.  —  Objic. «  Qui  non  diligit  Deum  ex  toto 
corde  etc.  ille  violat  legem,  et  reus  est  mor¬ 


tis  :  Sed  qui  leviter  peccat,  non  diligit  Deum 
ex  toto  corde.  Ergo.  »  Resp.  :  Dilectio  De* 
ex  toto  corde  dupliciter  intelligi  potest.  I . 
Ut  idem  sit  ex  toto  corde,  quod  super  omnia 
alia  integre  oc  perfecte,  ut  nihil  Dei  amori 
anteponatur.  2.  Ut  semper  Deus  actu  cogi¬ 
tetur  et  diligatur  ita ,  ut  nihil  obrepere 
possit,  quod  sit,  non  dico  contra,  sed  praeter 
amorem  Dei  et  proximi.  Priori  modo  im¬ 
peratur  nobis  in  via  dilectio  ;  posteriori  non, 
cum  sit  propria  beatorum  in  patria.  Hoc  ita 
se  habere,  praeter  ea  quae  supra  lib.  de  Mo- 
nach.  dicta  sunt,  patet  ex  Scripturis,  III  Reg. 
xiv.  v.  8.  IV  Reg.  xxiii.  v.  23.  Luc.  i.  v.  8. 
de  Davide,  Josia,  Zacharia,  et  Elisabeth,  de 
quibus  testantur,  quod  in  toto  corde  secuti 
sint  Deum ,  et  ambulaverint  in  omnibus  man¬ 
datis  et  justificationibus  Domini.  Et  tamen 
nemo  dubitat,  eos  venialiter  peccasse,  non 
minus  ac  Apostolos.  Amesius  multis  hic  ver¬ 
bose  replicat,  sed  omnia  simplici  inficiatione 
expediuntur  :  sunt  enim  pleraque  aperte 
falsa,'  quae  cum  non  potuerint  non  ipsimet 
enervatori  esse  suspecta,  ne  nihil  egisse  vi¬ 
deretur,  adducit  Scholasticorum  varias  opi¬ 
niones  de  tempore,  pro  quo  obligat  praece¬ 
ptum  charitatis  Dei  affirmativum.  Sed  quid, 
quaeso,  hoc  ad  rem  ? 

III.  —  Objic.  «  Minima  opera  bona  (ex 
Pontificiorum  sententia) ,  merentur  vitam 
aeternam.  Ergo  et  minima  peccata  merentur 
mortem  aeternam  ».  Resp.  :  Gratis  dato  an¬ 
tecedente,  negatur  sequela.  Nam  1.  dare 
minimo  operi  maximum  praemium,  ingens 
liberalitas  et  misericordia  foret;  dare  autem 
minimo  peccato  poenam  maximam,  injustitia 
et  crudelitas  esset.  2.  Dare  calicem  aquae 
•frigidae  ex  charitate  Dei,  non  opus  minimum, 
sed  valde  magnum  est,  et  vere  meritorium 
vitae  aeternae  :  huic  autem  operi  bono  non 
est  opponendum  peccatum  veniale,  quod 
simul  cum  charitate  consistit,  sed  mortale, 
quod  charitati  repugnat.  Amesius  nec  appa¬ 
renter  quidem  potuit  responsionem  Bellar- 
mini  enervare ,  nisi  truncando  rationem  hanc 
posteriorem,  seu  plane  omittendo  :  circa 
priorem  vero  aperte  cavillatur  et  cretizat. 
Quis  enim  est  e  Pontificiis,  qui  dicat,  quod 
mereamur  «  ex  justitia  et  ex  condigno  » 
maximum  praemium  per  minimum  opus  ? 
Qua  fronte  igitur  ait  hic  enervator,  «  omnes 
Pontificios  docere  de  merito  ex  condigno  », 
quod  hic  Bellarminus  tribuit  «  ingenti  mise¬ 
ricordiae  »  ?  Similiter  mendacium  apertum 
est,  cum  affingi  Filliucioet  aliis  Jesuitis,  eos 


698 


VINDICLE  DE  AMISSIONE  GRATLE. 


negare,  injustitiam  et  crudelitatem  esse, 
quod  hic  Beliarminus  affirmabat. 

Ad  CAPUT  XIV. 

I.  —  Objic.  «  Quaelibet  culpa  potest  a  Deo 
juste  puniri  poena  mortis  aeternae.  Ergo  quae¬ 
libet  culpa,  natura  sua  mortalis  est,  et  sola 
Dei  misericordia  venialis  ».  Resp.  :  Neg. 
anteced.  Probat  Amesius  ex  Jesuita  Filiu- 
cio,  qui  cum  tract.  22.  num.  277,  «  Deum 
juste  posse  velle  affirmat  charitatis  corru¬ 
ptionem  ex  peccato  veniali  sequi,  simul  af¬ 
firmat,  juste  posse  eum  tale  peccatum  ple¬ 
ctere  morte  aeterna,  quae  necessario  sequitur 
ex  charitatis  corruptione.  Azorius  Jesuita 
lib.  iii.  cap.  9.  apertius  et  plenius  »  senten¬ 
tiam  Gersonis  «  hoc  sensu  approbat,  »  quod 
nimirum  veniale  peccatum,  nisi  quia  est  ab 
homine  justo,  Dei  gratia  et  charitate  praedi¬ 
to  commissum,  perpetuo  puniretur  :  «Ju¬ 
ste  igitur  a  Deo  puniri  possit  poena  aeterna. 
Ratio  est,  quia  nisi  ex  gratia  condonaretur 
peccatum  ipsum,  in  aeternum  maneret.  » 
Respondeo  :  Amesius  tam  Azorium,  quam 
Filiucium  more  suo,  hoc  est  fraudulenter  pfo 
se  allegat,  ut  eorum  verba  inspicienti  pa¬ 
tebit.  Nec  illi,  nec  plerique  alii  Theologi  ali¬ 
ter  ac  Bellarm.  hac  in  re  statuunt.  Etsi 
quamvis  Deus  etiam  minuendo  paulatim 
corrumperet  tandem  ipsam  gratiam  habitua¬ 
lem,  non  ideo  sequeretur,  poena  sensus  aeter¬ 
na  (de  qua  sola  hic  agitur),  punitum  iri  ve¬ 
nialem  noxam. 

II.  —  Objic.  «  Malum  culpae,  etiam  levis¬ 
simae,  majus  est  quolibet  malo  poenae.  Potius 
enim  subeunda  est  quaevis  poena,  quamvis 
gravissima,  quam  peccatum  etiam  levissi¬ 
mum  perpetrandum.  Ergo  juste  potest  quae¬ 
libet  culpa  puniri  a  Deo  quavis  poena,  etiam 
mortis  aeternae.  »  Amesius  ad  hoc  argumen¬ 
tum  fingit  a  Bellarmino  responderi  ita,  «  ut 
totum  robur  adhuc  maneat  ».  At  in  Bellar¬ 
mino  nec  objectio  haec,  nec  responsio  inve¬ 
nitur,  sed  apud  Medinam,  qui  quaest.  88. 
art.  1.  et  hoc  et  reliqua  Gersonis  argumenta 
dissolvit.  Cum  Medina  igitur  neganda  est 
sequela.  Nam  licet  malum  culpae  majus  sit 
quam  malum  poenae  (poena  namque  est 
propter  culpam),  tamen  cum  veniale  pecca¬ 
tum  sit  levis  culpa,  justum  est  ut  levi  poena 
plectatur.  Punire  autem  aeterna  poena,  in 
genere  mali  poenae,  majus  est  malum,  quam 


peccatum  veniale  in  genere  culpae.  Culpa 
enim  venialis  in  suo  genere  est  levis  et  exi¬ 
gua  :  punire  vero  poena  aeterna  in  genere 
mali  poenae,  est  summum  malum,  ideoque 
justum  non  est,  ut  tantilla  culpa  (qualis  est 
cogitatio  aut  verbum  otiosum),  tam  gravi 
poena  mulctetur.  Adde,  si  hoc  argumentum 
valeret,  posset  etiam  judex  mortalis  pro¬ 
pter  mendacium  officiosum,  aut  furtum  unius 
teruncii  extremo  supplicio  afficere,  quod 
perabsurdum  est.  Yerbo  :  Malum  culpae,  et 
malum  poenae  sunt  diversarum  rationum,  et 
ideo  comparari  non  possunt. 

III.  —  Objic.  «  Peccatum  quod  dicitur  ve¬ 
niale,  potest  numquam  remitti.  Ergo  sem- 
per  puniri  potest.  Ergo  meretur  per  se  pae- 
nam  aeternam.  »  Resp.  l.:Neg.  posteriorem 
sequelam.  Resp.  2.  :  Ne  quidem  per  acci¬ 
dens  potest  veniale  in  aeternum  puniri,  u 
cum  Scoto  aliisque  multis  probabiliter  docet 
Rod.  Arriaga  in  1.  2.  Resp.  3.  :  Etsi  oppo- 
posita  sententia  (quam  cum  S.  Thoma  do¬ 
cet  Suarez  et  alii,  quos  citat  et  sequitur  Tan- 
nerus  tom.  2.  supponitquehic  Beliarminus), 
teneatur,  dicendum  est,  per  accidens  non 
remitti  veniale,  quia  etsi  ex  sua  specie  non 
mereatur  nisi  poenam  temporalem ;  ex  in¬ 
haerentia  tamen  ad  subjectum  privatum 
gratia,  mereri  poenam  aeternam.  Cujus  ulte¬ 
rior  ratio  a  priori  est,  quia  existentibus  in 
perpetuo  statu  inimicitiae  et  odii  divini,  in 
quo  sunt  damnati  ex  peccato  personali,  non 
solum  debentur  aliae  poenae  determinatae, 
sed  etiam  debetur  indeterminate  haec  poena, 
ut  careant  omni  spe,  et  non  possint  exspe¬ 
ctare  unquam  statum  mitiorem.  Quare  si  a 
principio  merentur  aliquod  supplicium,  uti¬ 
que  merentur,  ut  illud,  qualecumque  sit,  in 
aeternum  permaneat.  Quod  si  denique  Deus 
vellet  non  condonare,  sed  omnino  exigere 
poenam  peccati  venialis  ab  eo,  qui  culpam 
ipsam  venialem  per  a-ctum  dilectionis  pur- 
gasset,  temporalem  tantum,  non  autem 
sempiternam  exigere  posset.  Amesius,  ut 
sycophantandi  occasionem  arriperet,  trun¬ 
cavit  hoc  Bellarmini  dictum,  omittendo  haec 
verba  (sed  omnino  exigere  poenam  ab  eo, 
qui  culpam  venialem  per  actum  dilectio¬ 
nis  purgasset),  ut  securius  posset  calumnia¬ 
ri  et  dicere  :  «  Pontificii  igitur  viam  tandem 
invenerunt,  qua  peccati  reatus  tolli  possit, 
sine  ulla  gratia  Dei  condonante  »  ;  qua  insa¬ 
nia,  an  alia  aliqua  majore  fruantur,  merito 
potest  dubitari. 


VINDICIS 


PRO  LIBRO  SECUNDO 

DE  STATU  PECCATI 

QUI  EST  DE  CAUSA  PECCATI  PRIMI  HOMINIS,  AC  DE  CAUSA 
PECCATI  JN  GENERE 


Ad  CAPUT  II. 

Si  sub  his  verbis  controversia  proponatur  : 
«  An  Deus  sit  auctor  malorum  ?  »  Vel  :  «  An 
peccare  possit  ?  »  Yel  :  «  An  sit  causa  cur  nos 
peccemus  ?  »  nulla  quaestio  erit,  siquidem 
illa  omnia  non  solum  Catholici,  sed  etiam 
Calvinistse,  et  ipsi  quoque  Libertini  negant. 
Frustra  igitur  laboraremus  in  probando, 
Deum  non  esse  causam  peccati,  nisi  ante  do¬ 
ceremus,  eos  reipsa  sentire,  quod  verbo  pro¬ 
fiteri  non  audent.  Tria  igitur  praestanda 
erunt.  1.  Explicandum,  quid  ipsi  doceant  de 
causa  peccati  ex  parte  Dei.  2.  An  ex  eo  quod 
ipsi  docent  sequatur,  Deum  esse  auctorem 
peccati  ?  3.  An  sit  vera  eorum  sententia  ?  ac 
proinde  an  Deus  sit  auctor  peccati  ?  Ame- 
sius  :  «  Calumniandi  potius  hic  quam  dispu¬ 
tandi  artem  profitetur  Bellarm.  dum  Corr- 
troversiam  in  illa  sententia  studet  collocare, 
quam  ab  utraque  parte  negari  fatetur  ;  con¬ 
troversia  nulla  est  absque  contradictione,  in 
qua  idem  affirmatur  et  negatur  ».  Respon¬ 
deo  :  Yerbis  ipsius  Calvini  in  epistol.  ad  Ro- 
tomagenses  adversus  Franciscanum  quem¬ 
dam  Libertinum  :  «  Contestatur  »  (Liber¬ 
tinus,  Calvinus),  «  sibi  longe  aliam  esse  men¬ 
tem,  seque  Deum  mali  auctorem  facere 
nolle  affirmat :  sed  quid  prodest  subterfugium 
in  re  tam  aperta  »  ?  Sed  pergit  expostulare 
enervator  :  «  Si  Bellarmini,  inquit,  animus 
tanto  impetu  ferebatur  in  eos  qui  faciunt 
Deum  auctorem  peccati,  non  opus  fuit,  ut 
magno  labore  et  circuitu  sequelarum  no¬ 
stros,  »  (Puritanos  Luthero-Calvinianos),  in 
tales  transformaret  :  habuit  Dominicanos, 
quos  Jesuitae  hujus  criminis  accusant,  ha¬ 


buit  nonnullos  Scholasticos,  qui  verbis  di¬ 
sertis  hoc  dicuntur  professi.  Sic  enim  Medi- 
na  1.  2.  qusest.  79.  art.  2.  Ochamet  Gabriel 
affirmant,  quod  Deus  in  rigore  et  proprieta¬ 
te  locutionis  est  causa  peccati,  etc.  Negamus 
hoc  sequi  ex  iis,  quse  a  nostris  docentur. 
Resp,  :  Cur  neminem  vel  unum  e  Jesuitis 
producit  enervator ,  qui  Domiqicanos  hujus 
criminis  accuset  ?  Aliud  est  dicere  (Videtur 
ex  prajdeterminatione  physica  inferri  destru¬ 
ctio  liberi  arbitrii,  et  consequenter  peccati 
origo  attribui  'primse  causae  praemoventi  et 
praedeterminanti)  ;  aliud  vero,  accusari  ejus 
criminis,  cujus  reum  Calvinum  evincunt 
apertissima  ejus  verba,  ut  mox  videbimus. 
Verba  Ochami  et  Gabrielis  certum  est  esse 
ambigua,  et  si  (prout  absque  ulla  violentia 
possunt),  accipiantur  de  causa  materialis 
actionis  peccaminosae,  seu,  ut  ipse  Medina 
eos  se  explicuisse  fatetur  :  «  quod  Deus  est 
causa  actus  mali»,  non  «absurdissima» 
sunt,  ut  ait  Medina,  sed  tolerari  possunt. 
Sane  quod  Deus  possit  dici  causa  physica 
ipsius  actus  mali  quoad  suam  entitatem, 
cum  Deus  concursu  suo  generali  ad  totam 
ejus  entitatem  physicam  concurrat,  praeter 
D.  Alvarez  disp.  24.  num.  23.  et  alios  Tho- 
mistas  plerique  alii  fatentur ;  ut  videre  est 
apud  Vasq.  et  alios,  quos  refert  et  sequitur 
Tannerus  quaest.  9.  num.  99. 

Ad  CAPUT  III. 

Sententia  Zwinglii,  Calvini,  Bezae  de  cau¬ 
sa  peccati  ex  parte  Dei,  quinque  propositio¬ 
nibus  comprehendi  potest.  Frustra  iterum 
calumniatur  hic  Bellarminum  Amesius , 


700 


VINDICIvE 


quod  :  c<  Sicut  callidum  sophistam  decebat, 
de  communi  Pontificiorum  sententia  nulla 
verba  fecerit,  sed  obiter  suam  innuerit,  a 
magis  recepta  plane  diversam  » .  Calumniam 
hanc  esse  infra  magis  patebit.  Hic  solum 
dico  :  Ex  canonibus  concilii  Tridentini,  ac 
praecipue  sess.  7.  can.  4.  5.  6.  satis  constare 
de  communi  sensu  Catholicorum  adversus 
Lutheri,  Calvini,  etc.  blasphemias.  Quod 
vero  nonnulla  aliquatenus  eo  pertinentia, 
necdum  sint  a  concilio  cecumenico  aut  Ro- 
man.  Pontifice  definita  ,  sed  disputationi 
Scholasticorum  agitanda  permittantur,  nihil 
Calvini,  etc.  causam  juvat.  Quod  vero  addi¬ 
tur  :  «  Istas  propositiones  (quae  sequentur), 
eo  sensu,  quo  a  nostris  (Puritanis),  as¬ 
seruntur,  a  Pontificiis  multis,  adversus  Je- 
suitas  defendi  »,  splendidum  mendacium 
esse  mox  patebit. 

I.  Propositio.  —  Docent  (Calvinus,  Zwin- 
glius,  Beza),  Deum  non  solum  permittere, 
sed  etiam  velle  fieri,  quaecumque  fiunt  ab 
hominibus  peccata.  Amesius  :  «  Hoc  est, 
Deum  non  otiosa,  aut  mere  negativa  permis¬ 
sione  circa  peccati  existentiam  versari,  sed 
permissione  voluntatis,  eventum  ipsum  prae¬ 
finientis.  Hoc  est  quod  Bradwardinus  Doctor 
profundus  ante  aliquot  saecula  scripsit  pro 
causa  Dei  contra  Pelag.  lib.  i.  cap.  33. 
Respectu  cujuscumque  est  Dei  permissio,  est 
et  ejus  volitio  actualis.  »  Resp.  1  :  Si  per 
«  mere  negativam  permissionem  »  intellige- 
retur  pura  omissio  libera,  facile  nos  haberet 
sibi  consentientes  ;  at  cum  non  velit  tantum 
actum  positivum  permittentem,  sed  etiam 
«volentem,  imperantem,  cogentem,  etc.  », 
(quibus  terminis  utuntur  Calvinus,  Zwin- 
glius,  Beza),  aut  «  praefinientem  »,  quo  velut 
directa  finis  intentione  ad  actum  aut  omis¬ 
sionem  peccaminosam,  procurat  omnia  me¬ 
dia  idonea;  non  potest  ulla  tergiversatione 
hoc  dogma  excusari  a  blasphema  impietate. 
Resp.  2  :  Mirum  est,  quod  illi  «  multi  Pon¬ 
tificii  »  tandem  ad  unum  Bradwardinum 
redigantur,  cujus  tamen  verba  facilem  pos¬ 
sent  habere  explicatum,  nisi  aliunde  consta¬ 
ret,  eum  scriptorem  satis  alias  praelusisse 
Calvino  in  hoc  argumento  de  gratia,  libero 
arbitrio,  decreto  divino  absoluto,  etc.  Et 
quia  Amesius  hunc  suum  compatriotam  in¬ 
fra  frequenter  tamquam  auctoritatis  eximiae 
nobis  objectat ,  operae  pretium  est,  hic  semel 
quid  de  eo  sentiendum  sit  indicare.  E  Puri¬ 
tanis  Anglis  Gabriel  Povellus  in  praefat.  lib. 
de  Antichristo  num.  29.  e  Catalogo  testium 


Verit.  Illyrici  hoc  ei  panxit  elogium  :  «  Tho’ 
mas  Bradwardinus  Anglus  Mertonensis  Col¬ 
legii  socius,  Archi-Episcopus  Cantuariensis, 
acerrime  pro  gratia  Dei  contra  liberum  ar¬ 
bitrium,  et  Pelagianos  ejus  Patronos,  nempe 
Scholasticos  Theologos  pugnavit  ,  idque 
nec  sine  approbatione  multorum  bonorum 
(Calvinistarum),  nec  sine  multorum  sedu¬ 
ctorum  (nempe  Catholicorum)  gravissi¬ 
ma  offensione,  suoque  periculo,  etc.  ;  claruit 
anno  Dom.  1340  ».  Ita  Povellus  et  Illyricus. 
A  Catholicis  communiter  reprobatur  ;  ideo- 
que  a  nonnullis  accommodatum  ipsi  reperio 
illud  Angeli  delsmaele  vaticinium,  Gen.  xvi. 
v.  12.  Hic  erit  ferus  homo ,  manus  ejus  contra 
omnes ,  et  manus  omnium  contra  eum.  An,  et 
ubi  impressus  sit  ejus  Tract.  quem  pro 
«  causa  Dei  »  inscripsit,  hactenus  apud  nul¬ 
lum  videre  potui,  cum  alias  Gesnerus  ej us¬ 
que  Continuatores  Simlerus  et  Frisius  id 
diligenter  notent  :  hic  vero  tantum  aiunt  : 
«  Exstare  illud  opus  in  Bibliotheca  Vaticanai 
scriptum  anno  1411  ».  Ex  Catholicis  recen- 
tioribus  Franciscus  a  S.  Clara  Theologus 
eruditus  et  FF.  Minorum  in  Anglia  Provin¬ 
cialis  in  Tract.  de  Deo,  natura,  gratia,  etc. 
Londini  anno  1633.  excuso,  etsi  saepius  su¬ 
pra  quam  plerique  alii  Catholici  honorifice 
Thomarn  hunc  alleget,  et  pag.  7.  vocet  sub¬ 
tilissimum  et  gravissimum  suum  conterra¬ 
neum  »;  ejusque  tractatum,  «magnum  vo¬ 
lumen,  etc.», tamen  doctrinae  ejus  temerariae 
absurditate  compulsus,  sic  de  eo  pag.  19. 
inquit  :  «  Nullus  quidem  probo  conciliatio¬ 
nem  Bradwardini,  quam  passim  de  causa 
Dei,  praesertim  lib.  iu.  cap.  1.  et  postea 
ponit.  Concedit  enim  libertatem  in  terminis, 
re  tamen  vera  negat ;  asininam  dat,  humanam 
aufert;  nempe  libertatem  immunem  a  coa¬ 
ctione  et  violentatione  concedit,  a  necessi¬ 
tate  negat  :  et  sic  dum  Pelagium  enervat, 
Manichaeum  suscitat,  et  Calvino  viam  ster¬ 
nit.  Sed,  magne  Bradwardine,  cum  Augusti¬ 
no  a  te  citato  dicam,  etc.  Certus  enim  sum, 
nec  in  minimo  haesito,  Yet.  Testam,  et  Nov. 
Christum,  Paulum,  Augustinum,  Gregorium, 
caeterosque  Doctores ,  Ecclesiam  sanctam 
Dei  in  tot  Synodis,  tot  Papas  et  Sanctos,  ac 
tot  et  tam  validas  rationes  in  destructione 
hujus  haeresis  non  errasse,  non  caecos  fuisse, 
nec  caecos  in  foveam  adduxisse.  »  Haec  tu 
optime  de  haeresi  Pelagiana,  idem  prorsus 
ego  de  Calviniana,  quam  incautus  semina¬ 
sti  !  Sic  Doctor  Catholicus  Anglus  de  illo 
Wicleffi,  Zwinglii  et  Calvini  Prodromo  cen- 


DE  AMISSIONE  GRATIAE. 


suit.  Unde  nihil  nos  premit  ejus  prsetensa 
auctoritas. 

II.  —  Docent  :  Deum  non  solum  velle 
fieri,  sed  etiam  ab  aeterno  decrevisse,  ut 
fierent  quaecumque  fiunt  ab  hominibus  pec¬ 
cata,  idque  non  praevisa  determinatione  vo¬ 
luntatis  humanae.  Deum  enim  dicunt,  non 
decernere  quidquam,  quia  praescit  futurum, 
sed  praescire  futura,  quia  ipse  decrevit  ut 
fierent.  Amesius  :  «  Hoc  est,  quidquid  Deus 
in  tempore  vult,  quatenus  vult,  ab  aeterno 
voluit  et  decrevit ;  et  hujus  decreti  firmitas 
non  pendet  proprie  ex  hominis  contingenti 
et  mutabili  voluntate.  Numquamne  hoc  legit 
Bellarm.  nisi  in  Zwinglio  et  Calvino?  Alva- 
rez  inter  alios  disp.  22.  7.  de  hac  sententia  : 
Deus  aeterno  suo  decreto,  atque  absoluta  et 
efficaci  sua  voluntate  praedeterminavit  om¬ 
nes  actus  nostros  in  particulari,  ante  eorum 
praevisionem  et  independenter  ab 'omni  scien¬ 
tia  media  liberae  cooperationis  futurae  ex 
hypothesi ;  sic  testatur  :  «  Haec  est  senten¬ 
tia  S.  Thomae  et  omnium  Thomistarum  , 
Scoti,  Yegae,  et  SS.  Patrum.  »  Respond.  : 
Agere  hunc  Thomistarum  recentiorum  prin¬ 
cipem  eo  loco  de  praedeterminatione  ope¬ 
rum  bonorum,  videtur  ex  omnibus  fere  ejus 
probationibus  colligi.  At  quia  disp.  24. 
num.  15.  et  seqq.  aperte  docet  :  «  Peccati 
actum,  secundum  omnem  suam  entitatem 
positivam,  esse  efficienter  a  Deo,  ut  a  causa 
prima  praedeterminante  actuali  motione  vo¬ 
luntatem  creatam  ad  talem  actum  in  quan¬ 
tum  actus  est,  et  secundum  quod  ens  est  ». 
Resp.  2  :  Perquam  dura  et  difficilia  quidem 
haec  videri,  si  verba  spectentur  ut  sonant  : 
at  videtur  ille,  ut  nonnulli  alii  Thomistee, 
recte  sentire,  sed  male  loqui,  nihilque  aliud 
velle,  quam  Deum  etiam  malas  volitiones 
infallibiliter  praeordinare  ad  suum  finem, 
salva  omni  arbitrii  creati  libertate.  Unde 
D.  Garamuel  in  theologia  fundamentali 
num.  29.  et  seqq.  demonstrat,  «  Eum,  etsi 
male  intellectus  videatur  durissimas  habere 
sententias,  tamen  intellectum  bene  (hoc  est, 
eo  sensu,  quo  ipse  intelligi  vult  et  praecipit), 
eas  ipsas  opiniones  defendere,  quas  Molini- 
stae  <> .  Et  quia  haec  res  videri  plerisque  mira 
et  paradoxa  posset,  theses  desumptas  a 
Schola  Societatis  probat  easdem  in  terminis 
a  Didaco  Alvarez  admitti.  Sed  de  hac  re 
infra  explicatius  et  fusius.  Quod  si  plus  ve¬ 
lint  cum  Didaco  suo  reliqui  juniores  Thomi- 
stac,  ipsi  viderint.  Nobis  certum  est,  non  sic 
Doctorem  Angelicum  sensisse;  ut  in  ejus  de¬ 


701 

fensionem  ostendit  P.  de  S.  Josepho  Fulien 
sis  toto  Tract.  de  hoc  argumento. 

III.  —  Docent  :  Deum  etiam  imperare 
Satanae  et  improbis  hominibus,  ut  concipiant 
maleficia,  eosque  ad  hoc  inclinare,  impel¬ 
lere,  et  etiam  cogere.  Amesius  :  «  Phrases 
istae  imperandi,  impellendi  et  cogendi  ad 
maleficia,  a  nostris  non  frequentantur,  neque 
ut  propriae  approbantur.  Neque  tamen  ne¬ 
scius  fuit  Bellarminus  istiusmodi  phrases 
commode  explicari  ».  Sic  enim  ipsemet  cap. 
13.  etc.:«  Quod  ad  rem  ipsam  attinet,  nihil 
aliud  volunt  nostri,  quam  quod  scholastice 
docent  Thomistae  :  Deus  motione  praevia 
efficaciter  applicat  voluntatem  creatam,  ut 
libere  et  infallibiliter  operetur,  sicut  etiam 
alias  applicat  causas  secundas  ut  naturaliter 
operentur.  Alvarez  disp.  23.  9».  Respondeo  : 
Rectius  et  brevius  cum  Paraeo  Amesius  di¬ 
xisset  :  Hanc  non  esse  amplius  modernorum 
Calvinistarum  sententiam,  sed  Calvini,  quam 
verbis  clarioribus  expressit  cum  Zwinglio  et 
Beza,  quam  ut  ullius  tergiversatione  eludi 
queat. 

IV.  —  Docent  etiam,  Deum  operari  in 
mentibus  hominum  impiorum,  et  per  eos 
tamquam  per  sua  instrumenta  facere  omnia, 
quae  respectu  hominum  dicuntur,  et  sunt 
vere  peccata.  Amesius  :  «  Quod  ad  phrases 
istas  attinet,  sunt  ex  Scriptura  petitae,  a 
Bell.  cap.  13.  approbatae.  Sensus  nostrorum 
non  est  alius,  quam  qui  a  Thomistis  appro¬ 
batur.  Hominis  voluntas  est  quodammodo 
Dei  instrumentum,  non  purum  et  merum, 
sed  liberum.  Alvarez  disp.  68.  5.  »  Resp.  : 
Alvarez  conceptis  verbis  eo  loco  docet,  vo¬ 
luntatem  humanam  malam  esse  tantum  im¬ 
proprie  et  largo  quodam  modo  dictum  in¬ 
strumentum  Dei  respectu  actionis  peccami- 
nosae.  Calvinus  autem  longe  aliter  :«  Homo, 
inquit,  justo  Dei  impulsu  agit  quod  sibi  non 
licet,  etc.  »  Et  (multo  magis  quam  Brad- 
wardinus  supra,  aut  Jansenistee)  concedit, 
homini  libertatem  asininam,  seu  a  coa¬ 
ctione  ;  aufert  autem  humanam,  quae  est  a 
necessitate.  Quod  si  Amesius  Calvino  deserto 
ad  partes  Thomistarum  concedit,  bene,  pax 
est  hic. 

V.  —  Docent,  ea  qua3  respectu  hominum 
sunt  vera  peccata,  tametsi  fiant  Deo  volente, 
definiente,  imperante,  cooperante,  tamen 
respectu  Dei  non  esse  peccata,  sed  opera 
bona,  justa  ;  quia  homines  mala  intentione, 
Deus  autem  bono  consilio  illa  omnia  facit. 
Amesius  1  :  «  Pars  antecedens  discreta  hu- 


702 


VINDICLE 


jus  propositionis  jam  ante  satis  est  explicata, 
et  ex  eadem  consequens,  est  clara.  Sed  illa 
duo  tamen  non  admittimus,  Deum  scii,  pec¬ 
catum  facere  qua  tale;  et  Dei  ac  hominis 
circa  actum  peccati  concursum  intentione 
tantum  et  consilio  differre.  Bradwardinus 
ante  300.  annos  ita  docebat,  etc.  »  Itesp.  : 
Quid  Amesius  cum  suis  socienis  admittat, 
vel  non  admittat,  in  quaestione  hic  non  est, 
sed  quid  Calvinus ,  Zwinglius ,  Beza.  At 
nonne  hi  aperte  quintam  hanc  propositio¬ 
nem  docuere  locis  aBellarmino  recitatis? 

Ad  CAPUT  IX. 

Ex  quinque  propositionibus  superiore  cap. 
prolatis,  Bell,  hic  nonnulla  corollaria  legi¬ 
time  deducit  contra  Calvinum. 

I.  —  Qui  impellit,  et  cogit  alium  ad  opus 
quodcumque  faciendum,  ejusdem  operis  pri¬ 
marius  auctor  est.  Sed  Deus,  ex  adversario¬ 
rum  sententia  hoc  facit  in  peccato.  Ergo. 
Amesius  1  :  «  Deus  non  cogit  voluntatem  : 
quse  si  cogeretur,  desineret  esse  voluntas  » . 
Resp.  1  : «  Fraeno  cogi  homines  ad  mandata 
divina  praestanda  »,  ait  Calvin,  lib.  i.  cap. 
17.  §.  11.  Male  ergo  is  locutus  est  et  falsum 
asseruit,  judice  Amesio.  Resp.  2  :  Nihil  hinc 
proficit  Amesius,  quia  propositio  illa  vera 
est  de  voluntate  humana,  suaviter  et  sponta¬ 
nee  necessitata  ad  peccaminosam  actionem, 
adeoque  totum  argumentum  firmum  manet. 
Amesius  2  :  Qui  impellit  aut  movet  alterum, 
non  moraliter  suadendo,  sed  intime  dirigen¬ 
do  ad  libere  faciendum  illud  in  quo  peccat, 
et  illud  facit  jure  dominii  supremi  in  fmem 
bonum,  quem  inde  certe  consequetur,  ille 
non  est  auctor,  sed  ordinator  peccati.  Hoc 
autem  totum  est  quod  Deus  facit.  »  Resp.  : 
Hic  jam  totam  blasphemiam  Calvini  profite¬ 
tur,  quam  antea  tam  caute  amoliri  satagebat 
Amesius.  Quis  dubitet,  plus  esse,  directa 
intentione  actus  peccaminosi  physice  neces- 
sitare  miseram  creaturam  ad  talem  actum 
admittendum,  quam  tantum  moraliter  sua¬ 
dendo  eum  inducere,  relicta  ei  libera  dis¬ 
sentiendi  potestate?  Adde  ,  contradictorios 
hic  implicari  terminos,  cum  fingitur,  intima 
et  physica  necessitate  hominem  ad  libere  sic 
operandum  dirigi.  Amesius  3  :  «  Vel  Bell, 
confundit  opus,  aut  actum  qua  talis  est,  cum 
peccato,  vel  quatuor  terminorum  sophisma 
proponit.  At  vero  communis  est  sententiaTho- 
mistarum  et  Scholasticorum  etiam  reliquo¬ 
rum,  actum  peccati  in  quantum  actus  est,  a 


Deo  esse  tamquam  a  causa  :  sed  deficien¬ 
tiam  et  inordinationem  actus  esse  a  causa 
.deficiente,  non  a  Deo.  Alvarez  disp.  24.  » 
Resp.  :  Malitia  formalis  ab  ipso  materiali 
actu  peccati  praescindi  opera  intellectus  po¬ 
test,  reipsa  non  potest,  ftaque  omnis  qui 
cum  sufficiente  advertentia  ad  legem  aeter¬ 
nam,  hic  et  nunc  opus  tale  vetantem  opera¬ 
tur,  sive  sit  prima,  sive  secunda  causa,  sive 
ex  sancto,  sive  ex  pravo  fine,  semper  peccat, 
cum  peccatum  essentialiter  aliud  non  sit, 
quam  dictum,  factum,  cogitatum  contra  le¬ 
gem  Dei  aeternam.  Deum  esse  causam  actus 
peccaminosi  materialiter  spectati,  fatemur 
omnes  contra  Durandum;  minime  vero  libe¬ 
rae  determinationis  ad  illicitum,  cum  prae¬ 
stet  concursum  indifferentem  ex  se,  quod 
omni  labe  peccati  vacat. 

II.  —  Corollarium  :  Opus  quodcumque 
magis  pertinet  ad  imperantem,  quam  ad 
exequentem.  Sed  ex  adversariorum  senten¬ 
tia  Deus  jubet  Satanae  et  impiis,  ut  maleficia 
concipiant,  etc.  Amesius  :  «  Si  Deus  impera¬ 
ret  alicui  actum,  qui  alias  ex  lege  communi 
peccatum  est,  illi  cui  extra  ordinem  impera¬ 
retur,  non  esset  peccatum,  nedum  Deo. 
Contradictio  est  enim,  ut  idem  actus  eadem 
ratione  esset  et  secundum,  et  contra  volun¬ 
tatem  Dei  revelatam  ».  Resp.  :  Hoc  quidem 
vere  dicitur  de  actibus  pravis,  in  quibus  per 
dispensationem  divinam  potest  auferri  pro¬ 
hibitio,  ut  constat  de  homicidio,  fornicatione 
etc.  At  quid  de  actibus  odii  Dei,  et  omnibus 
praecise  contra  dictamen  conscientiae  admis¬ 
sis?^  his  certe  nec  Deus  dispensare  potest, 
cum  fieri  nulla  potentia  queat,  ut  Deus  sit 
licite  contemptibilis  :  et  tamen  omnes  hi 
actus  ab  impiis  eliciti,  ex  imperio  Dei  eli¬ 
ciuntur  juxta  Calvinum.  Est  ergo  in  hoc 
patentissima  et  blasphemia  et  contradictio. 
Estque  haec  impietas  tanta,  ut  quamvis  Cal¬ 
vinus  aperte  eam  admittat,  mitigare  tamen 
Amesius  maluerit  imperium  illud,  et  coactio 
nem  etiam  seu  necessitationem  physicam 
interpretando  «  efficacem  providentiam  cir¬ 
ca  peccata  ».  Sed  hoc  est  verba  dare,  ut  per 
se  patet. 

III.  —  Goroll.  Qui  utitur  instrumento,  au¬ 
ctor  est  primarius  ejus  operis,  quod  ipse  per 
instrumentum  facit.  Sed  juxta  adversarios, 
impii  dum  peccant,  sunt  instrumenta  Dei. 
Ergo.  Amesius  :  «  Quatuor  sunt  termini. 
Opus  enim  quod  Deus  per  impios  facit,  qua 
tale,  non  est  peccatum,  sed  judicium  ju¬ 
stum  ».  Resp.  :  Heec  est  patentissima  et  im- 


DE  AMISSIONE  GRATIA. 


703 


piissima  blasphemia.  Quomodo  enim  non 
dico  qualiscumque  Christianus,  sed  homo 
mentis  compos  credat,  esse  justum  judiuum, 
quod  Deus  intima  et  physica  necessitatione 
dirigat  miseros  mortales  tamquam  instru¬ 
menta  ad  blasphemias  et  odium  Dei,  etc.  ? 
Caetera  quae  addit  de  instrumento  libero,  ina¬ 
nia  effugia  sunt,  cum  constet  ex  supradictis, 
'Calvinianam  illam  libertatem  esse  mere 
nominalem  et  asininam,  non  vero  realem  et 
humanam. 

IV. —  Coroll.  Qui  procurat,  et  quidem 
efficaciter,  ut  aliquis  peccet,  is  ejus  peccati 
verissimus  auctor  dici  debet.  Sed  ita  Deus 
juxta  Calvinum.  Ergo.  Amesius  :  «  Efficax 
procuratio  est  vel  ordinationis  tantum,  et 
gubernationis  existentiam  rei  inferentis,  vel 
etiam  effectionis  rem  sua  vi  producentis. 
Priore  sensu  propositio  est  falsa,  et  assum¬ 
ptio  posteriore.  »  Resp.  :  Propositio  priore 
sensu  est  verissima,  cum  gubernatio  non 
tantum  permittens  et  ordinans,  sed  etiam 
intendens  directe  (quantumvis  ad  ulteriorem 
bonum  finem),  imperans,  necessitans  ad 
actum  intrinsece  malum,  sine  dubio  sit  fla¬ 
gitiosa.  Quis  sani  cerebri  de  hoc  dubitarit? 
In  posteriori  etiam  sensu  assumptionem  esse 
veram,  patet  ex  proxime  dictis.  Quae  enim 
possit  efficacior  fingi  procuratio  criminis, 
quam  velle,  praedefinire,  intendere,  impe¬ 
rare,  necessitare  physice  ad  actum,  cui  in- 
dispensabiliter  annexa  sit  culpa  ? 

Ad  CAPUT  XI. 

Objiciunt  haeretici  :  «  Varia  testimonia 
Scripturae,  quibus  significatur,  Deum  velle 
et  decrevisse  illa,  quae  ab  hominibus  cum 
peccato  fiunt,  Gen.  xlv.  vers.  8,  l.  v.  29. 
Act.  ii.  vers.  23.  et  iv.  vers.  27.  »  Resp.  i.  : 
In  malis  operibus  saepe  accidit,  ut  actio  sit 
mala,  et  passio  bona ;  Deus  igitur  voluit  ac 
praedefinivit  opera  ista  virtutum,  scilicet 
summae  patientiae,  quae  in  passione  consis¬ 
tunt,  cum  voluit  ac  praedefinivit,  ut  Joseph 
venderetur,  et  Christus  occideretur  :  opera 
autem  mala  vendentium  et  occidentium  non 
voluit,  nec  praedefinivit,  sed  cum  praevide¬ 
ret,  ea  infallibiliter  ex  nequitia  et  invidia  il- 
lorurn,  absque  sua  intentione  et  praedefini- 
tione  obventura,  ordinavit  illa  ipsa  ad  bo¬ 
num  patientium.  Neque  vero  nos  (ut  syco- 
phantice  affingit  Amesius),  opus  virtutis  in 
mera  passione  constituimus,  qui  pro  certo 
habemus,  requiri  ad  formalem  virtutis 


actum,  ut  intendatur  formaliter  ejus  hone¬ 
stas;  quod  secus  est  in  actu  pravo.  Admitti¬ 
mus  quoque  libenter,  decretum  tale  praede- 
finiens  non  tollere  libertatem,  et  laudem, 
cum  supponat  consensum  conditionate  fu¬ 
turum.  Insulsitas  vero  et  imperitia  haud 
levis  est,  dicere  cum  Amesio,  sicut  «  in  cale¬ 
factione,  e.  g.,  actio  et  passio  sit  unicus  mo¬ 
tus  ;  ita  non  esse  realiter  distinctas  actiones, 
voluntatem  sceleratam  occidendi  in  Judaeis, 
et  voluntatem  patientissime  subeundi  tor¬ 
menta  et  necem  in  Christo.  Quis  dubitet 
praedefiniri  potuisse  hanc,  extrinsecus  oblata, 
minime  vero  praedefinita  illa?  Certe  ad  hoc 
ut  infallibiliter  fieret,  quod  Deus  praedefi- 
nierat,  ut  scii.  Joseph  venderetur,  et  Chri¬ 
stus  occideretur,  satis  erat,  Deum  praevi¬ 
disse  malas  voluntates  fratrum  Joseph,  Ju- 
deorum  ac  Pilati,  et  simul  voluisse  permitte¬ 
re,  ut  malae  illae  voluntates  suo  tempore  pa¬ 
trarent,  quod  scelerate  conceperant.  Ame¬ 
sius  :  «Hac  ratione  1.  lnfallibilitas  divini  de¬ 
creti  penderet  ex  fallibili  voluntatis  humanae 
inclinatione.  2.  Praescientiae  Dei  certitudo, 
extra  Deum  suam  primam  causam  et  ratio¬ 
nem  haberet.  3.  Christi  mors  distincte  non 
fuisset  praedefinita,  nisi  ex  occasione  malitiae 
eorum,  a  quibus  fuit  crucifixus.  Persuadeat 
haec  Bellarminus  suis  Dominicanis.  4.  Mat¬ 
thaeus  de  Rispolis  lib.  i.  quaest.  1.  conci.  1. 
in  fine  sic  argumentatur  ex  hoc  responso  : 
Deus  videt  Petrum  peccaturum  infallibiliter, 
si  in  talibus  occasionibus,  et  in  talibus  oc¬ 
casionibus  poneretur ;  et  in  talibus  occasio¬ 
nibus  ponit  eum  Deus  :  Ergo  Deus  est  causa 
peccati  Petri.  Neque  facile  solvetur  hoc  ar¬ 
gumentum,  si  concecedatur  Bellarm.  prin¬ 
cipium»  :  Qui  aliquo  modo  procurat  pecca 
tum,  ille  est  auctor  peccati.  Deus  enim  dum 
ponit  hominem  in  talibus  occasionibus,  ex 
quibus  peccaturum  eum  novit,  et  non  in  illis, 
ex  quibus  eum  peccato  resistere  voluisse  vi¬ 
det,  totum  illud  facit,  quod,  Bellarmini  senten¬ 
tia,  facere  potest  ad  peccatum  illius  hominis 
procurandum.  5.  Si  Deus  ab  aeterno  malas  ho¬ 
minum  voluntates  distincte  et  certo  vidit,  tum 
vidit  eas  prout  entitatem  aliquam  habuerunt 
ab  aeterno,  et  proinde,  ut  a  voluntate  ipsa 
Dei  aliquo  modo  pendebant».  Respond.  1.  : 
Infallibitas  divini  decreti  pendet  a  fallibili 
voluntatis  humanae  determinatione ,  non 
ut  a  causa,  sed  ut  a  termino  :  immo  verius 
dicitur  non  pendere,  sed  terminari  ad  illam. 
Quid  vero  incongrui  est,  infallibilem  Dei 
scientiam  terminari  necessario  ad  contin- 


704 


VINDICIS 


gentes  et  liberos  effectus  infallibiliter?  Res- 
pond.  2.  :  Sicut  scientia  et  voluntas  Dei  nul¬ 
lam  habent  extra  se  causam,  ita  nec  earum 
certitudo,  quam  essentialiter  habet  omnis 
cognitio  et  decretum,  hoc  ipso  quod  Dei 
sunt.  Respondeo  3.  :  Nihilominus  mors 
Christi  potuit  distincte  quoad  omnes  circum¬ 
stantias  ipsum  Christum  concernentes  prae- 
definiri  :  malitiam  Judaeorum  praesciebat 
Detis  infallibiliter  in  iis  circumstantiis  ea 
perpetraturam  in  Christum,  quae  eos  pa¬ 
trasse  ex  Evangelio  constat.  Quid  in  sua  via 
hic  respondeant  Dominicani,  nostra  non  in- 
terest  :  ipsi  viderint.  4.  Argumentum  illud 
Rispolis  non  stringit :  nexus  ejus  vix  est  telis 
araneorum  firmor.  Non  omnis  qui  quovis 
modo  (physice  tantum  ut  universalis  causa), 
concurrit  ad  hoc,  ut  Titius  ponatur  in  occa¬ 
sione,  in  qua  infallibiliter  peccaturus  est, 
censetur  reus  scandali  :  sed  tunc  tantum, 
cum  potest  et  tenetur  impedire,  ne  ponatur 
in  talibus  occasmnibus.  Quod  si  hoc  valet  in 
quovis  homine,  quanto  magis  in  Deo,  uni¬ 
versali  Rectore  omnium  agentium  libero¬ 
rum.  Plane  falsum  est,  quod  ponere  homi¬ 
nem  in  occasione  lapsus  infallibiliter  even¬ 
turi,  idem  sit  quod  procurare  lapsum,  id 
supra  ostensum.  5.  Pendent  sine  dubio  etiam 
mala}  hominum  voluntates  a  Deo,  sed  tan¬ 
tum  ut  permittente,  conversum  indifferen¬ 
tem  exhibente,  ac  ad  majus  bonum  sapien¬ 
ter  ordinante,  absque  intentione  ulla  vel 
praedefinitione  illarum. 

Ad  CAPUT  XII. 

Objiciunt  haeretici :  «  Deus  dicitur  impium 
creasse  ad  diem  malum,  Prov.  xvi.  vers.  4. 
fecisse  vasa  in  contumeliam,  Rom.  ix.  vers. 
21.  et  excitasse  Pharaonem,  ut  ostenderet  in 
ipso  virtutem  suam,  ibid.  v.  17  ».  Resp.  : 
Deus  creat  impios  nonnisi  materialiter,  id 
est,  creat  eos,  quos  videt  futuros  impios,  ut 
eorum  impietate  utatur  ad  justitiam  et  po¬ 
tentiam  suam  manifestandam.  Amesius  : 
<i  Hoc  totum  est,  quod  in  hoc  argumento 
probatum  imus,  Deum  creare  illos,  quos  vi¬ 
det  sua  permissione  impios  futuros,  ut  eo¬ 
rum  impietate  ad  suam  gloriam  utatur. 
Creat  cum  voluntate  permittendi,  ad  certum 
aliquem  finem  per  peccata  sic  permissa  con¬ 
sequendum.  Dissensio  est  in  ratione  prae- 
visionis  tantum ,  de  qua  jam  dictum  est, 
quantum  iste  locus  admittit  ».  Resp.  :  Dam¬ 
nationem  decernere  ob  praevisa  peccata, 


justitiae  est  Deo  dignissime !  sine  preevisio- 
ne  autem  peccatorum,  damnationem  decer¬ 
nere,  injustitia}  videtur,  divinae  benignitati 
minime  congruentis;  quod  tamen  Deo  af¬ 
fingit  crudele  Calvini  dogma. 

Ad  CAPUT  XIII. 

Objiciunt  haeretici  :  «  Deus  in  Scripturis 
dicitur  impellere  homines  ad  ea,  quae  ipsis 
sunt  peccata,  et  iis  quasi  instrumentis  uti  ad 
ea  opera,  quae  sine  peccato  perfici  nequeunt. 
I  Sam.  xxiv.  vers.  1.  II  Sam.  xvi.  v.  10. 
I  Reg.  xi.  vers.  37.  et  xn.  15.  24.  etc.  » 
Resp.  :  Deus  non  solum  permittit,  impios 
agere  multa  mala ;  nec  solum  deserit,  ut 
cogantur  pati,  quae  ab  impiis  inferuntur ; 
sed  etiam  praesidet  ipsis  voluntatibus  malis, 
easque  regit  et  gubernat,  torquet  ac  flectit, 
in  iis  invisibiliter  operando,  ut  licet  vitio 
proprio  malae  sint,  tamen  a  divina  providen¬ 
tia  ad  unum  potius  quam  ad  aliud,  non  po¬ 
sitive,  sed  permissive  ordinentur.  Amesius  : 
«  Ultima  illa  limitatio  (permissive),  non  po¬ 
test  ad  totam  providentiam  praesidendi, 
regendi,  gubernandi,  torquendi,  flectendi, 
referri  sine  manifesta  contradictione  ». 
Respond.  :  Nulla,  ne  obscura  quidem  con¬ 
tradictio  hic  est,  cum  «  permissio  »  praecise 
sit  respectu  actionis  peccaminosae  tantum; 
positiva  autem  immissio,  e.  g.,  cogitationis 
bonae,  qua  malus  male  ad  suam  aliorumque 
perniciem  utitur,  nihil  continet  malitiae ; 
imo  eximiae  bonitatis  et  sapientiae  est,  hunc 
ipsum  abusum  bonorum,  quo  mali  sibi  ipsis 
tantum  nocent  in  anima,  convertere  in  bo¬ 
num  electorum  et  Dei  gloriam.  Falsum  etiam 
est,  si  Deus  hac  ratione  permissiva,  «  ordi¬ 
net  hominem  ad  unum  malum  potius  quam 
ad  aliud  patrandum ,  tum  ordinare  eum 
positive  ad  peccatum  ».  Nam  licet  sit 
«  aliquid  peccati  in  uno  malo,  quod  non  est 
in  alio»;  id  tamen  non  Deo  malum  ordinanti 
ad  bonum,  sed  homini  ad  malum  propria 
sponte  se  praecipitanti  imputatur ;  sicut  cum 
quis  homini  ad  ruinam  praecipiti,  hanc  po¬ 
tius  quam  aliam,  ad  ruinam  aperit  viaaq 
non  est  ei  auctor  ruinae,  sed  permissive  or¬ 
dinat  ejus  ruinam,  ut  recte  aiebat  Hugo  a 
S.  Victore.  Denique  falsum  est,  quod  sup¬ 
ponit  Amesius  (imo  affingit  dictis  S.  Thomae 
et  Bellarmini),  «  Deum  praebere  occasionem 
peccandi  in  illum  finem  ut  peccetur,  et  sic 
procurare  peccatum».  Haec  blasphemia  Cal¬ 
vini  est,  quam  directe  S.  Thomas  et  Bell,  a 


DE  AMISSIONE  GRATLE. 


705 


Deo'  amoliuntur.  Qui  ad  bonum  bono  fine 
invitat,  quem  tamen  ex  propria  perversitate 
videt  ad  scelus  tale  abusurum,  non  scanda¬ 
lizat,  nec  peccat,  cum  ne  is  quidem  censea¬ 
tur  scandalum  activum  admittere,  qui  para¬ 
to  ad  peccandum  graviter,  persuadet  ut 
potius  leviter  delinquat,  uti  Loth,  offerendo 
Sodomitis  filias,  ne  nefanda  peederastia  se 
inquinarent,  non  creditur  peccasse. 

Ad  CAPUT  XIV. 

Objiciunt  haeretici  :  «  Deus  dicitur  corda 
hominum  excaecare  et  indurare  ».  Resp.  : 
Non  positive,  sed  negative,  permittendo 
scilicet,  deserendo,  non  miserando,  sicut  sol 
abscessu  suo  obtenebrat  aerem.  Amesius  1. 

«  Non  est  causa  positive,  sed  negative  ;  hoc 
nihil  aliud  est,  quam,  non  est  causa,  sed 
est  causa,  sine  vi  causandi  :  omnis  enim 
vis  causandi  est  positiva,  non  negativa  ». 
Resp.  :  Amesius  v  ventilat.  Quis 

enim  neget,  dari  suo  modo  causam,  seu 
principium  inducens  privationem ?. Obdu¬ 
ratio  cordis  et  excaecatio  mentis  non  ma¬ 
gis  exigit  positivam  causalitatem  in  Deo, 
quam  in  sole  actionem  positivam  aeris 
obtenebratio.  Tam  caecitas  mentis,  quam 
obduratio  cordis,  potest  esse  diverso  respe¬ 
ctu  et  peccatum,  et  causa  peccati,  et  poena 
peccati.  Imperite  hinc  infert  Amesius  :  «  Si 
induratio  aut  excaecatio  est  poena,  tum  pen¬ 
det  a  Deo  judice,  non  negative,  sed  positive 
eam  ex  justitia  volente  et  decernente  ». 
Resp.  :  Male  confunditur  sententia,  qua  de¬ 
cernatur  poena  infligenda,  ab  ipsa  poena, 
quae  in  mera  negatione  potest  consistere. 
Illa  semper  est  quid  positivum,  non  vero 
haec.  Poena,  qua  Adami  posteritas  privata 
est  gratia  sanctificante,  nihil  positivum  est, 
licet  decretum  de  ea  infligenda  sit  ipse  actus 
Dei  positivus  :  Porro,  etsi  haec  desertio,  se¬ 
cundum  morem  loquendi  Scripturae,  recte 
significetur  per  vocabula  actionem  expri¬ 
mentia,  revera  tamen  nulla  intervenit  actio 
Dei,  sed  actionis  omissio.  Accommodat  enim 
se  S.  Scriptura  modo  vulgari  loquendi,  quo 
dicitur,  e.  g.,  etiam  is,  qui  nec  ipse  occidit, 
nec  jussit  occidere,  sed  tantum  permisit  et 
deseruit,  occidisse,  uti  David  II  Reg.  xn. 
vers.  9.  Uriam  interfecisse  dicitur.  Frustra 
tamen  hinc  praesidium  errori  suo  quaerit 
Amesius,  cum  ait  :  «  Cur  ergo  vexamur  nos 
calumniis,  cum  rectum  istum  morem  Scri¬ 
pturae  observamus?  »  Resp.  :  Non  calum- 
Tom.  VII. 


niis, vexantur  Galvinistm,  sed  juste  postulan¬ 
tur  blasphemiae,  quod  contra  communem  et 
verum  sensum  Patrum  et  Ecclesiae  (imo 
ipsius  Scripturae  alibi  se  explicantis),  non 
tantum  permissivam,  sed  etiam  positivam 
excaecationem  et  obdurationem  Deo  affin¬ 
gant,  dicendo,  eum  praedefinire ,  physice 
necessitare  etc.  ad  scelera  et  reprobum  sen¬ 
sum,  quod  innocentiae  divinae  nimium  re¬ 
pugnat. 

Ad  CAPUT  XVII. 

Objiciunt  haeretici  I.  «  Si  Deus  ullo  modo 
lapsum  Adami  decrevit,  et  praeordinavit, 
tum  ambigno  fine  hominem  creavit.  Sed  fal¬ 
sum  hoc  ;  Ergo  et  illud  ».  Resp.  :  Neg.  se- 
quel.  majoris,  quia  ad  gloriam  justitiae  et 
misericordiae  suae  manifestandam  illum  con¬ 
didit.  Creavit  certe  Adamum  et  totum  genus 
humanum  ad  finem  aeternae  felicitatis  con¬ 
sequendum,  non  quidem  absoluto,  sed  con- 
ditionato  decreto,  si  maneret  in  observantia 
mandatorum.  Quia  vero  simul  praevidit, 
illum  iu  his  quibus  de  facto  positus  est 
circumstantiis  lapsurum,  sed  ex  meritis 
Christi  reparandum  ;  duxit  melius  esse,  ex 
malis  permissis  majora  bona  elicere,  quam 
mala  nulla  permittere.  Amesius:  «Praescien¬ 
tia  rei  futurae  si  sit  certa,  certam  aliquam  et 
immobilem  causam  penetrat  et  comprehen¬ 
dit,  oh  quam  illa  res  futura  est.  Sed  nulla 
talis  fuit  ab  aeterno  praeter  Dei  voluntatem 
et  decretum.  Haec  igitur  praescientia  volun¬ 
tatem  et  decretum  Dei  supponit.  »  Respon¬ 
deo  :  Major  est  falsa;  cum  certissimum  sit, 
praescientiam  divinam  de  futuris  liberis  crea¬ 
turarum  nullam  supponere  causam  proxi¬ 
mam,  immobilem  et  certam.  Si  enim  saga¬ 
citas  humana  saepe  admodum  verisimiliter 
de  ejusmodi  futuris  liberis  divinare  potest ; 
quidni  Deus  infallibili  ter  omnia  ejusmodi 
penetret  et  comprehendat  ?  Haec  quippe  cer¬ 
titudinem  et  infallibilitatem  non  ab  objectis 
emendicat,  sed  essentialiter  a  seipsa  habet. 
Itaque  praescientiam  infallibilem  de  odio 
Dei  non  praecedit  decretum  nisi  permissi- 
vum  ;  quod  sufficit,  ut  homo  positus  in  ma¬ 
nu  consilii  sui  possit  sponte  libera  cum  con¬ 
cursu  Dei  indifferente  eligere  malum  et  non 
bonum.  Quae  deinceps  contra  dictum  Bellar- 
mini  (Quod  Deus  cognitione  simplicis  intelli- 
gentiae  cognoverit,  hominem  si  conderetur, 
peccaturum),  disputat  fuse  Amesius,  partim 
inscitia,  partim  sycophantia  laborant.  Unum 

45 


706 


VINDICLE 


idemque  objectam  reale  (ut  lapsus  Adami), 
sub  diverso  statu  et  consideratione  potest 
pertinere  ad  scientiam  simplicis  intelligen- 
tise,  conditionatam,  et  visionis.  Quis  dubitet 
in  priori  signo  rationis  antequam  conci¬ 
pitur  decretum  de  Adamo  creando,  concipi 
ejus  et  productionem  et  producti  lapsum 
possibilem,  et  etiam  sub  conditione  futurum, 
si  ponatur  in  iis  circumstantiis  in  quibus  de 
facto  positus  est  in  tempore?  Unde  nec 
tantillum  luxatur  argumentum  Bellarmini, 
quod  Amesins  ait  «  omnibus  suis  pedibus  » 
laborare  ;  nempe  hoc  :  Priora  sunt  in  DeO) 
quae  necessaria  sunt,  quam  qua;  sunt  libera. 
Sed  cognitio  possibilium  et  conditionate  fu¬ 
turorum  (ut  sic),  est  in  Deo  necessaria.  Ergo 
est  prior  omni  decreto  libero  et  quae  ad  hoc 
sequitur,  scientia  visionis.  Major  est  axioma 
a  Theologis  communiter  receptum.  Nec  mi¬ 
nor  negari  potest  absque  injuria  in  divinam 
scientiam,  ut  constat  ex  1  Reg.  xxm.  vers. 
12.  de  proditione  Davidis  si  maneret  in  Cei- 
lam ;  et,  Matth.  xi.  v.  23.  de  conversione 
Sidoniorum  et  Tyriorum,  etc.  Amesius  fru¬ 
stra  hic  in  subsidium  vocat  praedeteruiinan- 
tium  Thomistarum  dogma,  de  futuris  con- 
ditionatis  nullam  habentibus  determinatam 
entitatem,  et  veritatem  ante  decretum  divi¬ 
nae  voluntatis.  Esto  enim  non  sint  determi¬ 
natae  in  se,  vel  in  causa  ejusmodi  veritates 
objectivae  contingentes,  nec  ulli  enti  exi- 
stenti  identificatae;  negari  tamen  nequit,  eas 
omnes  objici  cognitioni  divinae  infallibili,  ut 
suo  loco  demonstrant  Scholastici. 

U _ Objic.  «  Provenit  a  Dei  decreto,  non 

a  natura,  quod  omnes  homines  in  Adamo 
peccaverint».  Resp.  :  Pactum  illud  Dei  cum 
Adamo,  ut  innocens  gratiam,  lapsus  trans-* 
funderet  culpam  originalem  in  posteros,  non 
est  causa  privationis  gratiae  in  omnibus  po¬ 
steris  Adami,  sed  ipse  Adam,  qui  sciens  et 
volens  tali  culpa  omni  suae  posteritati  nocuit. 
Numquid  si  rex  vassallo  vetaret,  ne  adversa¬ 
rio  suo  suppetias  ferat,  alioqui  privilegiis 
nobilitatis  spoliandum  se  cum  tota  posteri¬ 
tate  ,  nemo  dicet  regem,  sed  solum  vassallum 
esse  et  physicam  et  moralem  causam,  cur 
ejus  posteritas  ad  conditionem  plebeiorum 
dejecta  sit.  Verbo,  mlmquam  princeps  ferens 
legem,  ac  gravis  puenm  comminatione  eam 
sanciens,  dici  potest  causa  (saltem  pei  se  et 
proprie),  cur  rei  talem  poenam  incurrant. 

_ Objic.  «  Homo  non  potest  labi  Deo 

invito  vel  ignorante,  vel  otiose  spectante. 
Ergo  lapsus  est  Deo  volente».  Resp.:  Lapsus 


est  Deo  invito,  sed  inefficaciter  ;  non  igno¬ 
rante,  nec  otiose  spectante,  quia  ex  officio 
primae  causae  concursum  indifferentem  prae¬ 
stitit.  Lapsus  denique  est  Deo  volente  non 
impedire  lapsum,  sed  permittere  ob  justas 
causas,  ut  scilicet  majora  bona  inde  eliceret 
ejus  sapientissima  omnipotentia.  Quid  hinc 
subsidii  pro  Calvini  praedefinitione,  necessi- 
tatione  physica  etc.  actus  peccaminosi? 

1Y.  — 0  jic.  «  Deus  ab  aeterno  decrevit 
justitiam  et  misericordiam  suam  manifestare. 
Ergo  voluit  aliquo  modo,  ut  peccatum  exi- 
steret,  sine  quo  ad  istos  fines  non  pervenis¬ 
set».  Resp.:  Llud  «velle  aliquo  modo», 
plus  non  importat,  quam  velle  permittere. 
Praescivit  enim,  solani  permissionem  suffi¬ 
cere. 

Ad  CAPUT  XVIII. 

Objiciunt  haeretici :  «  Deup  concurrit  ad 
actionem  illam  efficiendam,  quae  homini 
peccatum  est » .  Sic  est;  quis  praeter  Pela¬ 
gium  efr>  Durandum  negat?  Quid  vero  hinc 
infers’?  Ergo  Deus  est  etiam  causa  peccati  ut 
sic?  Resp.  :  Si  hoc  infert  Amesius,  jam  as¬ 
serit  quod  supra  negavit  sub  finem  thes.  8. 
cum  Thomistis.  Est  vero  mirandum,  qua 
fronte  Amesius,  postquam  summatim  retulit 
Bellar,  responsionem  hanc  :  (Deus  non  effi¬ 
cit  actionem  illam  ut  causa  particularis,  sed 
ut  causa  universalis,  praebens  vim  et  influ¬ 
xum  quemdam  indifferentem  et  communem 
ad  illam  actionem,  et  ad  contrariam,  qui  a 
concursu  causia  secundis  limitatur  et  deter¬ 
minatur)  ;  mirum,  inquam,  est,  qua  fronte 
replicans  Amesius  dicat:  «  Novum  illud  com¬ 
mentum  Jesuitarum,  solide  refutatur  a  Tho¬ 
mistis,  ut  videre  est  apud  Alvarez  disput.  21. 
quia  facit  providentiam  Dei  confusam,  im¬ 
perfectam,  a  creatura  pendentem,  ut  ab  ip¬ 
sa  perficiatur  ».  Annon  legit  ipsa  S.  Thomae 
dicta  in  eodem  cap.  a  Bellarmino  recitata, 
quae  prope  iisdem  quibus  Jesuitae  verbis  hoc 
novum  commentum  tradunt?  Nempe  ex  1. 
2.  qu.  80.  art.  1.  ad  3.  sequentia:  «  Dicen¬ 
dum,  quod  Deus  est  universale  principium 
omnis  interioris  motus  humani :  sed  quod 
determinatur  ad  malum  consilium  voluntas 
humana,  hoc  directe  quidem  est  ex  volun¬ 
tate  humana,  et  a  diabolo  per  modum  per¬ 
suadentis  et  appetibilia  proponentis  ».  Et 
ibid.  quaest.  10  art.  4.  ait:  «  Divinam  mo¬ 
tionem  recipi  in  causis  secundis  juxta  earum 
dispositionem  ».  Et  in  quaest.  3.  de  malo  ar- 


DE  AMISSIONE  GRATLE. 


707 


tic.  2.  ait :  «Attendendum  est,  quod  motus 
primi  moventis  non  recipitur  uniformiter  in 
omnibus  mobilibus,  sed  in  unoquoque  se¬ 
cundum  proprium  modum  ».  Et  quaest. 
eadem  art.  7.  ad  3,  ait:  «Deum  agere  cum 
omnibus  causis  secundis,  sed  cum  libe¬ 
ris  ita  agere,  ut  eas  non  determinet  ad  unum, 
sed  relinquat  determinationem  in  potestate 
liberi  arbitrii  ».  Denique  lib.  m.  cont.  Gent. 
cap.  66.  dicit:  «Causas  secundas  esseparti- 
culantes  et  determinantes  actionem  primi 
agentis  ».  Vix  sane  potuisset  Doctor  Angeli¬ 
cus  hoc,  quod  in  Bellarmino  vocat  Amesius 
«  novum  commentum  Jesuitarum  »,  clario¬ 
ribus  verbis  docere.  Sunt  ergo  in  hoc  Jesui- 
tae  genuini  Docturis  Angelici  discipuli.  Per¬ 
quam  falsum  est,  quod  dicit,  et  non  probat 
Amesius  :  «  Sic  facere  nos  Dei  providentiam 
confusam,  imperfectam,  etc.  »  Quasi  vero 
non  ad  eam  sufficiat  pracdefinitio  omnium 
bonorum  operum,  malorum  vero  permissio, 


concursus  indifferens  et  ordinatio.  "Argumen¬ 
tum,  quod  ex  Did.  Alvarezio  «  concursui 
Dei  generali  »  objicit,  sexcenties  protritum 
est,  et  hic  etiam  a  Bellarmino,  longe  ante¬ 
quam  a  Salpense  Didaco  objiceretur,  solu¬ 
tum.  Concursus  enim  ille  indifferens  ad  pec¬ 
catum  et  virtutem  tunc  solum  est  peccami- 
nosus,  cum  ille  praebens  concursum  tenetur 
impedire  malum,  quod  sciebat  eventurum  : 
Deus  autem  non  tenetur  ad  mala  impedienda, 
quae  certo  novit  eventura  ;  tum  quia  summus 
Provisor  est :  tum  quia  potest  e  malis  elicere 
bona  :  tum  quia  aequum  est,  ut  naturas  con¬ 
servet,  neque  eis  deneget  auxilium,  sine  quo 
operari  non  possunt :  tum  denique,  quia  si 
Deus  omnia  mala  impedire  vellet,  plurima 
mundo  deessent,  cum  nihil  fere  sit  in  rebus 
creatis,  quo  non  aliqui  abutantur.  Ad  haec 
respondere  Amesius  debuisset,  maluit  tamen 
eo  suaviter  dissimulare. 


VINDICI.® 

PRO  UBRO  QUINTO 

DE  STATU  PECCATI 

t  ‘ 

QUI  EST  SECUNDUS  DE  PECCATO  ORIGINIS 


Ad  CAPUT  V. 

Amesius  de  prsesenti  qusestione  sic  disse¬ 
rit  :  «  Quamvis  apud  Bellarmin.  occurrant 
alia  multa,  quse  de  hac  materia  ita  tradun¬ 
tur,  ut  a  nostris  merito  castigentur  ;  unica 
tamen  est  controversia  gravis,  de  qua  legiti¬ 
mam  cum  nostris  instituit  disputationem. 
Qusestio  est :  Utrum  corruptio  naturse,  ac 
praesertim  concupiscentia,  qualis  invenitur 
etiam  in  baptizatis  et  justificatis,  sit  proprie 
peccatum  ?  Pontificii  negant ;  nos  affirma¬ 
mus.  Hic  autem  diligenter  adverti  debet, 
(quod  non  solet  observari),  Pon  ificios, 
quamvis  quaestionem  istam  proponere  soleant 
de  justificatis  tantum,  idem  tamen  aperte 
sentire  de  iis  qui  post  Baptismum,  dominan¬ 
te  iis  peccato,  sunt  injusti.  Per  Baptismum 
enim  ita  absolvi  docent  hominem  a  debito 
justitia^  originalis,  ut  concupiscentia  postea 
regnans  non  habeat  rationem  originalis  pec¬ 
cati.  Bonavent.  in  2.  dist.  32.  5.  6.  7.  Cum 
autem  concupiscentia  eodem  plane  modo 
sit  omnibus  injustis,  evidenter  sequitur : 
Pontificios  in  hac  causa  pro  Pelagianis  pug¬ 
nare  ,  qui  originale  peccatum  simpliciter 
negant.  »  Resp.  :  Puritanus  iste  evidenter 
calumniatur.  Cum  enim  apud  omnes  Catho¬ 
licos  fide  sancitum  sit,  per  Baptismum,  poe¬ 
nitentiam  et  contritionem  perfectam,  peni¬ 
tus  tolli  peccatum  originis;  quomodo  igitur 
«  peccatum  originis  simpliciter  cum  Pelagio 
negamus  ?  »  Quam  insulsa  cavillatio  !  Ponti¬ 
ficii  negant,  concupiscentiam  in  renatis  per. 
Baptismum  habere  rationem  peccati  origi¬ 
nalis :  Ergo  «negant  simpliciter  cum  Pelagio 
peccatum  originale  ».  Numquid  hoc  speci¬ 
men  illustre  est  argutationis  Quodlibeticoe  ? 
Reponam  huic  Puritano  Theologum  alium 


ex  Calvini  Schola  Reformatum,  Gerhardum, 
Joann.  Vossium,  qui  ex  Collegio  Theologico 
Illustr.  DD.  Holi.  etWestfris.  Ordinum,  quod 
est  Lugdini  Batav.  scripta  sua  omnia  :  «  Ec¬ 
clesiae  Reformata}  ( quo  nomine  ,  inquit , 
cum  nostris  complector  eas,  quae  sequun¬ 
tur  Confessionem  Augustanam),  judicio  sub¬ 
mittens  » ,  in  historise  suae  Pelagianee  lib.  ii. 
part.  2.  antithesi  7.  ait  :  «  Augustinus, 
(Itemque  Hieronymus) ,  fatetur ,  concupi¬ 
scentiam  in  renatis  etiam  mali  nomen  mereri; 
negat  tamen,  in  illis  proprie  peccatum  dici 
posse,  eo  quod  reatus  peccati  per  Baptismum 
tollatur  ».  Deinde  recitatis  SS.  Augustini  et 
Hieronymi  verbis  ex  lib.  i.  de  nupt.  et  con- 
cup.  cap.  5.  23.26.  item  lib.  vi.cont.  Julian, 
cap.  5.  et  8.  lib.  ii.'  de  pecc.  remiss. 
cap.  28.  et  Hieronym.  Dialog.  lib.  m.  ad¬ 
versus  Pelagianos,  subdit :  «  Quamquam  ve¬ 
ro  Augustinus  neget,  concupiscentiam  in 
regenitis  esse  peccatum  proprie  dictum; 
agnoscit  tamen  hoc  nomen  ei  competere  lib. 
i  de  nup.  et  concupisc.  cap.  23  »  Unde  per¬ 
spicuum  est,  juxta  Vossium,  nos  Pontificios 
idem  prorsus  sentire  in  hoc  puncto,  quod 
SS.  August.  et  Hieronym.  nec  nisi  per  atro¬ 
cem  calumniam  posse  nos  cum  SS.  Augustin., 
Hieron.  (immo  universa  Catholica  Ecclesia), 
argui  Pelagianismi,  et  negati  simpliciter 
peccati  originalis.  Quod  si  Puritani  mitiori 
huic  reformato  Batavo  non  acquiescant,  ac¬ 
quiescant  saltem  suo  Calvino,  qui  paria  pro¬ 
fitetur  lib.  m.  instit.  cap.  3.  §.  10. 

Ad  CAPUT  VII. 

Veritas  Catholica  probatur  I.  ex  Jacob.  i. 
v.  14.  ubi  ab  Apostolo  quatuor  distinguun¬ 
tur:  Concupiscentia,  suggestio,  delectatio, 


VINDICLE  DE  AMISSIONE  GRATLE. 


709 


et  consensus  :  et  concupiscentia  non  vocatur 
peccatum,  sed  partus  ejus  :  Concupiscentia 
parit  peccatum.  Amesius  1.  «  Ridicula  est 
haec  tota  argumentatio  ».  Nimirum  quia  non¬ 
nisi  deridendo  a  Lutheranis  et  Galvinistis  sol¬ 
vi  potest !  Amesius  2.  «  Aliena  est  conclusio 
et  plane  Pelagiana  ».  Resp.  :  Aliena  ab  om¬ 
ni  veritate  est  haec  calumnia,  et  plusquam 
Calvinistica.Ubi  enim  unquam  SS.  Augustin., 
Hieronym.  aut  ullus  ejus  aevi  Catholicus 
scriptor  Pelagium  reprehendit,  quod  con¬ 
cupiscentiam  in  quibuscumque  sive  baptiza¬ 
tis,  sive  infidelibus  dixerit  non  esse  formali- 
ter  et  proprie  peccatum?  imo,  nonne  S.  Au¬ 
gustin.  a  Bellarmin.  laudatus  idem  quod  nos 
dixerat :  «  Pariens  a  pariente  discernitur  »? 
Amesius  3.  «  Concupiscentia  dicitur  parere 
peccatum,  eo  modo  quo  interna  animi  recti¬ 
tudo  (quae  est  justitia),  parit  justitiam,  id  est, 
completum  actum,  de  quo  nomen  et  natura 
totius  motus  et  principii  ejus  usitate  et  proprie 
maxime  praedicatur  ».  Resp. :  Mala  est  haec 
comparatio.  Vera  comparatio  debet  institui 
inter  potentiam  naturalem  bene  disposi¬ 
tam,  uti  erat  in  statu  innocentiae,  benefi¬ 
cio  originalis  justitia,  et  male  dispositam 
uti  jam  est,  ex  privatione  originalis  justitiae. 
Item  inter  habitum  virtutis,  et  habitum  vi¬ 
tiosum.  Unde  patet  sophistica  vanitas  effu¬ 
gii  Amesiani.  Non  minus  insulsa  sunt  effugia 
Gerhardi,  qui  hinc  infert  1.  «Concupiscen¬ 
tiam  in  non  renatis  non  esse  peccatum». 
Resp.  :  Libenter  admittimus  illatum.  2.  Ait : 
«  Sic  etiam  peccatum  originale  non  esse 
vere  peccatum,  quia  scilicet  parit  peccatum 
actuale.  Peccatum  originale  est  inobedientia 
primi  hominis  :  ergo  haec  non  esset  pecca¬ 
tum  ».  Resp. :  Argumentum  ex  Apostolo  pro¬ 
cedit  de  uno  eodemque  subjecto,  quod  hic 
secus  est.  3.  Ait:  «  Sic  etiam  delectatio 
aeque  ac  concupiscentia  non  esset  peccatum, 
cum  tamen  Bellar,  lib.  i.  deamiss.  grat.  cap. 
3.  §.  rursus,  dicat :  Delectationem,  hoc  est, 
consensum  imperfectum  esse  peccatum  sal¬ 
tem  veniale  » .  Respond.  :  Gerhardus  more 
suo,  id  est,  fraudulenter  Bellarminum  alle¬ 
gat.  Non  enim  loquitur  Bellarm.  de  motu 
primo  delectationis,  sed  de  eo  qui  est  imper¬ 
fecte  voluntarius  et  deliberatus.  Motus  autem 
ille  primus  plane  indeliberatus  aeque  parum 
est  formaliter  et  proprie  culpabilis  et  pecca¬ 
tum,  ac  ipsa  concupiscentia. 

II. — Probat.  Paulus  ad  Roman.  vn.  vers. 
17.  18.  satis  aperte  docet,  concupiscentiam 
in  homine  justificato  non  esse  proprie  pecca¬ 


tum,  quod  reum  facere  possit.  Amesius  1.: 
®  Secundum  hoc  argumentum,  evertiL  pri¬ 
mum....  Annon  fortius  argumentum,  quod 
petitur  ab  eo  quod  dicitur,  quam  quod  pen¬ 
det  ex  eo,  quod  disertis  verbis  dicitur?» 
Resp.  :  Cum  Apostolus  conceptis  verbis  di¬ 
cat  :  «  Nihil  esse  damnationis  » ,  seu  dam¬ 
nabile,  culpabibile,  reprehensibile,  imputa- 
bile,  ubi  nempe  consensus  cohibetur;  mani¬ 
festum  est,  motus  illos  concupiscentiae  om¬ 
nes,  qui  carent  consensu  voluntatis,  non 
posse  esse  culpas  et  peccata  proprie  dicta, 
sed  ita  dici  per  metonymiam,  ut  ait  S.  Au- 
gust.  Unde  frivola  est  altera  evasio  Amesii, 
qua  ait :  «  Sophistice  a  Bellarm.  mutari 
quaestionem  »,  eo  quod  dixerit  :  Concupi¬ 
scentiam  non  esse  proprie  peccatum,  quod 
reum  facere  possit.  Omne  quippe  proprie 
dictum  peccatum  essentialiter  reatum  culpae, 
imputabilitatem,  reprehensibilitatem,  etc.  in¬ 
volvit.  Voluntaria  est  Amesiana  illa  glossa  : 
(Non  dicit,  non  posse  sibi  imputari,  sed  in¬ 
nuit,  per  gratiam  Dei  non  imputari).  Si  enim 
non  est,  non  est  imputabile  ;  sed  in  renatis 
non  est  culpa,  seu  voluntaria  a  lege  Dei 
aversio  :  Ergo  nec  est  imputabilis  ;  et  ut  non 
esset  imputabilis,  fecit  gratia,  quae  extinxit 
culpam.  4.  Iterum  falso  affingit  Apostolo, 
quod  «  non  velit  absolute  motum  illum  non 
esse  suum,  cum  fateatur  vers.  15.  et  19. 
Se  perpetrare, se  facere  etc.,  et  illa  ratione  sub¬ 
jici  peccato,  v.  14.  Sed  subintelligit  non  es¬ 
se  suum  opus  comparative,  et  secundum  par¬ 
tem  illam  regenitam,  qua  ab  illo  efficaciter 
dissentit  ».  Sed  vel  imperite,  vel  fraudulen¬ 
ter  pervertit  haec  glossa  verba  Apostoli,  cum 
non  modo  communis  SS.  Patrum  interpre¬ 
tatio,  sed  ipsa  ratio  naturalis  dictet,  motus 
concupiscentiae  involuntarios  (sicut  e  contra¬ 
rio  motus  primos  gratiae  illuminantis  et  exci¬ 
tantis),  facere  nos  physice,  sed  non  morali- 
ter,  seu  libere.  Unde  ait  Apostolus  :  Non  ego 
(id  est,  non  homo,  vel  rationalis  superior 
portio),  operor  illud.  Nam  si  reluctante  ratio¬ 
ne,  sola  pars  inferior  operatur,  vere  dici  po¬ 
test  :  Non  ego  operor  illud.  Est  quidem  om¬ 
nium  operationum  physice  consideratarum 
principium  Quod  ipse  totus  homo  ;  at  mora- 
liter,  atque  ut  agens  liberum,  non  est  prin¬ 
cipium  Quod  nisi  illarum  actionum,  quae  cum 
advertentia  rationis  voluntarie  eliciuntur : 
Quo  observato,  evanescunt  pleraeque  cavilla¬ 
tiones  Amesii  plane  futiles,  ac  praesertim  ul¬ 
tima,  cum  ait :  «  Peccatum  originale  ante¬ 
cedit  judicium  rationis,  et  voluntatis  actum 


710 


V1ND1CLE 


primum,  ut  causa  suum  effectum.  Concludit 
ergo  pulcherrime  Bellarm.  peccatum  origi¬ 
nale  non  esse  peccatum  proprie  dictum  ». 
Resp. :  Hoc  non  Bellarminus,  sed  Amesius 
sycophantice  infert.  Bellarminus  loquitur  de 
peccato  actuali  proprio,  quod  verissime  ait 
non  contrahi  ante  advertentiam  rationis. 
Amesius  id  nequiter  ad  habituale  aliena  vo¬ 
luntate  contractum  detorquet,  ut  incautos 
fallat.  Yel  si  non  fallat,  ipse  pueriliter  falli¬ 
tur. 

III.  —  Prob.  Rom.  vm.  vers.  1.  Nihil  er¬ 
go  damnationis  est  in  iis,  qui  sunt  in  Christo 
Jesu;  seu,  nihil  est  in  justificatis  condam- 
natione  dignum,  adeoque  concupiscentia  in 
renatis  remanens  non  est  peccatum  morti¬ 
ferum  geterna  damnatione  dignum.  Amesius: 

(i  Quamvis  nulla  sit  iis  condemnatio,  est  ta¬ 
men  dignitas  et  causa  condemnationis :  alias 
nulla  esset  in  illis  materia  absolutionis :  Item, 
nulla  est  talis  condemnatio  talibus,  propter 
misericordiam  Dei  reatum  amoventis ;  sed  est 
in  ipsis  causa  condemnationis,  etc.  Eodem 
fe  re  modo  respondet  Magist.  Scholastico¬ 
rum  lib.  ii.  dist.  23.  etc.  »  Resp:  Hsec  glossa 
Lutherano-Calvinistica  Apostolo  et  veritati 
repugnat.  Nam  Deus  qui  est  infinite  bonus, 
sapiens,  et  potens,  ita  remittit  peccatum 
mortiferum,  ut  non  sit  ultra,  adeoque  cum 
justissime  jhdicet  res  uti  sunt,  eos  quos  in 
amicitiam  recipit,  facit  dignos  eadem,  adeo¬ 
que  non  ultra  dignos  aeterna  damnatione. 
Etsi  ergo  concupiscentia  et  ignorantia  relin¬ 
quantur  justificatis  ad  agonem,  peccatum 
tamen  proprie  et  formaliter  esse  nequeunt, 
quia  nolentes  volentes  iis  subjacent.  Mag. 
sententiarum  non  favet  Lutherano-Galvini- 
anis,  nisi  ultima  particula  manet  actu),  de¬ 
torqueatur  ad  sensum  auctori  contrarium. 
Ly  «  actu  » idem  est  quod  in  effectu.  Concu¬ 
piscentia  quippe  est  peccati  originalis  effe¬ 
ctus. 

Confirmatur  argumentum.  Quia  reatus  est 
inseparabilis  a  peccato  digno  seterna  damna¬ 
tione.  N  m  est  enim  sola  ordinatio  ad  poenam, 
sed  est  dignitas  sive  meritum  poenae.  Relatio 
autem  non  potest  a  fundamento  proximo 
separari.  Sed  reatus  est  relatio,  cujus  proxi¬ 
mum  fundamentum  est  peccatum.  Ergo  rea¬ 
tus  non  manet  nisi  manente  peccato,  et  pe¬ 
rit  hoc  necessario,  pereunte  illo.  Amesius  ; 
«  Sola  ordinatio  ad  poenam  tollitur  in  remis¬ 
sione  peccati,  non  vero  dignitas.  Ordinatio¬ 
nis  autem  illius  actualis  fundamentum  proxi¬ 
mum  est  justitia  Dei  persequens  peccatum 


vindicta,  et  hoc  fundamentum  post  gratiam 
remissionis  in  Christo  non  manet.  »  Resp.  : 
Gratis  ista  assumuntur  Apostolo  plane  ad¬ 
versa.  Quomodo  enim  nihil  est  in  justificatis 
condemnatione  dignum,  si  manet  tota  culpa 
mortalis  ?  numquid  sic  judicium  Dei  non 
esset  secundum  veritatem  ?  Judicaret  enim 
eum  hic  et  nunc  amicitia  sua  dignum,  qui 
tamen  reipsa  est  odio  dignus  ob  meritum 
culpae  remanentis.  Sed  videamus  subtile 
effugium  Amesii  :  «  Contrarium ,  inquit, 
est  certissimum  ;  quod  non  manet  ut  obje¬ 
ctum  remissionis,  de  eo  non  potest  dici  quod 
remittatur.  Deus  vero  quando  remittit,  non 
judicat  peccatum  non  esse,  sed  ex  gratia 
judicat  non  esse  vindicta  prosequendum  ;  et 
hoc  judicium  est  verum.  »  Resp.  :  Similis  est 
haec  argutatio  Calvin istica  huic  :  Quod  non 
manet  ut  objectum  destructionis,  de  eo  non 
potest  dici  quod  destruatur.  At  forma  cor¬ 
rupta  in  mutatione  substantiali  non  manet 
ut  objectum  destructionis  :  Ergo  forma  cor¬ 
rupta  non  potest  dici  ,  quod  destruatur. 
Numquid  satis  inepte  ?  At  quod  inter  utram¬ 
que  argutati  mem  discrimen  ?  Remissio  ini¬ 
quitatum  nostrarum  per  gratiam  divinam 
facta,  non  est  fictitia,  sed  tota  quanta  vera ; 
ita  ut  qui  paulo  ante  odio  erat  dignus,  nunc 
amore  sit  dignus  ob  mutationem  intrinsecam 
a  gratia  Dei  homini  provenientem. 

Ad  CAPUT  VIII. 

Testimonia  SS.  Patrum  Amesius  omittit, 
conscius  fortasse  ex  ipsa  Calvini  confessione» 
eos  nimium  favere  sententiae  Catholicorum. 

Ad  CAPUT  IX. 

Eadem  veritas  probatur  ex  rationibus.  I. 
Baptismus  non  liberat  hominem  a  concupi¬ 
scentia;  ergo  vel  concupiscentia  non  est  pec¬ 
catum  originale  :  vel  Baptismus  ab  hoc  non 
liberat.  Amesius.  «  In  celebratione  Baptismi 
obsignatur  liberatio  ab  omni  peccato,  et  ab 
omni  poena  peccati  :  sed  effectum  actuale 
ipsum  hujus  rationis  non  perficitur  uno  mo¬ 
mento  ».  Sed  quomodo  hac  responsione 
enervatur  argumentum  ?  nonne  et  antece¬ 
dens  verissimum,  et  consecutio  optima  est  ? 
Obsignatio  illa  commentitia  jam  tom  III.  ex¬ 
plosa  est  :  et  licet  gratis  admitteretur,  nihil 
inde  pro  solutione  nostri  argumenti. 

II.  —  Prob.  Concupiscentia  est  effectus  et 
poena  peccati  originalis  :  Ergo  non  est  ipsum 


DE  AMISSIONE  GRATLE. 


741 


peccatum  orig.  Amesius  :  «  Concupiscentia 
actualis  non  est  effectus  aut  poena  peccati 
orig.  in  eodem  homine  habitantis  ».  Quid 
hoc  monstri  ?  Ergone  verum,  quod  homo 
Puritanus,  et  concupiscentia  sit  una  eadem- 
que  res  ?  ergone  aperte  profitetur  Amesius 
monstrosam  Illyrici  fatuitatem  ?  o  sapien¬ 
tiam  !  Nihilo  sanior  est  responsio,  quam 
adhibet  hoc  Bellarmini  argumento  :  (Eadem 
est  ratio  mortis  et  concupiscentiae.  Sed  mors 
est  poena  et  non  peccatum  originale)  ;  nem¬ 
pe  «  dispar  est  ratio  concupiscentiae.  Neque 
enim  dictum  aut  scriptum  legimus  :  Qua  die 
peccabis  ,  concupiscentia  concupisces  »• 
Resp.  :  Certum  est  in  illa  Dei  comminatione 
( Morte  morieris),  intelligi  mortem  tam  ani¬ 
mae  quam  corporis,  et  illam  mox  eo  momento 
incurrendam  actu  ;  hanc  vero  etiam  statim 
quoad  debitum  et  necessitatem ;  quoad  actum 
vero  ea  tantum  hora  et  momento,  quo  li¬ 
buerit  Deo  sententiam  mortis  exequi.  Idque 
verum  est  in  posteris  aeque  ac  in  Adamo. 
Sicut  autem  sub  morte  corpori  intelligun- 
tur,  licet  non  exprimantur,  morbi  corpora¬ 
les  (ad  mortem  corporalis  disponentes),  ita 
passionum  inordinatio  tamquam  dispositio¬ 
nes  ad  mortem  animae  per  actualia  peccata 
incurrendam. 

III. —  Prob.  Si  homo  non  nasceretur  ex 
Adamo,  et  tamen  haberet  concupiscentiam 
quam  nunc  habet,  non  posset  in  eo  concu¬ 
piscentia  proprie  vocari  peccatum  ;  ergo 
concupiscentia  ex  se  et  natura  sua  non  est 
proprie  peccatum.  Nec  verum  est,  quod  ait 
Amesius  :  «  Ex  eadem  suppositione  probari 
posse,  concupiscentiam  non  esse  pnenam  ». 
Disparitas  enim  inter  culpam  et  poenam  est, 
quod  ex  arbitrio  Dei  pendeat,  ut  ici  quod 
alias  in  aliquo  statu  hominum  foret  natura¬ 
lis  conditio,  jam  post  admissam  culpam  in 
statu  naturae  integrae,  deputetur  in  p  enam, 
subducta  originali  justitia  et  protectione 
Dei  ;  non  vero  ex  decreto  Dei  pendet,  ut  res 
mere  naturalis  sine  volitione  homini  impute¬ 
tur  ad  culpam,  et  peccatum  proprie  ac  for- 
maliter.  Concupiscentiam  vero  per  se  spe¬ 
ctatam,  mere  naturalem  esse,  jam  alibi  in 
superioribus  ostensum  est,  minime  vero  ju¬ 
stitiam  originalem,  ut  pote  naturae  humanae 
indebitam.  Quam  «  absurdum  »  autem  sit, 
«  dicere  peccatum  proprie  dictum,  esse  na- 
-  turale  »  in  statu  purae  naturae  (uti  asserit  hic 
Amesius),  quis  nisi  caecus  non  videat  ? 

IY.  —  Probat.* Primi  concupiscentiae  mo¬ 
tus,  quibus  mens  resistit,  non  sunt  pecca¬ 


tum  :  Ergo  nec  pronitas  ad  tales  motus.  An¬ 
tecedens  probatur  :  Quia  istiusmodi  motus 
non  sunt  in  nostra  potestate  Ames.  1.  «  Hac 
stropha  infertur  pro  Pelagianis,  nullum  esse 
peccatum  orig.  omnino ,  quia  primi  ejus 
motus  non  sunt  in  nostra  potestate.  »  Resp.  : 
Infertur  hoc  vi  Quodlibeticae  ,  supponendo 
scilicet  errorem  Lutherano-Calvinisticum,  de 
quo  est  tota  controversia.  Amesius  2.  «  Pri¬ 
mi  isti  motus  non  sunt  ejusdem  rationis  cum 
originali  peccato,  quod  Lombard.  loc.  cit. 
necessarium  esse  docet».  Re^p.  :  Disting. 
Sunt  ejusdem  rationis  cum  peccato  origin.  a 
Lutheranis  et  Calvinistis  conficto,  concedo 
assumptum  ;  cum  peccato  orig.  quod  singu¬ 
lis  Adami  posteris  inest,  nego.  Lombard. 
dist.  23.  non  dicit,  quod  ei  Amesius  imponit. 
Quod  denique  ex  Bonaventura,  Paris.,  Anti- 
siod.  et  Alens,  cum  Magistro  dicit  :  Iis  mo¬ 
tibus  «  resistere  esse  aliquo  modo  in  nostra 
potestate  »  ;  nihil  ad  rem  facit,  et  plane  fal¬ 
sum  est  ;  cum  evidens  sit,  primam  de  rebus 
cogitationem  non  esse  in  hominis  potestate, 
ac  per  consequens  nec  motum  in  appetitu  ex 
ea  subito  consequentem.  Hic  magister  rur¬ 
sum  falso  allegatur. 

Y.  —  Prob.  Si  concupiscentia  est  verum 
peccatum ,  et  semper  manet  in  homine , 
quantumvis  justiucato,  sequitur,  Christum 
non  vere,  sed  imputative  tantum  redemisse 
ac  liberasse  nos  a  peccatis.  Amesius  :  «Vere, 
et  imputative,  non  opponuntur  •>.  Respond. : 
Haud  minus  quam  filius  naturalis  et  adopti¬ 
vus.  Quid  prodest,  non  imputari  mihi  pecca¬ 
tum,  si  reipsa  illo  inquiner?  quid  obest 
imputari,  si  eo  non  sim  obstrictus  ?  Sive  au¬ 
tem  mansura,  sive  non  mansura  sit  semper 
concupiscentia  in  justificatis,  saltem  quam 
diu  manet,  facit  homines  foedos,  Deo  inimi¬ 
cos  et  odibiles,  si  a  parte  rei  (ut  adversarii 
contendunt),  proprie  peccatum  mortiferum 
est.  Plura  de  hoc  infra,  ubi  de  justitia  impu¬ 
tativa  agetur. 

Ad  CAPUT  X. 

Objiciunt  haeretici  1.  —  «  Concupiscentia 
quae  in  renatis  est,  saepe  vocatur  peccatum. 
Rom.  vi  vers.  12.  et  vn.  vers.  7  ».  Resp. 
cum  S.  August.  Vocatur  ita  per  metony- 
miam,  sicut  Oseae  iv.  vers.  8.  Saqprdotes 
dicuntur  comedere  peccata  populi ;  et  II  Co- 
rinth.  v.  vers.  21.  Christus  dicitur  peccatum 
quia  sacrificium  fuit  pro  peccato.  Amesius  ; 
«  Hoc  ipsum  concipi  non  potest  (a  Luthe- 


712 


VINDICIAE 


ranis  et  Calvinistis,  quia  nolunt),  quomodo 
aliquid  per  modum  habitus  interni  causa 
esset  peccati,  et  non  peccatum.  Interna 
causa  inclinans  ad  bene  agendum,  est  bona  ». 
Resp.  :  Id  facile  concipiunt  omnes,  quibus 
haeresis  perversa  non  dominatur.  Mala  est 
physice  et  causaliter  seu  radicaliter,  minime 
vero  moraliteret  formaliter  ;  sicut  et  habitus 
supernaturalis  virtutum  Theologicarum  est 
bonus  physice  et  causaliter,  minime  vero 
moraliter  et  formaliter  ;  cum  ad  hoc  essen¬ 
tialiter  requiratur  libertas  ;  ut  constat  ex 
primis  principiis  Ethicae  erroribus  Neo-Evan- 
gelicis  non  interpolatae.  Unde  jam  frustra 
adducuntur  in  subsidium  illa  epitheta  con¬ 
cupiscentia?  ab  Apostolo  cap.  vi.  et  vn.  ex¬ 
pressa,  quod  sit  «  non  bonum,  malum,  odio 
habendum,  pugnans  cum  lege  Dei,  crucifi¬ 
gendum,  mortificandum,  destruendum,  mi¬ 
serum  reddens  eum  cui  inest  etc.  » .  Plus 
enim  ex  istiusmodi  non  extunditur,  quam 
motus  concupiscentiae  legi  Dei  adversantes 
esse  malos  materialiter  et  objective  ;  quibus 
si  accedat  consensus  rationis,  pariatur  pec* 
catum  formaliter.  Alia  ratio  est  de  peccato 
habituali,  id  enim  sine  dubio  est  formaliter 
malum,  quia  nihil  aliud  est,  quam  peccatum 
actuale  necdum  condigne  retractatum  et  re¬ 
missum. 

II.  —  Objic.  «  Apostolus  Rom.  vir.  vers.  7. 
aperte  testatur,  concupiscentiam  esse  pec¬ 
catum  a  lege  prohibitum».  Respon.  :  Sic 
est  de  actu  voluntario  concupiscentiae,  qui 
sine  dubio  formaliter  repugnat  legi  divinae. 
Quae  replicat  Amesius,  sunt  petitio  merissi¬ 
mi  principii. 

III.  —  Objiciunt  :  «  Respectu  peccati  in¬ 
habitantis  Apostolus  Rom.  vn.  vers.  14. 
conqueritur  se  esse  carnalem,  subjectum 
peccato,  et  non  posse  legem  spiritualem  Dei 
perfecte  servare  ».  Resp.  :  Paulus  non  vult 
significare,  legem  spiritualem  non  servari  a 
justificatis,  quatenus  opus  est  ad  vitandum 
peccatum  ;  sed  non  servari,  quoad  perfe¬ 
ctionem  illam  quae  est  finis  praecepti,  ac 
propterea  non  est  proprie  praeceptum.  Ita 
SS.  Augustin.,  Thomas  etc.  quorum  proinde 
a  Glossam  »  ait  Amesius  «  textui  (Puritanice 
accepto),  directe  contradicere  ».  Et  cur? 
«  Textus  enim  dicit,  legem  a  Paulo  non  ob¬ 
servari,  quia  subjicitur  peccato  ».  Imo  oppo¬ 
situm  dicit,  nempe  :  Paulum  «  id  quod  odit 
(secundum  liberum  assensum  voluntatis)  , 
«  facere  »,  physice  scilicet,  ita  «  ut  non  ip¬ 
se  »,  hoc  est,  superior  animae  portio,  sed 


«  caro  »,  seu  inferior  portio,  id  quod  (mora¬ 
liter  et  libere)  non  vult  ratio  superior,  «  no¬ 
lens  faciat  :  spiritu  autem  »,  seu  libero  ratio¬ 
nis  arbitrio,  «  serviat  legi  Dei  » .  Adde  duas 
alias  a  Bellarmino  adductas  interpretationes 
ejus  loci,  quas  Amesius  silentio  enervavit . 
Prior  est,  Apostolum  non  loqui  de  se,  simili¬ 
busque  justis,  sed  de  improbis.  Ita  SS.  Chry- 
sost.,  Ambros.  et  August.  Posterior  est  : 
Praecepto,  Non  concupisces,  non  vetari  ullo 
modo  motus  involuntarios,  sed  tantum  assen¬ 
sum  mentis  ;  tum  quia  ea  lex  ab  Apostolo 
vocatur  lex  mentis ,  non  carnis  ;  tum  quia  hoc 
praeceptum ;  Exod.  xx.  vers.  13.  Deuter.  v. 
vers.  17.  et  Matth.  v.  vers.  27.  ponitur  cum 
aliis  Decalogi  praeceptis,  quae  omnia  non 
nisi  de  actibus  liberis  esse  constat. 

IV. — Objic.  «Paulus nolendo  concupiscen¬ 
tiam  consentiebat  legi.  Lex  igitur  non  voluit, 
id  est,  prohibuit  concupiscentiam  inesse 
Paulo.  Rom.  vn.  v.  16.  Resp.  1.  :  Si  praece¬ 
ptum  :  Non  concupisces ,  cum  S.  Augustino 
extendatur  ad  motus  involuntarios  ,  tunc 
fatendum  est,  eos  motus  repugnare  legi,  sed 
non  esse  peccata,  quia  nempe  ut  sic,  ea  lex 
indicat  finem,  non  vero  imperat  media.  Nec 
obstat  (ut  putat  Amesius),  illud  :  Quod  odi 
hoc  facio.  Nullum  enim  hic  vestigium  medii 
imperati.  Resp.  2.  :  Si  vero  restringatur 
illud  praeceptum  ad  motus  tantum  volunta¬ 
rios,  sic  dicendum  est  tam  legem,  quam 
mentem  Pauli  nolle  concupiscentiam  ut  ob¬ 
jectum.  Sicut  si  quis  hominem  casu  et  prae¬ 
ter  intentionem  occideret,  is  vere  dicere  pos¬ 
set  :  Quod  nolui,  feci,  et  ideo  consentio  legi 
homicidium  prohibenti,  quia  bona  est  ;  nec 
tamen  hinc  colligi  deberet,  praeceptum  (Non 
occides)  extendi  ad  homicidium  omnino  in¬ 
voluntarium,  cum  hoc  non  sit  contra  legem, 
nisi  materialiter.  Amesius  non  habens  unde 
solide  configat  hanc  responsionem,  calum¬ 
niatur  1.  *  Speciem  distinctionis  hic  objici 
incautis,  etc.  ».  Sed  scitne  quid  loquatur? 
Certe  nil  ad  rem !  2.  Ait : «  In  exemplo  allato 
de  homicidio  involuntario  non  reperiri  eam 
oppositionem,  quae  est  in  lege  et  concupi¬ 
scentia  ».  At  hoc  aperte  falsum  esse  patet, 
si  in  verbis  Amesianis  loco  concupiscentiae 
ponatur  homicidium  (utrinque  voluntarium), 
hoc  modo  :  «  Paulus  quia  noluit  homicidium, 
inde  probat  se  consentire  legi  in  illo  bono, 
quod  postulat,  quia  homicidii  malum,  et  le¬ 
gis  bonum  opponuntur  ».  Nimirum  Amesius 
expedire  se  non  potest,  et  tamen  tacere  non 
potest  ! 


i 


DE  AMISSIONE  GRATIAE. 


713 


V.  —  Objic.  «  Concupiscentia  dicitur  lex 
bellum  gerens  adversus  legem  Dei,  et  capti¬ 
vum  hominem  reddens  legi  peccati.  Roman. 
vii.  vers.  23  ».  Resp.  :  Multa  legi  repugnant, 
quae  non  sunt  peccata.  Ex.  grat.,  homo  qui 
peccat  ;  lex  injusta  etc.  Amesius  :  «  Nihil 
potest  legi  divinae  repugnare  sine  peccato, 
etc.  »  Distinguo,  de  formali  et  morali  repug¬ 
nantia  verum  est  ;  de  materiali,  objectiva, 
et  alia  qualicumque  falsum  est.  Numquid 
qui  tollit  legem,  repugnat  vel  contrariatur, 
itemque  qui  dispensat  in  lege,  ejus  vim  par¬ 
tialiter  tollit,  adeoque  adversatur  ?  At  nulla¬ 
tenus  ideo  peccat.  Ipse  Deus  suas  leges  ante¬ 
riores  antiquavit,  ac  in  iis  subinde  dispensa¬ 
vit.  Repugnat  itaque  concupiscentia  legi 
mentis,  ut  lex  contraria  impellens  ad  ma¬ 
lum,  quomodo  etiam  legi  repugnat  diabolus, 
speciosa  et  illecebrosa  fcemina  (quantumvis 
innocens  et  casta),  et  quidquid  objective 
movet,  incitat  ad  legis  transgressionem.  Haec 
omnia  esse  peccata  quis  nisi  vecors  dixerit  ? 

VI.  —  Objic.  «  Roman.  vn.  vers.  24.  Con¬ 
cupiscentia  dicitur  corpus  reddens  hominem 
infelicem  ».  Resp.  :  Etiam  error,  morbus, 
egestas,  et  caeterae  miseriae  reddunt  homi¬ 
nem  infelicem,  sed  an  ideo  peccatorem  ? 

Ad  CAPUT  XIV. 

Haeretici  contra  Catholicam  veritatem  pro¬ 
ferunt  etiam  nonnullas  rationes. 

I.  —  Objic.  «  Motus  concupiscentiae  sunt 
illiciti  :  Ergo  sunt  peccata  ».  Resp.  :  Illici¬ 
tum  est  iis  praebere  consensum.  Licitum  et 
illicitum  tantum  respiciunt  liberam  volunta¬ 
tem.  Non  nisi  pecus  Arcadicum  dixerit,  illi¬ 
citum  esse  bestiis  lascivire,  rapere,  laniare, 
etc.  Sed  inquit  Amesius  :  «  Omnes  vires  no¬ 
strae  ferri  debent  in  bonum  ».  Resp.  :  Omnes 
quae,  et  quatenus  subsunt  imperio  volunta¬ 
tis.  Non  autem  subest  despotico  nostro  im¬ 
perio  concupiscentia,  etc. 

II.  —  Objic.  o  Quod  per  se  trahit  ad  ma¬ 
lum,  eadem  lege  prohibetur,  qua  prohibetur 
ipsum  malum  :  Sed  concupiscentia  per  se 
trahit  ad  malum.  Jacob.  i.  vers.  14.  Ergo  ». 
Resp.  :  Non  prohibetur  nisi  materialiter,  ne 
scilicet  ejusmodi  objectis  praebeamus  con¬ 
sensum  :  hic  enim  tantum  proprie  et  forma- 
liter  vetatur  per  legem.  Amesius  :  «  Fuit 
aliquando  in  hominis  arbitrio  et  potestate, 
admittere  vel  cohibere  motus  concupiscen¬ 
tiae.  Potestatis  autem  privatio  culpa  nostra 
contracta  non  tollit  rationem  culpae.  Ergo», 


Resp.:  Si  subsumptum  universe  verum  esset, 
is  qui  per  ebrietatem,  e.  g.,  incurrisset  gra¬ 
vem  morbum,  quo  multis  mensibus  fit  im¬ 
potens  muneri  suo  exequendo,  toties  et  tam- 
diu  graviter  peccaret,  quoties  et  quamdiu 
non  potest  fungi  munere  suo  quantum  vellet. 
Itaque  peccata  ejusmodi  non  sunt  in  se  for- 
maliter,  sed  in  causa. 

III.  —  Objic.  «  Concupiscentiam,  quae  re¬ 
manet  in  baptizatis,  Deus  odit,  et  nos  odisse 
debemus  ».  Resp.  :  Quatenus  incitat  ad  pec¬ 
catum,  concedo  :  quatenus  est  potentia  na¬ 
turalis  tendens  in  bonum  sensibile  delecta¬ 
bile,  eatenus  non  odit  Deus,  nec  nos  odisse 
debemus,  sed  fraeno  rationis  coercere.  De¬ 
bemus  utique  aversari  et  fugere  non  solum 
quae  sunt  peccata  formaliter, sed  etiam  eorum 
illicia  et  stimulos. 

IV.  —  Objic.  «  Quod  dissidet  a  norma  le¬ 
gis,  est  peccatum.  Sed  concupiscentia  in 
renatis  dissidet  a  norma  legis.  Ergo». Resp.: 
Propositio  est  falsa,  nisi  largo  modo  et  ma¬ 
terialiter  accipiatur,  ut  jam  patet  ex  dictis 
ad  superiores  objectiones.  Recte  dixit  Bel- 
larminus,  hoc  argumentum  (quod  ut  Achil¬ 
lem  suum  jaciant  Philippus,  Calvinus,  Kem- 
nitius,  etc.,  «  cujus  mole  premi  se  sentiant 
omnes  Pontificii  »)  a  multis  eludi  per  jocum. 
Et  merito !  Quis  enim  nisi  asinus  dixerit :  Si 
quadrupes  pauperiem  fecerit  (seu  injuriam 
materialem  alteri  intulerit),  et  ideo  noxse 
eam  dari  oporteat,  ideo  formaliter  peccasse. 
Verbo,  legis  formaliter  sumptse  capax  non 
est,  nisi  rationis  compos,  qualis  ne  in  homine 
quidem  est  concupiscentia,  et  quaevis  passio 
sensitiva.  His  expeditis  videamus  breviter  in 
hac  materia 

§.  UNICO. 

Objectiones  Gerhardi. 

Pleraque  ejus  cum  Amesianis  coincidunt. 
Pauca  seorsim  adnotanda  restant.  Disput. 
26.  th.  62.  vel  sycophantice,  vel  pueriliter 
objicit  antilogiam  Bellarmino,  eo  quod  di¬ 
versas  attulerit  solutiones  ad  quartam  obje¬ 
ctionem,  quarum  «  secunda  tollat  primam, 
tertia  secundam.  »  Sed  nec  hoc  verum  est,  si 
solutiones  illae  in  genuino  sensu  accipiantur ; 
et  quamvis  esset  inter  eas  repugnantia,  id 
veritati  Catholicae  minine  officeret ;  cum 
saepe  aliquae  sententiae  aut  solutiones  seorsim 
sumptae  sint  probabiles,  minime  vero  com- 
probabiles. 


714 


VINDICIAE  DE  AMISSIONE  GRATIA. 


Thes.  64.  ait  :  «  Si  illud  solum  est  trans¬ 
gressio  legis,  quod  actu  voluntarium,  tol¬ 
lentur  omnia  ignorantiae  et  infirmitatis  pec¬ 
cata  ;  item  negabitur  in  universum  originale 
peccatum.  Neutrum  consequens  admittet 
Bellarmin.  Ergo  nec  antecedens  admittere 
debebit.  »  Resp.  :  Nihil  horum  sequitur. 
Ignorantiae  et  infirmitatis  peccata  nulla  sunt 
sine  aliquali  malitia,  adeoque  advertentia  et 
transgressione  culpabili  aliquatenus.Tantum 
vero  minuuntur,  quantum  minuitur  adver¬ 
tentia  ac  libertas:  tolluntur  etiam  penitus,  si 
ignorantia  sit  invincibilis, aut  passio  rationem 
plane  opprimat.  Haec  si  Gerhardus  ex  ele¬ 
mentis  moralibus  nescivit,  nimis  rudis  est ; 
si  sciens  ita  arguit,  Titius  viderit,  quomodo 
a  sycophantia  eum  immunem  praestet. 

Th.  65.  «  Quod  Bellarm.  dicit  »  :  Concu¬ 
piscentiam  odio  haberi  a  Deo,  et  tamen  non 
esse  peccatum,  «  in  eo  veritati  et  sibi  ipsi 
contradicit  ».  Resp.  :  Nulla  est  hic  contra¬ 
dictio.  Sicut  enim  habitus  vitiosus  in  homine 
justificato  remanens  cum  odio,  seu  displi¬ 
centia  illius  (qui  proinde  Deo  quoque  displi¬ 
cet), nequit  dici  culpa  sive  actualis  sive  habi¬ 
tualis,  cum  (ut  supponimus)  per  ferventem 
actum  contritionis  omnis  reatus  ei  sit  remis¬ 
sus  ;  ita  et  hic.  Et  per  haec  evasnescit  etiam 


argumentum  Gerhardinum  th.  59.  Cum  vero 
th.  96.  ex  dictis  Bellarm.  ita  infert  :  «  Quod 
est  malum  positivum,  perversio  et  obliquitas 
voluntatis,  similis  calori  per  calefactionem 
acquisito,  aversio  mentis  a  Deo  per  modum 
habitus  manens,  habitus  acquisitus,  macula, 
etc.  non  est  nuda  privatio,  sed  etiam  vitiosa 
qualitas.  Illa  omnia  conveniunt  peccato  ori¬ 
ginali  :  Ergo  non  est  tantum  privatio,  sed 
etiam  vitiosa  qualitas». Resp.:  Iterat  Gerhar¬ 
dus  vel  flagitium,\^  1  puerilem  inscitiam. Nam 
Bellarm.  in  plerisquelocisa  Gerhardo  adduc¬ 
tis,  non  loquitur  de  habitu  vitioso,  sed  de 
peccato  habitualiter  remanente ,  quam  diu 
non  retractatur  et  remittitur.  Et  hoc  habi¬ 
tualiter  manens  peccatum  (sive  originale, 
sive  personale),  juxta  communiorem  Theolo¬ 
gorum  sententiam,  recte  dicit  consistere  tan¬ 
tum  in  privatione,  quae  constituat  peccato¬ 
rem  habitualiter  a  Deo  aversum,  eo  ipso  quo 
caret  habituali  gratia  sanctificante, per  quam 
formaliter  convertatur  ad  suum  finem  ulti¬ 
mum,  eumdemque  maculet.  Quod  vero  inter 
caetera  refert  haec  :  «  Remanet  in  anima  pec¬ 
catoris  dispositio  vel  habitus  acquisitus  »; 
plane  falsarie  affingit  Beljarmino  id,  cujus 
oppositum  asserit  :  «  Yitium  est,  inquit,  non 
peccatum.  » 


VINDICIAE 


IN  PRAEFATIONEM 

DE  LIBERO  ARBITRIO 


Amesiusin  hac  controversia  ita  praeludit  : 
«  Mirabilis  est  procedendi  ratio,  qua  utitur 
Bellarmin.de  gratia  et  libero  arbitrio. Quam¬ 
vis  enim  controversiarum  tractationem  pro¬ 
fiteatur,  adversus  haereticos  hujus  temporis 
et  Theologis  nostris  magno  hiatu  vel  rictu 
in  praefatione  minetur :  sex  tamen  istis  libris, 
vix  ullam  controversiam  gravem  habemus 
rite  formatam  ac  digestam,  quae  adversus 
nos  legitime  tractetur  :  sed  magno  strepitu 
agitur  de  Scholasticis  quaestionibus,  de  do¬ 
mesticis  Pontificiorum  litigiis,  et  de  errori¬ 
bus  Pelagianis,  ad  eorum  participationem 
a  suis  interpolatoribus  amoliendam,  senten¬ 
tiis  nostris  oblique  tantum  et  obiter  maxima 
ex  parte  notatis.  Perplexae  hujus  circuitionis 
vera  causa  fuit,  quod  inter  Pontificios  tam 
multae  sint,  et  jam  olim  fuerint  de  istis  rebus 
contentiones,  quae  sine  ulla  Papali  definitione 
agitantur, ut  Bellarmin.  non  habuerit  certam 
aliquam  et  receptam  Ecclesiae  Romanam 
sententiam,  nostrae  doctrinae  opponendam  » . 
En  scopulos!  «  (Clamat  Mariana  de  morte 
et  immortalitate  dist.nct.  3.  cap.  8.)  Neque 
vero  est  tantum  aliquot  annorum  haec  flu¬ 
ctuatio  Pontificiorum.  Ante  annos  fere  tre¬ 
centos  ,  Bradwardinus  noster  vehementer 
imploravit  Ecclesiam  Romanam  ,  ut  istas 
quaestiones  determinare  dignaretur. Ab  isthoc 
tamen  somno  necdum  excitatus  est  Papa. 
Nobis  igitur  necessarium  erit,  maxima  ex 
parte,  praeter  instituti  rationem  excerpere 
illa  ex  Bellarmino,  quae  digna  sunt  animad¬ 
versione,  etc.  »  Respond.  :  Puritanus  iste 
gregarius  suis  tyronibus,  quos  credebat  Bel- 
larminum,  vel  non  lecturos,  vel  non  intellec¬ 
turos,  insigniter  fucum  facit.  Quomodo  enim 
«  controversiam  gravem  vix  ullam  tractat 


his  sex  libris  »  Bellarminus,  qui  tam  operose 
capitalem  et  fundamentalem  illum  de  «libero 
arbitrio,  gratia  necessitante,  etc.  »  errorem, 
bestiae,  quam  homini  magis  congruentem 
exagitat,  et  exscindit?  Hunc  articulum  aiebat 
olim  Patriarcha  omnium  nostri  aevi  haereti¬ 
corum  Lutherus,  tum  in  assertione  art.  36., 
tum  inlib.de  servo  arbitrio  contra  Erasmum 
cap.  ultim.,  «  esse  rem  ipsam,  summam  cau¬ 
sae,  cardinem  rerum,  omnium  optimum, prae 
quo  illi  de  Papa,  conciliis,  indulgentiis, etc. 
sint  nugae».  Et  revera,  sicut  Pelagiana  hae- 
resis  gratiae  divinae  inimica,  hac  unica  veluti 
basi  videbatur  niti,  negatione  scilicet  con¬ 
cursus  generalis  divini,  ut  erudite  ostendit  P. 
Anton.  Perez  in  1  part.  ita  e  diametro  oppo¬ 
sita  haeresis  Lutherano-Calviniana  fundatur 
in  negatione  liberi  arbitrii.  Hinc  enim  mox 
pullulant  caeteri  errores,  de  decreto  absoluto 
positivo  reprobationis  ,  de  gratia  efficaci 
irresislibiiiter  necessitante,  de  ,Deo  auctore 
peccati,  de  negatione  gratiae  sufficientis , 
itemque  satisfactionis  Christi  pro  omnibus 
mortuis,  de  impossibilitate  servandi  prae¬ 
cepta,  de  justitia  imputativa,  etc.  Quod  vero 
nonnulla  huic  principali  tractationi  de  liberi 
arbitrii  et  gratiae  cooperatione  praemittantur 
et  immisceantur,  quae  inter  Theologos  in 
scholis  controversa  sunt,  quid,  quaeso,  re¬ 
prehensionis  meretur  ?  Numquid  etiam  in  S. 
Augustino  Pelagianorum  malleo  idem  obser¬ 
vavit  S.  Ccelestinus  Papa,  qui  sicut  «  profun¬ 
diores  »  de  Gratia  et  Praedestinatione  «  quae¬ 
stiones  intercurrentes  »  non  intendit  sua 
auctoritate  confirmare,  ita  noluit  ullatenus 
improbare.  Libenter  fatemur,  nullam  esse  in 
Theologorum  Scholis  quaestionem  diificilio- 
rem,  quae  jam  a  temporibus  S.  Augustini  et 
Pelagii  ingenia  exercuit,  quam  ea  ipsa  de 


716 


PRAEFATIONEM  DE  LIBERO  ARBITRIO. 


concordia  gratiae  et  liberi  arbitrii.  Fretum 
est  angustissimum  (ut  vocat  Did.  Ruiz.  in 
praefat.  Tractat,  de  praedestinat.)quod  trans¬ 
ire  innoxie  est  difficillimum, non  declinando 
vel  ad  scyllam  Pelagianam,vel  ad  charybdin 
Manichoei,  Lutheri,  Calvini,  etc.  Et  quamvis 
hactenus  a  Sede  Apostolica,  aut  universali 
concilio  non  sit  definitum,  in  quo  praecise 
consistat  illa  gratia?  praedestinati  vae  efficacia, 
libertatem  arbitrii  nihil  oblaedeus:  complures 
tamen  errores  ad  alterutrum  extremum  per¬ 
niciose  vergentes  anathematis  cauterio  no¬ 
tati  sunt  ;  quos  inter  sunt  quoque  illi  quin¬ 
que  Jansenio-Calviniani  ab  Innocentio  X. 
nuper  confixi.  Ubi  quidem  negari  vix  potest, 
haud  leve  praejudicium  ex  illa  Janseniana- 
rum  propositionum  damnatione,  illi  Thomi- 
sticae  ad  actus  tam  malos  quam  bonos  prae- 
determinatione  illatum  esse ;  ita  ut  P.  Ber- 
nardus  Guiard  e  Praedicatorum  Ordine  theo¬ 


logus  Parisiensis  anno  1655.  aperte  professus 
sit  :  «  Prima  fronte  sibi  non  solum,  sed  aliis 
quamplurimis  doctrinam  Jansenianam  Tho- 
misticae  similitudinem  quamdam  prae  se  ferre 
visam  esse  ».  Unde  et  Lud.  Montaltius  Jan- 
senista  in  suis  Epistolis  Provincialibus  contra 
Jesuitas  gloriatur,  inter  delectos  ab  Inno¬ 
centio  X.  Theologos  Vincentium  Candidum 
e  Dominicanis  S. Palatii  Magistrum,  pronun¬ 
tiasse,  nihil  se  in  quinque  propositionibus 
Jansenianis  censura  dignum  videre  :  tamen 
cum  idem  Guiardus  cum  suis  sodalibus  pro- 
testentur  asseverantissime,  se  «  re  exacte 
ponderata  comperisse  tandem,  illam  auri¬ 
chalcum,  hanc  obrizum,  assignatis  ultro 
citroque  variis  discriminibus  »  ;  non  est,  cur 
litem  illam  hic  nostram  faciamus,  cum  oppi¬ 
do  multa  et  gravia  inter  Catholicos  et  Luthe 
rano-Calvinianos  controversa  se  offerant. 


VINDICIAE 

PRO  LIBRO  PRIMO 

DE  GRATIA  ET  LIBERO  ARBITRIO 


Ad  CAPUT  I. 

Hujus  vocabuli  (gratiae)  tres  sunt  in  Sacris 
litteris  notiones.  Nam  accipitur  1.  pro  quo¬ 
vis  beneficio  Dei,  ut  Sap.  xvi.  v.  25,  ubi  gra¬ 
tia  Dei  dicitur  omnium  nutrix.  2.  Pro  solo 
beneficio  supernaturali,  sive  ex  merito  Chri¬ 
sti,  sive  ex  mera  liberalitate  Dei  profecta. 
Sic,  Luc.  ii.  vers.  40.  dicitur  \  Gratia  Dei  erat 
in  illo  (Christo) ,  pleno  gratix  et  veritatis. 
Joan.  i.  v.  14.  3.  Propriissime  pro  solis  illis 
beneficiis  supernaturalibus,  quae  hominibus 
indignis  conferuntur.  Haec  cum  per  se  sint 
vera  et  plana  per  se,  opponit  tamen  Ame- 
sius  S.  Thoraam  1.  2.  qu.  110.  art.  1.  ubi 
ait  :  «  Gratia  tripliciter  accipi  consuevit.  1. 
Pro  dilectione  alicujus.  2.  Pro  aliquo  dono 
gratis  dato.  3.  Pro  recompensatione  bene¬ 
ficii  gratis  dati;  quorum  trium  secundum 
dependet  ex  primo.  Ex  amore  enim,  quo 
aliquis  habet  alium  gratum,  procedit,  quod 
aliquid  ei  gratis  impendat.  Ex  secundo  au¬ 
tem  procedit  tertium,  quia  ex  beneficiis 
gratis  exhibitis  gratiarum  actio  consurgit.  » 
Haec  doctrina  sicut  vera  et  elegans  est  (prout 
fatetur  Amesius),  ita  Bellarmino  minime 
adversatur,  uti  patet  mox  in  prima  parti¬ 
tione.  Calumniatur  ergo  Amesius,  cum  ait  : 
«  Hujus  notionis  (qua  gratia  sumitur  pro 
dilectione),  quae  in  Scripturis  maxime  cele¬ 
bratur,  et  prae  omnibus  facit  ad  Dei  gloriam 
et  fidelium  consolationem,  raro  et  obiter  fit 
mentio  apud  justitiae  operum  Patronos  :  vi¬ 
dent  enim  omnes  suas  notiones  meritorias, 
hac  una  notione  gratiae  funditus  everti  » .  At 
certe  hoc  non  videmus,  sed  videmus  ac 
prope  palpamus  mendacissimam  criminatio¬ 


nem  Puritani,  quae  infra,  ubi  de  Merito , 
excutietur. 

Ad  CAPUT  II. 

I.  —Partitio  gratiae,  secundo  et  tertio  modo 
sumptae,  est  :  in  gratiam  aeternam,  quae  est 
aeternus  Dei  amor ;  et  temporariam,  in  benefi¬ 
ciis  vocationis  et  justificationis  consistentem, 
quae  est  effectus  gratiae  aeternae.  Amesius 
turpiter  fallit  aut  fallitur,  cum  ait  :  «  Hanc 
partitionem  priorem,  illam  nolionum  distin- 
tionem  refutare.  1.  Quia  aeterna  gratia  con¬ 
fert  omnia  beneficia,  non  est  beneficium, 
quod  nobis  confertur,  et  proinde  in  illis  no¬ 
tionibus  non  continetur  ».  Resp.  :  Non  Bel- 
larmin.,  sed  Amesius  refutat  seipsum.  Quo¬ 
modo  enim  verum  est,  nos  Pontificios  raro 
et  obiter  mentionem  facere  dilectionis  illius 
aeternae  et  praedestinationis,  qua  gratuito 
nobis  praeparavit  omnia  beneficia  gratiae 
quibus  liberamur  ;  cum  tamen  expresse  pro¬ 
fiteamur  esse  primum,  et  radicem  omnium 
beneficiorum  reliquorum  ?  aut  cur  gratiam 
et  beneficium  ad  eas  angustias  coarctemus, 
cum  non  nisi  ipsa  dona  collata  eo  nomine 
veniant?  Inepta  haec  in  primis  logomachia 
est,  et  plane  veritati  adversa.  Discat  hoc  Pu- 
ritanus  a  gentili  Seneca,  qui  lib.  i.  de  be- 
nef.  cap.  v.  sic  ait  :  «  Non  potest  beneficium 
manu  tangi,  animo  cernitur  :  multum  inter- 
est  inter  beneficii  materiam,  et  beneficium. 
Non  quid  fiat,  aut  detur,  refert,  sed  qua 
mente. » 

II.  —  Gratia  temporaria,  est  vel  gratis 
data,  ad  aliorum  salutem  praecipue  collata  : 
vel  gratum  faciens,  ad  propriam  cujusque 
salutem  potissimum  data.  Quae  hic  carpit 


718 


VINDICIAE 


Amesius,  disjicientur  infra,  ubi  de  justifica¬ 
tione  Christi  nobis  extrinsece  imputata. 

III.  —  Gratia  gratis  faciens,  est  vel  gratia 
permanens,  seu  habitus  infusi  ;  vel  gratia 
auxilii  specialis,  seu  motio  specialis.  Ame¬ 
sius  iterum  suum  de  imputativa  justitia  er¬ 
rorem  objicit,  planeque  falso  addit :  «  Auxi¬ 
lium  Dei  cum  habeat  animas  nostras  pro 
objecto,  et  non  pro  subjecto  ,  formaliter  ne¬ 
minem  gratum  facere  constat  ».  Sic  est: 
atque  nos  dicimus,  auxilia  illa  divina  nos  for¬ 
maliter  gratos  reddere  Deo,  et  justos  ;  sed 
causaliter,  procurando  dispositiones  ad  gra¬ 
tiam  habitualem  acquirendam  requisitas. 

IV.  —  Auxilium  speciale  est  excitans  gra¬ 
tia,  ad  quam  pertinent  di  unae  illustrationes, 
et  inspirationes;  et  adjuvans,  ad  quam  spe¬ 
ctat  divina  cooperatio,  directio  et  protectio. 

V.  —  Partitio  auxilii  est  in  gratiam  suffi¬ 
cientem  et  efficacem.  De  quihus  in  particu¬ 
lari  infra.  Sed  tamen  neque  hic  Amesius  in- 
terim  a  mendaciis  abstinere  potuit,  seu  vo¬ 
luit,  cum  ait  :  «  Ha;sitare  Bellarminum,  et 
non  constare  Pontificiis,  utrum  gratia  illa 
sufficiens  sit  habitualis  gratia,  vel  auxilium 
tantum  et  motio  specialis. 

VI.  —  Gratia  efficax  est  vel  operans,  quae 
facit  ut  velimus ;  vel  cooperans,  quae  facit, 
ut  quod  voluerimus  impleamus.  Amesius 
opponit  S.  Thomam  \ .  2.  quaest.  HI.  art.  1. 
disertis  verbis  docentem  :  «  Gratiam  operan¬ 
tem  et  cooperantem  esse  eamdem  gratiam  ; 
sed  distingui  secundum  diversos  effectus  ». 
Deinde  ait  Amesius  :  «  Etiam  de  gratia  suf¬ 
ficienti  et  efficaci  jmtam  disputationem  cum 
Calvinicis  fugere  Bellarminum  ».  Sed  hoc 
esse  calumniam  patebit  infra.  S.  Thomam 
mala  fide  ab  Amesio  allegari,  liquebit  eum 
articulum  legenti. 

Ad  CAPUT  XI. 

Amesius  dissimulat  quae  Bellarm.  cap.  3. 
4.  S.  disputat  contra  Calvinum,  Kemnitium, . 
etc.  de  gratia  habituali.  Quam  vana  igitur 
fuit  querimonia,  cum  in  procemio  desiderari 
« formatas  rite  controversias  graves  »  aie¬ 
bat  !  Saltum  ergo  facit  Amesius  usque  ad 
cap.  11.  ubi  Bellarm.  ait  :  Partitionem  gra¬ 
tiae  in  sufficientem  et  efficacem  haeretici  no¬ 
stri  temporis  omnino  -repudiare  coguntur, 
cum  apud  eos,  qui  a  Deo  moventur,  neces¬ 
sario  bene  agant ;  qui  vero  non  moventur, 
non  possint  bene  agere,  ac  per  hoc  omnis 
Dei  motio  sit  efficax,  nulla  sufficiens.  Ame¬ 


sius  :  «  Falsa  hic  omnia  et  calumniosa. 
Nam  1.  partitionem  istam  non  omnino  ne¬ 
gamus;  sed  sensu  illo  Pelagiano,  quo  a  Je- 
suitis  nonnullis  explicari  solet.  Non  distin¬ 
ctionem,  sed  separationem  gratiae  ad  conver¬ 
sionem  simpliciter  sufficientis  et  efficacis  ne¬ 
gamus.  2.  Apud  nos  non  omnes  illi,  qui  a 
Deo  moventur,  necessario  bene  agunt  : 
novimus  enim  multos  tam  externe  quam  in¬ 
terne  moveri  ad  bene  agendum,  qui  tamen 
motionibus  illis  resistunt.  3.  Apud  nos  etiam 
qui  non  moventur  actu  ad  hoc  aut  illud  bo¬ 
num,  saepe  tamen  potentiam  et  facultatem 
habent  faciendi  bonum  quod  non  faciunt  ». 
Resp.  :  Quomodo  «falsa  et  calumniosa»  dici 
potest  assertio  Bellarmini,  *quam  verbis  tam 
perspicuis  ipsius  Calvini  lib.  ii.  cap.  3.  §.  10. 
proponit  :  «  Voluntatem  »,ait  Calv.  «  movet 
gratia,  non  qualiter  multis  saeculis  traditum 
est  et  creditum,  ut  nostrae  postea  sit  electio¬ 
nis,  motioni  aut  obtemperare  aut  refragari, 
sed  illam  efficaciter  efficiendo  ».  Unde  eva' 
nescunt  omnia  effugiola  Amesiana.  Si  enim 
gratia  non  aliter  movet  voluntatem,  quam 
efficaciter  ita  efficiendo  bonum,  ut  non  sit 
in  electione  voluntatis  refragari  (ut  aperte 
contra  nos  Calvinus  asserit),  quomodo  mo¬ 
tioni  gratiae  resistitur?  Verba  dat  Puritanus. 
At  ecce!  mox  seq.  th.  quod  in  1.  th.  vide¬ 
batur  negare,  reipsa  asserit.  Nam  postquam 
rejecisset  definitionem  auxilii  sufficientis  a 
Bellarmin.  supra  cap.  3.  allatam  tamquam 
«tenebricosam  et  lucifugam»,  nempe  hanc 
(Auxilium  sufficiens,  dicitur,  quo  Deus  ita 
hominem  vocat  et  excitat,  et  juvare  dirigen¬ 
do,  protegendo,  cooperando  paratus  est,  ut 
revera  possit  ille  sic  excitatus  et  vocatus 
velle  credere,  velle  converti,  velle  bonum 
aliquod  facere,  tametsi  reipsa  non  velit  cre¬ 
dere,  aut  converti,  aut  bonum  illud  facere.) 
Hac,  inquam,  explicatione  revera  lucidissi¬ 
ma  rejecta,  subdit  :  «  Quaestio  non  est  de 
quocumque  modo  volendi  credere  et  con¬ 
verti,  sed  de  ipso  credere  et  converti  ». 
Deinde  adductis  testimoniis  Barthol.  Medi- 
nee,  et  Bannesii,  sic  format  statum  contro¬ 
versiae  :  «  Negamus  igitur  auxilium  Dei  suf¬ 
ficiens,  quo  possit  homo  vel  intrinseca  sua 
potentia,  vel  indifferentem  Dei  gratiam  de¬ 
terminando,  converti,  ab  iis  recipi,  qui 
numquam  reipsa  convertuntur  » .  Verum  haec 
Amesiana  omnia  scatent  fraudibus  et  falsi¬ 
moniis.  Nam  i.  Si  quaestio  non  est  de  posse, 
sed  tantum  de  operatione  actuali,  cur  se  op¬ 
ponit  Amesius  huic  divisioni  auxilii  excitantis, 


DE  GRATIA  ET  LIB.  ARBIT. 


719 


quo  vel  possumus  converti,  vel  reipsa  con¬ 
vertimur?  2.  Quaestionem  hanc  esse  juxta 
Calvinum  patet  ex  apertis  ejus  verbis  ;  et 
etiafti  juxta  larvatos  omnes  Calvinistas,  vi- 
del.  Jansenistas,  quorum  propositio  nuper 
ab  Innocentio  X.  damnata  heec  est :  «  Aliqua 
Dei  praecepta  hominibus  justis  volentibus 
et  conantibus,  secundum  praesentes  quas  ha¬ 
bent  vires  sunt  impossibilia;  dee^t  quoque 
illis  gratia  qua  possibilia  tiant  ».  Item  : 
«  Interiori  gratiae  in  statu  naturae  lapsae 
numquam  resistitur  ».  Numquid  tam  a  Cal¬ 
vino  quam  a  Jansenio  praecise  negatur  gra¬ 
tia  sufficiens  ad  servanda  praecepta?  Et  banc 
controversiam  gravissimam  esse,  quis  sani 
capitis  negaverit?  3.  Medina,  Bannez,  alii¬ 
que  Thomistae  communiter,  ut  haereticam 
rejiciunt  assertionem  Calvini  et  Jansenii, 
qua  tollunt  gratiam  sufficientem  ab  eflicaci 
distinctam;  ut  videre  est  apud  Betnard. 
Guiardum,  qui  lib.  ii.  quaest.  2.  ostendit  : 
«  Apud  Thomistas  de  fide  esse,  infallibiliier 
dari  gratiam  sufficientem,  quotiescumque 
occurrit  praeceptum  adimplendum  ».  Unde 
liquet,  Medinam  et  Bannesium  plane  imper- 
tinenter  huc  trahi.  4.  Nihil  ad  praesentem 
controversiam,  (quae  praecipue  hic  est :  «  An 
detur  aliquod  auxilium  gratiae,  quod  sit 
sufficiens  et  non  sortiatur  effectum  ?  »)  facit, 
sive  homo  sua  intrinseca  potentia,  sive  indif¬ 
ferentem  Dei  gratiam  determinando,  possit 
converti.  Hoc  enim  non  ad  «  an  est  »  ^de 
quo  solo  hic  agitur),  pertinet.  An  vero  libera 
voluntas  gratia  tali  sufficiente  praeventa 
et  excitata,  possit  per  intrinsecam  potentiam 
determinare  seipsam  ad  respondendum  exci¬ 
tationi,  vel  non,  alibi  definiendum  est.  3. 
Sycophantatur  Amesius  cum  ait  :  «  Se  non 
negare  »  omnino  «  partitionem  illam,  sed 
tantum  sensu  illo  Pelagiano,  quo  a  Jesuitis 
nonnullis  explicari  solet  ».  Calumnia  haec, 
qua  passim  Catholicos  impetunt  adversarii, 
infra  depelletur.  6.  Cum  igitur  reipsa  contra 
suum  magistrum  Calvinum  admittat  Ame¬ 
sius  :  «  Multos  etiam  interne  moveri  ad  bene 
agendum,  qui  tamen  motionibus  illis  resis¬ 
tunt»  ;  plane  frustra  eludere  conatur  argu¬ 
menta  Bellarmini,  quae  probant,  gratiam 
dari  sufficientem,  cum  qua  possent,  si  vel¬ 
lent,  converti,  qui  de  facto  non  convertuntur. 
Supervacaneum  proinde  est  Amesianas  ter¬ 
giversationes  hic  prosequi;  sufficit  annotare 
Bellarminianas  probationes. 

I.  —  Ex  Isai.  v.  vers.  4.  5.  Quid  est  quod 
ultra  debui  facere  vinex  mex,  et  non  feci  ? 


Dominus  dederat  illis  sufficientem  culturam, 
seu  gratiam,  per  quam  vere  et  proprie  con¬ 
verti  possent;  neque  enim  alias  potuisset 
exspectare  fructum  bonum  :  gratiam  tamen 
efficacem  non  habuerunt :  nam  si  habuissent, 
fructum  bonum  utique  fecissent. 

II.  —  Ex  Matth.  xxiii.  vers.  37.  Quoties 
volui  congregare  filios  tuos ,  et  noluisti.  Quo¬ 
modo  voluit  Dominus  congregare  filios  Hie¬ 
rusalem,  et  ita  voluit,  ut  queratur  de  nolen¬ 
tibus,  si  eos  quos  sciebat  per  se  non  posse 
velle,  non  juvit  ut  possent  velle?  Non  igitur 
caruerunt  gratia  sufficiente. 

III.  —  Ex  Act.  vii.  vers.  31.  Vos  semper 
Spiritui  S.  restitistis.  Inspirabantur  igitur 
eis  bona  desideria,  ita  ut  converti  potuerint, 
nam  aliter  quomodo  resistebant  Spiritui  S. 
et  cur  tam  acriter  arguuntur? 

IV.  —  Ex  Rom.  ii.  vers.  4.  An  divitias 
bonitatis  ejus  et  patientix ,  et  longanimitatis 
contemnis  ?  Ignoras  quia  benignitas  Dei  ad 
poenitentiam  <e  adducit  ?  Cur  Deus  ad  poeni¬ 
tentiam  expectaret,  quibus  non  dedisset  suf¬ 
ficiens  auxilium  ad  conversionem  ?  Ignorat 
fortasse,  tales  non  posse  converti  ?  Nimis 
dispar  est  ratio  inter  eos,  quos  Deus  novit 
non  se  conversuros  etsi  maxime  possent,  et 
illos,  quos  scit  non  habere  vires  sufficientes 
et  auxilia  ad  conversionem. 

V. —  Ex  Apoc.  in.  vers.  20.  Ego  sto  ad  os¬ 
tium  et  pulso.  Ii  ad  quorum  cor  Dominus 
pulsat,  si  non  habent  sufficiens  auxilium 
aperiendi,  cur  Dominus  pulsat?  an  ignorat 
eos  aperire  non  posse  ? 

VI.  —  Si  non  daturgratia  aliqua  vere  suf¬ 
ficiens,  primus  homo  non  sua  culpa  cecidis¬ 
set.  Quomodo  enim  peccasset  in  eo,  quod 
nequivit  evitare  ?  Videbitur  quoque  Deus 
deserere  amicos  suos  antequam  ab  eis  de¬ 
seratur.  Cum  enim  justus  peccat,  non  habet 
gratiam  efficacem  :  Ergo  si  nec  sufficientem 
habet,  deseritur  a  Deo  quem  non  deseruerat. 
Denique  tunc  nemo  posset  vere  dicere,  se 
non  fecisse  tantum  boni,  quantum  potuit ; 
nec  ullus  se  reprehendere,  quod  gratiae  Dei 
non  fuerit  cooperatus  quantum  potuit  et 
debuit;  quae  omnia  sunt  perabsurda,  et  a 
sensu  Sanctorum  alienissima. 

Ad  CAPUT  XII. 

«  Quaestio  est  »  :  Qua  in  re  sita  sit,  et  unde 
sumatur  gratiae  efficacia?  «  Hanc  quaestionem, 
quamvis  sit  gravissima,  et  cardo  omnium, 
quae  de  gratia  et  libero  arbitrio  disputantur, 


720 


V1NDICLE 


Bellarm.  tamen  (pro  sua  calliditate),  noluit 
in  eam  sese  dimittere,  ne  Pontificios  quos¬ 
dam  nimis  offenderet.  Non  disputat  igitur 
adversus  nostros  directe,  neque  adversus 
quemquam  nominatim,  sed  levi  et  molli 
brachio  duas  opiniones  perstringit,  et  suam 
tertiam  innuit  potius  mussitando,  quam 
distincte  proponit,  aut  solide  probat.  Quae 
habet  ad  rem,  paucis  revocabimus  ad  exa¬ 
men  »,  ait  Amesius.  Yerumenimvero  quid 
hic  dicemus  esse  «  ad  rem  »  ?  Controversia 
ista  est  sane  omnium  gravissima,  quae  in 
Scholis  Catholicorum  jam  ultra  60.  annos 
agitatur  :  at  absolute  inter  controversias  fi¬ 
dei  inter  nos  et  Luthorane  -  Calvinianos 
minime  referri  potest :  unde  non  nisi  inci- 
denter  pro  majori  declaratione  aliarum  fidei 
controversiarum  eam  quoque  breviter  deli¬ 
bavit  Bellarminus  ;  quae  deinceps  supremo 
conatu  inter  Dominicanos,  et  Societatis 
Theologos  disceptata  est.  Conspirant  autem 
concorditer  omnes  Catholici  in  hoc  (contra 
Pelagianos  ex  una,  et  Manichaeos,  Calvinia¬ 
nos,  Jansenistas  ex  altera  parte)  ;  a  parte 
rei  veram  et  summam  esse  humanae  liberta¬ 
tis  cum  gratia  divina  concordiam,  ita  ut  nec 
libertas  arbitrii  etiam  in  supernaturalibus  vi 
gratiae  irresistibilis  impediatur,  et  tollatur, 
ut  volunt  posteriores  ;  nec  gratiae  necessitas 
negetur  ob  liberi  arbitrii  facultatem  et  vires. 
De  modo  autem  conciliandi  utrumque,  nihil 
unquam  ab  Ecclesia  definitum  est,  nec  quid¬ 
quam  e  Scripturis  SS.  aut  traditione  Eccle¬ 
siastica  planum  et  firmum  habetur.  Unde 
jam  a  S.  Augustini  aevo  usque  huc  semper 
in  confesso  fuit  in  omnium  Theologorum 
Scholis  (si  Durandum  et  Dolam,  concursum 
Dei  generalem  negantes,  excipias),  id  quod 
Magn.  Augustinus  pronuntiavit  lib.  de  grat. 
Christi  cap.  47.  «  Ista  quaestio,  ubi  de  arbi¬ 
trio  voluntatis  et  Dei  gratia  disputatur,  ita 
est  ad  discernendum  difficilis,  ut  quando  de¬ 
fenditur  liberum  arbitrium,  negari  Dei  gra¬ 
tia  videatur  :  quando  autem  asseritur  Dei 
gratia,  liberum  arbitrium  putetur  auferri  ». 
Oritur  autem  tota  difficultas  ex  hoc  Cerasti- 
no  :  Yel  gratia  divina,  quae  est  medium,  per 
quod  Deus  efficaciter  perducit  ad  salutem, 
humanae  voluntati  imponit  necessitatem,  vel 
non.  Si  primum,  destruitur  libertas  ;  cum 
haec  consistat  in  indifferentia  ad  agendum, 
vel  non  agendum.  Si  secundum,  quomodo 
salvatur  efficacia  gratiae,  eique  innixa  certi¬ 
tudo  immobilis  praedestinationis  aeternae  ? 
Si  enim  non  est  necesse,  ut  homo  consentiat 


gratiae  efficaci,  fieri  potest  ut  ei  dissentiat, 
adeoque  contingere  poterit,  ut  decretum 
praedestinationis  corruat,  et  voluntas  Dei  ef¬ 
ficax  non  consequatur  effectum.  Sicut*au- 
tem  tempore  sancti  Augustini,  et  proxime 
eum  consecutis  annis,  nemo  Orthodoxorum 
rebatur,  ad  fidei  Catholicae  integritatem  ne¬ 
cessariam  esse  definitionem  hujus  et  simi¬ 
lium  profundarum  quaestionum,  in  disputa¬ 
tione  Pelagianos  inter  et  Augustinum  habita, 
emergentium,  ita  et  nunc.  Si  tunc  contra 
Pelagianos  sufficiebant  novem  illi  articuli 
anathemate  sanciti  ;  cur  modo  contra  Lu- 
therano-Calvinianos  errores  (Pelagiano  e 
diametro  contrarios)  damnandos,  non  suf¬ 
ficiant  canones  Tridentini  :  et  contra  Janse- 
nianos,  quinque  propositiones  ab  Innocen- 
tio  X.  confixae  ?  cur  non  liceat  et  nunc  cum 
sancto  Gcelestino  (qui  supradictos  9.  arti¬ 
culos  contra  haeresim  Pelagii  Apostolica  au¬ 
ctoritate  confixit),  pronuntiare  :  «  Profundio¬ 
res  vero  difficilioresque  partes  intercurren¬ 
tium  quaestionum,  quas  latius  pertractarunt, 
qui  haereticis  restiterunt,  sicut  non  audemus 
contemnere,  ita  non  necesse  habemus  ad- 
struere  »?  Yideatur  e  Reformatis  Gerhard. 
Yossius  lib.  vi.  histor.  Pelag.  th.  17.  18. 
Quod  vero  Bellarm.  hic  suam  opinionem 
contrariis  refutatis  breviter  firmavit  et  de¬ 
claravit,  non  censendus  est  extra  oleas  esse 
vagatus.  Indicavit  enim,  quomodo  ipse  pu¬ 
taret  probabilius  solvi  argumentum  illud, 
quo  juxta  Calvinianos  censetur  tolli  libertas 
arbitrii  in  supernaturalibus  per  auxilium  effi¬ 
cax.  Lustremus  ergo  cavillos  et  calumnias 
Amesii,  quibus  unice  hic  oppugnat  Bellar- 
minum.  Dixerat  cap.  12.  Bellarminus  : 

Prima  opinio  eorum  est,  qui  gratiam  effi¬ 
cacem  constituunt  in  assensu  et  cooperatione 
humana,  ita  ut  ab  eventu  dicatur  gratia  ef¬ 
ficax,  quia  videlicet  sortitur  effectum,  et 
ideo  sortitur  effectum,  quia  voluntas  humana 
illi  cooperatur.  Haec  opinio  aliena  est  a  sen¬ 
tentia  sancti  Augustini,  et  etiam  Scriptura¬ 
rum  divinarum  ;  evertit  fundamentum  Prae¬ 
destinationis  divinae,  et  abutitur  voce  gratiae 
efficacis.  Amesius  non  negat  haec  «  vere  » 
dici  a  Bellarmin.,  quiritatur  tamen,  quod 
«  amice  et  familiariter  tractet  hanc  haere- 
sim,  quia  multos  et  magnos  fautores  habeat 
inter  Jesuitas,  nempe  Molinam,  Becanum 
etc  ».  Immo,  inquit,  eadem  (quamvis  aliis 
verbis  fucata),  est  sententia  Suarez,  Vasq. 
et  ipsius  etiam  Bellarmini,  ut  paulo  post  ap¬ 
parebit  » .  Respondeo  :  Haec  est  enormis  ca- 


DE  GRATIA  ET  LIB.  ARBIT. 


721 


lumnia.  Nam  1.  a  nullo  Pontifice,  a  nullo 
concilio  reprobata  est  ea  sententia  ut  haBre- 
tica,  Galvinistarum  damnatio,  qua,  quidquid 
fatalem  necessitatem  non  indicit  voluntati 
humanae,  ut  Pelagianum  impie  criminantur, 
nec  pili  facienda  est.  2.  Non  nisi  per  pin¬ 
guem  calumniam  ea  opinio  affingitur  Bellar- 
mino,  Suarezio,  etc,  cum  anno  1613.  hi  in¬ 
ter  praecipuos  Theologos,  P.  N.  Generali 
Claudio  Aquavivae  auctores  fuerint,  ut  de¬ 
creto  universali  e  Scholis  et  libris  Societatis 
proscriberet  eam  ipsam  sententiam,  in  quam 
nonnulli  incautius  declinarant.  Videatur  ip¬ 
sum  decretum  in  tom.  2.  Tanneri  disp.  6. 
quaest.  2.  dub.  5.  num.  86. 

Secunda  sententia  est  eorum,  qui  docent, 
gratiam  Dei  efficacem  esse  actionem  Dei 
physicam,  qua  determinet  voluntatem  ad 
volendum  et  eligendum  bonum.  Haec  opinio 
videtur  mihi  aut  esse  omnino  eadem  cum 
errore  Calvini  et  Lutheranorum,  aut  parum 
ab  illo  distare.  Nam  destruit  gratiam  suffi¬ 
cientem  :  tollit  e  medio  liberum  arbitrium. 
Destrui  gratiam  sufficientem  patet  ;  quia  si 
gratia  efficaciter  physice  preedeterminans 
necessaria  est  ad  hoc,  ut  voluntas  moveatur, 
sine  qua  motione  nihil  a  voluntate  fieri  po¬ 
test  :  Ergo  sine  hac  gratia  physice  et  effica¬ 
citer  praedeterminante  nulla  potest  fieri  actio 
bona.  Ergo  nulla  extra  hanc  datur  gratia 
sufficiens  vere.  Liberum  autem  arbitrium 
destruit:  quia  posita  gratia  praedeterminante 
non  est  in  potestate  liberi  arbitrii  agere  vel 
non  agere  ;  neque  est  in  ejus  potestate,  ut 
ea  gratia  ponatur,  vel  non  ponatur.  Ergo 
necessario  et  non  libere  voluntas  agit.  Ame- 
sius  hanc  Bellarmini  verissimam  doctrinam 
non  aliter  rejicit,  quam  auctoritate  Did.  Al- 
varez,  quem  ait  disput.  31.  docere  :  «  hanc 
conclusionem  esse  omnium  Thomistarum 
etc.  ».  Postea,  adductis  aliis  ejusdem  Docto- 
ris  verbis  (quse  apud  eum  non  reperio),  sic 
concludit  :  «  Baec  sententia  sic  explicata, 
est  plane  nostra,  et  aperte  satis  traditur  in 
S.  Scriptura  ».  Verum  quis  non  miretur, 
Puritanum  hunc  subito  in  Thomistam  trans¬ 
formatum  ?  Sed  verba  dat  multipliciter  etiam 
hic,  ut  alias  frequenter.  Nihil  simile  habet 
Alvarez  in  cit.  disp.  31.  Immo  conclusionem 
3.  principalem  ejus  loci,  aliquo  modo  huc 
spectantem,  ait  esse  «  recentiorum  Thomi¬ 
starum  ».  Et  in  fine  ejusdem  disput.  ait: 
Calvinum  errasse,  quod  ex  antecedente  ca¬ 
tholico  per  malam  consequentiam  intulerit 
contra  fidem,  liberum  arbitrium  esse  titulum 

Tom.  VII. 


sine  re  ».  Et  disput.  121.  num.  10.  enume¬ 
rat  sex  errores  et  blasphemias  a  Calvino  in 
hoc  puncto  admissas.  Qua  ergo  fronte  ait 
Amesius  :  «  Sententiam  hanc  »  Thomista¬ 
rum  «  esse  plane  suam  »,  hoc  est,  Calvinia- 
nam  seu  Puritanicam  ?  an  ergo  a  Magistro 
suo  Calvino  defecit  ?  Nec  refert,  quod  nos 
quoque  cum  Bellarm.  existimemus,  hanc 
sententiam,  quse  per  prsedeterminationem 
physicam  constituit  gratiam  efficacem,  aut 
esse  eamdem  cum  errore  Calvini,  aut  parum 
ab  illo  distare.  Nam  nos  persuasi  sumus,  et 
quasi  physice  prsedeterminati  a  lumine  na¬ 
turali,  per  eam  prsedeterminationem  tolli 
omnem  veram  arbitrii  libertatem;  quod  ip¬ 
sum  quoque  indubitanter  tenuitCalvinus  cum 
suis,  ut  agnoscit  Alvarez.  Quomodo  ergo 
Calvinista  Amesius  dicere  potest,  «  Thomi- 
sticam  conclusionem  prout  ab  Alvarezio  ex¬ 
ponitur,  esse  suam  ?  »  cum  antecedente 
tantum  a  Thomistis  accepto,  nempe  hoc  : 
(Voluntas  prsedeterminatur  a  gratia  efficace), 
conclusionem  inferant  cum  Jesuitis  hanc  : 
«  Ergo  voluntas  non  libere  agit,  sed  irresi- 
stibiliter. agitur.  »  Porro  contra  hanc  senten¬ 
tiam  plura  non  addo,  sed  ad  Scholas  remit¬ 
to,  et  ad  doctissimam  P.  a  S.  Josepho  Ful- 
liensis  defensionem  S.  Thomse  contra  pra- 
determ.  physicam,  et  concordiam  suavem 
disp.  2.  sect.  6.  et  7.  ubi  allatis  ipsius  Ame- 
sii  variis  locis,  tanta  incommoda  prsedeter- 
minationis  physica  supremo  Controversia¬ 
rum  judici  Roman.  Pontifici  proponit.  Quam 
sincere  autem  Calvino  relicto  Amesius  Tho¬ 
mistis  se  jungat  hic  etiam  in  th.  4.  dicens  : 
«  Recte  a  Thomistis  negare  per  praedeter- 
minationem  illam  tolli  libertatem  » ,  patebit 
inferius.  Interim  notanda  est  alia  gravis  ca¬ 
lumnia  ,  qua  ibid.  «  Bellarminum  ait  esse 
inter  illos  liberi  arbitrii  patronos  (apud  Azo- 
rium),  qui,  ut  voluntatem  nostram  liberam 
faciant,  faciunt  sacrilegam,  dum  negant 
Deum  pmnia  nostra  bona  opera  praefinire  >k 
Calumnia,  inquam,  est  hsec  luculenta,  cum 
Bellarm.  oppositum  semper  aut  indicet,  aut 
supponat,  ac  praecipue  lib.  n.  cap.  10.  et 
seqq. 

Tertia  sententia  (quae  est  Augustini),  gra¬ 
tiam  efficacem  collocat  in  interna  suasione, 
quae  per  liberum  arbitrium  respui  potest,  et 
tamen  infallibilem  effectum  habet,  quia  Deus 
eam  suasionem  adhibet  quam  congruere  no¬ 
vit  ingenio  eorum,  quos  infallibiliter  et  effica¬ 
citer  trahere  decrevit,  et  quam  certo  novit 
ab  eis  non  contemnendam.  Amesius  :  «  Opi- 

46 


722 


VINDICLE 


nio  ista  Jesuitica  consistit  in  tritus,  quee  tri¬ 
plicem  fucum  faciunt  imperitis.  Statuit  enim 
ad  efficaciam  gratise  concurrere.  1.  Suasio¬ 
nem  et  motionem  moralem.  2.  Suasionis  et 
gratise  congruitatem.  3.  Prsescientiam  Dei 
de  suasionis  et  gratise  congruo  effectu,  vel 
eventu  in  conversione  illius  qui  vocatur. 
Hsec  quidem  omnia  ab  Augustino  ponuntur, 
et  a  nobis  libenter  conceduntur,  quia  ex 
Scripturis  et  natura  rerum  facile  possunt 
comprobari.  At  vero  in  omnibus  istis  latent 
insidise  diligenter  cavendae  ».  Qusenam, 
quseso,  hic  sunt  insidise  ?  res  plane  risu  et 
puerorum  sibilis  digna  !  «  Insidias  »  in  tri¬ 
bus  illis  veritatibus  irrefragabilibus  latere, 
non  aliter  probat,  quam  quod  illis  non  ad- 
nectamus  falsitates  duas  Calvinianas,  et 
quartam  veritatem,  quam  revera  numquam 
exclusimus  a  negotio  salutis  (concursum 
nempe  Dei  efficacem),  eam  tamen  in  ipsa 
ratione  vocationis  efficacis  ut  sic  includi  me¬ 
rito  negamus  ;  contrarium  nec  vel  leviter 
Amesius  probat. 

Ad  CAPUT  XIII. 

1.  —  Objiciunt  haeretici  :  «  Gratia  efficax 
non  est  in  illustratione  et  inspiratione,  seu 
vocatione  et  suasione  constituenda,  quia 
ista  ad  legem  et  litteram,  non  ad  gratiam  et 
spiritum  pertinent».  Respondeo  :  Multum 
interest  inter  gratiam  internae  suasionis  et 
externae  concionis  ;  illa  enim  admovetur 
auribus  cordis,  lumen  infundit,  afflat  initium 
bonae  voluntatis.  2.  Quamvis  proponere  ob¬ 
jectum,  per  se  non  ad  spiritum,  sed  ad  litte- 
teram  pertineat :  tamen  ad  gratiam  pertinet, 
ut  ea  lectio  vel  concio  occurrat,  quae  est  ac- 
commpda  hominis  ingenio,  praesertim  si  ac¬ 
cedat  internus  Doctor,  qui  aperiat  cor  inten¬ 
dere  his  quae  audiuntur,  aut  leguntur.  3. 
Gratia  interna  cooperatur  etiam  physice  ad 
eliciendum  actum  deliberatae  voluntatis. 
Amesius  hanc  solutionem  plane  solidam 
frustra  enervare  conatur.  Nam  ut  demus, 
quod  ex  D.  Alvarezio  contendit  :  Pelagium 
tandem  a  Catholicis  adactum,  praeter  exter¬ 
nam,  internam  quoque  a  solo  Deo  injectam 
suasionem  et  vocationem  admisisse  :  cer¬ 
tum  tamen  est  (ut  agnoscit  Alvarez),  eum 
hujus  internae  gratiae  necessitatem  constan¬ 
ter  negasse,  quam  nos  cum  Bellarmin.  con¬ 
stanter  propugnamus.  Adhaec  nec  vola  nec 
vestigium  in  Pelagio  apparet,  quo  ipse  gra¬ 
tiae  efficaciam  in  tali  «  suasione  interna,  ex 


speciali  et  efficaci  affectu  perficiendi  certis¬ 
sime  in  nobis  boni  profecta»,  qualem  nos 
docemus,  constituerit.  Unde  et  vanum  est, 
quod  Amesius  5.  negat,  «  per  talem  suasio¬ 
nem  afflari  initium  bonae  voluntatis  »  eo 
quod  (( multis  suasio  adsit,  qui  nullum  ini¬ 
tium  habeant  bonae  voluntatis,  et  contradi¬ 
ctionem  involvat,  ut  suasio  afflet  initium  il¬ 
lius  rei,  quam  totam  suadet».  Hoc  quippe 
verum  est  de  suasione  qualicumque  suffi¬ 
ciente,  non  autem  quae  cum  praescientia 
congruitatis  data  est  ex  affectu  efficaci.  Nec 
certe  vel  umbra  contradictionis  in  hoc  appa¬ 
ret,  quod  sicut  suggestio  daemonis,  moralis 
causa  est  totius  actionis  sceleratae,  ita  illu¬ 
minatio  et  inspiratio  sancta  Dei  afflet  saltem 
initium  bonae  voluntatis,  immo  omne  velle 
et  perficere  nostrum  sanctum. 

II.  —  Objic,  (i  Si  gratia  efficax  est  interna 
suasio,  qua  ita  vocatur  aliquis  ut  aptum  est 
ei,  ut  vocantem  non  spernat  ;  gratia  suffi¬ 
ciens,  ut  ab  efficace  distinguitur,  nihil  erit 
aliud  nisi  interna  suasio,  qua  ita  vocatur 
aliquis,  ut  aptum  ei  non  est,  ut  vocantem 
non  spernat.  Consequens  est  absurdum  : 
Ergo  et  antecedens».  Respondeo  :  Nihil 
absurdi  ostendi  potest  in  antecedente  bene 
intellecto,  cum  utrinque  indubitatum  sit  ex 
Evangelio  :  Deum  vocare  aliquos,  qui  merito 
debebant  et  poterant  vocationi  respondere, 
nec  tamen  respondent ;  et  vice  versa  aliquos 
non  vocare  eo  modo,  quo  praevidet  eos  sibi 
responsuros,  ut  de  Corozaim  et  Bethsaida, 
et  vice  versa  de  Tyriis  Sydoniisque  constat. 
Nec  juvat  Amesium  nuda  asseveratio  con¬ 
tradictoria.  Unde  enim  probat,  Galilaeos  illos 
non  habuisse  «  vocationem  simpliciter  suffi¬ 
cientem  »  ad  conversionem,  cum  hanc  con¬ 
stet  ex  verbis  Christi  futuram  sufficientem 
simpliciter  ad  conversionem  Tyri  et  Sydo- 
nis  ?  «  Certissime  ergo  fallit  aut  fallitur, 
dum  tam  temere  ait  «  certissime  falsum», 
quod  tantum  non  apertis  verbis  Evangelii 
constat  esse  verum.  Quis  jam  nisi  absurdis¬ 
simus  dicet  absurdum  id  quod  Deus  facit  ? 
Non  vocat  ergo  Deus  reprobos,  cum  videt 
eos  secuturos  vocantem  ;  vocat  vero  fre¬ 
quenter,  cum  praevidet  non  secuturos,  cum 
tamen  possent.  Neque  enim  ad  sinceram 
vocationem  Dei  necessaria  est  efficacia  om¬ 
nimoda.  Quidsi  enim  reliquisset  omnes 
communi  providentia?,  ut  poterat,  ac  sine' 
speciali  affectu  distribuisset  auxilia  gratiae 
prout  sors  et  cursus  rerum  ferret  (ut  non-' 
nulli  minus  probabiliter  putant  de  facto  eve- 


DE  GRATIA  ET  LIB.  ARBIT. 


1 


723 


nire)  ?  an  quis  posset  ideo  juste  conqueri  ? 
Si  tunc  non,  cur  jam,  cum  reprobos  relin¬ 
quat  providentiae  communi,  qua  salvari  re¬ 
vera  possent,  et  etiam  salvarentur,  si  per 
ipsos  non  staret  ?  Praeter  inania  verba  nihil 
ad  rem  facientia  non  habet  quod  reponat 
Amesius.  Illud  vero  prorsus  absurdum,  cum 
putat,  pari  ratione  posse  Deum  vocare  eos, 
qui  carent  auxiliis  sufficientibus,  damnare- 
que  non  respondentes  vocationi,  ac  eos  quos 
praevidet  non  secuturos  vocantem,  cum  ma¬ 
xime  possint.  Prius  enim  tyrannicum  est,  et 
blasphemum,  quqd  Deo  affingatur  :  Posterius 
Deum  sancte  et  juste  facere  SS.  litterae  sa¬ 
tis  perspicue  docent.  Et  quamvis  «  certissi¬ 
mum  »  sit,  neminem  certum  converti  nisi  qui 
congrue  vocatur  ;  non  minus  tamen  certum 
est,  posse  sufficienter  vocatos,  dummodo 
velint,  sequi ;  non  vero  nisi  impie  posse  eos¬ 
dem  vocanti  reluctantes,  suaminobedientiam 
vocanti  non  congrue,  imputare.  Non  est 
proinde  quod  «  compescant  Jesuitae  impios 
ullos  clamores  »  (ut  calumniatur  Amesius), 
cum  omnibus  lumine  naturae  constet,  culpam 
peccati  et  mortis  Calvinistas  referre  in  Deum, 
gratiam  sufficientem  omnibus  dari  negantes, 
ut  infra  amplius  patebit. 

III.  —  Objic.  «  Ista  explicatio  gratiee  effi¬ 
cacis  Bellarminiana  parum  aut  nihil  differt 
ab  opinione  illa,  quse  efficaciam  in  voluntate 
humana  ponit  ;  quam  tamen  Bellarmin.  an¬ 
tea  fassus  est,  alienam  esse  a  Scripturis, 
evertere  fundamentum  praedestinationis  di¬ 
vinae,  et  abusum  esse  nominis  gratiae  effica¬ 
cis  ».  Respondeo  :  Discrepant  illae  duae  opi¬ 
niones  non  minus  quam  aurum  obryzum  ab 
aurichalco.  Prima  enim  illa  vult  pendere 
gratiae  efficaciam  a  sola  voluntatis  coopera¬ 
tione  ;  nostra  vero  a  voluntate  Dei  efficaci, 
qua  (posita  praescientia  conditionata  de  con¬ 
sensu  futuro  Petri,  si  sic  vocaretur),  ipse  de 
industria  ex  speciali  affectu,  seligit  eas  gra¬ 
tias  quas  praevidet  futuras  efficaces  :  aliis 
usurus,  si  eas  praevidisset  inefficaces.  Ita 
decretum  PP.  Generalium  Societatis  apud 
Tannerum  loc.  cit.  Numquid  per  hoc  fundi¬ 
tus  eliminatur  opinio  illa  quse  efficaciam  ul¬ 
timate  suspendit  ab  actuali  hominis  coope¬ 
ratione,  quae  utique  tantum  est  ex  eventu  et 
in  actu  secundo  ;  cum  nostra  vicissim  con¬ 
stituat  essentialiter  «  efficacem  in  actu  pri¬ 
mo,  ex  sola  illa  praescientia  conditionata, 
cum  qua  :  et  affectu  efficaci,  ex  quo  confer¬ 
tur  talis  auxiliorum  congruorum  series  ». 
Unde  patet  aperte  calumniari  Amesium, 


cum  ait  :  «  Eam  discrepantiam  consistere  in 
solo  fuco  verborum  » .  Frustra  etiam  Bellar  - 
mino  objicit  Becanum.  Hunc  enim  a  via  re¬ 
gia  deflexisse  agnovit  Bellarminus.  Patet* et 
falsitas  omnium  quse  subjicit  Amesius,  uti 
et  ipsa  Summa  disceptationis,  qua  claudit 
hoc  caput,  nempe  :  «  Si  Deus  tantum  sua¬ 
dendo  trahit  nos  ad  bonum,  tum  non  alia 
est  efficacia  gratise  Dei  in  fidelibus  ad  bene 
agendum,  quam  est  tentationis  diaboli  in 
peccatoribus  ad  male  agendum  ;  et  proinde 
sicut  efficacia  tentationis  magis  pendet  ex 
voluntate  peccantis,  quam  diaboli  tentantis  : 
sic  efficacia  gratise  magis  pendet  ex  volun¬ 
tate  bene  agentis,  quam  Dei  ad  bonum  exci¬ 
tantis  » .  Sed  ex  dictis  patet  luculenta  dispa- 
ritas,  quia  daemon  tentator  nec  penetrat  in¬ 
timos  animi  recessus  ejus  quem  tentat  ;  nec 
scit  infallibiliter,  quid  quavis  in  circumstan¬ 
tia  voluntas  humana  tentationibus  sollicitata 
sit  actura  :  unde  Satanse  impossibile  est, 
habere  in  promptu  tentationes  infallibiliter 
sortituras  effectum  ;  cujus  oppositum  de 
Deo  et  fides  et  omnis  recta  ratio  docet. 

Plura  non  addo  :  hsec  quippe  sufficiunt 
ad  vindicationem  Bellarminianae,  et  Socie¬ 
tati  nostrae  communis  doctrinae,  quam  tan¬ 
dem  Franc.  Sylvius  et  reliqui  professores 
Regii  Duacenses  post  multorum  annorum 
contradictionem  physicae  praedeterminationi 
addictissimi  agnoverunt.  Sic  enim  Decanus 
et  Facultas  illa  aiunt  in  Epistola  anno  1646. 
ad  Fulgentium  Jansenistam  Lovaniensem 
dcita  10.  Maii :  «  Accusarunt  Molinam  PP. 
Dominicani  in  primis,  quasi  concursum  tam 
supernaturalem,  quam  naturalem  causae  se¬ 
cundae  liberae,  concursu  causae  primae  prio¬ 
rem  simpliciter  statueret,  et  scientiam  quam¬ 
dam  mediam,  qua  Deus  praevideret,  quid 
causa  secunda  libera  ageret  prius  prima,  si 
in  talibus  vel  talibus  circumstantiis  consti¬ 
tueretur  a  Deo.  Nec  aliud  caput  hujus  con¬ 
troversiae  agnovit  D.  Sylvius,  paucos  ante 
mortem  menses,  relicto  hoc  manuscripto  »  : 
(Quamvis  scientia  quae  vocatur  media,  mul¬ 
tos  habuerit,  et  etiam  nunc  habeat  contra¬ 
dictores,  nec  immerito,  quatenus  per  eam 
intelligitur  ea  notitia  futurorum  conditiona- 
lium,  qua  Deus  ante  omnem  actum  suae  vo¬ 
luntatis  novit :  «Quid  per  liberum  arbitrium 
creaturae  esset  futurum  »,  si  collocaretur  in 
tali  vel  tali  rerum  ordine  ;  (quem  enim  vi¬ 
dere  posset  priorem  primo  nisi  impossibi¬ 
lem  ?)  si  tamen  per  scientiam  mediam  intel- 
ligatur  notitia,  qua  Deus  novit,  quid  liberum 


724 


l 


VINDICIAE  DE  GRAT.  ET  LIB.  ARB. 


arbitrium  esset  per  Dei  gratiam  facturum, 
si  talia  vel  talia  auxilia  ei  darentur;  non 
video  cur  non  sit  absque  contradictione  ad¬ 
mittenda.  <(  Ecce  signum  cui  contradici 
creditum  est,  Primatus  causae  primae,  pro 
quo  Estius  rationibus  40.  deinde  Sylvius 
•  toto  libro  de  motione  primi  motoris  pugna¬ 
runt  ;  qui  primatus  si  Dei  gratiae  conceda¬ 
tur,  et  eripiatur  libero  arbitrio,  huic  relicta 
primitate  formali,  libera,  vitali,  male  sani 
essemus,  si  fingeremus  nobis  inimicas  auxi¬ 
liares  copias  PP.  Jesuitarum  (contra  Jan- 


senium,  etc.).  Nec  video,  cur  RR.  PP.  S. 
Dominici  se  nobis  tota  acie  non  conjungant, 
etc.  »  Et  horum  quidem  copiae  (quas  Ame- 
sius  aliique  GommaristaB  sibi  allegunt),  in 
quantas  inter  Catholicos  angustias  paulatim 
redactae  sint,  videre  licet  in  Tract.  de 
Scientia  media  tum  Hieronymi  Yives  Domi- 
nicani  Hispani,  tum  Matthiae  Borulli  Societ. 
Jcsu  Valentini,  contra  eumdem  Vivem  ante 
quadriennium  edito  disp.  o.sect.  2.  et  quin 
que  sequentibus. 


< 


/ 


VINDICIAE 

PRO  LIBRO  SECUNDO 


DE  GRATIA  ET  LIBERO  ARBITRIO 


Ad  CAPUT  I. 

Quantum  ad  communicationem  gratia?, 
sententia  Pelagianorum  fuit,  gratiam  a  Deo 
omnibus  hominibus  paratam  esse,  modo  ipsi 
eam  petere  et  excipere  velint ;  posse  autem 
unumquemque  ex  viribus  liberi  arbitrii  sine 
alia  praeveniente  gratia  ipsam  gratiam  expe¬ 
tere,  invocare,  excipere.  Amesius  cum  hic 
nihil  quod  improbet  invenerit,  ne  tamen  ta¬ 
ceret,  producit  «  Did.  Alvarez  distinctius 
multo  referentem  quatuor  status  haeresis  Pe- 
lagianoe  ».  Sed  quid  hoc  ad  rem  pra?scntem? 
Nimirum  familiariter  cum  hoc  Didaco  passim 
agendo,  videri  vult  in  hac  materia,  Thomista 
potius  quam  Calvinista,  ut  jam  supra  nota¬ 
tum.  Opposita  Pelagiansc  sententia?  est  Lu- 
theri  et  Calvini,  qui  nullam  agnoscentes  dis¬ 
tinctionem  inter  auxilium  sufficiens  et  effi¬ 
cax,  docent,  multis  deesse  sufficiens  auxilium 
ad  salutem,  omnibus  scilicet  iis,  qui  non  sunt 
a  massa  perditionis  divina  praedestinatione 
liberati.  Media  inter  hashaereses  est  senten¬ 
tia  Catholicorum,  qui  docent,  omnibus  ho¬ 
minibus  pro  loco  et  tempore  sufficiens  auxi¬ 
lium  non  deesse,  et  tamen  sine  praeveniente 
gratia,  neminem  posse  gratiam  desiderare, 
petere,  vel  accipere.  Amesius  :  «  Sensus 
igitur  istorum  Catholicorum  est  :  omnibus 
dari  sufficientem  gratiam,  et  tamen  sine  suf¬ 
ficiente  gratia  neminem  posse  gratiam  desi¬ 
derare,  petere,  accipere.  Ubi  1.  observandum 
est,  quam  difficile  sit  discrimem  aliquod  spe¬ 
ciosum  invenire  inter  sententiam  Pelagianam 
et  Catholico-Pontificiam.  Bellarm.  nullum 
potuit  ostendere,  nisi  ridiculo  et  exsenso  ser¬ 
mone  »  :  (Quamvis  omnibus  detur  sufficiens 
gratia,  tamen  sine  sufficiente  gratia  nemo 
potest  gratiam  accipere).  «  Discernit  enim 
res  maxime  contrarias,  quasi  tantum  essent 


diversae ;  habere  gratiam,  et  accipere  gra¬ 
tiam  sine  gratia.  Observandum  2.  etiam  Pe- 
lagianos  numquam  negasse  gratiam  univer¬ 
salem,  sufficientem,  et  non  efficacem  (talem 
enim  controversiam  nemo  ipsis  movebat), 
sed  (ut  Augustin.  beer.  88.  notat),  inimicos 
fuisse  Dei  gratiae  specialis  et  efficacis.  Suffi¬ 
cientem  potestatem  a  Deo  dari  concedebant, 
eamque  gratiam  nominare,  et  necessariam 
affirmare  non  detractabant.  Realis  ergo  dif¬ 
ferentia  adhuc  nulla  apparet  in  ter  Pontificiam 
hanc  sententiam  et  Pelagianam  » .  Respon¬ 
deo  :  Amesius  iterum  strenue  cavillatur  (ne 
dicam  sycophantatur).  Nam  1.  mentem  et 
verba  Bellarmini  detorquet  in  nugatorium  et 
exsensum  sermonem.  Quis  nescit  aliud  esse 
praevenientem  gratiam,  aliud  auxilium  suffi¬ 
ciens?  Ista  quippe  nec  convertuntur,  neque 
opponuntur,  sed  subinde  coincidunt,  subinde 
differunt,  et  quidem  posterius  respectu  prio¬ 
ris  habet  se,  ut  aliquid  universale;  sub  quo 
continentur  auxilia,  non  tantum  quae  veniunt 
nomine  gratiae  theologicae  et  supernaturalis 
proprie  sic  dictae,  sed  etiam  quaecumque  or¬ 
dinis  naturalis  auxilia,  quae  in  priorem  ca¬ 
dere  nequeunt.  Amesius  omnia  tonfundit, 
ut  veritati  tenebras  offundat.  2.  Insigni  frau¬ 
de  incautos  tyrones  implicat,  dum  iis  per¬ 
suadere  satagit,  hoc  totum  esse  Pelagiani 
erroris ,  quod  opponitur  contrario  errori 
Praedestinatianorum,  Galvinianorum,  et  Jan- 
senistarum.  Pelagius  non  errabat  in  hoc, 
quod  liberum  arbitrium  non  tolleret  cum 
Manichaeo,  Luthero,  Galvino  etc.  Nec  in  eo, 
quod  doceret  :  Deum  velle  (voluntate  ante¬ 
cedente  et  hypothetica)  omnium  salutem ; 
ac  proinde  omnibus  vi  hujus  voluntatis  divi¬ 
nae,  parata  esse  media  sufficientia :  nusquam 
in  his  erroris  Pelagium  notari  ostendere  po¬ 
tuit  Amesius.  Erravit  vero  Pelagius  in  hoc  : 
quod  negaret  necessitatem  auxiliorum  gra- 


726 


VINDICLE 


tise  Christi  intrinsece  supernaturalium,  non 
tantum  efficacium,  sed  etiam  sufficientium. 
Pendet  ergo  veritas  Catholica  veluti  Cruci¬ 
fixus  inter  duos  latrones,  hseresim  scilicet 

| 

Pelagianam  et  Calvimanam  e  diametro  sibi 
oppositas;  ut  magis  cap.  proxime  seq.  pa¬ 
tebit. 

Ad  CAPUT  II. 

I.  —  Propositio  :  Auxilium  gratiae  Dei  non 
ita  offertur  omnibus  hominibus,  ut  Deus  ex¬ 
spectet  homines,  qui  illud  desiderent  vel 
postulent,  sed  praevenit  omnia  desideria,  et 
omnem  invocationem ;  ut  contra  Pelagiano- 
rum  reliquias  definitur  in  concil.  Arausio, 
canon.  3.  et  4.  Amesius  contra  liquidam  ve¬ 
ritatem  non  habuit,  nisi  iteratas  sycophan¬ 
tias,  jam  a  nobis  excussas.  Nimis  perspicue 
et  ex  asse  calumniatur. 

II.  —  Auxilium  gratiae  Dei  non  omnibus 
aequaliter  adest.  Quid  Amesius?  Veritatem 
clarissimam  negare  non  potest.  Ait  tamen  : 
«  Si  de  sufficiente  intelligatur,  non  videri 
ab  iis  posse  defendi,  qui  omnibus  eam  dari 
volunt,  nisi  illam  gratiam,  quae  uni  est  tan¬ 
tum  sufficiens,  respectu  alterius  dicere  ve¬ 
lint,  esse  plus  quam  sufficientem  ».  At  quid 
hic  falsi  aut  absurdi  ?  «  Quidquid  sit,  Pontifi¬ 
cii  hac  sententia  a  Pelagianis  non  discrimi¬ 
nantur  ».  At  numquid,  ridicule  Puritane, 
qui  propositionis  hujus  veritatem  agnoscis, 
a  Pelagiano  per  hanc  discrepas?  Quod  a  illi 
gratiam  secundum  merita  dari  voluerint  » , 
damnant  Catholici  omnes. 

Ad  CAPUT  IV. 

III.  —  Propositio  :  Nulla  esset  in  Deo 
iniquitas,  etsi  omnibus  hominibus  auxilium 
sufficiens  ad  salutem  negaret,  ut  certissime 
constat  ex  indignitate,  quam  omnes  ex  pec¬ 
cato  originali  contraximus,  unde  nascimur 
filii  irae.  Amesius  :  «  Accipimus  hanc  con¬ 
fessionem,  eorum  clamosis  calumniis  oppo¬ 
nendam,  qui  illam  doctrinam  crudelitatis 
accusant,  quae  gratiam  tradit  minori  homi¬ 
num  parti  communicari  ».  Resp.  :  Frustra 
hoc  opponitur  pro  tuenda  impia  crudelitate 
Calvini  et  sequacium,  qui  docent  absoluto 
decreto,  et  omnino  antecedenter  ad  ullam 
operationem  hominum  et  Angelorum,  pleros- 
que  velut  oves  macello  infernali  Cacodaemo- 
nis  addictos,  tantum  ad  ostensionem  justitia? 
divinae;  item  de  facto  non  velle  etiam  volum 


tate  antecedente  omnes  salvos  fieri ;  nec 
Christum  pro  omnibus  mortuum. 

IV.  —  Sive  detur  auxilium  sufficiens  om¬ 
nibus,  sive  tantum  aliquibus,  nos  tamen  de 
nullius  salute,  donec  in  hac  vita  fuerit,  de¬ 
sperare  debemus,  neque  ab  ullo  subtrajiere 
correptionem,  et  alia  charitatis  officia.  Ame¬ 
sius  :  «  Veram  et  hanc  fatemur  :  sed  oppo¬ 
nimus  eorum  insaniae,  qui  praedestinationis 
doctrinam  ( Calviniano  -  Gommaristicam )  , 
charitatis  officiis  inimicam  esse  nugantur  ». 
Resp.  :  Frustra  hoc  opponitur  pro  defen¬ 
dendo  crudeli  dogmate  antecedentis  et  ab¬ 
solute  reprobationis,  quod  quis  pius  non 
horreat?  Si  misero  reprobo  liberum  non  est 
cum  Dei  gratia  sibi  oblata  et  data,  collocare 
se  in  numero  salvandorum,  et  cum  physice 
a  Deo  proedeterminatus  sit  ad  actiones  sce¬ 
leratas,  insanus  fuerit,  qui  talem  velit  lu¬ 
crari. 

Ad  CAPUT  V. 

V.  —  Propositio  :  Auxilium  sufficiens  ad 
salutem  pro  loco  et  tempore,  mediate  vel 
immediate  omnibus  datur.  Iis  qui  usu  ratio¬ 
nis  utuntur,  daturimmediate  ;  iis  autem  qui 
rationis  usu  carent,  mediate  ;  quoniam  pa¬ 
rentes  eorum  Raptismum  procurare  possunt, 
si  volunt.  «  Haec  propositio  »,  inquit  Ame¬ 
sius,  «  Pontificios  a  Pelagianis  non  distin¬ 
guit».  Respondeo  :  Hoc  omnino  verum  non 
est,  cum  Pelagiani  negent  Baptismi  necessi¬ 
tatem  :  At  esto ;  sufficit,  per  eam  nos  secerni 
a  Calviniano-Jansenistis.  «  At,  inquit,  con¬ 
tradicit  hoc  Apostolo  Roman.  x.  vers.  14. 
Quomodo  audient  sine  praedicante?  Repug¬ 
nat  experientiae,  omnes  adultos  habere  im¬ 
mediate  gratiam  sufficientem  ad  salutem  : 
Mediata  donatio  gratiae,  in  parentum  pote¬ 
state  collocata,  est  commentum  omni  ex  parte 
ineptum.  Neque  enim  omnibus  parentibus 
notus  est  Baptismus;  nec  omnes,  qui  norunt, 
possunt  illum  quibus  volunt  procurare  ;  nec 
denique  vel  ex  Baptismo,  vel  ex  voluntate 
parentum  pendet  gratia  et  salus  filiorum  ». 
Respond.  :  Ab  omnibus  istis  erroribus  et 
calumniis  vindicat  Catholicos  non  modo 
Did.  Alvarez,  praecipue  disp.  112.  quem  ha¬ 
ctenus  suae  Calvinistae  causae  patronum  Ame* 
sius  toties  objecit,  sed  multo  maxime  ex  ipso 
Calvini  grege  Gerhardus  Joannes  Vossius 
lib.  vifhistor.  Pelagian.  ubi  fusissime  docet 
in  Summa  :  «  Veteris  hanc  Ecclesiae  sen¬ 
tentiam  fuisse,  velle  Deum  conversionem  et 


DE  GRATIA  ET  LIB.  ARBIT. 


727 


salutem  omnium,  ac  pro  ea  adferre  illud 
Apostoli  1  Timoth.  n.  4.  I  Petr.  m.  9.  Ro- 
man.  xi.,4.  et  5.  Ezech.  xxxm.  32.  33.  Hebr. 
vi.  16.  et  18.  »  Deinde  ingenti  nube  testium 
(SS.  Patrum)  producta,  sic  producit  :  «  Ex 
his  omnibus  nihil  aliud  consequitur,  quam 
docere  Patres,  non  solum  per  Evangelii  pree- 
dicationem  vocatis,  verum  universis  quoque 
totius  orbis  incolis,  qui  sunt,  fuerunt,  erunt, 
offerri  et  oblatum  iri  gratiam,  quae  licet  non 
sufficiat  ad  immediate  ingenerandam  fidem, 
sufficiens  tamen  sit  ad  id,  ut  hominem  pro¬ 
xime  quidem  ad  gratiam  communem,  re¬ 
mote  autem  ad  gratiam  regenerantem  possit 
disponere,  etc.  ». 

Ad  hoc  «  luculentis  testibus  »  SS.  Iren., 
Tatiano,  Theophilo ,  Clem.  Alex.  ,  Orig., 
Cypr.,  Arnob.,  Athan.,  Cyrill.,  Hieros.,  Hi- 
lar.,  Basii.,  Nazianz.,  Ghrysost.,  Hieron., 
August.,  Cyrill.,  Alex.,  Prosp.,  etc.  demum 
th.  3.  addit  anathematismos  concilii  Arela- 
tens.  A.  C.  524.  seqq.  :  «  Anathema  illi  qui 
dixerit,  eum  qui  periit,  non  accepisse  ut 
salvus  esse  posset.  Anathema  illi,  qui  dixerit, 
quod  vas  contumelise  qon  possit  assurgere, 
ut  sit  vas  in  honorem.  Quod  Christus  non 
pro  omnibus  mortuus  sit,  nec  omnes  homi¬ 
nes  salvos  esse  velit,  etc.  ».  Quibus  consen¬ 
tiunt  ista  Lucidi  :  «  Qui  dicit,  alios  deputa¬ 
tos  ad  mortem,  alios  ad  vitam  praedestinatos; 
aut  quod  Dei  voluntate  pereunt,  qui  pere¬ 
unt,  etc.  Haec  omnia,  quasi  impia  et  sacri¬ 
legii  repleta  condemno  :  assero  autem  eum, 
qui  periit  potuisse  salvari ».  Haec,  nisi  fallor, 
pro  vindicatione  Bellarmini  contra  haeresim 
Praedestinatianorum  et  Amesii  calumnias 
sufficiunt.  Dicetne  Vossium,  S.  Augustinum, 
et  cafferos  Patres  cum  Pelagio  contradicere 
Apostolo?  Videatur  etiam  Franciscus  Mace- 
dus  in  Augustini  cap.  9.  ubi  fuse  ostendit, 
omnes  Lutheranos,  Arminianos,  ipsum  Cal¬ 
vinum,  et  potiorem  ejus  gregis  partem  (ex¬ 
ceptis  paucis  rigidioribus),  universalem  hanc 
gratiam  tueri. 

Ad  CAPUT  YI, 

VI.  —  Propositio  :  Auxilium  Dei  necessa¬ 
rium  et  sufficiens  ad  resurgendum  a  peccato, 
etsi  nulli  desit  pro  loco  et  tempore,  non  tamen 
adest  omnibus  momentis.  Amesius  tricatur 
«  de  loco  et  tempore  »  ;  sed  mysterium  hic 
aliud  non  latet,  quam  Deum  in  vita  produ¬ 
ctiore  aliquando  opportune  etiam  gravissi¬ 
mos  peccatores  sua  gratia  excitare,  ut  ab¬ 


solute  et  physice  loquendo,  quovis  tempore, 
quo  eis  hac  de  re  cogitare  in  mentem,  venit, 
possint  ad  divinam  gratiam  recipiendam  se 
disponere  ;  etsi  nonnulli  indurati  moraliter 
(hoc  est,  sine  maxima  difficultate ,  quam 
Deus  praedixerit  ab  cis  non  superandam), 
facere  id  non  possint.  Omitto  cavillos  nuga¬ 
torios  Amesii ,  quos  perquam  insulse  hic 
Bcllarmino  objicit.  Qua  vero  fronte  vocat 
«  sophisticam  limitationem  »,  cum  tamen 
hac  temperetur  sententia  generalis,  cui  se 
Calvinistao  tantopere  opponunt? 

Ad  CAPUT  VII. 

VII.  —  Propositio  :  Auxilium  sufficiens  ac 
necessarium  ad  vitanda  peccata,  omnibus  ho¬ 
minibus,  et  omni  tempore,  vel  immediate,  vel 
mediate,  praestatur.  Furit  hic  Amesius,  et  Pe- 
non  lagianismi  arguit  assertionem,  quam  ne¬ 
gare  potuit  verbis  SS.  Scripturae  et  testimoniis 
Hieron.,  Chrys.,  August.  etc.  perspicue  con¬ 
firmari;  itemque  ratione.  1.  Quia  indurati  et 
excaecati  vere  et  proprie  peccant.  Ergo  ha¬ 
bent  auxilia  sufficientia,  quibus  possint  non 
peccare.  Nemo  quippe  peccat  in  eo,  quod 
vitare  nullatenus  potest.  Nec  evadit  vim  hu¬ 
jus  rationis,  dum  ait  :  Sic  «  effectum  gratiae 
esse,  ut  homo  possit  peccare  »  ,  ideoque 
«  multis  optandum  ;  ejusmodi  auxilio  gratiae 
semper  destitui  ».  Respondeo  :  Nihil  in  utra¬ 
que  illatione  incommodi,  si  recte  accipiatur. 
Sine  dubio  enim  nemo  peccat  nisi  libere 
volens  :  nemo  vult  libere  id  quod  evitare 
nullatenus  potest;  non  potest  denique  evi¬ 
tare  peccatum,  nisi  habeat  vires  et  auxilium 
ad  evitandum.  Reprobis  vero  quis  neget 
esse  optabilius,  quod  fuissent  pecudes  ratio¬ 
nis,  libertatis,  et  auxiliorum  gratiae  expertes, 
quam  illis  omnibus  non  ut  par  erat  uti? 

2.  Ratio.  Ex  SS.  litteris  et  communi  sen¬ 
tentia  Theologorum  constat,  peccatum  saepe 
esse  poenam  peccati.  At  hoc  verum  esse  non 
posset,  si  excaecati  et  obdurati  peccare  non 
possent.  Hic  silet  Amesius. 

3.  Ratio.  Quia  sequeretur  illos  excaecatos 
et  induratos  esse  impeccabiles,  et  conse¬ 
quenter  injuste  puniri,  cum  omnis  poena,  si 
justa  sit,  poena  peccati  sit;  ac  demum  ante 
mortem  desinere  esse  viatores,  cum  sic  nec 
bene  nec  male  operari  possent.  Etiam  hic 
silet  Amesius. 

4.  Ratio.  Omne  peccatum  intrinsece  re¬ 
quirit  libertatem.  Amesius  1.  « Intrinseca 
illa  naturae  libertas  quae  requiritur  ad  pec- 


728 


VINDICLE 


catum,  est  in  omni  actu  voluntario,  qui  pro¬ 
venit  a  consilio  :  quia  ille  qui  certo  consilio 
aliquid  vult,  illud  idem  vellet,  quarqvis  po¬ 
testate  maxime  absoluta  posset  contrarium  - 
velle.  2.  Peccat  homo  etiam  in  eo  quod  non 
potest  vitare,  quando  illa  impotentia  ejus 
culpa  contrahitur».  Itesp.  1  :  Ut  volitum  dici 
possit,  voluntarium  certe  liberumque  nec 
esse  nec  dici  vere  potest,  id  quod  a  voluntate 
(quantumvis  suavissime)  necessitata  fit. 
Omnis  antecedensnecessitas physica  libertati 
essentialiter  repugnat,  ut  omnis  sana  philo¬ 
sophia  et  theologia  docet.  Respondeo  2.  : 
Implicat  contradictionem,  peccare  in  actione 
vel  omissione  inevitabili,  quantumvis  pro¬ 
pria  quis  culpa  reddiderit  se  impotentem. 
Nam  tota  illa  culpa  et  pcena  (e.  g.,  peccati 
originalis),  praecedit  dictamen  conscientiae, 
per  quod  ego  hic  et  nunc  cognosco  me  obli¬ 
gari  ad  non  peccandum.  Non  possum  autem 
cognoscere  hic  et  nunc  me  obligari  ad  id, 
quod  hic  et  nunc  est  mihi  impossibile.  Sic 
qui  propria  culpa  in  morbum  gravem  inci¬ 
dit,  non  potest  novo  praecepto  obligari  ad 
militandum,  strenue  laborandum,  etc.  Prae¬ 
ceptum  enim  tale  foret  plane  inutile  ;  quod 
est  contra  essentiam  praecepti  obligantis. 
Quod  demonstratur  ulterius.  Quia  quicumque 
habet  libertatem,  habet  sufficientes  vires  ad 
non  peccandum ;  peccatum  enim  supponit 
praeceptum,  et  Deus  praecipiens  videt  distin¬ 
cte  omnes  casus  possibiles,  ad  quos  praece¬ 
ptum  extendi  velit.  Unde  si  velit  praeceptum 
extendi  ad  casum,  in  quo  videt  mihi  impos¬ 
sibilem  observantiam  illius ,  utique  vult  et 
praecipit  aliquid  impossibile,  hoc  est,  con¬ 
junctum  ex  mea  observantia  et  impotentia 
observandi,  adeoque  praecipit  chimceram. 

5.  Confirmatur  :  Quia  non  potest  intelligi, 
quod  aliquis  non  teneatur  ad  totum  id,  ad 
quod  tenetur.  Sed  totum  id  ad  quod  tenetur, 
est  perfecta  innocentia,  et  negatio  cujusli- 
bet  peccati  mortiferi ;  ergo  ad  hanc  tenetur 
quilibet  homo.  Et  tamen  nemo  potest  teneri 
ad  aliquod  impossibile  :  ergo  perfecta  inno¬ 
centia  est  cuivis  possibilis  :  ergo  habet  qui¬ 
vis  auxilium  sufficiens  ad  illam.  Denique 
quicumque  obligatur  ad  aliquid,  obligatur 
ad  illud  in  sensu  composito  cum  omni  alia 
obligatione  :  alioqui  obligaretur  disjunctive, 
et  sic  posset  impune  omittere  alterutrum  ; 
ergo  homo  in  sensu  composito  cum  obliga¬ 
tione  abstinendi  ab  omnibus  peccatis  praeter 
peccatum  A.  obligatur  abstinere  a  peccato 
A,  Ergo  obligatur  ad  id  quod  est  sibi  possi¬ 


bile.  Et  hactenus  dicta  evincunt  hanc  Catho¬ 
licam  assertionem  non  tantum  de  potentia 
physica,  sed  etiam  de  morali.  Nam  si  Chri¬ 
stus  impetravit  omnibus  auxilium  physice 
sufficiens,  utrique  impetravit  etiam  moraliter 
sufficiens,  alioqui  non  fuisset  verum  bene¬ 
ficium,  quippe  a  nemine  prudenter  desidera¬ 
bile,  utpote  nullam  praebens  spem  salutis,  et 
augens  reatum.  Et  certe  quomodo  alias  obli¬ 
garentur  omnes  ad  spem  firmissimam 
collocandam  in  auxilio  divino,  si  norint, 
Deum  negare  multis  auxilium  moraliter  suf¬ 
ficiens?  Nec  obstat  quod  ex  S.  Thoma  1.  2. 
quaest.  109.  artic.  8.  aliisque  Scholasticis 
objicit  Amesius  :  «  Peccatorem  non  posse 
vitare  omnia  mortalia,  nisi  habeat  gratiam 
justificantem,  per  quam  ad  Deum  converta¬ 
tur  ».  Nam  addit  in  primis  S.  Doctor  : 

«  quod  non  possit  longo  tempore  »,  id  quod 
Ames,  omisit.  Notat  vero  Cajet,  id  intelligen- 
dum  «  per  se  »,  et  verificari  «  a  communiter 
contingentibus.  »  Et  ratio  est,  quia  omnis 
adultus  saltem  per  se,  vel  est  in  gratia,  vel 
commisit  peccatum  mortale.  Si  est  in  gratia, 
habuit  speciale  auxilium ;  si  commisit  pec¬ 
catum  mortale,  non  potest  diu  in  eo  statu 
abstinere  a  novo  mortali,  quia  dum  peccavit 
mortaliter,  constituit  sibi  suum  finem  ulti¬ 
mum  propria  commoda,  et  non  honestatem 
aut  Deum.  Unusquisque  autem  si  longo  tem¬ 
pore  operatur,  aliquando  operatur  secundum 
habitum  praeexistentem  et  finem  praecon- 
cep.tum,  nisi  illum  mutet.  Cum  ergo  tot  in¬ 
cidant  occasiones  peccandi  mortifere  ob 
propria  commoda,  nisi  mutaverit  finem  prae- 
conceptum,  identidem  peccabit.  Si  vero  il¬ 
lum  mutet,  eo  ipso  habet  gratiam  specialem, 
et  non  manebit  in  mortali;  ad  hanc  enim 
mutationem  requiritur  auxilium  speciale  , 
quo  possit  amare  Deum  super  omnia.  Nihil 
ergo  haec  objectio  ad  rem  facit;  quia  in  po¬ 
testate  hominis  est  auxiliis  divinis  uti,  ut 
redeat  cum  Deo  in  gratiam,  adeoque  omnia 
ejus  praecepta  etiam  diutissime  servet..  Lo¬ 
cuti  sumus  autem  hucusque  tantum  de  pec¬ 
catis  mortalibus,  quae  sola  avertunt  a  fine 
ultimo  et  aeterna  beatitudine. 

Ad  CAPUT  VIII. 

Haeretici  praecipue  contra  5.  et  7.  proposi¬ 
tionem  objiciunt,  1.  :  «  Scriptura  testatur 
quosdam  homines  a  Deo  excaccari  et  indu¬ 
rari.  »  Sic  est.  Quid  hinc  infertur?  Ergo  non 
datur  illis  aliquando  gratia  sufficiens  ad  re- 


DE  GRATIA  ET  LIB.  ARBIT. 


729 


surgendum,  saltem  remota,  ut  possint  sal¬ 
vari,  si  serio  velint,  nego  sequel.  Ergo  non 
datur  illis  quovis  momento,  concedo,  uti  ct 
si  post  gravem  lapsum  non  supervivant  pro 
aliquo  notabili  tempore.  Pro  nobis  certe  stat 
illud  II  Petr.  m.  vers.  9.  Patienter  agit 
Deus  propter  vos,  nolens  aliquem  perire ,  sed 
omnes  ad  poenitentiam  reverti.  Et  illud  S. 
Prosperi  ad  object.  25.  :  «  Nemini  Deus  cor¬ 
rectionis  adimit  viam,  nec  quemquam  boni 
possibilitate  despoliat  ».  Sed  replicat  Ame- 
sius  :  «  Juxta  Bellarm.  lib.  ii.  de  amiss. 
grat.  cap.  14,  obceecatio  et  obduratio  est, 
qua  fit  ut  homo  justo  Dei  judicio  peccata 
praeterita  punientis,  ita  destituatur  auxilio 
divino,  ut  non  possit  moraliter  non  cadere  : 
«  quomodo  ergo  potest  induratus,  dum  ta¬ 
lis  manet,  sufficiens  auxilium  habere  ad  du¬ 
ritiam  repellendam  »  ?  Sed  mox  sequitur 
apud  Bellarm.  solutio  hujus  dubii  in  3.  ob¬ 
servatione,  scii,  hanc  impotentiam,  qua  homo 
exca3catus  vel  obduratus  non  potest  videre 
quod  videndum  est,  non  esse  absolutam, 
sed  ex  hypothesi.  Nam  licet  homo,  dum  est 
caecus  et  obduratus,  non  possit  cernere,  et 
cedere  ;  tamen  absolute  potest,  quia  potest 
cum  Dei  gratia  removere  caecitatem,  et  ob¬ 
durationem,  quibus  remotis  cernere  poterit 
ct  cedere.  Numquam  enim  Deus  ita  desti¬ 
tuit,  quin  saltem  juvet  ad  impenetrandam 
gratiam,  et  vires,  quibus  obduratio  tolli 
possit,  quando  tenetur  homo  converti  ad 
fidem  vel  justitiam,  et  nisi  faciat  peccet. 
Proinde  qui  non  potest  facere  quod  debet, 
sua  culpa  non  potest,  et  ideo  peccat,  quia  si 
peteret  auxilium,  utique  impetraret.  Instat 
adhuc  Amesius  :  «  Misericordia  et  induratio 
inter  se  opponuntur,  ita  ut  ex  uno  affirmato, 
alterum  negetur.  Rom.  ix.  18.  Consequentia 
igitur  est  firma  :  Hic  homo  est  induratus  : 
Ergo  est  auxiliis  gratiae  et  misericordia?  de¬ 
stitus.  »  R  esp:  Induratio  opponitur  sufficienti 
omni  misericordiae,  nego;  magnae  illi  mise¬ 
ricordiae,  congruae  et  efficaci,  quae  a  nullo 
corde  respuitor,  concedo  assumptum  ;  unde 
non  sequitur  universaliter  Amesii  illatum. 

II.  —  <(  Act.  xiv.  vers.  15.  et  xvn.  vers.  30, 
Deus  dimisit  omnes  gentes  ingredi  vias  suas.  » 
At  quomodo  hinc  nisi  virtute  Quodlibeticae 
infertur  negatio  gratiae  sufficientis?  Etsi 
enim  non  ita  largiter  antiquis  temporibus 
ut  postea  fluxit  gratia  Dei,  numquam  tamen 
ideo  ea  mensura  gratiae  defuit,  quae  divinae 
providentiae  sufficiens  ct  necessaria  visa  sit. 
Etsi  ergo  non  miserit  ad  eos  Patriarchas  et 


Prophetas,  neque  legem  scriptam  dederit  ut 
Judaeis  ;  tamen  «  non  sine  testimonio  semet- 
ipsum  reliquit ,  ut  ibid.  testatur  Apostolus, 
ideoque  eos  inexcusabiles  ait,  Rom.  i.  vers.  20. 
Certe  si  fuerunt  «  inexcusabiles,  quod  Deum 
non  glorificaverint  secundum  notitiam,  ne¬ 
que  etiam  secundum  potentiam  suam  »  (ut 
fatetur  Amesius),  non  potuerunt  carere  omni 
auxilio  adresurgendum  a  peccatis  sufficiente. 
Manifestum  est  enim,  eum  minime  glorifi¬ 
care  Deum  secundum  notitiam  et  potentiam 
suam,  qui  non  conatur  resurgere  a  peccatis, 
et  reconciliari  Deo,  quem  unice  peccando 
offendit. 

III.  —  «  Rom.  x.  vers.  14.  Quomodo  cre¬ 
dent  sine  prseclicante?  at  multis  non  est  prae¬ 
dicatum  Evangelium.  Ergo  iis  omnibus  non 
datur  sufficiens  ad  salutem  auxilium.  »  Re¬ 
spondeo  :  Hinc  recte  negatur  illis  gentibus 
proximum  et  immediatum,  non  vero  media¬ 
tum  et  remotum  auxilium  sufficiens.  Unde 
cum  S.  Thoma  quaest.  14.  de  verit.  art.  11. 
communiter  dicunt  Theologi  :  «  Si  quis  in 
sylvis  nutritus  ductum  rationis  naturalis  se¬ 
queretur  in  appetitu  boni,  et  fuga  mali,  cer¬ 
tissime  credendum  est,  quod  Deus  ei  vel  per 
internam  inspirationem  revelaret  mysteria, 
vel  ad  eum  praedicatorem  dirigeret.  »  Hoc 
porro  accipiendum  est  de  iis  infidelibus  adul¬ 
tis,  qui  usu  rationis  pollent :  nam  innumeris 
barbaris,  qui  brutis  pecudibus,  quam  homi¬ 
nibus  sunt  similiores,  sufficiens  gratia  pro¬ 
prie  non  datur  magis ,  quam  infantibus  ; 
unde  de  utrisque  pari  ratione  statuendum 
videtur.  Certe  de  utrisque  probabiliter  dici 
posse,  quod  careant  gratia  sufficiente  etiam 
remota,  multis  contendit  contra  Suarezium 
et  alios  plerosque  Franc.  Macedus  ni  scrinio 
S.  Augustini  cap.  11.  Sed  quidquid  de  his 
sit,  de  adultis  rationis  usu  pollentibus  pro¬ 
cedit  Bellarmini  et  communis  responsio  , 
quod  facientibus  iis  quod  in  se  est  (indepen- 
ter,  non  ab  omni  gratia,  sed  a  gratia  Theo¬ 
logica  stricte  sic  dicta  ct  supernaturali) , 
Deus  non  deneget  gratiam.  Quomodo  autem 
hinc  non  videantur  ea  bona  opera  naturalia 
mereri  de  congruo  gratiam  supernaturalem, 
adeoque  justificationem  (quod  non  posset 
sine  periculo  Semipelagianismi  admitti,  cum 
faceret  gratiam  quasi  pedisequam  naturae), 
id  varii  varie  explicant  in  Tract.  de  gratia. 
Placet  explicatio  haec  pra?  aliis,  qua?  ait  :  Si 
post  peccatum  originale  natura  humana  non 
fuisset  redempta,  debuissent  homines  habere 
vires  saltem  physicas  ad  vitandam  poenam 


730 


VINDICLE 


sensus  aeternam  :  imo  verisimile  est,  quod 
ex  Dei  misericordia  habuissent  etiam  vires 
morales.  Si  ergo  fecissent  multa  bona  opera 
naturalia,  utique  per  ea  meruissent,  ut  Deus 
abrumperet  illis  vitam,  atque  ita  eos  aufer¬ 
ret  ex  periculo  committendi  peccatum  mor¬ 
tale,  et  sic  incurrendi  poenam  sensus  aeter- 
nam.  At  postquam  Christus  obtinuit  iterum 
elevari  naturam  ad  statum  supernatoralem, 
conjuncta  fuit  (ex  lege  Dei  extrinseca,  sed 
infallibili),  vitatio  inferni  in  adultis  cum 
consecutione  visionis  divinee  :  et  quoniam 
merita  naturalia  ad  hanc  non  extenduntur, 
ideo  neque  possunt  extendi  ad  illam.  At 
Christus  noluit  suum  beneficium  per  acci¬ 
dens  aliquibus  inculpabiliter  nocere,  ideoque 
impetravit  a  Deo,  ut  quoties  darentur  ea 
opera  bona  naturalia  per  quse  posset  quis 
in  natura  lapsa  non  elevata  mereri  vitatio¬ 
nem  inferni,  Deus  ex  merito  ipsius  Christi 
daret  gratiam  sufficientem  ad  obtinendam 
vitationem  inferni,  quamvis  connexam  cum 
supernaturali  beatitudine.  Et  sic  commode 
intelligitur  illud  pactum  cum  Christo  initum 
per  aliquam  congruitatem,  qua)  non  includat 
ullum  meritum  congruum  in  ordine  ad  prae- 
mium  supernaturale.  Illa  enim  prior  con- 
gruitas  in  eo  sita  est  1.  Quod  congruum  sit 
Deo  uti  sua  liberalitate,  elevando  genus  hu¬ 
manum  ad  maximum  bonum  ;  et  haec  fun¬ 
datur  in  ipsa  bonitate  Dei,  nullatenus  vero 
in  merito  nostro.  2.  Quod  congruum  sit 
Deo,  ut  quando  vult  omnes  proxime  elevare 
ad  tale  bonum,  seligat  potius  illos,  qui  se¬ 
cundum  suas  vires  melius  operantur;  non 
quia  id  ipsi  mereantur  positive,  sed  quia 
congruum  est  Deo,  seligere  potius  meliores 
quam  minus  bonos.  Sicut  si  rex  vellet  ex 
sua  humanitate  ducere  uxorem  aliquam  ex 
privatis  subditis  :  congruum  esset,  ut  elige¬ 
ret  melius  moratam  ;  non  quia  virgo  illa  per 
tales  mores  connubium  regium  meruisset, 
sed  quia  supposita  illa  liberalitate  decreta  in 
genere,  prudenter  agat  rex,  si  meliorem  se¬ 
ligat  ex  eo  ordine  subditorum. 

IV.  —  «  Joan.  vi.  vers.  44.  Nemo  potest 
venire ,  nisi  Pater  traxerit  eum  :  et  omnis  qui 
audivit  et  didicit  a  Patre ,  ad  me  venit.  Nemo 
potest  venire,  nisi  qui  trahitur.  Non  autem 
trahuntur  omnes,  quia  non  veniunt  omnes  : 
Ergo  non  possunt  omnes  venire.  »  Resp.  1. : 
Minor  est  falsa  de  tractione  inchoata  et  suf¬ 
ficiente,  ut  absolute  posset,  qui  audivit,  di¬ 
scere  a  Patre ;  de  tractione  completa,  seu 
pertractione  congrua  et  efficaci  conceditur. 


Resp.  2  :  Absolute  loquendo,  verba  illa 
Christi  verius  et  aptius  de  posteriore  hac 
pertractione  congrua  et  efficaci  accipiuntur, 
quse  scii,  ita  suadet  ut  persuadeat.  Dicitur 
autem  non  posse  venire,  qui  non  trahitur 
ita  per  gratiam  efficacem,  non  quod  absolute 
non  possit,  sed  quia  infallibiliter  non  veniet: 
sicut  etiam  contra  qui  trahitur,  potest  abso¬ 
lute  non  venire,  tamen  infallibiliter  venit. 
Infert  hinc  Amesius  :  «  Ergo  juxta  Bellarm. 
absolute  potest  is  credere  in  Christum,  qui 
non  trahitur  a  Patre,  non  docetur  a  Deo, 
non  audit  et  discit,  vel  cui  non  est  datum  a 
Patre.  »  Respondeo :  Omnino  potest  credere, 
quia  coeptus  est  trahi,  et  audivit  a  Patre  per 
gratiam  praevenientem,  et  excitantem,  adeo- 
que  habuit  auxilium  sufficiens,  ut  quod  re¬ 
liquum  est  ad  hoc  ut  pertrahatur  et  discat, 
orando  et  cooperando  dicat  cum  sponsa  in 
Cant.  Trahe  me ,  etc.  Sic  Act.  xvn  sufficien¬ 
tem  gratiam  habebant  omnes  qui  in  Areo¬ 
pago  Paulum  audierant  disserentem  de  Chri¬ 
sto  et  resurrectione  mortuorum.  Sed  qui¬ 
dam  quidem  irridebant ,  quidam  vero  dixe¬ 
runt  ,  audiemus  te  de  hoc  iterum.  Quidam 
vero  viri  adhxrenles  ei ,  crediderunt ,  etc. 
Itaque  ly  Nemo  potest ,  in  illis  verbis  Domini, 
intelligenda  sunt,  de  potentia  non  antece¬ 
dente,  sed  consequente,  uti  illa  ejusdem 
Evangelistae  cap.  xii.  vers.  39.  non  poterant 
credere.  Quis  autem  dubitet,  Judaeos  illos 
coram  quibus  tanta  signa  Christus  fecisse  di¬ 
citur  ibid.  vers.  37.  non  credendo  gravis¬ 
simo  infidelitatis  scelere  se  obstrinxisse, 
adeoque  habuisse  potentiam  antecedentem 
et  auxilium  sufficiens  ad  credendum?  Quor¬ 
sum  enim  Dominus  illis  praedicaret,  tot  et 
tanta  signa  coram  eis  faceret,  ad  fidem  eos 
hortaretur,  reprehenderet  et  inexcusabiles 
diceret,  si  non  dedisset  eis  auxilium,  quo 
possent  credere? 


Ad  CAPUT  IX. 

VIII.  —  Propositio  :  Quamvis  gratia  suffi¬ 
ciens  omnibus  detur  :  tamen  praedestinatio¬ 
nis  divinm  nulla  ratio  ex  parte  nostri  assig¬ 
nari  potest,  ne  conditio  quidem  sine  qua  non 
praedestinaretur  is,  qui  praedestinatur.  Ame* 
sius  agnoscit  hanc  posteriorem  partem  asser¬ 
tionis  de  gratuita  praedestinatione  esse  veris¬ 
simam  :  «  Observari  tamen  vult.  1.  per  eam 
gravissimi  erroris  damnari  plurimos  Ponti- 


DE  GRATIA  ET  LIB.  ARBIT. 


ficios,  etiam  magni  nominis  Jesuitas,  Vas- 
quium,  Becanum,  Molinam  etc.,  qui  electio¬ 
nem  ad  gloriam  docent  factam  esse  ex  prae- 
visis  meritis  ».  Sed  hoc  vel  imperite,  vel 
calumniose  dicitur.  Quis  enim  Theologorum, 
cum  Bellarmino,  Suarezio,  et  Thomistis 
communiter  Praedestinationem  totam  quoad 
omnes  ejus  effectus  gratuitam  statuens,  ideo 
«  damnavit  erroris  gravissimi  »  (imo  vel  le¬ 
vissimi),  opinionem  de  gloria  ex  meritis  prae¬ 
visis  tantum  praedestinata?  «  Observari  vult 
2.  hanc  sententiam  Bellarmini  conciliari  nullo 
modo  posse  cum  iis,  quae  supra  dixit  de  gra¬ 
tia  efficaci ;  nisi  quemadmodum  efficaciam 
gratiae  in  eo  posuit,  quod  suadeatur  ipsi  eo 
modo,  loco,  tempore,  quo  Deus  praevidit 
hunc  vel  illum  per  liberum  arbitrium  illam 
amplexurum  ;  sic  etiam  electionem  ad  gra¬ 
tiam  collocet  in  eo,  quod  Deus  decrevit  illam 
cum  talibus  circumstantiis  offerre.  Hac  au¬ 
tem  ratione  liber  ille  influxus  liberi  arbitrii, 
quo  consentit  aliquis  auxiliis  excitantis  gra¬ 
tiae,  non  esset  effectus  electionis;  et  sic  nemo 
eligeretur  ad  consentiendum  Deo  vocanti, 
aut  gratiam  efficacem.  Haec  igitur  tam  spe¬ 
ciosa  professio  Bellarmini,  de  gratuita  prae¬ 
destinatione,  primariam  ejus  partem  tollit  ». 
Haec  sive  observatio,  sive  objectio  jam  sub¬ 
ruta  est  supra.,  ubi  ostensum  est,  longe  ali¬ 


731 

ter  a  nobis  constitui  efficaciam  gratiae  in  actu 
primo,  ac  Amesius  affingit. 

Quae  deinceps  subjicit  de  variis  Scholasti¬ 
corum  sententiis,  quibus  constituuntur  signa 
seu  instantia,  secundum  quae  nostro  intelli  — 
gendi  modo  ordinentur  actus  ad  divinam 
praedestinationem  concurrentes,  nihil  admo¬ 
dum  faciunt  ad  controversiam  fidei,  et  om¬ 
nes  in  scholis  censentur  probabiles.  Videtur 
autem  Amesius  haec  ideo  commemorasse,  ut 
haberet  occasionem  calumniandi  «  scientiam 
mediam  »  Jesuitarum.  Sed  quid  opus  hic 
putidam  illam  calumniam  toties  protritam 
ad  incudem  vocare,  qua  fingunt,  «  Deum 
secundum  hanc  praescientiam  praedestina¬ 
tionis  decretum  tam  concepisse  ab  aeterno, 
quam  in  tempore  executioni  mandare  ?  » 
quasi  nimirum  praescientia  illa  conditionata 
(quod  voluntas  tali  auxilio  vocata  excitationi 
sit  responsura),  motivum  fuerit,  propter  quod 
Deus  praedestinarit  hos  et  non  alios ;  quod 
Bellarmino  caeterisque  Catholicis  in  mentem 
non  venit.  Nihilo  meliores  sunt  sex  cavilli 
reliqui,  quibus  carpit  nonnulla  instantia  a 
Bellarm.  assignata,  unde  denuo  infert  illud 
suum  commentum,  quod  sic  "«  praedestinatio 
non  sit  certa  et  infallibilis  sua  virtute,  sed 
ratione  consensus  humani  praesciti  quidem, 
sed  non  praedestinati  » . 


VINDICIS 

PRO  LIBRO  TERTIO 

DE  GRATIA  ET  LIBERO  ARBITRIO 


Ad  CAPUT  III. 

Liberum  arbitrium  juxta  S.  Thomam  ita 
definitur,  quod  sit  libera  potestas  ex  his, 
quae  ad  finem  aliquem  conducunt,  unum  prae 
alio  eligendi,  aut  unum  et  idem  acceptandi, 
vel  pro  arbitrio  respuendi,  intelligenti  natu¬ 
rae  ad  magnam  Dei  gloriam  attributa.  Ame- 
sius  :  «  Hsec  definitio  quamvis  eum  sensum 
possit  habere,  ut  de  ea  non  sit  contendendi 
causa ;  neque  tamen  est  accurata,  neque  in 
illo  sensu,  in  quo  a  Bellar,  declaratur,  potest 
defendi,  sicut  ex  seqq.  apparebit.  Simplex 
et  vera  definitio  liberi  arbitrii  est,  quod  sit 
facultas  agendi  ex  consilio.  Hoc  Bellar,  ipse 
fatetur  cap.  17.  Satis  est  ad  essentiam  liberi 
arbitrii,  si  quis  habeat  optionem  diversarum 
rerum,  et  electio  fiat  cum  pleno  atque  per¬ 
fecto  judicio  rationis  ».  Besp.  :  Quam  falso 
Amesius  carpat  definitionem  Bellarminia- 
nam,  apparebit  ex  sequentibus.  Quod  vero 
suam  Lutherano-Calvinianam  etiam  Bellar- 
mino  affingere  non  erubuerit,  spissa  et  pal¬ 
pabilis  impostura  est.  Quis  sanse  mentis  du¬ 
bitet,  non  habere  liberam  electionem  eum, 
qui  (quantumcumque  suaviter  et  infallibili- 
ter),  necessitatur  physice  ad  aliquid  agen¬ 
dum,  licet  hoc  agat  cum  consilio  ex  parte 
intellectus?  Toto  coelo  ab  hac  facultate  distat 
illa,  qua  quis  (juxta  Bellarm.)  hahet  liberam 
electionem  cum  pleno  judicio  rationis  pro¬ 
ponentis,  quid  in  rebus,  quarum  datur  optio, 
appetendum,  fugiendumve  sit.  0  simplicem 
Puritanum ! 

Ad  CAPUT  V. 

Ad  liberum  arbitrium  constituendum,  in¬ 
quit  Bellarm.  non  sufficit  libertas  a  coactio¬ 
ne,  sed  omnino  requiritur  libertas  a  neces¬ 
sitate.  Cum  enim  triplex  a  S.  Bernardo  et 


Magistro  in  2.  dist.  25.  distinguatur  libertas. 
Una  a  necessitate,  altera  a  peccato,  tertia  a 
miseria.  I.  est  naturee.  2.  gratiae.  3.  gloriae; 
Cumque  libertas  naturae  iterum  sit  duplex  : 
una  quae  opponitur  simplici  coactioni  :  altera 
cui  non  sola  coactio,  sed  etiam  necessitas 
queecumque  absoluta  repugnat ;  ad  liberum 
arbitrium  postrema  requiritur,  ut  SS.  Scri¬ 
pturae,  et  Patres  passim  inculcant,  et  ratio 
ipsa  evincit  :  tum  quia  alioqui  et  pecoribus 
competeret  liberum  arbitrium  aeque  ac  pue¬ 
ris,  furiosis,  somniantibus  :  tum  quia  alio¬ 
qui  etiam  Deus  libere  genuisset  filium  quia 
non  coacte  :  tum  quia  alias  nulla  posset  re¬ 
manere  controversia  de  libero  arbitrio  cum 
haereticis,  cum  nemo  hactenus  sanae  mentis 
negarit,  Deum  et  homines  liberos  esse  a 
coactione  :  tum  denique,  quia  chimaerica 
omnino  est  potestas  electiva  cum  determina¬ 
tione  ad  unum  ex  necessitate.  Electio  enim 
est  inter  multa,  ideoque  electionem  praece¬ 
dit  consultatio.  At  si  necesse  habeo  unum 
aliquid  velle  aut  facere,  ad  quid  consultatio? 
ubi  electio?  Hanc  Bellarmini  doctrinam  sane 
perspicuam  et  distinctam  carpit  Amesius, 
quod  1,  «  confuse  magis  proponatur,  quam 
declarationis  titulus  promittebat  >; .  At  quae¬ 
nam,  quaeso,  hic  apparet  confusio,  nisi  Ame- 
sii?  2.  Ait:  «  Coactio  est  necessitas.  Non  de¬ 
buit  igitur  necessitati  opp&ni  ».  At  quomodo 
hoc  sequitur?  Numquid  recte  dico  :  Ad  hoc 
ut  Puritanus  sit  homo,  non  sufficit  ut  non  sit 
asinus,  sed  etiam  ut  non  sit  brutum?  3.  Que¬ 
ritur  «  Per  calumniam  tribui  suis  (Luthe- 
rano-Calvinianis),  quod  libertatem  statuant 
a  coactione  tantum.  Supponunt  enim  sem- 
per,  qui  illa  phrasi  utuntur,  libertatem  vo¬ 
luntatis  a  necessitate  naturalis  determina¬ 
tionis  ad  unum  ».  Verum  frivola  nimis  est 
hsec  evasio  et  querimonia.  Non  est  contro¬ 
versia,  an  liberum  arbitrium  habet  necessi¬ 
tatem  naturalis  determinationis  ad  unum, 


DE  GRATIA  ET  L1B.  ARBIT. 


733 


uti  saxum  determinatur  naturaliter  ut  fera¬ 
tur  ad  centrum,  ignis  ad  calefaciendum;  sed 
an  liberum  sit  ab  omni  necessitate  absoluta 
extrinsecus  illata  absque  coactione?  Hic  re¬ 
spondeant  categorice  quotquot  sunt  Lutheri 
et  Calvini  non  degeneres  discipuli ;  numquid 
Lutherus  conceptis  verbis  art.  36.  non  «  con¬ 
ferens,  sed  asserens  »  pronunciavit?  «  Libe¬ 
rum  arbitrium  est  figmentum  in  rebus,  seu 
titulus  sine  re  ;  quia  nulli  est  in  manu  sua, 
quippiam  cogitare  mali  aut  boni,  sed  omnia 
de  necessitate  absoluta  eveniunt»  .Nonne  Cal¬ 
vini  sunt  hsec  verba  lib.n.instit.  cap.3.§10: 
«Voluntatem  movetDeus,  non  qualiter  multis 
saeculis  traditum  est  et  creditum,  ut  nostrae 
sit  postea  electionis,  motioni  aut  obtempe¬ 
rare,  aut  refragari ;  sed  illam  efficaciter  affi¬ 
ciendo  ».  Seu  ut  habet  editio  Gallica  :  «  Ita 
movendo,  ut  sequi  necesse  sit  :  Illud  ergo 
toties  a  Chrysostomo  repetitum  repudiari 
necesse  est  »  :  Quem  trahit  volentem  trahit. 
Hic  jam  absque  tergiversatione  respondeat 
Amesius,  aut  ejus  complices.  Verane  haec 
Lutheri  et  Calvini  asserta  ?  an  falsa,  impia, 
blasphema  vobis  videntur  ?  Si  vera ;  quo¬ 
modo  calumniamini?  si  falsa,  impia,  blas¬ 
phema  ;  cur  non  iis  aperta  nobiscum  fronte 
vos  opponitis  ?  cur  inutilibus  verborum  am¬ 
bagibus  lubrice  in  omnem  partem  vos  flecti¬ 
tis,  ut  quae  sit  mens  vestra,  quis  sensus,  de¬ 
prehendere  vix  liceat?  Sane,  si  (ut  in  fine 
thesis  2.  profitetur  Amesius),  «  conceditis, 
liberum  arbitrium  in  eo  quod  agit,  liberum 
esse  ab  omni  necessitate,  ut  proprie  non 
possit  necessario  agere  quoad  exercitium  sui 
actus,  quamvis  respectu  divinse  ordinationis 
certo  et  infallibiliter  agat,  etc.  »  nihil  pror¬ 
sus  a  Bcllarmino  et  Catholicis  dissentitis, 
eum  et  nos  infallibilitatem  divinarum  prsede- 
finitionum  ad  actus  bonos,  libertati  arbitrii 
nullatenus  officere ,  ultro  profiteamur.  Si 
itaque  sine  fuco  ita  sentiunt  adversarii,  sine 
dubio  relictis  Luthero  et  Calvino  pacem  in 
hoc  puncto  nobiscum  ineunt.  Sed  quam  sin¬ 
cera  ea  sit,  in  decursu  patebit. 

Ad  CAPUT  VII. 

Bellarm. :  Libertas  est  formaliter  in  volun¬ 
tate,  radicaliter  in  ratione.  Amesius  :  «  Nulla 
alia  ratione  dicitur  libertas  voluntatis  radi¬ 
cem  habere  in  ratione,  nisi  quod  objectum 
proponetur  cum  indifferentia  intellectualis 
cognitionis,  ad  agendum,  vel  non  agendum. 
Hinc  autem  sequitur,  libertatem  voluntatis 


non  excludere  illas  praedefinitiones  et  prae- 
determinationes  Dei,  quas  intellectus  non 
potest  penetrare,  vel  de  quarum  indifferen¬ 
tia  non  potest  judicare  ».  Resp.  :  De  praede- 
finitionibus  Dei  extrinsecis  ab  aeterno,  facile 
annuimus  :  praedeterminationes  physicas  in¬ 
trinsece  afficientes  voluntatem  «  ita  moven¬ 
do,  ut  (juxta  Calvini  phrasin)  sequi  necesse 
sit  »,  non  dubitamus  esse  praesentissimum 
libertatis  excidium,  ut  supra  ostensum  est. 

Ad  CAPUT  VIII. 

Bellarm. :  Voluntatis  electio  pendet  neces¬ 
sario  ab  ultimo  judicio  practicae  rationis. 
Amesius  : «  Si  hoc  verum  est,  tum  falsum  est 
quod  ante  dicebatur,  ad  liberum  arbitrium 
requiri  libertatem  ab  omni  necessitate  ». 
Respond.  :  Utrumque  est  verum.  Neque  haec 
posterior  dependentia  infert  ullam  necessi¬ 
tatem,  determinatamque  dependentiam  ab 
hoc  singulari  judicio.  Liberum  enim  est  sem- 
per  voluntati,  ut  propositis  variis  rationibus 
non  necessitantibus  (quales  sunt  omnes  circa 
quaevis  bona  particularia  extra  Deum  clare 
visum),  sinat  se  pro  libito  moveri  ab  hac  et 
non  ab  illa.  Vaga  autem  illa  necessitas  de¬ 
pendendi  ab  aliquo  judicio,  libertati  arbitrii 
non  magis  officit,  quam  necessitas  illa,  qua 
(juxta  veriorem  sententiam)  voluntas  essen¬ 
tialiter  a  cognitione  dependet.  Cum  vero 
subdit  Amesius  2.  :  Hsec  Bellarm.  sententia 
fuit  inter  ipsios  Pontificios  publice  damnata, 
nempe  a  Pariensibus,  apud  Azor.  lib.  iv. 
cap.  23.  etc.  »  Vel  imperite  vel  calumniose 
ista  objicit.  Longe  enim  aliud  est,  oportere 
aliquod  judicium  rationis,  idque  ipsum  libe¬ 
rum,  praecedere  quamvis  liberi  arbitrii  deli¬ 
beratam  electionem  (quod  dumtaxat  Bellar- 
minus,  et  quidem  verissime  affirmat) ;  aliud 
voluntatem  necessario  sequi  judicium  ali¬ 
quod  rationis,  ita  ut  cum  hsec  proponit  A. 
esse  melius  quam  B.,  voluntas  non  possit 
eligere  B.  Videatur  loco  citat.  Azor.  usque 
ad  finem  cap.  et  Card.  Pallavic.  in  i.  2.  S. 
Thomse  disput.  6.  qusest.  2.  art.  5.  ubi  eru¬ 
dite  et  solide  ostendit  :  Quomodo  voluntas 
posset  operari  contra  id  quod  repraesentatur 
esse  melius  ex  parte  intellectus. 

Ad  CAPUT  X. 

Bellarm.  :  Liberum  arbitrium  est  potentia 
non  partim  passiva,  partim  activa,  sed  sim¬ 
pliciter  et  absolute  activa  :  tum  quia  juxta 


VINDICLE  DE  GRATIA  ET  LIB.  ARBIT. 


734 

/ 

SS.  August.  aliosque  Patres  in  potestate 
voluntatis  est,  agere  et  non  agere,  velle  et 
non  velle :  tum  quia  actio  voluntatis  est  vitalis 
immanens,  adeoque  a  principio  interno  et 
vitali  necessario  producitur :  Ergo  nequit  fieri 
a  re  extrinseca  :  tum  denique,  si  esset  po¬ 
tentia  passiva,  falso  diceretur  libera ;  non 
enim  est  in  potestate  patientis,  quid  in  ipso 
fiat,  sed  in  potestate  agentis  est,  quid  in  alio 
faciat.  Amesius  1. :  «  Ex  hac  una  sententia 
satis  apparet,  liberum  arbitrium  esse  Jesui- 
tarum  deum,  vel  idolum.  Hsec  enim  est 
differentia  inter  voluntatem  Dei  et  hominis 
(sicut  Alvarez  observat  disput.  91.  num.  13). 
Voluntas  divina  est  purus  actus,  habens  li¬ 
bertatem  per  essentiam  ;  voluntas  autem 
creata  non  est  purus  actus,  sed  habet  liber¬ 
tatem  participatam,  quae  includit  aliquid 
potentialitatis,  et  ideo  ut  exeat  in  actum,  ne- 
cesse  est  ut  prsemoveatur  ».  Amesius  2.  : 
(i  Hinc  etiam  apparet,  Bellarminum  quid¬ 
quid  aliud  profiteatur,  cum  Pelagianis  te¬ 
nere,  liberum  hominis  arbitrium  reipsa  non 
esse  per  peccatum  laesum,  nec  opus  habere 


ut  a  gratia  sanetur. »  Resp.:  Ex  hac  duplici, 
eaque  praepingui  calumnia  satis  apparet, 
Amesium  vix  aliud  potuisse  spectare,  quam 
ut  tyrones  suos  quoquo  modo  sycophantan¬ 
do  deciperet.  Quamquam  insigniter  stupidi 
fuerint  vel  ipsi  tyrones,  qui  non  palpent 
insulsitatem  illationis.  Liberum  arbitrium 
creatum  non  est  actus  purus,  sed  habet  ali¬ 
quid  potentialitatis  :  Ergo  non  est  potentia 
pure  activa,  sed  ejus  actus  producitur  active 
vel  ex  toto  vel  ex  parte  a  phantasmate,  aut  ab 
objecto  cognito,  aut  certe  ab  ipsa  mente,  ut 
aiebant  Godfr.,  Greg.,  Gabr.,  Cajet.  2.  Prse- 
motionem  divinam  indifferentem  (non  phy¬ 
sice  preedeterminantem) ,  per  illam  poten¬ 
tiam  activam  non  excludit  Bellarminus,  sed 
cum  S.  Thoma  facile  admittit;  itemque  ne¬ 
cessitatem  gratiae  excitantis  et  cooperantis, 
quae  sit  in  substantia  supernaturalis,  infra 
cum  omnibus  Catholicis  tradit ;  quae  omnia 
perfracte  negavit  Pelagius.  Qua  ergo  specie 
veritatis,  Pelagiani  erroris  nos  insimulat  im¬ 
postor  ille  cum  Manichaeo  et  Calvino? 


VINDIGIJE 

t  * 

PRO  LIBRO  QUARTO 

DE  GRATIA  ET  LIBERO  ARBITRIO 


Ad  CAPDT  XIV.  ' 

Saltum  facit  Amesius  oppido  luculentum 
(et  multo  magis  Gerhardus).  Nam  a  cap.  11 . 
lib.  in.  usque  ad  duo  capita  ultima  libri  iv. 
omnia  silentio  suo  approbant,  adeoque  fa¬ 
tentur  tacite,  lib.  iv.  cap.  5.  clarissime  con¬ 
victos,  ac  justissime  damnatos  esse  absurda! 
temeritatis,  contradictionis,  et  haeresis  Lu- 
therum,  Calvinum,  etc.,  qui  negarunt  liberum 
arbitrium  etiam  in  civilibus  ;  adeoque  etiam 
nomen  «  liberi  arbitrii  »  abolere,  aut  in  ser¬ 
vum  arbitrium  transformare  contra  omnes 
Scriptores  ecclesiasticos  praesumpserunt. 
Quis  dubitet  hic  valere  illam  regulam  juris  : 
Qui  tacet ,  consentire  videtur  ?  Verum,  non 
tantum  Lutherum  et  Calvinum  suum,  sed 
etiamThomistarumpreedeterniinationes  phy¬ 
sicas  liberi  arbitrii  interfectrices  indefensas 
praetergreditur.  Ergone  sicut  cap.  14.  Du¬ 
randi  conciliationem  per  negationem  con¬ 
cursus  divini  ad  actiones  liberas,  ita  et  prae- 
determinantium  conciliationem  recte  a  Bel- 
larmino  explosam,  suo  probat  silentio  ?  Hoc 
sane  parum  congruit  cum  iis,  quibus  supra 
Thomistarum  sententiam  tamquam  pro¬ 
priam  sustinuit,  ut  lib.  iii.  cap.  3.  th.  2.  et 
4.,  ubi  eam  pronunciat  «  plane  suam  ».  At 
hic  Bellarminus  (annuente  Amesio,  ut  me¬ 
rito  ex  ejus  silentio  praesumitur),  illam  tam¬ 
quam  libertatis  humanae  vastatricem  fundi¬ 
tus  evertit  :  tum  apertis  Patrum  testimo¬ 
niis  :  tum  ex  illo  Eccles.  xv.  vers.  14.  quod 
hominem  reliquerit  in  manu  consilii  sui ,  ut  ad 
quodcumque  voluerit,  extendat  manus  suas, 
etc. :  tum  quia  aperte  adversatur  S.  Thomae 
1.  2.  quaest.  9.  art.  6.  ad  3.  et  quaest.  10. 
art.  4.  et  quaest.  80.  art.  1.  ad  3.  Et  2.  2. 
quaest.  174.  art.  1.  :  tum  quia  libera  nequit 
dici  ea  potentia,  quae  posita  praedetermina- 
tione  physica  non  potest  non  agere,  et  illa 
sublata  non  potest  agere  :  tum  quia  si  Deus 


ex  necessitate  determinaret  creatum  arbi¬ 
trium,  periret  hujus  libertas,  ut  ipsi  agno¬ 
scunt  :  at  quid  interest,  sive  misera  volun¬ 
tas  moveatur  a  Deo  libere  sive  necessario, 
dummodo  efficaciter  et  irresistibiliter  mo¬ 
veatur  ?  tum  quia  sic  Deus  revera  fit  causa 
peccati  :  tum  quia  sola  voce  discrepare  vi¬ 
detur  ab  errore  eorum,  qui  aperte  tollunt 
liberum  arbitrium.  Haec  omnia  sive  dissimu¬ 
lat,  sive  silentio  suo  approbat  Amesius. 

Ad  CAPUT  XV. 

Hoc  et  seq.  cap.  Amesius  sibi  exagitandas 
sumit  duas  rationes  concordiae  cooperationi 
divinae  cum  libero  arbitrio.  Prior  est  Scoti, 
Greg.  Gab.  etc.  qui  dicunt :  Concursum  Dei 
nihil  imprimere  aut  operari  in  voluntatem 
creatam,  sed  immediate  influere  in  effectum, 
eumque  producere  illo  ipso  momento,  quo 
a  voluntate  nostra  producitur  :  unde  nec 
Deus  voluntatem,  neque  haec  illum  determi¬ 
nat,  uterque  enim  concursum  suum  libere 
adhibet,  et  si  alter  nolit  concurrere,  opus  non 
fiet.  Amesius  hanc  rationem  concordiae  fru¬ 
stra  allatrat  et  arrodit.  Nam  falsum  est  1. 
«  per  eam  subtrahi  dominio,  providentiae 
et  gubernationi  Dei  efficaci  operationes  vo¬ 
luntatis  humanae  » .  Suaviter  enim  et  fortiter 
flectit  etiam  hanc  quo  vult,  congrue  creatu¬ 
rae  rationali,  non  ut  brutas  pecudes.  Falsum 
est  2.  «  tolli  subordinationem  primae  et  se¬ 
cundarum  causarum  » .  Manet  ea  immota, 
cum  prima  causa  genio  singularum  se  ac¬ 
commodat,  liberis  relinquens  id  quod  essen¬ 
tia  libertatis  secum  fert.  Falsum  est  3.  «  ho¬ 
minem  non  subditum,  sed  socium  Dei  face¬ 
re  »,  nam  semper  manet  ejus  liberum  exer¬ 
citium  a  nutu  Dei  dependens,  utpote ,  quod 
pro  libito  conservat,  gubernat,  dirigit,  sus¬ 
pendit,  extinguit.  Falsum  est  4.  «  sic  fingi 
Deum  ex  nutu  hominis  pendentem»,  cum 
absoluto  ejus  dominio  nihil  eorum  possit 


736 


VlNDICLE  DE  GRAT.  ET  LIB.  ARB. 


officere,  quse  ex  spontanea  liberalitate  in- 
dulget  rationali  creaturae  :  Non  magis  certe 
pendet  sic  e  nutu  creaturae  Creator,  quam 
cum  is  sua  pollicitatione  gratuita  illi  se 
quasi  obstringit.  Falsum  est  5.  imo  syco- 
phantica  cavillatio,  cum  per  liberam  crea¬ 
turae  determinationem  «  Creator  fingitur 
quasi  in  ordinem  redigi  ».  Yera  pietas  mi¬ 
nime  evertitur,  neque  illud  pium  dictum  : 
«Faciam  hoc  si  Deus  voluerit ».  Nam  ita 
quodvis  opus  in  mea  libera  potestate  est,  ut 
tamen  variis  modis,  salva  etiam  libertate, 
possit  a  Deo  impediri,  mutari  in  aliud  aequa¬ 
le,  melius,  etc.  Impium  vero  vicissim  est :  si 
Deus  voluerit,  faciam  hoc  vel  illud  flagi- 
tium  ;  quod  tamen  juxta  Puritanum  omnino 
dicendum  est.  Quod  denique  6.  ait,  hanc 
conciliationem  «  adversari  »  (juxta  Did. 
Alvarez  disp.  18.)  «  non  modo  Aristoteli, 
Thomae  et  Thomistis,  sed  etiam  Cathechismo 
concilii  Tridentini  »  (cujus  tamen  verba 
truncat  Amesius,  omittens  ista  :  «  Quamvis 
secundarum  causarum  efficientiam  non  im¬ 
pediat,  etc.  »)  falsum  quoque  est;  nam  prae- 
motionem  Dei  indifferentem,  quam  solam 

5.  Thomas  tradit,  facile  admittimus;  sed 
haec  toto  coelo  differt  a  praedeterminatione 
physica  irresistibiliter  necessitante,  ut  mox 
Bellarm.  explicat  in  2.  ratione.  Videatur 
etiam  Cardinal.  Pallavicinus  in  1.  2.  disput. 

6.  quaest.  2.  artic.  12. 

Ad  CAPUT  XVI. 

Altera  ratio  concordiae  inter  libertatem 
humanam,  et  cooperationem  divinam,  ea- 


que  forte  probabilior,  est  juxta  mentem  S. 
Thomae,  nimirum  :  Deum  virtutes  operatri¬ 
ces  causarum  secundarum  movere  et  appli¬ 
care  ad  opus.  Amesius  calumniatur  1.  «Bel- 
larminum agere  scepticum  sophistam»,  dum 
posteriorem  sententiam  dieit  «  forte  proba¬ 
biliorem  » .  At  certe  utraque  probabilis  est, 
et  ita  quoque,  ut  non  repugnet  utramque 
esse  veram  a  parte  rei,  de  quo  tamen  non 
liquet.  Quid  ergo  hic  scepticum?  Cum  veri¬ 
tas  manifesta  nec  ex  verbo  Dei,  nec  ex  na¬ 
turali  ratione  demonstretur,  sapienter  quis¬ 
que  eam  conciliationem  prsefert ,  quam 
arbitratur  verisimiliorem.  Illam  vero,  quam 
cum  Bellarm.  cap.  14.  paulo  ante  (Amesio 
nihil  contradicente),  rejecimus,  jam  ipse  ut 
«  veram  sententiam  extollit,  contenditque 
esse  eamdem  quam  hic  Bellarminus  sophi¬ 
stica,  obscura  et  absurda  interpretatione 
depravarit,  et  quam  cap.  14.  refutarit  ». 
Verum,  ut  jam  dixi  cap.  anteced.  toto  ccelo 
differt  illa  physica  prsederminatio  irresisti- 
bilis  (quam  tot  validis  argumentis  a  Bellarm. 
disjectam  cur  non  defendit  Amesius?)  ab 
hac  prsemotione  indifferente.  Sic  autem  con¬ 
fusa  inter  se  duplici  sententia,  scilic.  vera 
S.  Thomse  de  praemotione  indifferente,  et 
falso  ei  afficta  de  praedeterminatione  phy¬ 
sica  irresistibili,  complura  objicit,  quse  om¬ 
nia  vel  jam  in  superioribus  excussa  sunt,  vel 
simplici  inficiatione  difflantur,  utpote  nullo 
ralionis  vel  auctoritatis  fulcro  nixa.  Videatur 
supra  laudatus  P.  a  S.  Joseplio  Fulliensis  in 
defensione  Doctoris  Angelici,  contra  prsede- 
terminationem  physicam ,  et  Concordiam 
suavem  ejusdem. 


VINDICI  JE 

PRO  LIBRO  SEXTO 

DE  GRATIA  ET  LIBERO  ARBITRIO 


Ad  CAPUT  IX. 

Quocl  supra  tacite ,  hic  aperte  praestat 
Araesius.  Calvino  deserto,  ait  :  «  De  libero 
arbitrio  incivilibus  et  moralibus  nullam  sibi 
cum  Papistis  esse  controversiam  »;  quod 
idem  cum  aliis  Lutheranis  facit,  saltem  ta¬ 
cite,  Gerhardus;  ita  suum  Patriarcham 
(quem  toto  lib.  v.  Bellarm.  refutat),  dese¬ 
runt  «  in  articulo  summo,  optimo,  prae  quo 
caeteri  controversi  nugae  sunt  ».  Concedunt 
ergo,  posse  hominem  suis  viribus  cogno¬ 
scere  aliquod  verum  morale  ;  sine  fide  et 
auxilio  speciali  aliquod  bonum- morale  perfi¬ 
cere,  adeoque  in  statu  naturae  lapsae  esse  ita 
liberi  arbitrii,  ut  possit  bonum  morale  eli¬ 
gere,  malum  evitare.  «  Quaestio  ergo,  eaque 
gravis,  solum  est  de  supernaturalibus,  quae 
proprie  pertinent  ad  salutem,  quam,  ait  A- 
mesius,  a  Bellarmino  calumniose  tracta¬ 
tam  ».  Videamus,  uter  calumnias  admittat? 
Ait  Bellarm.  apud  Amesium  :  (Quaestio  est: 
Sitne  homo  post  lapsum  primi  hominis  vere 
liberi  arbitrii  in  iis  rebus,  quae  pertinent  ad 
salutem,  ut  quamvis  nihil  possit  sine  auxilio 
gratiae,  tamen  per  gratiam  praevenientem 
excitatus,  et  adjutus  a  Deo,  ita  valeat  ope¬ 
rari,  ut  possit  etiam  non  operari?)  Quid^ 
quaeso,  hic  non  apertum,  planum  et  candi¬ 
dum?  Queritur  tamen  Amesius  1.  :  «  Lubri¬ 
cam  esse  hanc  phrasim  »,  vere  liberi  arbi¬ 
trii,  id  est,  non  necessitati  irresistibiliter.  Et 
numquid  hoc  inter  nos  et  vos  controversum 
est?  ubi  ergo  lubricitas,  ubi  calumnia?  Que¬ 
ritur  2.  «  Non  satis  distincte  designari  obje¬ 
ctum  hujus  quaestionis,  quae  scii,  sint  illa 
quae  pertinent  ad  salutem  ».  At  nodus  in 
scirpo  quaeritur.  Ex  tota  quippe  tractatione 
Bellarmini  liquet,  eum  loqui  de  actibus  fi¬ 
dei,  spei,  charitatis,  et  reliquis  supernatu¬ 
ralibus.  3.  Ait  :  «  de  gratia  praeveniente  satis 
constat  ».  At  certe  constat  eatenus  inter 
Tom.  VII. 


utrosque,  quod  illustrationes  et  impulsus 
divini  sint  saltem  ex  parte  gratiae  praeve¬ 
nientis  :  prae  determinatio  autem  physica  ex 
earum  classe  jam  saepe  saepius,  et  efficacis¬ 
sime  rejecta  est.  4.  Ait  :  «  Ly  posse  operari 
et  non  operari,  juxta  Did.  Alvar.  habere  sen¬ 
sum  duplicem.  1.  Ut  potentia  ad  non  ope¬ 
randum  stet  in  eodem  subjecto  cum  gratia 
et  auxilio,  quod  requiritur  ad  operandum; 
et  hic  sensus,  inquit,  est  verissimus.  »  Veris¬ 
sime  dixisset  :  hic  sensus  est  falsissimus,  et 
non  minus  absurdus,  ac  si  diceretur :  Beatum 
esse  liberum  ad  amandum  et  non  amandum 
Deum,  quia  secluso  lumine  gloriae  habet  po¬ 
tentiam  ad  non  amandum  Deum.  2.  a  Ita  ut 
gratia  et  auxilium  ad  talem  operationem 
particularem  datum,  et  carentia  talis  actus, 
seu  actus  contrarius  possint  esse,  ct  ali¬ 
quando  sint  simul  in  eodem  subjecto,  qui 
sensus  est  Bellarmini,  et  falsus  ».  Ita  qui¬ 
dem  ait  cum  Alvare  Amesius,  sed  nec  levi¬ 
ter  probant  falsitatem.  Quomodo  enim  ne¬ 
cessitas  et  libertas  absoluta  possunt  simul 
afficere  unum  eumdemque  actum?  Sane  si 
irresistibiliter  necessitat  potentiam  illud  prae- 
determinans  auxilium  Dei,  ita  ut  sine  illo 
non  possit  hic  et  nunc  operari,  et  cum  illo 
non  possit  hic  et  nunc  non  operari,  sole  me¬ 
ridiano  clarius  est,  praeter  inane  nomen,  nec 
umbram  quidem  verae  libertatis  relinqui,  ut 
cum  Calvino  genuini  ejus  discipuli  (ideo  a 
concil.  Trid.  damnati,  ut  toties  Alvarez  te¬ 
statur),  profitentur  ;  a  quibus  proinde  Ame¬ 
sius  ad  Thomistas  praedeterminantes  defecit. 
Ex  quibus  omnibus  ex  lege  talionis  liquet, 
eum  apertae  calumniae,  et  quidem  multipli¬ 
cis,  reum  esse,  dum  sine  ulla  probatione 
Bellarminum  calumnim  accusavit.  At  ecce  ! 
mox  th.  seq.  alia  graviore  calumnia  Bellar  - 
minum  impetit,  et  Catholicos  omne?,  quod 
«  bonum  usum  liberi  arbitrii  nolimus  ex 
gratia  pendere,  sed  ex  ipsa  voluntate  ».  Haec 
sycophantia  est  plane  effrons  et  intolerabi- 

47 


738 


VINDICLE 


lis.  Nemo  nostrum  est,  qui  non  eam,  quam 
nobis  affingit  opinionem  (prout  ea  verba  so¬ 
nant),  ut  haereticam  damnet.  Fallit  vero,  aut 
gravissime  fallitur,  cum  hic  et  alibi  passim 
supponit,  inter  gratiam  physice  et  irresisti- 
biliter  necessitaritem ,  et  ipsam  potentiam 
liberam,  quae  ab  illa  gratia  dependeat,  vel 
non  dependeat,  nullum  dari  medium,  nempe 
auxilium  gratiae  congruae  ita  efficaciter  affi¬ 
cientis  liberum  arbitrium,  ut  hoc  infallibili- 
ter  (libere  tamen),  accommodet  consensum. 
Sed  necdum  finis  cavillorum  in  statu  con¬ 
troversiae,  per  se  clarissimo,  obtenebrando. 
Aiebat  Bellarm.  lib.  vi.  cap.  9.  Calvinum  et 
Kemnitium  docere,  voluntatem  nostram  in 
pietatis  operibus  sic  agi  a  Deo,  ut  non  possit 
non  agere  ;  et  quamvis  ipsa  quoque  concur¬ 
rat  active,  tamen  concurrere  ut  merum  in¬ 
strumentum  Dei  naturale,  non  ut  causam 
liberam  sui  actus.  Haec  non  affingi  Calvino, 
patet  et  clarissimis  ejus  verbis  supra  recita¬ 
tis,  quae  sane  e  diametro  repugnant  iis,  quae 
Amesius  hic  subjicit,  nempe.  1.  «  Falsum 
est,  nostros  docere  voluntatem  esse  merum 
instrumentum  actionum  quas  producit,  aut 
etiam  naturale.  2.  Libertatem  non  tolli  dici¬ 
mus  per  gratiam,  sed  perfici.  3.  Non  nega¬ 
mus,  voluntatem  habere  dominium  sui  actus, 
sed  dominium  illud  subjectum  et  subordina- 
tum  esse  dicimus  primo  et  absoluto  dominio 
Dei,  quod  Bellarm.  negat  ».  Numquid  po¬ 
stremum  hoc  est  patens  mendacium  ?  et  au- 
teriora  directe  contradicunt  Calvino  ? 

Ad  CAPUT  X. 

«  An  in  supernaturalibus  ita  agamur  a 
gratia  Dei,  ut  actualis  efficacia  illius  gratiae 
relinquatur  electioni  voluntatis  humanae,  ut 
ab  illa  determinetur?  Nos  negamus  »,  ait 
Amesius.  Idem  tamen  necdum  cessat  cavil¬ 
lati,  Bellarminum  incusans,  quod  «  affirma¬ 
tivum  satis  habuerit  subindicare  ;  caute 
nempe  celans,  quod  nec  caste,  nec  tuto 
satis  potuit  profiteri  ».  Hanc  esse  apertam 
calumniam  patet  ex  omnibus  quae  a  cap.  9. 
usque  a  finem  lib.  vi,  Bellarm.  disputat. 
Aperte  enim  et  ex  instituto  probat  liberta¬ 
tem  arbitrii  in  actionibus  salutaribus  veram 
et  realem,  tam  operose  in  prioribus  expli¬ 
catam. 

Probat  autem  I.  ex  omnibus  illis  S.  Scri¬ 
pturae  locis,  in  quibus  dicuntur  homines  in 
operibus  pietatis  operarii,  aedificatores,  plan¬ 
tatores,  rigatores,  cooperatores  et  coadju- 


tores  Dei.  Si  enim  nihil  agerent,  sed  tantum 
moverentur,  ut  mera  instrumenta,  non  de¬ 
berent  sic  vocari,  sed  ligones,  rastra,  secu¬ 
res,  etc.  Amesius  ait  Bellarminum  «  luctari 
cum  larva  a  semetipso  conficta,  non  nobis- 
cum  (Calvinicis)  ,  qui  conclusionem  ejus 
agnoscimus  esse  veram  ».  At  Bellarminus 
directe  impugnat  Calvinum  ;  proinde  hic 
Calvinus  est  «  larva  »  illa  a  Bellarmino  im¬ 
pugnata.  Quod  si  conclusionem  Bellarmini 
Amesius  tuetur  ut  §uam,  cur  tam  operose 
reluctatur,  multiplicesque  cavillos  jam  sae- 
pius  rejectos,  alio  et  alio  verborum  fuco  tin¬ 
ctos  restaurat?  Porro  quam  absurde  partim, 
partim  calumniose  contendit,  i.  «  Liberum 
arbitrium  esse  principium  Quod  actionum 
salutarium ;  non  vero  principium  Quo  ?  2. 
Libertatem  naturalem  (juxta  nos,  ut  ipse 
supponit)  non  accipere,  et  posse  et  velle 
suum  a  gratia  ».  3.  Nos  dicere,  homines 
moveri  ad  actiones  supernaturales,  sine  in- 
generatione  «  principii  supernaturalis  ».  4. 

«  Phrases  illas  »  cooperarii,  coadjuto res,  etc. 
esse  prorsus  alienas  a  praesenti  quaestione  ». 
Et  cur?  quia  «  nusquam  sic  vocantur  homi¬ 
nes  respectu  operationis  supernaturalia  in 
ipsis  eliciendae  per  gratiam  salutiferam  , 
sed  respectu  operis  ministerii,  per  gratiam 
(quam  gratis  datam  Bellarm.  appellat),  in 
aliis  perficiendi  ».  Sed  hoc  et  aperte  falsum 
esse  patet  ex  illo  Matth.  xx.  vers.  8.  Voca 
operarios ,  etc.  Rom.  vm.  vers.  28.  Diligen¬ 
tibus  Deum  omnia  cooperantur  in  bonum  :  et 
quamvis  ita  esset,  non  ideo  evaderet  Ame¬ 
sius.  Si  enim  homo  est  cooperator  Dei  re¬ 
spectu  salutis  proximorum,  quanto  magis  re¬ 
spectu  propriae? 

II.  —  Probat  Bellarm.  Stultum  esset  im¬ 
perare  aut  suadere  opera  pietatis  ei,  qui  non 
haberet  arbitrii  libertatem.  Sed  Deus  suadet 
et  imperat  hominibus  opera  pietatis,  et  ipsam 
etiam  conversionem  ad  Deum,  de  qua  ma¬ 
xime  litigant  adversarii  :  Ergo  habemus  li¬ 
bertatem  arbitrii  in  operibus  pietatis  etiam 
ante  justificationem.  Amesius.  «  Concedimus 
totum,  hominem  scilicet  habere  naturalem 
arbitrii  libertatem  :  sed  negamus,  hominem 
absque  gratia  regenerationis  habere  vires 
idoneas  ad  spiritualia  opera  pietatis  prae¬ 
standa  ».  Resp.  :  Haec  minime  cohaerent. 
Nostrum  enim  argumentum  evincit,  in  ope¬ 
ribus  pietatis  (quae  constat  suaderi  et  impe¬ 
rari  a  Deo),  justificationem  praecedentibus, 
nos  habere  libertatem  ;  et  hoc  totum  ait 
Amesius  se  concedere  :  qua  igitur  mente  aut 


) 


DE  GRATIA  ET  LIB.  ARBIT. 


7S9 


fronte  mox  negat,  nos  ante  gratiam  regene¬ 
rationis  non  habere  vires  idoneas  ad  illa 
opera  pietatis,  quae  disponunt  ad  recipien¬ 
dam  regenerationis  gratiam  ?  Quoscumque 
fines  praecepti  aut  suasionis  divinae  fingat 
Amesius,  illud  semper  fixum  manet  (quod 
ipse  totum  aiebat  se  concedere),  stultum 
esse  imperare  aut  suadere  non  habenti;  aut 
habere  non  potenti  vires  idoneas  ad  prae- 
ceptum  suasionemve  implendam. 

III.  —  Quando  Scriptura  dicit  :  Deus  ope¬ 
ratui'  velle  et  perficere  ;  et  cum  nos  dicimus  : 
Converte  nos,  Deus  etc.  adversarii, contendunt, 
ejusmodi  testimoniis  significari,  Deum  vere 
et  proprie  agere  et  operari  nostras  actiones 
bonas.  Cur  igitur,  quando  Scriptura  dicit  : 
Operamini  vestram  salutem  :  facite  vobis  cor 
novum  :  convertimini  ad  me,  etc.,  non  patiun¬ 
tur,  ut  eodem  modo  ista  eadem  vocabula  in- 
telligantur,  et  nos  vere  et  proprie  dicamur 
operari  nostras  actiones  bongs  ?  Amesius  : 
«  Patimur  animis  aequissimis,  ut  nos  vere 
proprieque  dicamur  operari  nostras  actiones 
bonas,  sed  per  gratiam  Dei,  non  viribus  ar¬ 
bitrii  nostri  ».  Respond.  :  Hoc  effatum  Ame- 
sii,  nisi  subdole  sensum  falsum  celet,  ut 
verba  sonant,  nobis  consentit,  sed  Calvino 
et  sequacibus  contradicit,  ut  patet  ex  Calvini 
verbis,  quae  hic  recitat  Bellarm.  Brevis  igitur 
nostra  complexio  est  haec  :  Homo  excitatus 
et  adjutus  a  gratia  Dei  ad  actus  fidei,  spei, 
poenitentiae,  etc.  concipiendos,  vel  elicit  eos 
actus  libere,  ita  ut  absolute  stante  eodem 
auxilio  excitante  et  adjuvante  possit  non 
elicere  ;  vel  elicit  eos  absolute  necessario, 
irresistibiliter  necessitatus  ab  illis  auxiliis. 
Si  1.  habemus  intentum  ;  si  2.  clarum  est, 
verba  dedisse  Amesium. 

IV.  —  Scriptura  docet,  nos  a  Deo  juvari 
in  operibus  pietatis.  Non  autem  proprie  ju¬ 
vari  dicendus  est,  qui  nihil  agit,  sed  qui  la¬ 
borat  in  agendo.  Ergo  non  est  Dei  tota  actio 
pia  hominis,  sed  etiam  hujus  libere  eam  eli¬ 
cientis.  Mirabilis  est  hic  Amesius,  cum  ait  : 
«  Se  conclusionem  concedere  »  :  et  tamen 
mox  subdit  :  «  Hoc  argumentum  eo  tendit, 
ut  pro  Jehova  substituat  nobis  Jovem  in 
Deum  ».  Resp.  :  Argumentum  sine  dubio 
intendit  inferre  «  conclusionem  »,  quam 
Amesius  se  fatetur  «  concedere  ».  Majorem 
e  Scripturis  clarissimis  depromptam  negare 
non  audet.  Subsumptum  lumine  naturae  per¬ 
spicuum  inficiari  non  potest.  Quid,  quaeso, 
hic  nisi  ad  cavillationem  et  subterfugium 
facit ,  quod  prolixe  recitat  ex  Lactantio , 


Gentilium  vanitatem  arguente,  qua  nihil  nisi 
adjutorium  Jovi  aliisque  deastris  tribuebant, 
a  quo  errore  procul  absunt  omnes  pii  Catholi¬ 
ci.  Amesius.  2.  «  Quatuor  sunt  termini  in  hoc 
syllogismo,  nisi  Bellarm.  possit  ostendere  ex 
Scriptura,  nos  proprie  a  Deo  juvari,  sensu  is¬ 
to  quo  haec  vox  solet  a  vulgo  usurpari  » . 
Resp.  :  Enimvero  perridiculum  est  dicere, 
quatuor  esse  terminos  in  syllogismo,  nisi 
Bellarm.  ostendat  ex  Scriptura ,  proprie 
usurpari  illud,  quod  jam  omnibus  saeculis 
Christiani  in  minime  improprio  sensu  usur¬ 
parunt  quotidie  :  Deus,  in  adjutorium  meum 
intende  :  Domine,  ad  adjuvandum  me  festina. 
Quanto  justius  dixerimus  nos,  tres  terminos 
esse  in  bono  illo  syllogismo,  nisi  Amesius 
demonstrarit  quartum  ex  S.  Scriptura,  nul¬ 
lis  glossis  Lutherano-Calvinisticis  interpola¬ 
ta.  Piget  haerere  diutius  in  nugis  istis  excu¬ 
tiendis,  quae  juxta  quodlibeticae  Parherme- 
niae  praecepta  hic  prosequitur  Amesius. 

Y.  —  Si  homo  a  Deo  vocatus  possit  ve¬ 
nire  et  non  venire,  tunc  sine  dubio  liberi  ar¬ 
bitrii  esse  convincitur.  Sed  verum  prius. 
Ergo.  Amesius  1.  :  «  Conclusio  datur  sensu 
jam  saepius  dato».  Nempe  sensu  contradi¬ 
ctorio,  ut  jam  supra  vidimus  in  argum.  2. 
«  Si  vocatio  qualiscumque  intelligitur,  as¬ 
sumptum  negatur  quoad  illam  partem,  po¬ 
test  venire,  potentia  scii,  sua  interna.  Si 
vocatio  efficaciter  trahens  intelligitur,  ne¬ 
gatur  quoad  alteram  partem,  potest  non 
venire ;  sensu  scii,  composito,  quasi  vocatio 
talis  possit  adesse,  ita  ut  actus  ipse  veniendi 
non  consequatur.  Si  alio  sensu  accipiatur , 
posse  venire  et  non  venire ,  propositio  ne¬ 
gatur,  prout  Bellarm.  intelligit  arbitrii  liber¬ 
tatem  ,  ita  ut  indifferentiam  includat  ad 
utrumque.  »  Resp.  :  Multis  modis  peccat 
haec  evasio,  et  minime  assequitur  intentum. 
Nam  1.  quaevis  vocatio,  si  sit  seria  et  non  il- 
lusoria,  supponit  absolute,  esse  liberum  et 
in  potestate  vocati ,  sequi  vocantem ,  sive 
viribus  ipsius  benevole  vocantis  et  adjuvan¬ 
tis.  2.  Vocatio  efficax  est,  quae  infallibiliter 
quidem,  sed  sine  ulla  irresistibili  necessitate 
infert  effectum,  ut  monstratum  est  supra. 
Unde  tandem  patet  3.  illud  «  posse  venire  et 
non  venire  »,  et  omnem  libertatem  istam 
larvatam  recidere  tandem  in  illam  Calvini 
«motionem  efficacem  »,  qua  «  venire  ne- 
cesse  sit  »,  necessitate  scii,  absoluta  et  ante  ; 
cedente. 


710 


VINDICLE 


Ad  CAPUT  XII. 

Catholica  veritas  probatur  rationibus. 

I.  —  Si  non  esset  homo  liberi  arbitrii  in 
operibus  pietatis  (etiam  ante  gratiam  rege¬ 
nerationis),  sequeretur,  non  peccare  eos  qui 
nolunt  credere  in  Christum,  aut  nolunt  con¬ 
verti  a  peccatis  etc.  Amesius  «  concedit  con¬ 
clusionem  »,  scilicet  sensu  illo  chimeerico. 
2.  Ait,  «se  negare  consequentiam,  si  liberum 
arbitrium  sensu  Bellarminiano  intelligatur  » . 
Negat  ergo  solem  lucere  in  meridie  sereno 
coelo.. Si  enim  non  est  in  mea  potestate,  nec 
remota  quidem,  converti  et  credere,  quo¬ 
modo  possum  peccare  in  eo  omittendo,  quod 
mihi  est  impossibile  ?  Quod  addit  :  «  Conse¬ 
quens  non  debere  videri  Bellarmino  absur¬ 
dum  »  ;  et  de  «tempore,  quo  juxta  Theo¬ 
logos  obligat  praeceptum  dilectionis  Dei,  et 
bonorum  operum  etc.  »  merse  nugse  sunt, 
alibi  pro  merito  excussse. 

II.  —  Sequeretur,  non  esse  laudandos,  aut 
ullo  praemio  dignos  eos,  qui  volunt  credere, 
sperare,  diligere,  converti  etc.  2.  Nullum 
haberent  locum  in  ejusmodi  rebus  praecepta, 
consilia,  cohortationes,  etc.  3.  Tolleretur  e 
medio  omnis  diligentia  atque  industria  in 
fide  et  pietate  augenda  et  excole  ; da,  etc. 
Amesius  1.  explodit  rationem  meriti  Pontifi¬ 
cii,  de  quo  infra.  «  De  laudis  »,  inquit,  «  et 
praemii  ex  gratia  relatione,  ex  logica,  causae 
illius  modum  quo  quis  agit  ex  consilio,  suffi- 
ficere  ad  illam  sustinendam,  quamvis  alius 
facit,  ut  ille  eo  modo  agat  ».  Resp.  :  Hoc 
congrue  dicitur  juxta  regulas  logicae  Quod- 
libeticee.  Nam  omnis  logica  et  ratio  recta  di¬ 
ctat,  superfluam  esse  et  inanem  omnem  ex 
consilio  actionem,  ubi  absoluta,  antecedente 
et  irresistibili  necessitate  motionem  alterius 
«  me  sequi  necesse  est  » .  Idemque  est  quoad 
praecepta  et  cohortationes  :  Ista  certe  omnia 
essentialiter  erunt  superflua  et  nugatoria, 
posita  aut  remota  illa  irresistibili  et  inevita¬ 
bili  absoluta  necessitate.  Quid  efficiat  mora¬ 
lis  suasio  plus  in  agente  intellectuali  neees- 
sitato,  quam  in  quovis  saxo  ?  an  non  fatue 
suaderet  .rbeato  dilectio  Dei?  Quod  denique 
ait  :  «  Illam  defensionem  Bellarm.  de  infal- 
libilitate  judicii  Papa;,  (qua  non  possit  relin¬ 
quere  debitam  diligentiam,  ita  ut  temere  de¬ 
finiat',  solam  sufficere  ad  clamores  istos  re¬ 
primendos  ,  quibus  infallibilitatem  gratia; 
Dei  infamare  studet  ».  Resp.  ;  Nec  Bellarm. 
nec  ullus  Catholicus  infallibilitatem  gratia; 


infamat  (pro  qua  etiam  vitam  profundere 
parati  sumus)  ;  sed  necessitatem  irresistibi- 
lem,  pecudibus  quam  hominibus  convenien- 
tiorem  merito  explodimus.  Longa  lataque 
disparitas  est  inter  utrumque.  Hoc  ipso, 
quod  Christus  Ecclesiae  per  S.  Petrum  ejus- 
que  haeredes  promisit  decreta  fidei  et  mo¬ 
rum  infallibilia,  pollicitus  quoque  est  media 
idonea  (quae  sine  dubio  temeritatem  exclu¬ 
dunt),  sive  haec  sint  physice  preedeterminan- 
tia ,  sive  moraliter  suadentia  ;  de  quibus 
proinde  non  est  quod  simus  solliciti,  cum 
certum  sit,  interim  debere  Papam  non  mi¬ 
nus  ac  Apostolos  in  concilio  Hierosol.  Actor, 
xv.  vers.  7.  pro  negotii  gravitate  majorem 
minoremve  diligentiam  et  «  conquisitionem  » 
adhibere.  At  si  certi  essemus  ex  fide,  nos 
physice  et  irresistibiliter  a  prima  causa  ne- 
cessitandos  ad  omnes  operationes  sive  malas, 
sive  bonas,  sive  jucundas  sive  molestas  ;  fa¬ 
tui  essemus,  si  anxie  deliberaremus,  quid 
hic  et  nunc  faciendum  aut  omittendum,  cum 
sine  nobis  libere  cooperantibus,  in  nobis 
omnia  qua;  vellet  Deus  efficeret. 

Ad  CAPUT  XIII. 

I.  —  Objic.  heeret.  ex  Ezech.  xxxvi.  vers. 
26.  Auferam  a  vobis  cor  lapideum ,  et  dabo 
vobis  cor  carneum  :  Spiritum  meum  ponam  in 
medio  vestri ,  et  faciam  ut  in  prseceptis  meis 
ambuletis.  E  verbis  prioribus  (omissis  poste¬ 
rioribus),  Amesius  sic  arguit  :  «  Cor  lapi¬ 
deum  non  habet  in  potestate  sua  fieri  car¬ 
neum.  Sed  voluntas  hominis  peccatoris  est 
cor  lapideum.  Ergo  non  habet  in  potestate 
sua  fieri  carnea,  id  est,  spiritualiter  bona 
per  regenerationem  » .  Resp.  1. :  Hsec  arguta¬ 
tio  potuisset  quoque  objici  a  cervicosis  pec¬ 
catoribus  ipsi  Ezechieli  cap.  xviii.  vers.  31. 
dicenti  :  Projicite  a  vobis  prsevaricationes  ve¬ 
stras....  et  facite  vobis  cor  novum ,  et  spiritum 
novum  etc.  Quod  autem  insulsis  istis  Prophe¬ 
ta,  nos  cavillationi  Amesianee  reponimus, 
nempe  :  per  metaphoram  cordis  lapidei  non 
accipi  nisi  obdurationem  in  peccatis,  quae 
sine  dubio  voluntaria  est,  adeoque  potest  a 
volente,  excitanti  et  adjuvanti  gratiee  coope¬ 
rari,  et  mutari  in  cor  carneum,  molle  et  tra¬ 
ctabile.  Resp.  2.  :  Plus  non  evincitur,  quam 
non  posse  hominem  in  peccato  mortali  hae¬ 
rentem  sine  auxilio  gratiee  inde  liberari,  et 
ad  regenerationem  aspirare  :  cum  hoc  vero 
posse  ;  vires  enim  ad  vitaliter  operandum 
peccator  semper  retinet  :  is  autem  ut  valeat 


DE  GRATIA  ET  LIB.  ARBIT.  7  4 


per  supernaturales  operationes  se  disponere 
ad  gratiam  regenerationis,  requiritur  et  suf¬ 
ficit  auxilium  gratiae  transiens  (et  non  ha¬ 
bituale),  quo  elevetur  ad  dispositiones  prae¬ 
vias  supernaturaes  plane  necessarias  :  ne¬ 
que  enim  Deus  qui  fecit  nos  sine  nobis,  vult 
nos  (adultos),  justificare  et  salvare  sine  no¬ 
bis  libere  cooperantibus,  et  per  actus  fidei, 
timoris,  spei,  et  dilectionis  nos  congrue  dispo¬ 
nentibus.  Resp.  3. :  Qui  stolide  vellet  mor¬ 
dicus  inhaerere  rigori  illi  verborum  de  corde 
lapideo ,  carneo ,  etc.  cogeretur  etiam  conce¬ 
dere,  neque  post  regenerationis  gratiam  ob¬ 
tentam  posse  nos  quidquam  supernaturale 
et  spirituale  operari.  Quomodo  enim  hoc  va¬ 
leat  cor  carneum  ? 

II.  —  Objic.  «  Homo  non  cooperatur  ad  il¬ 
lud ,  quod  in  ipso  a  Deo  creatur.  Sed  cor  novum 
a  Deo  in  homine  creatur.  Psalm.  l.  vers.  11. 
Ergo.  »  Respond.  :  Concedo  totum  de  crea¬ 
tione,  seu  infusione  gratiae  justificantis,  quod 
sine  dubio  est  solius  Dei.  Quid  vero  hoc  con¬ 
tra  nos,  qui  dicimus,  homines  per  opera  pie¬ 
tatis,  auxiliis  divinis  adjutos,  disponi  con. 
grue  ad  illam  gratiae  justificantis  infusio¬ 
nem  ?  Non  Bellarminus  «  impudenter  nimis 
corrigit  Spiritum  S.  »  dum  cor  mundum 
creari  verissime  ait,  idem  esse,  quod  ipsam 
cordis  munditiam  effici  ;  sed  ipse  Amesius 
impudenter  calumniatur,  quod  negare  non 
potest  sana  mens.  Quid  enim,  quaeso,  fit  in 
conversione  peccatoris  ?  numquid  cor  mun¬ 
dum  ?  at  ipsa  substantia  cordis  non  fit,  cum 
supponatur  ;  nec  mutatur  in  aliud  substan¬ 
tialiter,  sed  accidentaliter  tantum  recipiendo 
munditiam  coelestem.  Haec  vero  est  sine  du¬ 
bio  intrinseca  qualitas  nitere  faciens  animam. 
Haec  ergo  mundities  revera  efficitur ;  non 
quidem  actione  crcativa  in  rigore  philoso¬ 
phico  accepta,  (quod  nec  Amesius  diffiteri 
ausit)  ;  Ergo  effectione  illa,  qua  ex  potentia 
obedientiali  animae  Deus  educit  ornamentum 
illud,  quo  formaliter  expellatur  macula  pec¬ 
cati  mortalis.  Quam  vero  creatio  novi  cordis 
nullatenus  conveniat  justitiae  illi  imputativae 
extrinsecae,  patebit  ex  infra  dicendis. 

III.  —  Objic.  «  Peccatores  in  Scripturis 
mortui  esse  dicuntur  in  peccatis.  Nec  potest 
dici»,  peccatorem  mortuum  non  cooperari 
Deo,  ut  mortuum;  sed  ut  vitalem  virtutem  a 
Deo  habet  :  «  Haec  enim  est  perpetua  impli¬ 
catio  :  homo  mortuus  habet  in  sese  vitalem 
virtutem,  aut  vitam.  Cooperari  gratiae  est 
actio  vitae  gratiae,  non  naturae,  nisi  Pelagi- 
ani  immerito  fuerint  damnati  ».  Resp.  :  Haec 


est  perpetua  cavillatio,  aut  certe  inscitia. 
Homo  carens  gratia  adoptionis  mortuus  est 
quoad  operationes  proprias  filii  Dei  adoptivi, 
quae  nempe  procedunt  a  principio  habituali 
et  permanente  supernaturali,  et  meritoriae 
sunt  vitae  aeternae,  ut  infra  demonstrabitur. 
Interim  tamen  optime  potest  carens  forma 
illa  supernaturali,  quae  constituit  filium  Dei, 
per  potentias  suas  vitales  auxiliis  gratiae  ex¬ 
citantis  et  adjuvantis  elevari,  ad  opera  pieta¬ 
tis  congrue  disponentia  ad  illam  filiationem, 
ut  supra  dictum. 

Nihilo  saniora  aut  firmiora  sunt,  quae  Ger- 
hardus  hic  occinit.  Do  hic  tantum  unum  al- 
terumve  specimen. 

Disp.  27.  th.  43.  et  44.  ait  :  «  Qui  natura¬ 
liter  peccatores  nascuntur,  illis  peccatum  est 
naturale.  Omnes  homines  ita  nascimur. 
Ergo.  Jam  sic  :  quidquid  est  homini  natu¬ 
rale,  id  est,  homini  inevitabile  nisi  per  divi¬ 
nam  potentiam.  At  peccatum  est  homini  na¬ 
turale.  Ergo  est  homini  inevitabile  nisi  per 
divinam  potentiam.  Assumptio  et  conclusio 
exstant,  Jerem.  xm.  vers.  24.  Si  mutare  po¬ 
test  SEthiops  pellem  suam ,  et  vos  poteritis  bene 
facere ,  cum  didiceritis  malum. »  Resp.  1. :  Hinc 
ad  summum  probatur,  potentiam  pefecandi 
esse  homini  naturalem.  Alioqui  si  de  actu 
accipiatur,  nimis  falsum  foret  dicere,  actus 
ridendi,  flendi,  generandi,  etc.  esse  homini 
inevitabiles  citra  divinam  gratiam.  Resp.  2. : 
Similiter  dici  posset  :  Secundum  rationem 
agere  est  homini  naturale  :  Ergo  est  ei  ine¬ 
vitabilis  operatio  secundum  rationem  :  quod 
constat  esse  falsum.  At  quae  disparitas  ? 
Resp.  3.  :  Ipsum  Prophetae  dictum  refutat 
insulsitatem  Gerhardinam.  Ait  enim  :  Cum 
didiceritis  malum.  Quis  vero  discat  id,  quod 
naturaliter  est  inevitabile  ?  Th.  seq.  sic  ar¬ 
guit:  «  Juxta  Bellarm.  lib.  i.  de  grat.  et  li¬ 
bero  arbitrio  cap.  12.  §.  2.,  Gratia  efficax 
non  constituitur  per  assensum  et  cooperatio¬ 
nem  humanam,  ita  ut  ab  eventu  gratia  di¬ 
catur  efficax,  etc.  At  si  efficacia  gratiae  non 
pendet  ab  assensu  et  cooperatione  humana, 
utique  etiam  humana  voluntas  non  coopera¬ 
tur  gratiae  in  actu  conversionis  ».  Resp.  : 
Arena  hic  est  sine  calce,  et  nec  apparens 
quidem  nexus  in  subsumptione.  Etsi  enim 
gratia  efficax  in  actu  primo,  ante  omnem 
cooperationem  humanam  vere  talis  sit  ;  ta¬ 
men  in  actu  secundo  infallibiliter  trahit  pos¬ 
se  liberam  hominis,  congrua  gratia  excitati, 
cooperationem,  ut  supra  ostensum  est. 


' 


-Iit 

- 

- 

- 

-  • 

' 


_ 


■ 

- 

' 


. 


■ 


' 

'  t 


' 


■ 


■.  ' 


' 


. 


' 


« 


■- 


’ 

. 

' 


VINDXCIiE 


PRO  LIBRO  PRIMO 

DE  JUSTIFICATIONE 

QUI  EST  DE  FIDE  JUSTIFICANTE 


Ad  CAPUT  IV. 

Cum  in  hoc  nobiscum  Lutherani  et  Calvi- 
nistse  conveniant,  quod  ad  justificationem 
obtinendam  requirantur  nonnulla  ex  iis, 
quse  nos  dispositiones  ad  illam  vocamus,  ac 
prsecipue  actum  fidei ;  recte  Bellarm.  hic 
primam  quaestionem  proponit  :  Queenam  sit 
illa  fides,  sive  quid  sit  ea  fides,  quae  ad  justi¬ 
ficationem  requiritur  ?  Amesius  ex  consueta 
calumniandi  libidine,  ait  :  «  Hoc  ipsum  vel 
imperite,  vel  sophistice  in  quaestionem  voca¬ 
ri  ».  Et  cur?  «  Multa  »,  inquit,  «  ad  justifi¬ 
cationem  requiruntur,  quae  non  justificant.  » 
Et  :  «  Non  tam  quaeritur,  quae,  aut  quid  sit 
fides  quae  justificat,  quam  quae  sit  ratio, 
quae  proprie  dicitur  justificare  ».  Resp. 
1 :  Multae  dispositiones  requiruntur  ad  justifi¬ 
cationem,  quas  certum  est  non  justificare 
formaliter  :  nihil  autem  potest  esse  requisi¬ 
tum,  nisi  saltem  tamquam  conditio  sine  qua 
non  ;  sive  deinde  appellare  libeat  dispositio¬ 
nem,  sive  applicationem,  quid  hoc  ad  rem  ? 
Respond.  2.  :  Cavillationi  huic  suae  contra¬ 
dicit  ipse  Amesius  in  totius  libri  hujus  de¬ 
cursu.  Quid  enim  contendit,  nisi  fidem  il¬ 
lam  non  esse  assensum  intellectus  firmissi¬ 
mum,  sed  fiduciam  directe  et  formaliter;  in 
voluntate  sitam,  et  quidem  de  speciali  mise¬ 
ricordia;  quae  omnia  sunt  plane  medulla 
hujus  controversiae.  Unde  Bellarm.  rectissi¬ 
me  dixit,  tribus  in  rebus  dissentire  Catholi¬ 
cos  ab  haereticis.  I.  In  objecto  fidei  justifi¬ 
cantis,  quod  haeretici  restringunt  ad  solam 
promissionem  misericordiae  specialis  :  Ca¬ 
tholici  autem  tam  late  patere  asserunt, 
quam  late  patet  verbum  Dei ;  quia  po¬ 
tius  certam  promissionem  specialis  miseri¬ 
cordiae,  npn  tam  ad  fidem,  quam  ad  prae¬ 


sumptionem  pertinere  contendunt.  II.  In 
facultate  et  potentia  animi,  quse  sedes  est 
fidei.  Illi  enim  fidem  collocant  in  voluntate 
cum  fiduciam  esse  definiunt  :  Catholici  in 
intellectu  sedem  habere  dicunt.  III.  In  ipso 
actu  intellectus  :  ipsi  enim  per  notitiam  fi¬ 
dem  definiunt,  non  per  assensum.  Amesius 
circa  1.  dissensionem  :  «  Observandum, 
ait,  l.Lutheranos  et  Calvinistas  non  restrin¬ 
gere  fidem  illam  quae  justificat ,  sed  tan¬ 
tum  qua  justificat  ad  promissionem  mi¬ 
sericordiae.  2.  Nos  non  restringere  ad  mise¬ 
ricordiam  specialem  antecedentem,  sed  ad 
eam,  quae  per  ipsam  fidem  specialis  evadit. 
3.  Non  deesse  inter  Pontificios  viros  magnos, 
qui  nobiscum  consentiant;  sic  Contarenus 
etc.»  Resp.  1.  :  Eo  ipso  quo  restringitur  fides 
quatenus  justificans  ad  promissionem  miseri¬ 
cordiae,  restringitur  ipsa  fides  quae  justificat; 
alterum  est  quod,  alterum  quo  justificat.  Futi¬ 
lis  ergo  observatio  ista.  Altera  observatio  il¬ 
lustrem  protrudit  chimaeram.  Quomodo 
enim  potest  mea  fides  misericordiam  Dei 
aeternam  et  immutabilem  reddere  specia¬ 
lem  ?  si  non  antecedit  meam  fidem  specia¬ 
lis  misericordia  Dei,  qua  me  ab  aeterno  di- 
lexit,  ac  me  vocandum,  justificandum,  et 
glorificandum  decrevit,  non  nisi  phantasti¬ 
ce  illam  ego  reddo  specialem.  Gontraneum 
immerito  (juxta  suam  quodlibeticam  Par- 
hermeniam),  ad  se  trahit  :  et  adhuc  ineptius 
obtorto  collo  Scholasticos  antiquiores,  Alen- 
sem,  Bonavent.,  Durand.,  Cajet.,  Pezant., 
quasi  fidem  (pro  fiducia  acceptam),  in  vo¬ 
luntate  etiam,  uti  Lutherani  et  Calvinistse, 
collocassent.  Nihil  isti  aliud  docent,  quam 
quod  communiter  omnes  Catholici  tenemus, 
nempe  :  fidem  directe  pertinere  ad  intelle¬ 
ctum  ;  sed  cum  is  rebus  obscuris  non  pree- 


VINDICIAE 


7  U 

heat  assensum,  nisi  imperio  voluntatis  prae¬ 
vio  adigatur,  requiri  piam  affectionem.  Quid 
vero  ad  fiduciam  illam,  quae  ad  spem  per¬ 
tinet,  estque  fidei  effectus?  «  Iii  tertia 
dissensione  »,  inquit  Amesius,  «  Bellarmi- 
nus  est  plane  ridiculus.  Nobis  enim  tri¬ 
buit  sententiam  plane  contradictoriam  , 
quasi  fidem  faceremus  fiduciam  tantum  in 
voluntate,  et  simul  etiam  notitiam  tantum  in¬ 
tellectus.  Qui  fidem  per  notitiam  ex  parte 
describunt,  antecedentem  ejus  causam  et 
effectum  consequentem  notant,  ut  veram  fi¬ 
dem  ad  imaginaria  distinguant,  neque  fidu¬ 
ciam,  neque  notitiam  excludunt  ».  Respon.  : 
Non  tam  Bellarminus,  quam  ipsimet  Luthe- 
rani  et  Calvi  nistae  ridiculam  contradictio¬ 
nem  suae  sententise  tribuunt.  Numquid 
Amesius  paulo  ante  fassus  est,  se  suosque 
«  ita  in  voluntate  fidem  qua3  justificat  collo¬ 
care,  ut  antecedentem  intellectus  assensum 
ad  fidem  requiri  doceant,  etc.  »  Quaero  igi¬ 
tur,  estne  fides  justificans  unus  simplex  ac¬ 
tus,  vel  duo,  aut  plures  ?  Si  unus  simplex  ; 
ergo  vel  fiducia  tantum,  vel  assensus,  aut 
notitia  tantum.  Si  duplex ;  ergo  alter  est 
tantum  in  intellectu,  assensus  scilicet,  vel 
notitia,  alter  tantum  in  voluntate,  scilicet 
fiducia.  Quidquid  elegerit,  seipsum  laedet. 
Nihil  ergo  opus  erat  tricis  istis  plane  fri¬ 
volis,  et  nihil  ad  causse  constitutionem  perti¬ 
nentibus,  tempus  absumere,  cum  tandem 
tota  controversia  hic  tractanda  paucis  et 
claris  verbis  a  Bellarm.  initio  cap.  5  propo¬ 
sita,  heec  sit  :  An  fides  justificans  non  sit  fi¬ 
ducia  misericordiae,  sed  tantum  assensus 
firmus,  ac  certus  ad  ea  omnia,  quae  Deus 
credenda  proposuit  ?  IIoc  posterius  Catholi¬ 
ci  tuemur. 

Ad  CAPUT  Y. 

Fidem  justificantem  esse  tantum  assensum, 
probatur  1.  ex  Hebr.  i.  vers.  1.  Nam  quod 
Apostolus  hoc  loco  definiat  fidem,  negari 
non  potest.  IIoc  tamen  negat  Amesius.  Cur 
vero?  quia  «  negat  Erasmus  »,  irrefragabi¬ 
lis  nempe  auctoritatis  !  At,  «  negat  quoque 
Alensis  cum  Hugone,  et  Lombardus  spei 
idem  tribuit.  Nos  denique  (Puritani),  ne¬ 
gamus,  istis  verbis  contineri  specialem  defi¬ 
nitionem  fidei  justificantis,  qua  talis  est, 
quia  non  designat  fidei  ad  Christum  re¬ 
spectum,  quo  solo  dicitur  justificare».  Con¬ 
tra,  quia  Apostolus  definit  eam  fidem ,  ex 
qua  justus  vivit ,  Ilebr.  x.  v-.  38.  Sed  ex  sola 


fide  in  Christum  Redemptorem  justus  vivit. 
Ergo  hanc  describit  Apostolus.  Amesius  : 

«  Describitur  eadem  fides,  sed  non  secundum 
effectum  justificationis  ».  Contra.  Quomodo 
ergo  Apostolus  ibid.  repetit  non  semel, 
hanc  esse  «  sine  qua  impossibile  sit  placere 
Deo  »  ?  Amesius  :  <c  Una  et  eadem  fides  est, 
qua  placemus  Deo  ad  reconciliationem,  et 
jam  reconciliati  dirigimur  et  sustentamur 
ad  placendum  ipsi  in  obedientia  nova.  Non 
sequitur  igitur  argumentum  ;  fides  descri¬ 
bitur,  qua  facit  ut  Deo  placeamus  :  ergo 
etiam  qua  justificat.  »  Respon.  :  Sufficit, 
contineri  hic  fidem  justificantem,  quae  certe 
non  est  fiducia  voluntatis,  sed  opus  intelle¬ 
ctus  ;  ut  vero  ad  justificationem  perducat 
impium,  sine  dubio  eget  comitatu  aliorum 
actuum  salutarium,  timoris,  spei,  poeniten¬ 
tiae,  et  charitatis.  Fides  ergo  pro  sua  parte 
ad  justificationem  disponens  vere  ab  Apo¬ 
stolo  dicitur  substantia ,  quia  facit  (intentio- 
naliter),  praesentia  ea,  quae  sunt  alioqui  fu¬ 
tura.  At  repraesentare  non  est  voluntatis, 
sed  intellectus.  Illa  enim  rem  apprehendens 
per  speciem  sibi  impressam,  facit  rem  esse, 
antequam  sit.  Amesius  :  «  Syllogismus  est 
sophisticus  ex  quatuor  terminis  conflatus. 
Facere  praesentia,  et  repraesentare,  non 
sunt  unum  et  idem.  Si  haec  interpretatio 
admitteretur,  fides  salvifica  non  magis  face¬ 
ret  nobis  praesentia  bona  illa  futura,  quae 
apprehendit,  quam  quaelibet  notitia  rerum 
fictarum  facit  eas  contemplanti  ».  Resp.  : 
Syllogismus  ille  est  apodicticus ;  evasio  vero 
Amesii  est  nugatio  grammaticalis,  «  fa¬ 
cere  »  (intentionaliter)  «  praesentem  »,  et 
«  repraesentare  » ,  non  est  nisi  variatio  phra¬ 
sis.  Ubi  ergo  quatuor  termini  in  syllogismo  ? 
Retineatur  alteruter  terminus  tantum,  per¬ 
inde  est  :  semper  immotum  manet  argu¬ 
mentum.  Quod  etiam  fictae  rei  detur  in 
mente  repraesentatio,  non  obstat  verissimae 
repraesentationi  rerum  sperandarum  quas 
Deus  revelavit.  S.  Thomas  impertinenter 
adducitur  ab  Amesio,  cum  in  ea  quaest.  4. 
cap.  1.  ex  instituto  propugnet  hujus  defini¬ 
tionis  probitatem.  Amesius  :  « Certe  nemo 
non  videt,  fiduciam  magis  proprie  praesentes 
nobis  facere  res  sperandas,  quam  vel  noti¬ 
tiam,  vel  assensum.  Respon.  :  Audax  et  pa- 
radoxum  esse  hoc  effatum  nemo  non 
videt,  nisi  cui  cum  lacte  materno  haustus 
Lutherano-Calvinianus  error  aciem  mentis 
perstrinxit.  Quid  clarius  et  certius,  quam 
ad  intellectum  universim  spectare,  res  om- 


t 


DE  JUSTIFICATIONE. 


745 


nes  trahere  ad  se,  et  reddere  intentionaliter 
praesentes;  affectus  vero  voluntatis  rapere 
quasi  extra  se  ad  res  per  intellectum  reprae¬ 
sentatas  desiderandum,  quaerendum,  et  se 
cum  obtentis  uniendum  ? 

Idem  confirmatur  1.  exilia  voce  :  «  Argu¬ 
mentum,  quod  est  idem,  ac  demonstratio, 
convictio,  quae  certe  ad  intellectum  perti¬ 
nent.  Amesius  hanc  tam  perspicuam  verita¬ 
tem  etsi  negare  non  sit  ausus,  obscurat  ta¬ 
men  et  obruit  crassis  erroribus,  quos  recita¬ 
re  refutare  est,  nempe  1.  ait,  «  pertinere 
quidem  argumentum  ad  intellectum,  ut  ab 
eo  inveniatur  et  judicetur;  sed  non  ut  in  eo 
primo  existat  ».  Ubi  ergo  primo  existit  ?  2. 
Ait:  «Argumenta  sunt  in  rebus  ipsis». 
Nempe  sicut  Conringius  in  suo  Examine 
aiebat,  «  evidentiam  non  esse  in  cognitione, 
sed  in  objectis  cognitis  » .  0  novam  sapien¬ 
tiam  !  «  3.  Sic  argumentum  esse  posse  pri¬ 
mo  in  voluntate,  quamvis  ut  apprehensum 
pertineat  ad  intellectum.  4.  Fides  dicitur 
argumentum  per  metonymiam  effecti.  5. 
Fiducia  in  voluntate  est  mihi  proprium  ar¬ 
gumentum  rerum  a  me  sperandarum.  G. 
Haec  ipsa  facit  intellectum  sic  assentiri  huic 
veritati  (Illae  res  sunt  meae),  quasi  omni  ra¬ 
tionis  evidentia  de  illa  jam  esset  convictus.  » 
En  !  quot  paradoxa  uni  clarissimae  veritati 
obtenebrandae  comniniscitur  Amesius  ? 

Confirmatur  2.  Fiducia  non  gignit  metum. 
Sed  actus  fidei  in  Noe  genuit  metum  ibid. 
vers.  7.  Ergo.  Amesius  :  «  Falsa  est  propo¬ 
sitio,  si  intelligatur  metus  cautelae  non  fu¬ 
gae.  Contra.  Fiducia  expellit  metum,  ergo 
non  parit.  Quaenam,  quaeso,  fiducia  potuit 
in  Noe  gignere  metum,  qui  causa  esset  fa¬ 
bricandi  arcam  ?  Amesius  2  :  «  Fides  quae 
genuit  metum  non  justificabat  ».  Sic  est,  de 
prima  justificatione,  secus  de  secunda,  ut 
aperte  ibid.  praedicatur  ab  Apostolo. 

Confirmatur  3.  Non  confidimus  Deum,  sed 
credimus  Deum  esse.  vers.  6.  Ergo  credere 
non  est  confidere.  Amesius  :  «  Conclusio  de¬ 
bet  particularis  esse  ;  Ergo  aliquod  credere, 
non  est  confidere.  Sic  autem  nostrae  defen¬ 
sioni  non  contradicit.  »  Respon.  :  Universa¬ 
liter  nullum  credere  est  confidere,  sicut  nul¬ 
lus  actus  intellectus  est  actus  voluntatis. 

II.  —  Quod  vero  fides  justificans  non  sit 
proprie  notitia,  sed  assensus  in  rpm  etiam 
incognitam,  patet  ex  illo,  «  argumentum 
non  apparentium  » .  Hinc  fidei  officium  esse 
intelligitur,  non  efficere,  ut  res  obscurae 
fiant  perspicuae,  sed  ut  credantur,  etsi  non 


appareant.  Manus  hic  dat  nimis  clare  veri¬ 
tati,  contra  suum  Mag.  Calvinum  Amesius. 
Gerhardus  vero  «  ex  infantibus  (quibus, 
ait,  «  Bellarminum  fidem  abrogare  hoc  ar¬ 
gumento,  quod  in  illis  non  sit  cognitio),  col¬ 
ligit,  «  fidem  non  esse  assensum,  sed  cogni¬ 
tionem  ».  Haec  collectio  si  non  infantilis^ 
saltem  puerilis  est.  Quis  dubitet,  accipi  ibi 
a  Bellarm.  late  «  cognitionem  »  pro  omni 
judicio  intellectus,  quo  affirmet  sive  eviden¬ 
ter  sibi  proposita  perspiciendo,  sive  obscure 
propositis  assentiendo  ob  auctoritatem  di¬ 
centis  ?  Quae  ibidem  subdit  Gerhardus,  insul¬ 
siora  sunt. 

Ad  CAPUT  VI. 

Fidem  non  esse  fiduciam,  probatur  ex  il¬ 
lis  verbis  Rom.  iv.  ubi  vers.  19.  dicitur, 
Abraham  non  considerasse  corpus  suum.  Con¬ 
sideratio  autem  ad  intellectum  pertinet.  Et 
vers.  21.  plenissime  persuasus  aut  sciens  : 
quod  similiter  pertinet  ad  intellectum.  A- 
mesius  :  Est  etiam  plena  persuasio  spei. 
Hebr.  vi.  vers.  11.  et  persuasione  intellectus 
.  de  omnipotentia  Dei  sustentatam  fuisse  fi¬ 
duciam  Abrahami ,  nos  plene  persuasum 
habemus.  Nihil  ultra  docetur  illa  phrasi.  » 
Verum  hinc  semper  manet,  fidem  esse  actum 
intellectus. 

Confirmatur  1.  Quia  spes  non  est  idem 
cum  fide;  sed  fiducia  est  spes;  ergo  fiducia 
non  est  idem  cum  fide.  Amesius  :  «  Fiducia 
prout  respicit  futura,  est  spes ;  sed  prout 
respicit  praesentia,  idem  est  quod  fides». 
Resp.  :  Fiducia  de  praesenti,  est  implicato- 
ria.  Bonis  praesentibus  fruimur;  confidimus 
tantum  de  futuris  obtinendis.  Qui  secus 
loquuntur  et  sentiunt,  res  distinctas  confun¬ 
dunt,  et  satis  improprie  loquuntur. 

Confirmatur  2.  Quia  juxta  II  Corinth.  x. 
vers.  5.  Intellectus  per  fidem  captivatur  in  ob¬ 
sequium  Christi.  Ergo  fides  est  actus  intelle¬ 
ctus.  Amesius  :  «  Omnes  ratiocinationes  et 
cogitationes  redis-untur  in  obedientiam  : 
haec  autem  est  voluntatis  proprius  actus  ». 
Resp.  :  Hic  est  bene  spissus  error.  Nullus 
enim  actus  intellectus  evidens  (saltem  quoad 
specificationem),  subest  imperio  voluntatis, 
sed  obscuri  tantum,  fidei  scilicet  et  opinio¬ 
nis.  Similis  absurditas  est,  cum  illud  Ephes. 
di.  v.  12.  ( Habemus  accensum  in  fiducia  per 
fidem),  interpretatur,  «  habere  nos  fiduciam 
spei  ex  fiducia  fidei  ».  Hsec  fiduciae  distinctio 
est  plane  voluntaria. 


746 


VINDICLE 


Ad  CAPUT  VIII. 

Fidei  justificantis  objectum  non  esse  spe¬ 
cialem  Dei  misericordiam,  sed  omnia  quse 
Deus  revelavit,  probatur  1.  ex  Evangeiiis. 
Amesius  :«  Ex  Evangeiiis  igitur  Bellarminus 
evertet  ipsum  evangelium  ,».  Resp.  :  Ex 
Evangelio  Christi  Evangelium  Luthero  Cal- 
vinianum.  Amesius  :  «  Si  Evangelium  non 
alium  locum  habet  in  fide  justificante  et  sal¬ 
vante,  quam  lex  moralis,  cseremonialis,  ju¬ 
dicialis  ,  quas  Deus  revelavit ,  tum  certe 
quorsum  Evangelium  diceretur,  aut  quo¬ 
modo  revelaret  justitiam  Dei  ex  fide  ad  fi¬ 
dem,  nulla  ratio  apparet  ».  Respons.:  Nimis 
lata  disparitas  inter  legem  naturae  et  Mosai- 
cam  ex  una  parte,  et  Evangelium  ex  altera 
parte  est  bsec  :  quod  illa  ut  sic,  non  doceat 
fidem  in  Christum  esse  fundamentum  no¬ 
strae  justificationis,  nec  gratiam  conferat  ex 
meritis  Christi,  quam  etiam  per  sacramenta 
N.  L.  ex  opere  operato  non  ponentibus  obi¬ 
cem  dari,  ex  Evangelio  tantum  innotescit. 
Probatur  ergo  assertio  ex  Matth.  ix.  vers. 
28.  Caeci  habuerunt  fidem  omnipotentiae. 
Cap.  xvi.  vers.  17.  Petrus  credidit  Christi 
Divinitatem ;  item  Centurio  Luc.  vn.  vers.  9. 
Nathanael,  Joan.  i.  vers.  49.  Apostoli,  Joan. 
vi.  vers.  69.  Martha,  Joan.  ii.  vers.  25.  Domi¬ 
nus  denique  docet,  et  Thomas  profitetur  fi¬ 
dem  resurrectionis  Christi,  et  Eum  esse  Do¬ 
minum  ac  Deum.  Leprosus  Mare.  i.  vers.  40. 
fidem  rectam  habuit,  et  tamen  de  voluntate 
ac  speciali  misericordia  Domini  ambigebat, 
dicens  :  Domine ,  si  vis  'potes.  Amesius  ex 
omnibus  istis  locis  conatur  extundere  ope 
suae  Quodlibeticae,  aut  «  illos  non  habuisse 
fidem  justificantem;  aut  eam  fuisse  de  spe¬ 
ciali  misericordia  ».  Sed  voluntaria  assertio, 
non  voluntaria  sed  rationabilissima  inficia- 
tione  superabundanter  rejicitur.  Quod  vero 
addit  :  «  Fiducia  non  excludit  semper  om¬ 
nem  dubitationem  »,  hoc  ipso  destruit,  quod 
tam  operose  moliebatur.  Nam  quod  non  ex¬ 
cludit  omnem  dubitationem,  non  est  fides  in 
Christum  justificans.  Hsec  enim  facit,  ut  fi¬ 
deles  cum  S.  Augustino  potius  dubitarent  se 
vivere  (quod  nemo  sani  cerebri  facit),  quam 
vera  esse  quae  Deus  per  Ecclesiam  revelavit. 

Confirmatur  idem  I.  ex  Luc.  xvm.  vers. 
11.  ubi  Pharisaeus  confidebat  se  habere  spe¬ 
cialem  Dei  benevolentiam,  Publicanus  vero 
non;  et  hic  tamen  justificatus  est,  non  vero 
ille.  Nec  evadit  Amesius  cutn  praetendit  1. 


«Confundi  hic  a  Bellarm. fidem  et  fiduciam». 
Loquitur  enim  ad  hominem.  Id  quippe  fa¬ 
ciunt  Lutherani  et  Calvinistae.  2.  «  Miseri¬ 
cordiam  veiti  in  benevolentiam  specialem». 
Est  haec  variatio  tantum  phrasis  :  res  eadem 
utrobique  accipitur.  Quis  enim  dubitet,  Deum 
bene  velle  ei  cujus  miseretur?  3.  «  Fiduciam 
et  fidem  hypocriticam  sic  a  Bellarm.  fieri 
mensuram  verae  fidei  ».  At  dicit  hoc  ex  sup¬ 
pi  sitione  adversariorum.  4.  Non  ait  Bellarm. 
exemplum  Pharisaei  esse  hominis  revera  ju¬ 
stificati;  seci  ex  eo,  quod  Pharisaeus  caruerit 
revera  justificatione,  et  tamen  habuerit  fi¬ 
dem  specialem,  recte  infert,  hanc  non  esse 
justificantem,  sed  decipientem. 

Confirmatur  II  ex  cap.  ultim.  Mare.  vers. 
16.  ubi  apertissime  patet,  fidem  miraculo¬ 
rum  unam  et  eamdem  esse  cum  fide  justifi¬ 
cante.  Certum  autem  est,  fidem  miraculo¬ 
rum  non  respicere  tamquam  objectum,  spe¬ 
cialem  misericordiam  remissionis  peccato¬ 
rum  ,  sed  omnipotentiam  et  divinitatem 
Christi.  Amesius  :  «  Multi  justificantur  sine 
fide  miraculorum,  et  multi  olim  hanc  habe¬ 
bant  non  justificati  ».  Resp.  1  :  Justificantur 
sine  fide  miraculorum  quoad  suam  essen¬ 
tiam,  nego  :  quoad  adjuncta  illa,  quibus 
non  pollent  quicumque  justi,  concedo.  Non 
est  enim  fides  miraculorum  alia  quoad  es¬ 
sentiam  ac  illa  communis  omnium  fidelium  ; 
diversa  autem  est  quoad  intensionem  et  ad¬ 
juncta.  Resp.  2  :  Potest  sine  dubio  esse  fides 
miraculorum  sine  charitate  et  justitia,  I  Cor. 
xm.  quid  vero  hoc  ad  rem  ? 

Confirmatur  III  ex  Act.  n.  vers.  38.  iv. 
vers.  12.  x.  vers.  43.  xm.  vers.  39.  et  xvii. 
vers.  7.  et  praecipue.  Roman.  iv.  vers.  18.  et 
x.  vers.  8.  9.  ex  quibus  omnibus  locis  aper¬ 
tissime  patet,  objectum  fidei  justificantis  es¬ 
se  resurrectionem  Filii  Dei.  Debent  autem 
sine  dubio  ista  loca  de  ea  fide  intelligi,  quam 
Apostoli  praedicabant,  quamque  qui  recipie¬ 
bant,  fideles  ac  filii  Abrahse  vocabantur.  Ea 
autem  non  est  fiducia  in  misericordiam  spe¬ 
cialem,  sed  fides  requisita  ad  Baptismum, 
scilicet  credere  in  Christum  crucifixum  et 
resurrectionem  ejus.  Sane  eodem  plane  mo¬ 
do,  et  in  eadem  prorsus  significatione  loqui¬ 
tur  Apostolus  de  fide,  qua  nos  justificari 
dicimur,  et  de  fide  qure  imputata  est  Abra- 
•  hse  ad  justitiam.  Abrahee  autem  fides  non 
erat  fiducia  remissionis  suorum  peccatorum 
per  Christum  venturum  sibi  faetse,  sed  cre¬ 
dulitas,  et  indubitatus  assensus  verbi  Dei  de 
multiplicatione  sui  seminis;  et  in  hos  «  CQU- 


DE  JUSTIFICATIONE. 


747 


tra  spem  in  spem  credebat  j>.  Amesius  ait  : 
«  Apostolos  ista  cum  eadem  applicatione  » 
(Lutherano-Calvinianse  fiduciae  in  specialem 
misericordiam;,  «  praedicasse  ».  At  ubi  hoc 
scriptum  legitur?  Sanfc  verba  Apostoli  Rom. 
x,  vers.  8.  9.  Hoc  est  verbum  fidei  quod  prae¬ 
dicamus,  etc.  Et  I  Corinth.  xiii.  vers.  2.  ubi 
jungit  fidem  quae  montes  transfert  cum 
spe  et  charitate,  docetque  illam  sine  his 
non,  sed  cum  his  justihcare.  Et  I  Joan.  v. 
vers.  1.  Omnis  qui  credit  quoniam  Jesus  est 
Christus ,  ex  Beo  natus  est.  Item,  Haec  est 
victoria ,  quae  vincit  mundum ,  fides  nostra ,  etc. 
Ex  his,  inquam,  et  similibus  nimis  clarum 
est,  fidei  justificantis  objectum  minime  esse 
specialem  illam  misericordiam.  Mirum  cer¬ 
te  esset,  nec  unico  in  loco  exprimi,  quod 
debeat  unusquisque  credere  certo,  se  per 
Christum  esse  justificatum.  Hic  mutus  est 
Amesius,  et  in  iis  quae  videri  vult  attingere, 
non  verba  Scripturae,  sed  meras  suas  glossas 
producit.  Sic  et  ad  omnia  illa,  ex  traditione 
ecclesiastica,  ac  speciatim  ex  Symbolo  A- 
post.  urget  Bellarminus  cap.  seq.  nimirum, 
quod  nulla  fiat  mentio  misericordiae  illius 
specialis.  Respondet  Amesius  ex  dictatu 
Quodlibeticae  Parhermeniae, «  applicationem 
specialem  diffundi  per  omnes  Symboli  par¬ 
tes,  idque  docere  Apostolum,  Rom.  vi.  vers. 
2.  »  Inspiciatur  locus  iste  Apostoli,  et  dubitet 
qui  potest,  an  Amesius  non  ludat  in  re  seria. 
Ejusdem  Quodlibeticae  est,  quod  mox  sequi¬ 
tur,  remissionem  peccatorum  «  et  vitam 
aeternam  ex  remissione  credere,  esse  cre¬ 
dere  misericordiam  specialem  ».  Atqui  nos 
Catholici  omnes  credimus  remissionem  illam 
dari  in  Ecclesia  Dei,  et  tamen  non  credimus, 
sed  execramur  tamquam  dulce  animarum 
venenum  illam  «  fiduciam  misericordiae  spe¬ 
cialis  ».  Ergo  haec  non  est  illa.  Quis  dicat 
esse  articulum  fidei,  quod  omnes  qui  semel 
credunt,  se  habere  remissionem  peccato¬ 
rum,  et  habituros  inde  vitam  aeternam,  ideo 
vere  habituri  sint  vitam  aeternam?  Si  non 
vident  hinc  Puritani,  vel  hunc  non  esse  fidei 
articulum,  vel  hunc  posse  esse  falsum,  adeo- 
que  Deum  revelasse  falsum,  etc.,  nimis  pro¬ 
fecto  fascinavit  eos  fallax  dulcedo  illius  novi 
evangelii  secundum  Calvinum  aut  Luthe- 
rum. 

Ad  CAPUT  X. 

Catholica  veritas  ulterius  roboratur  ratio¬ 
nibus. 


I.  —  Quia  fides  in  nihil  aliud  collimare 
debet,  nisi  in  verbum  Dei.  At  in  verbo  Dei 
nusquam  reperitur  annuntiata  salus  mihi 
aut  illi  in  particulari,  exceptis  quibusdam 
paucis.  Non  igitur  possunt  reliqui  homines 
credere,  nisi  omnino  temere,  tamquam  ex 
verbo  Dei,  sibi  remissa  esse  peccata.  Ame¬ 
sius  :  «  Specialis  promissio  continetur  in  ge¬ 
nerali  ».  Respon.  :  Nusquam  habetur  in  SS. 
Scripturis  generalis  absoluta;  nec  dicit  haec  : 
Quisquis  credit  remissa  esse  peccata  ,  habet 
vitam  aeternam ,  aut  justificatur,  sed  :  Qui 
credit  in  filium ,  habet  vitam  aeternam.  Ex  hac 
autem  conditionata  non  potest  colligi  abso¬ 
luta  haec  :  «  Ergo  habebo  vitam  aeternam  », 
nisi  per  assumptionem  absolutam  hanc  :  At¬ 
qui  ego  credo  in  filium.  Haec  vero  assumptio 
absoluta  non  est  in  verbo  Dei,  sed  in  opi¬ 
nione  mea,  quae  fallax  esse  potest.  Amesius 
1  :  «  Male  disjunguntur  ista  duo ,  esse  in 
verbo  Dei,  et  esse  in  opinione  :  quasi  nullum 
tertium  daretur.  Est  aliquid  in  sensu  et  ex¬ 
perientia,  quod  neque  est  in  verbo,  neque  in 
opinione  incerta  ».  Respon.  :  Pessime  hic 
assignatur  medium  inter  revelationem  Dei 
certam,  et  opinionem  fallacem.  Medium  hic 
non  dari  aperte  probo.  Nam  cum  in  propo¬ 
sitione  dicitur  :  Omnis  qui  credit  in  filium, 
'habet  vitam  aeternam ,  sine  dubio  hoc  intelli- 
gitur  non  nisi  de  fidei  supernaturali  actu. 
Jam  vero  de  assumptione  hac  :  «  Ego  sic 
credo  »,  non  datur  revelatio,  ut  per  se  patet : 
nec  scientia,  aut  evidens  experientia,  sub 
quam  nullus  cadit  actus  supernaturalis,  ut- 
pote  naturaliter  summe  improbabilis,  etiam 
in  genere  sumptus  ;  ut  jam  sileam,  quod, 
etsi  homo  de  suis  actibus  naturalibus  mate¬ 
rialiter  sumptis  habeat  evidentiam  etiam 
metaphysieam  ,  tamen  de  eorum  formali 
motivo  frequenter  decipitur,  ut  testatur  etiam 
de  se  S.  Augustinus  lib.  x.  Confess.  36.  37. 
et  optime  illuminatissimus  in  spiritu  Thom. 
de  Kempis  lib.  iii.  de  imit.  Christi  cap.  54. 
monet,  «  ut  diligenter  advertatur  ad  diver¬ 
sos  motus  naturae  et  gratiae,  quia  valde  con¬ 
trarie  et  subtiliter  moventur,  et  vix  nisi  a 
valde  spirituali  et  intime  illuminato  homine 
discernuntur  ».  Nec  est  cur  moremur  hic 
sannas  Puritani,  cum  ait  :  «  pudere  nos  de¬ 
bere,  disertis  verbis  profiteri,  non  posse  nos 
dicere,  quod  credamus  in  Christum,  nisi  ex 
opinione,  quae  fallax  esse  potest » .  Non  est, 
inquam,  cur  pudeat  nos  veritatis,  quod  ex 
lege  ordinaria,  et  citra  privilegium  de  no¬ 
stra  fide  et  justitia,  non  nisi  opinionem, 


VlNDItiLfi 


7  48 

aut  certitudinem  moralem  habere  possimus, 
ut  evincit  ratio  assignata.  Plus  sibi  arro¬ 
gare,  miserae  deceptionis  est,  quae  innume¬ 
ros  Lutheranos  et  Calvinistas  cum  ingenti 
suavitate  rapit  ad  Orcum.  Sed  instat  Ame- 
isius  : «  Dicant  nobis  Pontificii  »,  qui  ingentes 
conclusiones  colligunt  absolute  ex  istis  pro¬ 
positionibus  (Successor  legitimus  Petri  non 
potest  errare.  Concilium  legitimum  generale 
a  Successore  Petri  approbatum  non  potest 
errare)  :  «  ubinam  inveniant  bas  assumptio¬ 
nes  »  :  (Episcopus  ille  qui  occupat  hodie  Se¬ 
dem  Roman.  est  legitimus  Petri  successor  : 
concilium  Tridentinum,  ex.  g.,  fuit  legiti¬ 
mum,  etc.)  «Non  leguntur  sane  in  verbo 
Dei ;  an  igitur  tantum  sunt  in  opinione  falla¬ 
ci  ?  tum  certe  tota  fides  Pontificia  est  opinio 
fallax.  »  Resp.  :  Qua  ratione  e  duabus  prae¬ 
missis  de  fide,  inferantur  a  nobis  istae  con¬ 
clusiones,  satis  dictum  est  tom.  1.  Quam¬ 
quam  etiam  alii  Theologi,  qui  admittunt 
assumptionem  utrobique  tantum  moraliter 
certam,  commodam  assignant  differentiam. 
Nam  circa  Papam,  concilium  generale,  etc., 
propositio  universalis  revelata  est  propter 
particulares  :  ad  quid  enim  aliud  prodesset 
universalis  revelatio  ?  Circa  illam  vero  de 
fide,  contritione,  etc.,  non  ita.  Revelata 
enim  tantum  sunt,  ut  conemur  per  fidem  et 
contritionem  ad  justificationem  et  salutem 
nos  disponere,  atque  ita  «  satagere,  ut  per 
bona  opera  magis  ac  magis  certam  in  dies 
faciamus  nostram  salutem  »,  morali  scilicet 
certitudine. 

II-  —  Fides  justificans  praecedere  debet 
justificationem.  Fides  autem  specialis  mise¬ 
ricordiae  sequitur  justificationem.  Ergo  fides 
specialis  misericordiae  non  est  fides  justifi¬ 
cans.  Amesius  1  :  «  Fides  justificans  praece¬ 
dit  justificationem  ordine  naturae,  non  tem¬ 
pore,  quia  justificatio  est  effectus  ejus,  non 
omni  modo.  2.  Fides  specialis  misericordiae 
duplici  ratione  sic  vocatur.  1.  qua  Christum 
apprehendit.  2.  qua  misericordiam  specia¬ 
lem  ut  jam  donatam  apprehendit.  Priori 
sensu  justificationem  praecedit,  et  maxime 
proprie  dicitur  justificare  :  posteriore  sensu 
sequitur  justificationem.  »  Resp. :  Cum  Ame¬ 
sius  majorem  argumenti  nostri  satis  aperte 
concedat;  assumptio  autem  per  fictam  illam 
distinctiunculam  minime  luxetur;  totum  ar¬ 
gumentum  vim  suam  obtinet.  Revera  enim 
omnis  fides  speciailis  misericordiae  sequitur 
justificationem,  cum  omnis  actus  supponat 
suum  objectum.  Cum  ergo  omnis  fides  spe¬ 


cialis  habeat  remissionem  peccatorum,  vel 
justificationem  pro  objecto,  omni  modo  eam 
sequi  necesse  est.  Quodnam  vero  dicent  esse 
objectum  illius  «  fidei  specialis  misericordiae 
pnoris  qua  Christufli  apprehendentis  »  ? 
Quamdiu  autem  posterioris  fidei  objectum 
diversum  non  assignant  (quod  certe  num- 
quam  praestabunt),  in  vanum  verba  multi¬ 
plicant.  Accedit,  quod  indubie  fides  ea  esset 
falsa,  qua  credunt  sibi  remissa  esse  peccata, 
si,  dum  ita  credunt,  nondum  sunt  remissa 
peccata,  sed  sunt  per  hunc  ipsum  actum 
remittenda.  Verum  putat  Amesius  hic  se 
invenisse  aliam  rimam,  qua  elabatur.  Ait 
enim  :  «  Dum  ita  credimus,  sunt  remissa 
peccata  :  remittuntur  autem  proprie  per  il¬ 
lum  actum  fiduciie,  qua  Christo  innitimur, 
qui  natura  praecedit  illum  actum  quo  credi¬ 
mus  peccata  jam  esse  remissa  ».  Admiran¬ 
dae  enimvero  hae  sunt  subtilitates ;  immo 
stupendae,  sed  indoctis  ;  apud  doctos  autem 
bilemne  potius  an  risum  mereantur,  vide¬ 
rint,  qui  hoc  Amesii  commentum  tueri  vo¬ 
lent.  Ex  his  interim  sciscitari  lubet.  1.  Cur 
oporteat  actum  fidei  in  posteriori  signo  ra¬ 
tionis  seu  naturae,  ac  in  eodem  instanti  tem¬ 
poris  jungi  actui  fiduciae,  «  per  quem  », 
juxta  Amesium,  proprie  fit  justificatio?  Quid 
obesset,  etsi  longo  tempore,  immo  numquam 
postea  sequeretur?  ad  quid  requiritur,  aut 
conducit  actus  iste  ?  Certe  actum  aut  ageret, 
aut  otiose  spectaret.  2.  Cum  ea  fiducia  sit 
actus  spei,  numquid  necessario  debet  eum 
praecedere  actus  fidei  de  remissione  pecca¬ 
torum  per  spem  in  Christum  obtinenda.  Is 
vero  actus  fidei  vel  repraesentat  specialem 
misericordiam,  et  sic  foret  non  fides  vera  in 
Evangelio  tradita;  sed  illud  ipsum  commen¬ 
tum  Lutherano-Calvinisticum.  Si  fiducia  illa 
justificans  non  supponit  fidem  misericordiae 
specialis ;  ergo  alteram  illam  misericordiae 
generalis,  et  conditionatae,  quam  semper 
juxta  Evangelium  credidit  Catholica  Eccle¬ 
sia.  3.  «  Cuma,  (ut  Amesius  patilo  post  sub¬ 
dit),  «  objectum  proprium  fidei  justificantis 
qua  talis,  sit  illud  ipsum  quod  justificat  pro¬ 
prie,  id  est,  misericordia  Dei  in  Christo;  » 
haec  ipsa  misericordia  Dei  debet  actui  spei 
proponi  ab  actu  fidei.  Hic  ergo  actus  fidei 
vel  proponit  specialem  misericordiam  Lu- 
therano-Calvinisticam  ;  et  sic  falso  dixit  : 

«  eam  fidem  sequi  fiduciam  justificantem  ». 
Si  proponit  generalem;  ergo  unice  vera 
manet  nostra  fides  Catholica.  Verbo,  nul¬ 
libi  rimam  invenit  male  materiatum  com- 


DE  JUSTIFICATIONE. 


749 


mentum,  nusquam  tutum  ei  patet  effu¬ 
gium. 

III.  —  Fides  specialis  misericordia}  tollit 
e  medio  orationem,  sacramenta,  opera  bona. 
Ergo  Fides  illa  non  est  justificans,  sed  justi¬ 
ficationem  impediens.  Si  enim  ex  certa  fide 
credere  debeo,  mihi  per  Christum  peccata 
esse  remissa,  quomodo  possum  cum  Publi¬ 
cano  dicere  :  Deus  propitius  esto  mihi  pecca¬ 
tori?  aut  :  Dimitte  nobis  debita  nostra?  Quid 
opus  erit  Baptismo,  si  antecedenter  per  fi¬ 
dem  certus  sum  de  justitiae  obtenta?  Ame- 
sius  1  :  «  Istae  sunt  imaginationes  servilium 
i-ngeniorum,  filii  Dei  vox  est  illa  Apostoli 
Galat.  ii.  vers.  20.  Vivo  per  fidem  illam 
Filii  Dei ,  etc.,  Charitas  Dei  constringit  nos , 
etc.  II  Corinth.  v.  vers.  44.  »  Resp.  :  Quomo¬ 
do  ex  his  Apostoli  dictis  probetur,  argumen¬ 
tum  nostrum  esse  ((imaginationem  servilium 
ingeniorum  »,  sane  haud  apparet.  Anne  si 
Apostolus  habuit  specialem  revelationem  de 
sua  justificatione,  ideo  Puritani  omnes  illam 
quoque  participant?  Amesius  2  :  «  Petimus 
eo  saltem  modo,  quo  Christus  Joan.  xvii. 
vers.  4.  5.  petit,  ut  Deus  ipsum  glorificaret, 
de  quo  certissimus  esse»debuit,  et  fuit.  Peti¬ 
mus  continuationem,  certiorationem  majo¬ 
rem,  et  particularem  applicationem  remis¬ 
sionis  concessae  ».  Resp.  :  Nemo  nisi  fatuus 
petit  rem  praeteritam,  de  certo  futura  esto. 
Quid  vero  «  continuationem  petat  remissio¬ 
nis  i)  Calvinista,  «  certiorationemve  majo¬ 
rem  »,  cum  de  decreto  praedestinationis 
prorsus  infallibili  sitfide  divina  certissimus  ? 
Quid  «  particularem  applicationem»  flagitet, 
qui  illam  a  se  certissime  possessam,  super 
omnia  credit?  Quid  huic  fidei  superaddere 
poterit  Baptismus,  aut  panis  corporis  Christi 
figura  ?  0  verba  inania  ! 

IV.  —  Etsi  fiducia  obtinendae  veniae  (qua¬ 
lis  esse  debet  in  poenitente),  praecedat  justi¬ 
ficationem  :  tamen  fiducia,  qua  quis  confidit 
sibi  remissa  esse  peccata,  seque  Deo  gra¬ 
tum  esse  et  haeredem  regni,  pendet  a  bona 
conscientia,  et  perseverante  dilectione  Dei, 
ac  proinde  praeexigit  justificationem,  non  il¬ 
lam  efficit,  adeoque  non  est  fides  justificans, 
sed  aliquid  posterius  fide  justificante.  Pen¬ 
dere  autem  fiduciam  ex  bona  conscientia  et 
perseverantia  in  dilectione  Dei,  patet  ex 
Psalm.  iv.  vers.  6.  Eccles.  ii.  vers.  6.  Osea) 
xii.  vers.  6.  I  Joan.  ii.  vers.  28.  etm.  vers. 
21.  Si  cor  nostrum  non  reprehenderit  nos , 
fiduciam  habemus  ad  Deum,  etc.  Amesius  au¬ 
det  jactare  :  «  Bellarminum  concedere  ver¬ 


bis,  quantum  Luthero-Calvinici  postulant». 
At  quomodo  hoc  ?  nempe  «  verbis  »  vi  almae 
quodlibeticae  ad  contrarium  sensum  detortis. 
Quid  enim  vero  clarius  hoc  Bellarm.  argu¬ 
mento  ?  Fiducia  qua  quis  confidit  remissa 
esse  peccata  ,  supponit  justificationem  : 
ergo  non  causat  justificationem.  Ergo  fi¬ 
ducia  specialis  misericordiae,  quae  remissio¬ 
nem  factam  praecedit,  non  est  justificans. 
Verbo,  effectus  justificationis  non  est  ejus 
causa.  Quid  vero  sibi  vult  mysterium  illud, 
quod  mox  subdit  Amesius  :  «  Fiducia  ista 
quamvis  causam  habeat  conservantem,  con¬ 
scientiam  bonam,  pro  causa  tamen  procre¬ 
ante  fidem  illam  solam  habet,  qua  purgan¬ 
tur  corda  a  conscientia  mala  » .  Quasnam, 
quaeso,  hmc  fides  procreans  fiduciam  ?  an 
specialis  misericordiae  ?  At  hanc  supra  ex¬ 
presse  contendit  sequi  fiduciam  in  posterio¬ 
ri,  natura.  Ita  seipsum  destruit  hoc  com¬ 
mentum. 

V.  —  Speciatim  contra  Calvinum  argui¬ 
tur  :  Fides  justificans  pacem  et  tranquillita¬ 
tem  animis  parit.  Rom.  v.  vers.  4.  At  fides 
specialis  Calvinistica  perturbationem  et  de¬ 
sperationem  mentibus  adfert ;  quia  ad  illam 
requiritur,  ut  quis  plane  cognoscat,  se  ad 
numerum  prsedestinatorum  pertinere,  et  fi¬ 
dem  justitiamque  semel  habitam  amitti  non 
posse.  Ita  diserte  Calvinus  lib.  m.  institut. 
cap.  2.  §.  38.  39.  40.  Quse  loca  qui  legerit, 
deprehendet  clarissime,  quam  illustre  men¬ 
dacium  sit  illud,  quo  caput  2.  claudit,  scili¬ 
cet  :  «Falsissima  est  calumnia,  certam  cog¬ 
nitionem  electionis  et  perseverantiae  ne¬ 
cessario  requiri,  ex  Calvini  sententia  ad  fi¬ 
dem  justificantem  ».  Sed  video,  quid  suo 
mendacio  fucando  obtendere  possit ;  nempe 
Calvinum  eodem  lib.  et  cap.  §.  14.  et  47. 
docere  :  «  Fidem  semper  esse  incredulitate 
permixtam.  »  Et§.  47.  :  «  Fidem  semper  cum 
dubitatione  et  incertitudine  conjunctam.  » 
At  hoc  ipsum  est,  unde  Bellarm.  Calvini  non 
modo  apertam  contradictionem  evincit,  sed 
etiam  ostendit,  fidem  specialem  parere  de¬ 
sperationem.  Uterque  sane  error  est  intole¬ 
rabilis,  et  se  mutuo  evertens.  Ita  totum  fidei 
specialis  commentum,  ad  innumerabilium 
animarum  perniciem  ex  orco  protrusum 
est. 


750 


VINDICLE 


Ad  CAPUT  XI. 

Objiciunt  haeretici  I.  «  Fides  facit  ut  sub¬ 
sistant,  quae  sperantur.  Hebr.  xi.  vers.  i. 
Ergo  est  fiducia ;  sicut  etiam  apparet  ex 
ejusdem  vocis  usu.  Hebr.  m.  6.  14.  »  Resp.  : 
Fides  facit,  ut  ea  quae  speramus,  et  necdum 
facta,  necdum  existunt  in  substantia,  seu  a 
parte  rei,  subsistant  in  anima,  et  intentiona- 
liter ;  sic  conceditur  antecedens,  juxta  ex¬ 
positionem  S.  Chrysostomi,  et  caeterorum 
Graecorum,  qui  optime  norant  vim  vocis 
uTtouiaci;  :  Sic  vero  sequela  negatur.  Nega¬ 
tur  etiam  uTrdcTaatv  perintelligi  «  expectatio- 
nem  certam  promissae  misericordiae  »,  ut 
contendunt  quidem  Lutherano-Calviniani, 
sed  minime  probant.  Et  quomodocumque 
Amesius  in  omnem  partem  verset  Apostoli 
verba,  fidem,  fiduciam,  expectationem,  de 
remissione  peccatorum,  resurrectione,  et 
vita  aeterna,  nunc  confundens,  nunc  distin¬ 
guens,  non  cohaerent  ista  cum  iis,  quae  in 
priori  cap.  thes.  13.  praecipue  de  fiducia 
justificante  asseruit.  Aiebat  enim,  objectum 
esse  misericordiam  Dei  per  Christum  remit¬ 
tentis  peccata,  quam^remissionem  contendit 
in  eodem  instanti  causari  a  tali  actu  fidu¬ 
ciae.  Quomodo  ergo  jam  eadem  fiducia  ju¬ 
stificans  est  expectatio  certa  resurrectionis 
et  gloriae  ? 

11.  —  Objic.  «  Multa  sunt  loca  Scripturae, 
ubi  sensus  non  potest  consistere,  nisi  per  fi¬ 
dem  fiducia  inteiligatur.  Roirian.  iv.  18.  19. 
20.  Mare.  xi.  14.  Jacob.  i.  6.  cum  similibus; 
praecipue  vero  ubi  agitur  de  justificatione  » . 
Respon.  :  In  iis  omnibus  locis,  vocabulum 
fidei  accipitur  pro  vera  fide  Catholica,  qua 
credimus  id  omne,  quod  Deus  revelat,  non 
pro  fiducia.  Amesius  :  «  Si  merus  assensus, 
qui  revelationis  veritati  praebetur,  in  omni¬ 
bus  locis  intelligitur,  tum  credere  Christum 
non  magis  justificat,  quam  (secundum  Pon¬ 
tificios),  credere  Tobiam  habuisse  canem 
etc. ,  quod  tamen  qui  assereret,  blasphemus 
merito  haberetur  ».  Resp.  :  Hoc  ultimum 
verum  est  :  sed  illatio  illa  est  ex  alma  Lu- 
therano-Galvinianorum  Quodlibetica  .  To  - 
biam  habuisse  canem,  ut  quis  explicite  cre¬ 
dat,  non  requiritur  ad  justificationem,  sicut 
fides  Christi  Redemptoris,  unde  nobis  omnis 
spes  salutis.  Frustra  vero  desudat  Amesius 
in  urgenda  fide  Abrahae.  Ut  enim  admitta¬ 
mus,  quod  Toletus  ait,  juxta  Ductores  om¬ 
nes  ,  Abrahamum  credidisse  in  Christum 


venturum,  nihil  hinc  pro  fide  specialis  mise¬ 
ricordiae  evincitur.  Quod  fiducia  ejus  eximia: 
fidei  fuerit  conjuncta,  uti  et  obedientia  hse- 
roica,  etiam  certum  est  :  et  similiter  quod 
in  nostra  justificatione ;  at  quomodo  hinc 
infertur  :  in  locis  assignatis  fidem  accipi 
praecise  pro  fiducia  ?  Fatemur  quoque  «  fi¬ 
dem  miraculorum  debere  esse  tantam,  ut 
gignat  fiduciam  impetrandi  quod  petitur  »  : 
At  non  ideo  aeque  magna  et  heroica  fides  et 
fiducia  requiritur  ad  cujusvis  peccatoris  ju¬ 
stificationem  et  salutem,  uti  ad  montis  trans¬ 
lationem  ,  aut  mortui  suscitationem  :  illa 
enim  cum  communis  et  ordinaria  sit,  non  de¬ 
bet  nisi  ordinarias  habere  dispositiones  cui¬ 
vis  faciles,  cum  ordinariis  gratiae  auxiliis  ; 
haec  vero  miraculosa  et  extraordinaria,  mi¬ 
rum  non  est,  quod  majus  quid  in  Thauma- 
turgo  preeexigant. 

III.  —  Objic.  «  Fides  in  Scripturis  saepe 
opponitur  timori,  ut  Matth.  vili.  vers.  26. 
Quid  timidi  estis ,  modicae  fidei  ?  Et  fideles  di¬ 
cuntur  sua  fide  fortes.  I.  Petr.  y.  vers.  9.  » 
Resp.  :  Nihil  hinc  sequitur  contra  nos.  Ideo 
enim  timiditas,  quae  opponitur  fiduciae,  re¬ 
fertur  in  defectum  fidei,  quia  ex  hac  oritur 
fiducia.  Amesius.: «  Non  simpliciter  quia  ex 
fide  oritur  fiducia  (hoc  enim  omnes  virtutes 
cum  fiducia  habent  commune) ;  sed  quia 
proxime  oritur,  ut  perfectio  fidei  illius,  quae 
est  in  intellectu,  vel  id  ad  quod  proxime  fi¬ 
des  tendit,  et  sine  quo  fides  nec  efficaciam, 
nec  virtutis  rationem  habet  ».  Resp.  :  Etsi 
hoc  liberaliter  concederetur,  tamen  non  re¬ 
cte  inferretur  thesis  Lutherano-Calviniana. 
Omnium  fere  operum  virtuosorum  defectus 
oritur  in  fidelibus  ex  defectu  actualis  vivacis 
fidei;  quis  ideo  dixerit,  fidem  esse  formalem 
omnem  virtutem,  etsi  revera  suo  modo  sit 
radix  omnium  ? 

IV.  —  Objic.  Rom.  iv.  vers.  16.  Ideo  ex 
fide,  ut  secundum  gratiam  firma  sit  promis¬ 
sio.  «  Fide  intellectus  non  firmatur  promis¬ 
sio,  secf  fiducia,  qua  accipimus  rem  promis¬ 
sam,  firmat  exeeutionem  promissionis  ». 
Resp.  :  Apostolus  non  loquitur  de  promis¬ 
sione  remissionis  peccatorum,  ut  patet  ex 
verbis  mox  sequentibus  «  de  mentione  gen¬ 
tium  » .  Ad  Quodlibeticam  pertinet,  cum  A- 
mesius  omnia  confundens,  «  hsereditatem, 
benedictionem,  beatitatem  fidelium  »  in  sola 
remissione  peccatorum  constituendam  esse 
pertendit.  Verum  est,  u  fidem  dogmaticam», 
historicam,  miraculorum,  et  quamcumque 
magnam,  «  posse  consistere  cum  ira  Dei  »  ; 


DE  JUSTIFICATIONE. 


751 


sed  idem  est  de  spe,  et  multo  maxime  de 
commentitia  illa  Lutherano-Calvinianorum 
fiducia,  quae  non  modo  potest  esse,  sed 
semper  est  conjuncta  cum  certissima  Dei 
ira,  quia  est  haeretica. 

V.  —  Objic.  «  Fides  non  justificat,  ut  re¬ 
spicit  in  verbo  Dei  rerum  gestarum  historias, 
aut  comminationes  pcenarum,  aut  praecepta 
operum  faciendorum,  sed  solummodo  ut  re¬ 
spicit  promissionem  gratiae.  Nullum  autem 
singularem  respectum  habemus  ad  promis¬ 
siones  supra  caetera,  nisi  fiduciae.  Fiducia 
igitur  est,  quae  justificat.  »  Resp.  1.  :  Abso¬ 
lute  et  complete  non  disponit  ad  justificatio¬ 
nem  nisi  fides  quae  per  dilectionem  opera¬ 
tur;  cum  juxta  Joan.  Omnis  qui  non  diligit , 
manet  in  morte.  Resp.  2.  :  Inchoative  tamen 
et  incomplete  ad  justificationem  disponit 
«  fides  tum  historiarum  »,  e.  g.,  mortis 
Christi,  quia  facile  revocat  a  peccatis,  ac  ad 
spem  erigit  illa  dilectio  Christi  erga  genus 
humanum,  etc.,  « tum  comminationis  poena¬ 
rum,  oh  similem  rationem  :  tum  respiciens 
praecepta  et  leges  operum  faciendorum  », 
quia  excitat  propositum  bene  operandi,  sine 
quo  nemo  justificatur.  Resp.  3.  :  Nimis  fal¬ 
sum  et  haereticum  est,  jamque  supra  explo¬ 
sum  :  Fidei  justificantis  munus  esse,  redde¬ 
re  singulos  absolute  certos  de  remissione 
peccatorum  et  salute.  Quo  errore  supposito 
haud  difficulter  probatur,  fidem  justifican¬ 
tem  respicere  tantum  promissiones  et  gra¬ 
tiam.  Sed  quis  non  videt  hanc  esse  meram 
principii  mendicationem  ?  Amesius  :  «  Hinc 
sequitur,  fidem  historiae  de  Tobia  ejusque 
cane,  eodem  modo  justificare,  quo  fides 
gratiae  in  Christo  promissae,  etc.,  haec  sunt 
dogmata  non  tam  refutanda  quam  detestan¬ 
da  ».  Resp.  :  Hanc  sequelam  Quodlibeticam 
et  stramineam  esse  supra  ostendi,  cum  dixi, 
fidem  explicitam  non  esse  necessariam  ad 
justificationem  de  cane  Tobiae  et  similibus 
innumeris,  quae  non  sunt  revelata,  ut  singu¬ 
lis  innotescant,  et  explicite  credantur;  sed 
tamen  quia  revelata  sunt,  ab  omnibus  fide¬ 
libus  saltem  implicite  creduntur.  Gerhardus 
nil  novi  adfert. 

Ad  CAPUT  XIII. 

In  quaestione  a  Bellarm.  proposita  :  An 
sola  fides  justificet  ?  inique,  more  suo  que¬ 
ritur  Amesius  :  «  Praepostere  tractari  hanc 
quaestionem  a  Bellarm.  priusquam  constare 
faceret,  qua  in  re  justificatio  proprie  consi¬ 


stat».  Cum  enim  tam  ex  parte  Catholicorum, 
quam  Lutherano-Calvinianorum,  sine  con¬ 
troversia  hic  supponatur,  fidem  non  justifi¬ 
care  formaliter,  sed  vel  disponere,  vel  ap¬ 
plicare  ipsam  formalem  justificationem,  nulla 
poterit  hinc  oriri  confusio  in  praesenti  quae¬ 
stione.  Nec  satis  fuit  Amesio  vana  querimo¬ 
nia  prailudere  ;  addit  mox  convicia  et  cavil¬ 
los,  imo  apertum  mendacium.  Postquam 
enim  praefixisset  hunc  titulum  :  «Argumenta 
Bellarmini  »,  mox  recitato  velut  primo  ar¬ 
gumento  ex  iis  verbis  (Fides  non  tam  justifi¬ 
cat,  quam  justificat,  ut  initium  et  radix  pri¬ 
ma  justificationis),  subdit  :  «  Sophisticaper- 
plexa  ludit  hic  Bellarm.  dum  probationem 
ostentat.  Nam  1.  Ridiculus  est  sermo  et 
sensu  carens,  etc.  ».  At  revera  Bellarm.  illis 
et  seqq.  verbis  ,  quae  fraudulenter  omisit 
Amesius ,  non  probationem  ostentat ,  sed 
assertionem  Catholicam  exponit ;  nempe, 
fidem  esse  initium  justificationis,  et  non  so¬ 
lam,  sed  junctam  aliis  dispositionibus  (scili¬ 
cet  timori,  spei  veniae,  dilectioni,  poeniten¬ 
tiae,  voto  sacramenti  reipsa  suscipiendi,  ac 
proposito  novae  vitae),  ad  gratiam  sanctifi¬ 
cantem  peccatorem  perducere  ;  ut  jam  vi¬ 
debimus. 

I.  —  Argum,  petitur  ex  eo,  quod  SS. 
Scripturae  et  Patres  tribuunt  vim  justificandi 
non  soli  fidei,  sed  etiam  aliis  virtutibus.  Ergo 
non  sola  fides  justificat.  Antec.  probatur  1. 
Quia  fidei  tribuitur  initium  justificationis, 
seu  prima  motio  in  Deum  (juxta  illud  Hehr. 
xi.  vers.  6.  Accedentem  ad  Deum  oportet  cre¬ 
dere),  per  quam  is  qui  longe  erat,  jam  inci¬ 
pit  propinquare.  Manifestum  quippe  est, 
fidem  (tamquam  intellectus  operationem), 
principium  essentialiter  requisitum  esse  ad 
omnes  actus  salutares  timoris,  spei,  dile¬ 
ctionis,  etc.  Mirum  est,  quod  in  re  tam  per¬ 
spicua  et  per  se  nota  tot  tergiversationes, 
quodlibeticasque  interpretationes  Apostoli 
adhibeant.  Juvat  hoc  unicum  apponere  spe¬ 
cimen,  sed  palmare.  Amesius  enim  ut  hoc 
longe  certissimum  Bellarmini  effatum  (Fides 
est  fundamentum  spei  et  charitatis)  elide¬ 
ret,  ait  :  Sic  etiam  est  justificationis,  Rom. 
v.  vers.  3.  I  Joan.  iv.  vers.  10.  11.  Ita 
quidlibet  asseritur  et  probatur  ex  quolibet  ! 

II.  —  Similes  cavillationes  adhibet  circa 
timorem.  Dixerat  Bellarm.  timorem  concur¬ 
rere  ad  justificationem,  eodem  fere  i  iodo, 
quo  fides  ;  id  que  probavit  :  tum  quia  sicut 
sine  fide  impossibile  est  placere  Deo  :  ita 
qui  sine  timore  est,  non  poterit  justificari. 


752 


VINDICLE 


Tum  quia  sicut  fides,  ita  et  timor  est  initium 
salutis  et  sapientiae,  uti  SS.  Patres  de  timore 
servili  accipiunt  illud  Psal.  cx.  vers.  9.  et 
Prov.  i.  vers.  7.  Tum  quia  sicut  per  fidem, 
ita  et  per  timorem  (suo  modo)  accedimus  ad 
Deum,  ut  constat  ex  Psal.  lxxvii.  vers.  38. 
et  lxxxii.  vers.  15.  ac  Joan.  m.  vers.  5. 
Tum  quia  sicut  justus  ex  fide  vivit ;  ita  timor 
est  fons  sapientiae.  Tum  quia  sicut  fides  pur¬ 
gat  peccata  (Act.  xm  vers.  39.  Rom.  m. 
vers.  22.  Galat.  m.  vers.  8.)  ita  timor  Do¬ 
mini  expellit  peccatum,  Eccl.  i.  vers.  27. 
Objicit  Amesius  :  «  Hoc  fieri  nullo  modo 
potest.  Timoris  enim  proprium  objectum  est 
malum,  non  bonum,  nedum  illud  bonum, 
quo  in  Christo  justificamur  ».  Resp.  :  Facile 
damus,  differre  in  hoc  timorem  a  fide,  ac 
generalius  in  eo,  quod  illa  sit  in  intellectu, 
habeatque  pro  objecto  omne  verum  revela¬ 
tum,  hic  vero  sit  in  voluntate,  tendatque  in 
suum  objectum  (malum  ut  sic),  per  modum 
fugae.  At  cur  nihilominus  quoad  vim  dispo¬ 
nendi  adjustificationem,  nonfere  conveniant? 
Verba  Scripturae  a  Rellarmin.  producta  cla¬ 
riora  sunt,  quam  ut  quodlibeticis  Amesii 
glossis  obscurentur.  Ratio  etiam  invicta  est, 
scilicet,  quia  natura  timoris  est,  ut  fugiat 
mala,  et  quaerat  remedia,  quibus  illa  possit 
evadere.  Porro  quotidianae  et  certissimae 
experientiae  obstrepit  Amesius,  cum  vult  : 

«  Ilanc  naturam  esse  tantum  ingenui  timo¬ 
ris,  non  servilis.  «  Equidem  verum  est  » ,  ad 
justificationem  requiri  proxime etimmediate 
illud  quod  tollit  malum  »  :  cum  hoc  tamen 
optime  stat,  quod  timor  impellat  ad  adhi¬ 
bendum  porro  id,  quod  proxime  salutem 
adfert. 

III.  —  Spes  obtinendae  veniae,  est  etiam 
dispositio  ad  justificationem.  Proverb.  xxvm. 
vers.  25.  Psal.  xxxvi.  vers.  40.  Psalm.  xc. 
vers.  14.  Matth.  ix.  vers.  2.  Amesius  :  «Bel- 
larmin.  ut  nobis  negotium  facesseret,  sibi- 
met  contradicere  parum  curavit.  Antea  enim 
cap.  4.  et  10.  contendit  :  Fiduciam  esse 
spem,  et  non  posse  justificare,  quia  praeexi- 
git  justificationem,  et  ab  illa  pendet :  et  quia 
objectum  non  potest  fieri  per  illum  ipsum 
actum,  cujus  est  objectum.  Hic  tamen 
spem  obtinendae  veniae  vult  esse  causam  ob¬ 
tinendae  veniae  vel  justificationis.  Spem  au¬ 
tem  generalem ,  conditionalem,  incertam 
non  potest  hic  excusare,  quia  nec  illa  ratio¬ 
ne  effugiet  vim  argumenti ;  nec  talis  est 
spes,  quae  in  locis  quae  citat  laudatur  ». 
Respond.  :  Amesius  insulse  et  imperite  ca¬ 


villatur,  et  confundit  res  a  Bellarm.  distin¬ 
ctas.  Vere  dixit  Bellarm.  fiduciam  de  jam 
remissis  peccatis  non  posse  justificare,  cum 
sequatur  justificationem  :  spem  autem  de 
remittendis  posse.  Spes  illa  vera  et  Catholi¬ 
ca  virtus  est  certissima,  nec  potest  confun¬ 
dere,  dummodo  adsint  ejus  adjuncta  neces¬ 
saria  adjustificationem.  Et  quia  nemo  divi¬ 
na  fide  certus  est,  se  ex  sua  parte  omnia 
praestitisse,  quee  ad  ponendum  spei  effectum 
a  parte  rei  sunt  necessaria,  sed  pro  umbra 
hujus  peregrinationis  sufficit  habere  certi¬ 
tudinem  moralem  de  suis  actibus  ad  justifi¬ 
cationem  requisitis ;  ideo  tamquam  anima¬ 
rum  seductrix,  et  dulce  toxicum  detestanda 
est  illa  fiducia  specialis  misericordiae. 

IV.  —  Dilectio  aliqua  prior  est  remissione 
peccatorum,  vel  tempore  ut  dilectio  imper¬ 
fecta ;  vel  natura,  si  sit  perfecta.  Quid  po¬ 
test  esse  clarius  illis  Apostoli  dictis  ?  Qui 
non  diligit ,  manet  in  morte.  Neque  circumcisio 
aliquid  valet,  neque  prseputium ,  sed  fides  qux 
per  dilectionem  operatur.  Si  habuero  omnem 
fidem ,  charitatem  autem  non  habeam,  nihil 
sum  etc.  Et  tamen  his  radiis  solaribus  nubes 
inducere  conatur  Amesius.  Sed  frustra  tri¬ 
catur  in  «  dispositione  causante  »  :  frustra 
Vasquezium  cum  Scholasticis  dimicantem 
(an  ultima  dispositio,  scilicet  contritio  per¬ 
fecta,  procedat  efficienter  a  forma ,  seu  gra¬ 
tia  justificante),  in  subsidium  advocat.  Justi¬ 
ficationis  gratiam  a  solo  Deo  infundi  et  effi¬ 
cienter  causari  profitemur  :  quidquid  ex 
nostra  parte  concurrit,  non  nisi  congrua  et 
debita  prasparatio  et  dispositio  subjecti  est 
simul  tamen  non  mera  conditio,  sed  causa 
qusedam  moralis,  ex  congruo  meritoria.  Et 
quamvis  cum  Vasquio  et  Thomistis  dicatur 
dilectio  aut  contritio  perfecta  tamquam  ul¬ 
tima  dispositio  procedere  a  forma  justifi¬ 
cante  ;  adhuc  tamen  cum  iisdem  dicendum 
esset,  eamdem  dispositionem  in  genere 
causse  materialis  priorem  esse  natura,  ipsa 
forma  justificante,  ad  quam  disponit ;  quod 
nobis  in  prresenti  sufficit.  Controversia  enim 
illa  Scholastica,  'qua;  potius  philosophica, 
quam  theologica  est  (an  scii,  ultima  dispo¬ 
sitio  procedat  a  forma  ad  quam  disponit), 
ad  rem  hic  parum  aut  nihil  facit;  ubi  tamen 
partem  negantem  censeo  multo  esse  proba¬ 
biliorem. 

V.  —  Poenitentia  (quae  est  dolor  et  dete¬ 
statio  peccati),  datur  a  Deo  ad  vitam,  Act.  ii, 
v.  18.  Salutem  ^operatur,  II.  Corinth.  v.  10. 
Et  animam  dicitur  vivificare,  Ezech.  v.  27. 


DE  JUSTIFICATIONE. 


753 


Ergo  non  sola  fides  justificat,  sed  etiam  poeni¬ 
tentia,  dispositive  scilicet.  Amesius  totum  fere 
quod  asserimus  fatetur  his  verbis  :  «  Poeni¬ 
tentia,  quatenus  est  legalis  humiliatio,  ante¬ 
cedit  quidem  justificationem,  ut  dispositio 
ex  ordine  prserequisita,  sed  non  ut  causa.  » 
Quod  verum  est  de  efficientia  ;  falsum,  non 
concurrere  ut  dispositionem  subjecti  in  ge¬ 
nere  causae  materialis.  Inane  porro  figmen¬ 
tum  Amesii  est  distinctio  illa  inter  «  poeni¬ 
tentiam  legalem,  et  recipiscentiam  Evange- 
licam  ».  Vera  contritio ,  dolor  et  detestatio 
peccati  in  omni  lege  (naturae  Moysis  et  Evan- 
gelica),semperfuitnecessaria:  haec  juxta  Apo¬ 
stolum  salutem  et  justificationem  operatur  ; 
et  eatenus  impossibile  est  illam  esse  effe¬ 
ctum  ipsius  justificationis.  Oppositum  plane 
evincitur  ex  illo  II  Corinth.  vn,  vers.  10.  Quae 
adduntur  de  vi  «  applicativae  justitiae  Chri¬ 
sti,  »  infra  discutientur  et  evertentur. 

VI.  —  Dispositio  est,  propositum  et  desi¬ 
derium  sacramenti  reipsa  percipiendi.  Cum 
enim,  ut  tomo  III.  probatum  est,  necessa¬ 
rium  sit  Baptisma  ad  Christum  conversis,  et 
post  Baptismum  lapsis  reconciliatio  per  cla¬ 
ves  Sacerdotales,  tale  desiderium  non  po¬ 
test  non  recte  dici  dispositio  ad  justificatio¬ 
nem.  Verum  quidem  est,  «  justificationem 
non  alligari»  essentialiter  « sacramentis »,  et 
posse  realem  eorum  susceptionem  compen¬ 
sari  eorum  voto  in  perfecta  contritione  in¬ 
cluso  ,  tamen  quia  plerisque  peccatori¬ 
bus  arduum  est,  concipere  vere  perfectam 
contritionem  ex  dilectione  Dei  super  omnia, 
voluit  Christus  hoc  ipso  praecepto  de  adhi¬ 
bendis  sacramentis  mortuorum ,  subvenire 
infirmitati  fidelium.  Et  similis  est  ratio  de 
VII.  dispositione,  scii,  proposito  novae  obe- 
dientiae  in  observantia  mandatorum.  Nec 
quidquam  hic  adfertur  aib  Amesio  solutione 
dignum.  Unde  perspicuum  fit,  cum  omnes 
istae  dispositiones  praecedant  gratiam  justifi¬ 
cantem,  fidem  solam  minime  sufficere,  sed 
tantum  esse  principium  et  fundamentum  re¬ 
liquarum,  quae  tanquam  actus  voluntatis 
supernaturalis  natura  sua  postulant  prodire 
ex  cognitione  supernaturali  fidei  divinae. 

Ad  CAPUT  XIX. 

Probatur  eadem  veritas  :  Quia  si  fides 
a  spe  et  dilectione  aliisque  virtutibus  sepa¬ 
retur, non  poterit  justificare  :  Ergo  sola  ju¬ 
stificare  non  potest.  Amesius  «  negat  conseq. 
quia,  »  inquit,  «  illa  fides  quae  justificat, 
Tom.  VII. 


spem  ac  dilectionem  sua  natura  conjun¬ 
ctam  habet,  ita  ut  si  ab  ipsis  reipsa  separetur 
simul  etiam  separatur  a  se  ipsa,  vel  desinit 
esse  talis  fides.  »  Resp.  :  Haec  responsio 
seipsam  evertit,  nisi  admittatur  id  quod  nos 
Catholici  profitemur,  nempe^ fidem  non  nisi 
junctam  actibus  spei,  charitatis,  etc.  ulti¬ 
mate  disponere  ad  justificationem ,  adeo- 
que  juxta  Apostolum  nihil  valere  ad  sa¬ 
lutem  et  justitiam  nisi  per  dilectionem  ope¬ 
retur.  Unde  sic  argumentamur  :  Fides  quae 
valet  coram  Deo  ad  justitiam  (sive  in  qua  est 
vis  ac  valor  ad  justificandum  dispositive),  est 
illa  fides  quae  per  charitatem  operatur.  At¬ 
qui  fides  sola  justificans  (juxta  Lutheranos 
et  Calvinistas) ,  non  est  fides  quae  per  cha¬ 
ritatem  operatur.  Ergo  fides  sola  justificans 
Lutherano-Calvinianorum  non  est  fides  quae 
coram  Deo  valet  ad  justitiam.  Minor  proba¬ 
tur  :  quia  id  quod  excludit  operationem 
charitatis  in  ordine  ad  justificationem  non 
est  fides  quae  per  charitatem  operatur.  At¬ 
qui  fides  sola  justificans  Lutherano-Calvi¬ 
nianorum  excludit  illam  cooperationem  cha¬ 
ritatis  in  ordine  ad  justificationem.  Ergo  fi¬ 
des  sola  justificans  Lutherano-Calviniano¬ 
rum  non  est  fides  quae  per  charitatem  ope¬ 
ratur.  Jam  sic  ulterius  :  Actio  quae  sola  po¬ 
nit  absolute  effectum,  non  potest  exigere 
coexistentiamcujuscumque  alterius  actionis: 
atqui  fides  Lutherano-Calvinianorum  potest 
sola  ponere  absolute  effectum  justificationis: 
Ergo  eadem  non  potest  exigere  coexisten- 
tiam  charitatis.  Ergo  fides  non  est  individuo 
nexu  conjuncta  cum  charitate.  Effugia  Ame- 
siana  sunt  perspicue  falsa,  cum  ait  i.  «  Fides 
ipsa  non  potest  esse  praesens,  ubi  caeterae 
virtutes  omnino  absunt.  2.  Ubi  semen  fidei 
manet,  ibi  etiam  semen  charitatis  adest.  3. 
Fides  cui  nos  (Lutherano-Calviniani)  tribui¬ 
mus  justificandi  virtutem  cum  unionem  fa¬ 
ciat  nostri  cum  Christo,  a  Christi  Spiritu  vi¬ 
vificante  et  sanctificante,  non  potest  sepa¬ 
rari.  »  Contra  1.  Etsi  fides,  et  etiam  fiducia 
non  possint  prodesse  ad  justitiam,  tamen 
cum  realiter  omnes  inter  se  (et  quoad  ac¬ 
tum,  et  quoad  habitum), distinguantur,  ma¬ 
nifestum  est,  priora  posse  esse  sine  poste¬ 
riori  ;  licet  non  vice  versa,  quia  charitas  fi¬ 
dem  et  spem  supponit.  Contra  2.  Ipse  actus 
aut  habitus  fidei  est  semen  charitatis,  quia 
haec  ex  illa  potest  pullulare  ;  non  tamen  ideo 
ubi  tale  semen  charitatis  est,  ibi  vel  actus 
vel  habitus  charitatis  etiam  superest.  Inepta 
ergo  aiquivocatione  «  seminis  fidei  et  chari- 

48 


754 


VINDICLE 


tatis  »  ludit  Amesius.  Contra  3.  Quia  unio 
illa  per  fidem  misericordiae  specialis,  esse 
purum  putum  commentum  novi  evangelii 
Lutherano-Calviniani  supra  monstratum  est, 
ac  proinde  nihilo  verior  est  unio  illa.  Deni¬ 
que  semper  unget  illud  ineluctabile  argu¬ 
mentum  :  Potest  peccator  credere  sicut 
oportet,  et  sperare  remissionem  peccato¬ 
rum  a  Deo  se  obtenturum  ,  si  arduum  ac¬ 
tum  illum  dilectionis  Dei  super  omnia 
exercuerit ;  quem  potest  certo  scire  a  se 
necdum  elecitum.  Nec  umbra  repugnantiae 
est  in  hac  separatione  reali,  immo  ita  ple¬ 
rumque  fit,  ut  magni  peccatores,  inter  fide¬ 
les,  primo  gehennae  metu  perculsi,  incipiant 
amare  Deum  amore  spei  seu  concupiscentiae 
ac  forte  etiam  affectu  inefficaci  charitatis; 
ac  nonnisi  post  multam  et  longam  sui  abne- 
gationem  pertingant  ad  unionem  dilectionis 
Dei  super  omnia.  Atqui  in  hoc  casu  possi¬ 
bili  (imo  frequenti  et  quasi  quotidiano),  rea- 
liter  separantur  fides  et  spes  a  charitate.  Er¬ 
go  optime  possunt  existere  duo  illi  actus, 
quantum  est  ex  sua  parte  justificativi,  etsi 
absit  ultima  dispositio  complens  illarum  du¬ 
arum  vim.  Si  Lutherani  et  Calvinistae  non  ul¬ 
tro  clauderent  oculos  tam  apertae  veritati, 
possent  in  manifesta  experientia  deprehen¬ 
dere  in  suis  coetibus  Neo-Evangelicis ,  in 
quibus  perpauci  sunt,  in  quibus  apparet  vel 
umbra  sincere  illius  charitatis  Dei  non  quae¬ 
rentis  quae  sua  sunt,  et  ad  propriam  felici¬ 
tatem  pertinent  sed,  tantum  quae  sunt  Jesu 
Ghristi;  et  tamen  quis  ex  omnibus  unus  est, 
qui  non  sibi  persuadeat,  se  illa  fide  specia¬ 
lis  misericordiae  munitum,  de  sua  salute  se¬ 
curum,  cum  magna  dulcedine  hinc  emi¬ 
grare,  etsi  metaphysicam  certitudinem  ha¬ 
beat,  se  carni  et  sanguini,  rebusque  saeculi 
semper  immersum,  numquam  pure  Deum 
amasse  super  omnia,  et  absque  sui  commodi 
respectu. 

Ad  CAPUT  XYI. 

Confirmatur  amplius  Catholica  veritas  : 
Nusquam  enim  in  sacra  Scriptura  particula 
illa  (sola),  ostendi  potest,  cum  agitur  de 
justificatione.  Ergo  omni  fundamento  caret 
illud  novum  evangelii  Lutherano-Calvini- 
stici  figmentum.  Anteced.  patet  ex  confes¬ 
sione  Lutheri,  qui  de  assuto  illo  vocabulo 
verbis  Apostoli  Rom.  m.  vers.  28.  admoni¬ 
tus  pro  solita  sua  modestia  respondit  :  Sic 
volo,  sic  jubeo ,  sil  pro  ratione  voluntas!  Ame¬ 


sius  ait  :  «  De  vocula  illa  non  quaeritur,  sed 
de  sensu.  »  Resp.  :  Imo  de  utroque  merito 
quaeritur.  Nam  et  voculam  violente  intrusere 
Lutherano-Calviniani,  et  sensum  illum  (an¬ 
tiquae  Ecclesiae  aut  incognitum,  aut  repro¬ 
batum),  ope  almae  suae  Quodlibeticae  e  ver¬ 
bis  sacris  extorsere.  Non  negamus  utique  : 
«  Scripturam  sacram  Rom.  m  et  iv,  Galat  n 
et  m,  omnia  removere  a  justificatione  prae¬ 
ter  fidem,  et  illas  expressiones  :  Non  ex 
operibus,  sine  operibus,  sine  lege ,  sed  ex 
fide,  ut  per  gratiam  etc.,  satis  manifeste  do¬ 
cere,  per  fidem  intelligi  debere  fidem  solam 
etc.»  Haec,  inquam, in  sano  et  vero  sensu  ad¬ 
mittimus.  Nam,  ut  nuper  contra  Musaeum 
quaest.  9.  §.  4.  instantia  2.  respondi  :  Cer¬ 
tum  est,  Apostolum  locis  citatis  et  alibi  pas¬ 
sita,  cum  fidem  ab  operibus  distinguit,  in- 
telligere  tantum  opera  legis  naturalis  et  Mo- 
saicae,  solo  legis  dictamine  et  naturae  viribus 
facta  :  suIj  fide  vero,  gratiam,  spem,  chari- 
tatem,  ceterasque  virtutes  complectitur,  ut 
patet  tum  ex  Rom.  xii.  vers.  3,  ubi  gratias, 
dona,  virtutes,  quas  Deus  variis  varie  distri¬ 
buit,  vocat,  a  mensuram  fidei,  »  quam  cui¬ 
que  Deus  divisit.  Tum  ex  Jacob.  i.  v.  21.  et 
seqq.  Illi  ergo  soli  fidei  tribuitur  ab  Apo¬ 
stolis,  et  SS.  Patribus  justificatio  et  salus, 
quae  est  fides  non  nuda,  sed  sperans,  dili¬ 
gens,  obediens,  etc.  ut  etiam  expresse  do¬ 
cent  Card.  Contarenus  et  Toletus,  quos  A- 
mesius  suo  more  pro  se  allegavit,  cum 
aperte  oppositum,  adeoque  id  quod  omnes 
Catholici  caeteri,  docuerint,  si  non  verba 
quaedam  truncate,  sed  tota  doctrinae  com¬ 
pages  inspiciatur  ,  et  non  violente  una 
cum  Scripturae  verbis  alio  torqueatur.  Unde 
apparet  etiam  vanitas  seqq.  effugiorum,  quae 
omnia  unica  illa  Quodlibetica  Parhermenia 
nituntur  qua  «  fidem  solam,  quatenus  »  ab 
Apostolis  Paulo  et  Jacobo  opponitur  operi¬ 
bus,  contendit  opponi  omnibus  omnino 
operibus  etiam  ex  fide  procedentibus ;  quod 
est  apertissime  contra  Card.  Contarenum, 
cujus  tamen  verba  haec  (Justificationem 
nulli  alteri  rei  tribui,  quam. fidei),  pro  se 
Amesius  allegare  non  erubuit,  omissa  ejus¬ 
dem  clara  explicatione,  de  qua  fide  loqua¬ 
tur,  nempe  hac,  pag.  592,  edit.  Paris.  157: 
«  Idcirco,  inquit,  fides  quae  justificat,  est  fi¬ 
des  formata  per  charitatem ,  seu  efficax  per 
charitatem,  ad  quam  nisi  pervenerit,  est 
inefficax  ad  justificationem,  etc.  »  Hinc  effi¬ 
caciter  rejicitur  illa  multum  a  Lutherano- 
Calvinianis  jactata  «  applicatio  vel  appre- 


DE  JUSTIFICATIONE. 


755 


hensio  justitise  Christi.  »  Ea  enim  appre¬ 
hensio  nec  potest  poni  proprie  in  ipsa  fide, 
cum  haec  actualis,  consistat  potius  in  judicio 
et  assensu,  quamvis  apprehensiones  suasi- 
vas  supponat,  ut  videtur  quoque  agnosce¬ 
re  Amesius;  neque  etiam  fidei  ut  fiduciae 
competit  ea  apprehensio,  cum  confidere 
non  sit  apprehendere,  sed  firmiter  adhaerere 
rei  apprehensae,  quomodocumque  velit  cum 
suis  Amesius  «  voces  istas  in  hoc  negotio 
adhibere  ».  Et  quamvis  aliquo  modo  ad¬ 
mitteretur,  «  apprehendi  justificationem  per 
fidem  ;  saltem  certum  est,  per  eam  non  ita 
apprehendi,  ut  reipsa  jam  habeatur,  aut 
inhaereat,  sed  solum  ut  adsit  per  modum  ob¬ 
jecti  apprehensi ,  quod  ipsum  facit  etiam 
charitas,  quae  aliena  facit  nostra.  Porro  fal¬ 
sum  est,  quod  opponit  Amesius  1.  :  «  Inepte 
confundi,  reipsa  habere,  et  inhaerere,  cum 
multa  habeantur,  quae  non  inhaerent.»  Resp. : 
Quod  contra  imputativam ,  extrinsecam, 
adeoque  phantasticam  justitiam  infra  mon¬ 
strandum  est,  hic  a  Bellarm .  supponitur. 
Quod  ait  2.  «  Apprehensionem  justificationis 
per  veram  fiduciam,  non  esse  simpliciter 
per  modum  objecti,  sed  per  modum  objecti 
nobis  donati  »  ;  vere  dixisset,  per  modum 
objecti  a  nobis  Lutherano-Calvinianis  ficti, 
ut  patet  ex  dictis,  et  patebit  amplius  ex  infra 
dicendis.  Verissime  quidem  ait  Scriptura 
Rom.  vili.  vers.  32.  Deum  donasse  fidelibus 
Christum  et  omnia  cum  eo  :  at  quomodo 
hinc  constat,  singulos  quomodocumque  spe¬ 
rantes  aut  confidentes  esse  ex  iis,  quibus  in 
actu  secundo  Deus  Christum  et  omnia  cum 
eo  donarit  ?  Falsum  est  3.  «  Charitatem 
amicitiee  erga  Deum  non  posse  a  nobis  ha¬ 
beri,  antequam  intelligamus  Deum  nobis 
reconciliatum,  et  quasi  amicum  factum  per 
fidem.  »  Ubi,  quaeso,  hoc  Scriptura  docet  ? 
Numquid  e  contrario  Christus  ipse  ait  :  Ego 
diligentes  me  diligo  ?  Numquid  de  sancta 
peccatrice  dixit  ipse  Justificator  :  Remit¬ 
tuntur  ei  peccata  multa ,  quia  dilexit  mul¬ 
tum?  Anne  dignus  est  ut  recipiatur  in  ami¬ 
cum  is,  qui  diceret  :  «  Displicet  mihi,  Do¬ 
mine,  quod  te  offenderim,  eo  quod  metuam 
a  te  puniri,  et  sperem  a  te  veniam,  et  salu¬ 
tem  aeternam;  verumtamen  de  tua  aversione 
sive  amicitia  non  sum  sollicitus  » ;  talis  re¬ 
vera  est  egregia  illa  «  fides  sola  justificans  » 
Neo-Evangelicorum. 


Confirmatur  argumentum.  Quia  sacramenta 
promissiones  applicant  et  nostras  faciunt  : 
non  ergo  per  modum  instrumenti  applican¬ 
tis  fides  sola  justificat.  Nec  refert  multum 
quod  «  Sacramenta  sint  a  Deo  erga  nos,  et 
promissionem  applicant  ,  ut  instrumenta, 
dando  potius  quam  accipiendo,  ut  fides. 
Deus  enim  justificat  per  utrumque.  Et  cum 
justificare  significet  actionem,  non  passio¬ 
nem,  magis  proprie  justificat  sacramentum 
quod  est  quasi  manus  dans  justitiam,  quam 
fides,  quee  est  quasi  manus  accipiens,  ut  ipsi 
loquuntur.  Nec  aliud  probat  replica  Amesii; 
unde  videtur  Bellarmini  dicta  pro  praecipua 
parte  truncando,  de  more  enervare  voluisse. 
Alia  quatuor  effugia  bene  a  Bellarmino 
praeclusa  vel  suo'  silentio  fatetur  Amesius. 

Ad  CAPUT  XXVII. 

Aliud  argumentum  petitur  ex  modo  justi¬ 
ficandi.  Ideo  enim  Lutherani  et  Galvinistae 
contendunt,  fidem  solam  justificare,  quia  pu¬ 
tant  eam  non  justificare  per  modum  causae 
aut  meriti  cujusdam,  sed  solum  relative,  eo 
scii,  quod  credendo  accipit,  quod  Deus  pro¬ 
mittendo  offert.  Hoc  autem  falsum  esse,  ex 
triplici  capite  probatur. 

I.  —  Quia  Rom.  m.  vers.  28.  et  iv.  vers. 
2.  et  Galat.  n.  vers.  16.  m.  vers.  10.  illud 
justificari ,  salvari  per  fidem,  vel  ex  fide,  sine 
dubio  aliquam  causalitatem  indicat.  Sicut 
enim  vice  versa  Apostolus  saepe  negans  nos 
justificari  per  opera,  vel  ex  operibus,  exclu¬ 
dit  sine  dubio  causalitatem  operum  respe¬ 
ctu  justificationis  :  sic  vice  versa  cum  afdr- 
mat  nos  justificari  per  fidem,  aut  ex  fide, 
tribuit  huic  aliquam  causalitatem,  dispositi- 
vam  scii,  et  meritoriam  de  congruo.  Ame¬ 
sius  hic  1.  etiam  admittit,  apprehensionem 
suam  fictitiam  esse  a  suo  modo  causam». 
At  quis  ille  modus?  quodnam  genus  causae 
hic  intercedit?  cur  non  assignavit?  2.  Fere 
totam  Bellarmini  doctrinam  admittit,  dum¬ 
modo  «  meriti  »  vox  expungatur.  Sed  fru¬ 
stra  laborat  in  tollendo  hoc  merito  congrui, 
seu  vi  impetrandi,  quam  Scripturae  passim 
tam  aperte  produnt.  3.  Inique  Bellarminum 
«  inconstanti®  »  arguit,  «  eo  quod  supra 
negavit,  fidem  justificare  solam,  cum  possit 
esse  in  homine  non  justo,  jam  vero  velit, 
illam  eodem  modo  justificare,  quo  legis  to¬ 
tius  observatio  justificaret,  si  adesset».  At 
non  est  hic  major  inconstantia,  quam  si  quis 
negaret,  fidem  complete  et  proxime  dispo- 


756 


VINDICLE 


nere,  et  affirmaret,  eam  inchoative  et  re¬ 
mote  disponere.  4.  «  Crassissimi  erroris  » 
Bellarminum  arguit,  quod  eodem  modo  tri¬ 
buat  fidei  meritum,  quod  ii,  contra  quos 
disputat  Apostolus,  tribuebant  meritum  ope¬ 
ribus  legis.  At  hoc  crassissimum  mendacium 
est.  Nam  hi  meritum  proprie  dictum  jacta¬ 
bant,  quod  nos  Catholici  de  omnibus  dispo- 
tionibus  justificationem  praecedentibus  per¬ 
negamus.  Solam  impetrationem  ex  quadam 
congruitate  admittimus,  ut  infra  pluribus 
dicetur.  5.  « Vanissime  »  cavillatur,  dum  ex 
eo,  quod  subinde  in  SS.  litteris,  in  opposi¬ 
tionibus  non  notetur  idem  genus  causae; 
ideo  neque  in  praesenti  oppositione  «  fidei 
,et  operum  »,  admitti  debere  idem  genus 
causae. 

II.  —  Probatio  petitur  ex  iis  locis,  qui 
testantur,  fidem  esse  initium  justitiae,  ac 
proinde  hoc  esse  causam  formalem  incho¬ 
atam  justificationis ,  ut  Rom.  iv.  vers.  5. 
Credenti  reputatur  fides  ad  justitiam.  Actor, 
xv.  vers.  9.  Fide  purificans  corda  eorum. 
Est  porro  hic  notandum,  Bellarminum  nul¬ 
latenus  loqui  de  proprie  dicta  formali  justi¬ 
tia,  quam  juxta  conc.  Trid.  infra  ex  insti¬ 
tuto  probat,  unicam  causam,  formalem,  qua 
justificamur,  esse  ipsam  gratiam  habitualem 
a  Spiritu  sancto  cordibus  infusam.  Intelligit 
ergo  de  forma  improprie  sumpta.  Forma 
enim  justificans  proprie  et  stricte  sic  dicta, 
non  est  nisi  pretiosum  illud  donum  Dei,  quo 
divinse  participes  efficimur  naturae  :  minus 
proprie  ac  late  sumpta  justitia  formalis  et 
partialis,  dicitur  omnis  ille  sive  actus  sive 
habitus,  qui  animam  recte  ordinat  ad  suum 
ultimum  finem.  Nec  plus  hic  mysterii  est; 
nec  ulla  in  Bellarmino  antilogia,  uti  sibi 
persuasit  Amesius. 

III.  —  Probatio  sumitur  ex  iis  locis,  qui 
docent,  per  fidem  impetrari  remissionem 
peccatorum,  adeoque  justificari  hominem 
per  fidem,  ut  Luc.  vii.  vers.  50.  Fides  tua 
te  salvam  fecit ,  Christus  dixit  mulieri,  cui 
dixerat  :  Remittuntur  tibi  peccata  tua.  Cer¬ 
tum  autem  est,  Christum  de  utraque  sani¬ 
tate,  corporis  scii,  et  animae  (quae  est  justi- 
catio),  aequaliter  pronuntiasse  :  Fides  tua  te 
salvam  fecit  etc.  Matth.  xv.  vers.  28.  Mare. 
vii.  vers.  29.  Luc.  vn.  vers.  50.  Matth.  ix. 
'vers.  22.  Mare.  x.  vers.  52.  Rom.  iv.  20. 
Abrahamo  fides  reputata  est  ad  justitiam „ 
Rom.  x.  vers.  13.  Apostolus  sicut  causam 
fidei  facit  praedicationem  Evangelii,  ita  facit 
causam  invocationis  ipsam  fidem  et  causam 


salutis,  seu  justificationis,  invocationem. 
Idem  Hebr.  xi.  multis  exemplis  docet,  per 
fidem  homines  placere  Deo.  Denique  idem 
frequenter  S.  August.  apertissime  docet,  ut 
nec  ipse  Amesius  negare  potuerit.  Ne  tamen 
nihil  fecisse  videretur,  objicit  1.  antilogiam 
Bellarmino.  «  Si  enim  »,  inquit,  «  fides  im¬ 
petrat  justificationem,  tunc  non  est  formalis 
justificatio  ».  Resp.  :  Improprie  et  late  sum¬ 
pta  impetrat  unicam  et  proprie  dictam  for¬ 
mam  justificantem.  Quid  hic  non  belle  con¬ 
cinit?  Amesius  2.  :  «  Fidem  aliquo  modo 
mereri  remissionem,  sine  ullo  colore  pro¬ 
bationis  impudenter  asseritur  contra  Scri¬ 
pturam  ».  Resp.  :  Ut  hoc  verum  sit  de 
Scriptura  per  quodlibeticam  Parhermeniam 
Lutherano-Calvinisticam,  veluti  in  catasta, 
explicata;  ita  falsissimum  est,  et  effrons  ca¬ 
lumnia  non  tam  in  Bellarminum,  quam  S. 
Augustinum,  cujus  plura  testimonia  a  Bel- 
larmin.  fideliter  relata  frequenter  asserunt, 
fidem  impetrare  justificationem,  et  remis¬ 
sionem  peccatorum,  gratiam  bene  operandi, 
ac  per  hoc  justificare  per  modum  disposi¬ 
tionis  et  meriti,  non  quidem  de  condigno 
(quod  Bellarmino  affingere  voluisse  videtur 
Amesius),  sed  «  de  congruo  ».  Amesius  3.  : 
«  Impetrare  remissionem,  et  apprehendere 
Christum,  ad  remissionem  in  ipso  promissam 
omnibus,  qui  eam  apprehendunt,  sunt  unum 
et  idem  ».  Resp.  :  Ita  est  juxta  Quodlibeti¬ 
cam  Puritani  hujus;  extra  hanc  quis  sani 
cerebri  dixerit,  nudam  apprehensionem  doni 
ab  aliquo  obtinendi  aut  obtenti,  esse  idem 
quod  impetrationem?  Non  ergo  pueriliter  a. 
Bellarmino  opponuntur  duo  illa,  apprehen¬ 
sio  et  impetratio,  sed  haeretice  confundun¬ 
tur,  quee  toto  coelo  ab  invicem  distant. 

Ad  CAPUT  XIX. 

Contra  Catholicam  veritatem  objiciunt 
hieretici :  «  Scriptura  passim  docet,  homi¬ 
nem  justificari  sine  operibus,  non  ex  lege 
factorum,  non  ex  lege,  sed  ex  fide  :  ergo  ex 
fide  sola  »,  Roman.  m.  v.  27.  Gal.  ii.  v.  16. 
Ephes.  ii.  vers.  8.  Tit.  m.  v.  4.  Phil.  m.  v.  9. 
Pro  hujus  objectionis  solutione,  et  Apostoli- 
corum  verborum  intelligentia,  praenotan¬ 
dum  est  I.  Quod  lex  factorum ,  et  lex  fi¬ 
dei ,  nullatenus  intelligendae  sint,  quod  illa 
requirat  opera,  haec  requirat  fidem,  ut  falso 
contendit  Calvinus,  Kemnitius,  etc.,  contra 
expressam  doctrinam  S.  Augustini  lib.  de 
Spiritu  et  lit.  cap.  13.  Sed  quod  lex  facto- 


DE  JUSTIFICATIONE. 


757 


rum  »  jubeat,  quid  sit  faciendum;  Lex  fi¬ 
dei ,  impetret  gratiam  faciendi,  quod  lex 
factorum  jubet.  Itaque  utraque  lex  requirit 
opera,  sed  illa  continet  praeceptum,  haec 
auxilium ;  illa  praestat  ut  cognoscamus,  haec 
ut  faciamus  ;  illa  dicit  Deus  :  Fac  quod  ju¬ 
beo  ;  hac  dicimus  Deo  :  Da  quod  jubes;  illa 
est  littera  quae  occidit  jubendo;  haec  spiri¬ 
tus,  qui  vivificat  opem  ferendo,  ut  justifica¬ 
tio  legis  impleatur  in  nobis.  Unde  non  solum 
lex  Mosis,  sed  etiam  lex  Christi  quatenus 
aliquid  imperat,  est  lex  factorum  ;  et  lex  fi¬ 
dei  est  spiritus  fidei ,  non  solum  quo  nos 
Christiani,  sed  etiam  omnes  antiqui  justi 
Dei  gratiam  impertrarunt,  et  justificati  gra¬ 
tis  per  eamdem  gratiam  legis  mandata  serva¬ 
runt.  Ita  passim  S.  August.  Nec  id  abnuit 
omnino  Amesius.  Ait  tamen  :  «  Non  est  haec 
tota,  neque  illa,  quam  Apostolus  intendit, 
inter  legem  et  Evangelium  differentia  ». 
Nimirum  intentionem  Apostoli  sola  herme- 
neutica  Lutherano-Calviniana  penetrat !  Quae 
objicit,  sunt  mera  principii  petitio,  et  repe¬ 
titio  fidei  illius  relativae,  justitiae  imputativae, 
etc.  Quale  demum  est  hoc  argumentum  !  «  Si 
nihil  aliud  interest  inter  fidem  et  legem  ope¬ 
rum,  quam  quod  fides  addit  vires  faciendi, 
tum  certe  Christi  mors  et  propitiatio  non 
habuit  alium  usum,  quam  ut  procuraret  no¬ 
bis  vires,  ut  nos  faceremus  opera  legis.  » 
Sequela  nulla  est.  Nam  Christi  mors  non 
tantum  meruit  nobis  auxilia  ad  bene  ope¬ 
randum  et  implendam  legem,  sed  etiam  vim 
sacramentorum,  qua  ultra  dispositionem 
suscipientis,  non  ponenti  obicem,  remissio¬ 
nem  peccatorum  confert,  et  gratiam  san¬ 
ctificantem  infundit,  ac  denique  omni  bene¬ 
dictione  coelesti  locupletat.  Quod  interpreta¬ 
tionem  Cajetani  Puritanus  ut  «  sinceram» 
praedicet,  hoc  ipso  facit  suspectam,  etsi  ejus 
commenta  universim  supra  non  rejecisse¬ 
mus. 

Praenotandum  II.  justitiam  legis  esse  ope¬ 
ra  justa,  quae  lex  facienda  praescribit ;  quam 
justitiam  nusquam  Apostolus  rejicit,  ut  inu¬ 
tilem,  sed  potius  commendat,  Rom.  ii.  vers. 
13.  Factores  legis  justificabuntur,  etc.  Justi¬ 
tiae  vero  ex  lege,  sive  in  lege,  sunt  illa  ope¬ 
ra,  quae  homines  faciunt  sine  gratia  fidei, 
sola  cognitione  legis  adjuti ;  et  haec  opera 
non  justificant  coram  Deo,  ideoque  Aposto¬ 
lus  eam  justitiam  (quae  coram  hominibus 
tantum  est),  rejicit  ut  inutilem ;  quam  etiam 
vocat  justitiam  propriam,  opponitque  «ju¬ 
stitiae  Dei  Rom.  x.  vers,  3.  Amesius  :  «  Di¬ 


stinctio  illa  neque  in  Scripturis  (Luthera¬ 
no-Calviniana  glossa  interpolatis),  neque  in 
ratione  (Puritanica),  fundamentum  ullum 
habet».  At  cur?  «  Quamvis,»  inquit,  «  Apo- 
tolus  non  rejiciat  opera  justa,  quae  lex  prae¬ 
scribit,  tamquam  simpliciter  inutilia  ;  rejicit 
tamen  a  justificatione  coram  Deo  ».  At  hoc 
falsum  esse,  constat  ex  verbis  Apostoli  Rom. 
ii.  vers.  13.  recitatis  :  cujus  oppositum 
pollicetur  se  infra  probaturum.  Amesius  2. 
«  Nihil  absurdius  fingi  potest,  quam  quod 
Bellarmin.  audet  sustinere  justitiam  fidei 
esse  opera  bona  facta  ex  gratia  et  fid^;.  Ju¬ 
stitia  enim  fidei  operibus,  imputata,  in  re¬ 
missione  peccatorum  consistens  ».  Resp.  : 
Apud  novi  Evangelii  sectatores  facile  da¬ 
mus,  «  nihil  absurdius  fingi  posse  »,  quam 
quod  ante  Lutherum  omnis  Ecclesia  semper 
credidit,  nempe,  justitiam  inhaerentem,  ju¬ 
stificationem  secundam,  qua  quis  ex  justo 
fit  justior  per  bona  opera  etc.  Numquid  haec 
omnia  non  tantum  Card.  Gontarenus  toties 
ab  Amesio  laudatus,  sed  etiam  SS.  Augu- 
stin.  et  alii  Patres  expresse  docent  ?  Est  ta¬ 
men  hic  etiam  notanda  ambiguitas  in  eo, 
quod  « justitia  fidei  »  dicuntur  «  esse  bona 
opera  facta  ex  gratia  ».  Neque  enim  hoc  in- 
telligitur  de  forma  justificante,  quae  est  a 
solo  Deo  infusa  cordibus  per  modum  habi¬ 
tus  manentis,  et  habitualiter  ordinat  homi¬ 
nem  ad  suum  finem  ultimum,  sed  de  actuali 
exercitio  virtutum  in  homine  justificato, 
quae  sine  dubio  in  SS.  litteris  etiam  vocan¬ 
tur  justitia,  et  communiter  veniunt  nomine 
generali  «justitiae  Christianae. 

Praenotandum  III.  cum  S.  August.  lib.  de 
grat.  et  liber,  arbitr.  cap.  7.  et  S.  Hiero- 
nym.  epist.  ad  Ctesiph.,  Apostolum  per  ope¬ 
ra,  quae  fidei  opponuntur,  et  a  justificatione 
excluduntur,  intelligere  tantum  opera  quae 
fidem  praecedunt,  quaeque  solis  viribus  li¬ 
beri  arbitrii  fiunt.  Amesius. :  «  Hoc  clare  re¬ 
futatur  in  persona  Abrahami ,  Rom.  iv, 
Galatarum,  cap.  m,  et  ipsius  Apostoli  cap. 
ii.  Mirum  est,  id  quod  tam  clarum  ait  Ame¬ 
sius,  a  SS.  Augustino,  Hieronymo,  caeteris- 
que  priscae  Ecclesiae  aquilis  non  fuisse  no¬ 
tatum,  sed  a  novitiis  Lutheri  Calvinique 
catulis  :  nempe  almae  hermeneuticae  subsi¬ 
dio,  qua  «Quodlibet»  videntin  «  Quolibet»? 

His  praenotatis  facile  patet  solutio  obje¬ 
ctionis.  Negatur  enim  sequela.  Unde  cum 
Rom.  m.  vers.  27.  dicitur,  exclusa  esse  glo¬ 
riatio  per  legem  fidei,  non  excluditur  gloria¬ 
tio  omnis,  sed  ea  tantum,  quae  est  ex  operi- 


758 


VINDICLE 


bus  per  solam  legis  justitiam,  et  liberi  arbi¬ 
trii  vires  elicitis  :  nam  alias  II  Gorinth.  x. 
vers.  17.  aperte  docet  Apostolus,  quod  pos¬ 
simus  in  Domino  gloriari;  hoc  est,  quod 
Deus  gratis  nobis  fidem  inspirarit,  et  per 
hanc  provexerit  ad  veniam  et  opera  san¬ 
cta.  Hoc  quippe  est  in  Domino  gloriari ;  ei 
scilicet,  cujus  dona  sunt,  accepta  omnia 
ferendo,  illi  omnen  gloriam  attribuendo, 
et  ad  ejus  laudem  et  gloriam  omnia  di¬ 
rigendo  :  qualiter  sane  gloriatus  est  insi¬ 
gniter  ipse  Apostolus ,  non  modo  cum  II 
Timoth.  iv.  vers.  7.  dixit  :  Bonum  certamen 
certavi  etc.  sed  multo  maxime  I  Gorint.  ii. 
vers.  18.  etcap.  xii.  usque  ad  vers.  10.  et 
cap.  xv.  vers.  10.  Plus  omnibus  laboravi ; 
non  autem  ego,  sed  gratia  Dei  mecum.  Vi¬ 
deatur  post  SS.  August.,  Hieronym.,  Chry- 
sost.,  Greg.  etc.  S.  Bernardus  lib.  de  grat. 
etlib.  arbitr.  sub  finem,  ubi  musteum  hoc 
Lutherano-Calvinianorum  dogma  ex  verbis 
Apostoli  prmclare  refellit ;  et  fusissime  ex 
SS.  Patribus,  et  ratione.  Did.  Ruiz  de  Mon- 
toya  tract.  de  Prsedest.  disp.  35.  cap.  7.  et 
seqq.  Ad  illud  de  Abrahamo  ad  Roman.  iv. 

>  vers.  2.  respondetur,  loqui  Apostolum  con- 
ditionate  :  si  Abraham  justificatus  est  ex 
operibus  procedentibus  non  ex  gratia  fidei, 
habuit  gloriam,  sed  non  apud  Deum  :  hinc 
vero  minime  sequitur,  absolute  excludi  ope¬ 
ra  omnia  a  justificatione  Abrahami,  sed  ea 
tantum,  quai  si  non  praecedebant  fidem,  sal¬ 
tem  praecedere  poterant  et  etiam  habita  fide 
ab  hac  poterant  non  procedere.  Quod  infert 
Amcsius  :  «  Ergo  excludit  Apostolus  (juxta 
nos),  illa  sola  opera,  quae  adversarii,  contra 
quos  disputat,  non  poterant  includere  ».  Sic 
est.  Non  poterant  vere  et  bene  includere  : 
male  vero  et  falso  cur  non  possent?  Falsum 
porro  est,  quod  Kemnitius  contendit,  statum 
quaestionis  Epistolae  ad  Galatas  non  fuisse 
alium,  nisi,  utrum  opera  ex  fide  justificent, 
an  vero  sola  fides  justificet?  »  Veritas  est  : 
duplicem  ibi  tractari  quaestionem.  1.  est 
specialis  :  an  caeremoniae  legales  ad  Chri¬ 
stianos  pertineant,  ita  ut  sine  iis  salvari  ne¬ 
queant?  2.  Generalis :  an  per  legem,  et  vires 
naturae  possit  contingere  justificatio  sine  gra¬ 
tia  et  fide  Jesu  Christi?  Ad  utramque  respon¬ 
det  Apostolus,  negative.  Quaestionem  vero 
illam  a  Kemnitio  conti ctam  nec  leviter  qui¬ 
dem  attingit;  quod  perspicuum  fit  ex  illis 
verbis  :  «  Si  per  legem  justitia,  ergo  Christus 
gratis  mortuus  est :  Si  ex  lege  haererlitas, 
ergo  non  ex  promissione  :  evacuati  estis  a 


Christo,  qui  in  lege  justificamini  etc.  ».Haec 
similesque  consecutiones  firmissimae  sunt, 
si  excludantur  a  justificatione  opera  facta 
sine  fide  et  gratia  Christi  :  infirmissimae 
vero,  si  quis  per  eas  rejicere  velit  opera, 
quae  fiunt  ex  gratia  et  fide.  Amesius  :  «  Im- 
mo  sunt  firmissimae ;  quia  ex  natura  rei, 
Christum  abnegant,  qui  justificationem  quae¬ 
runt  in  semetipsis,  aut  operibus  suis  ».  Sed 
quaero  ego  contra  :  Quomodo  potest  cum 
ulla  veri  specie  ille  dici  abnegare  Christum, 
qui  fidem  et  omnia  sua  opera  bona  attribuit 
gratiae  Christi,  et  praedefinitioni  Dei  aeternae  ? 

Ad  CAPUT  XX. 

Objiciunt  haeretici  :  «  Scriptura  passim 
justificationem  tribuit  fidei  soli,  caeteris  om¬ 
nibus  capitibus,  vel  dispositionibus  prae¬ 
termissis.  Matth.  ix.  vers.  2.  Luc.  vn. 
vers.  50.  Joan  i.  vers.  12.  et  m.  vers.  36. 
Itom.  v.  vers.  1.  »Respon.  :  Certum  est,  nihil 
liiric  confici;  sicut  nihil  evincitur  contra  fi¬ 
dei  necessitatem  ex  iis  locis,  ubi  solae  virtu¬ 
tes  aliae,  vel  sacramenta  nominantur,  ut 
Luc.  vn.  vers.  47.  Remittuntur  ei  peccata 
multa ,  quoniam  dilexit  multum.  Rom.  vili, 
vers.  24.  Spe  salvi  facti  sumus.  Eccles.  i. 
v.  27.  Timor  Domini  expellit  peccatum.  Ephes. 
v.  vers.  26.  Mundans  eam  lavacro  aqux  etc. 
Opponit  Amesius  verba  Card.  Contareni, 
quibus  fatetur  :  «  Scripturam  nulli  alteri  rei 
tribuere  justificationem  nisi  fidei  ».  At  num- 
quid  idem  aperte  verbis  supra  recitatis  pro¬ 
fitetur,  se  intelligere  «  fidem  charitate  for¬ 
matam  »  ?  Caetera  quae  parat  effugia  levioris 
adhuc  momenti  sunt,  quae  proinde  piget  hic 
exscribere  :  sunt  enim  nimis  elumbes  cavilli. 

Ad  CAPUT  XXL 

Objiciunt  haeretici  1  :  «  Gratis  vel  gratia 
justificari,  est  sola  fide  justificari;  quia  gra¬ 
tia  excludit  omnia  opera,  ne  causa  secum 
sint  ejusdem  effectus  et  nominatim  justifica¬ 
tionis,  Rom.  m.  vers.  24.  etiv.  vers.  4.  5.  ac 
xi.  v.  6.  »  Respond.  :  Particula  illa,  gratis , 
uno  modo  potest  accipi,  ut  opponatur  de¬ 
bito  ex  justitia,  sive  meritis  de  condigno  ;  et 
hoc  modo  justificatio  gratuita  non  excludit 
opera,  quse  dicantur  concurrere  ad  justifica¬ 
tionem,  ut  dispositiones,  vel  ut  merita  de 
congruo  ;  et  juxta  hunc  modum,  non  est  idem 
justificari  gratis ,  et  justificari  ex  sola  fide. 
Altero  modo  potest  accipi  particula  gratis 


DE  JUSTIFICATIONE. 


759 


ut  opponitur  operi  facto  sine  ulla  gratia ;  et 
hoc  modo  justificatio  gratuita  non  excludit 
merita  absolute,  sed  merita  proprie,  quae 
sint  nobis  ex  nobis,  et  non  ex  Deo.  Opponit 
Amesius  utrique  huic  modo  vel  acceptioni 
ly  gratis  Card.  Toletum  in  cap.  m.  ad  Rom. 
Sed  si  legatur  integre  Toletus  ea  annot.  22. 
mox  apparebit  vel  fraus  vel  stupor  hujus 
Puritani.  Deinde  imperite  aut  fraudulenter 
nugatur,  dum  ait  :  «  Meritum  de  congruo, 
quod  in  opere  mero  fundatur,  magis  repug¬ 
nare  gratiae,  quam  meritum  de  condigno, 
quod  in  promissione  ex  parte  fundatur  »  ; 
dissimulans  praecipuum  inter  utrumque  me¬ 
ritum  discrimen,  nempe,  quod  hoc  sit  filii 
aut  amici  Dei,  illud  vero  adhuc  inimici  Dei. 
3.  Manifesta  perversio  est  verborum  Apo¬ 
stoli  Rom.  iv.  vers.  16.  (ex  fide,  ut  per  gra¬ 
tiam),  cum  hinc  infert  Amesius  :  «  nihil  quod 
nostrum  est,  posse  habere  locum  in  actu 
justificandi  ex  gratia,  praeter  fidem  ».  Jam 
supra  ostensum  est,  cum  ab  Apostolo  tribui¬ 
tur  justificatio  fidei  Abrahae,  id  non  dici  de 
fide  tantum  ut  assensus  vel  fiducia  est,  sed 
etiam  quatenus  Deum  diligens,  colens,  obe- 
diens,  etc.  Quamquam,  si  ly  ( nihil  quod  no¬ 
strum  est)  accipiatur  de  operibus  non  sup¬ 
ponentibus  fidem,  admitti  potest  ea  assertio. 
Sed  aliud  intendit.  4.  Temere,  imo  haeretice 
affingit  Apostolo,  quod  locis  citatis  «  clare 
satis  ostendat,’  per  gratiam  se  intelligere 
gratuitam  Dei  voluntatem,  non  gratuitum  Dei 
donum  in  nobis  inhaerens,  etc.  »  Quis  dubitet 
Apostolum  loqui  non  de  aeterna  praedefini- 
tione,  sed  de  gratuita  justificatione  in  tem¬ 
pore,  qua  proposuit  Deus  nobis  Christum  in 
propitiatorem,  vel  victimam  placantem  ho¬ 
minibus  Deum,  per  fidem  sanguinis  seu  pas¬ 
sionis  ipsius  ?  Facile  hic  fraudes  suas  occul¬ 
tat  Amesius  sub  aequivoca  et  confusa  ac¬ 
ceptione  gratiae  ,  quae  nunc  extrinsecam  , 
gratuitamque  Dei  voluntatem,  nunc  donum 
generale  Redemptionis  humanae ;  nunc  auxi¬ 
lium  vocationis  gratuitae  ;  nunc  ipsam  justi¬ 
tiam  formalem  homini  inhaerentem,  et  diffu¬ 
sam  in  cordibus  per  Spiritum  sanctum , 
indicat. 

Ad  CAPUT  XXII. 

Objiciunt  haer.  :  «  Scriptura  ubique  docet, 
omnes  qui  credunt  justificari  et  salvari  : 
quod  quidem  non  esset  infallibiter  verum, 
nisi  sola  fides  justificaret,  Joan.  m.  v.  16. 
Ut  omnis  qui  credit  in  eum,  non  pereat. 


Act.  x.  v.  43.  Remissionem  peccatorum  accipere 
omnes,  qui  credunt  in  eum.  Rom.  i.  vers.  16. 
E vangelium  virtus  Dei  est  ad  salutem  omni 
credenti.  I  Joan.  v.  vers.  i.  Omnis  qui  credit , 
ex  Deo  natus  est.  »  Resp.  1. :  Ly  omnis  potest 
exponi  negative,  ut  sensus  sit.  Omnis  qui 
credit  justificatur,  id  est  nemo  sine  fide 
justificatur.  Amesius  :  «  Haec  negative  tan¬ 
tum  interpretari ,  nihil  aliud  esset,  quam 
illudere  Deo  ».  Juxta  hunc  igitur  Puritanum 
illusisset  S.  Augustinus  Deo,  cum  libro  de 
praedest.  Sanet,  cap.  7.  ita  exposuit  illud  : 
«  Deus  vult  omnes  salvos  fieri».  Resp.  2.  : 
Eadem  particula  omnis  potest  referri  ad 
omnia  hominum  genera, ut  significet  :  Fidem 
Christi  esse  viam  ad  salutem  apertam  toti 
mundo,  non  uni  tantum  genti.  Amesius  : 
«  Potest  quidem  et  debet  ita  referri  ;  sed 
simul  etiam  ad  omnem  speciem  specialissi¬ 
mam  hominum  credentium ;  sicut  in  lege, 
(Quisquis  ea  fecerit,  vives  per  ea,)  et  ad  omnia 
hominum  genera,  et  etiam  ad  omnem  sin¬ 
gularem  hominem  ea  facientem  necessario 
debet  referri  ».  Resp.  :  Esto,  accipiatur  ea 
particula  etiam  affirmative  de  singulis  cre¬ 
dentibus  ;  non  hinc  sequitur,  solam  fidem 
justificare,  sed  justificare  et  salvare  tunc, 
cum  non  desunt  esetera ;  hoc  est,  fides  sem- 
per  ex  sua  parte  salvat,  modo  caetera  requi¬ 
sita  adsint.  Id  ita  esse,  perspicuum  tit  ex  eo, 
quod  in  Scripturis  etiam  de  spe  dicitur  : 
Omnis  qui  sperat  in  eum  non  confundetur, 
Eccles.  ii.  vers.  11.  de  dilectione  :  Omnis 
qui  diligit,  ex  Deo  natus  est.  I  Joan.  iv.  vers. 
7.  de  humilitate  :  Omnis  qui  se  humiliat  exal¬ 
tabitur.  Luc.  xviii.  vers.  14.  de  oratione  : 
Omnis  qui  petit,  accipit.  Luc.  xi.  vers.  10.  et 
Rom..  x,  vers.  13.  De  obedientia  :  Factus  est 
omnibus  obedientibus  sibi  causa  salutis  aeternae, 
Hebr.  v.  vers.  9.  Et  tamen  nemo  diceret, 
solam  spem,  orationem,  humilitatem,  aut 
alia  sufficere  sine  fide.  Itaque  sensus  Scri¬ 
pturae  est,  singulas  istas  virtutes  ex  parte  sua 
perducere  homines  ad  salutem,  nisi  aliunde 
oriatur  defectus.  Unde  S.  August.  tract.  10. 
in  epist.  Joan.  :  «  Dicunt  :  Credo ;  sed  fides 
sine  operibus  non  salvat».  Et  S.  Prosper  : 

«  Nec  opera  sine  fide,  nec  fides  sine  operi¬ 
bus  justificat  ».  Amesius  :  «  Hac  sophistica 
posset  quis  miracula  aenei  serpentis  exte¬ 
nuare.  Eam  dem  autem  rationem  fidei  esse 
ad  justificationem,  quae  fuit  Aspectus  aenei 
serpentis  ad  sanandum,  Dominus  ipse  docet. 
Joan.  m.  »  Resp.  :  Non  est  eadem  omnino 
et  univoca  ratio  inter  utrumque,  sed  tantum 


760 


VINDICLE  DE  JUSTIFICATIONE. 


analogica.  Neque  enim  Scriptura  quidquam 
aliud  exprimit  ad  sanitatem  recuperandam 
praeter  aspectum  aenei  serpentis,  sicut  alia 
quamplura  praeter  fidem  exigit  ad  salutem 
animae.  Unde  in  similitudine  hac  simul  est 
magna  dissimilitudo,  adeoque  Amesius  so- 
phisticatur. 

Ad  CAPUT  XXIII. 

Objiciunt  haer.  :  «  Quo  solo  recipitur 
Evangelium,  illud  solum  justificat.  Sed  sola 
fide  recipitur  Evangelium.  Ergo.  »  Resp.  : 
Yerbum  Dei  sanat  et  salvat  :  sed  ut  hoc 
faciat,  non  satis  est,  ut  fide  apprehendatur 
nisi  etiam  charitate  impleatur.Yerbum  enim 
Dei  non  solum  offert  promissiones,  sed  etiam 
imperat  opera  facienda.  Amesius  :  «  Yer¬ 
bum  promissionis  est,  quod  justificat  :  hoc 
autem  impletur  proprie  a  promittente  ». 
Resp.  :  Falsum  assumitur,  et  eo  gratis  ad- 
mis&o,  nihil  contra  nos  infertur.  Nam  sicut 
promissio  de  sapientia  infundenda  neminem 
ex  fatuo  faceret  sapientem ;  ita  sola  promis¬ 
sio  de  salute  conferenda  non  salvat  imme¬ 
diate  et  per  se,  sed  tantum  cum  impletse 
fuerint  conditiones  a  nobis  requisitae. 

Gerhardus  hic  praeter  Amesiana  vix  aliud 
profert,  quam  antilogias  e  dictis  Bellarmini 
conflatas,  sed  adeo  sunt  pueriles  et  flaccidae, 


ut  ex  dictis  facile  expediri  queant.  Unicum 
exempli  gratia  libet  producere.  Ut  defendat 
Lutherum  a  sacrilega  depravatione  et  assu¬ 
mento  illo  Rom.  in.  vers.  28.  particulae  sola, 
opponit  disp.  28.  th.  48.  «  Bellarminurn  lib. 
i.  de  Yerbo  Dei  cap.  10.  totis  viribus  pro¬ 
pugnare  decretum  concilii  Trid.  quo  versio 
vulgata  latina  pronuntiata  est  authentica. 
At  in  ea  pluribus  locis  insertam  exstare 
exclusi vam, ubi  in  fontibus  non  habetur, etc.» 
At  quis  non  rideat  hanc  sive  antilogiam,sive 
objectionem ,  cum  plerisque  omnibus  illis  in 
locis  a  Gerhardo  allegatis,  particulam  exclu- 
sivam  in  fontibus  non  quidem  in  terminis 
expressam,  sed  tamen  necessario  implexam, 
ex  totius  loci  sensu  ita  clarum  sit,  ut  quivis 
etiam  gentilis  philosophus,  solius  rationis 
naturalis  ductu  fateri  cogatur,  nihil  ea 
«exclusiva»  mutari  in  sensu,  sed  perspicue 
rem  ipsam  explicari.  In  assumento  autem 
illo  Lutheri  sacrilego  aperte  hseresim  suam 
stabilire  satagebat,  quam  ipse  non  obscure 
fassus  est,  a  temporibus  Apostolorum  in 
Ecclesia  Dei  sepultam  et  ignotam  jacuisse. 
Ridiculus  est  plane  ille  Joannes  Wolframus 
Lutheranus  praeco  in  Thuri ngia,  qui  ante 
80.  annos,  quingentis  testimoniis  Patrum, 
ac  Doctorum  ante  Lutherum,  hanc  haeresim 
tueri  voluit,  contradicente  quamvis  Luthero. 
Yideri  possit  hic  Wolframus  prodromus  fuisse 
Quodlibeticae  Gerhardinae. 


VINDICIiE 

PRO  LIBRO  SECUNDO 

DE  JUSTIFICATIONE 

QUI  EST  DE  JUSTITIA  INHAERENTE 


Ad  CAPUT  II. 

Quinque  sunt  principales  errores  a  concil. 
Trident.  sess.  6.  cap.  7.  damnati.  Nam  cum 
dicitur  :  «  Unica  causa  formalis  »,  rejicitur 
error  Buceri,  Pighii,  de  duplici  justitia, inhae¬ 
rente  scii,  et  imputativa.  2.  Cum  dicitur 
esse  «  justitia  Dei,  non  qua  ipse  justus  est  », 
damnatur  haeresis  Ossandri,  qua  homines 
volebat  justificari  per  ipsam  essentialem  Dei 
justitiam.  3.  Cum  dicitur  :  «  qua  renovamur 
Spiritu  mentis,  et  quae  inhaeret,  et  qua  justi 
vere  nominamur  et  sumus  »,  rejicitur  justi¬ 
tia  imputativa  Lutheranorum.  4.  Cum  dici¬ 
tur,  «justitia  consistere  non  insola  remis¬ 
sione  peccatorum», rejicitur  haeresis  Calvini 
de  justificatione  more  forensi.  5.  Cum  dici¬ 
tur  « justitia  nostra  esse  fides,  spes,  chari- 
tasque  infusa  »,  rejicitur  error  Lutheri  de 
sola  fide.  Contra  hos  omnes  errores,  aut 
haereses,  status  controversiae  revocari  potest 
ad  hanc  simplicem  quaestionem  :  «  Sitne 
formalis  causa  absolutae  justificationis  sola 
justitia  in  nobis  inhaerens,  annon  ?  Amesius : 
«  Potest  quidem  status  quaestionis  huc  revo¬ 
cari,  sed  ea  lege,  ut  voce  absoluta  non 
excludatur  justitia  vel  sanctitas  inhaerens 
ac  infusa,  quae  in  hac  vita  est  inchoata  et 
imperfecta  :  et  ut  absoluta  illa  justificatio 
referatur  ad  judicium  Dei,  ut  Apostolus  lo¬ 
quitur  Rom.  m.  vers.  20.  in  conspectu  ejus. 
Card.  Contarenus  in  tract.  de  justific.  accu¬ 
ratius  multo  quaestionem  istam  proponit,  et 
simul  etiam  solvit.  Hoc  sensu  nos  negamus, 
formalem  causam  absolutae  nostrae  justifica¬ 
tionis  esse  justitiam  in  nobis  inhaerentem  ». 
Verum  tricatur  futiliter  hic  in  limine  Ame¬ 
sius.  Quaestio  a  Bellarm.  proposita,  sicut  est 


perspicua  per  se,  ita  sufficientissima  :  et 
sententia  affirmativa,  est  jam  post  concilii 
Trid.  definitionem  omnibus  Catholicis  certa 
de  fide.  Nam  etsi  Buceri,  Pighii  (et  fere 
etiam  C.  Contareni),  opinio  de  justitia  Chri¬ 
sti  nobis  imputata,  in  aliquo  bono  sensu 
utcumque  tolerari  possit  (ut  infra  dicetur), 
absolute  tamen  duplicem  formam  justifica¬ 
tionis,  alteram  intrinsecam,  alteram  extrin¬ 
secus  imputatam,  simpliciter,  ut  erroneum 
dogma  damnamus. 

Ad  CAPUT  III. 

I.  —  Probatur  assertio  Catholica  ex  Rom. 
v.  vers.  17.  ubi  declarat  Apostolus,  1.  Justi¬ 
ficari  esse  justum  constitui.  2.  Sic  nos  con¬ 
stitui  justos  per  justitiam  Christi,  quomodo 
constituti  sumus  injusti  per  inobedientiam 
Adami  :  Constat  autem  per  inobedientiam 
Adami  nos  constitutos  esse  injustos  injusti¬ 
tia  in  nobis  vere  ac  reipsa  inhaerente,  non 
injustitia  Adami  nobis  imputata.  Ergo  for¬ 
malis  causa  absolutae  justificationis  est  justi¬ 
tia  in  nobis  inhaerens.  Amesius  1  :  «  Ex  illa 
phrasi,  justum  constitui,  nihil  constitui  po¬ 
test  pro  justitia  inhaerente  contra  imputa¬ 
tam. Deus  enim  dum  imputat  alicui  justitiam, 
eo  ipso  facto  constituit  eum  ex  imputatione 
justum  in  conspectu  suo  ».  Respon.  :  Haec 
est  merissima  principii  petitio.  Oppositum 
in  decursu  patebit.  Amesius  2.  :  «  Ex  com¬ 
paratione  inter  Adamum  et  Christum,  Pon¬ 
tificiorum  sententia  manifeste  satis  refutatur, 
et  confirmatur  nostra.  I.  enim  vers.  15.  gra¬ 
tia,  et  donatio  per  gratiam ,  opponuntur 
morti  per  peccatum  ingressae.  2.  Bellarmin. 
ipse  lib.  iv.  de  amiss.  grat.  cap.  10.  fate¬ 
tur  :  peccatum  Adami  ita  posteris  omni- 


762 


VINDICLE 


bus  imputari,  ac  si  omnes  idem  peccatum 
patravissent  ;  idemque  ait  lib.  iv.  cap.17, 
et  cap.  18.  Illam  imputationem  probat  ex 
istis  verbis  Apostoli  Rom.  v.  vers.  19. 
Per  unius  inobedientiam  peccatores  constituti 
sunt  multi  :  Unius  delicto  in  omnes  homines 
ad  condemnationem ,  in  quo  omnes  peccave¬ 
runt.  Sequitur  igitur  ex  proportione  com¬ 
parationis,  justitiam  Christi  primo  nobis  im¬ 
putari,  et  illa  nos  justos  fieri  coram  Deo, 
quamvis  sit  etiam  sanctitas  quaedam  justitiae 
cuique  fideli  inhaerens.  Bellarminus  igitur  mi¬ 
serrimam  causae  suae  prodit  egestatem,  dum 
primarium  ei  subsidium  quaerit  ex  illo  loco, 
qui  (ipsomet  fatente)  contrarium  plane  te¬ 
statur  ».  Respond. :  Amesius  ope  suae  Quod- 
libeticae  audet  quidvis  mutare  in  quodvis. 
Verba  Apostoli  vers.  16.  nihil  ad  rem, 
aut  contra  Bellarminum  faciunt.  Plus  enim 
non  dicit  Apostolus,  quam  donum  et  gratiam 
Christi,  scii.  Redemptionem,  satisfactionem, 
et  meritum  ejus  plus  nobis  praestitisse, quam 
Adami  ruina  peperit  nobis  mali.  Nam  etsi 
delicto  unius  Adami  omnes  homines  incur¬ 
rerint  reatum  et  poenam  mortis  tum  corpo¬ 
ralis,  tum  spiritualis,  tum  praesentis,  tum 
aeternae :  multo  tamen  majus  esse  beneficium 
meritorum  Christi,  quo  longe  plura  et  ma¬ 
jora  bona  nobis  contulit,  quam  Adam  abstu¬ 
lerit  ;  ut  patet  ex  gratia  et  gloria  omnium 
Sanctorum.  Quid  hinc,  quaeso,  praesidii  est 
imputativae  justitiae  ?  Dicta  vero  Bellarmini 
adhuc  absurdius  contra  ejus  apertam  volun¬ 
tatem  detorquet  in  alienum  sensum.  Fatetur 
enim  Bellarmin.  cum  omnibus  Catholicis, 
peccatum  actuale  Adae  tamquam  capitis,  im¬ 
putari  omnibus  posteris,  ac  si  ipsi  singuli  per¬ 
sonaliter  illud  admisissent,  eo  quod  omnium 
posterorum  voluntates  in  Adami  voluntate 
fuerint  positae  :  ac  vi  hujus  reatus  actualis, 
unius,  imputati  omnibus,  singulos  contra¬ 
here  peccatum  habituale,  et  injustitiae  ma¬ 
culam  unicuique  reipsa  inhaerentem,  et  pri¬ 
vantem  illa  rectitudine  et  justitia,  qua  tene¬ 
bantur  esse  habitualiter  ordinati  ad  suum 
ultimum  finem  et  primum  principium.  In¬ 
trinsece  ergo  unumquemque  afficit  pecca¬ 
tum  originale  (quatenus  originatum),  sicut 
et  justitia  illam  privationem  pellens  intrin¬ 
sece  exornat  animam  antea  maculatam.  Non 
ergo  «  prodit »  hic  Bellarmin.  egestatem 
ullam  «  suae  causse  »  ;  sed  Amesius  prodit 
opes  inexhaustas  suae  sycophantiae  quodli- 
beticae. 

II.  —  «  Justificamur  per  gratiam,  id  est, 


per  justitiam  ab  illo  donatam,  et  infusam  ; 
haec  est  causa  formalis  justificationis  nostrae. 
Rom.  in. vers. 24.  »Ita  truncate  proponit  hoc 
argumentum  Amesius,  ac  mox  subdit  :  «  In 
hoc  etiam  sicut  in  priori  testimonio,  certo 
quodam  studio,  praesidium  causae  quaerit  ex 
iis  ipsis  verbis  Scripturae,  quae  ipsi  (juxta 
glossam  Puritanicam),  maxime  adversantur, 
ut  habeatur  animosior  disputator  ».  Sed 
verius  nos  dicimus  :  Numquam  fere  auda- 
cius  se  jactare  Amesium,  quam  cum  pessime 
lectores  simplices  decipit.  Argumentum  Bel¬ 
larmini  integrum  hoc  est  :  Apostolus  cum 
ait  :  Justificati  gratis  per  gratiam  ipsius , 
per  redemptionem ,  quse  est  in  Christo  Jesu, 
quem  proposuit  propitiationem  per  fidem  in 
sanguine  ipsius ,  explicat  fere  omnes  cau¬ 
sas  justificationis.  Nam  justificamur  a  Deo 
gratis ,  id  est,  ex  mera  liberalitate,  quan¬ 
tum  ad  nostra  merita.  Et  haec  Dei  liberalitas 
est  causa  efficiens.  Justificamur  autem  per 
gratiam  ipsius ,  id  est,  per  justitiam  ab  illo 
donatam  et  infusam ;  et  haec  est  causa  for¬ 
malis.  Justificamur  item  per  redemptionem 
quae  est  in  Christo  Jesu;  et  haec  est  causa 
meritoria.  Denique  justificamur  per  fidem 
in  sanguine  propitiationis  ;  et  haec  est 
causa  dispositiva.  Hanc  expositionem  con¬ 
formem  esse  sancto  Augustino  ,  aliisque 
Patribus,  Calvinus,  Kemnitius,  etc.,  aperte 
profitentur ;  sed  hi  mustei  Magistri  pluris 
fiunt  ab  Amesio,  quam  mille  Augustini. Ipsa 
certe  verba  Apostoli,  nisi  contra  nativam 
vim  torqueantur,  id  sponte  ingerunt.  Cur 
enim  inanem  tautologiam  affingamus  Apo¬ 
stolo,  ut  idem  quod  per  ly  «  gratis  »  expres¬ 
sit,  mox  vellet  iterare  addendo  ly  «  per  gra¬ 
tiam  »?  Hac  ergo  recte  intelligitur  effectus 
illius  gratuiti  favoris.  Adhaec,  benevolentia 
Dei  non  est  inanis  ac  sterilis,  sed  efficit  id 
bonum  quod  vult.  Si  ergo  bene  vult  homini 
absolute  et  efficaciter,  efficit  illud  bonum, 
justum,  recte  ordinatum  ad  suum  finem  ul¬ 
timum.  Ulterius  :  Gratia  dicitur  dari  per 
Christum ,  Joan.  i.  vers.  17.  Non  recte  hoc 
dicitur  de  benevolentia  Patris  ;  uti  nec  recte 
dici  potest  «  facta  »  sicut  ibidem  dicitur 
Gratia  et  veritas  per  Jesum  Christum ;  et 
data  ad  mensuram  donationis  Christi,  quod 
certe  de  benevolentia  Dei  dici  nequit.  Item 
comparatur  essentiae,  quse  datur  per  crea¬ 
tionem  (Creati  in  Christo),  Ephes.  n.  vers. 
10.  Et  dicitur  Nova  creatura ,  Gal.  vi.  vers. 
15.  Certe  autem  id  per  quod  creaturae  dici¬ 
mur,  est  intimum  nobis  ac  inhaerens.  Sic 


DE  JUSTIFICATIONE. 


763 


etiam  comparatur  luci ,  II  Corinth.  vi.  vers. 
14.  Ephes.  v.  vers.  8.  I  Joan.  n.  vers.  9. 
Lux  autem  non  facit  corpus  lucidum,  nisi 
inhaereat.  Quomodo  igitur  potest  homo  justi¬ 
ficatus  non  tantum  lucidus  dici,  sed  etiam 
lux  in  Domino,  cum  antea  tenebrosus  esset, 
si  adhuc  tenebrae  peccatorum  ipsi  inhaerent, 
et  gratiae  lux  intrinsecus  manet?  Denique 
gratia  per  quam  justificari  nos  ait  Apostolus, 
dicitur  etiam  charitas  diffusa  in  cordibus 
nostris  per  Spiritum  S.  Rom.  v.  vers.  5. 
Frustra  Amesius  cum  suis  gregalibus  et 
excentrico  Cajetano,  hoc  detorquent  ad  be¬ 
nevolentiam,  quae  est  in  ipso  Deo  ;  non  modo 
quia  S.August.  lib.  de  Spirit.  et  lit.  cap.32. 
aperte  pronuntiat  :  «  Charitatem  Dei  dictam 
esse  diffundi  in  cordibus  nostris,  non  qua 
nos  ipse  diligit,  sed  qua  nos  facit  dilectores 
suos  »  ;  sed  etiam, quia  ipse  Apostolus  Rom. 
vm.  vers.  15.  de  hoc  ipso  Spiritu  nobis  dato 
loquens  :  Accepistis ,  inquit,  Spiritum  ado¬ 
ptionis  filiorum ,  in  quo  clamamus :  Abba  Pa¬ 
ter!  At  ita  clamamus  per  charitatem,  qua 
diligimus  Deum,  non  qua  diligit  nos  Deus. 
Et  ibid.  vers.  10.  dicimur  vivere  propter 
justificationem.  Quis  vero  dixerit,  nos  vivere 
per  extrinsecum  Dei  favorem,  cum  nihil  sit 
magis  intimum  quam  vita?  Hoc  argumen¬ 
tum  ita  a  Rellarm.  deductum  rem  plane  ex 
asse  conficit.  Quem  frivola  vero  sunt  e  con¬ 
trario  Amesii  effugiola  !  Nam  1.  mera  prin¬ 
cipii  petitio  est  cum  asserit,  voculam  gratia 
«  ubique  apud  Paulum,  ubi  agitur  de  justi¬ 
ficatione,  nihil  aliud  significare,  quam  gra¬ 
tuitum  Dei  favorem  in  Christo  revelatum  ». 
At  oppositum  ex  dictis  est  plane  perspicuum, 
quorum  pleraque  nec  attigit  Amesius.  Qui 
nec  tantillum  proficit,  quod  oggerit  non¬ 
nulla  loca,  ubi  ly  «  gratia  »  non  sumitur  pro 
dono  inhaerente.  Equidem  verum  est,  subin¬ 
de  universaliter  indicare  omnia  bona  extrin- 
seca  et  intrinseca  ex  meritis  Christi  nobis 
obvenientia.  Sed  quid  hoc  ad  rem?  Frivo¬ 
lum  est  2.  quod  ait  :  «  Inter  Pontificios  non 
plane  certum  esse,  an  detur  talis  gratia  in¬ 
fusa  :  cum  Medina  id  neget  esse  de  fide  » . 
Respond.  :  Nulli  Catholicorum  post  defini¬ 
tionem  Tridentinam  dubium  est,  dari  gra¬ 
tiam  intrinsecam.  Saltem  erroneum  aut 
«  temerarium  »  (ut  aperte  fatetur  etiam 
Medina)  esset  negare,  gratiam  sanctifican¬ 
tem  esse  qualitatem  infusam.  Imo  de  fide  id 
esse  plerique  docent  cum  Suarez  lib.  vi.  de 
grat.  cap.  3. 

III.  —  I  Corinth.  vi.  vers.  11.  justificatio 


collocatur  in  ablutione  et  sanctificatione,  et 
fieri  indicatur  per  invocationem  nominis 
Christi,  et  operationem  Spiritus  S.  Haec  au¬ 
tem  non  possunt  affirmari  de  remissione 
peccatorum,  et  imputatione  justitiae,  sine  in¬ 
terna  sanctificatione.  Imputatio  enim  illa  et 
declaratio  forensis  (quam  praecipue  urget 
Calvinus),  non  indiget  invocatione  nominis 
Christi,  aut  virtute  Spiritus  S.  quod  tamen 
asserit  Apostolus.  Amesius  :  «  Nos  (Puritani), 
contra,  ablutionem,  totam  vim  Raptismi  no¬ 
tare  dicimus,  cujus  partes  sunt  sanctificatio 
et  justificatio  » .  Respond.  :  Hoc  responso 
nihil  laeditur  Rellarmini  probatio  etsi  admit¬ 
teretur.  Est  autem  ea  interpretatio  mere 
voluntaria  et  quodlibetica ;  imo  et  contraria 
iis  quae  tom.  3.  contra  efficaciam  sacramen¬ 
torum  ipse  Amesius  disputavit,  ubi  negavit 
sanctificationem  conferri  virtute  sacramen¬ 
torum.  Nec  cohaeret  etiam  cum  iis  quae  pro¬ 
xime  de  sola  fide  justificante  disseruit. 

IV.  —  Ad  Tit.  m.  vers.  4.  et  seqq.  Salvos 
nos  fecit  per  lavacrum  regenerationis  et  reno¬ 
vationis  Spiritus  S.  quem  effudit  in  nos  per 
Jesum  Christum ,  ut  justificati  gratia  ipsius 
haeredes  simus  secundum  spem  vitee  aeternae. 
Ubi  dubitari  nequit,  describi  justificationem 
per  regenerationem  et  renovationem,  adeo- 
que  formaliter  per  donum  inhaerens  ;  tum 
quia  regeneratio  essentialiter  dicit  intrinse¬ 
cam  mutationem,  per  quam  ex  filio  diaboli 
fiat  filius  Dei  adoptivus;  tum  quia  id  patet 
ex  causis  hujus  renovationis,  quas  enumerat 
eo  loco  Apostolus.  Nominatur  enim  benigni¬ 
tas  Dei ,  quae  est  causa  efficiens  :  Christus , 
qui  est  causa  meritoria  :  Lavacrum  Baptismi , 
quod  est  causa  instrumentaria  :  E ff usio  Spi¬ 
ritus^  seu  primarium  ejus  donum  in  nos  effu¬ 
sum,  quae  est  causa  formalis.  Tum  quia  fa¬ 
tentur  etiam  adversarii,  esse  in  nobis  reno¬ 
vationem  inhaerentem, per  Spiritum  S.  datam; 
negant  tamen,  eam  proprie  esse  justitiam, 
ideoque  confugiunt  ad  imputatitiam.  Sed  A- 
postolus  hanc  ipsam  renovationem  appellat 
justificationem.  Quid  ergo  ultra  desidera¬ 
mus?  Amesius  tamen  praefracte  «  negat  ibi 
describi  justificationem  ».  Et  quomodo  hoc 
probat,  et  argumenta  Rellarmini  diluit  ? 
«  Cum  »,  inquit,  «  Apostolus  vult  justifica¬ 
tionem  describere  Rom.  m.  et  iv.  non  rege¬ 
nerationi  et  renovationi,  sed  remissioni , 
imputationi,  et  fidei  in  Christum  illam  ad- 
scribit  ».  Sed  has  esse  meras  principii  peti¬ 
tiones,  et  figmenta  Neo-Evangelica,  in  supe¬ 
rioribus  ostensum  manet. 


764 


V1NDICLE 


V.  —  Hebr.  xi.  vers.  4.  7.  Genes,  vi.  vers. 
9.  Psalm.  cxvm.  vers.  1.  Luc.  i.  vers.  6. 
aliqui  dicuntur  justi,  perfecti,  immaculati, 
et  eorum  justitia  probatur  ex  effectu,  scii, 
bonis  operibus,  quorum  principium  est  justi¬ 
tia  inhaerens,  non  imputata.  Amesius  conce¬ 
dit  dari  tales  justos,  sed  «  negat  dari  de  lege 
ordinaria  absolute  justum  justitia  inhserente, 
ita  ut  non  opus  habeat  petere  remissionem 
peccatorum  ».  Respond. :  Venialia  quae  sub¬ 
repunt  sanctis  et  perfectis,  non  tollunt  aut 
minuunt  nitorem  gratiae  habitualis.  Vane 
ergo  fugitur  ad  imputativam  extrinsecam 
Christi  justitiam.  Nimisfalsum  est  :  «  Etiam 
imputativam  esse  bonorum  operum  causam» 
suo  modo.  Quis,  quaeso,  hic  modus?  «  Im¬ 
putativa  »,  inquit,  «  inhaerentem  causat  ». 
Praeclare !  Ergone  denominatio  extrinseca 
potest  causare  physice  in  subjecto  in  quo  non 
est? 

VI.  —  Ex  Rom.  vili.  vers.  29.  et  I  Co- 
rinth.  xv.  vers.  49.  justi  sunt  conformes  ima¬ 
gini  Ch?'isti ,  et  portant  imaginem  Christi. 
Christus  autem  non  est  justus  per  imputa¬ 
tionem  justitiae  extrinsecae,  increatffi  etc.  ; 
ergo  et  nos  debemus  habere  justitiam  in¬ 
trinsecam,  veram,  propriam,  inhaerentem. 
Amesius  <>  concedit  »  conclusionem  :  «  at 
quia  exemplar  suum  non  exaequat,  gratio¬ 
sam  »,  inquit,  a  ideo  justitiae  imputationem 
requirit,  ut  fundamentum  tam  donationis, 
quam  acceptationis  coram  Deo  ».  Unde  vero 
hoc  probat?  auxo;  £'cpa  !  Numquid  pari  jure 
vel  injuria  posset  impius  explodere  etiam 
Christi  justitiam  humanam,  ac  dicere  eam 
non  adaequare  suum  prototypon  divinum, 
ideoque  debere  illius  defectum  per  hujus 
plenitudinis  imputationem  suppleri  ?  Eadem 
sane  proportionaliter  utrobique  est  ratio  : 
ergo  non  impar  utrobique  impietas. 

VII.  —  Per  justificationem,  qua  morimur 
peccato,  et  resurgimus  justitiae,  repraesenta¬ 
mus  Christi  mortem  et  resurrectionem.  Rom. 
vi.  v.  4.  Christum  autem  vere  mortuus  est,  et 
resurrexit  vere.  Ergo  et  nos.  Amesius  :  «  De 
conclusione  non  dubitatur.  Sed  mori  pec¬ 
cato,  et  resurgere  justitiae ,  negamus  esse 
partes  vel  actus  justificationis.  Omnia  illa 
quae  Rom.  vi.  disputantur,  pertinent  ad  san¬ 
ctificationem  vitae  ex  justificatione  fidei  fluen¬ 
tem,  sicut  series  contextus  manifeste  osten¬ 
dit  ».  Resp.  :  Omnino  loquitur  Apostolus  eo 
toto  capite  de  justificatione  tam  prima  quam 
secunda,  docetque  primam  illam  gratiam 
justificantem,  quia  mortui  sumus  peccato,  et 


resurreximus  vivimusque  justitiae,  debere 
semper  augeri.  Omnis  autem  haec  justitia 
tum  prima,  tum  ejus  augmentum,  est  vera, 
realis,  intrinseca,  toto  coelo  distans  a  com¬ 
mentitia  illa  imputatione.  Quomodo  enim 
potest  ex  illa,  cum  in  nobis  minime  sit,  fluere 
in  nos  sanctificatio  et  renovatio. 

VIII.  —  Adoptio  quam  habemus  in  Spiritu 
per  justificationem,  vera  est,  non  putativa. 
Rom.  vili.  v.  10.  23.  Amesius  :  «  Quis  enim 
negaverit  »  ?  Respond.  :  Qui  imputativam 
justitiam  fingunt,  negant  veram,  realem,  in¬ 
trinsecam,  propriam,  etc.  ponunt  alienam, 
putatitiam,  fictam  :  non  minus,  ac  si  fatuum 
velint  denominare  vere,  proprie,  realiter, 
intrinsece  sapientem,  eo  quod  ei  imputetur 
aliena  sapientia.  Quse  hic  vel  umbra  dispa- 
ritatis  ? 

Ad  CAPUT  VI. 

Catholica  veritas  magis  roboratur  I.  ex 
Rom.  v,  vers.  21.  Sicut  regnavit  peccatum  in 
mortem ,  ita  et  gratia  regnet  per  justitiam  in 
vitam  aeternam.  Per  justitiam  hic  intelligitur 
interna  renovatio,  ex  qua  procedunt  opera 
vitee.  Justificatio  igitur  in  illa  rqnovatio  con¬ 
sistit.  Amesius  frustra  «  negat,  per  justitiam 
intelligi  renovationem  ».  Nusquam  id  Apo¬ 
stolus,  sed  glossse  tantum  Lutherano-Calvi- 
nianee  ita  docent.  Sed  inquit  :  «  Etsi  consi¬ 
deretur,  gratiam  regnare  per  justitiam  in¬ 
haerentem  ,  non  inde  tamen  sequeretur  , 
justificationem  in  illa  consistere,  quia  justi¬ 
ficatio  antecedit  regnum  justitiae,  sicut  in 
Adamo  reatus  antecessit  continuatum  reg¬ 
num  peccati  ».  Respondeo  :  Sequeretur  om¬ 
nino.  Cur  enim  justificans  forma  non  consi¬ 
steret  potius  in  justitia  inhaerente  ,  quam 
extrinsece  denominante  ?  Esse  justum,  bo¬ 
num,  perfectum  etc.  sunt  praedicata  homini 
intrinseca,  ut  tam  vulgus  quam  sapientes 
communiter  concipiunt  ;  nec  ullus  potest 
vere  bonus,  beatus,  perfectus,  justus  dici  et 
esse,  per  aliquid  extrinsecum.  Sane  nec  ipsa 
aeterna  Dei  electio  ad  gloriam,  quae  est  radix 
omnis  boni  salutaris,  hominem  praedestina¬ 
tum  in  peccato  adhuc  haerentem  reddit  bo¬ 
num,  perfectum,  beatum,  amicum  et  filium 
Dei;  quanto  minus  aliae  quaevis  denomina¬ 
tiones  extrinsecae ;  ut  paulo  post  magis  di¬ 
cetur. 

II.  —  Ex  Rom.  vili.  vers.  10.  Spiritus  vi¬ 
vit  propter  justificationem.  Ergo  si  justificatio 
seu  justitia  formalis  est  vita,  et  facit  vivere 


DE  JUSTIFICATIONE. 


765 


vitee  spirituali,  non  est  sola  remissio  pecca¬ 
torum  extrinseca,  sed  aliquid  inheerens.  A- 
mesius  dum  contradicere  vult  tam  liquidae 
veritati,  sibi  ipsi  contradicit,  veritatemque 
potius  confirmat.  Si  enim  (ut  ipse  cum  Ca- 
jetano  vult),  «  propter  justitiam  Christi  ex- 
trinsece,  et  participationem  ejus  intrinsece 
vivunt  omnes  justi  »  vitam  spiritualem,  cur 
non  pariter  fatetur,  illam  participationem 
justitiae  Christi  nobis  inhaerentem,  esse  for¬ 
mam,  nos  vere,  proprie,  realiter,  intrinsece 
justificantem,  vivificantem,  sanctificantem? 

Idem  confirmatur  ex  illo  Galat.  m.  vers. 
21.  Si  data  esset  lex ,  vivificare ,  vere  esset  ex 
lege  justitia.  Ergo  justificatio  formalis  est 
aliquid,  quod  vitam  animae  praebet,  eamque 
in  motu  et  actione  constituit.  Amesius  ope 
suae  Quodlibeticae  persuadere  satagit,  ly  vi¬ 
vificare,  hoc  loco  non  significare,  in  motu 
et  actione  constituere.  Et  cur  hoc?  Quiaalio- 
qui  thesin  sustinere  nequiret.  Denique  Apo¬ 
stolus  renovationem  mentis ,  et  novum  homi¬ 
nem ,  ait,  secundum  Deum  creatum  in  justitia 
et  sanctitate  veritatis.  Ephes.  iv.  vers.  23. 
Nec  Amesius  idipsum  abnuit.  At  numquid 
novus  homo  creatus  in  justitia  veritatis,  aperte 
dicit  tum  intrinsecum  principium  vitae  spiri¬ 
tualis,  tum  etiam  justitiam  non  qualemcum- 
que,  sed  quae  a  Deo  infusa  est,  coram  Deo 
talis  in  veritate,  quia  faciat  amicum  et  filium 
Dei. 

III. — Probatur  idem  ratione  naturali :  Justi¬ 
ficatio  sine  dubio  motus  quidam  est  de  pecca¬ 
to  ad  justitiam  et  nomen  accipit  a  termino  ad 
quem  ducit,  ut  omnes  alii  similes  motus,  illu¬ 
minatio,  calefactio,  etc.  Non  igitur  potest  in- 
telligivera  justificatio,  nisi  aliqua,  praeter  re- 
mis  sionem  peccati,  justitia  acquiratur.  Ame¬ 
sius  1.  «  Indubia  ista  justificationis  descriptio 
auctorem  habet  Thomam  Aquin.  1.  2.  qusest. 
113.  qui  sui  praeceptoris  Alex.  Alensis  in¬ 
sanam  imaginationem  (Justificatio  est  liberi 
arbitrii  rectitudo  pag.  4.  quaest.  17.  m.  4), 
isto  commento  superavit.  Est  enim  horribilis 
depravatio  Evangelii  (Lutherano-Calvinisti- 
ci),  et  caput  errorum  Scholasticorum,  non 
tantum  in  Scripturam  (Quodlibeticis  glossis 
interpolatam),  sed  etiam  in  rationem  et  sen¬ 
sum  communem  (Puritanorum),  impingens. » 
Ita  blasphemat  impius  novator,  quod  vel 
non  intelligit,  vel  intelligere  non  vult.  Cona¬ 
tur  quidem  probare  suas  calumnias  :  sed 
tres  primae  probationes  sunt  merissima  prin¬ 
cipii  petitio,  adeoque  simplici  inficiatione 
submoventur;  quorum  oppositum  in  supe¬ 


rioribus  perspicue  ostensum  est.  Amesius 
2.  «  Pugnat  cum  sensu  communi,  ut  unus  et 
idem  motus  sit  remissio  peccatorum,  et  in¬ 
fusio  justitiae  :  quia  remissio  est  actio  mora¬ 
lis,  et  infusio  qualitatis  est  actio  physica,  sub¬ 
jectum  suum  realiter  mutans  ».  Respond.  : 
Etsi  Scot.  Gabriel,  et  alii  apud  Suar.  tom. 
7.  de  grat.  cap.  11.  affirment,  remissionem 
peccati ,  et  justificationem  distingui  realiter . 
Richardus  vero  et  alii  apud  Yasq.  disp.  204. 
negent  realem  distinctionem,  facile  tamen 
conciliantur  utrique,  si  dicatur,  justifica¬ 
tionem  impii  moraliter  et  subordinatione 
quadam  esse  unicam  mutationem ;  esto  me- 
taphysice  et  a  parte  rei  sit  duplex.  Sicut 
enim  calefactio  aquae  physice  et  quadam  sub¬ 
ordinatione  unus  quidam  motus  totalis  est, 
tametsi  duas  mutationes  partiales,  quasi 
metaphysice  distinctas  includat  scii,  produ¬ 
ctionem  caloris  et  abjectionem  frigoris  :  ita 
justificatio  una  quaedam  totalis  mutatio  est, 
non  quidem  omnino  simplex,  sed  ex  re¬ 
missione  peccatorum ,  et  infusione  gratiae 
composita;  quas  quidem  mutationes  esse  a 
parte  rei  aliquo  modo  distinctas,  vel  inde, 
patet,  quod  infusio  gratiae  fuit  in  Adamo,  et 
Angelis  sine  remissione  peccati.  Est  itaque 
hic  motus  unicus,  sed  mutatio  duplex.  Mu¬ 
tatio  enim  recte  a  Philosopho  dicitur :  Trans¬ 
itus  de  non  subjecto  in  subjectum,  aut  de 
subjecto  in  non  subjectum,  et  versatur  inter 
extrema,  quorum  alterum  est  positivum, 
alterum  negativum.  Motus  vero  versatur  in¬ 
ter  extrema  positiva.  Falsum  vero  esse,  quod 
remissio  peccati  possit  fieri  sine  physica  mu¬ 
tatione  peccatoris,  jamjam  dicetur.  Objicit 
enim  Amesius  3.  «Totum  hoc  argumentum, 
quod  petitur  a  necessitate  justitiae  infusae  ad 
justificationem,  evertitur  prorsus  et  ex  pro¬ 
fesso  a  Scholasticis  illis,  qui  docent,  posse 
homini  remitti  peccata,  sine  infusione  illius 
habitus  aut  doni  intrinseci,  et  sine  ulla  mu¬ 
tatione  physica  in  ipso  homine  facta,  idque 
ita  ut  homo  diligatur  a  Deo,  et  acceptetur 
ad  ejus  amicitiam,  et  ad  beatitudinem  ae¬ 
ternam.  Ita  Medin.  Curiel.  post  Scot.  Gabr. 
et  alios,  quos  citat  et  sequitur  Suarez  ». 
Respondeo  :  Non  ideo  evertitur  hoc  ar¬ 
gumentum,  etsi  quis  horum  Theologorum 
opinionem  minus  mihi  probatam  sequatur. 
Loquuntur  enim  illi  tantum  de  potentia  ab¬ 
soluta  :  de  lege  autem  ordinaria,  fatentur 
illi  ob  auctoritatem  tot  testimoniorum  Apo¬ 
stoli  supra  expositorum,  et  Ecclesiae  defini¬ 
tionem,  jam  semper  intervenire  talem  mu- 


766  . 


V1NDICME 


tationem  physicam  peccatoris  in  justificatio¬ 
ne.  Respond.  2  :  Absolute  probabilior  est 
sententia  S.  Thomae,  Vasquezii  et  aliorum, 
quos  etiam  sequitur  Bellarm.  Novissime  au¬ 
tem  egregie  illustravit  et  confirmavit  Euse- 
bius  comes  Truchsess,  seu  potius  ejus  prae¬ 
ceptor  P.  Martinus  de  Esparza  Arlieda  in 
quaestionibus  Romae  disputatis  de  justific. 
quaest.  8.  Ad  quam  remitto  lectorem  subtili¬ 
tatum  Scholasticarum  capacem  et  avidum. 
Ad  defendendum  fidei  dogma  de  justitia 
inhaerente  non  est,  quidem  absolute  neces¬ 
saria  illa  S.  Thomae  sententia ;  etsi  negari 
nequeat,  eam  multo  esse  opportuniorem, 
adeoque  vel  hanc  ob  rationem  alteri  Scoticae 
praeferendam.  Quod  ex  Medina  1.  2.  quaest. 
110.  art.  4.  bis  recitavit  Amesius  :  «  Certe 
ex  Theologorum  omnium  sententia,  Deus 
rectissime  potest  justificare  hominem  absque 
habitibus  infusis  »,  nihil  juvat  imputatio¬ 
nem  extrinsecam  ;  nam  stare  ea  assertio 
posset,  etiam  si  Deus,  e.  g.,  aliquam  visio¬ 
nem  claram  sui  transeuntem  homini  pecca¬ 
tori  immitteret;  aut  dilectionem  Dei  super 
omnia,  ut  multis  placet  cum  Yasquezio ;  aut 
saltem  unionem  hypostaticam ;  de  quo  puto 
nec  Amesius  dubitaverit. 

Ad  CAPUT  VII. 

Justificationem  non  consistere  in  imputa¬ 
tione  justitiae  Christi,  probatur. 

I.  —  Nullus  omnino  locus  Scripturae  inve¬ 
nitur,  ubi  legatur,  Christi  justitiam  nobis 
imputari,  vel  nos  justos  esse  per  Christi  ju¬ 
stitiam  nobis  imputatam.  Amesius  1.  : 
a  Quamvis  totidem  verbis  hoc  non  legeretur, 
non  inde  tamen  sequeretur,  sententiam  ip¬ 
sam  in  Scripturis  non  contineri.  Sic  Bellarm. 
paulo  post,  etc.  »  Respond.  :  Sic  quidem 
nobis  loqui  fas  foret,  qui  Scripturam  non 
privato,  sed  communi  Ecclesiae  sensu  accipi¬ 
mus  :  non  sic  vero  Lutherano-Calvinianis, 
quos  hactenus  liquidissimum  est,  verba  sa¬ 
cra  versare  ad  libitum  suis  phantasmatis 
velandis.  Ipse  Amesius  suam,  suorumque 
gregalium  perversitatem  non  obscure  mox 
prodit,  cum  subdit  :  «  Male  conjunguntur 
hac  in  parte  Scripturae  et  Patres  :  palam 
enim  est,  Patres  ex  philosophia  introduxisse 
in  Ecclesiam  varios  modos  loquendi,  praeci- 
pue  de  meritis  humanis,  et  de  justitia  Evan- 
gelii,  qui  in  Scripturis  (Glossa  Lutherano- 
Calviniana  expositis),  non  apparent,  et  inde 
occasionem  datam  et  acceptam  Scholasticis 


fuisse,  perniciosos  errores  fabricandi  ».  Hanc 
calumniam  bene  spissam  Amesius  didicit  a 
suo  mag.  Calvino,  qui  non  modo  reliquos 
Patres,  sed  et  Augustinum  (quem  alioqui 
excipere  solet),  hic  repudiat  lib.  m.  instit. 
cap.  11.  §.  15.  Sed  vel  hinc  satis  evertitur 
commentum  illud  imputativae  justitise.  Ne¬ 
que  enim  sensus  Patrum  et  Doctorum  Eccle¬ 
siae  per  1300.  annos  alius  esse  potest  ( in  ar¬ 
ticulo  praesertim  tam  capitali,  uti  hunc  esse 
fatentur  adversarii),  quam  ipsius  Scripturae. 
Itaque  haec  aperta  confessio  Lutherano-Cal- 
vinorum  (quod  in  aliis  articulis  hodie  raro 
solent),  debet  esse  cuivis  pio  instar  notae 
perspicuae,  et  infallibilis,  ad  detestandam 
novitatem  tam  insolentem  et  impiam.  Non 
equidem  negamus  :  «  Legi  passim  apud 
Paulum,  justos  nos  fieri,  et  justificari  per 
Christum,  per  ejus  mortem,  sanguinem,  red¬ 
emptionem,  obedientiam  et  justitiam  ;  et 
illam  justitiam  imputari  nobis  a  Deo  absque 
operibus  (hoc  totum  illud  est  quod  hac  de 
re  profitemur),  »  ait  Amesius  :  at  pessime 
hinc  infertur,  idjeo  nobis  imputari  justitiam 
Christi,  ita  ut  per  hanc  nos  formaliter  justi 
fiamus.  Hsec  sane  nimis  inter  se  discrepant. 
Nam  sicut  non  legimus,  nobis  imputari  red¬ 
emptionem,  aut  sapientiam,  aut  obedien¬ 
tiam,  humilitatemve  Christi,  quasi  nos  red¬ 
emptores  haberi  debeamus  humani  gene¬ 
ris,  vel  ipsum  Dei  verbum,  aut  sapientiae 
Christi,  sive  increatae,  sive  incarnatae,  caete- 
rarumque  ejus  virtutum  possessores  :  ita  nec 
legimus,  nobis  Christi  justitiam  imputari  ea 
ratione,  ut  per  illam  formaliter  justificemur. 
Est  igitur  accurate  notanda  versutissima 
aequivocatio  in  usu  vocis  «imputari  »,  aut 
imputatio.  Nam  omnes  Catholici  profitemur, 
« imputari  »  nobis  merita,  sanctitatem,  obe¬ 
dientiam,  passionem  Christi  «  effective  »,  ut 
nimirum  ex  illorum  virtute  et  valore  confe¬ 
rantur  nobis  quaecumque  dona  gratiae  :  de¬ 
testamur  autem  vicissim  omnes  talem  a  im¬ 
putationem  formalem»,  vi  cujus  Christi  sive 
sapientia,  sive  justitia,  sive  obedientia,  sive 
quodlibet  aliud  increatum  aut  creatum  bo¬ 
num,  fingitur  formaliter  esse  nostrum.  Unde 
evanescit  illa  cavillatio,  qua  Amesius  eludere 
conatur  distinctionem  inter  imputationem 
meritorum  et  justitiae  Christi,  a  Bellarm. 
assignatam  ;  et  huic  plane  fraudulenter  op¬ 
ponit  dictum  Yasquezii  in  1.  2.  disp.  222. 
cap.  2.  hoc  ita  truncando,  ut  genuinum 
Vasquezii  sensum  occultaret,  et  ad  suum  er¬ 
rorem  perverteret.  Omisit  enim  haec  verba  : 


DE  JUSTIFICATIONE. 


767 


(cumque  ex  meritis  Christi  multa  nobis 
dona  conferantur,  omnia  ista  dicuntur  nobis 
imputari).  Hac  arte  nimirum  enervatur 
non  modo  Bellarminus,  sed  et  omnes  Theo¬ 
logi  ! 

II.  —  Nulla  necessitas  ejusmodi  imputa¬ 
tionis  adferri  potest.  Nam  si  necessaria  esset 
imputatio  ista,  ideo  potissimum  esset,  quod 
homo  post  remissionem  peccati  sit  vere 
peccator,  peccato  scii,  tecto,  non  deleto.  Sed 
hoc  dici  nequit,  nisi  evidentissimis  Scriptu¬ 
ris  contradicendo,  quee  omni  genere  voca¬ 
bulorum,  quee  excogitari  poterant  ad  veram 
peccati  remissionem  et  abolitionem,  passim 
utitur,  etc.  Ergo.  Amesius  :  «Necessaria  est 
1.  ut  peccata  remittantur.  2.  Ut  illa  remissio 
continuetur  nobis,  et  nos  ex  illa  non  solum 
gehennae  poenas  evadamus,  sed  etiam  ad 
vitam  aeternam  evadamus.  3.  Ut  imperfecti 
nostri  conatus  in  Deo  glorificando,  coram 
ipso  grati  et  accepti  esse  possint  ».  Resp.  : 
Si  Amesio  sufficit  affirmare,  et  nihil  probare  ; 
cur  non  potius  sufficiat  nobis  ejusmodi  vo¬ 
luntaria  commenta  negare,  et  merissimam 
quaestionis  mendicationem  vilipendere  ? 

III.  —  Justitia  inhaerens,  fides,  spes,  chari- 
tas,  etiam  in  hac  vita  potest  esse  perfecta. 
Ergo  imputatio  justitiae  Christi  non  est  ne¬ 
cessaria.  Amesius.: «  Consequentia  nulla  est. 
Justitia  enim  imputata  necessaria  est,  ubi 
inhaerens  est  imperfecta  ;  deinde  ut  gratia 
Dei  communicetur  nobis  ad  perfectionem 
illam  consequendam.  Respondeo  :  Iterum 
affirmat  et  nihil  probat  Amesius.  Omnis  gra¬ 
tia  sanctificans  est  substantialiter  perfecta, 
et  sufficiens  ad  constituendum  amicum  et 
filium  Dei  ex  inimico  et  filio  diaboli  ;  cum 
juxta  S.  Petrum  sit  «  pretiosum  illud  donum, 
quo  divinae  sumus  participes  naturae  ».  Fi¬ 
eri  autem  non  potest  (saltem  de  lege  ordi¬ 
naria),  ut  haec  filiatio  stet  cum  reatu  mor¬ 
tifero.  Quod  opponit  Gontareni  confessionem 
de  imperfectione  justitiae  nostrae  in  via,  ad 
rem  nihil  facit  ;  cum  sermo  non  sit  de  per¬ 
fecta  justitia  coqiprehensorum ,  sed  viato¬ 
rum,  quorum  multos  in  Scripturis  simplici¬ 
ter  dici,  habuisse  «  charitatem  perfectam», 
Amesius  negare  non  potuit.  Ad  rem  vero 
maxime  pertinebat  ostendere,  pretiosum 
illud  donum  et  participationem  divinae  natu¬ 
rae  per  gratiam  habitualem,  non  esse  ejus 
dignitatis,  ut  nos  constituat  filios  adoptionis. 
At  hic  altum  silet  ! 

IV.  —  Fieri  non  potest,  ut  Christi  justitia 
nobis  imputetur  eo  sensu,  ut  per  eam  for- 


maliter  justi  nominemur  et  simus  ;  licet 
concedi  possit,  nobis  imputari  Christi  me¬ 
rita  et  justitiam  ideo  tantum,  quia  nobis 
donata  sunt,  et  possumus  ea  Deo  offerre  pro 
peccatis  nostris,  etc.  Hoc  quippe  procul  abest 
ab  illa  imputatione  Lutherano-Calviniana, 
qua  volunt  nos  per  Christi  justitiam  forma- 
liter  justos  esse.  Hoc  autem  cum  recta  ratio¬ 
ne  pugnare  probatur  :  nam  tametsi  aliquan¬ 
do  dendminatio  fiat  a  forma  extrinseca  (quo 
modo  res  dicitur  cognita  a  cognitione  quae 
est  in  mente,  et  paries  visus  per  visionem 
quae  est  in  oculo,  etc.j;  tamen  cum  in  aliquo 
objecto  sunt  duae  formae  contrariae,  una  in¬ 
haerens,  altera  extrinseca,  sine  dubio  deno¬ 
minatio  absoluta  sumitur  potius  ab  inhaeren¬ 
te  forma,  quam  ab  extrinseca.  Sic  ./Ethiops 
candida  veste  indutus,  absolute  diceretur  ni¬ 
ger,  non  albus  ;  cum  magis  ad  eum  pertineat 
propria  nigredo,  quam  candor  vestis  ascititius. 
Amesius.  1.  ait:  « Bellarminum  contradictio¬ 
ne  seipsum  implicare,  ut  Lutherano-Calvi- 
nianis  possit  contradicere».  Verum  quam  fu¬ 
tilis  et  fraudulenta  sit  haec  objectio,  patet  ex 
eo,  quod  paulo  ante  arg.  1.  dixi  de  versuta 
illa  aequivocatione  in  vocula  «  imputatae  ju¬ 
stitiae,  confundendo  imputationem  formalem 
cum  effectiva.  Nec  valet  exemplum  ab  hu¬ 
manis  debitis,  earumque  remissione ;  in  Deo 
enim  moralem  illam  mutationem  sine  phy¬ 
sica  non  posse  habere  locum,  infra  monstra¬ 
bitur.  Amesius  2.  tricatur  de  voce  «potius  ». 
Sed  frustra.  Cum  utraque  forma  tam  intrin¬ 
seca  quam  inhaerens  queant  denominare 
subjectum,  rectissime  dicitur,  «  potius  », 
aut  absolute  denominari  talem  ab  inhaeren¬ 
te,  quam  non  talem  ab  opposita  extrinseca. 
Absolute  autem  asserimus  (secluso  ly  «  po¬ 
tius  »),  justitiam  esse  tale  praedicatum,  quod 
nisi  inhaereat,  non  possit  subjectum  deno¬ 
minare  justum  vere,  et  intrinsece.  Amesius 
3.  «nugatur»  perspicue,  «justitiam  relati¬ 
vam  »  obtrudendo,  quee  sine  dubio  est  com¬ 
mentum  ante  Lutheri  evangelion  orbi  incog¬ 
nitum.  Omnis  vera  et  non  phantastica  aut 
chimaerica  justitia  creata,  aut  est  actus,  aut 
habitus  de  praedicamento  qualitatis'.  4.  Dis- 
paritas  ab  Amesio  assignata,  inter  denomi¬ 
nationes  extrinsecas  a  Bellarm.  prolatas,  et 
suam  illam  de  justitia  extrinsece  imputata 
formaliter,  prorsus  nulla  est.  Nam  «moralis 
illa  habitudinis  ratio  »,  quam  ponit  in  justi¬ 
tia  imputativa,  commentitia  est,  ut  partim 
constat  ex  dictis,  et  magis  constabit  ex  di¬ 
cendis.  Exempla  quee  ad  suam  a  imputati- 


76& 


VINDICLE 


vam  »  explicandam  ex  Scriptura  profert  : 
(Infidelis  est  condemnatus  :  peccator  est 
redemptus ,  etc.),  prorsus  inepta  sunt,  et 
nimis  dissimilia.  Nam  per  decretum  univer¬ 
sale  «  condemnationis  »  omnium,  qui  non 
essent  credituri  ;  aut  vicissim  per  decretum 
universale  de  redimendo  omni  genere  hu¬ 
mano  (juxta  Catholicos),  aut  praedestinatis 
tantum  (justa  Calvinistas),  per  haec,  inquam, 
et  similia  decreta  prsecise,  nemo  fit  aut  de¬ 
nominatur  vere  bonus,  justus,  perfectus, 
beatus,  malus,  iniquus,  morte  aeterna  affe¬ 
ctus  ;  uti  supra  etiam  de  praedestinatione 
dictum  est. 

Y.  —  Si  vere  nobis  imputaretur  Christi 
justitia,  ut  per  eam  justi  haberemur,  ac  cen¬ 
seremur,  perinde  ac  si  propria  nostra  esset 
intrinseca  formalisque  justitia,  profecto  non 
minus  justi  haberi  censerique  deberemus, 
quam  Christus ;  proinde  deberemus  dici 
redemptores  et  salvatores  mundi,  etc.  quod 
est  absurdissimum.  Amesius  frustra  elabi  hic 
conatur  nescio  qua  «  distributione  »  impu¬ 
tatae  illius  justitiae,  quae  fiat  «  pro  cujusque 
necessitate  »  et  capacitate.  At  numquid  su¬ 
pra  thes.  3.  contendit  ipse,  formam  illam 
nos  extrinsece  justificantem,  et  quam  fides 
apprehendit  facitque  quasi  suam  propriam, 
esse  d  nihil  aliud  quam  gratuitum  Dei  favo¬ 
rem  erga  nos  in  Christo  revelatum  »  ;  non 
vero  aliquid  creatum  nobis  inhaerens  ?  Est 
ergo  juxta  Amesium  favor  ille,  actus  Dei 
liber,  aeternus  (in  tempore  revelatus  per 
Christi  redemptionem,  et  per  fidem  a  nobis 
apprehensus),  simplicissimus,  infinitus,  di¬ 
vinae  essentiae  identificatus.  Quomodo  ergo 
potest  ille  hic  ab  Amesio  dici  inadaequate 
communicari  credentibus,  pro  cujusque  ca¬ 
pacitate  aut  necessitate  ?  Unde  si  revera  si¬ 
mus  subjectum  illius  formae  infinitae,  ita  ut  sit 
nobis  unita  et  communicata  illa  Dei  justitia, 
sicut  fuit  in  Christo,  sine  dubio  aeque  nos  fa¬ 
ciet  et  denominabit  redemptores  et  salvato¬ 
res,  ac  Christum.  Longe  alia  ratio  est  in 
valore  Missae  infinito,  et  meritis  Christi  et 
Sanctorum,  quae  finito  quodam  modo  fideli¬ 
bus  applicantur.  Neque  enim  intervenit  hic 
ulla  imputatio  formalis,  sed  effectiva  tan¬ 
tum  ;  ex  quarum  confusione  omnis,  fere  er¬ 
ror  et  deceptio  in  hoc  puncto  nascitur,  ut 
supra  notavi. 

VI.  —  Christus  id  nobis  restituit,  quod 
perdideramus  in  Adamo,  ut  docent  SS.  Iren. , 
Augustin.,  etc.  Atqui  in  Adamo  perdidimus 
non  imputatam,  sed  veram  justitiam  inhae¬ 


rentem,  per  quam  vere  similes  eramus  Deo. 
Ergo  per  Christum  veram  justitiam  et  simi¬ 
litudinem  Dei  intrinsecam,  non  tantum  ex¬ 
terius  imputatam  recipimus.  Futilis  est  eva¬ 
sio  Amesii,  cum  ait  :  «  Ampliora  nos  acce¬ 
pisse  per  Christum,  quam  per  Adamum 
perdideramus  :  et  dari  nobis  donum  resipi¬ 
scentiae  per  Christum,  quod  in  Adamo  non 
perdidimus».  Doctrina  enim  illa  SS.  Iren. 
et  August.  non  intelligenda  est  universaliter 
et  reciproce,  sed  praecise  de  justitia  et  gratia 
inhaerente,  qua  Deo  assimilamur,  ac  ut  S. 
Petrus  loquitur,  per  quam  «  divinae  sumus 
participes  naturae.  » 

VII.  —  Si  per  justitiam  Christi  nobis  im¬ 
putatam,  vere  possumus  dici  justi  et  filii 
Dei  :  ergo  poterit  etiam  Christus  per  justi¬ 
tiam  nostram  sibi  imputatam  dici  vere  pec¬ 
cator,  et,  quod  horret  animus  cogitare,  filius 
diaboli.  Amesius  negat  «  parem  esse  utrin- 
que  rationem».  Disparitatem  assignat  1. 
<(  quia  non  est  finis  injustitiae  nostrae  ut  in 
Christum  transferatur,  sed  illud  accidit  ex 
singulari  Dei  dispensatione  ».  Respondeo  : 
Neutri  inest  illa  translatio  tamquam  finis 
intrinsecus,  sed  sicut  ex  dispensatione  Dei 
extrinseca  transfertur  in  nos  justitia  Christi 
(imputatione  effectiva,  non  formali),  ita  vi¬ 
cissim  voluntate  extrinseca  transtulit  Deus 
iniquitates  omnium  nostrum  in  Christum, 
imputatione  itidem  effecti vh,  non  formali, 
ut  illi  incumberet  satisfactio  pro  nobis.  2. 
Ait  :  «  In  justitia  nostra  non  imputatur 
Christo,  ut  status  ejus  mutetur  absolute  ;  sed 
et  nostra  injustitia  imputatur  Christo,  et 
ejus  justitia  nobis,  ut  noster  status  mutetur  » . 
Respondeo  :  Neutra  imputatio  mutat  revera 
absolute  statum  ejus  cui  imputatur  justitia 
vel  injustitia  extrinsece  ;  et  ideo  imputatio 
formalis  utrobique  est  commentitia :  effectiva 
pariter  utrobique  convenit.  Aliae  tres  dispa- 
ritates  ab  Amesio  assignatse  materiales  sunt, 
ideoque  non  elidunt  vim  argumenti.  Omitto 
duo  reliqua  Bellarmini  argumenta,  quae  po¬ 
tissimum  valent  contra  eos,  qui  solam  impu¬ 
tativam  justitiam  sine  inhaerente  ponunt  ; 
Amesius  autem  quia  utramque  admittit,  faci¬ 
le  etiam  ea  argumenta  admittet.  Traditionem 
SS.  Patrum,  quam  cap.  seq.  Bellarminus 
urget,  facile  cum  Calvino  nobis  relinquit 
Amesius. 


DE  JUSTIFICATIONE. 


Ad  CAPUT  IX. 

Objiciunt  haeretici  I.  —  «  Justificare,  ut 
semper  fere  in  Scriptura,  sic  praecipue,  cum 
Deus  dicitur  impium  justificare,  accipitur 
significatione  forensi,  pro  justum  habere, 
censere,  pronuntiare  aut  declarare,  non  pro 
reali  justitiae  communicatione  :  manifestum 
hoc  est  ex  Roman.  v.  et  ix  ».  Respond.  :  1. 
Libenter  damus,  aliquoties  hanc  vocem 
\isurpari  in  significatione  forensi  pro  decla¬ 
ratione  :  at  pernegamus,  id  ubique  fieri, 
cum  supra  demonstratum  sit  ex  cap.  v. 
Rom.  vers.  19.  per  obedientiam  unius  homi¬ 
nis,  justos  constitui  multos  etc.  Respond.  2.  ; 
Etiamsi  gratis  daretur,  ubique  vocem  « ju¬ 
stificare  » ,  accipi  pro  declarare,  nihil  hinc 
evincerent  adversarii  pro  suo  errore.  Quis¬ 
quis  enim  veraciter  ab  aliquo  justus  pro¬ 
nuntiatur,  is  vere  habet  justitiam  aliquam 
internam  coram  eo,  a  quo  justus  pronuntia¬ 
tur.  Sed  homo  veraciter  a  Deo  justus  pro¬ 
nuntiatur,  ut  fatentur  adversarii  :  ergo  ha¬ 
bet  vere  inhaerentem  justitiam,  quae  talis 
habeatur  etiam  in  conspectu  Dei.  Major 
patet  inductione  :  semper  enim  tam  apud 
sacros,  quam  profanos  Scriptores,  adeoque 
communi  usu  loquendi,  etiam  forensi,  is  qui 
justum  pronuntiat  alterum,  tribuit  ei  sua 
aestimatione  justitiam  internam  ejus  generis, 
quae  ad  forum  justificantis  pertinet.  Sic  ju¬ 
dex  politicus,  qui  reum  absolvit  a  scelere 
intentato,  tribuit  ei  innocentiam  ab  imputato 
scelere,  etc.  Est  tamen  disparitas  inter  forum 
humanum  et  divinum  ;  quod  ia  illo  externo 
judex  non  confert  justitiam  ei  quem  absol¬ 
vit,  et  nonnumquam  in  hoc  fallitur  :  Deus 
autem  absolvendo  et  justificando  hominem 
et  facit  justum,  et  numquam  fallitur.  Hoc 
evertere  debuisset  Amesius,  quod  tamen 
non  tetigit,  sed  totus  fuit  in  probando  eo 
quod  non  negamus. 

Confirmatur  autem,  et  vehementer  illu¬ 
stratur  Catholicum  dogma  ex  hac  ipsa  Dei 
pronuntiatione  et  declaratione  forensi,  quam 
tantopere  cum  suis  Calvinus  praedicat.  Et¬ 
enim  si  sit  duplex  justitia  diversa  ;  una  inte¬ 
rior,  quae  per  se  non  sufficit  ad  extrahendos 
nos  e  statu  peccati;  quomodo  potest  a  Deo 
vere  justitia  vocari,  et  justus  qui  ita  deno¬ 
minatur  ?  anne  poterit  calor  vocari  qualitas 
non  sufficiens  ad  efficiendum  subjectum  ca¬ 
lidum  ?  Quomodo  poterit  super  nivem  deal. 
bari  (ut  loquitur  Psal.  l.  vers.  8.)  id  quod 
Tom.  YII. 


769 

antea  instar  vermiculi  rubebat ,  quamdiu  haec 
tinctura  remanet  in  nobis,  nec  supervenit 
candicans  fulgor  justitiae?  Quomodo  verifi- 
cabitur  illud  Cantic.  in  anima  justa,  quod 
tota  pulchra  sit  sponsa  Christo  dilecta,  in 
qua  sibi  ille  complaceat ;  si  ea  semper  dum 
hic  vivit ,  secundum  ea  quae  intrinsecus 
sunt,  fceda  sit  et  abominabilis  instar  panni¬ 
culi  menstruatae,  quantumcumque  Deus  hanc 
spurcitiam  nollet  imputare,  sed  in  gratiam 
Redemptoris  vellet  illam  tractari,  ac  si  revera 
esset  speciosa,  nitida  et  formosa  ? 

II.  —  Objic.  «  Roman.  iv.  vers.  3.  Fides 
imputatur  ad  justitiam.  »  Esto  :  At  quomodo 
hinc  sequitur,  nihil  aliud  esse  nostram  justitiam , 
quam  fidem  in  Christum ?  Repugnat  haec  glos¬ 
sa  Calviniana  Apostolo  ;  tum  quia  Aposto¬ 
lus  ait,  fidem  ipsam  imputari  ad  justitiam  : 
fides  autem  non  est  justitia  Christi,  seu  qua 
Christus  justus  est,  sed  justitia  nostra,  seu 
qua  nos  justi  sumus  ;  tum  quia  ly  imputare, 
ibi  non  significat  nudam  putationem,  sed 
existimationem,  cui  veritas  reipsa  respon¬ 
deat.  Ficles  igitur  sperans,  diligens,  obe- 
diens,  reputata  est  Abrahx  ad  justitiam , 
qua  revera  intrinsece  justus  effectus  est. 
Nemini  enim  Deus  imputat  justitiam,  nec 
ullum  reputat  justum,  nisi  vere  talis,  sit,  vel 
talis  fiat.  Utitur  tamen  (ut  in  •cum  locum  re¬ 
cte  notat  Tirinus),  Scriptura  potius  verbo 
reputari ,  quam  esse,  ut  insinuet  ;  fidem  tam 
Abrahae  quam  nostram  ex  natura  sua,  ut  est 
actus  hominis,  non  parere  justitiam,  sed  hoc 
ei  solum  concessum,  «  secundum  proposi¬ 
tum  gratiae  Dei  »,  hoc  est,  ex  gratiosa  liberali 
voluntate  Dei,  qua  statuit,  ut  ad  actum  fidei 
jam  formatae  infundatur  animae  gratia  justi¬ 
ficans  ,  non  obstante,  quod  nec  ille  ipse 
actus  fidei  ex  se ,  nec  ulla  praecedentia 
opera,  tantum  tamque  pretiosum  donum  ex 
condigno  mereantur.  Reputari  enim  proprie 
pro  tali  dicitur,  quod  ex  se  tali  non  est,  sed 
ex  solo  reputantis  nutu.  Sic  voluntas  repu¬ 
tatur  pro  facto,  et  conatus  pro  opere. 

III.  —  Objic.  «  Justitia,  quam  habent  fi¬ 
deles,  ex  imputatione  per  gratiam  facta,  est. 
remissio  et  tectio  peccatorum.  Rom.  iv. 
vers.  7.  8.  Ergo  non  est  qualitas  inhae¬ 
rens.  »  Respondeo  :  Illatio  est  qucdlibetica 
ideoque  negatur.  Neque  enim  reciproce 
praedicantur  inter  se  justificatio,  et  remissio, 
peccatorum  ;  uti  patet  in  Angelis  et  Adamo,, 
qui  sine  peccatorum  remissione  fuerunt  ju¬ 
stificati.  Frustra  vero  et  sine  ullo,  funda¬ 
mento  urget  cum  Calvino  Amesius,  dari  hic 

Id 


770 


VINDICIAE 


ab  Apostolo  definitionem  justificationis  per 
remissionem  et  tectionem  peccatorum.  Non 
magis  sane  hic  est  definitio,  quam  in  istis  : 
Beati  immaculati  in  via ,  qui  ambulant  in  lege 
Domini;  et :  Beatus  vir  qui  timet  Dominum. 
Verbo,  justificatio  se  habet  ut  illuminatio, 
quae  subjectum  illuminat,  formam  introdu¬ 
cendo,  oppositamque  privationem  pellendo. 
Sicut  ergo  potuit  primo  aer  produci  illumi¬ 
natus,  privatione  nulla  ejus  praeexistente,  et 
deinceps  per  vices  in  eodem  aere  reperiri 
nunc  lumen,  nunc  privatio  ejusdem,  ita  et 
in  justificatione.  Amesius  :  «  Remissionem 
peccati  ab  infusione  justitiae  posse  sua  natu¬ 
ra  separari,  docet  satis  experientia  homi¬ 
num,  qui  remittunt  debita,  et  injurias  illis, 
quibus  nec  divitias,  nec  justitiam  infundunt. 
Bellarmin.  ipse  fatetur  cap.  16.  Reatum  poe¬ 
nae  et  offensam  posse  tolli  sine  infusione  ju¬ 
stitiae,  etc.  »  Respondeo  :  Bellarmin.  aperte 
negat  ibidem,  maculam  sine  infusione  gratiae 
posse  tolli ;  et  licet  de  potentia  absoluta,pos- 
set  tolli  reatus  poenae  et  offensa,  tamen  nunc 
de  lege  ordinaria,  per  eamdem  formam  ju¬ 
stitiae  infusae  constat  tolli  et  reatum  poenae 
aeternae,  et  peccati  maculam,  offensam  Dei 
et  injustitiam,  qui  sunt  quatuor  effectus  for¬ 
males  justitiae  infusae.  Et  sic  sufficienter 
solvitur  haec  objectio  Calviniana,  quia  sal¬ 
tem  macula  per  peccatum  mortiferum  con¬ 
tracta,  nequit  deleri  (etiam  divinitus),  sine 
forma,  qua  privabat  ea  macula ;  quidquid 
sit  de  condonatione  offensae  et  poenae  extrin- 
seca.  Absolute  autem  veriorem  censeo  sen¬ 
tentiam  S.  Thomae  ,  Vasquezii ,  Valentiae, 
Esparzae  etc.,  qui  asserunt,  non  posse  Deum 
homini  remittere  peccatum  mortale  absque 
intrinseca  mutatione  peccatoris,  ac  per  nu¬ 
dam  imputationem  aut  condonationem  ex- 
trinsecam.  Cum  enim  juxta  Arist.  et  S. 
Thom.  amare  aliquem  sit  velle  ei  bonum,  et 
odisse  sit  velle  ei  malum  :  Deus  neminem 
potest  amare,  nisi  conferendo  illo  bonum, 
quod  ei  vult;  nec  odisse,  nisi  inferendo  ma¬ 
lum,  quod  ei  desiderat :  non  enim  viribus 
destituitur,  ut  voluntati  respondere  nequeat 
aliquando  effectus.  Repugnat  itaque  ut  Deus 
aliquem" amet,  et  alium  odio  habeat,  nihilo¬ 
minus  ambo  sint  aequales  in  bonis  et  malis 
afficientibus  ipsos  intrinsece.  Id  enim  ut  ac¬ 
cideret,  necesse  foret,  Deum  aut  amare,  et 
simul  non  velle  bonum;  vel  odisse,  et  simul 
non  velle  malum ;  aut  velle  quidem,  sed 
neutrum,  vel  alterum  nihilominus  non  prae- 
stare;  quorum  primum  repugnat  in  termi¬ 


nis,  secundum  ex  conceptu  Deitatis.  Repug¬ 
nat  similiter,  duos  inaequaliter  aut  dilectos, 
aut  odio  habitos  a  Deo,  aequalia  nihilominus 
a  Deo  aut  bona  accipere,  aut  mala  pati,  cum 
dilectio  et  odium  divinum  sit  incapax  inten¬ 
sionis  aut  remissionis.  Ergo  potest  dilectio 
et  abominatio  major  aut  minor,  tantum  con¬ 
venire  ex  parte  boni  collati,  aut  fiiali  inflicti. 
Denique  repugnat,  unum  eumdemque  homi¬ 
nem  pro  diversis  temporibus  esse  dilectum 
aut  odio  habitum  a  Deo,  quin  pro  iisdem 
temporibus  conferat  illi  bonum,  aut  auferat 
malum  speciale  majus  vel  minus.  Cum  enim 
omnes  actus  divini  sint  essentialiter  aeterni, 
ideoque  secundum  se  praecise  correspon- 
deant  ex  aequo  omnibus  et  singulis  temporum 
differentiis :  non  possunt  ergo  sortiri  ullam 
diversitatem,  nec  ullo  effectus  formales  seu 
denominationes  diversas  impertiri  aut  ipsi 
Deo,  aut  creaturis,  pro  diversis  temporibus, 
nisi  propter  diversitatem  effectuum ,  quos 
pro  illis  intendant  aut  inducant.  Haec  omnia 
optime  tradit  S.  Thom.  1.  pag.  quaest.  20. 
art.  2.  3.  4.  Unde  patet,  Deum  peccatorem 
non  posse  incipere  diligere,  et  peccata  re¬ 
mittere  nisi  mutatione  facta  in  peccatore. 
Unde  quod  Amesius  ab  «  experientia  homi¬ 
num  remittentium  debita  et  injurias  absque 
collatione  divitiarum  et  justitiae  »,  arguit  ad 
Deum,  nihil  proficit,  quin  potius  oppositum 
inde  infertur.  Nam  injuria  homini  ab  homi¬ 
ne  illata  nequit  deseri  aut  remitti  absque 
mutatione  offendentis  aut  offensi,  incompos- 
sibili  cum  effectibus,  quos  inducit  injuria  ex 
sua  natura  in  animo  alterutrius  ex  illis,  vel 
utriusque,  ut  patet  consideranti.  Ergo  nec 
injuria  illa  Deo  illata  remittetur,  nisi  muta¬ 
tione  facta  vel  in  Deo,  vel  in  homine,  vel  in 
utroque.  At  repugnat  omnino  mutatio  ex 
parte  Dei,  utpote  qui  est  essentialiter  immu¬ 
tabilis.  Effectum  autem  praecipuum  injuriae 
gravis  in  Deum,  scii,  privationem  gratiae  et 
gloriae  nullus  homo  potest  auferre;  neque 
etiam  potest  ad  aequalitatem  compensare 
injuriam  gravem  Dei.  Ergo  necessaria  est 
voluntas  Dei,  qua  efficaciter  tollat  illam 
privationem  ;  quod  fit  per  infusionem  gra¬ 
tiae. 

IV.  —  Objic.  «  Constituimur  justi  per  obe- 
dientiam  Christi,  sicut  omnes  filii  Adae  consti¬ 
tuti  sunt  i  njusti  per  inobedientiam  Adami.  Sed 
hoc  fit  imputatione  :  ergo  et  illud  ».  'iujus 
objectionis  vanitas  elisa  est  in  superioribus. 
Peccatum  enim  actuale  imputatur  non  for- 
maliter,  sed  efficienter,  omnibus  posteris ; 


DE  JUSTIFICATIONE. 


771 


unde  consequenter  singuli  habent  suum  pec¬ 
catum  originale,  scilic.  privationem  gratise, 
in  quo  effectu  privativo  moraliter  censetur 
permanere  ipsum  actuale  peccatum  Adami. 
Similiter  ergo  Christi  obedientia,  et  justitia 
effective  nobis  imputatur ;  unde  in  omnibus, 
quibus  illa  applicatur,  intrinsece  inhaeret 
justitia. 

Ad  CAPUT  X. 

I.  —  Objic.  «  Christus  factus  est  nobis  justi¬ 
tia.  I  Cor.  i.  vers.  30.  »  Respondeo  :  Efficien¬ 
ter,  concedo  ;  formaliter,  nego  :  sicut  factus 
est  nobis  sapientia  non  nisi  causaliter ;  for¬ 
maliter  eum  esse  nobis  sapientiam  factum, 
nemo  nisi  fatuus  dixerit.  Et  haec  omnino  ne¬ 
gare  non  ausus  est  Amesius.  Praetendit  ta¬ 
men,  Bellarminum  hic  Lutherano-Calvinia- 
nis  tradere  totam  causam  ,  seque  amplius 
non  postulare,  quam  quod  conceditur  a  Bel¬ 
lar.  his  verbis  :  Dicitur  Christus  justitia  no¬ 
stra,  quia  satisfecit  Patri  pro  nobis,  et  eam 
satisfactionem  ita  nobis  donat  et  communi¬ 
cat,  cum  nos  justificat,  ut  nostra  satisfactio, 
et  justitia  dici  possit.  Hoc  modo  non  esset 
absurdum,  si  quis  diceret,  nobis  imputari 
Christi  justitiam  et  meritum,  cum  nobis  ap¬ 
plicentur,  ac  si  nos  ipsi  Deo  satisfecissemus  ; 
modo  non  negetur,  esse  in  nobis  praeterea 
justitiam  inhaerentem,  eamque  veram  et  ab¬ 
solutam  esse  justitiam,  cui  justo  Dei  judicio 
non  debeatur  poena,  sed  gloria.  Sane  si  ita 
sentiant  adversarii,  nobis  consentiunt.  Fru¬ 
stra  autem  et  ridicule  decerpsit  sibi  Amesius 
priorem  tantum  partem  assertionis  Bellar- 
minianae,  eamque  ad  suum  sensum  contra 
mentem  auctoris  detorsit.  Bell,  enim  sine 
dubio  intellexit  imputationem  effectivam , 
non  formalem. 

II.  — Objic.  e  Deus  erat  in  Christo ,  mundum 
reconcilians  sibi,  non  reputans  illis  delicta  ip¬ 
sorum.  II  Corinth.  v.  vers.  19.  »  Sed  quid 
hinc  contra  nos?  Non  imputat  nobis  delicta 
nostra  Deus,  cum  ea  propter  merita  Christi 
congrue  dispositis  remittit  per  infusionem 
gratiae  justificantis.  Quae  replicat  Amesius, 
nihil  urgent,  nec  novi  quid  continent,  non 
jam  expeditum.  Unde  enim  probat,* imma¬ 
culatam  sanctitatem,  quse  est  effectus  recon¬ 
ciliationis  nostrae  cura  Deo  per  Christum, 
non  esse  ipsam  nostram  inhaerentem  justi¬ 
tiam,  sed  effectum  justitiae  imputativae  phan¬ 
tasticae?  Mera  profecto  est  hic  iteratio  pro¬ 
priae  thesis,  ac  principii  petitio. 


III. —  Objic.  e  Christus  factus  est  peccatum 
pro  nobis,  ut  nos  fieremus  justitia  Dei  per  ip¬ 
sum.  II  Corinth.  v.  vers.  21.  »  Resp.  :  Nihil 
hinc  praesidii  imputationi  pure  extrinsecae. 
Sicut  enim  Christus  non  est  factus  peccatum, 
seu  peccator  imputative  ita,  quasi  ipse  illa 
fecerit,  et  iniquus  haberi  possit ;  sed  solum 
imputantur  illi  quoad  debitum  satisfaciendi, 
quod  ille  ex  nutu  Patris  sponte  suscepit; 
unde  ipse  non  peccator,  sed  justus  dici  me¬ 
retur  :  ita  et  nobis  imputatur  justitia  ejus 
quoad  onus  satisfaciendi,  quod  ille  ex  nutu 
Patris  sponte  suscepit;  idcirco  (ut  saepe  di¬ 
ctum),  effective ,  non  ideo  tamen  formaliter 
mundi  et  immaculati  haberi  possemus,  nisi 
sordibus  peccatorum  depulsis,  interius  for¬ 
mosa  sit  anima  per  «  donum  illud  pretiosum, 
quo  divinae  simus  participes  naturae  » .  Re- 
plicae  Amesianae  solvuntur  ex  supra  dictis. 
Et  sic  abunde  satisfactum  est  objectioni 
huic;  quidquid  sit  de  tribus  diversis  ex¬ 
positionibus  verborum  Apostoli  justitia  in 
Christo ,  a  Bellarm.  allatis.  Sunt  omnes 
probabiles.  Posteriores  duae,  (quod  nempe 
justitia  nobis  inhaerens  dicatur  Dei ;  vel  quia 
est  effectus  et  imago  justitiae  Dei;  vel  quia 
donatur  nobis  a  Deo)  solidae  omnino  sunt. 
Opponit  tamen  Amesius  contra  hanc  verba 
Cajetani  et  Contareni  suo  sensu  intellecta  ; 
itemque  clausulam  :  in  ipso,  una  cum  pro¬ 
portione  ( fecit  eum  peccatum ) ;  verum  ly  in 
ipso  aliud  non  indicat  quam  meritum  Christi, 
quo  nobis  peperit  justitiam  inhaerentem  et 
gloriam.  Proportio  vero  optima  est  in  eo, 
quod  sicut  Christus  factus  est  pro  nobis  pec¬ 
catum,  id  est,  assumpsit  similitudinem  car¬ 
nis  peccati,  ut  fieret  victima  pro  peccato  : 
ita  nos  efficimur  justitia  Dei  per  similem 
tropum,  quia  justitiam  inhaerentem  recipi¬ 
mus,  quae  est  justitia  Dei,  seu  effectus  et  si¬ 
militudo  quaedam  justitiae  Dei.  Et  sicut  Chri¬ 
stus  non  imputative,  sed  vere  participavit 
similitudinem  carnis  peccati,  cum  Verbum 
factum  est  caro  :  ita  nos  in  justificatione, 
non  imputative,  sed  vere  participamus  effe¬ 
ctum  et  similitudinem  divinae  justitiae,  cum 
justitiam  inhaerentem  recipimus.  Quid  hic 
non  concinne  proportionatum?  Vice  versa 
in  illa  imputatione  Neo-Evangelica,  quam 
ad  nauseam  repetit  Amesius,  nihil  veri, 
nihil  concinni  proportionis.  Quod  vero  de 
prima  expositione  (qua  per  justitiam  Dei  in- 
telligitur  ea  quae  in  Deo  est,  non  in  nobis, 
quia  sumus  membra  ejus;  quod  enim  con¬ 
venit  capiti,  convenit  etiam  membris,  non 


772 


VINDICLE 


ut  sunt  membra  distincta  a  capite,  sed  ut 
sunt  unum  cum  capite),  ait  Amesius  :  «  Hsec 
ipsa  est  sententia  et  fides  nostra,  quam  Bel- 
larmin.  impugnat,  et  tamen  veram  ac  ratio¬ 
ni  consentaneam  esse  fatetur».  Respond.  : 
Hsec  ipsa  est  Quodlibetica  Puritanica,  quse 
quidlibet  conficit  ex  quolibet.  Non  veram , 
sed  haereticam  semper  pronuntiavit  vestram 
sententiam  Bellarminus,  quse  negat  veram 
inhaerentem  nobis  justitiam,  solamque  ex- 
trinsecam,  imputativam,  phantasticam  sta¬ 
tuit.  Porro  cum  hoc  optime  stat,  quod  mem¬ 
bra  possint  sui  capitis  excellentias  siliqua 
ratione  ut  suas  reputare ,  quatenus  sunt 
unum  cum  capite.  Unde  sicut  nos  in  praedi¬ 
cto  sensu  dicimur  justitia  in  illo,  non  quod 
simus  formaliter  justi  justitia  ejus  :  sic  etiam 
vice  versa  dicitur  ipse  peccatum,  non  quia 
formaliter  ipse  sit  peccator,  sed  quia  caput 
est  nostrum,  et  peccata  nostra  voluit  esse 
sua  in  ordine  ad  satisfactionem  pro  iis  prae¬ 
standam. 

'Ad  CAPUT  XI. 

Objiciunt  haeretici  :  «  Gratia  sua  gratis  nos 
sibi  acceptos  fecit ,  in  illo  dilecto.  Ephes.  i. 
vers.  6.  »  Respondeo  cum  S.  Chrysost. 
ibid.  :  «  Gratiosos  nos  reddidit,  hoc  est,  non 
solum  a  peccatis  liberavit,  sed  et  dilectos 
amicos  effecit.  Quis  non  huic  Graeci  textus 
callentissimo  potius  credat,  quam  universis 
Puritanicis  glossatoribus  ?  Formosos  ergo  et 
amicos  suos  per  inhaerentem  justitiam  Chri¬ 
stus  nos  fecit,  judice  Pauli  interprete  optimo 
maximo. 

Ad  CAPUT  XII. 

I.  —  Objic.  haeret.  «Annuntiatur  remissio 
peccatorum  per  Christum,  et  per  eum  om¬ 
nis,  qui  credit,  justificatur  ab  omnibus,  a 
quibus  non  potuerunt  per  legem  Mosis  ju¬ 
stificari.  Act.  xiii.  vers.  38.  »  Quid  hic  con¬ 
tra  nos  ?  Numquid  recte  profitemur,  nos 
«  effective  »  per  Christum  justificari  (  quod 
solum  dicit  S.  Lucas),  formaliter  autem  per 
inhaerentem  justitiam  ?  R.oplicse  Amesianac 
sunt  fere  paleae  exculcatae.  Illud  valde  no¬ 
tandum,  quod  cum  Amesius  supra  tam  gna- 
viter  propugnare  studuerit,  fidem  justifican¬ 
tem  non  posse  esse  sine  charitate  :  hic  tamen 
idipsum  videtur  prorsus  evertere ;  ait  enim  : 

«  Maxime  alienum  est  a  doctrina  sana,  ut 
observatio  omnium  mandatorum  praerequi- 


ratur  ad  peccatorum  remissionem,  et  com¬ 
municationem  gratiae.  »  Quin  amplius  ait  : 
«  N.  B.  Fides  vera,  quamvis  infirma,  instar 
grani  sinapis  justificat.  Non  igitur  necessa¬ 
rio  exigitur,  ut  quisque  credat,  omni  ex 
parte,  sicut  oportet.  »  Paradoxa  haec  de  fide 
Puritanico  modo  justificante,  sunt  valde  no¬ 
tanda,  cum  plurimum  deprimant  illam , 
quam  alias  tantopere  extollunt  «  solam  fi¬ 
dem  ».  Sed  nec  praetereundum  quod  subdit : 
«  Sensus  communis  docet,  remissionem  pro¬ 
prie  esse  in  remittente,  et  emundationem  in 
emundato,  ita  ut  unum  non  possit  esse  pars 
alterius  ».  Respond.  :  Non  minus  emundatio 
quam  remissio  activa  est  in  emundante  et 
creditore,  passiva  in  emundante  et  debitore. 
Unde  ex  hac  parte  nihil  obstat,  quin  justifi¬ 
catio  confletur  ex  duabus  partialibus  actio¬ 
nibus  metaphysice  distinctis  (ut  supra  di¬ 
ctum),  cum  in  gratia  justificante  infusa  qua- 
tuor  distinguantur  effectus  formales,  nempe  : 
remittere  offensam,  reddere  justum,  conci¬ 
liare  amicitiam  Dei,  et  ordinare  ad  regnum 
coeleste. 

II.  —  «  Publicanus,  Luc.  xvm.  vers.  14, 
accipiens  veniam  peccatorum,  quam  petebat, 
dicitur  justificatus  ».  Quis  Catholicorum  hoc 
negat  ?  quid  hinc  contra  nos  ?  numquid 
sufficit  unum  e  quatuor  effectibus  formalis 
justificationis  uno  loco  exprimere,  in  aliis 
alios  ?  cur  omnia  ubique  ? 

Ad  CAPUT  XIV. 

I.  —  Objic.  hser.  «  Justitia,  qua  justifica¬ 
tur  homo  coram  Deo,  debet  esse  perfecta. 
Sed  justitia  nobis  inhaerens  non  est  talis. 
Ergo.  »  Respond.  :  Hoc  argumentum  (quod 
Amesius  vocat  «  gravissimum»,  et  cui  pon¬ 
dus  apud  imperitos  sola  conviciorum  mole 
conciliare  potuit),  est  levissimum,  et  prope 
nullius  momenti,  dummodo  evolvatur  sequi- 
vocatio  illa  cavillatoria  in  voce  (perfecta), 
et  distinguatur  justitia  habitualis  ab  actuali. 
Illa  ergo  prior,  cum  sit  a  solo  Deo  infusa, 
pine  dubio  substantialiter  perfecta  est,  imo 
ejusdem  plane  rationis  cum  ipsa  justitia  et 
sanctitate  habituali  beatorum  ac  Christi,  licet 
hsec  abolla,  graduali  latitudine  quasi  infinite 
distet.  Nec  potest  dici  «  imperfecta  »,  quasi 
reddere  non  valeat  animam  formosam,  Deo 
gratam,  amicam,  filiam  adoptivam  (hoc 
quippe  aperte  repugnat  Apostolo  passim,  et 
praecipue  II  Petr.  i.  vers.  4.  pretiosum  hoc 
donum  dicitur,  quo  reddimur  divinae  consor. 


DE  JUSTIFICATIONE. 


773 


tes  naturae),  obstantibus  nempe  multis  defe¬ 
ctibus  venialibus.  Nam  et  reperitur  in  in¬ 
fantibus  baptizatis  justitia  illa  infusa  absque 
omni  noxa  veniali ;  et  iu  justis  adultis,  etsi 
conjungatur  cum  lapsibus  venialibus,  non 
tamen  inde  vel  extinguitur  vel  minuitur  ; 
sed  habent  se  illa  delicta  venialia  quasi  pul¬ 
veres,  quibus  nonnihil  aspergitur  species  et 
decor  faciei,  non  tamen  tollitur  minuiturve 
vel  elegans  effigies,  et  proportio  membro¬ 
rum,  vel  suavitas  colorum,  ut  optime  docet 
S.  Thomas  in  1.  2.  Quidquid  autem  sit  de 
actualis  justitiae  imperfectione,  de  habituali 
(cujus  tantum  in  hoc  puncto  habenda  est 
ratio),  objectionem  nec  hilum  valere  aio. 
Adeo,  «  puerile  illud  subterfugium,  et  eva¬ 
sio  misera,  contradictio  turpis,  et  praejudi¬ 
cium  causae  suae  »,  quod  Bellarmino  affinxit 
Amesius,  in  conviciorum  istorum  auctorem 
recidunt  ! 

II.  —  Objic.  «  Injuria  fit  meritis  et  justitiae 
Christi,  si  per  inhaerentem  justitiam  justifi¬ 
cari  dicamur  ».  Respond.  :  Nihil  minus  : 
imo  plurimum  tribuimus  ejus  meritis,  cum 
ab  illorum  virtute  et  efficaicia  confiteamur 
justitiam  nostram  pendere,  uti  pendet  a  sole 
radius,  qui  cum  vel  maxime  sit  lucidus  in¬ 
trinsece  ,  pariter  ipsius  solis  praestantiam 
commendat.  Nec  est  simile,  quod  objicit 
Amesius  de  «  propriis  passionibus,  quibus 
si  quis  diceret  satisfieri  justitiae  divinae  pro 
peccatorum  suorum  culpa  et  poena,  detra¬ 
heret  satisfactioni  Christi,  etsi  ab  hac  illam 
provenire  fateretur».  Disparitas  patet,  quia 
semper  est  major  contemptus  divinae  maje¬ 
statis  in  quovis  peccato  mortali,  quam  hono- 
ratio  ejusdem  per  omnia  opera  bona  purae 
creaturae  (etsi  dependenter  a  meritis  Christi 
facta).  Per  ea  enim  opera  bona  praefertur 
Deus  a  persona  infinite  viliori  rebus  infinite 
inferioribus  se;  quod  est  obsequium  parvum  : 
per  peccatum  vero  postponitur  iisdem,  qui 
est  contemptus  maximus.  Unde  cum  condig¬ 
na  satisfactio  absolute  indigeat  mediatore 
dignitatis  infinitae  (qui  alius  esse  non  potest, 
quam  Homo-Deus),  detraheret  Christi  satis¬ 
factioni,  qui  suam  illi  aequaret.  Sicut  flutem 
nihil  detrahit,  sed  excellentissime  commen¬ 
dat  gratiam  et  gloriam  Christi,  quod  meritis 
suis  intrinsece  justos,  sanctos,  et  gloriosos 
reddat  omnes  beatos  Angelos  et  homines  ; 
ita  et  quod  viatores  intrinsece  ex  injustis 
reddat  justos,  etc. 

III.  —  Objic.  «  Occasio  superbae  gloria¬ 
tionis,  sicut  et  desperationis,  praebetur  ho¬ 


minibus  per  istam  doctrinam  de  justificatio¬ 
ne  ex  justitia  inhaerente.  »  At  cur?  numquid 
omnibus  justis  et  beatis,  ac  etiam  Christi 
humanitati  dicitur  illud  Apostoli  :  Quid  ha¬ 
bes  quod  non  accepisti  ?  Si  autem  accepisti, 
quid  gloriaris  quasi  non  acceperis  ?  Et  :  Qui 
gloriatur ,  in  Domino  glorietur.  Unde  optime 
S.  August.  :  «  Eadem  gratia  fiunt  homines 
Christiani  (?t  justi),  qua  gratia  homo  Chri¬ 
stus  factus  est  Deus  ».  Ubi  ergo  occasio  su¬ 
perbiendi  potius  ex  inhaerente  justitia,  quam 
se  humiliandi  ut  mendicabulum  ?  Despera¬ 
tionem  vero  parere  quomodo  inhaerens  haec 
justitia  possit,  non  video,  nec  ullatenus 
explicat  Amesius.  Quae  porro  prosequitur 
usque  ad  finem  hujus  cap.  ex  Card.  Con- 
tareno,  non  est  quod  moveant  quemquam 
Catholicorum.  Nam  sicut  Alhertus  Pighius 
(quem  nescio  unde  faciat  Cardinalem  Ger- 
hardus),  Antididagma  Coloniense,  et  alii,  ita 
et  optimus  alioqui  ille  Gaspar  Card.  Conta- 
renus,  nonnihil  in  errorem  a  Bucero  videtur 
inductus  in  comitiis  Ratisbonensibus,  quibus 
interfuit  a  Pontifice  Legatus.  Cujus  et  nepos 
Julius  Conlarenus  Episcopus  Bellunensis  in 
concilio  Tridentino,  eidem  errori  nonnihil 
adhaesisse  legitur :  uti  et  (antequam  post 
multam  conquisitionem  et  disceptionem  ac¬ 
curatam  dogma  fidei  per  suffragia  decide¬ 
retur),  Emin.  Card.  Scripandus  cum  quinque 
aliis.  Sed  hoec  nihil  momenti  habent  contra 
universalis  concilii  definitionem  a  Sede  A- 
postolica  approbatam.  Unde  non  dubitan¬ 
dum,  illos  ipsos  qui  primo  ante  rem  plene 
discussam  dissentiebant,  re  postea  decisa, 
devotae  mentis  obsequio  privatam  suam  opi¬ 
nionem  submisisse  oecumenici  concilii  de¬ 
creto.  Quod  si  ille,  de  Justificatione,  Conta- 
reni  tractatus  ante  concil.  Tridentinum  edi¬ 
tus,  a  duobus  Theologis  Parisiensibus  (Hu- 
gon.  et  Aymon  nominantur  in  editione  Paris. 
1571.  quam  ab  Ames  io  nominatam  ad  ma¬ 
num  habeo  :  Gerhardus  pag.  694.  ex  editione 
Veneta  1589.  nominat  Michaelem  Ferre, 
Franc.  Gorracaum  et  Joan.  Maldonatum, 
quod  sane  mirum),  correctus  satis  non  est  ; 
vel  si  verba  nonnulla  Contareni  duriora,  vel 
obscuriora  putarunt  posse  pati  sensum  Ca¬ 
tholicum,  quid  hinc,  queeso,  communi  Ca¬ 
tholicorum  dogmati  decedit.  Videatur  Card. 
Pallavicinus  in  histoiia  concil.  Trid.  lib.  m. 
cap.  4.  6.  9.  et  11.  cujus  latina  editio  jam 
appropinquat  prrelo  in  officina  Plantiniana. 
Gerhardus  nihil  hic  diversi  habet,  quod  sit 
momenti.  Unam  tamen  sycophantiam  exi- 


774 


VINDICIAE  DE  JUSTIFICATIONE. 


miam,  sed  puerilem,  praeterire  non  libet.  Dicat  Titius,  haec  sequela  sitne  potius  pue- 
Disp.  28.  thes.  66.  et  67.  ait  :  «  Si  mona-  rilis,  an  plane  stolida?  Omnia  merita  aliena, 

chorum  merita  possunt  aliis  interventu  pe-  si  prosunt,  prosunt  efficienter,  non  formali- 

cuniae  applicari ;  cur  non  possunt  Christi  ter. 
merita  et  justitia  per  fidem  nobis  applicari  *'? 


VINDICIS 


PRO  LIBRO  TERTIO 

DE  JUSTIFICATIONE 

QUI  EST  DE  INCERTITUDINE  ,  MUTABILITATE 
ET  IN.E  QUALITATE  JUSTITIAE 


Ad  CAPUT  II. 

Certitudo  est  firmitas  queedam  et  immu¬ 
tabilitas  veritatis  ;  vel  ut  alii  dicunt,  est  ne¬ 
cessaria  veritas.  Estque  duplex  (vel  triplex 
*  potius).  1.  Objectiva,  quee  est  connexio 
necessaria  terminorum  :  sive  secundum  se, 
ut  :  «  Homo  est  rationalis*»  :  sive,  ut  sub¬ 
sunt  principio  adaequate  certo,  ut:  «Canis 
Tobiae  movit  caudam  »,  posito  quod  Deus  re¬ 
velavit.  2.  Cognitionis,  seu  formalis,  quee 
est  necessaria  veritas  actus,  orta  ex  certitu¬ 
dine  objecti.  3.  Est  cognoscentis,  firma  scii, 
adhaesio  intellectus  alicui  objecto.  Amesius 
censet  «  de  his  magnopere  non  esse  conten¬ 
dendum  »  :  queerit  is  tamen  nodum  in  scir¬ 
po.  2.  Est  queedam  «  certitudo  evidens  », 
earum  scii,  rerum,  quee  aliquo  modo  viden¬ 
tur;  cujus  primum  gradum  obtinent  prima 
rerum  principia  ;  secundum,  conclusiones 
deductee  ;  tertium,  ea  quee  sensibus  corporis 
percipiuntur,  quee  dicitur  certitudo  expe- 
rientiee.  Non  esse  autem  certitudinem  idem 
formaliter  cum  evidentia,  constat  ex  sepa¬ 
ratione  harum  proprietatum;  nam  in  actu 
fidei  divinee  reperitur  summa  certitudo,  cum 
obscuritate  veritatis,  licet  cum  evidentia 
credibilitatis.  Communiter  certitudo  objecti 
et  cognitionis  solet  assignari  triplex,  scilicet 
1.  Moralis ,  quae  habetur  ex  motivis  absolute 
quidem  fallibilibus,  moraliter  tamen  infalli¬ 
bilibus,  quae  nempe  nullam  praebent  spem 
aut  formidinem  prudentem  de  opposito.  2. 
Physica,  quae  naturaliter  est  infallibilis,  mi¬ 
raculo  tamen  fallere  potest,  ut,  ignem  cale¬ 


facere  physice  certum  est,  etsi  Deus  possit, 
suspendendo  concursum  ad  calefaciendum, 
reddere  falsum.  3.  Metaphysica ,  habetur  ex 
objecto,  quod  nec  divinitus  aliter  esse  potest, 
ut  certitudo  de  homine,  quod  sit  rationalis. 
Bellarminus  ponit  praeter  certitudinem  me- 
taphysicam,  sed  obscuram  fidei  divinae ;  et 
moralem  fidei  humanae  (absolute  quidem 
fallibilem,  sed  de  qua  non  nisi  temere  dubi¬ 
tatur)  ,  tertium  et  infimum  gradum,  quem 
vocat  conjecturalem ,  etopinionispotius  quam 
fidei ;  quee  nempe  tot  signis  et  conjecturis 
nititur,  ut  securum  hominem  reddat,  et  an¬ 
xietatem,  non  tamen  omnem  formidinem 
excludat.  Utrum  vero  haec  mereatur  nomen 
certitu-dinis  ,  parum  nostra  interest :  dubius 
sane  talis  formali  ter  non  est,  quia  assentitur, 
licet  non  absque  formidine.  Objicit  Amesius 
1.  :  «  Male  restringi  experientiam  ad  sensus, 
cum  anima  etiam  habeat  suam  experien¬ 
tiam,  et  quasi  sensum.  Scientiam  habet,  qui 
sentit  se  scire.  Gustant  fideles,  quam  bonus 
sit  Dominus.  Si  ista  certitudo  nobis  conce¬ 
datur  de  fide,  spe,  charitate,  et  justitia 
inhaerente,  vel  sanctificante,  non  est  quod 
amplius  postulemus.  »  Respond.  :  Ut  de¬ 
mus,  haberi  aliquam  experientiam  de  nostris 
actibus  intellectualibus,  eamque  certitudi¬ 
nem  de  aliquibus  praedicatis  universalioribus 
ejusmodi  actuum  ;  certissimum  tamen  est, 
nos  ultimum  praedicatum  specificum  ple¬ 
rumque  non  nisi  probabiliter  cognoscere 
posse.  Nam,  ut  supra  etiam  notavi,  non 
possumus  habere  evidentiam  de  actu  super- 
naturaliin  genere,  nedum  in  particulari  et 
in  individuo  ;  adeoque  quam  certum  et  evi- 


776 


VINDICLE 


dens  mihi  est,  adeoque  metaphysice  infalli¬ 
bile,  me  habere  aliquem  actum  cognitionis 
aut  amoris  Dei,  tam  obscurum  semper  ma¬ 
net,  an  tale  objectum  supernaturale  spiritu¬ 
ale  attingam  actu  supernaturali.  Quomodo 
enimvero  rem  supernaturalem  in  substantia, 
actu  mere  naturali  experimentaliter  possem 
attingere,  cum  per  species  alienas  et  mere 
naturales,  ac  sensibiles  id  fiat  ?  Manifestis 
illusionibus  dasmonis  sine  dubio  sponte  et 
fatue  se  exponit,  qui  putat  se  tali  gustui 
experimentali  et  sensibili  ita  certificari  de 
suis  actibus,  fidei,  spei,  charitatis,  j ustitise, 
etc.,  ut  non  possit  tali  gustui  et  experientiae 
falsum  subesse.  Yasquezium  contra  nos  pro¬ 
ducit  fide  sibi  consueta  Amesius,  nempe 
Puritanica,  aut  Graeca,  vel  si  quae  deterior 
est.  Omittit  quippe  iterata  Yasquezii  verba, 
‘quibus  veritas  apertissime  asseritur,  nempe 
(sive  mysteria  illa  credat  assensu  illo,  qui 
nititur  auctoritate  humana  ejus  qui  propo¬ 
nit,  sive  praeterea  credat  illa  etiam  aliae 
assensu  infuso,  quem  dicunt  theologi  pro¬ 
xime  niti  testimonio  Deij.  Idipsum  sane  est, 
quod  dicimus.  Yideatur  Yasq.  1.  2.  disput. 
201.  cap.  2.  et  patebit  fraudulenta  truncatio. 
Objicit  deinde  contra  certitudinem  inevi- 
dentem  :  «  Certitudo  fidei  in  Scripturis  vo¬ 
catur  lux  :  quamvis  igitur  non  habeat  evi¬ 
dentiam  rei  aut  rationis  :  quia  tamen  evi¬ 
dentiam  habet  revelationis,  non  debet  sim¬ 
pliciter  vocari  obscura  ».  Respondeo  :  Hic 
Amesius  proxime  accedit  ad  stipiteum  Dan- 
haveri  errorem,  quo  aiebat  :  Haec  «  biblia 
esse  verbum,  seu  revelationem  Dei,  esse 
evidens  evidentia  summa,  morali,  physica, 
et  metaphysica  » .  An  forte  facie  ad  faciem 
Christus  locutus  est  Amesio  vel  Danhavero, 
et  hunc  hominem,  Deum  esse  evidenter  cog¬ 
novit  ?  Vix  tolerabilius  illis  ineptiit  Conrin- 
gius  medicus  in  suo  Examine.  Stupenda 
sane,  immo  stupida  persuasio  !  Non  desunt 
prmstantes  Theologi,  qui  cum  Card.  Lugone, 
ne  quidem  in  supremo  Angelo  viatore  ad¬ 
mittunt  evidentiam  in  attestante ;  et  isti  ter¬ 
ra}  filii  hanc  sibi  tam  audacter  arrogant  ! 
His  ergo  deliriis  explosis,  recte  Bellarm. 
statum  controversiae  absque  fallacia  et  am¬ 
biguitate  sic  constituit :  Utrum  debeat,  aut 
possit  aliquis,  sine  speciali  revelatione  certus 
esse,  certitudine  fidei  divinae ,  cui  nullo 
modo  potest  subesse  falsum,  sibi  remissa 
esse  peccata  ?  Amesius  etiam  hic  habet  quod 
carpat.  Ait  :  «  Certitudo  fidei  divinae  sine 
omni  ambiguitate  et  fallacia  non  ponitur  a 


Bellarmino.  Cur  vero  ?  Quia  non  distinguit 
gradus  certitudinis  hujus  respectu  princi¬ 
piorum,  quae  immediate  revelantur,  et  con¬ 
clusiones  ex  illis  evidenter  deductas  :  neque 
inter  certitudinem  fidei  in  sese,  et  illam  quae 
est  ex  fide,  vel  in  apprehensione,  vel  in  spe  ». 
Respondeo  :  Prior  distinctio  vera  quidem 
est,  sed  hic  ea  opus  non  habemus  ;  poste¬ 
rior  est  distinctio  rationis  ratiocinantis  Pu- 
ritanice. 

Ad  CAPUT  IV. 

y 

Lutherus  Calvinusque  cum  suis  docent 
(ut  tradit  Bellarm.  cap.  proxime  anteceden¬ 
te)  1.  Posse  fideles  eam  notitiam  habere 
de  sua  gratia  et  justificatione,  ut  certa  fide 
statuant,  sibi  remissa  esse  peccata.  2.  Non 
solum  posse,  sed  etiam  debere  omnes  'hoc 
de  se  statuere,  alioqui  nec  fideles,  nec  justos 
futuros.  3.  Hac  ipsa  fide,  et  sola  quidem, 
nos  justificari.  E  Catholicis  enchiridion  Co- 
loniense  duo  priora  videtur  affirmare,  adeo¬ 
que  redolet  in  hoc  fermentum  Buceri  et 
Melanchthonis.  Ambros.  Catharinus  in  pri¬ 
mo  tantum  Lutherano-Calvinianis  consen¬ 
tit. 

Sed  contra  hos  omnes  errores  stat  veritas 
Catholica  :  Non  posse  homines  in  hac  vita 
habere  certitudinem  fidei  de  sua  justitia, 
nisi  Deus  aliquos  speciali  revelatione  digne¬ 
tur.  Ita  definit  conc.  Trid.  sess.  VI  cap.  9. 
Quce  veritas  ex  pluribus  SS.  Scripturae  testi¬ 
moniis  probari  solet.  Bellarm.  affert  i.  ex 
Prov.  xx.  vers.  9.  Quis  potest  dicere ,  mun¬ 
dum  est  cor  meum,  purus  sum  a  peccatis  ? 
Sed  hoc  non  admodum  efficax  videtur  Vas- 
qu-  zio  1.  2.  disp.  200.  4.  Transeat  ergo  ut 
probabile,  non  ut  convincens. 

2.  Affert  Bellarm.  illud  Eccles.  ix.  vers.  1. 
Nescit  homo,  utrum  odio ,  vel  amore  dignus  sit , 
sed  omnia  in  futurum  servantur  incerta. 
Quidquid  vero  sit  de  priori  sententia  (pro 
qua  expositionem  aut  rationem  a  Bellarm. 
assignatam  Vasquez  videtur  repudiare),  sal¬ 
tem  ex  posteriori  efficax  sumitur  argumen¬ 
tum,  sensusque,  etiam  juxta  Yasq.  hic  est  : 
Sunt  revera  justi  et  sapientes,  qui  divina 
ope  et  auxilio  operantur  ;  illis  tamen  incer¬ 
tum  adhuc  est,  utrum  digni  sint  amore,  an 
odio  ;  nec  alterum  illorum  nobis  affirmare 
possunt,  sed  ipsis  et  nobis,  qui  eorum  vitam 
intuemur,  omnia  servantur  in  incertum  suo 
tempore  manifestanda.  Evasio  prsecipua  hic 
Amesii  est,  quod  verba  illa  :  «(Omnia  in  fu- 


DE  JUSTIFICATIONE. 


777 


urum  servantur  incerta) ,  non  sequantur 
apud  Salomonem,  nisi  in  versione  corru¬ 
pta  ».  Verum  hos  effugium  jam  dudum  fir¬ 
miter  Witachero  praelusit  Gretserus  in  de¬ 
fensione  Bellarm.  tom.  1.  lib.  ii.  de  Verb. 
Dei.  cap.  12.  pag.  609.  et  seqq. 

Ad  CAPUT  VI. 

Probatur  Catholica  veritas  ex  iis  testimo¬ 
niis  Scriptura,  quse  vel  requirunt  ex  parte 
nostra  varias  conditiones,  ut  justificemur;  vel 
indicant,  incertum  esse,  an  qui  agit  poeni¬ 
tentiam,  consequatur  remissionem  ;  vel 
admonent,  ne  simus  nimium  securi,  quasi 
certi  simus  de  justitia  adepta. 

Primi  generis  testimonia  sunt,  Deut.  iv. 
vers.  29.  Si  in  toto  corde  quaesieris ,  invenies 
eum  etc.  II  Par.  xi,  vers.  36.  Is.  i.  vers.  16. 
et  seqq.  Ezech.  xvm.  vers.  21.  Si  impius 
egerit  poenitentiam,  ab  omnibus  peccatis ,  etc. 
Joan.  xv.  vers.  14.  Vos  amici  mei  estis,  si  fe¬ 
ceritis  quae  praecipio  vobis.  Act.  vm.  vers. 
37.  Si  credis  in  toto  corde ,  etc.  Hinc  fit  haec 
plane  theologica  demonstratio  :  Sine  fide 
viva,  et  poenitentia  seria,  nemo  justificatur, 
uti  nec  Lutherano-Calviniani  negare  audent, 
(licet  reliqua  praeter  fidem  tantum  necessi¬ 
tate  praesentiae,  non  autem  efficientiae  exi¬ 
gant).  At  nemo  certus  esse  potest,  praeser¬ 
tim  certitudine  fidei,  se  fidem  vivam  et  poe¬ 
nitentiam  '‘seriam  habere  :  in  nulla  enim 
Scriptura  testimonium  ejusmodi  habetur  de 
fide  et  poenitentia  nostra  in  particulari.  Er¬ 
go.  Amesius:  «  Demonstratio  ista  theologica, 
si  firma  esset,  omnem  usum  tolleret  theolo¬ 
giae.  In  nulla  enim  Scriptura  legitur  testimo¬ 
nium  de  Mahomete,  aut  de  Alcorano  ejus  in 
particulari ,  quod  debeant  damnari  :  An- 
non  igitur  possimus  esse  certi  certitudine  fi¬ 
dei,  abominationes  istas  esse  detestandas  ? 
Idemque  est  de  omnibus  similibus  particu¬ 
laribus,  quae  nec  in  Scriptura,  nec  in  ullo 
concilio,  aut  Papae  definitionibus  exprimun¬ 
tur.  »  Resp.  :  Disparitas  est  hic  nimis  lucu¬ 
lenta.  De  conditionibus  ad  justificationem 
necessariis,  suorumque  actuum  supernatu- 
ralitate  nemo  potest  habere  (citra  privilegium 
specialis  revelationis),  certitudinem  cui  non 
possit  subesse  falsum  :  at  de  exemplis  ab 
Amesio  allatis  habetur  evidentia  infallibilis. 
Evidens  enim  est  Mahumetanos  eorumque 
Alcoranum  negare  Christum  Dei  filium  con¬ 
substantialem.  Ergo  evidenter  (juncta  pro¬ 
positione  de  fide  :  Qui  non  crediderit ,  con¬ 


demnabitur),  infertur,  eos  esse  damnandos. 
Longe  minus  requiritur  ad  certitudinem 
metaphysicam  de  peccatis,  damnatione,  si¬ 
milibus  naturalibus  in  particulari,  quam  de 
actibus  et  habitibus  supernaturalibus,  de 
quorum  existentia  (imo  et  possibilitate),  na¬ 
turalis  ratio  plane  ceecutit. 

Secundi  generis  testimonia  sunt,  quibus 
indicatur,  incertum  esse,  an  qui  agit  pceni- 
tentiam,  consequatur  remissionem  peccato¬ 
rum.  Dan.  iv.  vers.  24.  Joel.  n.  vers.  12. 
Jon.  ni.  vers.  9.  Act.  vm.  vers.  22.  Quis 
scit :  forsan,  si  forte  etc.  Amesius  ope  suae 
Hermeneuticae  videns  se  non  posse  hoc  ar¬ 
gumentum  (quo  pracipue  urgetur  incertitu- 
do  dispositionis  ad  justificationem),  elidere  ; 
«  concedit  id  fieri  posse  in  talibus,  qualis 
fuit  Simon  magus  ;  sed  illi,  inquit,  qui  fi¬ 
dem  vivam  et  veram  poenitentiam  habent, 
aliam  habent  dispositionem  ».  Sic  est.  Sed 
et  Simon  magus  potuisset,  si  voluisset,  ta¬ 
lem  habere  :  et  hi  qui  habent,  non  nisi  mo¬ 
ralem  de  ea  certitudinem  de  lege  ordinaria 
possunt  habere.  Ergo  non  evadit  Amesius. 

Tertii  generis  sunt  illa  quse  monent,  ut 
non  simus  nimium  securi,  quasi  certi  simus 
de  justitia  adepta.  Prov.  xxvm.  vers.  14. 
II  Corinth.  x.  vers.  18.  Phil.  H.  vers.  12. 
II  Petr.  i.  vers.  10.  Dicit  (sed  non  probat 
Amesius  ex  Scriptura  aut  ratione),  illis  lo¬ 
cis  «  securitatem  non  poni  in  eo,  quod  certo 
apprehendamus  remissionem  peccatorum  in 
Christo  »  ;  ut  taceam  quod  supra  monstra¬ 
tum  est,  hanc  apprehensionem  certam  re¬ 
missionis,  esse  non  tam  hseresim,  quam  fa¬ 
tuam  praesumptionem.  Sane  si  quis  certitu¬ 
dine  fidei  sciret,  se  justum  esse,  «  posset 
utique  se  commendare,  et  probatus  esse 
quod  contra  doctrinam  Apostoli  fieri  posse 
vult  Amesius.  Item  cum  certitudo  moralis 
nostra  justificationis  pendeat  ex  bonis  ope¬ 
ribus  juxta  Apostolum  ;  ergo  non  mox  ut 
quis  justificatus  est,  habet  certitudinem  mo¬ 
ralem  (nedum  infallibilem  fidei),  de  sua  ju¬ 
stitia  et  salute  :  multo  minus  ex  sola  fide 
pendet  certitudo  justificationis.  Amesius 
versans  se  in  omnem  partem,  effugium  non 
invenit,  quod  non  sit  in  superioribus  jam 
praeclusum. 

Ad  CAPUT  VII. 

Testimonia  SS.  Patrum  a  Bellarm.  pro 
hac  veritate  allata,  quia  nimis  aperta  sunt, 
maluit  silentio  involvere  Amesius.  Quid  enim 


778 


VINDICIS 


clarius  illis  S.  Augustin.  verbis  hornil.  35. 
«  Quamdiu  vivimus  hic,  de  nobis  ipsis  nos 
ipsi  judicare  non  possumus,  non  dico  quid 
cras  erimus,  sed  quid  hodie  simus  ».  Ita  hu¬ 
militer  negat  (ex  sensu  omnium  Catholico¬ 
rum),  magna  illa  Aquila,  quod  tam  arrogan¬ 
ter  sibi  asserunt  Neo-Evangelici  bubones. 

Ad  CAPUT  VIII. 

Probatur  Catholica  veritas  rationibus. 

I.  —  Quia  non  potest  aliquid  certum  esse 
certitudine  fidei,  nisi  aut  immediate  contine¬ 
atur  in  verbo  Dei,  aut  ex  wrbo  Dei  per  evi¬ 
dentem  consequentiam  deducatur.  At  in  ver¬ 
bo  Dei  non  continetur  immediate  particularis 
illa  propositio  (Talis  vel  talis  homo  vere  justi¬ 
ficatus  est)  ;  neque  potest  ex  verbo  Dei  per 
evidentem  consequentiam  id  colligi.  Proba¬ 
tur  :  Nam  ratiocinatio,  quam  quis  certitudi¬ 
ne  fidei  de  sua  justitia  ex  verbo  Dei  conclu¬ 
deret,  haec  esse  deberet :  (Verbum  Dei  testa¬ 
tur,  omnes  vere  conversos  ad  Deum,  et  poe¬ 
nitentiam  serio  agentes,  peccatorum  indul¬ 
gentiam  et  gratiam  obtinere.  Mihi  autem 
evidens  est  mea  vera  conversio  et  poeniten¬ 
tia.  Mihi  igitur  certum  est  certitudine  fidei, 
me  indulgentiam  et  gratiam  accepisse.)  Sed 
hujus  argumenti  assumptio  non  solum  falsa, 
sed  etiam  impossibilis  est,  nisi  adsit  revela¬ 
tio.  Amesius  hic  1.  ad  suam  sacram  aneho- 
ram  (solam  et  specialem  fidem),  confugit, 
jam  supra  satis  eversam.  2.  Ait  :  «  Assum¬ 
ptionem  non  solum  possibilem  et  veram,  sed 
etiam  in  officio  omnium  fidelium  esse  posi¬ 
tum,  ut  eam  certam  et  firmam  sibi  reddant  » . 
At  quomodo  hoc  paradoxum  probat,  contra 
tam  perspicuum  Hierem.  xvn.  vers.  9.  effa¬ 
tum  :  Pravum  est  cor  hominis ,  et  inscrutabile , 
quis  cognoscet  illud  ?  Ego  Dominus  scrutans , 
etc.  Ait  :  «  Aliis  quidem  non  patet  aditus  ad 
cor  aliorum  cognoscendum,  sed  spiritus  ho¬ 
minis,  qui  est  in  homine  novit  quae  sunt  ho¬ 
minis.  I  Corinth.  ij.  vers.  11.  o  Respondeo  : 
Novit  plurimos  (immo  demus  etiam  omnes), 
actus  suos  internos  homo,  materialiter,  et 
quoad  aliqua  praedicata  penetratu  faciliora 
omnia,  omnia  etiam  intima  quoad  ultimas 
differentias  specificas,  nego,  pfernego.  Nimis 
certum  est  (quod  iterum  iterumque  incul¬ 
candum  lynceis  istis  bubonibus  Lutherano- 
Calvinianis)  usque  adeo  nulli  mortalium, 
(de  lege  ordinaria,  et  citra  pri  vilegium  spe¬ 
cialissimum),  evidens  esse,  quod  sui  actus 
sint  hic  et  nunc  supernaturales,  fidei,  spei, 


charitatis,  etc.,  ut  nec  universali  quidem 
ejusmodi  actus  dari  sit  evidens,  immo  na¬ 
turaliter  omni  intellectui  creato  sunt  plane 
improbabiles.  Quomodo  enim  id  quod  in 
substantia  superat  omnem  ordinem  naturae 
creatse,  nec  habet  ullam  causam  vel  effe¬ 
ctum  in  sensus  incurrentem,  poterit  eviden¬ 
tem  certitudinem  in  nobis  gignere  ?  Et  per 
hanc  perspicuam  veritatem  evanescit,  quid¬ 
quid  nebularum  inanissimarum  hic  fundit 
Amesius  ;  inter  quas  etiam  producit  dicta 
Bannesii,  Medinae,  et  Alensis,  contra  Bellar- 
minum,  et  veritatem  tam  lucidam.  Bannez 
loquitur  de  re  plane  disparata,  adeoque  pue¬ 
riliter  opponitur  Bellarmino,  ut  sensato  in- 
tuenti  patebit.  Bellarminus  loquitur  de  sig¬ 
nis  verse  conversionis  et  gratiae  ;  Medina 
de  signis  vere  fidelis  et  Catholici  ;  et  uter¬ 
que  de  signis  non  infallibilibus,  sed  morali- 
ter  certis.  Alensis  denique  non  nisi  de  mo¬ 
rali  certitudine  gratiae,  ex  gustu  experimen- 
tali  rerum  spiritualium  loquitur,  comparans 
inter  se  haeretici  phantasticam  suavitatem, 
(qualem  maxime  hodie  jactant  «  spcialis  et 
solius  fidei  justificantis  »  professores),  cum 
sincera  dulcedine,  quam  percipit  anima 
sancta  Catholica.  Quid  vero  hoc  ad  praesen¬ 
tem  controversiam  ? 

II.  —  Nemo  tenetur  certo  credere,  certi¬ 
tudine  fidei,  sibi  remissa  esse  peccata.  Nam 
ejusmodi  articulus  in  nullo  symbolo  fidei 
continetur,  et  ejusmodi  praeceptum  in  nullo 
canone  ecclesiastico  reperitur.  '  Ille  enim, 
quo  dicitur  :  «  Credo  remissionem  peccato¬ 
rum  » ,  significat,  in  Ecclesia  dari  baptismum 
in  remissionem  peccatorum.  Amesius  oppo¬ 
nit  pro  respnnsione  hunc  syllogismum  : 
«  Unusquisque  fidelis  tenetur  illud  credere 
certitudine  fidei,  quod  Deus  fidelibus  promi¬ 
sit.  Sed  promisit  fidelibus,  quod  remittentur 
ipsis  peccata,  Actor,  x.  vers.  43.  Ergo  unus¬ 
quisque  fidelis  tenetur  credere  certitudine 
fidei  sibi  remissa  esse  peccata.  »  Respon¬ 
deo  :  Falsa  est  minor,  si  sumatur  absolute  : 
promisit  enim  tantum  remissionem  adultis 
sub  conditione,  si  se  vere  converterint,  et 
seriam  egerint  poenitentiam  ;  de  qua  condi¬ 
tione  impleta  non  habetur  ab  unoquoque 
nisi  probabilitas,  aut  moralis  certitudo. 
Idem  que  est  de  remissione  peccatorum  per 
sacramentum  Baptismi  et  Poenitentiae  cum 
imperfecta  dilectione  vel  contritione.  Immo 
in  hoc  videtur  ex  duplici  capite  nasci  incer- 
titudo,  nempe  ex  parte  conferentis,  et  sus¬ 
cipientis;  et  roboratur  hoc  argumentum  ul- 


DE  JUSTIFICATIONE. 


779 


terius  :  Quia  si  ejusmodi  articulum  fidei  ha¬ 
beremus,  sequeretur,  omnem  hominem,  qui 
peccat  mortaliter,  continuo  fieri  haereticum. 
Non  potest  enim  qui  voluntarie  peccat,  cre¬ 
dere  se  esse  justum,  nisi  falsum  debita  opera 
credere  velit.  Amesius  iterum  opponit  Bel- 
larmino  Medinam,  sed  rursus  imperite  aut 
mala  fide.  Medina  recte  ait  :  «  fidelem  te¬ 
neri  credere,  quod  habeat  fidem  divinam  », 
(nempe  ex  parte  objecti,  non  vero  ex  parte 
actus),  «  et  si  de  hac  re  dubitat  haereticus 
est  ».  Quid  hic  contra  Bellarminum  ?  Ille  de 
fidei  objecto,  hic  de  remissione  peccatorum 
et  gratia  loquitur  :  numquid  praeclara  con¬ 
tradictio  ?  2.  «  Negat  sequelam  ».  Tum, 
«  quia  non  omnis  qui  non  credit  quod  est  cre¬ 
dendum,  est  haereticus  ».  Tum,  «  quia  non 
quodlibet  peccatum  sua  natura  mortale,  fa¬ 
cit  ut  peccator  non  possit  credere  peccata 
sibi  esse  remissa  ».  Yerum  utrumque  hoc 
Amesii  effatum  est  perspicue  falsum.  Quis 
enim  est  haereticus  (vel  generaliter  infide¬ 
lis),  nisi  qui  pertinaciter  non  credit,  quae 
credenda  sunt  ?  Et  quomodo  potest  nisi 
impia  temeritate  credere  sibi  remissa  esse 
peccata,  in  quibus  scit  se  actu  aut  effectu 
(uti  supponitur),  haerere  ?  Veritas  haec  tam 
est  patens,  ut  reipsa  tandem  illam  profiteatur 
Amesius,  dum  ait  :  «  Si  peccatum  actu  mor¬ 
tiferum  intelligatur,  tum  dicimus,  talem  pec¬ 
catorem  non  teneri  eo  tempore  credgre  pec¬ 
cata  sibi  esse  remissa,  etc.  »  At  vero  idem 
prorsus  est,  sive  de  flagranti  actu  peccati, 
sive  de  affectu  habituali  peccaminoso  non 
retractato.  Non  potest  ergo,  ut  agnoscit 
Amesius,  tunc  credere  remissionem  pecca¬ 
torum  suorum.  Ergo  hic  non  est  articulus 
fidei,  etiam  juxta  Lutherano-Calvinianos. 
Articulum  enim  fidei,  qualiscumque  sit,  te¬ 
nemur  numquam  non  credere,  et  quoad 
specificationem  omni  momento  esse  parati 
ad  credendum. 

III.  —  Non  expedit  ordinarie  ut  homines 
habeant  certitudinem  de  propria  gratia, 
quia  posset  generare  superbiam,  qua3  in  hoc 
loco  tentationis  perquam  periculosa  est,  ut 
docet  S.  Augustin.  lib.  de  correp.  et  grat. 
cap.  13.  Quod  vero  Amesius  ait  :  «  Idem  de 
justitia  vera,  quod  de  genuina  virtute  dici 
posse,  quod  nemo  ea  male  utatur  ;  id  de 
utraque  verum  est  tantum  ut  de  instrumen¬ 
to,  non  autem  ut  de  objecto.  Cur  enim  non 
posset  quis  vane  offerri  ob  veram  justitiam 
et  virtutes  quas  obtinet  ? 

IY. —  Deus  revelavit  specialiter  nonnullis 


Sanctis,  singulari  beneficio,  illis  remissa 
fuisse  peccata  :  ut  constat  de  SS.  Antonio, 
Francisco,  etc.  Et  de  Apostolis  non  negat 
Amesius.  Ad  quid  vero  serviret  specialis  re¬ 
velatio,  si  est  articulus  ab  unoquoque  firmi¬ 
ter  credendus  ?  Ridicula  est  evasio  Amesii, 
cum  ait  :  «  Revelatum  specialiter  fuisse 
Paulo,  quod  persequeretur  Christum,  licet 
omnes  qui  Ecclesiam  persequebantur,  de¬ 
buerint  et  potuerint  illud  scire  ».  At  ubinam 
continetur  hic  articulus  fidei  ?  Et  responsio 
Amesii  prorsus  non  est  ad  rem. 

V.  —  Denique,  cum  omnes  fere  hujus 
temporis  haeretici  hanc  certitudinem  jactent, 
tamen  ipsorum  sententia  falluntur  plurimi, 
nostra  omnes.  Amesius  :  «  Praeclara  hac  ra¬ 
tione  probare  posset  atheus  aliquis,  nullam 
omnino  certitudinem  esse  religionis  verae  ». 
Resp.  :  Assertio  certa  de  existentia  Dei  ne¬ 
minem  fallit  :  assertio  seu  persuasio  certa  et 
infallibilis  de  propria  justitia  plurimos  ejus 
certitudinis  assertores  fallit.  Quomodo  ergo 
par  est  utrobique  ratio  ? 

Ad  CAPUT  IX. 

Pro  errore  suo  stabiliendo  Lutherano- 
Calviniani  multa  SS.  Scripturae  testimonia 
congerunt,  sed  in  nullo  eorum  aperte  conti¬ 
netur  illud  dogma  novitium,  sed  ope  Quod- 
libeticae  sive  interpretationis,  sive  illationis 
extortum  est.  Perlustremus  ordine  Ame- 
siana. 

I.  —  Objic.  Vos  cognoscetis  eum ,  quia  apud 
vos  manet  (Spiritus  S.)  et  in  vobis  erit.  Joan. 
xiv.  vers.  17.  et  ibid.  v.  20.  In  illa  die  cog¬ 
noscetis ,  quia  ego  sum  in  Patre,  et  vos  in  me , 
et  ego  in  vobis.  Quid  vero  hinc  contra  nos  ? 
Nam  1.  absque  ulla  violentia,  sed  valde  pro¬ 
prie  et  vere  hoc  totum  accipitur  de  visione 
clara  Dei  trini  in  altera  vita,  ut  plures  SS.' 
Patres  intellexerunt.  2.  Etsi  etiam  de  prae¬ 
senti  tempore,  quo  in  terris  vixere  Apostoli, 
ea  verba  exponantur  ;  quid  hoc  ad  Luthe¬ 
rano-Calvinianos  ?  An  omnia  illorum  privi- 
vilegia  communicata  sunt  Neo-Evangelicis 
omnibus  ?  Ostendant  diploma  sigillatum 
Summi  Pontificis  Christi.  3.  Etsi  gratis  da¬ 
retur,  id  etiam  de  omnibus  fidelibus  acci¬ 
piendum,  adhuc  illa  cognitio  promissa  non 
esset  fidei  infallibilis,  sed  ad  summum  cer¬ 
titudinis  moralis.  Amesius  cum  nihil  pro¬ 
bare  possit,  vertitur  ad  convicia,  sannas,  et 
sophisticos  cavillos.  Solatium  genuinum  et 
solidum  habet  quivis  Christianus,  cum  fide 


780 


V1NDICLE 


divina  credit  Spiritum  S.  sua  dona  largiter 
effundere  in  Ecclesia  Catholica,  simulque 
persuasus  est  ex  signis  moraliter  certis,  se 
esse  vivum  ejusdem  Ecclesiae  membrum. 

II.  —  Objic.  «  Accepistis  spiritum  adopti¬ 
onis,  per  quem  olamamus  Abba  Pater :  te¬ 
statur  cum  spiritu  nostro,  quod  sumus  filii 
Dei.  Rom.  vm.  vers  15.  16.  »  Resp.  :  Sive 
hoc  testimonium  sit,  quo  ipse  Spiritus  S.  te¬ 
statur  cum  Spiritu  nostro  (ut  interpretantur 
Patres  Graeci),  sive  id  sit  ipsa  oratio,  qua 
dicimus  :  Abba  Pater  !  (ut  volunt  Patres  La¬ 
tini),  non  fit  hoc  per  verbum  aliquod  ex¬ 
pressum,  seu  revelationem,  sed  per  experi¬ 
mentum  gustus  et  pacis  internae,  quae  non 
parit  certitudinem  fidei,  sed  conjecturalem, 
et  moralem.  Amesius  1.  frustra  hic  subsidi¬ 
um  mendicat  a  commento  Cajetani ;  quam¬ 
vis  hujus  verba  patiantur  sensum  Catholicum, 
de  fide  in  generali,  quod  simus  filii  Dei,  nem¬ 
pe  si  impleverimus  conditionem  praescri¬ 
ptam  ;  sicut  et  Christus  Apostolis  dixit :  Vos 
amici  mei  estis ,  si  feceritis ,  quae  praecipio  vobis. 
2.  Quod  ait :  «  Prius  certiores  fieri  debemus, 
nos  esse  filios  Dei,  antequam  Deum  cum  fi¬ 
ducia  possimus  invocare  ut  Patrem  »,  absur¬ 
da  haeresis  est  jam  alibi  explosa,  juxta  quam 
certe  nullus  peccati  mortalis  sibi  conscius 
sine  temeritate  et  arrogantia  posset  oratio¬ 
nem  Dominicam  recitare.  Ad  quid  ergo  Do¬ 
minus  docuit  nos  orare  :  Et  dimitte  nobis  de¬ 
bita  nostra ? 

III.  Objic.  «Certum  est,  nullam  rem  posse 
nos  separare  a  dilectione  Dei  in  Jesu  Christo. 
Roman.  vm.  vers.  38.  »  Respond.  :  Neque 
hoc  juvat  quidquam  adversarios.  Nam  etsi 
Apostolus  habuisset  pro  se  infallibilem  reve¬ 
lationem  de  sua  perseverantia;  an  ideo  eti¬ 
am  omnes  Lutheiano-Calviniani?  2.  Neque 
tamen  Apostolus  etiam  de  se  ullam  fidei  cer¬ 
titudinem  praedicat,  cum  ait :  Certam  in  Do¬ 
mino  spem  habeo,  persuasum  habeo,  confi¬ 
do  ;  ut  ex  verbo  Apostoli  Graeco  legunt  non 
tantum  SS.Ambros.  et  Hieronym.  sed  etiam 
Erasm.  et  Beza  ;  quo  etiam  sensu  Graecam 
eam  vocem  usurpat  idem  Apostolus  cap.  xv. 
vers.  14.  Hebr.  vi.  v.  9.  et  II.  Timoth.  i. 
vers.  5.  etc.  Sicut  animosus  miles  et  ardore 
belli  accensus  diceret  :  Certus  et  resolutus 
sum,  quod  nec  tela,  nec  saxa,  nec  ignes  me 
arcebunt  a  moenibus,  quin  ea  conscendam. 
Sicut  ergo  falso  nimis  et  insufficienter  ex  eo 
quod  Paulus  Roman.  xv.  vers.  14.  dixerit : 
Certus  sum ,  fratres  mei ,  et  eyo  ipse  de  vobis, 
quoniam  et  ipsi  pleni  estis  dilectione,  etc.,  colli¬ 


geret  quis,  Apostolum  fuisse  ex  fide  divina 
certum,  Romanos  omnes  plenos  fuisse  dile¬ 
ctione  et  scientia:  ita  et  hic.  Nec  « interroga¬ 
tiones  antecedentes  »,  nec  «  enumerationes 
malorum  gravissimorum  »,  nec  «gloriatio 
de  superandis  illis  omnibus»,  nec  «usus 
verbi  Grseci  »,  fidem  divinam  evincunt,  nisi 
apud  eos,  apud  quos  Hermenia  quodlibetica 
omnia  valet.  Omitto  sycophantica  Amesii. 

IV.  —  Objic.  «  I  Corinth.  ii.  vers.  12. 
Accepimus  Spiritum  qui  ex  Deo  est,  ut  scia¬ 
mus,  quae  donata  sunt  nobis.  »  Hic  iterum  non 
nisi  beneficio  Quodlibeticoe  stabilitur,  «  non 
tam  fides,  quam  stulta  et  falsa  praesumptio 
et  impostura  haereticorum  »,  recte  ait  Cor¬ 
nelius  in  comment.  ejus  loci.  Loquitur  enim 
Apostolus  ibidem  in  genere  de  donis,  iis¬ 
que  tantum  qua;  data  sunt  Apostolis  et  Ec¬ 
clesia}  :  quasi  dicat  :  Ut  sciamus  nos  Apo¬ 
stoli,  quibus  et  quantis  donis  in  genere  nos, 
id  est,  Ecclesiam  suam  ditarit  Christus,  sci- 
lic.  quanta  gratia  Spiritus  S.  redemptione, 
virtutibus,  et  maxime  quanta  gloria:  de  hac 
enim  egit  vers.  9.  et  haec  sunt  in  Deo,  ut  ait 
vers.  11.  id  est,  Dei  libera  voluntate,  et 
praedestinatione;  eaque  a  Deo  data  esse  Ec¬ 
clesiae  ;  per  ejus  revelationem  scimus:  haec 
autem  loquimur  et  praedicamus,  ut  sequitur, 
quasi  articulum  fidei ;  sed  me  esse  ex  iis, 
vel  eorum  esse  participem,  non  est  fidei,  sed 
conjecttirae,  nec  publice  praedicandum,  sed 
secreto  sperandum.  Vide  Cornelium.  Porro 
an  Apostoli  alias  habuerint  specialem  reve¬ 
lationem  de  donis  Spiritus  S.  in  cuj usque 
corde  diffusis,  illo  loco  non  dicitur,  nec  ad 
rem  nostram  facit. 

V.  —  Objic.  «  I  Corinth.  xi.  vers.  28. 
Probet  autem  seipsum  unusquisque ,  et  sic  de 
pane  illo  edat.  »  Qua  arte,  nisi  alchimiae  quod- 
libeticee  hinc  eliquabitur  certitudo  fidei  de 
propria  justitia  ?  an  quia,  juxta  regulas  fidei 
divinae,  teneor  discutere  meam  conscientiam, 
ideo  quidquid  in  hac  deprehendo,  credere 
debebo  fide  divina,  ita  se  habere?  0  quodli- 
beticam? 

VI.  —  Objic.  «Ejusdem  farinae  prorsusest 
illud  ex  II  Gorint.  i,  vers.  12.  Gloriatio 
nostra  haec  est,  testimonium  conscientiae  nostrae 
etc.»  Citius  ex  pumice  imbrem,  quam  hinc  ex¬ 
tundas  intentum,  nisi  Quodlibetica  adhibea¬ 
tur  omnipotens.  Vix  tolerabilior  est. 

VII.  —  Objic.  ex  II.  Corinth.  xm.  vers. 
5.  «  Vosmetipsos  tentate,  an  sitis  in  fide.  »  Er¬ 
go  quisque  potest  et  debet  fide  divina  cre¬ 
dere  se  vesse  justificatum.  Quae  hic,  quaeso. 


DE  JUSTIFICATIONE. 


781 


connexio  ?  Monet  Apostolus  ut  examinent  se 
Corinthii  de  sua  fide.  Esto.  At  ubi  asseritur, 
quod  ex  eo  examine  singuli  habeant  certitu¬ 
dinem  infallibilem  de  sua  justitia?  an  forte 
ex  eo,  quod  subdit  Apostolus  :  Annon  cogno¬ 
scitis ,  quia  Christus  in  vobis  est  ?  At  non  hoc 
agebat  ea  objurgatione  Apostolus,  ut  juberet 
eos  propriam  singulorum  justificationem  ex¬ 
plorare,  quasi  nempe  Christus  in  cordibus 
singulorum  per  fidem  justificantem  sit ;  sed 
in  vobis  omnibus  simul,  seu  Ecclesia  vestra. 
Videbant  enim  Corinthii  suse  Ecclesise  tot 
miracula,  tot  gratias  et  dona  collata:  ut  non 
possent  dubitare,  Christum  in  ea  esse  et  ope¬ 
rari.  Sensus  ergo  genuinus  hic  est  :  Videmi¬ 
ni,  o  Corinthii,  a  Pseudo-Apostolis  infatuati, 
non  habere  fidem  ;  tentate  ergo  vos,  an  ita 
sit.  Si  enim  fidem  retinetis,  et  in  ea  persta¬ 
tis,  credetis,  immo  et  videbitis,  Christum 
(ut  prsecessit  ac  sequitur),  in  vobis  esse  po¬ 
tentem,  potenter  per  me  operari  miracula, 
ctc.  Videatur  ibi  Cornei,  imo  et  Glossa  Je- 
nens.  Lutheran.  Et  quamvis  cum  SS.  Augu- 
stin.  et  Hiero nym.  hic  admittatur,  nos  cer¬ 
tam  scientiam  habere,  quod  fidem  habea¬ 
mus  :  non  tamen  habetur  hinc  certitudo  in¬ 
fallibilis,  sed  ad  summum  moralis,  an  hoc 
faciamus  fide  divina,  an  naturali  et  humana, 
an  tam  serio,  firmiter,  divine,  et  ita  prout 
opus  est  ad  justitiam  et  salutem  ? 

VIII.  — Objic.  «Eph.  in.  vers.  12.  Per  quem 
habemus  fiduciam  vel  audaciam,  et  accessum 
in  confidentia  per  fidem  ejus. »  Resp. :  Certitu¬ 
do  gignit  audaciam,  sed  ea  certitudo  non  est 
de  justitia  nostra,  sed  de  veritate  mysterio¬ 
rum  fidei.  Amesius:  «  Apostolus  diserte  dicit, 
hanc  certitudinem  esse  »  per  fidem  Christi. 
«  Hanc  autem  fidem  imputari  ad  justitiam 
idem  Apostolus  ubique  docet  ».  Resp.  :  Hoc 
ultimum  esse  haereticam  imposturam,  quin¬ 
decim  Christianis  saeculis  ignotam,  in  supe¬ 
rioribus  ostensum  est.  Habemus  autem 
confidentiam,  audaciam,  accessum  ad  Deum 
per  fidem  Christi,  quia  hac  (sive  divina,  a 
parte  rei,  haic  in  nobis  sit,  sive  humana) 
animati ,  confidenter  accedimus  ad  thro¬ 
num  gratiae  Dei ;  sicut  filius  persuasum 
habens  hunc  esse  suum  patrem  (etsi  nec 
pater,  nec  filius  habeant  certitudinem  infal¬ 
libilem  de  sua  illa  necessitudine),  fiducialiter 
ad  illum  accedit,  et  beneficia  ab  eo  sibi  pol¬ 
licetur. 

IX.  —  Objic.  «  I  Joan  iii.  vers.  14.  et 
cap.  iv.  vers.  13.  Fideles  dicuntur  cognosce¬ 
re,  et  scire,  ac  testimonium  habere  in  se 


de  gratia  Dei».  Respondeo:  Ex  iis  voci¬ 
bus  non  concluditur  certutido  fidei  divinae, 
sed  qualiscumque  notitia.  Nec  sermo  est  in 
omnibus  illis  locis  de  fide  et  persuasione 
speciali  singulorum  fidelium,  ut  somniant 
Neo-Evangelici,  sed  sententiae  illae  omnes 
generales  sunt,  nec  affirmant  de  omnibus  et 
singulis  infallibiliter  verum,  quod  in  com¬ 
muni  loquendo  de  fidelibus  desiderabat  et 
sperabat  Apostolus.  Sicut  B.  Paulus  cum 
loquitur  de  praedestinatis,  fere  semper  ita 
loquitur  quasi  certus  esset,  non  solum  se, 
sed  etiam  illos  omnes,  ad  quos  scribit,  in 
numero  electorum  fuisse,  quia  scii,  id  cupie¬ 
bat  et  sperabat;  sive  Apostoli  ex  speciali 
privilegio  infallibiliter  fuerint  certificati  de 
sua  justitia,  perseverantia  et  praedestinatio¬ 
ne,  sive  non  ;  de  quo  omnino  non  constat. 
Nam  ex  illo  I  Corinth.  ix.  vers.  27.  Nedum 
aliis  praedicavero ,  ipse  reprobus  efficiar ,  cum 
S.  Gregor,  et  aliis  probabiliter  colligit  Cor¬ 
nelius,  Apostolorum  non  habuisse  infallibi¬ 
lem  certitudinem  de  sua  praedestinatione  et 
salute  aeterna.  Amesius  hic  strenue  sycophan¬ 
tatur,  cum  ait :  «Hoc  unum  hic  satis  ostendit, 
quam  perdita  sit  haec  Pontificiorum  causa, 
quam  ut  tueantur,  sanctissimos  Apostolos 
post  abundantiam  Spiritus  et  omnis  gratiae 
in  ipsos  effusam,  negant  potuisse  cum  certi¬ 
tudine  respondere  quaestioni  illi,  quam 
Christus  proposuit  Petro  adhuc  tironi:  Simon • 
Joannis ,  diligis  me?  «  Cui  tamen  Petrus  jam 
tum  (procul  dubio  vere),  respondebat»  :  Certe 
Domine ,  tu  nosti  quod  amem  te.  Meras  vero 
has  esse  calumnias  et  mendacia '  patet  ex 
dictis.  Nec  affirmamus,  nec  negamus  abso¬ 
lute  de  Apostolis  illam  fidei  certitudinem 
infallibilem,  cum  ex  verbo  Dei  liquido  nobis 
non  constet.  Cum  Petrus  post  resurrectionem 
Christo  interroganti  respondit :  Tu  scis  quia 
amo  te;  nihil  est,  quod  leviter  probet,  Petrum 
certitudine  fidei  asseverasse  amorem  suum 
esse  supernaturalem,  cum  praisertim  tam  ex 
lapsu  suo  cautior  factus,  merito  suspectos 
haberet  interiores  proprios  actus,  de  quibus 
ante  passionem  tam  audacter  pronuntiabat; 
quod  tamen  eventus  docuerat  falsum  fuisse. 
Verbo :  facile  et  certo  homo  in  se  deprehendit 
actum  fidei,  spei,  dilectionis  ;  sed  an  hic 
supernaturalis  sit,  quomodo  (citra  revelatio¬ 
nem  specialem),  certo  cognoscet?  cum  vel 
ipsa  possibilitas  ejusmodi  actum  supernatu- 
ralium  ignota  sit  naturie. 

X.  —  Objic.  «  II  Petr.  i.  vers.  10.  Sat¬ 
agite ,  ut  certam  vestram  vocationem  et  ele- 


782 


VIND1CLE 


ctionem  faciatis . »  Cur  enimvero  ly  «  perbona 
opera  »,  omisit  Amesius,  nisi  ut  falleret?  Sed 
quidquid  de  hoc  sit,  vocationem  suam  et 
electionem  aeternam  ad  salutem  in  se  obje¬ 
cti  ve  quomodo  quis  reddat  certam,  cum 
praecedant  nostram  fidem  et  opera?  Praestat 
ergo  fides,  quae  per  dilectionem  serventer 
operatur,  fiduciam  moraliter  certam  de  pro¬ 
pria  justificatione  et  salute.  Sed  quid  hinc 
praesidii  Neo-Evangelicae  praesumptioni  de 
speciali  fide?  Sane  hinc  vel  maxime  everti¬ 
tur.  Fides  enim  ilia  specialis,  et  justificatio 
imputativa  praecedunt  operationem  bonam, 
juxta  Amesium,  ut  supra  observavimus. 
Quomodo  autem  id  quod  sequitur  justifica¬ 
tionem  et  fidem  specialem  de  propria  justi¬ 
ficatione,  potest  illam  certam  reddere?  An 
opera  bona  fidelium  majorem  faciunt  certi¬ 
tudinem  apud  Lutherano-Calvinianos,  quam 
ipse  actus  fidei  specialis,  in  quo  tamen  iidem 
omne  suum  solati um  firmissime  defigunt? 

Ad  CAPUT  XI. 

Ex  ratione  objiciunt  haeretici  1.  —  «  San¬ 
ctissimi  viri,  qui  in  Scriptura  laudantur, 
Abraham,  David,  Paulus,  et  alii  similes,  de 
gratia  Dei  certi  fuerunt  per  fidem  ».  Resp.  : 
Pauci  illi  et  eximii  viri  fortassis  peculiari 
revelatione  certi  fieri  meruerunt  de  gra¬ 
tia,  quam  apud  Dominum  invenerunt,  ut 
patet  de  Abrahamo  ex  Gen.  xxn.  vers. 
12.  Amesius  1  :  «  Per  ejusmodi  fortasse 
omnia  argumenta  in  qualibet  causa  possent 
eludi».  Resp.  :  Amesius  fide  sibi  consueta 
recitavit  verba  Bellarmini,  qui  expresserat 
etiam  «Abel,  Henoch»,  non  autem  Davidem, 
et  Paulum.  De  duobus  ergo  prioribus,  cum 
ex  verbo  Dei  non  constet,  quod  habuerint 
de  sua  gratia  revelationem,  merito  tempera¬ 
vit  suam  assertionem  Bellarminus  per  ly 
«  fortassis  ».  Amesius  2  :  «Si  ex  peculiari 
revelatione  certi  fuissent  de  gratia,  tum  (ex 
Pontificiorum  sententia),  illa  certitudo  non 
fuisset  fidei.  Sic  enim  Bannez  2.  2.  qusest. 
1.  artic.  1.  dub.  3.  »  Respondeo  :  Etsi  pauci 
cum  Bannezio  parum  probabiliter  ita  sen¬ 
tiant,  longe  tamen  plures  probabilissime  et 
fere  certo  ostendunt,  Bannezium  in  aequivo- 
co  laborare,  et  esse  fidei  habitum  realiter 
eumdem  respectu  omnium  objectorum  ob¬ 
scure  revelatorum,  differreque  tantum  for- 
malitate  aliqua  accidentaria  assensum  reve¬ 
lationis  Catholicae,  et  privatae.  Vide  Suar,  de 
virtut.  theol.  disp.  3.  sect.  10.  Amesius.  3. 


«  Bellarmin.  sine  ulla  certitudine  hanc  re¬ 
velationem  obtendit,  immo  sibi  ipsi  contra¬ 
dicit.  Nam  antea  cap.  9.  negavit,  vel  Pau¬ 
lum,  vel  Joannem  Apostolos  sanctissimos 
certitudinem  aliam  de  gratia  Dei,  habuisse, 
quam  conjecturalem  ».  Respon. :  Mendacium 
hoc  esse  patebit  legenti  illud  cap.  9.  in 
resp.  ad  13.  argumcnt.  Generaliter  autem 
Scriptura  dum  Sanctos  (quibus  specialem 
de  propria  gratia  revelationem  non  memorat 
factam  esse),  commendat,  et  eorum  justitiam 
et  virtutes  laudat,  nos  certos  reddit,  quibus 
id  utilissimum  erat  potius  quam  illis.  Ame¬ 
sius  :  «  Cum  Scriptura  certos  nos  reddat,  de 
certitudine  quam  Sancti  habuerunt,  hoc  fa¬ 
cit,  ut  nos  per  ejusdem  fidei  vestigia  ince¬ 
damus,  Roman.  iv.  vers.  12.  »  Respond.  : 
Hanc  duplicatam  haeresim  Apostolo  affingit 
Amesius  beneficio  almae  suae  Quodlibeticce. 
Nihil  simile  docet  Apostolus,  sed  potius  suo 
exemplo,  dicens  :  Nihil  mihi  conscius  sum , 
sed  non  in  hoc  justificatus  sum  :  qui  enim 
me  judicat ,  Dominus  est  :  Castigo  corpus 
meum ,  ne  dum  aliis  praedicavero ,  ipse  repro¬ 
bus  efficiar. 

II.  —  Objic.  «  Certitudo  gratiae  et  salutis 
nititur  veritate  promissionum  Dei.  »  Resp.  : 
Promissiones  sunt  generales,  et  conditiona- 
tae.  Ames.  :  «Fides  est  conditio,  qua  posita 
applicatur  universalis  promissio  singulis,  et 
ex  conditionata  fit  absoluta».  Respondeo: 
Sit  ita  de  fide  quam  Apostolus  exigit,  nem¬ 
pe,  quae  per  dilectionem  operatur.  At  quis  ci¬ 
tra  specialem  revelationem  novit  infallibili- 
ter,~se  credere,  sperare,  poenitere,  diligere 
Deum  et  proximum,  sicut  oportet  ? 

HI.  Objic.  «  Scriptura  tribuit  fidei  plenis¬ 
simam  certitudinem,  Hebr.  x.  vers.  22.  et 
xi.  vers.  1.  Jacob.  i.  vers.  6.  sicut  et  spei 
Hebr.  vi.  vers.  18.  »  Quis  Catholicorum  du¬ 
bitat  de  ea  specialis  vero  illa  fides  Lutherano- 
Calviniana  XV.  saeculis  Ecclesiae  Christianae 
incognita,  habet  «  plenissimam  certitudi¬ 
nem  »  pestilentissimi  erroris.  Nimis  verum 
est  (seclusa  revelatione  privata),  justificatio¬ 
nem  singulorum  non  esse  objectum  fidei  divi¬ 
nae,  sed  praesumptionis  haereticae,  ut  clare  su- 
praevicimus.  Nec  est,  quod  «  horridam  aspe¬ 
ritatem  »  hujus  effati  «  aliqua  ratione  mitige¬ 
mus  »  :  Non  enim  «  Apostolicae  phrasi »  et 
sensui  adversatur,  sed  haereticae  tantum 
glossae  Novatorum.  Crambe  quam  hic  reco¬ 
quit,  de  «  particularibus  propositionibus,  de 
hoc  Papa,  hoc  concilio  generali,  etc.  »,jam  su¬ 
pra  explosa  est.  Porro  ad  spem  quod  attinet, 


DE  JUSTIFICATIONE. 


783 


ea  non  solum  non  exigit,  sed  nec  ferre  po¬ 
test  ex  parte  intellectus  certitudinem  abso¬ 
lutam.  Nam  quod  certo  scimus  nos  habituros, 
non  proprie  speramus,  sed  simpliciter  ex¬ 
spectamus.  Quse  objicit  Amesius,ad  quaestio¬ 
nem  de  nomine  potius  spectant.  De  re  ipsa 
nimis  clare  constat,  actum  spei  proprie  di¬ 
ctum  non  habere  essentialiter  et  infallibiliter 
connexam  ipsam  consecutionem  boni  spera¬ 
ti,  alioqui  omnis  vel  semel  sperans  vitam 
aeternam  posset  de  ea  esse  inamissibiliter 
securus ;  cujus  vanissimae  praesumptionis 
absurditatem,  mirum  est  Puritanos  non  pal¬ 
pare 

IY.  —  Ofljic.  «  Vade  absurda  est  illa  do¬ 
ctrina,  quae  perpetuam  dubitationem,  haesi¬ 
tationem,  et  fluctuationem  docet  ».  Sit  ita! 
Sed  sic  debere  fieri,  non  doctrina  Catho- 
licorum,  sed  impostura  haereticorum  est. 
Amesius  1  :  «  Satis  absurditatis  est  in  eo, 
quod  doceut  Pontificii,  perpetuo  dubitandum 
esse  de  perseverantia  et  electione  ».  Respon¬ 
deo  :  Etiam  haec  obesa  calumnia  est.  An 
Amesius,  quia  non  habuit  infallibilem  de 
suo  patre,  suae  fide  conjugis,  etc.,  sed  ad 
summum  moralem  certitudinem,  aut  opinio¬ 
nem  verisimilem,  ideo  perpetuo  dubitavit, 
anxiusque  haesit,  an  esset  adulterae  filius, 
aut  corniger  Actaeon  ?  Sane  Catholici  sapien¬ 
tissime  faciunt,  qui  juxta  monitum  Apostoli, 
«  cum  metu  et  tremore  suam  operantur  sa¬ 
lutem»;  eo  quod,  licet  in  divina  misericordia 
et  auxilio  certissimam  spem  collocent,  tamen 
cum  haec  nostram  cooperationem  requirat, 
merito  solliciti  sunt,  ne  forte  divinae  gratiae 
eo  quo  oportebat  modo  non  respondeant, 
ideoque  «  satagunt  »,  ut  quotidie  «per  bona 
opera  certam  faciant  vocationem  et  electio¬ 
nem  suam  ».  Hic  vero  timor  optime  secum 
spem  certissimam  compatitur.  Nec  vere  et 
proprie  anxius  et  dubius  formaliter  est  ille 
qui  licet  bene  speret  de  sua  dispositione, 
nihilque  sibi  conscius  sit,  quo  mortifere  Nu¬ 
men  offenderit,  meminit  tamen  se  (juxta 
Apostolum),  «  non  in  hoc  justificatum  esse», 
cum  «  qui  nos  judicet,  Dominus  sit  ille  », 
cujus  oculi  lucidiores  super  solem  pervident 
ea,  quae  etiam  spiritum  hominis  fugiunt. 
Verissime  igitur  pronuntiavit  Bellarmin. 
communem  Catholicorum  sententiam  non 
tollere  quidem  omnem  formidinem,  tollere 
tamen  anxietatem,  et  ipsam  etiam  dubita¬ 
tionem,  si  dubius  dicatur  (proprie  scilic.  et 
formaliter),  qui  non  audet  alteri  parti  assen- 
tiri.  Tenetur  quippe  omnis  Catholicus  ha¬ 


bere  opinionem  probabilem  de  sua  justifica¬ 
tione,  qua  si  careat,  hoc  ipso  voluntarie  est  • 
in  malo  statu.  Non  est  autem  necesse,  ut 
opinio  semper  habeat  adjunctam  formidinem 
actualem  de  opposito;  sufficit  posse  formi¬ 
dare  ;  et  ita  quo  magis  homo  in  dies  proficit 
in  charitate,  magis  etiam  deficit  non  modo 
actus,  sed  etiam  potentia  formidandi.  Ame¬ 
sius  :  «  Dubius  est  de  gratia,  qui  non  potest 
ex  conscientia  gratiae  Deo  gratias  agere.  Sed 
hoc  nemo  Pontificius  potest  ex  sententia 
Bellarmini.  Ergo.  »  Resp.  :  Propositio  falsa 
est,  si  de  conscientia  infallibiliter  certa  lo¬ 
quatur.  Nam  qui  opinionem  probabilem,  aut 
certitudinem  moralem  habet,  non  est  dubius 
circa  unum  idemque  objectum ;  alioqui  fa¬ 
tendum  esset,  omnia  inter  homines  esse  du¬ 
bia,  nec  unum  debere  alteri  fidere.  Perquam 
falsa  est  etiam  assumptio.  Numquid  honeste 
gratias  agimus  Deo  et  hominibus  ob  benefi¬ 
cia,  de  quibus  obtentis  non  infallibilem,  sed 
moralem  certitudinem,  immo  opinionem 
tantum  habemus? 

§.  UNICUS. 

Gerhardinse  subtilitates  librantur. 

Non  libet  omnes  ejus  imaginarias  antilo- 
gias  lustrare,  cum  vix  aliquid  protulerit, 
quod  non  abunde  cum  Amesianis  discussum 
sit.  Tantum  pauca  specimina  illationum  in¬ 
geniosarum  producere  libet. 

Disp.  28.  th.  84.  sic  arguit  :  «  Si  fidem 
certissimam,  quse  dubitationem  prorsus  ex¬ 
cludat,  habere  oportet  de  divinis  promissio¬ 
nibus,  etiam  in  particulari,  utique  ex  pro¬ 
missione  Evangelica  de  gratuita  peccatorum 
remissione  propter  Christum,  de  eadem  per 
fidem  certi  esse  possumus  ».  Respondeo  : 
Ubi  Gerhardus  ejusque  socii  ostenderint, 
promissionem  singulis  absolute  factam,  vires 
dabunt  argumento. 

Th.  92.  «  Qui  legem  Dei  perfecte  implere 
potest,  ille  etiam  potest  esse  certus  de  gratia 
Dei  et  sua  salute.  Renati  (docente  Beilarm.), 
legem  Dei  perfecte  implere  possunt.  Ergo 
possunt  esse  certi  de  sua  gratia  et  salute  » . 
Respond.  :  Propositio  sua  debilitate  corruit, 
quam  Gerhardus  nec  probat,  nec  probare 
potest.  Potest  utique  perfecte  quis  implere 
'  praeceptum  dilectionis  Dei  super  omnia,  etsi 
non  habeat  evidentiam  aut  certitudinem 
infallibilem  de  suo  actu  supernaturali.  Etsi 
simplex  fuero ,  hoc  ipsum  ignorabit  anima 
mea ,  aiebat  sanctus  Job.  Quod  si  in  intuitiva 


784 


VINDICIAE 


oculorum  seepe  contingit,  ut  communem  ra¬ 
tionem  coloris  perspicue,  specificam  vero 
minime  cognoscamus  :  quanto  facilius  idem 
eveniet  in  actibus  internis ,  spiritualibus, 
supernaturalibus,  ut  ultima  eorum  et  speci¬ 
fica  praedicata  haud  infallibiliter,  sed  proba¬ 
biliter,  aut  (si  multum),  moraliter ,  certo 
deprehendamus?  Yide  Suarez  lib.  ix.  de 
grat.  cap.  11.  et  15. 

Th.  94.  «  Ubi  nullum  peccatum,  ibi  est 
perfecta  justitia.  Ubi  perfecta  justitia,  ibi 
nullus  dubitationi  de  gratia  relinquitur  lo¬ 
cus.  Ergo  ad  minimum  recens  baptizati  pos¬ 
sunt  esse  certi  de  gratia  Dei  ».  Resp.  :  Haec 
argutatio  est  ingenii  abortientis  informis 
embryo,  non  baptizatus,  et  innominatus. 
Secunda  propositio  est  illa  ipsa,  de  qua  est 
tota  disputatio,  et  nos  oppositum,  tantum 
non  ad  oculum  demonstramus  esse  verum, 
sane  recens  baptizatus  non  potest  habere 
nisi  moralem  (ad  summum),  certitudinem  de 
intentione  baptizantis ,  etsi  caetera  omnia 
paterent. 

Th.  96.  et  97.  ex  eo  quod  Catholici  di¬ 
cunt,  professionem  Religionis  esse  instar  ba¬ 
ptismi,  pro  sua  solertia  infert  Gerhardus  : 
«  Ergo  ad  minimum  isti  Religionem  professi 
certi  esse  poterunt  de  gratia  Dei,  cum  nihil 
poenae  temporalis  ipsis  persolvendum  restet, 
etc.  ».  Resp.  :  Puerilis  illatio  ex  poena?  tem¬ 
poralis  remissione  (qua?  supponit  in  Mona- 
sticen  professo  antecedentem  dispositionem 
ad  justificationem) ,  arguere  certitudinem 
infallibilem  de  justificatione.  Non  est  ergo 
in  his  alia  quam  in  caeteris  justis  ratio  cog¬ 
noscendi  propriam  justitiam.  Ipsius  enim 
poenae  temporalis  remissio,  sequo  ac  justifi¬ 
catio,  ex  signis  probabilibus  conjicitur. 

Th.  99.  «Quanta  »,  inquit,  «  absurditas 
est,  majorem  salutis  certitudinem  tribuere 
animabus,  quae  in  purgatorio  a  diabolis  tor¬ 
quentur  etc.,  quam  piis  et  vere  credentibus 
in  hac  vita,  etc.  »  Resp.  :  Suggerere  haec 
Gerhardi  arrogatio  posset  amplam  materiam 
alicui  indocto  rabula?  ad  persuadendum  er¬ 
rorem  rudi  vulgo  :  apud  theologia?  tirones 
etiam,  nil  nisi  sibilos  mereretur. 

Th.  103.  «  Haec  certitudo  conjecturalis  (a 
Bellarm.  asserta),  nihil  aliud  est  quam  im¬ 
plicatio  contradictionis,  ac  incerta  opinio. 
Quia  ea  certitudo  non  est  firmitas  et  immu¬ 
tabilitas  veritatis,  sed  nuda  opinio,  solis 
conjecturis,  iisque  fallacibus  superstructa  ». 
Resp.  :  Gerhardus  pueriliter  nugatur.  Cer¬ 
titudo  illa  infimi  gradus,  sine  dubio  non  ha¬ 


bet  firmitatem  et  immutabilitatem  suprema? 
(methapbysicae),  certitudinis  ;  habet  tamen 
aliquam  humano  scii,  modo;  nisi  forte  Ge¬ 
rhardus  numquam  firmiter  assensus  fuerit, 
atque  explorate  et  immobiliter  verum  cre¬ 
diderit,  exstitisse  olim  Aristotelem,  Cicero¬ 
nem,  Augustinum,  concilium  Nicaenum  318. 
Patrum,  Lutherum  habuisse  thori  sociam 
Catharinam  Boram,  et  similia  sexcenta.  Et 
tamen  ejusmodi  omnibus  quis  dubitet  posse 
subesse  falsum  ? 

Quod  th.  106.  ait  :  «  Ubi  non  excluditur 
omnis  formido,  ibi  nec  anxietas  etc.  ».  Mi¬ 
rum  est,  si  homo  iste  prae  anxietate  noctu 
dormire  potuerit,  cum  juxta  su*l  principia, 
de  omnibus  moraliter  tantum  certis,  debue¬ 
rit  anxius  esse  ! 

Ad  CAPUT  XII. 

«  Quaestio  est ,  an  fidelis  absque  speciali 
revelatione,  statuere  possit  ac  debeat,  se  esse 
ex  numero  electorum  ?  Pontificii  negant  : 
Nos  affirmamus  »  ;  ait  Amesius.  Haec  Calvi- 
nistica  assertio  (non  tam  haeretica,  quam 
fatua),  tum  verbo  Dei,  tum  manifestae  rationi 
adversatur.  Quia  apertius  istis  verbis  Ro- 
man.  xr.  vers.  20.  Tu  fide  stas ,  noli  altum  sa- 
pere,  sed  time,  ne  forte  et  tibi  non  parcat. 
I  Corinth.  x.  vers.  12.  Qui  stat,  videat  ne  cadat. 
Apoc.  ni.  vers.  11.  Tene  quod  habes ,  ne  forte 
alius  accipiat  coronam  tuam.  Ephes.  n.  Joan. 
vers.  8,  Videte  ne  perdatis  quae  operati  estis. 
Psalm.  ii.  vers.  11.  12.  Apprehendite  disci¬ 
plinam,  ne  pereatis  de  via  justa,  etc.  Haec  et 
similia  sine  dubio  dicuntur  fidelibus.  At  si 
hi  certi  sunt  per  suam  specialem  fidem  de 
electione  ad  gloriam,  merito  ridebunt  omnes 
ejusmodi  admonitiones  timorem  incutere 
volentes,  quia  infallibiliter  securi  sunt  de  sua 
salute.  Amesius  quidem  ait,  ea  Scripturae 
dicta  «  non  exhortari  veros  fideles  ad  timo¬ 
rem  rejectionis,  sed  ad  Majestatis  divina? 
reverentiam,  ad  sollicitam  peccati  cautelam, 
et  ad  irae  divinae  adversus  peccata  tremo¬ 
rem  ».  Verum  haec  glossa  Puritanica  nimis 
aperte  contradicit  sacro  textui.  Etsi  enim  I 
Cor.  x.  vers.  12.  dicatur  :  Qui  se  existimat, 
(seu  ut  Amesius  interpretatur,  «  qui  vide¬ 
tur  »)  stare;  et  ita  possit  utcumque  ad  ex¬ 
ternam  fidei  professionem  torqueri ;  tamen 
Rom.  xi.  vers.  20.  nimis  clare  dicitur  :  Tu 
fide  stas  :  is  ipse  tamen  qui  a  parte  rei  fide 
stat,  jubetur  timere  lapsum,  adeoque  repro¬ 
bationem  finalem.  Verissime  ergo  dixit  Bel- 


DE  JUSTIFICATIONE. 


783 


larmin.  Si  vera  esset  evasio  Calvinianorum, 
Spiritus  S.  hortaretur  electos  ad  infidelita¬ 
tem,  cum  hortatur,  ad  timorem  amittenda? 
salutis.  Quemadmodum  enim  si  quis  admo¬ 
neret  fidelem,  ut  timeret,  ne  forte  non  sit 
verum,  Christum  esse  Deum,  ad  impietatem 
eum  sine  dubio  impellere  videretur'  :  ita 
prorsus  Spiritus  sanctus  (qucd  blasphemum 
est  cogitare) ,  ad  impietatem  provocaret 
electos,  dum  hortatur,  ut  timeant,  ne  forte 
exscindantur,  ne  pereant  de  via  justa,  ne 
amittant  coronam  suam.  Manifestum  hinc 
est,  timorem  amittendae  salutis  juberi  aut 
suaderi  a  Spiritu  sancto.  Manifestum  non 
minus  est,  timorem  amissionis,  cum  infalli¬ 
bili  certitudine  adeptionis  non  posse  compo¬ 
ni.  Ergo  et  manifestum,  neminem  citra  spe¬ 
cialem  revelationem  suae  electionis,  infallibi- 
liter  de  hac  certum  esse ;  quod  erat  demon¬ 
strandum.  Amesius,  ut  videretur  quoquo 
modo  suis  tironibus  enervasse  Bellarminum, 
ea  quae  maxime  ad  rem  faciunt,  et  in  quibus 
tota  vis  rationis  est,  suaviter  omisit.  Ter¬ 
tiam  sane  probatiouem  ex  Scripturis,  quae 
docet,  salutem  pendere  a  conditione  ope¬ 
rum.  Matth.  v.  vers.  20.  et  xix.  vers.  17. 
Roman.  vm.  vers.  17.  IlTimoth.  n.vers.  11. 
etc.  non  nisi  aperta  satisfactione  verborum 
Bellarmini,  ac  mox  subjecta  calumnia  ener¬ 
vavit,  ut  conferenti  utraque  patebit.  Neque 
enim  operae  pretium  videtur  in  re  tam  ma¬ 
nifesta  diutius  immorari. 

Ad  CAPUT  XIII. 

Amesius  unicum  absurdi  sui  dogmatis  ob¬ 
jicit  fundamentum.  Illud  nempe,  Apostoli 
Roman.  vm.  vers.  30.  Quos  vocavit,  hos 
justificavit ,  et  glorificavit.  Mirum  sane  est, 
quod  omissis  quatuor  aliis  Buceri  et  Calvini 
fundamentis,  hoc  «  unico  »  Kemnitiano  ni¬ 
tatur  Calvinista  ;  quod  ipse  non  aliter  quam 
illustri  mendacio  fulsit,  dum  responsurus 
solutioni  Bellarminianae  (quod  nemo  possit 
scire,  qui  sint  vocati  et  justificati  secundum 
propositum),  ait  :  «  Nemo  certe  potest  om¬ 
nes  tales  scire  (quis  dubitat)?  sed  efficaciter 
vocatos  posse  scire,  se  esse  vocatos  secundum 
propositum  Dei,  nec  Bellarmin.  negare  au¬ 
sus  est  :  et  Apostolus  tam  clare  docet,  ac  si 
solis  radio  scripsisset,  dum  ad  consolatio¬ 
nem  fidelium  hoc  proponit,  et  applicat  postea 
ad  semetipsum,  cum  aliis  fidelibus,  ex  certa 
et  invincibili  persuasione,  vers.  31.  32.  34. 
37.  39.  Satis  etiam  apparet  ex  vers.  28. 
Tom.  VII. 


Omnes  diligentes  Deum  esse  etiam  vocatos  se¬ 
cundum  propositum.  Et  II  Timoth.  i.  vers.  9. 
Omnes  vocatos  ex  gratia,  ex  proposito  et¬ 
iam  vocari.  Respond.  :  Si  phrasi  hyperbo- 
lica  hujus  Cretentis  uti  libeat,  dicendum  erit: 
hsec  Amesiana  mendacia  esse  «  solis  radio 
scripta  ».  Quam  impudenter  Bellarmino  af¬ 
fingit,  quod  constat  eum  ut  heeresim  repro¬ 
basse.  Quod  ope  Quodlibetica?  suse  artis 
subjiciat  heeretico  suo  errori  verba  illa  Apo¬ 
stoli,  monstratum  est  superius.  Nimirum 
omnes  etiam  Puritani,  nepotes  et  discipuli 
sunt  magni  illius  Patriarchse  et  Doctoris,  qui 
conceptis  verbis  pronuntiavit  :  «  Leges  in¬ 
terpretandi  verbi  Dei  non  patior  »  ! 

Ad  CAPUT  XIV. 

<(  Queestio  est  :  An  vere  fideles  possint  esse 
certi  de  sua  perseverantia?  Pontificii  ne¬ 
gant,  nos  affirmamus  »,  ait  Amesius. 

Scriptura)  testimonia  pro  Catholica  veri¬ 
tate,  tot  et  tam  perspicua  sunt,  ut  mirum 
sit,  potuisse  in  mentes  hominum  ejusmodi 
errorem  cadere. 

I.  —  «  Ezech.  xviii.  vers.  24.  Cum  aver¬ 
terit  se  justus  a  justitia  sua ,  et  fecerit  iniqui¬ 
tatem ,  morietur  in  illa.  Quid  clarius?  Quo¬ 
modo,  quaeso,  avertitur  justus  a  justitia,  si 
fide  sola  justificatur,  et  fides  concepta  semel, 
extingui  non  potest?  Amesius  :  «  Clarius 
multo  et  efficacius  esset  ad  propositum  , 
si  ibi  ageretur  de  justitia  Dei  per  fidem  in 
Christum,  et  ab  illa  fideles  aliquando  aver¬ 
tere  sese  absolute  affirmarentur.  Sed  cum 
de  justitia  factorum  legali  tantum  agatur, 
et  absolute  nihil  affirmetur  de  aversione  ab 
illa,  nihil  ex  illis  verbis  clare  concludi  po¬ 
test  ».  Respondeo  :  Veritas  nihil  aliud  inde 
concludi  permittit  :  Quodlibetica  autem  ca¬ 
villatio  etiam  oppositum.  Justitia,  de  qua 
Prophetaloquitur,  sine  dubio  non  est  tantum 
externa,  legalis,  Pharisaica;  sed  vera,  inter¬ 
na,  ex  meritis  Christi,  etiam  in  Vet.  Test. 
obtenta.  Sive  enim  avertat,  sive  non  avertat 
se  homo  ab  illa  externa  et  Pharisaica  justi¬ 
tia,  semper  morietur,  juxta  illud  Christi  : 
Nisi  abundaverit  justitia  vestra  plusquam  Scri¬ 
barum  et  Pharisxorum,  non  intrabitis  in  reg¬ 
num  coelorum.  Ergo  morte  a?terna  morietur, 
qui  steterit;  et  non  averterit  se  ab  illa  justi¬ 
tia  externa. 

II.  —  Matth.  xxiv.  vers.  12.  Refrigescet 
charitas  multorum  :  qui  autem  perseveraverit 
usque  in  finem ,  hic  salvus  erit.  Ergo  non  om- 

30 


786 


VINDICLE 


nes  justi  perseverant  et  salvantur.  Amesius 
vi  sua}  Quodlibeticse  etiam  bic  invenit  effu¬ 
gium.  Ait  :  «  Isti  multi  professionem  chari¬ 
tatis  Christianse  habebunt,  sed  non  charita- 
tem  et  fidem  electorum  Dei,  cujus  mentio 
fit,  Tit.  i.  vers.  1  ».  Resp.  :  Amesius  sua 
glossa  aperte  contradicit  textui  Apostolico. 
Nuda  professio  charitatis  non  magis  estcha- 
ritas,  quam  caseus  ligneus  est  caseus.  Ve¬ 
rum  quidem  est,  charitatem  et  fidem  non 
perseverantem  usque  ad  finem  ,  non  esse 
prsedestinatorum  ut  sic  (hsec  enim  perseve¬ 
rat  infallibiliter) ;  est  tamen  idem  specie 
actus  et  habitus  fidei  et  charitatis,  sive  per¬ 
severet,  sive  non.  Ergo  qui  vere  credunt  et 
diligunt  in  hac  vita,  possunt  deficere.  Cum 
enim  libere  credant  et  diligant,  libere  possunt 
omittere  et  cessare. 

III.  —  I  Corinth.  ix.  vers.  27.  ait.  de  se 
Apostolus  :  Ne  forte  reprobus  efficiar.  Ergo 
non  fuit  Calvinista  ;  hi  enim  certitudinem 
fidei  habent,  se  nulla  ratione  reprobos  fieri 
posse.  Amesius:  «  Apostolus  omni  modo  ca¬ 
vebat,  ne  praedicatione  sua  redargueretur 
sua  vita  ».  Sit !  at  cavebat  multo  amplius, 
«  ne  reprobus  (seu  reprobatus  a  Deo),  effice¬ 
retur  » . 

iy.  —  Gal.  v.  vers.  4.  Evacuati  estis  a 
Christo;  qui  in  lege  justificamini ,  a  lege  ex¬ 
cidistis.  Quomodo  possent  evacuari  a  Chri¬ 
sto,  et  a  gratia  excidere,  si  in  Christo  et  in 
gratia  numquam  vere  fuissent  ?  Hoc  sane 
tam  perspicuum  est  fieri  non  posse,  ut  Ame¬ 
sius  nihil  habuerit  quod  obtenderet.  Quid 
enim  ad  rem  et  ad  vim  argumenti  eliden¬ 
dam  facit;  quod  «illis  qui  justitiam  quie¬ 
runt  in  lege,  professio  Christi  non  possit 
prodesse  »  ?  Hoc  quidem  verum  est ;  sed 
cum  hoc  stat,  posse  aliquem  sic  «  excidere  a 
gratia  » . 

V.  — Hebr.  vi.  vers.  4.  Qui  illuminati  gu¬ 
staverunt  etiam  donum  coeleste ,  et  participes 
facti  sunt  Spiritus  sancti ,  gustaverunt  nihilo¬ 
minus  bonum  Dei  verbum ,  virtutesque  saeculi 
venturi ,  et  prolapsi  sunt,  etc.  Ha;c  solis  ra¬ 
diis  scripsit  Apostolus,  ut  merito  sciscitetur 
Bellarmin.  Quid  hic  dici  potest.  Non  defuit 
tamen  Quodlibeticse  Amesianse  quod  diceret. 
Ait  :  «  Apostolus  ipse  satis  clare  ostendit, 
quod. illa  non  sit  descriptio  vere  justificato¬ 
rum,  dum  non  illa,  sed  alia  declarat  esse  » 
saluti  adhaerentia.  «  Verb.  grat.,  inter  quae 
veram  »  fidem  «  nominat  vers.  12.  2.  Non 
affirmat  Apostolus,  eos  de  quibus  loquitur, 
esse  prolapsos,  sed  contra  persuasus  fuit, 


vers.  9.  10.  »  Ridiculum  sane  effugium  ! 
Quasi  vero  quaestio  hic  esset :  an  Hebraei  ad 
quos  ista  scribit  Apostolus,  ita  fuerint  pro¬ 
lapsi  !  Apostolus  universaliter  loquitur  de 
quibuslibet  a  vera  justitia  prolapsis,  docet- 
que,  «impossibile»,  (hoc  est,  difficillimum 
et  rarissimum),  «  esse  ut  renoventur  ».  Pu- 
ritani  autem  directe  negant  ipsam  prolapsio¬ 
nem  possibilem.  Possetne  apertius  Apostolo 
contradicere  ? 

VI.  —  II  Petr.  ii  vers.  21.  Melius  illis  erat 
non  agnovisse  viam  justitiae,  quam,  etc.  Conti¬ 
git  illis  illud  veri  proverbii,  canis  reversus  ad 
suum  vomitum ,  et  sus  lota  ad  volutabrum 
suum.  Poteratne  clarius  explicari  vera  pro¬ 
lapsio  ?  Nam  qui  «  revertitur  ad  suum  vomi¬ 
tum,  certe  ante  vomuerat,  et  vomendo  pe¬ 
ctus  purgaverat;  et  sus  lota,  non  diceretur 
reverti  ad  volutabrum  luti,  nisi  de  illo  ante 
exiisset,  et  lota  vere  fuisset.  Amesius  :  «Ve¬ 
ri  fideles  non  sunt  canes  et  sues.  Heec  igitur 
sunt  intelligenda  (juxta  Quodlii  eticaPurita- 
nica),  «  de  hominibus  non  regeneratis,  sed 
de  leviter  lotis  et  purgatis  per  professionem 
puram».  Resp.  :  Veri  fideles,  etsi  non  es¬ 
sent  canes  et  sues,  nec  illis  vere  assimila- 
rentur  quamdiu  perseverant  injustitia;  ta: 
men  possunt  fieri  similes  cani  «  revertenti 
ad  vomitum,  et  sui  ad  volutabrum  »  ;  ut 
verba  Apostoli  utriusque  nimis  perspicua 
evincunt. 

VII.  — Angeli  multi  in  principio  a  justitia 
prolabebantur.  Sic  etiam  primi  nostri  Paren¬ 
tes.  Quidni  ergo  etiam  caeteri  fideles  et  justi 
possint  a  justitia  deflectere  ?  Amesius  :  «  Hsec 
exempla  non  faciunt  ad  rem  ».  At  cur  ? 
«  Quia  neque  Angeli,  neque  primi  Parentes 
nostri  fuerunt  sub  gratia  Nov.  Testam,  in 
Christo  per  fidem  justificati.  Neque  revera 
fuerunt  justificati  :  quia  non  praestiterant 
conditionem,  quam  lex  requirebat  ad  hoc, 
ut  justificarentur  coram  Deo  ».  Resp.  :  Haec 
evasio  partim  falsa,  partim  etiam  haeretica 
assumit ;  et  tamen  etiam  illis  admissis  non 
evadit  vim  argumenti.  Si  enim  Angeli  et 
homo  usquequaque  innocentes  et  recti  po¬ 
tuerunt  a  justitia  semel  obtenta  deficere, 
quanto  magis  posteritas  Adami,  hujus  lapsu 
depressa  et  debilitata,  quamdiu  vivit  in  car¬ 
ne  mortali  ? 

VIII.  —  Saul  justus  erat.  I  Sam.  ix. 
vers.  2.  et  tamen  non  solum  peccavit,  sed 
etiam  reprobus  et  damnatus  creditur.  Ame¬ 
sius  :  «  Non  constat  Saulem  unquam  justum 
fuisse  coram  Deo  » .  Quid  ergo  sibi  vult  Spi- 


DE  JUSTIFICATIONE. 


787 


ritus  S.  cum  ibid.  ait  :  Erat  Saiil  electus  et 
bonus ,  et  non  erat  vir  de  filiis  Israel  melior 
illo  ?  Sane  vel  nullus  erat  in  Israel  bonus  et 
justus,  (quod  quis  credat  ?)  vel  Saul  quoque 
erat  vere  talis,  immo  optimis  par.  Quantae 
perversitatis  autem  sit  hujus  Puritani  syco¬ 
phantia,  vel  ex  solo  hoc  paradigmate  relu¬ 
cet.  Omissis  enim  illis  Scripturae  verbis,  quae 
unice  aut  praecipue  ad  rem  faciebant,  affin¬ 
git  Bellarmino  quasi  «  ridicule  Saulis  justi¬ 
tiam  probarit  ex  eo,  quod  ibid.  dicatur  »  : 
Elegans,  et  ab  humero  sursum  versus  altior 
omni  populo  ;  quod  Bellarmino  nec  in  men¬ 
tem,  nec  in  stylum  venit,  ut  legenti  patebit. 
Hoc  scii,  est  enervare  Bellarminum,  et  «  ti¬ 
rones  gregarios  »  docere,  «  quomodo  ex  so¬ 
lis  lapidibus  ex  rivulis  Dei  collectis  Goliam 
illum  sternant  »  !  Sed  necdum  satis  impostu¬ 
rarum  et  mendaciorum. 

IX.  —  David  omnium  consensu  fuit  justus, 
et  tamen  quis  negare  potest,  eum  e  gratia 
et  justitia  excidisse  ?  Amesius  :  «  Maximum 
Davidis  peccatum  fuisse  nihil  dubitamus. 
Sed  tamen  non  fuit  majus  gratia  Dei  super- 
abundante  :  Cum  autem  peccati  ejus  meri- 
ritum  non  fuit  impedimento  gratiae  Dei,  quo 
minus  daretur  ei  resipiscentia,  nulla  ratio 
cogit  affirmare,  eum  a  gratia  Dei  penitus 
excidisse,  aut  etiam  principio  illo  privatum 
fuisse,  ex  qua  efficax  humiliatio  et  implora¬ 
tio  remissionis  profluxit  ».  Respondeo  : 
Meras  chimaeras  fabricat  hic  Purita  - 
nus  !  Nonne  omnis  peccans  mortifere  per¬ 
dit  omnem  justitiam  erga  Deum  ?  Nonne 
Deus  odio  habet  iniquum  aeque  ac  iniquita¬ 
tem  ?  Anne  odium  et  gratia  seu  amicitia  Dei 
simul  pro  eodem  instanti  temporis  esse  que¬ 
unt  respectu  ejusdem  hominis  ?  An  qui  spon¬ 
te  se  reum  facit  aeternae  damnationis,  adhuc 
simul  justus  et  gratus  Deo  est?  Quod  Deus 
ob  peccata  mortalia  non  reprobaverit  fina- 
liter  Davidem,  facit  quidem,  ut  potuerit  per 
poenitentiam  cum  Deo  in  gratiam  redire  : 
sed  non  facit,  ut  lapsus  ejus  non  sit  lapsus 
ex  se  lethalis,  et  ut  justus  ejusmodi  sit  cer¬ 
tus  de  sua  perseverantia  in  justitia.  Sed  Ame- 
sio  omnis  talis  gratiae  privatio  non  est  mors 
animae  magis,  quam  (uti  de  Salomone  sta¬ 
ti  m  subdit),  «  grave  deliquium  animae  pati 
est  excidere  a  vita».  Equidem  ut  tueatur 
tam  paradoxam  thesim,  prima  Christianismi 
principia  negare  non  erubescit,  quod  «  ani¬ 
ma  quae  peccaverit  ipsa  moriatur  » ,  gratiae 
scii,  divinae. 

X.  —  Petrus  lethaliter  peccavit  negando 


Christum.  Amesius  :  «  Hoc  quidem  nos  non 
negamus.  Sed  Bellarm.  non  ausus  est  dice¬ 
re  (quod  tamen  debuit,  ut  quod  feriret), 
Petrum  plane  excidisse  a  gratia».  Resp.  : 
Quidni  ausit  dicere  quod  res  est  ?  Excidit 
prorsus  omni  gratia  Petrus  per  eam  nega¬ 
tionem,  et  nisi  eum  Christus  denuo  oculis 
misericordiae  suae  aspexisset,  aeternum  per- 
iisset.  Quod  vero  receperit  denuo  gratiam, 
potius  probat,  quod  amissam  recuperarit  li¬ 
bere,  quam  libere  perdiderat.  Negatio  itaque 
illa  trina  fuit  sine  dubio  lethalis  lapsus,  licet 
vere  dixerit  Bellarm.  lib.  iv.  deRoman.  Pont, 
cap.  5.  eum  non  perdidisse  fidem  inter¬ 
nam.  Nam  etiam  qui  corde  retinet,  sed  ore 
negat  Christum,  graviter  delinquit.  Quod 
autem  post  acceptum  Spiritum  S.  habuerit 
perseverantiam,  et  aliquid  amplius,  scii, 
confirmationem  in  gratia,  non  purgat  ejus 
negationem  a  lethifera  interruptione  justitiae 
primae,  ut  Amesius  insulse  objicit. 

XI.  —  Poterit  is  qui  habet  fidei  habitum, 
facere  actum  infidelitatis.  At  secundum  Scri¬ 
pturas,  qui  facit  actum  infidelitatis,  per¬ 
dit  etiam  habitum  :  nam  efficitur  sim¬ 
pliciter  infidelis  ,  et  inimicus  Dei  ,  ac 
reus  mortis  aeternae.  Et  ex  doctrina  ad¬ 
versariorum,  per  omne  peccatum  excutitur 
fides  justificans,  et  effunditur  ex  corde  Spi¬ 
ritus  S.  Amesius  1 :  «  Ultimum  hoc  quod  nar¬ 
ratur  de  doctrina  nostra,  est  purum  putum 
mendacium,  quod  numquam  effutivisset 
Bellarm.  nisi  omni  praesidio  veritatis  in  hac 
argutia  destitutus».  Respondeo  :  Non  est 
hoc  «  purum  putum  »  mendacium  Bellar- 
mini,  sed  pura  puta  calumnia  Amesii.  Sine 
dubio  enim  intellexit  hoc  Bellarmin.  non  de 
quovis  motu  concupiscentiae  etiam  involun¬ 
tario,  sed  de  peccatis  quae  plene  deliberata 
sunt.  Esse  autem  omne  peccatum  plene  de¬ 
liberatum,  expulsivum  charitatis  Dei,  affir¬ 
mavit  Lutherus,  Melanehthon,  Calvinus,  etc. 
(quorum  dicta  recitat  Alphons.  a  Castro  V. 
fides  3.  haeresi).  Et  charitatem  indivulso 
nexu  cum  fide  justificante  connexam  esse, 
contendunt  Lutherano-Calviniani  communi¬ 
ter.  Simul  ergo  expelluntur  fides  justificans 
cum  charitate  necessario,  juxta  eorumdem 
adversariorum  principia.  Idipsum  nuper 
aperte  docuit  Joan.  Musaeus  Jenens.  Luthe- 
ranus  disp.  1.  de  Eccles.  th.  15.  Yerba  ejus 
recitavi  in  Anti-Musaei  quaest.  2.  §.  1.  Ait  : 

«  Peccatis  contra  conscientiam,  fidem  et 
Spiritum  S.  excuti,  et  sic  desinere  esse  mem¬ 
bra  Ecclesiae  ».  Amesius  2.  «  Sine  summa 


788 


VINDICIAE 


vel  ignorantia,  vel  impudentia  non  potuit 
Bellar,  affirmare,  quemlibet  actum  infideli¬ 
tatis  excutere  habitum  fidei,  efficere  homi¬ 
nem  infidelem  et  inimicum  Dei  secundum 
Scripturas  »  ;  quod  probat  exemplis,  «  Sa- 
rae,  Gen.  xviii.  Mosis  et  Aaron,  Num.  xx. 
Zachariae,  Luc.  i.  etThomae  Apostoli,  Joan. 
xx.  »  Respond. :  Amesius  pro  more  etiam  hic 
desperata)  sua)  causa)  remedium  quaerit  in 
conviciis  et  mendaciis.  Assertio  Bellarmini 
est  verissima  apud  omnes  fideles,  quod 
nempe  formalis  et  completa  infidelitas  (de 
qua  solum  quaestio  est),  sit  gravissimum 
peccatum  mortale,  cum  Deum  mendacem 
faciat  :  estque  inter  praecipua  peccata  quae 
dicuntur  fieri  ex  malitia.  Exempla  non  sunt 
ad  rem.  Sara  leviter  haesitavit,  non  obstina¬ 
te  ;  quod  ultimum  ad  formalem  et  comple¬ 
tam  infidelitatem  requiritur.  Moses  et  Aaron 
ex  nimia  perturbatione  non  nisi  venialiter 
peccaverunt,  ut  diserte  affirmat  S.  Aug. 
q,  19.  in  num.  et  lib.  xxvi.  contra  Faustum 
cap.  16.  ac  plerique  Doctorescum  eo,  quan¬ 
tumvis  eam  incredulitatem  morte  tempora¬ 
lis  Deus  punierit.  Zacharias  non  nisi  leviter 
haesitavit,  absque  ulla  pertinacia.  Thomas  a 
mortifera  pertinacia  difficilius  excusatur 
quam  caeteri  Apostoli,  quibus  Mare.  ult.  in¬ 
credulitatem  et  duritiam  cordis  Christus  ex¬ 
probravit.  Hoc  certum,  illos  non  ex  malitia, 
sed  perturbatione  et  fragilitate  humana  pec¬ 
casse.  Nihil  ergo  omnia  illa  effugia  profi¬ 
ciunt  contra  liquidam  veritatem. 

XII.  —  Infantes  omnes  per  Baptismum 
vere  justificantur;  et  tamen  postea  multi 
eorum  cum  adoleverint,  gravissime  pec¬ 
cant.  Amesius  :  «  De  singulis  infantibus  ba¬ 
ptizatis  censendum  est  ex  judicio  charitatis, 
quod  vere  justificentur  ;  sed  de  omnibus  col¬ 
lective  non  potest  hoc  certo  affirmari.  Quid¬ 
quid  sit,  nostra  defensio  est  de  fidelibus  adul¬ 
tis».  Respondeo  :  Multi  hic  novi  errores, 
nulla  vel  apparens  evasio  !•  Nonne  universa¬ 
liter  loquitur  Scriptura,  cum  juxta  Quodli- 
beticam  Puritanicam  affirmat,  fideles  esse 
de  sua  perseverantia  certos  ?  Sic  enim  ar¬ 
guitur  :  Qui  natus  est  ex  Deo,  peccatum  non 
facit':  Infantes  baptizati  nati  sunt  ex  Deo. 
Ergo.  Ubi,  quaeso,  excipiuntur  infantes  ?  2. 
Judicium  nullum  datur  ipsius  charitatis. 
Secundum  hanc  vero  cur  prudentia  potius 
judicabit  singulos  illos  infantes,  quam  om¬ 
nes  illos  baptizatos  collective  justificatos 
esse  ?  Implicantur  hic  errores  supra  tomo  3. 
excussi. 


XIII.  —  Si  justi  non  possunt  peccare, 
quorsum  tot  admonitiones  Apostolorum, 
Prophetarum,  Doctorum,  ad  populum  Dei, 
ut  timeant,  ut  caveant,  ut  solliciti  sint  ? 
quorsum  ipse  Dominus  orare  jussit  :  Dimitte 
nobis  debita  nostra  :  ne  nos  inducas  in  tenta- 
tionem  :  sed  libera  nos  a  malo  ?  quorsum 
poenitentia,  absolutio,  et  reconciliatio  lapso¬ 
rum  defenditur  contra  Novationes,  si  justi 
peccare  non  possunt  ?  Amesius  maximam 
hujus  argumenti  partem  enervavit  omitten¬ 
do.  Universim  vero  ex  Sacco  unicum  hoc 
respondet  :  «  Quaeret  Bellarminus  ex  illo 
qui  hoc  affirmat,  et  ipsum  roget».  Quorsum 
admonitiones,  etc.  Numquid  hoc  est  magi- 
straliter  enervare  Bellarminum  ? 

XIY.  —  Si  praesens  gratia  et  justificatio 
vera  esse  non  potest,  nisi  quis  certus  sit  de 
perseverantia,  quomodo  fieri  potest,  ut  ullus 
sani  cerebri  certo  speret,  se  vere  justum  es¬ 
se,  cum  de  futuris  eventibus  nihil  sibi  certi, 
nisi  temere  polliceri  possit  ?  et  cum  videat 
quotidie  se  et  alios  in  varia  peccata  etiam 
contra  conscientiam  labi  ?  Amesius  :  «  Hoc- 
est  alterum  figmentum  Bellarmini,  non  no¬ 
stra  sententia.  Nos  non  dicimus,  praesentem 
gratiam  veram  esse  non  posse,  sine  certa 
cognitione  vel  perseverantia,  vel  etiam  prae¬ 
sentia  ipsius  gratiae  ».  Respond.  :  Amesius 
non  tam  Bellarmino,  quam  sibi  ipsi  contra¬ 
dicit.  Mendacem  oportet  esse  memorem, 
juxta  paraemiam.  Nonne  supra  totis  viribus 
contra  nos  contendit :  Debere  omnem  justum 
certitudine  fidei  cognoscere  et  affirmare 
suam  justificationem  ?  Hoc  vero  effugium, 
cum  aliud  non  suppeteret,  hic  aperte  negat. 
Concludimus  itaque  rem  totam  hoc  syllogi¬ 
smo  :  Juxta  Lutherano-Calvinianos  nemo 
justificatur  sine  fide  justificante,  quae  omni¬ 
bus  est  praecepta.  At  haec  fides  Lutherano- 
Calvinianos  justificans  docet,  «  1.  Omnem 
vere  fidelem  esse  certum  de  sua  justitia.  2. 
Certum  de  sua.  praedestinatione.  3.  Certum 
de  sua  perseverantia  ».  Ergo  juxta  Luthera¬ 
no-Calvinianos  nemo  justificatur,  nisi  per 
fidem  de  his  tribus  certus  sit ;  cum  fides 
justificans  sit  omnibus  praecepta.  Jam  ul¬ 
terius  sic  :  Quod  divinitus  potest  esse  fal¬ 
sum  (imiro  quod  de  facto  ut  plurimum,  aut 
semper  falsum  est),  non  potest  cadere  sub 
praeceptum  aut  necessitatem  medii.  Atqui  si 
non  in  omnibus,  saltem  in  plurimis  Calvini- 
stis  credita  illa  certitudo  justificationis, 
praedestinationis,  et  perseverantiae,  manife¬ 
ste  est  falsa ;  uti  nec  ipsi  negare  possunt. 


DE  JUSTIFICATIONE. 


789 


Ergo  ea  certitudo  triplex  in  credendo  non 
cadit  sub  praeceptum,  aut  necessitatem  me¬ 
dii  ad  salutem.  Ergo  est  execranda  tamquam 
haeresis  absurdissima  et  pestilentissima. 

Quod  validissime  confirmatur  ex  eo,  quod 
a  Bellarm.  expressum  cautissime  reticuit, 
(et  ita  more  suo  enervavit )  Amesius,  nem¬ 
pe,  unum  ex  erroribus  Joviniani  fuisse  (ut 
referunt  S.  Hieron.  lib.  n.  cont.  Jovin.  et 
S.  Aug.  haer.  82),  justos  post  baptismum 
non  posse  peccare  ;  et  si  forte  peccent,  eos 
quidem  fuisse  lotos  aqua,  Spiritum  autem 
gratiae  minime  recepisse  ».  Quid  aliud  no¬ 
stri  Puritani  ?  Aurea  sunt  verba  et  clarissi¬ 
ma  S.  Augustini,  quibus  hanc  praesumptuo- 
sam  securitatem  prostravit  lib.  de  corr.  et 
grat.  cap.  13.  «  Quis  ex  multitudine  fidelium, 
quamdiu  in  hac  mortalitate  vivitur,  in  nu¬ 
mero  praedestinatorum  se  esse  praesumat, 
quia  id  occultari  opus  est  in  hoc  loco , 
ubi  sic  cavenda  est  elatio ,  ut  etiam  per 
Satanae  angelum ,  ne  extolleretur ,  tantus 
colaphizaretur  Apostolus  ?...  Credendum 
est,  quosdam  de  filiis  perditionis,  non  ac¬ 
cepto  dono  perseverantiae  in  fide  ,  quae 
per  dilectionem  operatur,  incipere  vivere, 
et  aliquamdiu  juste  et  fideliter  vivere,  et 
postea  cadere,  neque  ex  hac  vita,  priusquam 
eis  id  contingat,  auferri. 

Ad  CAPUT  XV. 

Amesius  hic  queritur  :  Bellarminum  ar¬ 
gumenta  Calviniana,  ex  parte  longe  maxima 


scientem  praeteriisse  et  celasse  :  paucula 
etiam  illa  quae  tradit,  tam  jejune  proposuis¬ 
se,  et  tam  misere  solvisse,  ut  vix  ullam  hic 
relinquat  materiam  disputandi  ».  At  jam  lo¬ 
cus  et  tempus  est,  ut  Puritanus  probet  suam 
haeresim.  Si  meliora  habuit  argumenta, 
quam  quae  Bellarm.  attigit,  cur  non  pro¬ 
duxit  ?  Si  non  habuit,  ut  quid  vanissime 
ogganit?  Profert  autem  haec  tria  ex  SS.  Scri¬ 
pturis.  I.  ex  Joan.  iv.  vere.  13. 14.  Qui  bibe¬ 
nt  ex  hac  aqua ,  quam  ergo  dabo ,  non  si  iet  in 
aeternum  ,  sed  fiet  in  eo  fons  aquae  salientis 
in  vitam  aeternam.  II,  ex  Rom.  vm.  vers.  35. 
38.  Quis  nos  separabit  acharitate ,  etc.  111.  ex 
I  Joan.  ni.  vers.  9.  Qui  natus  est  ex  Deo , 
peccatum  non  facit ,  quoniam  semen  illius  in 
eo  manet,  et  non  potest  peccare ,  quoniam  ex 
Deo  natus  est.  At  II.  testimonium  jam  alibi 
expeditum  est.  Reliqua  duo  plane  ficulnea 
tela  sunt,  ac  plane  puerilia,  si  non  infanti¬ 
lia  dicenda  potius  sint,  eo  quod  ab  innume¬ 
ris  inter  Calvinianos  baptizatis  infantibus 
validissime  prosternantur;  cum  quotannis 
exijusmodi  baptizatis  in  Gallia  et  alibi,  e 
Calvini  grege  ad  Catholicam  Ecclesiam  plu¬ 
rimi  se  recipiunt.  Numquid  infantes  illi  per 
lavacrum  regenerationis  (aut  quoquo  modo 
juxta  Calvinianos),  accepere  aquam  illam 
justitiae  salientem  in  vitam  aeternam  ?  Num¬ 
quid  nati  sunt  ex  Deo  ?  Et  quot  eorum  pec¬ 
cant  gravissime,  ad  idolomaniam  Pontifi¬ 
ciam  transeundo  ?  Proh  !  quam  male  mate¬ 
riatum  est  hoc  Lutherano-Calvinianum  com¬ 
mentum,  quod  undique  rimas  agit. 


/ 


VINDICIAE 

PIlO  LIBRO  QUARTO 

DE  JUSTIFICATIONE 

QUI  EST  DE  JUSTITIA  OPERUM 


Ad  CAPUT  I. 

Orditur  more  suo  Amesius  a  calumnia, 
quse  eo  fcedior  hic  est,  quod  hanc  ipsam 
«  calumnia?  »  notam  Bellarmino  inurere 
plane  sycophantice  conatur.  Sic  enim  ait  : 

«  Fundamenta  quaedam  jacturus  Bellarm. 
doctrinae  Pontificiae  de  justitia  operum  , 
quam  actualem  appellat ,  non  minus  ca¬ 
lumniose  quam  insidiose  disserit,  primo  de 
lege,  Evangelio,  libertate  Christiana,  et  ope-' 
rum  necessitate ;  de  quibus  tamen ,  quia 
nullum  controversiae  statum  recte  formavit, 
non  possumus  nos  aliter  disputare,  quam 
animadversiones  nostras  apponendo  iis,  quae 
ab  ipso  proferuntur,  et  sunt  alicujus  mo¬ 
menti».  Quam  splendide  hic  suos  «  tiro¬ 
nes  »  fallat  Amesius,  abunde  constabit,  si 
genuinam  Bellarminianae  tractationis  seriem 
hic  pertexamus,  quam  ipse  fraudulenter  in¬ 
vertit  in  multis,  quae  nempe  «  enervare»  per 
puram  omissionem  opportunius  se  posse 
credidit.  Equidem  haereticos  hujus  temporis 
negare  bonorum  operum  necessitatem,  per¬ 
spicuum  est  :  Multi  certe  illorum  aliud  lo¬ 
quuntur,  aliud  sentiunt.  Sunt  enim,  qui  cla¬ 
ment,  injuriam  Lutheranis  fieri,  cum  dicun¬ 
tur  opera  bona,  tamquam  ad  salutem  neces¬ 
saria  contemnere.  Ita  Confess.  August.  ar- 
tic.  20.  queritur.  Ita  Melanchthon,  Brentius, 
Calvinus,  immo  et  ipse  Lutherus  in  lib.  de 
visit.  Saxon,  docent,  opera  bona  esse  facien¬ 
da  :  et  aliquo  modo  indicant,  esse  necessa¬ 
ria,  cum  affirment,  veram  fidem  non  esse, 
quee  non  parit  bona  opera,  et  quae  charita- 
tem  comitem  non  habet.  Quidquid  vero  sit 
de  modis  loquendi,  si  excutiantur  scripta  et 
dicta  Lutheri  pleraque,  itemque  eorum  prin¬ 


cipia,  videntur  omnino  existimare,  posse 
hominem  salvari,  etiamsi  nulla  bona  opera 
faciat,  nec  mandata  divina  custodiat. 

Quod  probatur  I  ex  dictis  Lutheri  eorum 
Patriarcha?,  lib.  de  libert.  Christ.  Et  in 
serm.  Sic  Deus  dilexit,  etc.  Et  de  captivit. 
Babylonie,  cap.  de  Bapt.  Item  in  Commen¬ 
tar.  ad  cap.  ii.  ad  Galat.  Item  in  sermon. 
de  Missa  privata,  et  alibi  passim,  ubi  ita 
suam  mentem  explicuit,  ut  vix  excusationi 
sit  locus. 

Probatur  II  ex  illo  communi  eorum  dog¬ 
mate,  quod  omnia  justorum  opera  sint  ex 
natura  sua  peccata  mortalia ;  ut  patet  ex 
Luthero  in  Assert.  artic.  31.  33.  et  36.  Ex 
Calvin,  lib.  m.  instit.  cap.  12.  et  cap.  14. 
§.  9.  Nam,  si  «  bona  opera  sunt  peccata 
mortalia  »,  et  tamen  «  propter  fidem  non 
imputantur  »;  certe  poterunt  etiam  mala 
opera  propter  fidem  non  imputari,  ac  per 
hoc  non  nocere  :  neque  erit  causa,  cur  vi¬ 
tentur.  Atque  hoc  est,  quod  dicit  Luther.  de 
captivit.  Babylon.  «  Omnia  peccata  in  mo¬ 
mento  a  fide  absorberi  ».  Nec  evadent  di¬ 
cendo  :  «  Mala  opera  non  posse  cum  fide 
consistere,  quia,  qui  habet  propositum  pec¬ 
candi,  non  potest  concipere  fiduciam  remis¬ 
sionis  peccatorum,  et  ideo  fides  vera  sem- 
per  est  cum  charitate  conjuncta  ».  Contra, 
quia,  si  hoc  esset  verum,  non  possent  etiam 
opera  bona  cum  fide  consistere  :  sunt  enim 
heee  (ju^ta  ipsos),  revera  peccata  mortalia, 
et  tantum  nominetenus,  et  secundum  quid 
bona.  Quomodo  ergo  possunt  esse  necessa¬ 
ria  ? 

Probatur  III  ex  discretione  legis,  etEvan- 
gelii.  Nam  ex  doctrina  eorum  communi,  hoc 
interest  inter  legem  et  Evangelium,  quod 
lex  proponit  justitiam  et  salutem  cum  con- 


VINDICIS  DE  JUSTIFICATIONE. 


791 


ditione  legis  implendae  :  Evangelium  pro¬ 
ponit  justitiam  et  salutem  sine  ulla  condi¬ 
tione  fidei.  Et  hinc  deducunt  alterum  discri¬ 
men,  quod  lex  terreat,  evangelium  console¬ 
tur.  Ita  Lutherus  passim.  At  :  si  Evange¬ 
lium  nullam  requirit  conditionem  obedien- 
tiae,  sed  est  sola  fide  contenta,  certe,  qui 
nihil  boni  faciet,  consentanee  ad  Evange¬ 
lium  vivet.  Quod  si  dicas  :  Evangelium  non 
requirit  conditionem  operum,  fides  tamen 
requirit,  non  enim  erit  fides,  nisi  pariat  bona 
opera;  hinc  sequetur,  aut  fidem  non  esse 
conformem  Evangelio,  aut  hoc  saltem  me¬ 
diate  requirere  conditionem  operum.  Quo¬ 
modo  enim  fides,  si  requirit  opera,  non  erit 
potius  ex  lege,  quam  ex  Evangelio?  Aut  si 
Evangelium  requirit  fidem,  et  haec  requirit 
opera,  nonne  etiam  consequenter  Evange¬ 
lium  requiret  opera?  Quare,  vel  inane  est 
discrimen,  quod  frequentissime  trudunt  in¬ 
ter  legem  et  Evangelium  ;  vel  coguntur  di¬ 
cere,  absolute  nulla  bona  opera  necessaria 
esse  ad  salutem,  et  consolationem  magnam 
ex  Evangelio  percipere,  ac  justificari,  salva- 
rique  eos,  qui  voluntarie  in  sceleribus  per¬ 
severant. 

Probatur  idem  IV  ex  libertate  Christiana, 
quse  juxta  ipsos  in  hoc  consistit,  quod  homo 
justus  sit  liber  a  debito  legis  implendse  co¬ 
ram  Deo,  ac  per  hoc  omnia  opera  jam  sint 
indifferentia.  Quod  necessario  colligitur  ex 
alio  principio,  quo  docent,  legis  impletio- 
nem  etiam  justis  esse  penitus  impossibilem. 
Nam,  si  lex  impossibilis  est,  nisi  tollatur  de¬ 
bitum  ejus  implendse,  omnes  damnabit.  Ne 
ergo  justi  damnentur,  ab  ejus  jugo  et  debito 
liberantur.  Ita  docent  Luther.  lib.  de  libert. 
Christ.  et  in  epist.  ad  Galat.  in  serm.  de 
Mose.  Calvin,  lib.  in.  institut.  cap.  19.  §.  2. 
4.  et  7.  Quid  ad  hsec  omnia  Amesius?  Silet. 
At,  numquid  hic  recte  formatus  est  status 
controversiae?  nonne  argumenta  Bellarmini 
tam  robusta,  ut  nec  extremo  digito  ea  at¬ 
trectare  sit  ausus  Amesius?  Si  quid  in  iis 
omnibus  calumniae,  cur  non  vindicavit?  cur 
silentio  suo  approbavit  et  confirmavit  ? 

Ad  CAPUT  II. 

Ut  probetur,  in  Evangelio  contineri  etiam 
doctrinam  operum,  et  leges  varias,  ejusque 
promissionem  requirere  conditiones  legis 
implendae  ;  praenotandum  est  :  Duobus  mo¬ 
dis  sumi  Evangelium.  1.  Pro  doctrina,  quam 
Christus  et  Apostoli  praedicarunt,  et  in  libris 


Nov.  Test.  continetur.  2.  Pro  gratia  Nov. 
Test.  quae  et  lex  scripta  in  corde ,  Spiritus 
vivificans ,  et  lex  fidei  dici  solet,  quamvis 
nomen  « Evangelii  »  non  videatur  in  Scri¬ 
pturis  usquam  accipi,  nisi  priori  modo,  id 
est,  pro  doctrina.  Amesius  1.  queritur,  «Bel- 
larminum  confudisse  hic  omnia,  eo  quod 
nullum  habuerit  rationem  limitationis  ejus, 
quae  juxta  Apostolum  Rom.  i.  vers.  17.  dicit 
ordinem  ad  justificationem  ».  Sed  hoc  vo¬ 
luntarie  fingitur,  nec  fundatur,  nisi  in  illo 
commento  de  justificatione  imputativa  per 
solam  fidem  specialis  misericordiae  supra 
excussam.  2.  Ait  :  «  Multipliciter  peccare  in 
prima  illa  acceptione  Evangelii  (pro  do¬ 
ctrina  scii.  Christi  et  Apostolorum),  primo  , 
quod  in  sua  descriptione  tantum  faciat  men¬ 
tionem  auctorum,  et  librorum,  quibus  Evan- 
gelium  continetur,  non  vero  descripserit  per 
subjectum,  uti  facit  Scriptura,  cum  vocat  » 
Evangelium  filii  Dei,  Christi,  regni  salutis 
et  gratiae ;  «  vel  per  effecta  et  fructus,  quo¬ 
rum  respectu  dicitur,  Evangelium  salutis  , 
vitae,  pacis,  et  gloriae.  »  Resp.  :  Haec  omnia 
dici  vere  posse,  nemo  nostrum  negat  :  sed, 
cur  ad  praesentem  disputationem  necessario 
dici  debuit?  Secundo  ait :  «Male  restringi 
doctrinam  Evangelii  ad  doctrinam  Christi  et 
Apostolorum,  ac  libros  Nov.  Testam,  cum 
eadem  doctrina  quoad  essentiam  fuerit  prae¬ 
dicata  ab  initio,  ut  testatur  Paulus  Galat.  vi. 
vers.  8.  »  Resp.  :  Inanis  et  haec  est  querela. 
Satis  enim  constat  inter  omnes,  in  toto  fere 
Yet.  Test.  aut  figurari  obscure,  aut  pro¬ 
mitti  ea,  quae  in  Nov.  Testam,  per  Evange¬ 
lium  Christi  exhibentur.  3.  Ait :  «In  secundo 
sensu  Scholasticos  omnes  uno  spiritu  a  Bel- 
larmin.  erroris  argui  et  refutari,  cum  om¬ 
nes  Evangelium  appellent  Legem  novam, 
Evangelicam  ».  Sed  haec  est  veritas  Purita- 
nica.  Anne  ideo  erroris  arguit,  qui  rem 
ipsam  probat,  et  modum  quoque  loquendi 
non  improbat,  etsi  dicat,  non  videri  in  ea 
significatione  accipi  nomen  Evangelii?  Quod 
addit  :  «  Absurde  restringi  a  Scholasticis  et 
Bellarm.  gratiam  Nov.  Testam,  ad  dona  Dei 
nobis  inhaerentia,  cum  proprie,  et  passim 
significet  gratuitam  Dei  misericordiam  »; 
absurda  calumnia  est,  fundata  in  haeresi  de 
justitia  imputativa.  Sine  dubio  omnes  Catho¬ 
lici  fatemur,  dona  vocationis,  justificationis 
et  glorificationis  supponere,  et  fundari  in 
aeterna,  et  interna  Dei  misericordia  gratuita. 
Omnia  ergo  Amesii  effugia  nihil  ad  rem  fa¬ 
ciunt;  Asserimus  itaque  rectissime  contra 


792 


YINDIGIiE 


Lutherano-Calvinianos  :  In  Evangelio  conti¬ 
neri  leges  proprie  dictas,  comminationes,  et 
promissiones  cum  conditione  obedientiae , 
non  minus  ac  in  veteri  Lege.  De  legibus  pa¬ 
tet  ex  cap.  v.  Matth.  ubi  Christus  confirmat, 
explicat,  et  perficit  legem  Mosis  de  homici¬ 
dio,  adulterio,  etc.  De  terroribus  et  commi¬ 
nationibus  patet  ex  eodem  sermone  Christi, 
item  ex  Matth.  xxn.  vers.  13.  xxm.  vers. 
13.  Mare.  ix.  vers.  18.  Luc.  xn.  vers.  10.  De 
conditione  obedientiae  in  promissionibus  ae¬ 
que  manifestum  est.  Tum  ex  eodem  cap.  v. 
Matth.  vers.  20.  Nisi  abundaverit  justitia 
vestra,  etc.  Tum  ex  Matth.  xix.  vers.  17. 
Si  vis  ad  vitam  ingredi ,  serva  mandata ,  etc. 
Amesius  :  «  In  libris  haec  omnia  contineri 
nulla  causa  est,  cur  magnopere  contendatis, 
quia  neminem  habent  contra  sentientem». 
Deserunt  in  hoc  puncto  juniores  Puritani 
suos  Patriarchas  Lutherum,  et  Calvinum, 
Brentium,  quorum  verba  recitat  Bellarm.  si 
Amesio  fides  adhibenda  sit.  Verum  rem  ipse 
praeclare  conficit  ita,  ut  cum  ob  nimiam  per¬ 
spicuitatem  SS.  Scripturae  testimoniorum 
negare  non  posset  in  Novo  Testam,  leges, 
comminationes,  et  promissiones  conditiona- 
tas  contineri,  beneficio  tamen  almae  Quodli- 
beticae,  quod  verbis  dat,  reipsa  tollit.  Ait 
ergo.  «  Quamvis  in  Nov.  Testam,  quaedam 
praescribantur,  tamen  non  tam  ut  opera, 
quam  ut  media  gratiae  a  Christo  instituta 
praescribuntur  ».  Futilis  glossa?  Numquid 
etiam  in  lege  naturae  et  Mosaica,  opera  prae¬ 
scribebantur,  ut  media  gratiae  obtinendae, 
retinendae,  recuperandae  ?  Etsi  enim  carnali¬ 
bus  etiam  benedictiones  temporales  fuerint 
propositae,  ut  iis  primo  illicerentur  ad  ob¬ 
servantiam  mandatorum  qualemcumque  ex¬ 
teriorem  :  negari  tamen  nec  debet,  nec  po¬ 
test,  omnem  legum  divinarum  observatio¬ 
nem  in  quocumque  statu  principaliter  inten¬ 
tam  fuisse,  ut  medium  acquirendae,  retinen¬ 
dae,  recuperandae  gratiae,  et  amicitiae  divi¬ 
nae.  Unde.  2.  etiam  par  est  ratio  quoad 
«comminationes  et  terrores»  in  quocumque 
statu  et  lege,  sive  naturae,  sive  scripta,  sive 
Evangelica.  Adeoque  vana  est  evasio  Ame- 
sii,  qua  ait  :  «  Illas  non  magis  esse  partes 
Evangelii,  quam  pars  est  medicinae,  quod 
medicus  indicet  mortem  secuturam  ex  me¬ 
delae  neglectu  ».  3.  Quoad  «  promissiones 
sub  conditione  obedientiae  »  frustra  «  distin¬ 
guit  »  in  hac,  quatenus  «  est  causa  juris, 
quod  habemus  ad  rem  promissam  » ,  et  qua¬ 
tenus  est  «  adjunctum,  seu  effectus  rei  pro¬ 


missae,  vel  donationis  ejus  »;  priori  modo 
ait,  illas  esse  «  proprias  legis,  posteriori 
modo,  locum  habere  illas  in  regno  gratiae, 
ubi  meritis  nostris  nullus  relinquitur  locus  ». 
Vanitas  hujus  distinctionis  apparebit  infra, 
cum  monstrabitur,  meritum  nostrum  aeque 
ac  Christi  omnino  habere  locum  in  regno 
gratiae. 

Ad  CAPUT  III. 

Illud  primo  interest  inter  legem,  et  Evan- 
gelium,  quod  inter  doctrinam  inchoatam,  et 
perfectam.  Continetur  enim  Evangelium  in 
lege,  ut  arbor  in  semine,  ut  ait  S.  Thomas 
1.  2.  quaest.  107.  et  S.  Augustin.  lib.  vi.  de 
Civitate  Dei  cap.  26.  ait  :  «  Testam.  Vetus 
esse  occultationem  Novi,  et  hoc  esse  revela¬ 
tionem  Veteris».  Amesius  :  «Haec  non  est 
differentia  inter  legem  factorum  et  promis¬ 
sionem  seu  Evangelium.  Resp.  :  Esto  !  Sed 
est  tamen  differentia  inter  doctrinam  Vet. 
et  Novi  Testamenti,  quod  hic  probandum 
suscepit  Bellarminus.  Quod,  dum  ex  Alexand. 
Alense  impugnare  satagit  Amesius,  hoc  ipso 
confirmat.  Sane  inficiari  non  potuit,  in  utro¬ 
que  Testamento  contineri  mysteria,  promis¬ 
siones,  et  praecepta,  quibus  fides,  spes,  cha- 
ritas -respondent,  ut  luculenter  monstrat  Bel¬ 
larminus. 

Ad  CAPUT  IV. 

Secundum  discrimen  inter  legem  Mosai- 
cam,  et  Evangelium  est,  quod  lex  per  Mosem 
data  est,  qui  legislator  tantum  fuit ;  Evan¬ 
gelium  per  Christum,  qui  non  solum  Legis¬ 
lator,  sed  etiam  Redemptor  fuit.  Proinde, 
lex  venit  sola  in  doctrina  sola,  Evangelium 
non  solum,  sed  cum  gratia.  Itaque,  qui  le¬ 
gem  per  Mosem  acceperunt,  doctrinam  tan¬ 
tum  acceperunt,  ut  instructi  per  legem  inter 
virtutes,  et  vitia  discernerent  :  Qui  vero  per 
Christum  Evangelium  acceperunt,  prseter 
doctrinam  etiam  gratiam  acceperunt,  ut  non 
modo  discernerent,  sed  etiam,  ut  justitiam 
diligerent ,  et  odio  haberent  iniquitatem. 
Amesius  :  «  Hoc  unum  discrimen  non  nega¬ 
mus  ;  sed  neque  preeeipuum  est,  sicut  appa¬ 
ret  (Puritanis  per  conspicilia  Quodlibetica 
legentibus  Apostolum),  Rom.  x.  vers.  5. 
Calat,  in.  vers.  11. 12.  neque  recte  aBellar- 
min.  explicatur;  nec  denique  adversus  no¬ 
stram  causam  facit  quidquam  ».  Verum  cur 


DE  JUSTIFICATIONE. 


793 


nihil  horum  vel  apparenter  probat  Amesius  ? 
Nimirum  satis  est,  huic  homini  dixisse,  et 
monuisse,  etiam  idem  de  reliquis  diffieren- 
tiis,quas  ex  his  duabusBellarminus  derivat.» 
Ita  scilicet  Bellarm.  «  enervatur  » ! 

Tertium  discrimen  est,  quod  lex  Mosis 
uni  tantum  genti,  lex  Christi  omnibus  data 
fuit.  Quartum,  quod  lex  umbram,  et  figuras 
rerum  futurarum  magna  ex  parte  complecti¬ 
tur  ;  Evangelium  ipsum  corpus,  et  veritatem 
exhibet.  Quintum,  quod  lex  Mosis  adve¬ 
niente  Christi  lege  mutanda  erat,  Christi 
autem  legi  nulla  alia  succedere  debet.  Sex¬ 
tum,  quod  lex  Mosis  ostenderit  morbum,  et 
ad  quaerendum  medicum  excitavit ;  lex  au¬ 
tem  Christi  vim  habet  justificandi;  ita,  ut 
cum  doctrina  detur  etiam  gratia  fidei  et  cha- 
ritatis  :  adeoque  noster  legislator  simul  cum 
lege  «  dedit  benedictionem ,  ut  eamus  de  vir¬ 
tute  in  virtutem  ».  Psalm.  lxxxiii.  vers.7. 
Septimum,  quod  illa  sit  timoris  et  servitutis, 
haec  amoris  et  libertatis.  Quod  illa  gravis  et 
«  importabilis  » ,  haec  jugum  suave ,  et  onus 
leve  sit.  Tria  haec  postrema  discrimina  oriun¬ 
tur  ex  secundo,  tria  reliqua  ex  primo.  Est 
autem  circa  secundum  discrimen  praecipue 
observandum,  quod  usque  adeo  operum  ne¬ 
cessitatem  ab  Evangelio  non  removeat,  ut 
eam  potius  ad  Evangelium  maxime  pertinere 
demonstret.  Quorsum  enim  cum  Evangelio 
gratiam  bene  operandi,  et  legis  ipsius  im¬ 
plendae  Christus  conjunxit,  nisi  ut,  quod  per 
litteram  legis  Evangelicae  discimus  esse  fa¬ 
ciendum,  id  per  Spiritum,  et  gratiam  im¬ 
pleamus?  Amesius  haec  omnia  vel  tacite 
approbavit,  vel  per  puram  omissionem  de 
more  enervavit. 

Ad  CAPUT  V. 

Libertatem  Christianam  adversarii  in  eo 
ponunt,  ut  nulli  legi  subjecti  sint  in  conscien¬ 
tia,  et  coram  Deo,  et  Christum  habeant  non 
pro  Legislatore,  sed  pro  Redemptore.  Nos 
autem  cum  concil.  Trid.  sess.  6.  cap.  19.  20. 
et  21 .  docemus,  Christianos,  et  justificatos 
non  esse  liberos  ab  obligatione  praeceptorum 
Dei,  et  Ecclesiae  ,  et  eam  quam  haeretici 
praedicant,  non  esse  Christianam,  sed  profa¬ 
nam  libertatem,  et  verius  peccati  ac  diaboli 
voluntariam  servitutem.  Amesius.  «  Tam 
atrox  est  ista  licentia  calumniandi,  ut  auctor 
ejus  in  testimonio  nullam  rationem  habuisse 
videatur  legis  et  conscientiae  suae  coram 
Deo.  Nos  enim  agnoscimus,  omnes  Christi¬ 


anos  subjectos  esse  regulae  ac  directioni,  im¬ 
perio  ac  obligationi  legis  moralis,  et  omnis 
mandati  divini  officium  nobis  aliquod  impo¬ 
nentis  ;  sed  vere  fideles  liberos  nihilominus 
esse  credimus  a  justificatione  per  legem 
quaerenda,  a  condemnatione  ejus  exspectanda 
ab  exactionis  ejus  rigore  ac  terrore ;  et  haec 
libertas  illa  est,  quam  Pontificii,  ex  justitiae 
suae  praesumptione  ,  et  intolerabili  gratiae 
contemptu,  recusant  oblatam  » .  Respondeo. : 
Nulla  hic  Bellarmini,  sed  Amesii  calumnia 
reflexa  est  atrocissima,  non  tam  in  Bellarmi- 
num,  quam  omnes  Catholicos.  Itaque  1.  Yel 
Amesius  loquitur  de  se,  et  pauculis  sibi  ad¬ 
haerentibus  ;  et  sic  deserit  Lutherum ,  et 
Calvinum,  (quorum  verba  locis  supra  assig¬ 
natis  a  Bellarm.  recitata,  sunt  solis  radio 
scripta).  Yel  calumniatur  Bellarminum  aper¬ 
tissime,  tamquam  falso  tribuentem  Luthero 
et  Calvino,  eorumque  discipulis,  quod  ipsi 
conceptis  verbis  docuere.  «Sola  fides  neces¬ 
saria  est  »,  ait  Lutherus,  «  caetera  omnia  li¬ 
berrima,  neque  praecepta  amplius,  neque 
prohibita,  etc.  »  Similia  habet  Calvinus  lib. 
cit.  Anne  etiam  ista,  suo  more,  interpretari 
audeat  Quodlibetica  effrons  ?  At,  quis  tam 
fungus,  ut  falsimoniam  non  palpet  et  calum¬ 
niam  ? 

Ad  CAPUT  VI. 

Explosis  commentis  haereticorum  cap.  su¬ 
periore,  asserimus,  libertatem  Christianam 
ex  Evangelio,  et  Apostolicis  litteris  tribus  in 
rebus  sitam  esse  :  In  libertate  a  peccato,  et 
morte ;  a  jugo  legis  naturalis  atque  moralis, 
qua  fit,  ut  lex  nobis  non  dominetur  tamquam 
servis  imminens  flagello,  sed  ut  imperet  li¬ 
beris,  non  adimendo  legi  vim  obligandi,  sed 
addendo  hominibus  charitatem,  illam  liben¬ 
ter  implendi,  juxta  illud  Apostoli  :  Non  estis 
sub  lege ,  sed  sub  gratia ,  etc.  Justo  non  est  lex 
posita ,  etc.  Sub  lege  enim  dicitur  esse,  qui  a 
lege  agitur  ut  servus ;  in  lege  est,  qui  secun¬ 
dum  legem  agit  ut  liber.  His  non  habuit 
Amesius,  quae  opponeret. 

Ad  CAPUT  VII. 

Adversarii  in  eo  conveniunt,  quod  opera 
bona  non  sint  necessaria,  nisi  necessitate 
praesentiae,  ita,  ut  non  habeant  ullam  rela¬ 
tionem  ad  salutem,  quasi  sint  merita,  causae 
conditiones,  etc.  Nos  autem  dicimus,  opera 
bona  homini  justo  esse  necessaria  ad  salu- 


794 


VINDICLE 


tem,  etiam  ratione  efficientiae,  quia  efficiunt 
salutem,  meritorie  scilicet  ,  et  moraliter. 
Amesius  ait  :  «  Se  operibus  non  negare  om¬ 
nem  relationem  ad  salutem  ;  cum  habeant 
relationem  adjuncti  consequentis,  et  effecti 
ad  salutem,  (ut  loquuntur),  adeptam,  et  ad¬ 
junctis  antecedentis,  ac  disponentis  ad  salu¬ 
tem  adipiscendam,  atque  etiam  argumenti 
confirmantis  fiduciam,  ac  spem  salutis  ;  sed 
negamus,  ulla  opera  nostra  causam  esse 
posse  meritoriam  justificationis,  et  salutis  ». 
Yerum  ementitae  illae  relationes  non  modo 
veritati,  sed  sibi  ipsis  quoque  repugnant. 
Quomodo  enim  bona  opera  hujus  vitae  libera 
possunt  esse  effectus  salutis  aeternae?  aut 
quomodo  possunt  esse  dispositiones  adjusti- 
ficationem,  aut  gloriam  adipiscendam,  et 
tamen  non  habere  ad  hanc  relationem  con¬ 
ditionis  ? 

Probatur  ergo  absolute  veritas  Catholica. 

I.  Si  promissio  vitae  aeternae  est  conditionata, 
certe  necessarium  est  implere  conditionem,  si 
quis  salvus  fieri  velit.  Sed  verum  prius.  Ergo. 
Amesius  «  admittit  conclusionem,  sed  negat 
efficientiam  operum  :  aliae  enim  sunt  »,  in¬ 
quit,  «  conditiones  praeter  causae  efficientis» . 
Resp.  :  Ut  demus,  esse  aliquas  tales  condi¬ 
tiones  extra  hominem  ponendas,  ut,  si  dicat 
promissor  :  Si  navis  ex  India  venerit,  dona¬ 
bo  tibi  centum  aureos  :  at,  si  conditio  invol¬ 
vat  actiones  liberas  in  obsequium  promisso¬ 
ris  praestandas,  quis  neget  efficientiam  mo¬ 
ralem  et  meritoriam  ?  Porro,  nimis  falsum 
est,  et  pravi  universali  contrarium,  quod  ad¬ 
dit  Amesius  :  «  Promissio  vitae  aeternae  in 
sese  non  suspenditur  ex  operibus,  tamquam 
ex  conditione  vitam  efficiente,  sed  victuros 
notante».  Quid,  quaeso,  est  haec  conditio  : 
«  victuros  notante»  ?  Nonne  posuit  tenebras 
latibulum  suum  ? 

II.  —  Probat.  Si  justus  non  est  liber  ab 
obligatione  legis  divinae,  nisi  eam  impleat, 
non  salvabitur.  Sed  verum  prius.  Ergo. 
Amesius  negat  sequelam.  «  Eadem  enim 
ratione  » ,  ait,  «  concludere  libet,  neminem 
salvari  posse,  qui  vel  minimum  peccatum 
veniale  admittit  :  Talis  enim  legem  non  im¬ 
plet  ».  Sed  «  libet  »  quidem  ita  inepte  con¬ 
cludere  Amesio,  non  tamen  ideo  licet  ;  quia 
vel  illa  conditio  :  Si  vis  ad  vitam  ingredi, 
serva  mandata ,  intelligitur  de  praeceptis 
tantum  sub  mortali  obligantibus ;  vel  si  in- 
telligatur  de  impletione  conditionis,  qua  ni¬ 
hil  maculatum  quavis  labe  veniali  admitti¬ 
tur  ad  vitam  aeternam,  impletur  satis,  si  lap¬ 


sus  veniales  ante  ingressum  coeli  deleantur. 

III.  —  Prob.  ex  Hebr.  x.  vers.  36.  ubi  di¬ 
citur  :  Patientia  necessaria ,  ut  reportemus 
promissionem,  id  est,  in  relatione  ad  salutem. 
Patientia  autem  est  actus  virtutis  a  fide  dis¬ 
tinctus.  Amesius  frustra  concedit  relatio¬ 
nem,  et  negat  meritoriam,  ut  ex  dictis  pa¬ 
tet.  Flagitiosae  autem  Quodlibeticae  actus  est, 
cum  ait,  «  liquido  apparere  ex  contextu, 
patientiam  istam  nihil  esse  aliud,  quam  con¬ 
stantiam  in  fiducia».  Ita  quidlibet  ex  quo¬ 
libet  liquido  fit  !  Similiter  perseverantia  in 
dilectione  et  sanctificatione  I  Timotb.  n. 
vers.  14.  dicitur  necessaria,  sine  qua  mulier 
salvari  non  potest.  Hic  sane  est  conditio  one¬ 
rosa  libere  a  muliere  ponenda,  ut  salvetur, 
ac  proinde  meritoria.  Et  efficientise  hujus 
moralis  explicita  mentio  fit  Phil.  n.  vers. 
12.  Salutem  vestram  operamini.  Ridicule 
Amesius  «  negat  efficientiam  operi,  concedit 
operanti  ».  Nonne  operans  efficit  «  ut 
Quod»,  opus  «  ut  Quo  »?  Similiter  dicitur 
II.  Corinth.  iv.  vers.  17.  Tristitia  operatur 
poenitentiam  in  salutem  stabilem  :  Ergo  poeni¬ 
tentia  efficit  salutem  stabilem  meritorie,  et 
moraliter  :  ubi  universaliter  dictum  est  de 
promissione  sub  conditione  actus  honesti  li¬ 
bere  ponendi,  qui  sine  dubio  meretur  rem 
promissam  ;  quod  maxime  verum  est  in 
«patientia  tribulationum»,  quse  «  pondus 
seternse  glorise  operatur  »,  juxta  II  Corinth. 
iv.  vers.  17.  Et  cum  Rom.  vm.  vers.  13. 
ait  :  Si  tamen  compatimur,  ut  et  conglorifice¬ 
mur,  etc.,  illa  collatio  passionum  ad  glo¬ 
riam,  et  excessus  unius  ad  alterum,  manife¬ 
ste  declarat,  esse  aliquam  vim  in  opere  pa¬ 
tientiae  ad  acquirendam  illam  gloriam.  Fal¬ 
sum  est,  quod  ait  Amesius  :  «  Negationem 
illam  paritatis  manifeste  declarare  nullam 
tali  operi  vim  causae  meritoriae  inesse  » .  Ex 
hoc  enim  excessu  praemii  supra  dignitatem 
ipsius  meriti  solum  infertur,  non  esse  meri¬ 
tum  ex  rigore  justitiae  commensuratum  prae¬ 
mio,  sed  intervenire  multiplicem,  et  magnam 
liberalitatem  Dei,  quod  libenter  fatemur, 
quod  magis  infra  patebit. 

Eadem  operis  externi  supra  fidem  inter¬ 
nam  necessitas  ad  salutem  evincitur  ex  illo 
Roman.  x.  vers.  10.  Ore  confessio  fit  ad  salu¬ 
tem.  Et  ex  Matth.  xxv.  v.  34.  35.  Venite  be¬ 
nedicti,  et  possidete  regnum  ;  Esurivi  enim  etc. 
Ubi  ratio  reddita  luculenter  ostendit,  opera 
bona  esse  aliquo  modo  causam  aeternae  salu¬ 
tis.  Effugia  Amesiaua,  et  Gerhardina  vel 
coincidunt  cum  superioribus  jam  praeclusis, 


DE  JUSTIFICATIONE. 


795 


aut  tam  inania  sunt,  ut  vix  mereantur  com¬ 
memorari.  Quid  enim  est  aliud,  cum  con¬ 
tendunt,  opera  bona  se  habere  «  ut  viam  ad 
finem  »,  nisi  phrasis  alterius  substitutio,  quse 
facilius  patiatur  cequivocationem  ?  Omne 
opus  liberum,  honestum,  cui  promissum  est 
praemium,  sine  dubio  est  causa,  medium, 
via,  etc.  ad  hoc  obtinendum.  Anne  ergo, 
quia  non  omnis  universim  via  habet  se  pa¬ 
riter,  ut  causa  meritoria,  et  medium  efficax, 
etiam  in  prsesenti  negotio  affirmare  licebit  ? 
Haec  insulsitate  probaret  iniquus  dux,  mili¬ 
tibus  suis,  cruoris,  et  vitae  sua3  prodigis  non 
deberi  promissum  praemium,  quia  heroica 
opera  sunt  «  tantum  via  »,  non  causa  meri¬ 
toria.  Apage  pueriles  ineptias  ! 

Ad  CAPUT  VIII. 

Probationem  ex  XII.  testimoniis  SS.  Pa¬ 
trum  dissimulavit  Amesius,  forte,  quia  nimis 
aperta  pro  nobis,  aut  quia  noluit  aperte  ipsis 
contradicere. 

Ad  CAPUT  IX. 

Catholica  veritas  probatur  ratione  :  Quia, 
si  fides  sola  salvaret,  et  opera  non  essent  ne¬ 
cessaria,  nisi  ratione  prsesentim,  ut  fructus, 
et  signa  fidei,  sequeretur,  fidem  salvare 
posse,  etiamsi  careret  omni  bono  opere,  et 
conjuncta  esset  omnibus  vitiis,  et  peccatis. 
Hoc  autem  consequens  est  manifeste  fal¬ 
sum  :  Ergo.  Negat  Amesius  sequelam  majo¬ 
ris  hypotheticae,  quam  ait,  «  manifeste  fal¬ 
sam  »,  eo  quod  «  supponere  fidem  vivam 
conjunctam  .omnibus  vitiis,  et  peccatis,  sit 
fingere  fidem  simul  vivam,  et  mortuam ;  et 
fingere  hominem  cum  omnibus  vitiis,  et  pec¬ 
catis  salvatum,  sit  fingere  hominem  cum 
perditione  salvari  ».  Resp.  :  Chimaeram  hic 
agnoscimus  nos  Catholici,  sed  protrusam  a 
cerebro  Lutherano-Calviniano,  non  a  nostro. 
Fides  illa  specialis,  et  sola  Lutherano-Calvi- 
niana  est  «  viva  »,  ut  supponitur  ab  ipsis ; 
est  et  «  mortua  »,  quia  ipsa  existens  sola 
sine  cooperatione  charitatis  justificat.  Hinc 
ita  arguimus  :  Actio,  quse  sola  ponit  absolute 
effectum,  non  potest  exigere  coexistentiam 
cujuscumque  actionis  :  Atqui  fides  Luthera- 
no-Calyinianorum  potest  sola  ponere  abso¬ 
lute  effectum  justificationis  :  Ergo  eadem 
non  potest  exigere  coexistentiam  charitatis. 
Major  patet  inductione  ;  nec  unquam  dabunt 


adversarii  aliquam  instantiam  extra  casum 
hic  controversum.  Et  ratio  a  priori  evincit 
intentum.  Ad  quid  enim  actionis  praesentia 
sine  efficientia  conducet  ?  Quid  proderunt 
laboranti  sexcenti  spectatores  otiosi  ?  Adde, 
quidquid  sit,  an  a  parte  rei  fides  possit  ab 
operibus  separari,  necne  ;  saltem  ratione  se¬ 
parari  posse,  Bellarm.  clarissime  evincit, 
(nec  provocatus  diffitetur  hoc  Amesius).  Cum 
enim  ipsi  dicant,  fidem,  et  opera  habere  se, 
ut  causam,  et  effectum,  ut  arborem,  et  fru¬ 
ctus,  ut  ignem,  et  calorem  :  quidni  ergo  in- 
telligi  possit  causa  sine  effectu,  arbor  sine 
fructu,  prius  sine  posteriore?  Unde  verissima 
est  illa  hypothetica  :  Si  fides  sola  salvaret, 
id  prsestaret,  etiamsi  bonis  omnibus  operibus 
esset  vacua,  et  cum  omni  genere  peccatorum 
conjuncta.  Gerhardus  nihil  novi  hic  profert, 
nisi  quod  disp.  27.  th.  30.  et  42.  flagitiose 
affingit  Bellarmino  distinctionem  Luthera- 
nam  inter  necessitatem  praesentiae,  et  effi¬ 
cientiae  :  pueriliter  vero  ab  infantibus  arguit 
ad  adultos  th.  21.  et  28. 

Ad  CAPUT  X. 

Haeretici  docent,  legem  divinam  esse  plane 
impossibilem  homini,  etiam  justo.  Catholici 
contra  docent,  legem  Dei  justis  hominibus 
absolute  esse  possibilem  per  auxilium  gratise 
Dei,  et  spiritum  fidei,  et  charitatis,  in  ipsa 
justificatione  nobis  infusum.  Amesius  :  «  Nos 
non  docemus,  legem  esse  plane  impossibilem 
homini,  puta  Adamo  ante  lapsum,  et  postea 
Christo,  necnon  iis,  qui  in  Christo  perfecte 
sanctificantur;  sed  de  aliis,  qui  inchoatam 
tantum  sanctificationem  habent  ex  ordinaria 
gratiae  in  ista  vita  dispensatione,  ut  legem 
divinam  perfecte  observent  :  Nos  dicimus, 
hoc  fieri  non  posse  ;  Pontificii  autem»  facile 
et  parvo  negotio  «  fieri  posse  ;  haec  enim 
sunt  verba  Bellarm.  cap.  11  .»  Hactenus 
controversiae  statum  exposuit  Amesius,  sed 
perquam  fraudulenter.  Quid  enim  ad  rem 
nostram  facit  Adamus  ante  lapsum,  Christus 
usquequaque  impeccabilis,  omnes  beati  in 
coelis  perfecte  sanctificati  ?  Deinde  non  est 
controversia  (saltem  principaliter),  de  im- 
pletione  legis  quoad  omnes  omnino  leges, 
(etiam  sub  veniali  obligantes) ,  collective 
sumptas,  quod  tamen  unice  videtur  intendere 
aut  supponere  Amesius  ;  sed  :  Utrum  homi¬ 
nes  justificati,  et  gratia  Dei  adjuti  possint  ita 
legem  divinam  implere,  ut  opera  ipsorum 
(sive  singula  seorsim,  sive  omnia  conjun- 


796 


VINDICIAE 


ctim),  non  modo  non  sint  appellanda  peccata, 
sed  etiam  vere  justa  dici  mereantur  ?  Pec¬ 
cata  debere  dici,  contendunt  apertis  verbis 
a  Bellarmin.  recitatis,  Lutherus  libr.  de  li- 
bert.  Ghrist.  Et  in  assert.  artic.  2.  31.  32.  et 
36.  Calvinus  lib.  m.  instit.  cap.  14.  §.  9. 
Melantchthon  in  locis  1521.  tit.  de  pecc. 
«  Omnia  hominum,  quantumvis  laudabilia 
opera,  plane  vitiosa  esse,  et  morte  digna 
peccata».  Quod  opus  Melanchthonis  Luthe¬ 
rus  libro  de  servo  arbitr.  cap.  I.  pronuntiavit 
paucis  annis  post,  esse  «  invictum  libellum, 
suo  judicio ,  non  solum  immortalitate,  sed 
canone  quoque  ecclesiastico  dignum  ».  Hsgc 
ergo  absurda  non  tam  hseresis,  quam  fatui¬ 
tas  procerum  vestrorum  est,  quam  hic  Bel¬ 
larmin.  flagellat,  et  profligat.  Puduit,  credo 
Amesium,  candide  rem  exponere  sine  fuco. 
Possumus  ergo  quaistionem  hanc  compendi- 
facere,  et  Amesiana  effugia,  et  argumenta, 
tamquam  a  scopo  fere  aberrantia  paucis  ex¬ 
pedire,  si  notetur  :  Bellarminum  loqui  de 
justitia  actuali,  et  impletione  legis  ea,  quse 
absolute  justum  pro  statu  vim,  et  vitee  hu¬ 
jus  ;  et  observantem  mandatorum  Dei  deno¬ 
minat  eum,  qui  nullum  transgreditur  prae¬ 
ceptum  sub  peccato  lethali  obligans.  Fate¬ 
mur  enim  omnes  cum  Trident.  concil.  sess. 
6.  cap.  11.  et  can.  23.  Citra  speciale  privi¬ 
legium,  nullum  justum  in  via  posse  evitare 
omnia  peccata  venialia  .collective,  etiamsi 
singula  disjunctive  possit.  Hi  vero  leves,  sub- 
reptitii,  et  moraliter  inevitabiles  lapsus  nec 
tollunt,  nec  minuunt  justitiam,  seu  gratiam 
habitualem  sanctificantem  ;  neque  etiam  in¬ 
ficiunt,  et  commaculant  omnia,  et  singula 
opera  bona  justorum,  cum  possint,  gratia 
Dei  largiter  aspirante,  plurima  fieri  omnibus 
numeris  absoluta,  et  perfecta.  Ad  hoc  quip¬ 
pe  non  requiritur,  ut  fiant  cum  intensione, 
et  fervore  summo  possibili,  cum  nulla  lex 
talem  intensionem  summam  (utpote  impos¬ 
sibilem),  exigere  possit,  adeoque,  si  exigeret 
optimas  quasque  actiones,  esset  lex  ipsa  pes¬ 
sima,  utpote  inobservabilis,  adeoque  nulla. 

Ad  CAPUT  XI. 

Legem  Dei  esse  possibililem,  probatur  ex 
Matth.  ii.  vers.  30.  Jugum  meum  suave  est, 
et  onus  meum  leve.  I.  Joan.  v.  vers.  3.  Man¬ 
data  gravia  non  sunt.  Ergo  lex,  seu  jugum 
Dei  facile  portatur,  et  mandata  ejus  parvo 
negotio  custodiuntur.  Et  certe,  quis  dubitat, 
eos  servare  mandata  Dei,  qui  eum  diligunt? 


ut  constat  ex  Joan.  xiv.  vers.  23.  et  xv. 
vers.  14.  Et  quamvis  dilectio  hujus  vitee  re¬ 
spectu  alterius  beatse  imperfecta  sit ;  tamen 
si  vera  et  efficax  sit,  tanta  saltem  est,  ut 
adimplendis  prseceptis  graviter  obligantibus 
sufficiat.  Unde  Scripturae  docent  aperte,  ali¬ 
quos  servasse  mandata  de  dilectione  ex  toto 
corde,  et  non  concupiscendo,  ut  constat  de 
Davide,  Josia,  Zacharia,  Elisabetha,  Paulo, 
etc.  idemque  est  de  aliis  Prophetis,  et  Apo¬ 
stolis. 

Idem  cum  SS.  Patribus  passim  affirmat 
S.  August.  praecepta  Dei  esse  possibilia. 
«  Dubitare  non  possum  (ait  lib.  ii.  de  pec¬ 
cat.  merit.  et  remiss.  cap.  6.),  «nec  Deum 
aliquid  impossibile  homini  praecepisse»,  nec 
Deo  ad  adjuvandum,  quo  fiat  quod  jubet, 
impossibile  aliquid  esse  ».  Et  lib.  de  natur, 
et  grat.  cap.  69.  «  Eo  ipso,  quo  firmissime 
creditur  Deum  justum  et  bonum  impossibilia 
non  potuisse  praecipere,  hinc  admonemur, 
et  in  facilibus  quid  agamus,  et  in  difficilibus 
quid  petamus.  Omnia  quippe  facilia  fiunt 
*  charitati,  cui  uni  Christi  sarcina  levis  est. 

Ad  CAPUT  XIII. 

Eadem  veritas  probatur  rationibus.  1. 
Potest  homo  facere  plus  quam  Deus  prae¬ 
cipiat.  Ergo  multo  magis  potest  implere 
praeceptum.  Anteced.  fuse  probatum,  et  a 
cavillationibus  Lutherano-Calvinianis  vindi¬ 
catum  est  tom.  II.  2.  Si  praecepta  essent 
impossibilia,  neminem  obligarent,  ac  per 
hoc  praecepta  non  essent,  cum  concipi  non 
possit,  quomodo  quis  peccet  in  eo,  quod 
vitare  non  potest.  3.  Si  lex  Domini  esset 
inobservabilis,  sequeretur,  Deum  omni  ty¬ 
ranno  esse  crudeliorem,  et  stultiorem,  quip¬ 
pe  qui,  ab  ipsis  etiam  amicis,  tributum  exi¬ 
geret,  quod  nemo  solvere  posset,  et  leges 
ferret,  quas  sciret  a  nemine  observandas. 
4.  Christus  passus  est,  ut  justificatio  legis  im¬ 
pleretur  in  nobis.  Rom.  vm.  v.  4.  Et  :  Factus 
est  omnibus  obedientibus  sibi  causa  salutis 
aeternae.  Hebr.  v.  vers.  9.  At  si  lex  impleri 
non  potest,  ista  omnia  erunt  frustranea.  5. 
Omnes  vere  justificati  Spiritum  sanctum 
habent.  At  Spiritus  S.  fructus  suos  profert, 
qui  numerantur  Gal.  V.  vers.  22.  Charitas, 
gaudium ,  castitas,  etc.  Qui  vero  hos  fructus 
habet,  non  accusatur  a  lege,  quippe  qui  eam 
implet;  'unde  subditur  :  «  Adversus  hujus¬ 
modi  non  est  lex»;  quia  scii,  lex  non  ha¬ 
bet,  in  quo  accuset  eos,  qui  sunt  prsediti, 


DE  JUSTIFICATIONE. 


797 


charitate.  6.  Justificati  omnes  ex  Deo  nati 
sunt.  Joan.  i.  vers.  13.  I  Petr.  n.  vers.  2. 

I  Joan.  iv.  vers.  7.  Qui  autem  ex  Deo  natus 
est,  non  peccat,  sed  legem  implevit.  Quod  in- 
intellige  de  lege  graviter  obligante,  et  ne¬ 
cessaria  ad  consequendam  salutem.  Hsec 
apertissima  Scripturae  testimonia,  et  in  iis¬ 
dem  fundatae  rationes  perspicue  convincunt 
intentum.  Nec  quidquam  proficit  Amesius 
vanis  suis  effugiolis,  qua;  ex  supra  notatis 
evanescunt. 

Ad  CAPUT  XIV. 

I.  —  Objiciunt  haeret.  Act.  xv.  vers.  10. 
Lex  Mosis  dicitur  jugum  importabile.  » 
Resp.  :  Lex  moralis,  remota  caeremoniali  ju- 
daica,  non  est  jugum  importabile  habenti 
charitatem,  et  gratiam  Dei,  sed  jugum  suave 
et  onus  leve;  et  lex  caeremonialis  judaica, 
juncta  morali  jugum  est  gravissimum,  ita 
ut  gravissimum  dici  possit.  Quamvis  enim 
per  gratiam  Dei  portatura  fuerit  a  non¬ 
nullis,  tamen  recte  dicuntur  etiam  illi  «  por¬ 
tare  non  potuisse  »,  quod  non  sine  magno 
labore  et  sudore  potuerunt.  Hanc  solutio¬ 
nem  Amesius  dissimulavit,  in  qua  vis  tota ; 
ideoque  tricatur  frustra  de  conjunctione, 
aut  praecisione  legum  caeremonialium ,  et 
moralium. 

II.  —  Objic.  Juxta  Apostoli  argumenta¬ 
tionem.  Galat.  v.  vers.  2.  «  Maledictus  om¬ 
nis,  qui  non  permanserit  in  omnibus,  quae 
scripta  sunt  in  libro  legis  :  Atqui  nemo  po¬ 
test  totam  servare  :  Ergo  maledictus  omnis, 
qui  ex  operibus  legis,  id  est,  qui,  ut  legi  sub¬ 
jectus,  ex  ipsius  observatione  justificationem 
quaerit  ».  Resp.  :  Minor  illa  affingitur  Apo¬ 
stolo,  cum  sic  subsumi  deberet  ;  Atqui  ne¬ 
mo  suis  viribus,  sine  fide,  et  gratia  Christi 
servare  potest  totam  legem.  Unde  Corn.  a 
Lapid.  in  Comment.  ejus  loci  recte  notat, 
ita  magis  dialectice  disponi  argumentum 
Apostoli  :  Quicumque  violat  aliquam  legem, 
est  maledicf  us  a  lege  :  Atqui  omnes,  qui  sub 
lege  sunt,  seclusi  a  fide,  et  gratia  Christi, 
legem  violant  :  Ergo  omnes,  qui  sub  lege 
sunt,  sunt  maledicti.  Hi  vero,  qui  sunt  in  fide, 
et  gratia  Christi,  non  sunt  sub  lege,  sed  supra 
legem  cogentem,  terrentem,  punientem  etc. 
Amesius  1.  Frustra  opponit  glossam  S.  Tho- 
mse,  qui  revera  nobis  non  contradicit,  sed 
loquitur  de  iis,  qui  sub  lege  sunt,  et  legis 
justitiam  sectantur.  2.  Calumniatur,  cum 
ait :  «  Bellarminum  non  tantum  in  Aposto¬ 


lum,  sed  etiam  in  Spiritum  S.  esse  injurium, 
dum  argumentationem  tribuit  ipsi,  Galatas 
corrigenti,  quae  nihil  ad  ipsos  pertinebat  ». 
At  contrarium  patet  ex  tota  Epistola,  qua 
Galatas  graviter  objurgat,  quod  tam  cito 
sinant  se  a  Pseudo-Apostolis  transferri  a  ve¬ 
ritate  Evangclii  Christi  ad  justitiam  legis. 
Quid  enim  aliud  inculcat  Apostolus  cap.  i. 
vers.  6.  cap.  m.  vers.  1.  2.  3.  cap.  iv.  vers. 
9.  41.  17.  19.  etc.  Sed  Quodlibeticee  omni¬ 
potenti  nihil  est  non  pervium  :  etiam  Bel- 
larmini  perspicua  verba  in  alium  sensum 
versat.  Ubi  enim  is  docet  (quod  Amesius  af¬ 
fingit) ,  «  Galatas  a,  aut  eorum  Pseudo- 
Apostolos  «  omnimodam  innocentiam  fecisse 
praeparationem  ad  remissionem  peccato¬ 
rum?  » 

III.  —  Objic.  Rom.  vn.  vers.  18.  Velle 
adjacet  mihi,  perficere  autem  non  invenio. 
Respondeo  :  Iraquitur  Apostolus  de  actu 
concupiscentiae  sine  consensu,  quod  non  est 
peccatum.  Replica  Amesii,  de  motibus  in¬ 
voluntariis  materialiter  contrariis  legi  Dei 
jam  supra  soluta  est. 

IV.  —  Objic.  Jacob.  m.  vers.  2.  I  Joan.  i. 
vers.  8.  Nemo  est  sine  peccato.  Et  :  In  multis 
offendimus  omnes  :  Quid  hinc?  Ergo  lex  Dei 
non  est  possibilis  ?  Non  hoc  sequitur  :  immo 
oppositum.  Si  enim  lex  non  esset  observatu 
possibilis,  nulla  daretur  ejus  transgressio. 
Quid  enim  est  violare  legem,  quam  libere 
ponere,  quod  lex  vetat,  et  libere  omittere, 
quod  lex  praecipit?  Habemus  ergo  saltem 
physicam  potentiam,  sive  auxilia  physice 
sufficientia  ad  implendam  totam  legem.  So¬ 
lida  etiam  est  responsio  Bellarmini,  cum  di¬ 
xit  :  Venialia  non  esse  peccata  simpliciter, 
sed  tantum  imperfecte,  et  secundum  quid, 
nempe  in  ordine  ad  finem  ultimum,  a  quo 
non  avertunt  simpliciter ;  ideoque  in  Scri¬ 
ptura,  «  peccatores,  et  peccatum  »  absolute 
sumptum,  stat  pro  principali  analogato,  scii, 
mortali,  quo  solo  avertitur  homo  a  suo  ulti¬ 
mo  fine.  Et  in  ordine  ad  hunc  recte  etiam 
Bellarm.  cum  S.  Thoma  dixit,  veniale  esse 
potius  «  prseter,  quam  contra  legem  Dei  ». 
Si  enim  hoc  non  accipiatur  in  ordine  ad  fi¬ 
nem  ultimum,  verum  non  esset,  ut  bene 
etiam  agnoscit  Tannerus  disp.  IV.  quaest.  5. 
num.  40. 

Ad  CAPUT  XV. 

Amesius  :  Quaestionem  ita  proponit  Bel¬ 
larm.  quasi  opera  bona  (juxta  nostram  sen- 


798 


VINDICIS 


tentiam),  ex  natura  sua  essent  peccata  mor¬ 
talia,  quod  est  falsissimum  :  sed  ipsemet  in 
conclusione  primi  argumenti  satis  ostendit, 
non  ignotum  sibi  fuisse,  quid  hac  in  re  do¬ 
ceamus.  Opera  scii,  bona  justorum,  dum 
adhuc  sunt  in  statu  imperfectionis,  esse  im¬ 
perfecta,  et  in  sese  peccato  maculata.  Hoc 
illud  est,  quod  in  hac  causa  nos  affirmamus, 
et  Bellarminus  negat».  Quam  sit  hoc  splen¬ 
didum  mendacium  Amesii,  jam  patet  ex  su¬ 
perius  dictis,  ubi  ex  Lutheri,  Calvini,  ac 
praecipue  ex  Philippi  Melanchthonis  apertis 
verbis  («  Canone  ecclesiastico  dignis  »  si 
Luthero  credimus) ,  sole  meridiano  clarius 
ostensum  est,  verissimum  esse,  quod  Ame- 
sius  «  «  falsissimum  »  pronuntiat.  Illos  enim 
Patriarchas  Neo-Evangelicos,  non  vero  eos, 
qui  tunc  forte  necdum  concepti  erant,  novis¬ 
simos  Novatores,  quique  paria  audendi  se¬ 
quo  jure  (vel  injuria  potius),  cum  suis  Ma¬ 
gistris  gaudent ;  impugnandos  sibi  sumpsit 
Bellarminus.  Quamquam  et  hsec  ipsa  Amesii 
moderatio  a  veritate  adhuc  longissime  abest, 
ut  ex  dicendis  constabit. 

Probatur  ergo  assertio  Catholica  I.  ex  SS. 
Scripturis.  Job.  i.  vers.  22.  In  omnibus  his 
non  peccavit  Job  labiis  suis ,  etc.  Et  ne  de  la¬ 
biis,  non  vero  de  corde  id  accipiatur,  cap.  ii. 
vers.  3.  dicitur  a  Deo  :  Vir  simplex  et 
rectus j  et  recedens  a  malo ,  et  adhuc  retinens 
■innocentiam.  Sed  hoc  Veritatis  testimonium 
Amesius  nihil  curat,  imo  aperte  ei  contradi¬ 
cit,  dum  damnat  «  peccati » ,  quem  ipse  Deus 
innocentem  pronuntiavit.  «  Maledixit  »  ,  in¬ 
quit,  «  diei  suse  »,  id  est,  «  peccavit  ».  At, 
quorum  est  hsec  glossa,  nisi  Rabbinorum  et 
haereticorum  ?  SS.  Patres  et  Theologi  longe 
aliter.  Videatur  Pineda  in  cap.  m.  Job. 

II.  —  Similiter  David  Psalm.  vn.  vers.  9. 
xvi.  vers.  2.  xvn.  vers.  28,  xxv.  vers.  1. 
cxvm.  vers.  122.  non  solum  opera  sua  ju- 
stitise  nomine  ornanda  censebat,  sed  etiam 
in  judicio  Dei  confidebat  ea  posse  subsistere; 
alioqui  petens  judicari  secundum  justitiam 
suam ,  damnationem  pro  absolutione  quaesi¬ 
isset.  Amesius  frustra  confugit  ad  Card. 
Contareni  expositionem,  quae  tantum  agit  de 
verbis  Psal.  xvn.  quae  si  sola  essent,  forte 
substineri  posset  utcumque  ea  expositio  :  at, 
in  reliquis  locis  directe  Deum,  et  non  hostes 
suos  alloquitur,  ac  coram  illo  se  profitetur 
innocenter,  et  juste  egisse. 

III.  —  Matth.  vi.  vers.  22.  ait  Christus  : 
Si  oculus  tuus  simplex  fuerit ,  totum  corpus 
tuum  lucidum  erit.  Et  Lux.  xi.  vers.  36.  Si 


ergo  corpus  tuum  lucidum  fuerit ,  non  habens 
aliquam  partem  tenebrarum,  erit  lucidum  to¬ 
tum ,  et  sicut  lucerna  fulgoris  illuminabit  te. 
Ubi  sine  dubio  describit  opus  perfecte  bo¬ 
num  ex  genere  suo,  et  ex  intentione,  aliis¬ 
que  circumstantiis ;  quale  opus  sane  Veri¬ 
tas  pronuntiat  lucidum  totum,  nec  ullam 
habens  partem  tenebrarum.  Amesius  hic 
quasi  stupens  interrogat  «  Ergo  quid?  »  ac 
deinde  subjicit  tria  effugia,  et  glossas  tam 
insulsas,  et  quodlibeticas,  ut  eas  pigeat  re¬ 
ferre. 

IV.  —  Juxta  Apostolum  I  Corinth.  m. 
vers.  12.  13.  sunt  quaedam  opera  supra  fun¬ 
damentum  verae  fidei  aedificata  adeo  bona, 
ut  nihil  omnino  habeant  vitii,  adeoque  velut 
aurum ,  argentum ,  lapides  pretiosos  in  igne  di¬ 
vini  judicii  probantur,  et  subsistunt.  Amesius 
ait  :  «  Aurum  ipsum  non  semper  est  obry¬ 
zum  ».  Quis  nescit?  At  illud,  quod  aeque  ac 
lapides  pretiosi  igne  divini  judicii  probatur, 
et  approbatur,  ideoque  subsistit,  quis  ausit 
negare  obryzum? 

V.  —  Jac.  m.  vers.  2.  dicitur  :  In  multis 
offendimus  omnes.  Ergo  non  in  omnibus  om¬ 
nes.  Hic  silet  Amesius. 

VI.  —  Scriptura  passim  hortatur,  ut  non 
peccemus  ;  ad  quid  autem  exhortari  ad  im¬ 
possibile  ?  Amesius  :  «  Eamdem  Scripturam 
testari,  neminem  esse,  qui  non  peccet».  Sic 
est;  at  nulla  hic  contradictio,  ut  constat  ex 
alibi  dictis. 

VII.  —  Eadem  Scriptura  testatur,  opera  ju¬ 
storum  placere  Deo  ;  quod  certe  verum  non  es¬ 
set,  si  forent  peccata  mortalia,  aut  etiam  quo¬ 
quo  modo  vitiosa.  Amesius  ait :  «  Non  placere 
sua  dignitate,  sed  in  Christo  ».  Esto  !  Pla¬ 
cent  sane,  quia  sunt  opera  filii  adoptivi 
Dei,  quae  valorem  trahunt  ex  meritis  Christi. 
Peccata  certe  nec  in  Christo  placere  Deo 
possunt. 

VIII.  —  Opera  justorum  absolute  vocan¬ 
tur  bona;  Matth.  v.  vers.  16.  I  Timoth.  vi. 
vers.  17.  Tit.  m.  vers.  14.  Ephes.  n.  vers. 
10.  At,  si  essent  peccata  mortalia,  dicenda 
essent  potius  mala,  quam  bona.  Malum  enim 
est  ex  quocumque  defectu  ;  absolute  bonum 
non  nisi  ex  integra  causa,  ut  cum  S.  Dio- 
nys.  Doctores  communiter.  Amesius  nihil 
ad  rem  dicit. 

« 

Ad  CAPUT  XVII. 

Eadem  veritas  probatur  gemina  ratione. 
Prior  est,  quia,  si  opera  bona  justorum  es- 


DE  JUSTIFICATIONE.  . 


799 


sent  omnia  vitiata,  et  corrupta,  ita  ut  pec¬ 
cata  mortalia  ex  natura  sua  dici  deberent ; 
id  sine  dubio  vel  ex  innata  concupiscentia, 
vel  ex  defectu  dilectionis  Dei,  vel  ex  admi¬ 
stione  peccatorum  venialium  nasceretur 
(istas  enim  causas  adversarii  reddere  solent); 
at  nihil  horum  contaminare  potest  opera 
bona  justorum  :  Ergo.  Non  1.  Quia  concu¬ 
piscentia  ipsa  non  est  peccatum  formaliter, 
nisi  ei  consentiatur  :  sed  est  infirmitas,  ut 
cum  S.  Augustin.  lib.  de  perf.  just.  dicitur. 
Nec  2.  Quia  minor  fervor  dilectionis  est  qui¬ 
dem  defectus,  sed  non  culpa,  ut  docet  S. 
August.  lib.  de  spir.  et  lit.  cap.  ult.  Unde  et 
habitualis  charitas  viatorum  ,  licet  compa¬ 
rata  charitati  beatorum  sit  imperfecta,  ab¬ 
solute,  tamen  perfecta  appellatur  I  Joan.  ii. 
vers.  S.  et  iv.  vers.  12.  Et  a  S.  Augustin. 
lib.  i.  dedoctr.  Christ.  cap.  39.  Neque  3.  tum, 
quia  non  necessario  singulis  operibus  admi¬ 
scetur  venialia  peccatum,  ut  docent  SS.  Pa¬ 
tres,  et  experient.  Tum,  quia  peccatum  ve¬ 
niale  non  contrariatur  absolute  charitati, 
sed  tantum  ejus  fervori.  Amesius  praeter 
inania  verba  nil  reponit. 

Altera  ratio  ducitur  ab  absurdis.  1.  Quia, 
si  omnia  justorum  opera  essent  peccata, 
consequenter  etiam  opus  fidei,  quo  justifica¬ 
mur  ;  et  oratio,  qua  petimus  remitti  nobis 
peccata.  At,  nonne  absurdissimum  est,  ho¬ 
minem  per  peccatum  justificari,  et  quaerere 
remissionem  peccati  ?  2.  Quomodo  alias 
Apostolus  dicere  poterat  :  Nihil  mihi  con¬ 
scius  sum  ?  nullumne  bonum  opus  fecerat? 
aut  ignorabat,  illa  ipso  bona  opera  esse  pec¬ 
cata  mortalia?  et  nonne  major  adhuc  fuisset 
audacia,  pro  ejusmodi  operibus,  id  est,  pec¬ 
catis  mortalibus  expectare  a  justo  judice  co¬ 
ronam  justitiae?  3.  Quia  ipse  Deus  peccaret 
mortaliter  :  ipse  enim  operatur  in  nobis  velle 
et  perficere ,  ut  testatur  Apostolus,  quoties 
bona  opera  facimus.  4.  Ingens  injuria  fieret 
Redemptori,  qui  juxta  Tit.  i.  vers.  14.  Dedit 
semelipsum ,  ut  nos  mundaret  sibi  populum 
acceptabilem,  etc.  5.  Sequeretur,  aliqua  pec¬ 
cata  mortalia  esse  bona  opera  adeoque  posse 
fieri  hos  Lutherano-Calvinianis  dignos  syllo¬ 
gismos  :  Omnia  bona  opera  sunt  facienda  :  ali¬ 
qua  peccata  mortaliasunt  bona  opera :  Ergo. 
Item  :  Nullum  peccatum  mortale  est  fa¬ 
ciendum  :  omnia  bona  opera  sunt  peccata 
mortalia  :  Ergo.  6.  Denique  implicatur  ma¬ 
nifesta  contradictio.  Erunt  enim  opera 
bona,  et  non  bona ;  digna  praemio  et  poe¬ 
na;  et  per  ea  serviemus  Deo,  et  diabolo  : 


et  simul  erimus  filii  Dei,  et  diaboli.  Amesius 
ne  quidem  apparenter  haec  solvere  potuit, 
ac  ideo  consultissimum  putavit,  palpabili 
mendacio  statim  in  limine  quaestionis  effu¬ 
gium  sibi  parare,  ac  statum  quaestionis  per¬ 
vertere. 


Ad  CAPUT  XVIII. 

Assertio  Catholica  est  :  Operibus  bonis 
hominem  justum  magis  justificari  ;  quod 
probatur  efficaciter  ex  Jac.  ii.  vers.  21.  et 
seqq.  ubi  clare  dicitur  :  Abraham  nonne  ex 
operibus  justificatus  est  ?  Insulse  et  inique 
Calvinus  cum  suis  hoc  detorquet  ad  «  decla¬ 
rationem  tantum,  seu  signa,  et  indicia  » 
justitiae.  At,  oppositum  evincitur  exemplo 
Abrahami,  et  Raab,  dum  expressis  verbis 
affirmat  Apostolus,  immolatione  filii  sui  ju¬ 
stificatum  Abrahamum,  et  Raab  protectione 
exploratorum  Josue  ,  perinde  atque  fide 
(etiam  ex  Lutherano-Calvinianorum  senten¬ 
tia)  justificamur  ;  nempe  non  concomitanter 
tantum,  et  per  modum  signi, sed  causative  et 
meritorie.  Nec  Paulus  Jacobo  contradicit,  ut 
docet  S. August.  in  Psal.  xxxi.et  lib.  lxxxiii. 
quaest.  76.  «  cum  dicit  unus,  justificari  ho¬ 
minem  per  fidem  sine  operibus ;  et  alius 
dicit,  inanem  esse  fidem  sine  operibus;  quia 
ille  dicit  de  operibus, quse  fidem  praecedunt; 
iste  de  iis,  quae  fidem  sequuntur;  sicut  etiam 
ipse  Paulus  multis  locis  ostendit  ».  Sed 
Amesius  conviciando,  et  calumniando  facile 
hic  se  expedit,  dicens  :  «  Hujusmodi  sophi¬ 
smata  tam  ridicule  contexta  in  ludibrium 
Scripturae,  repetitione  et  detestatione  satis 
refutantur».  Deinceps  producit  aliam  con¬ 
ciliationem  e  Gajetanicis  commentis  (supra 
semel  pro  semper  repudiatis,  tamquam  ex- 
centricis) ;  quin  et  in  ultima  editione  Rata- 
vica  allegat  Yasq.  in  1.  disput.  89.  cap.  8. 
«ubi  »,  inquit  Amesius,  «videtur  gravi  cen¬ 
sura  quasi  notare  Bellarminum,  quod  hunc 
in  modum  Jacobum  a  Paulo  disjunxit  per 
distinctionem  primae  et  secundae  justifica¬ 
tionis,  etc.  »  Sed  Yasq.  eam  inter  Catholicos 
diversam  duos  Apostolos  conciliandi  ratio¬ 
nem,  nulla  censura  notat  in  I.  2.  disp.  210. 
cap.  8. (mendose  enim  in  Amesio  allegatur), 
utpote  in  re  ad  fidem  non  pertinente,  sed 
probabilem  Scripturae  interpretationem  con¬ 
cernente,  suo  more  varias  opiniones  Theolo¬ 
gorum  disceptat,  suamque  exponit,  et  caete- 


800 


VINDICIS 


ris  praefert.  Ut  ergo  tota  hic  apparens  inter 
Apostolos  antilogia  pariter  concilietur,  et 
effugia  haereticorum  praecludantur,  breviter 
dicendum  cum  Bellarmin.  hic,  Pererio  in 
cap.  iv.  Roman.  et  Tannero  num.  187. 
«  Apostolum  ad  probandum,  quod  nullus 
justificetur  a  peccatis  per  opera  sine  fide,  et 
gratia  Christi  facta  (quod  erat  principale 
intentum  Pauli),  argumentari  a  minori  ad 
majus  hoc  modo  :  Si  Abraham,  etsi  jam 
antea  justificatus,  non  tamen  ex  ejusmodi 
operibus,  facta  accessione  justitiae,  justifi¬ 
catus  est;  multo  minus  peccatores  ita  justi¬ 
ficari  per  acquisitionem  primae  gratiae  pote¬ 
runt  :  Sed  prius  est  verum,  ut  ibid.  ex  Gen. 
xv.  probat  Apostolus  :  Ergo.  Itaque  loquitur 
Apostolus  quidem  de  Abrahamo  jam  justi¬ 
ficato,  eumque  negat  augmentum  justitiae 
per  opera  acquisivisse;  sed  non  agit  de  ope¬ 
ribus  ex  gratia  ;  sed  de  operibus  sine  gratia 
Christi  factis,  quae  aut  reipsa  nonnumquam 
fecit  Abraham  peccando  venialitcr,  aut  fa¬ 
cere  potuit.  Unde  sub  conditione  loquitur 
Apostolus  cit.  cap.  ad  Rom.  Si  Abraham  ex 
operibus ,  etc.  Equidem  in  tota  ea  (uti  etiam 
ad  Galatas)  Epistola,  justificari  ex  operibus 
opponit  justificationi  per  fidem,  et  gratiam 
Christi ;  idemque  est  justificari  per  meritum 
operum,  ex  viribus  naturae,  seu  legis  sine 
gratia  factorum,  adeoque  nullo  modo,  ne 
quidem  in  radice  gratia  justificari.  Quo  sensu 
verissime  dicitur,  nos  non  ex  operibus  justi¬ 
ficari,  sive  loquamur  de  prima  justificatione 
(de  qua  Apostolus  alioqui  ex  instituto  agit), 
sive  de  secunda,  a  qua  exemplo  Abrahami 
ad  primam,  veluti  a  minori  ad  majus  argu¬ 
mentatur,  etc.  »  Per  quae  facile  dissipantur 
Amesianae  offuciae. 

Ad  CAPUT  XIX. 

Praeter  testimonium  Jac.  n.  habentur 
etiam  alia,  ut  I.  Eccl.  xvm.  vers.  22.  Non 
impediaris  orare  semper ,  et  ne  verearis  usque 
ad  mortem  justificari ;  additurque  aptissima 
ratio  :  quia  merces  Damini  manet  in  aeternum. 
Amesius  hoc  transilit,  taciteque  agnovit  eva¬ 
sionem  Calvini  esse  futilem,  qua  voluit  le¬ 
gendum  esse  :  «  nc  differas  justificari  usque 
ad  mortem  ».  Nempe  juxta  dictatus  Quodli- 
beticae. 

II.  —  Rom.  vi.  vers.  49.  Exhibete  mem¬ 
bra  vestra  servire  justitiae  in  sanctificationem  ; 
ubi  sine  dubio  non  agitur  de  prima  sanctifi¬ 
catione,  quam  in  Romanis  supponebat  Apo¬ 


stolus,  sed  de  ejus  augmento.  Amesius  non 
habet,  quod  opponat,  praeter  suam  haeresim 
de  justitia  extrinsece  imputata,  quam  supra 
excussimus. 

III.  — II  Corinth.  vn.  vers.  1.  Emunde¬ 
mus  nos  ab  omni  inquinamento  carnis  et  spi¬ 
ritus ,  perficientes  sanctificationem  in  timore 
Domini :  ubi  docet  Apostolus,  per  mentis, 'et 
corporis  puritatem  proficiendum  esse  quoti¬ 
die  ad  majorem  justitiam ,  et  sanctifica¬ 
tionem.  Est  sane  hoc  vel  maxime  «  ad  rhom¬ 
bum  »,  licet  non  rhombum  imputationis 
Lutherano-Calvinianae. 

IV.  — II Corinth.  ix.  vers.  10.  Augebit  incre¬ 
menta  frugum  justitiae  vestrae ,  additque  op¬ 
portune  Apostolus  ex  Psal.  exi.  Dispersit, 
dedit  pauperibus  :  justitia  ejus  manet  in  sae¬ 
culum  saeculi.  Sciscitatur  Amesius  :  «  Ergone 
justificant  eleemosynae  »?  Resp.  :  Quidni? 
si  fiant,  ut  oportet,  ex  affectu  charitatis. 

Y.  —  Joan.  xiv.  vers.  23.  Qui  diligit  me, 
sermonem  meum  servabit,  et  Pater  meus  dili¬ 
get  eum.  Haec  nova  dilectio  post  impleta 
mandata  quid  est,  nisi  dilectionis,  ac  ita 
justitiae  augmentum?  Amesius  :  «  Est  com¬ 
placentia  et  delectatio  in  benedicendo,  et 
benefaciendo  piis  ».  Resp.  :  Haec  glossa 
Quodlibetica  nec  tantillum  laedit  argumen¬ 
tum. 

VI. —  Apoc.  ult.  vers.  11.  Qui  sordidus 
est,  sordescat  adhuc ;  et  qui  justus  est,  justifi¬ 
cetur  adhuc.  At,  qui  magis  sordescunt,  per 
mala  opera,  et  nova  peccata  sordescunt. 
Igitur  et  qui  magis  justificantur,  per  bona 
opera,  et  novam  obedientiam  justificantur. 
Amesius  confugit  ad  «  declarationem  justi¬ 
tiae  »  Calvinisticam  :  sed  haec  est  violentia 
Quodlibetica. 

Ad  CAPUT  XX. 

Objic.I. —  «Tota  vita  fidelium  indiget  rem¬ 
issione  peccatorum,  Psal.  xxxi. »  Resp. :  Non 
hoc  Psalmista  eo  loco  vel  apparenter  dicit, 
sed  glossa  Calvini  comminiscitur  ;  cujus  mi¬ 
rum  est, non  puduisse  adhuc  Amesium,  cum 
oppositum  ex  Psalmis  Davidicis  clare  osten¬ 
derit  Bellarminus. 

II.  —  Objic.  ex  Psalm.  cxlii.  vers.  2. 
Non  intres  in  judicium  cum  servo  tuo,  quia 
non  justificabitur  in  conspectu  tuo  omnis  vi¬ 
vens.  Respond.  :  Juxta  S.  Augustin.  in 
comment.  ejus  loci :  Homo  coram  Deo  justi¬ 
ficari  non  posset,  quia  ex  se  justitiam  nullam 
habet ;  sed  si  quam  habet,  ex  Deo  habet.  2. 


DE  JUSTIFICATIONE. 


801 


% 


Juxta  SS.  Augustin.lib.  depers.just.Hieron. 
in  epist.  ad  Ctesiph.  et  Greg.  Mag.  in  eum 
psalm.  refertur  hoc  dictum  ad  peccata  ve¬ 
nialia,  sine  quibus  ip  hac  vita  esse  non  pos¬ 
sumus.  Non  vero  hinc  sequitur ,  omnia 
nostra  opera  esse  peccata,  etsi  absque  omni 
peccato  vivere  nequeamus.  3.  Juxta  SS. 
Hilar.,  Hieron.,  Arnob.,Euthym.,  Bernard., 
etc.  sensus  est  :  non  posse  hominem  justi¬ 
ficari,  si  comparetur  ad  Deum ;  non  quod 
non  sit  in  homine  justitia  vera,  si  absolute 
consideretur ;  sed,  quia  tanta  est  puritas,  et 
sublimitas  justitiae  Dei,  ut  omnis  hominum 
et  Angelorum  justitia,  cum  ea  comparata, 
injustitia  esse  videatur  :  sicut  etiam  stella; 
in  se  clarissimae,  tamen  coram  sole  continuo 
tenebrescunt.  Amesius  vult  «  amplius  ali¬ 
quid  indicari  in  ipso  textu  :  Ne  intres,  etc.  » 
Sed  cur  audiremus  glossatorem  Puritanum 
musteum,  qui  ipsius  quoque  S.  Augustini 
interpretationes  in  alienum  sensum  perver¬ 
tere  satagit? 

III.  —  Objic.  Non  est  quisquam  justus  in 
terra ,  qui  faciat  bonum  et  non  peccet.  Eccles. 
VI.  vers.  21.  Resp.  :  Plus  hinc  non  habetur 
quam  justos  viatores  aliquando  cadere,  et 
peccare  venialiter,  juxta  illud  Prov.  xxiv. 
v.  16.  Septies  in  die  cadit  -ustus.  Verba 
prorsus  inania  reponit  Amesius;  qui  et  plane 
omittit  illud,  quo  Bellarmin.  aiebat  ex  Isai. 
LXiv.  vers.  6.  (Quasi  panr.us  menstruatas  uni¬ 
versae  justitiae  nostrae  (  plane  triumphare  sibi 
videri  haereticos,  cum  eum  locum  semper  in 
ore  habeant.  Agnovisse  igitur  videtur,  recte 


a  Bellarm.  ostensum  esse  propter  tres  ra¬ 
tiones,  eum  locum  nihil  ad  rem  pertinere  ; 
annuente  etiam  Luthero  ac  Calvino. 

IV.  —  Ex  eo,  quod  oramus  quotidie  : 
Sanctificetur  nomen  tuum  :  Fiat  voluntas 
tua  :  Dimitte  nobis  debita  nostra  :  infertur  a 
Luthero,  nos  omnes  in  omni  opere  peccare, 
quia  non  petimus  quod  habemus.  Amesius 
hoc  argumentum  valde  mutilavit,  et  aliquid 
reponere  conatus  est,  ad  rem  non  faciens. 
Resp.  1.:  Argumentum  retorqueri  in  adver¬ 
sarios  rectissime  potest.  Nam  Christus  non 
docuit  nos  petere,  quae  numquam  impetra¬ 
turi  essemus ;  imo  promisit  nos  accepturos, 
quod  peteremus.  Resp.  2.  :  Potest  omnino 
peti  aliquid  etiam,  quod  jam  habemus, 
nempe  ejus  conservatio  et  incrementum. 
Resp.  3.  :  Non  pro  omni  opere  nostro  (pro 
multis  enim  gratias  agimus,  non  veniam  pe¬ 
timus), sed  pro  venialibus  delictis,  quae  bonis 
operibus  miscentur,  dicimus  :  Dimitte  nobis 
debita  nostra.  Amesius:  «  IIoc  idem  est,  quod 
nos  dicimus,  si  removeatur  vox  illa  plena 
mortalis  praesumptionis  «.Respondeo  Splen¬ 
dide  hic  primo  mentiri  Amesium,  constat 
ex  dictis  Lutheri,  Calvini,  Melanchthonis, 
qui  mortale  peccatumasserunt  in  omni  bono 
opere.  Deinde  veniales  aliquas  culpas  dicere, 
plenum  non  est  mortalis  praesumptionis,  sed 
negare  est  haereticae  impietatis;  ut  constat 
ex  concil.  Milevit.  canon.  6.  7.  et  8,  et  S. 
Augustin.  qui  eos  nomine  totius  concilii 
composuit. 


\ 


Tom.  Vll. 


VINDICIiE 

PRO  LIBRO  QUINTO 

DE  JUSTIFICATION  E 

QUI  EST  DE  MERITIS  OPERUM 


Ad  CAPUT  I. 

Opera  bona  justorum  recte  vocari  merita , 
negant  haeretici.  Nimirum  de  vocibus  primo 
litem  movent,  ut  hinc  ad  rem  ipsam  arietan¬ 
dam  facilior  sit  via.  Calvinus  lib.  m.  Insti- 
tut.  cap.  15.  §.  2.  et  sequent,  contendit, non 
esse  utendum  nomine  meriti  ,  et  mercedis, 
sed  dicendum  esse,  operibus  bonis  dari  a 
Deo  remunerationem  aliquam  liberalem;  et 
licet  agnoscat,  ac  fateatur,  veteres  Patres 
passim  usos  esse  vocabulis  meriti  et  merce¬ 
dis ■,  tamen  ita  acerbe  in  eos  invehitur,  ut 
dicat,  «  pessime  consuluisse  fidei  (Luthe- 
rano-Calvinianae),  sinceritati,  qui  primus  no¬ 
men  meriti  operibus  tribuit  » .Nimirum  vidit 
Calvinus,  nihil  efficacius  dici  posse  ad  pro¬ 
bandam  justitiam  veram  operum  bonorum, 
et  ad  justitiam  imputatitiam  refellendam, 
quam  si  opera  justorum  merita  vitee  eeternse 
esse  dicantur. 

Et  ita  quidem  Calvinus  sensit.  Gerhard. 
Titius  vero,  ope  suee  Quodlibeticee  Parher- 
meniee  Patres  antiquos  sibi  conciliaturus,  in 
cap.  utilm.  suee  Ostensionis  num.  6.  persua¬ 
dere  satagit,  «  antiquitus  milites  stipendia 
merere  dictum  fuisse ;  adeoque  »,  inquit, 
merere  vel  mereri  «  erat  preestare  aliquid, 
pro  quo,  ex  se  considerato,  stipendium,  vel 
retributio  posset  exigi.  Succedentibus  tem¬ 
poribus,  deficiente  paulatim  linguae  latinse 
proprietate,  coepit  ly  «mereri «accipi  pro  eo, 
quod  est  Graecis  Tuy/jxvstv  consequi,  et  adi¬ 
pisci,  sive  ex  jure  tamquam  debitum  conse¬ 
quaris,  sive  ex  liberalitate  tamquam  donum, 
sive  quucumque  alio  modo.  Sic  in  veteri 
cantico  ecclesiastico  canitur»  :  0 felix  culpa, 
quae  talem  meruit  redemptorem  !  Subjicit 


deinceps  plura  exempla  ,  et  testimonium 
quoque  Genebrardi,  et  Scholasticorum ;  et 
sic  putat  se  uno  levissimo  grammaticali  flatu 
totum  dogma  Pontificium  de  «  operum  me¬ 
rito  proprie  dicto  »  explosisse,  pariterque 
SS.  Patrum  suffragium  sibi  prudentius  con¬ 
ciliasse,  quod  praefracte  et  acerbe  tamquam 
sibi  adversum  rejecerat  Calvinus.  Sed  haec 
logomachia  Titiana  est  plane  futilis,  et  Ge- 
rhardina  puerilis.  Cui  enim  nisi  pueris  (et 
forte  neque  his  omnibus),  persuaserit  Titius, 
esto  quod  non  infrequenter  etiam  in  abusiva 
illa  significatione  inveniatur  vox  mereri ;  ita 
tamen  accipi  perpetuo  oportere  in  SS.  Pa¬ 
tribus,  cum  de  praemio  bonorum  operum 
loquuntur?  Nec  opus  est  nisi  absque  praeju¬ 
dicio  et  perverso  affectu  densissima  sancto¬ 
rum  Patrum  dicta  perlustrare,  et  vel  tiro¬ 
nibus  constabit,  Calvinum  repudiando  Patres 
in  usu  ejus  vocis,  temere  quidem,  impu¬ 
denter  et  haeretice  egisse,  sed  tamen  eorum 
sensum  assecutum  esse  :  Titium  vero  Cal¬ 
vino  longe  intolerabiliorem,  dum  planissi¬ 
mum  eorum  sensum  (qui  non  solum  ex  voce 
meriti ,  sed  etiam  mercedis ,  praemii,  stipendii, 
aliisque  similibus  relucet),  palpabili  impo¬ 
stura  in  haeresis  patrocinium  transfert,  in 
omni  verborum  proprietate  et  rigore  me¬ 
ruisse,  ne  ei  asserenti  aliquid  deinceps  fides 
adhibeatur.  Et  quid  opus  est  hic  in  limine 
diutius  haerere  in  examinando  ejus  vocis  usu 
secundum  doctrinam  Patrum,  cum  ex  ipsis 
sacris  Scripturis  perspicue  habeatur  legiti¬ 
mus  earum  vocum  usus?  ut  capite  proxime 
sequent,  videbimus. 

Ad  CAPUT  II. 

Opera  justorum  recte  vocari  merita,  pro¬ 
batur  ex  Eccles.  xvi.  vers.  15.  Omnis  miseri- 


DE  JUSTIFICATIONE. 


803 


cordia  faciet  locum  unicuique  secundum  meri¬ 
tum  operum  suorum.  Nec  evadit  Calvinus, 
dum  ait,  in  grseco  deesse  vocem  mmVf.Nam 
sive  exprimatur,  sive  omittatur  ea  vox,  sen¬ 
sus  genuinus  semper  sibi  constat  ,  cum 
retribuere  secundum  opera  nihil  aliud  sit, 
quam  reddere,  sicut  opera  merentur.  Videri 
potest  Amesius  hoc  suo  silentio  approbasse; 
nisi  forte  illud  dictum,  velut  e  libro  apocry¬ 
pho  depromptum,  contemnendum  sibi  puta¬ 
verit,  consueto  Puritanis,  sed  misero  effugio, 
ut  constat  ex  tom.  1. 

Confirmatur  idem  ex  Hebr.  xm.  vers.  16. 
Beneficentiae  nolite  oblivisci  :  talibus  enim  ho¬ 
stiis  promeretur  Deus.  Ubi  interpres  latinus 
non  barbare,  ut  calumniantur  Cacodoxi,sed 
latine,  et  recte  usus  est  eo  verbo,  quod  non 
est  activum,  sed  deponens,  idemque  hic  est, 
quod  conciliare  sibi,  et  placare  (ac  proinde 
promereri)  Deum,  ut  non  tantum  Graeci  Pa¬ 
tres,  sed  etiam  Erasmus  interpretatur.  Ame¬ 
sius  ait,  «  non  minus  periculose  (dogmati 
scii.  Lutherano-Calviniano),  quam  inepte  et 
barbare  euapeerreiTe  grsecam  vocem  verti  », 
promereri,  Bellarmino  autem  dicenti :  (Pro¬ 
priissime  dicimus, unum  apud  alium  mereri, 
et  eum  sibi  obstringere,  qui  facit  aliquid, 
quod  ei  placet,  eumque  delectet),  reponit  : 
«  Hoc  esse  manifeste  falsum.  Nam  solutio 
debiti,  etiam  dimidiata  (si  nomen  sit  du¬ 
bium),  placet  creditori,  nihil  tamen  apud 
eum  meretur.  Gratiarum  actio,  quatenus 
agnoscit  beneficium,  placet  benefactori,  sed 
nihil  apud  illum  meretur  » .  Respond.:  Quod 
ait  Puritanus  «  manifeste  falsum»,  putamus 
nos  manifeste  verum.  Apud  quemvis  hone¬ 
stum  virum  merebitur  prior  ille  laudem,  et 
fidem  ulteriorem;  posterior  etiam  ulterio¬ 
rem  beneficentiam. 

Confirmatur  2.  ex  omnibus  illis  locis  Scri¬ 
pturae  ubi  invenitur  nomen  dignitatis.  Nam 
quod  nos  dicimus  mereri ,  dicunt  Graeci 
a-toudOai,  id  est,  dignum  esse,  et  meritum 
vocant  a;iav.  Ita  II  Thess.  i.  vers.  5.  Ut  dig¬ 
ni  habeamur  regno  hei.  Apoc.  m.  vers.  4. 
Ambulabunt  mecum  in  albis,  quia  digni  sunt , 
id  est,  quoniam  id  merentur,  etc.  Frustra 
adfert  Amesius  aliquot  instantias,  ubi  alium 
sensum  illa  locutio  habet.  Bellanninus  enim 
dixit,  «  frequenter,  non  vero  :  semper». 
Amesius  debuisset  ostendere,  in  locis  alle¬ 
gatis  et  similibus  non  esse  idem,  quod  me¬ 
reri.  Sed  quomodo  potuisset  negare  solem 
in  meridie  lucere  ? 

Confirmatur  denique  idem  omnibus  illis 


Scripturae  locis,  quibus  disertis  verbis  con¬ 
tinetur  nomen  mercedis ,  ut  Gen.  xv.  vers.  1. 
II.  Paral.  xv.  vers.  17.  Prov.  xi.  vers.  18. 
Sapien.  v.  vers.  16.  Eccles.  xvm.  vers.  22. 
Isai.  xl.  vers.  10.  Matth.  v.  vers.  12.  I  Go- 
rinth.  m.  vers.  8.  Apocal.  ultim.  vers.  12. 
Merces  autem  et  meritum  relativa  sunt. 
Amesius  :  «Apostolus  ipse  distinguendo  do¬ 
cet,  mercedem  fidelium  non  esse  ex  merito , 
sed  ex  gratia.  Roman.  iv.  vers.  4.  »  Resp.  : 
Apostolum  loqui  de  operibus  vi  solius  natu¬ 
rae  peractis,  jam  supra  ostensum  est,  pate- 
bitque  amplius  ex  dicendis. 

Ad  CAPUT  III. 

Catholica  sententia  est,  bona  opera  justo¬ 
rum  esse  vere  ac  proprie  meritoria  vita? 
aeternae.  Ut  autem  eadem  veritas  eique  oppo¬ 
sita  haeresis  eo  facilius,  brevius  et  clarius* 
explicetur,  operae  pretium  hic  videtur,  ex 
primis  principiis  rationem  meriti  arcessere, 
et  quae  tam  pro  adstruenda  veritate  quem 
pro  errore  subruendo  aliunde  supponenda 
sunt,  sub  unum  aspectum  simul  proponere. 
Itaque  notandum. 

I.  —  Sicut  in  fundamento  meriti,  scilicet 
libertate  arbitrii,  plus  minusve  errarunt  hae¬ 
retici,  ita  et  in  merito.  Juxta  primaevam  Lu- 
theri  et  Calvini  doctrinam,  cum  «  liberum 
arbitrium  sit  figmentum  in  rebus,  et  titu¬ 
lus  sine  re,  ita  ut  optarint  omnino,  ut  e  me¬ 
dio  tollatur  nomen  ipsum  liberi  arbitrii,  aut 
mutetur  in  servum  arbitrium»:  consequen¬ 
ter  etiam  funditus  evulsa  erit  ratio  veri,  et 
proprie  dicti  meriti,  in  actionibus  quoque 
naturalibus  moralibus  et  civilibus.  Ut  enim 
cum  S.  Thoma  1.  2.  qu.  22.  art.  23.  et  4. 
omnes  recte  docent  :  Onmis  actus  humanus 
seu  liber,  in  quantum  est  bonus  vel  malus, 
habet  rationem  laudabilis,  vel  culpabilis, 
meriti,  vel  demeriti.  Quod  optime  declarat 
et  probat  ibidem.  Nam  quoad  prius  :  «  Ex 
hoc  dicitur  actus  culpabilis  vel  laudabilis, 
quod  imputatur  agenti  (nihil  enim  est  lau¬ 
dari  vel  culpari,  quam  imputari  alicui  mali¬ 
tiam,  vel  bonitatem  sui  actus).  Tunc  enim 
actus  imputatur  agenti,  quando  est  in  pote¬ 
state  ipsius,  ita,  quod  habeat  dominium  sui 
actus  :  Hoc  autem  est  in  omnibus  actibus 
voluntariis,  etc.  »  Quoad  posterius  vero  : 
«  Meritum,  et  demeritum  dicuntur  in  ordine 
ad  retributionem  qua:  fit  secundum  justi¬ 
tiam  :  retributio  autem  secundum  justitiam 
fit  alicui  ex  eo,  quod  libere  agit  in  obse- 


804 


VINDICIAE 


quium,  seu  profectum,  vel  nocumentum  al¬ 
terius  »,  sive  singularis  personae,  sive  com¬ 
munitatis,  adeoque  etiam  ipsius  Dei.  «  Utro¬ 
que  enim  modo  actus  nostri  boni  vel  mali 
habent  rationem  meriti,  vel  demeriti  apud 
Deum ;  ratione  quidem  ipsius,  in  quantum 
est  ultimus  finis  hominis.  Est  autem  debi¬ 
tum,  ut  ad  ultimum  finem  omnes  actus  refe¬ 
rantur  ;  unde,  qui  facit  actum  malum  non 
referibilem  in  Deum,  non  servat  honorem 
Dei,  qui  ultimo  fini  debetur.  Ex  parte  vero 
totius  communitatis  universi  :  quia  in  quali¬ 
bet  communicatione  ille,  qui  regit  commu¬ 
nitatem,  praecipue  habet  curam  boni  com¬ 
munis.  Unde  ad  ipsum  pertinet  tribuere  pro 
his,  quse  bene,  vel  male  fiunt  iu  communitate. 
Est  autem  Deus  Rector  universi,  etc.  »  Sic 
ergo  planum  est,  eversa  omni  libertate 
actuum  humanorum,  simul  jacere  omnem 
rationem  laudabilis,  et  culpabilis,  meriti, 
vel  demeriti ;  adeoque  de  rigore  illo  primae¬ 
vo  Lutherano-Calviniano  verissime  pronun¬ 
tiatum  esse,’  quod  introducat  «  religionem 
bestiarum  »,  in  opprobrium  totius  generis 
humani.  Quia  vero  Amesius  et  Gerhardus, 
cae  teri  que  juniores  Lutherano-Calviniani , 
arbitrii  libertatem  concedunt  in  naturalibus 
et  moralibus  :  negant  vero  tantum  in  acti¬ 
bus  supernaturalibus,  et  ad  salutem  aeternam 
conducentibus,  ut  vidimus  supra  ;  ideo  con¬ 
sequenter  hic  negant  omne  meritum  proprie 
dictum  respectu  actuum  supernaturalium, 
et  conducentium  ad  vitam  aeternam. 

II.  —  Si  Deus  ab  initio  (quod  potuisset,  si 
voluisset),  hominem  condidisset  in  pura  na¬ 
tura;  sine  dubio  ipse,  ut  Auctor  et  Guber¬ 
nator  totius  naturae,  debuisset  providere,  ut 
cuivis  creaturae  rationali  pro  actibus  liberis 
bonis,  vel  malis,  praemium,  vel  supplicium 
condignum  saltem  in  termino  viae,  et  vitae 
retribueretur.  Quis  enim  dubitet,  male,  et 
perverse  institutam  fore  rempublicam  crea¬ 
turarum,  si,  cum  omnibus  naturis  intelle¬ 
ctualibus  insita  sit  naturalis  inclinatio  ,  et 
appetitio  necessaria,  quae  desiderat  amari, 
laudari,  gaudere,  et  ita  vivere  feliciter  in 
aeternum  ;  et  ad  hunc  ultimum  finem  intrin¬ 
secum  consequendum,  nactae  sint  illae  facul¬ 
tatem,  et  dominium  suarum  operationum, 
quibus  sibi  vel  felicitatem  ,  vel  miseriam 
aeternam  fabricare ,queant ;  si,  inquam,  nihi¬ 
lominus  pro  diversitate  operationum ,  et 
meritorum  non  etiam  fuisset  constituta  justae 
retributionis  diversitas. 

III.  —  Cum  certum  sit  juxta  Theologo¬ 


rum  axioma  :  «  Gratiam  non  destruere,  sed 
perficere  naturam  » ;  certum  pariter  esse 
debet,  jam  in  statu  natura  per  Christum  de- 
nuo  elevatae,  non  minus  locum  habere  recti¬ 
tudinem,  vel  pravitatem,  laudabilitatem,  vel 
reprehensibilitatem,  meritum,  vel  demeri¬ 
tum  in  operationibus  humanis,  quae  jure 
merito  omnino  debent  ab  unoquoque  adulto 
deliberate  cum  sufficienti  advertentia  ratio¬ 
nis  agente  ad  ultimum  finem  ordinari ;  justis¬ 
sima  contemptae,  vel  neglectae  hujus  ordi¬ 
nationis  poena  proposita,  aeterna  scii,  mise¬ 
ria,  quam  solam  (uti  et  felicitatem  aeternam), 
nemo  prudenter  contemnere  potest.  Hinc 
porro  fit, 

1Y.  —  Tam  esse  nunc  in  statu  naturae 
lapsae,  et  per  Christum  denuo  elevatae,  vere 
et  proprie  dicta  merita  nostra  respectu  finis 
supernaturalis,  quam  fuissent  in  statu  na¬ 
tura  vel  purae,  vel  integra,  et  gratiosae. 
Nam  pleraque  omnia,  quae  tunc  Lutherano- 
Calviniani  nostris  meritis  objiciunt,  pariter 
(proportione  servata),  locum  habuissent  in 
hisce  statibus.  Indiguissent  certe  in  statu 
naturae  pure  auxiliis  Dei  congruis  ejusdem 
ordinis  ad  finem  suum  ultimum  naturalem 
consequendum  :  indiguisset  quoque  Adamus 
in  statu  innocentiae  auxiliis,  et  concursu  su- 
pernaturali  ad  finem  ultimum  supernatura- 
lem  obtinendum.  Sicut  ergo  in  illis  rationem 
meriti  proprie  dicti  non  auferebat  illa  auxi¬ 
liorum  divinorum  necessitas;  ita  neque  jam 
in  nostro  statu.  Et  sicut  in  illis  merita  non 
sustulisset  debitum,  quo  creatura  quaevis 
essentialiter  est  serva  Dei,  et  tenetur  ei  ad 
omnimoda  obsequia  innumeris  titulis,  ita  et 
nunc.  Hoc  solum  hinc  evincitur,  non  esse 
rationem  «  meriti,  et  mercedis  »  inter  Deum, 
et  creaturam  ita  rigorosae  justitiae,  quam 
est  inter  hominem,  et  hominem  purum  , 
quod  ultro  fatemur.  Sed  hoc  ad  rationem 
meriti  proprie  dicti  manifestum  est  non  per¬ 
tinere  ;  alioqui  enim  negandum  quoque 
esset  omne  meritum,  et  satisfactio  Christi, 
cum  in  his  respectu  Dei  non  sit  usquequaque 
perfecta  alteritas,  nec  perfecta  dominiorum 
distinctio;  nec  humanitas  habuerit  ullas  actio¬ 
nes,  quae  non  essent  etiam  aliis  titulis  Deo 
debitae,  etc.,  uti  erudite  docent  Scholastici  in 
Tract.  de  lncarn.  Unde  vel  ex  hoc  solo  patet 
absurditas  erroris  Lutherano-Calviniani,  qui 
aliud  agendo  tam  valide  Socinianorum  im¬ 
pietati  velificatur.  Si  enim  mixtura  gratiae 
multiplicis  absorbet  rationem  meriti  vere,  et 
proprie  dicti,  ut  praefracte  contendit  Ame- 


DE  JUSTIFICATIONE. 


805 


sius ;  quis  non  videt  eodem  modo  absorberi 
rationem  meritorum  Christi,  cum  juxta  S. 
Augustinum  :  «  Eadem  gratia  fiat  quisque 
Christianus  (justus  et  beatus),  qua  gratia 
Christus  homo  factus  est  Deus  »?  Quis  fide¬ 
lium  neget  omne  meritum,  et  satisfactionem 
Christi  pro  redemptione  mundi,  unice  fun¬ 
datam  fuisse  in  valore  infinito  operum,  quem 
non  nisi  ex  gratia  unionis  hypostaticae  obti¬ 
nebat?  Huc  ergo  tendit  praeposterus  ille  di¬ 
vinae  gloriae  zelus,  quem  suo  errori  fucando 
potissimum  praetexunt.  Eodem  certe  ariete 
quatitur  meritorum  Christi  condignitas,  quo 
hominum  justorum  quorumcumque,  sed  im¬ 
pio  consilio,  irrito  conatu  utrobique.  Neces¬ 
sarium  quippe  est  ex  ipsa  natura  rerum,  ut 
creaturae  intellectuales,  ad  ultimi  finis  con¬ 
secutionem  constitutae  in  via ,  per  opera¬ 
tiones  liberas  ideoque  laudabiles,  et  merito¬ 
rias  praemii  a  Conditore  propositi,  in  termino 
viae  sint  compotes,  aut  vice  versa  sint  miser¬ 
rimae  in  omnem  aeternitatem.  Impossibile 
autem  est  ulli  creaturae,  in  quocumque  sta¬ 
tu,  habere  operationes  bonas,  laudabiles,  et 
meritorias  praemii  a  Conditore  praefixi,  nisi 
auxiliis  congruis  ab  eodem  Creatore  fuerit 
adjuta.  Necessario  ergo  admittendum,  ratio¬ 
nem  meriti  vere,  et  proprie  dicti  non  tollere 
omnem  gratiam,  quin  potius  multiplicem  in¬ 
cludere  essentialiter. 

V.  —  Attente  considerandum  est ,  non 
omnia  universim,  etiam  proprie  dicta,  me¬ 
rita  esse  ejusdem  rationis  In  nonnullis  in¬ 
tervenit  contractus ,  et  jus  strictissimum 
ultro  citroque  obligans ;  ut  in  milite,  qui 
meretur  stipendium  promissum,  et  in  omni¬ 
bus,  qui  locant  operam  suam  conductori.  In 
aliis  nullus  intercedit  contractus  ;  imo  neque 
intentio  praemii  consequendi,  sed  gratuitus, 
et  generosus  affectus  obsequiis  laudatissimis 
demerendi  principem,  qui  sane,  si  vicissim 
juxta  legalis  justitiae  dictatum  operari  velit, 
tanto  amplius  illic  remunerabitur  obsequia, 
quanto  ea  fuere  liberaliora,  et  ab  omni  affe¬ 
ctu  proprii  commodi  magis  aliena.  Lumine 
ergo  naturae  notum  est,  majus  praemium 
deberi  operanti  honeste,  sine  spe  praemii. 
Debetur  quippe  remuneratio  copiosior  natu¬ 
raliter  ob  superatam  difficultatem  per  liber¬ 
tatem  operanti  in  electione  objecti  honesti 
ex  solo  motivo  virtutis,  et  sine  ullo  illicio 
emolumenti.  His  praemissis,  adstruimus  me- 
pita  bonorum  operum  in  justis. 

Praecipue  ac  I.  ex  sacris  litteris.  In  iis  vita 
peterna  nominatur  Merces  :  Ergo  bona  ope¬ 


ra,  quibus  redditur,  sine  dubitatione  sunt 
Merita.  Nec  evadit  Amesius,  cum  suscitatur  : 
«  An  igitur  sine  dubitatione  meruit  aliquid 
a  Deo  Nabuchodonosor ,  quia  Ezech.  xix. 
iEgyptus  promittitur  ipsi  tamquam  merces, 
ob  laborem,  quem  subierat  adversus  Ty¬ 
rum  »?  Resp.  :  Etiam  meritis  naturalibus 
sine  dubio  retribuit  Deus  praemia  homoge- 
nea  :  id  enim  ad  Provisorem  et  Gubernato¬ 
rem  totius  universi  spectat.  An  autem  Nabu¬ 
chodonosor  vere ,  et  formaliter  meruerit 
hanc  mereedem  a  Deo  obsequiis  suis  eo  di¬ 
rectis  (uti  cum  S.  Hieron.  nonnulli  volunt)  ; 
an  vero  fuerint  tantum  materialiter  merita, 
et  merces,  parum  hic  ad  rem  facit.  Quidni 
enim  posset,  liberalis,  et  locuples  Dominus 
remunerare  etiam  ea,  quae  per  accidens,  et 
non  ex  intentione  operantis  cedebant  in  ob¬ 
sequium  ejus?  Porro,  quae  Amesius  assumit 
ex  definitione  meriti,  ex  supra  dictis  evane¬ 
scunt.  Ferus  ab  Amesio  laudatus  optime 
cum  praedictis  concordat,  et  juxta,  not.  5. 
verissime  dixit  Ferus  :  «  Si  Dei  gratiam  con¬ 
servare  cupis,  nullam  meritorum  tuorum  fac 
mentionem  »;  certe  non,  quod  nulla  sint, 
(quae  vel  maxime  supponit  Feri  dictum), 
sed,  quod  non  mereedem  affectet,  qui  ma¬ 
xime  meretur,  puri  amoris  affectus.  Optime 
S.  Bernard.  lib.  d  ■  dilig.  Deo.:  «  Non  amanti 
promittitur,  amanti  redditur  praemium.  Cha- 
ritas  (meriti  radix),  non  est  contractus,  sed 
affectus  ».  Nullius  momenti  est,  quod  Ame¬ 
sius  praetendit  :  «  Vitam  aeternam  in  sacris 
Scripturis  vocari  hacreditatem ;  quae  pertinet 
ad  filios  proprie,  quia  sunt  filii,  non,  quia 
laborant  ».  Futilis  objectio.  Cui-  non  pari 
ratione  objici  posset  :  Vita  mterna  vocatur 
merces ,  quae  datur  operariis  in  vinea  laboran¬ 
tibus  :  Bravium ,  quod  datur  in  stadio  cur¬ 
renti,  certanti,  et  vincenti  :  Corona  justitiae, 
quae  confertur  bonum  certamen  certantibus, 
etc.  Ergo  non  est  haereditas,  quae  gratis  de¬ 
fertur  filiis,  laboris,  cursus,  certaminis 
adhuc  per  aetatem  incapacibus.  Numquid 
hoc  esset  perspicue  cavillari,  imo  nugari? 
Nimirum  diversi  illi  tituli  (filii,  haeredis, 
operarii,  militis,  palestritae,  etc.),  optime  se 
mutuo  compatiuntur  in  eodem  subjecto. 
Decrevit  quippe  Deus  filios  suos  adoptivos, 
qui  usum  rationis  habent,  etiam  propriis 
laboribus,  et  meritis  vitam  aeternam  (aut 
potius  ejus  augmentum),  acquirere.  Magis 
enim  honorificum  est,  non  solum  ipsis  ho¬ 
minibus,  sed  etiam  Deo  magis  gloriosum,  ut 
creaturae  rationales  felicitatem  supremam 


806 


VINDICLE 


acquirant  etiam  suis  meritis,  et  non  tantum 
pura  donatione,  uti  infantibus  baptizatis  ob¬ 
tingit.  Verum  Amesius  concoquere  nequit 
hanc  certissimqm  veritatem,  ideoque  in  eam 
evomit  stomachum  cum  densa  grandine 
conviciorum,  et  calumniarum.  Ait  1.  Ejus¬ 
modi  «  superbos  Christianos,  qui  operantur 
tamquam  confidentes  in  seipsis,  qucerere 
justitiam  quasi  ex  operibus,  adeoque  Judai¬ 
zare,  ostendere  se  filios  genuinos  talium  Pa¬ 
trum  (Judaeorum),  qui  ideo  non  recipiebant 
Evangelium,  nec  voluerunt  esse  subjecti 
justitiae  Dei.  Horum  mensuram  implent  Pon¬ 
tificii.  2.  Haec  est  illa  paupertas  Spiritus,  et 
abnegatio  suimet  ipsorum ,  qua  Monachi 
Papales  ad  perfectionem  grassantur.  Sordent 
ipsis  dona  Dei.  Pudet  ipsos  vitam  suam  lar¬ 
gitioni  divinm  debere . Etsi  esset  magis 

honorificum  homini  habere  vitam  ex  meri  to, 
esset  tamen  honorificentius  Deo  salutem 
dare  miseris ,  quae  superat  spem  omnem, 
quam  sanus  quisque  ex  suis  meritis  conci¬ 
pere  potest.  3.  Honor  iste  disertis  verbis 
excluditur  ab  Apostolo  Rom.  v.  vers.  37. 
ubi  gloriatio  exclusa  est.  Ubi  notatu  dignum 
est,  quam  pulchre  consentiant  Pauli  et  Bell, 
sensus.  Paulus  docet  hominem  ex  operibus 
non  justificari,  quia  tum  haberet,  quod  glo¬ 
riaretur  :  Bellarminus  docet,  hominem  suis 
meritis  vitam  aeternam  acquirere  debere, 
quia  hoc  est  magis  honorificum,  id  est,  quia 
debet  aliquid  habere,  quo  glorietur».  Resp.: 
Sycophantica  haec  cavillatio  jam  supra  ex¬ 
cussa  est.  Longissime  a  piis,  et  perfectionis 
Evangelicae  studiosis  abest  illa  gloriatio,  et 
praesumptio  judaica.  Confidebant  Pharissei 
in  se,  in  operibus  legis,  e  viribus  naturae,  non 
ex  fide  in  Christum  prodeuntibus,  et  ista 
palam  jactabant.  Quis  autem  Catholicorum 
hanc  arrogantiam  in  Stoicis,  Pharisaeis, 
Pelagianis  non  damnat?  Quis  econtrario 
omnia  sua  bona  opera,  et  merita  non  fert 
accepta  Deo?  Hujus  gratia  profitentur  se 
praeventos  congrue,  et  efficaciter  adjutos. 
An,  quia  gloriari  in  se  superbae  impietatis 
est,  ideo  etiam  gloriari  in  Domino ,  Christia¬ 
nae  demissioni  adversabitur.  At  neque  gloria¬ 
tionem  ipsam  :  quae  habetur  in  Domino,  exi¬ 
git  meritorum  ratio  per  se  in  viatoribus,  sed 
tantum  per  accidens,  in  casu  scii.,  cum  ipsa 
Dei  major  gloria,  et  proximorum  aedificatio 
ita  imperat;  uti  suo  exemplo  luculenter 
edocuit  Paulus.  II  Corint.  xi.  De  ccelero  satis 
ex  maximorum  Sanctorum  actis  constat, 
quanto  ipsi  meritis  apud  Deum  fuere  locu¬ 


pletiores,  tanto  fuisse  in  se  humiliores  ;  nec 
sibi  quidquam ,  sed  gratiae  divinae  omne 
suum  bonum  adscripsisSe.  Nimirum  imitan¬ 
tur  in  hoc  ipsum  Deum,  qui  cum  praedefini- 
tione,  et  collatione  auxiliorum,  cooperatione 
et  concursu  naturae  indebito,  ad  summa 
quaeque  (salva  tamen  in  omnibus  libera 
creaturae  cooperatione),  provexerit  electos 
suos;  ita  magnifice  tamen  illorum  opera  co¬ 
ronat,  ac  si  in  illis  nullam  haberet  ipse  par¬ 
tem.  Itaque,  sicut  mensura  meritorum  sur¬ 
sum  versus  est  charitas  :  ita  deorsum  versus 
est  humilitas.*  Nemo  certe  Christo  majora 
habuit  merita,  utpote  infinita  :  nemo  vicis- 
sim  eo  humilior.  Eodem  modo  Sancti  omnes 
«divites  in  bonis  operibus  »,  et  gloriosis 
meritis,  solam  Dei  gloriam ,  suae  propriae 
obliti,  in  omnibus  sollicite  intendebant.  Unde 
patet  putidissima  calumnia  Amesii.  Reco¬ 
lantur,  quae  alibi  de  meritis  Christi  dicta 
sunt.  Sed  instat  adhuc  Amesius  :  «  Cum 
Bcllarm.  ipse  lib.  iv.  cap.  7.  concedat  », 
non  solum  infantes,  sed  etiam  homines  adul¬ 
tos,  recens  baptizatos  salvari,  si  continuo 
ex  hac  vita  decedant  «  sine  meritis  ;  quaeri¬ 
mus,  inquit  Amesius,  a  Bellarmino  :  annon 
aeque  honorificum  sit  illis,  donatione  sola 
salvari,  ac  si  ex  Lege  vitam  acquisivissent? 
Si  sic,  tum  Bellarm.  hic  sophistice  nugatur  : 
Si  non,  tunc  major  est  honor  legis,  quam 
Evangelii,  quod  est  absurdum.  »  Respond.  : 
Amesius  tam  insulsa  interrogatione,  et  cera- 
stino  inde  constructo  ostendit,  se  cavillato¬ 
rem  nugacissimum.  Scit  enim  nos  Catholi¬ 
cos  repudiare  illam  justitiam  legis  ex  fide 
Christi  non  pullulantem,  et  cum  Apostolo 
reputare  ut  stercora.  Quomodo  ergo  ea  venire 
potest  in  comparationem  cum  prima  gratia 
in  sacramento  obtenta  ?  Simpliciter  autem 
negandum  est,  tam  esse  honorificum,  et 
laudabile,  cum  uno  gradu  gratiee  sanctifi¬ 
cantis  salvari  absque  ullo  proprio  merito, 
quam  cum  meritis  S.  Pauli.  Mirum  est,  sani 
cerebri  hominem  (qualitercumque  Christia¬ 
num),  posse  hoc  in  dubium  vocare.  Num- 
quid  passim  Deus  in  Scripturis  docet,  se 
glorificantes  se  glorificare ,  si  multum,  mul¬ 
tum  :  si  parum,  parum?  Nonne  de  Principi¬ 
bus  Ecclesiae  suce  tanto  ante  praedixit,  quod 
nimis  honorandi  essent,  qui  vitam,  et  omnia 
sua  in  Christi  obsequio  obsumpserint?  quid 
aliud  illa  mansionum  diversitas  in  domo  Pa¬ 
tris,  differentia  fulgoris  in  stellis,  etc.,  quam 
meritorum,  indeque  emergentem  prsemio- 
rum  distantiaTn  designat?  Magnus  et  parvus 


DE  JUSTIFICATIONE. 


807 


ibi  sunt:  pro  cujusque  labore,  et  humilia¬ 
tione  erit  mensura  gloriae,  et  honoris.  Sicut 
enim  justissime,  «quantum  quisque  repro¬ 
borum  glorificavit  se,  et  in  deliciis  fuit,  tan¬ 
tum  datur  ei  tormentorum,  et  luctus  »  :  ita, 
quantum  quisque  electorum  humiliaverit  se, 
et  laboraverit  propter  Deum,  tantum  dabi¬ 
tur  ei  gloriae,  et  beatitudinis. 

Et  hinc  sumitur  II  Argumentum  :  Quia 
proportio  haec  meritorum  et  praemiorum 
passim  traditur  in  Scripturis.  Psalm.  lxi. 
vers.  13.  Matth.  xvr.  vers.  27.  Luc.  vi. 
vers.  38.  Rom.  n.  vers  5.  I  Corinth.  m. 
vers.  8.  Gal.  vi.  vers.  8.  Apocal.  ult.  vers.  12 
Ubique  dicitur,  reddendum  unicuique  juxta 
opera  sua.  Frustra  Amesius  negat  eviden¬ 
ter  hinc  colligi,  in  praemio  conferendo  ha¬ 
beri  rationem  dignitatis,  et  efficaciae  ope¬ 
rum  ipsorum.  Quid  ergo  obstat  ?  «  Si  enim  , 
inquit,  omnis  congruentia  proportionis  dig¬ 
nitatem  inferret,  tum  nulla  esset  differen¬ 
tia  inter  meritum  de  congruo  et  condigno. 
Respondeo  :  Neque  nos  dicimus,  solam  il¬ 
lam  congruitatem  proportionis :  (si  gratis  ad¬ 
mittatur),  sufficere  ad  meritum  de  condigno 
cum  insuper  requiratur  ,  ut  opus  sit  Filii 
Dei,  habeat  promissionem  divinam,  etc. Un¬ 
de  aeque  vana  est  evasio  Amesii,  ac  aliae 
duae  a  Bellarm.  bene  praeclusae ;  quod  etiam 
suo  silentio  agnoscere  videtur  Amesius. 

III.  —  Argumentum.  Ratio,  cur  detur 
vita  aeterna,  in  operibus  ponitur.  Matth.  xxv. 
vers.  34.  Esurivi  enim  et  dedistis  mihi  etc. 
Et  vers.  21.  Quia  in  pauca  fuisti  fidelis. 
Apoc.  vn.  vers.  14.  Venerunt  ex  tribulatione 
magna  etc. ,  ideo  sunt  ante  thronum  Dei,  etc. 
Particulae  illae,  enim ,  quia ,  ideo ,  sunt  omnes 
causales.  Amesii  effugia  nihilo  meliora  sunt 
Calvinistico,  quod  recte  a  Bellarmino  prae¬ 
clusum,  silentio  suo  approbat.  Quam  porro 
falsum  est,  particulam  illam  :  Enim ,  non 
haberi  nisi  in  «  versione  non  probanda.  >> 
Habetur  certe  etiam  in  Graecis  yap.  Reliqua 
loca  beneficio  almae  Quodlibeticae  eludere 
satagit.  At,  cur  ita  dissimulavit  Bellarmini 
gravissima  verba,  quibus  omnia  ejusmodi 
effugia  praeclusit?  (At,  si  licet  ita  omnia  elu¬ 
dere,  ut  Calvin,  et  Ames,  faciunt/,  nullae 
erunt  formae  loquendi,  quibus  sententias 
nostras  explicare  possimus.  Fingamus  enim 
voluisse  Christum  ostendere  opera  esse  ve¬ 
ram  causam,  cur  justis  in  judicio  reddenda 
sit  merces  salutis  aeternae  :  Quibus,  quaeso, 
verbis  brevius ,  apertius,  commodius  id  ex¬ 
plicare  potuisset,  quam  illis  :  '{Possidete  reg¬ 


num ,  esurivi  enim ,  et  dedistis  mihi  mandu¬ 
care.)  Hic  elinguis  est  Puritanus. 

IV.  — Ar  um.  Praemium  bonis  operibus 
ex  justitia  dicitur  esse  reddendum  II  Thes- 
sal.  i.  vers.  4.  6.  II  Tim.  iv.  vers.  7.  8. 
Hebr.  vi.  vers.  10.  Jac.  i.  vers.  12,  Apocal. 
ii.  vers.  10.  Prov  xix.  vers.  17.  I  Cor.  9. 
vers.  24.  II  Tim.  i.  vers.  12.  Amesius  : 
«  Nulla  fit  mentio  justitiae,  nisi  II  Thessal. 
i,  vers.  6.  II  Tim.  iv.  vers.  8.  Hebr.  vi. 
vers.  18.  Justitia  vero  aliquando  significat 
condecentiam  divinae  bonitatis.  Durand.  in 
4.  dist.  47.  quaest.  3.  Aliquando  veracitatem, 
et  fidelitatem,  utFilliucius  Jesuita  habet  qua 
Deus  non  nobis  simpliciter  fit  debitor,  sed 
sibi  ipsi,  ut  Thomas  loquitur  1.  2.  qu.  114. 
art.  1.  Vasq.  denique  in  1.  pag.  disp.  86. 
cap.  7.  aliquid  amplius  addit ;  qui  tamen 
acerrime  contendit,  nullam  justitiam  pro¬ 
prie  dictam,  sive  commutativam,  sive  dis- 
tributivam  inter  Deum,  et  homines  locum 
habere.  Dicere  autem  cum  Bellarmino  : 
Deum  injuriam  facere,  si  vincenti  praemium 
non  daret,  est  juxta  Durand.  temerarium, 
et  blasphemum,  et  Parisiis  damnata  est  ea 
propositio  Guidonis  anno  1354.  ut  falsa,  hae¬ 
retica  ,  blasphema.  »  Respon.  1.  :  Verum 
quidem  est,  accipi  subinde  justitiam  gene¬ 
ralissime,  et  improprie  pro  omni  virtute. 
Hic  vero,  cum  de  retributione  meritorum 
tam  frequenter  mentio  fit  justitiae,  ita  ut 
etiam  Hebr.  vi.  vers.  10.  dicatur  :  Non  est 
injustus  Deus ,  etc.  non  possunt  nisi  ope 
omnipotentis  Quodlibeticae  a  Tropistis  ad 
illam  improprietatem  tot  apertissima  Scri¬ 
pturae  loca  detorqueri.  2.  Itaque  admittenda 
est  omnino  proprie  dicta  justitia  in  Deo,  sal¬ 
tem  illa  legalis,  et  providentialis,  qua  tam¬ 
quam  optimus  Gubernator  reipublicae  ratio¬ 
nalis  procurat  bonum  commune  per  retribu¬ 
tionem  poenarum,  et  praemiorum  pro  cujus¬ 
que  merito.  Et  hoc  sufficere  absolute  posset 
ad  verificanda  illa  Scripturae  dicta,  quibus 
retributio  meritorum  adscribitur  justitiae 
divinae.  3.  Etsi  inter  Scholasticos  multum 
disceptetur,  utrum  ex  fidelitate ,  et  promis¬ 
sione  tantum  ;  an  vero  etiam  ex  particulari 
justitia,  sive  commutati va,  sive  distributiva 
Deus  remuneret  merita ;  in  re  ipsa  tamen 
quoad  nostram  controversiam  hic  cum  Lu- 
tberano-Calvinianis,  nulla  potest  esse  diffi¬ 
cultas.  Nam  qui  cum  S.  Thom.  1.  pag.  quaest. 
21.  art.  1.  Vasq.  Lugo,  Pallav.  etc.  negant, 
Deum  esse  capacem  justitiae  eommutativae, 
utpote,  qui  a  nullo  possit  cogi,  et  in  quo 


808 


VINDICLE. 


(cum  exseipso  essentialiter  determinatus  sit 
ad  servanda  promissa) ,  consequenter  omnis 
obligatio  strictae  justitiae  essentialiter  super¬ 
flua, et  inutilis  sit,  etc.  Hi  nihilominus  liben¬ 
ter  admittunt  omnem  illam  perfectionem  in 
Deo,  quae  in  particulari  justitia  (commuta- 
tiva  et  distributi va),  relucere  potest.  Vide- 
turque  Suarez  lib.  xn,  de  gratia  cap.  30. 
cum  alias  in  peculiari  Opusculo  oppositam 
sententiam  (quam  post  eum  etiam  tenent 
Tanner,  Arriaga,  etc.)  fortissime  propug- 
nasset,  tandem  in  hanc  quasi  conciliationem 
inclinare,  dum  numer.  28.  docet  :  «  Consti¬ 
tuendam  in  Deo  fortassis  unam  tantum 
virtutem,  quae  eminenter  contineat,  quidquid 
est  perfectionis  in  commutati  va,  etdistribu- 
tiva ;  ita  tamen  ut  haec  eminentia  non 
excludat  formalitatem  perfectionis  utriusque 
virtutum  in  Deo,  sed  denotet  altiorem,  et 
simpliciorem  modum  illius  formalitatis,  etc. 
Cur  vero  non  eadem  eminens  formali tas 
fidelitatis  cum  commutativee  et  distributivae 
formalitatibus,  seclusis  omnibus  imperfectio¬ 
nibus  (qualis  praecipue  apparet  in  illa  obli¬ 
gatione  Dei  respectu  creaturae),  constitui 
possit,  vix  ratio  assignari  potest.  Effatum 
Durandi  ( passim  heterocliti),  itemque  cen¬ 
suram  illam  Guidonis,  non  est,  quod  cure¬ 
mus,  cum  secure  cum  S.  Augustin.  lib.  de 
natur,  et  grat.  cap.  2  juxta  Hebr.  vi.  vers. 
10.  dicamus  :  «  Non  est  injustus  Deus,  ut 
justos  fraudet  mercede  justitiae.  »  Evidens 
hic  est  illatio:  Ergo,  si  (per  impossibile), 
fraudaret,  esset  injustus,  sicut  fore  infide¬ 
lem,  si  promissis  non  staret,  nemo  negaverit. 

Y.  —  Argument.  Vita  aeterna  promittitur 
bonis  operibus.  Matth.  xix.  vers.  17.  29. 
I  Timoth.  iv.  vers.  8.  Jac.  i.  vers.  12.  At 
promissio  facta  cum  conditione  operis,  facit, 
ut  qui  opus  impleverit,  meruisse  rem  pro¬ 
missam,  eamque  ut  mercedem  jure  suo 
exigere  posse  dicatur.  Ataesius  1 :  «  Quaestio 
nostra  de  meritis  secundum  esse ;  haec  au¬ 
tem  conclusio  infertur  de  meritis  secundum 
dici.  Respond.  :  Hac  una  distinctione  pos¬ 
sunt  Tropistae  Sacramentarii  non  tantum 
merita  Corporis  Christi  rea) em  praesentiam, 
veritatem  Incarnationis  Verbi,  sed  totum 
Christianismum  funditus  evertere,  ut  jam 
saepe  ostensum  est.  Amesius  2.  «  Promissio 
essentiam  Evangelii  complectens,  non  est  : 
Fac  hoc ,  et  vives;  sed  :  Crede  et  servaberis.  » 
Resp.  :  Ut  hoc  vere  dicatur  de  o  essentia 
Evangelii »  secundum  Calvinum  et  Luthe- 
rum;  secundum  quatuor  Christi  Evangeli- 


stas  nimis  falsum  est.  Nonne  inEvangelio  S. 
Luc.  cap.  x.  vers.  28.  Legisperitum  scisci¬ 
tantem  :  Quid  faciendo  vitam  seternam  esset 
possessurus  ?  ad  praeceptum  charitatis  Chri¬ 
stus  induxit,  hoc  adjuncto  monito  :  Hoc  fac , 
et  vives  ?  0  quam  lata,  longaque  discrepan¬ 
tia  est  inter  vetus,  et  verum  Christi  Evan- 
gelium,  et  novum  fallaxque  Lutheri  et  Cal¬ 
vini  quod  promissionem  ;  Christi  audet  fa¬ 
cere  «  accidentalem  !  » 

VI.  —  Argum.  Variis  in  locis  fit  mentio 
dignitatis.  Sed  dignum  esse  praemio,  et  me¬ 
reri  praemium,  idem  sunt.  Propositio 
constat  ex  II  Thes.  i.  vers.  5.  Luc.  xx. 
vers.  35.  Apocal.  m,  vers  4.  Amesius:  a  Hoc 
sophisma  neque  ccelum,  neque  terram  at¬ 
tingit.  Nihil  habet  de  operibus,  aut  eorum 
dignitate ,  sed  de  dignitate  personarum 
tantum,  quae  praecipue  in  fide  consistit.  » 
Respon.  :  Amesiusghaeresim  haeresi ,  menda¬ 
cium  mendacio  fulcit ,  et  aperta  Scripturae 
verba  pervertit.  Quid  enim  est  persona 
«  operarii,  qui  dignus  est  mercede  sua  »,  nisi 
homo  operibus  honestis  reddens  se  dignum 
praemio  ?  Sed  piget  in  re  plana  haerere. 

VII.  —  Argum.  Deus  est  judex  justus,  et 
non  acceptor  personarum  :  At  acceptio  per¬ 
sonarum  est  vitium  contrarium  justitiae 
distributivae,  cum  scilicet  judex  dat  prae¬ 
mium  sine  meritis,  aut  majus  praemium  mi¬ 
noribus  meritis,  vel  contra.  Deus  igitur  in 
retributione  praemiorum  merita  hominum 
considerat  et  promeritorum  diversitate  vitae 
aeternae  mansiones  d esignat.  Amesius  1  :«Non 
concluditur  quaestio,  opera  scii,  mereri  vi¬ 
tam,  sed  pro  eorum  diversitatem  mansiones 
assignari  in  vita.  »  At  quid  ea  mansionum 
diversitas,  nisi  augmentum  felicitatis  aeter¬ 
nae?  Neque  enim  de  prima  gratia,  aut  gloria 
nobis  hic  sermo  fit,  sed  de  incremento  pro 
operum  merito.  Amesius  2  :  «  Receptissi¬ 
mum  est  apud  Scholasticos ,  acceptionem 
personnarum  non  habere  locum  in  gratui¬ 
tis,  juxta  illud  Matth.  xx.  vers.  15.  Annon 
licet  mihi ,  quod  volo  facere  in  meis.  »  Res- 
pond.  ;  Sic  est  in  mere  gratuitis,  ut  in  gra¬ 
tiae  congruae  auxiliis,  gratiis  gratis  datis, etc. 
At  bona  opera,  etsi  fundentur  in  auxiliis 
gratiae,  quia  tameu  libere  ponuntur  ab  ho¬ 
mine  superatis  difficultatibus  ,  sicut  laudem, 
ita  et  praemium  non  minus  merentur,  ac 
mala  reprehensionem,  et  poenam.  Et  talis 
retributio  prorsus  necessaria  est  ad  bonam 
gubernationem  reipublicae  rationalis  in  quo¬ 
cumque  statu,  ut  supra  dictum  est. 


DE  JUSTIFICATIONE. 


809 


Ad  CAPUT  IY. 

Testimonia  sanctorum  Patrum,  quae  pro 
meritis  operum  Bellarminus  hic  recitat,  cla¬ 
rissima  sunt ;  ut  in  hac  re  minus  reprehen¬ 
sibilis  sit  Amesius  illa  plane  dissimulans, 
quam  Titius,  qui  suis  auditoribus  (mire  uti¬ 
que  ejus  opinioni  credulis),  persuadere  vo¬ 
luit,  Patres  suo  favere  errori.  Loquatur 
nomine  omnium  S.  Augustin.  epist.  105. 
«  Sicut  merito  peccati ,  tamquam  stipen¬ 
dium  redditur  mors  :  ita  merito  justitiae, 
tamquam  stipendium  vita  aeterna.  Sed  nimir 
rum  judicio  Kemnitii  et  Titii,  cum  sic  lo¬ 
quuntur  Patres,  «  dura  catachresis  est;  cum 
nos  sic  loquimur,  impia  et  blasphema  in 
Deum  gloriatio. 

Ad  CAPUT  Y. 

I.  — Objic.  haeretici  :  «  Beatitudo  ccelestis 
danda  Sanctis  tribuitur  expresse  miseri¬ 
cordiae  Dei.  Psal.  cn.  vers.  4.  Matth. 
vers.  7.  Jac.  ii.  vers.  13.  »  Respond.  :  Du¬ 
pliciter  hgec  loca  exposuit  S.  August.  epist. 
105.  et  libro  de  correption.  et  grat.  cap.  13. 
Prior  est,  quod  beatitudo  tribuatur  miseri¬ 
cordiae,  non,  quia  non  sit  vera  merces  me¬ 
riti,  sed,  quia  merita  ipsa  ex  misericordia 
data  sunt  :  non  enim  potest  opera  meritoria 
facere  homo,  nisi  prius  justificatus ;  justifi- 
tus  autem  non  ex  operibus,  sed  ex  misericor¬ 
dia.  Sic  idem  S.Doctor  distinguens  ait  :  «Ipsi 
justitiae  vitam  aeternam  esse  mercedem,  non 
gratiam  ;  ipsi  autem  homini  esse  gratiam, 
non  mercedem,  quoniam  homini  justitia  gra¬ 
tia  est.  »  Posterior  est ,  quod  in  ipsa  coro¬ 
natione,  quae  merces  est  meriti,  sit  etiam 
misericordia  necessaria,  quae  peccata  ve¬ 
nialia  remittat,  sine  quibus  nulli  vivunt,  et 
pauci  vitam  hanc  finiunt.  Addit  vero  S.  Au¬ 
gustinus,  hanc  ipsam  misericordiam  debi¬ 
tam  esse  bonis  meritis  Sanctorum.  Amesius 
nulla  S.  Augustini  mentione  facta,  pauculis 
verbis  ejus  excerptis,  plurima  verba,  nihil 
rei  solidae  reponit,  quae  proinde  nec  tantil¬ 
lum  infirmant  S.  Augustini  solutiones. 
Manet  interim  verissime,  etiam  juxta  nos, 
electi  omnes  vasa  misericordiae ,  sicut  reprobi 
vasa  irae ,  juxta  Apostolum  .•  Omnia  opera 
Domini  misericordia  et  veritas  (seu  justitia), 
quo  tamen  sicut  non  impeditur,  ut,  sicut  ju¬ 
stitia  in  reprobis  cum  modico  temperamento 
misericordiae ;  (nam  citra  condignum  eos 


puniri ,  et  cum  multa  patientia  ad  poeni¬ 
tentiam  expectari  a  divina  misericordia  : 
satis  constat) ,  ita  misericordia  praecipue 
cum  temperamento  justitiae^locum  habeat  in 
electis. 

II.  —  Isai.  lv.  vers.  1.  Emite  absque  ar¬ 
gento,  et  absque  ulla  commutatione  vinum ,  et 
lac.  Quid  vero  hoc  cor^ra  operum  merita, 
tam  multis,  tam  perspicuis  SS.  Scripturae  lo¬ 
cis  asserta?  Ubi  hic  vel  umbra  vitae,  et  glo¬ 
riae  aeternae?  sed  Quodlibetica  omnipotens, 
quid  non  audet  ?  Certe  locus  ille  Prophetae 
plane  similis  est  illis  Christi  verbis,  Joan.vn. 
vers.  37.  Si  quis  sitit  veniat  ad  me ,  et  bibat  : 
quod  de  doctrina ,  sacramentis,  et  gratia 
Christi  verissime  accipitur  :  unde  et  Chal¬ 
daeus  interpres  ita  vertit  :  «  Audite  absque 
pretio,  absque  pecunia  doctrinam  meliorem 
vino,  et  lacte.  Nihil  hic  de  gloria  nullis  me¬ 
ritis  acquirenda. 

III.  — Dan.  ix.  vers.  18.  Non  in  justifica¬ 
tionibus  nostris,  sed  in  miserationibus  tuis  mag¬ 
nis ,  etc.  Verissime,  sanctisissime  ita  Daniel 
petit  liberationem  populi  a  captivitate,  in 
quam  populus  propter  peccata  devenerat. 
Quid  vero  hinc  contra  merita  Sanctorum? 
Amesius  vicissim  interrogat  :  An  igitur  me¬ 
reri  possint  opera  illa  vitam  aeternam,  quse 
temporalia  bona  non  merentur?  Resp.  : 
Omnino,  ita  fit  quotidie  :  vitam  seternam, 
(seu  ejus  augmentum),  merentur  justi,  non 
tamen  vitam  longsevarn,  opes,  honores,  sa¬ 
nitatem,  etc.  Resp.  2.  :  Populi  Judaici,  cui 
Daniel  precibus  Deum  conciliare  humiliter 
volebat,  non  merita  bonorum  operum,  sed 
scelera  poterat  prsetendere,  ac  solam  Dei 
misericordiam  allegare  ;  non  eti#m  volebat 
propria  sua  merita,  quse  sanctissimi  coram 
Deo  allegare  non  solent. 

IV.  —  Luc.  xvn.  vers.  10.  Cum  feceritis 
omnia ,  quae  praecepta  sunt  vobis ,  dicite :  Servi 
mutiles  sumus  :  Ergo  nulla  sunt  bonorum 
operum  merita  ?  Quomodo,  nisi  arte  Quod¬ 
libetica  hoc  infertur  ?  Sane  aeque  facile  in¬ 
ferre  possemus  :  Nec  Christum  quidquam 
meruisse  etiam  nobis,  uti  ex  supra  dictis 
patet.  Omissis  ergo  variorum  satis  probabi¬ 
libus  ejus  loci  interpretationibus,  brevis  et 
genuina  haec  est  apud  Tirinum,  scilic.  Chri¬ 
stus  hic  aperte  loquitur  non  de  mancipio, 
sed  de  servo,  qui  mercedis  promissae  causa, 
opera  ex  pacto  debita  praestat.  Qui  si  ea  sola 
praestiterit,  nullas  sane  gratias,  condictam 
tamen  mercedem  promeretur,  et  accipit. 
Quod  si  ultra  pactum  etiam  alia  servitia  do- 


810 


VINDICIS 


mino  grata  praestiterit,  gratias  insuper  et 
honorarium  merebitur  et  accipiet.  Sic  ergo 
et  nobiscum  aget  Deus,  si  vel  sola  praecepta, 
vel  insuper  etiam  consilia  Christi  compleve¬ 
rimus.  Peffes  :  Quare  ergo  dicimur  servi  inu¬ 
tiles  ?  Respond.  :  Non  sic  nos  vocat  Chri¬ 
stus  (qui  alibi  ait  :  Euge  serve  bone ,  et  fide¬ 
lis  ?  Item  :  Jam  non  dicam  vos  servos,  sed 
amicos >,  sed  jubet,  fit  ipsi  sic  nos  vocemus, 
humilitatis  fovendae  causa,  quia  scilicet  no¬ 
stris  operibus  nihil  utilitatis  Deo  (qui  nullo 
indiget),  afferimus.  Quia  tamen  sic  obsequi¬ 
mur  nutui  divino,  ej usque  gloriam  propaga¬ 
mus,  mercedem,  et  praemium  merito  referi¬ 
mus.  Et  ita  evanescunt  replicae,  seu  cavilla¬ 
tiones  Amesii. 

Y. — «  Rom.  vi.  vers.  23.  Stipendium  pec¬ 
cati  mors ,  gratia  autem  hei  vita  aeterna  :  Er¬ 
go  non  ex  merito.  »  Respon.  :  Neg.  sequel. 
Gratia  enim  dicitur  vita  aeterna,  non,  quia 
non  est  merces  debiti,  sed  quia  ipsa  merita 
habemus  ex  gratia.  Amesius  :  «  Si  vere,  et 
proprie  dici  potest  »  :  Stipendium  bonorum 
operum  est  vita  aeterna,  «  antithesis  prioris 
sententiae  ( stipendium  peccati  mors),  hoc  po- 
stulasset  » .  Sed  cui  potius  credamus,  huic 
musteo  Puritano,  an  M.  Augustino?  qui  tanto 
ante  in  epist.  103.  et  in  Enchir.  cap.  107.  et 
lib.  de  grat.  et  liber,  arbitr.  cap.  8.  et  9. 
docet  1.  potuisse  Apostolum  recte  dicere  : 
«  Stipendium  justitiae  vita  aeterna,  sicut  di¬ 
xit  :  Stipendium  peccati  mors  ».  Quae  S.  Au¬ 
gustini  confessio  causam  adversariorum  pe¬ 
nitus  jugulat.  2.  Non  tamen  esse  dictum, 
stipendium  justitiae  vita  aeterna,  sicut  stipen¬ 
dium  peccati  dicitur  mors,  ne  quis  existima¬ 
ret,  nos  ex  nobis  habere  justitiam,  sicut 
habemus  peccata.  Itaque  gratia  dicitur  vita 
aeterna,  non,  quia  non  est  merces  meriti, 
sed,  quia  ipsa  merita  habemus  ex  gratia. 
Yerum  quid  curet  Amesius  Augustinum,  si 
pro  se  putet  stare  excentricum  Gajetani 
commentum  ! 

VI.  —  Ephes.  ii.  vers.  8.  Gratior  salvati 
estis.  Ad  Tit.  m.  vers.  7.  Secundum  magnam 
misericordiam  suam  salvos  nos  fecit.  Quis  du¬ 
bitat  ?  Creati  enim  ex  magna  gratia,- et  mi¬ 
sericordia,  in  Christo  Jesu  sumus,  in  operi¬ 
bus  bonis ,  quae  praeparavit  Deus,  ut  ambula¬ 
remus  in  illis.  Optime  convenit  gratia  Chri¬ 
sti  cum  meritis  nostris,  quae  ideo  datur,  ut 
mereamur.  Neo-Evangelici  meritum  oppug¬ 
nando  ipsam  quoque  gratiam  re  ipsa  pes- 
sumdant,  dum  inertem  eam  fingunt,  quae 
nequeat  elevare  operationes  filiorum  Dei  ad 


id,  ad  quod  suapte  natura  tendunt.  Ad  quid 
enim  spectant  actionesfidei,  spei,  charitatis, 
et  quas  haec  imperat,  nisi  ut,  quem  credimus 
et  amamus,  aliquando  digni  simus  clara 
facie  intueri  ? 

VII.  —  «  Rom.  iii.  vers.  27.  Lex  fidei  ex¬ 
cludit  omnem  gloriationem,  quae  ex  operibus 
nascitur.  Ergo  etiam  merita  excludit  ».  An¬ 
tecedens  falsum  esse,  ostensum  est  superius. 
Apostolus  suis  verbis,  factisque  mendacii 
arguit  omnes  Neo-Evangelicos,  ibid.  allega¬ 
tis. 

*  VIII.  —  «  Injuria  fit  meritis  Christi,  si 
meritis  nostris  tribuitur  salus,  tamquam  de¬ 
bita  merces  :  quia  haec  est  proprius,  finis  et 
fructus  meritorum  Christi  ».  Verissime  pro¬ 
nuntiat  Bellarminus  :  Hoc  argumentum 
quanto,  magis  ab  adversariis  rhetorice,  immo 
tragice  amplificatur,  tanto  cum  discutitur, 
inanius  reperitur  :  siquidem  merita  justo¬ 
rum  non  opponuntur  meritis  Christi,  sed  iis 
subordinantur,  a  quibus  et  nascuntur;  sic¬ 
ut  causae  secundae  activitas  non  evertit 
primam,  sed  supponit  eamdem,  a  qua  es¬ 
sentialiter  dependet,  nec  eam  obscurat,  sed 
illustrat.  Itaque  quidquid  merita  justorum 
laudis  habent,  id  totum  redundat  in  laudem 
meritorum  Christi.  Amesius:  «  Nova  haec  est 
theologia,  Prophetis,  et  Apostolis  ignota  ». 
Christus  meruit,  ut  nos  mereremur  nobis- 
metipsis  vitam  aeternam.  Respondeo  :  Haec 
assertio  patitur  duplicem  sensum  ;  nempe  1. 
Christus  meruit,  ut  nos  omnia,  quae  ad  vi¬ 
tam  aeternam  conducunt  mereremur  ;  et  hic 
est  sine  dubio  haereticus,  quem  tamen  tacite 
subdoleque  affingit  Catholicis.  2.  Christus 
merito  suae  passionis  impetravit  nobis  omnia 
auxilia  gratiae,  quibus  excitati,  et  adjuti 
gratis  justificaremur,  et  justificati  gratis, 
mereremur  augmentum  gratiae,  et  coronam 
gloriae  :  et  haec  est  Apostolorum,  et  Pro¬ 
phetarum  clara  assertio,  quae  nonnisi  per 
tropos  Quodiibeticos  contra  merita  detor¬ 
quetur.  Esto,  posset  «  aliquis  ita  laudare 
opera  nostra  bona,  quae  nascuntur  ex  meri¬ 
tis  Christi,  ut  illud  minime  redundet  in  lau¬ 
dem  meritorum  Christi  »  (quod  sane  sine 
gravi  errore  non  posset  fieri j,  an  ideo  non 
possint  vere,  et  laudabiliter  praedicari,  ut 
effectus  meritorum  Christi,  intra  terminos, 
quos  Deus,  et  natura  rerum  posuit  ?  Equi¬ 
dem  merita  nostra  non  requiruntur  propter 
insufficientiam  meritorum  Christi,  sed  pro¬ 
pter  maximam  eorum  efficaciam  :  sicut  pal¬ 
mes  non  debet  ferre  fructum  propter  insuf- 


DE  JUSTIFICATIONE. 


811 


ficientem  virtutem  vitis,  sed  propter  ejus 
efficaciam,  quam  nisi  ab  illa  trahat,  et  fru¬ 
ctum  ferat,  abscindetur,  et  in  ignem  mitte¬ 
tur  :  ita  et  justi  sunt  palmites  in  vite  Christo, 
in  quo  ferunt  fructum  multum  operum  me¬ 
ritoriorum.  Amesius :  «  Si  Christus  sufficien¬ 
ter  nobis  meruit  salutem  perfectam,  tum  non 
opus  est,  ut  nobismetipsis  eam  nos  merea¬ 
mur».  Respond.  :  ut  alias  sagius  Christus, 
ut  causa  universalis,  meruit  nobis  omnia  ad 
salutem  perfectam  necessaria,  inter  ea  au¬ 
tem  media  etiam  sunt  sacramenta,  et  opera 
meritoria.  Numquid,  quia  Deus  meruit  nobis 
salutem  perfectam,  ideo  non  debemus  nos 
applicare,  saltem  per  fidem  (ut  fingunt  Neo- 
Evangelici),  cavilli,  et  calumnice,  quas  dein¬ 
ceps  usque  ad  finem  capitis,  etiam  ex  dictis 
Bellarmini  perverse  acceptis  nectit,  plane 
refelluntur  ex  illa  ipsa  speciali  sola  fide  Lu- 
therano-Galvinianorum  ;  doctrinam  vero  so¬ 
lidissimam  Bellarmini  hic  nec  leviter  feriunt. 
Testatur  enim  passim  Scriptura,  meruisse 
Christi  opera  apud  Deum,  non  solum,  ut 
salutem  consequeremur,  sed  etiam,  ut  eam 
per  merita  propria  consequeremur.  Sicut 
etiam,  quod  Deus  sole  utatur  ad  mundum 
illustrandum ,  et  igne  ad  calefaciendum , 
aura,  et  pluviis  ad  refrigerandum,  non  est 
in  causa  imbecillitas  Dei,  quasi  ipse  non 
posset  per  se  absque  sole,  igne,  aura,  mun¬ 
dum  illustrare,  calefacere,  frigefacere  ;  sed 
omnipotentia  ejus,  qua  potuit  non  solum 
ista  facere,  sed  etiam  vim  faciendi  rebus 
creatis  tribuere  ;  servata  nihilominus  semper 
propria  excellentia  primae  et  universalis,  ac 
independentis  causae.  Neque  verum  est,  sic 
saltem  dividi  gloriam  inter  Deum,  et  homi¬ 
nem.  Nam  merita  nostra  dona  sunt  Christi  : 
et  quamvis  in  bono  opere,  quod  nos  Deo 
juvante  facimus,  nihil  sit  nostrum,  quod  non 
sit  Dei;  neque  aliquid  sit  Dei,  quod  non  sit 
nostrum,  sed  totum  faciat  Deus,  et  totum 
faciat  homo  :  tamen  ratio,  cur  id  opus  sit 
dignum  vita  aeterna,  tota  pendet  a  gratia. 
Denique  nos  ipsi  non  minus  salutem  nostram 
totam,  atque  integram  illi  acceptam  referi¬ 
mus,  cum  illam  meritis  nostris  acquirimus, 
quam  si  absque  ullis  meritis  nostris  illam 
acciperemus  :  imo  multo  magis  nunc  illi  nos 
debitores  esse  fatemur,  quandoquidem  non 
tantum  per  ejus  gratiam  salvamur,  sed  et¬ 
iam  per  eamdem  nobilissimo  modo  honori- 
ficentissimoque  salvamur.  Hsec  omnia  valde 
solida,  et  vera  Amesius  per  puram  omissio¬ 
nem  enervavit. 


Gerhardus  diversi,  ac  novi  aliquid  vix  hic 
habet  praeter  insulsitates  pueriles.  Recito 
unicum  specimen.  Disp.  XXVIII.  th.  112. 
sic  colligit  :  «  Quo  modo  parvuli  justifican¬ 
tur,  et  salvantur,  eo  modo  etiam  adulti  ju¬ 
stificantur,  et  salvantur.  Ratio  est,  quia  una 
est  justificationis,  et  salvationis  ratio  in  om¬ 
nibus  justificatis,  et  salvatis.  Sed  et  Christus 
diserte  dicit  Mare.  x.  v.  15.  Amen  dico  vobis, 
qui  non  receperit  regnum  Dei,  velut  parvulus , 
non  intrabit  in  illud.  Beilarm.  ipse  lib.  vi. 
de  amiss.  grat.  cap.  et  §.  3.  sic  disserit  »  : 
Quod  Catharinus  ait,  propter  Christi  justi¬ 
tiam  omnes  justificari,  seque  valet  in  majo¬ 
ribus,  ac  parvulis.  «  Subsumimus  ergo  : 
Parvulis  baptizatis  vita  aeterna  donatur  solo 
jure  hsereditatis  :  Ergo  etiam  adultis  bapti¬ 
zatis,  et  credentibus  vita  seterna  donatur 
solo  jure  hsereditatis  ».  Auderetne  Titius 
negare,  hanc  argutationem  esse  puerilem , 
ubi  tot  vitiis  laborat  unica  illa  major  pro¬ 
positio  cum  suis  fulcimentis  ficulneis  ?  Si 
enim  omnimoda  paritas  in  dispositione  ad 
justificationem,  et  salutem  requiritur  (nam 
de  dispositione,  non  de  causa  formali  potest 
loqui  ea  propositio) ;  ergo  etiam  parvuli 
debent  habere  fidem  illam  actualem  specia¬ 
lem,  quae  per  dilectionem  operatur,  servat 
omniaprsecepta,  etc.,  quse  sunt  mera  deliria, 
ut  ostensum  est  tomo  III.  Piatio,  qua  fulcire 
vult  majorem,  est  mera  petitio  principii,  aut 
potius  variatio  phrasis.  Christi  verba  quod- 
libetice  (si  non  flagitiose),  in  rem  praesen¬ 
tem  trahuntur,  cum  (etiam  juxta  glossam 
Jenensem),  aliud  Christus  ibi  non  doceat, 
quam  :  Nisi  conversi  fuerimus  ab  ambitione 
illa  primatus,  et  efficiamur  sicut  parvuli,  id 
est,  quales  isti  sunt  per  aetatem,  tales  nos 
per  voluntatem  reddamur,  puta  humiles, 
simplices,  ambitionis,  et  invidiae  expertes, 
etc.  Bellarminus  Bellarmino  ex  ejusdem 
Quodlibeticae  regulis  opponitur,  ut  loca  con¬ 
ferenti  patebit. 

Ad  CAPUT  VII. 

Fiduciam  in  meritis  esse  collocandam, 
Neo-Evangelici  absolute  negant ;  consequen¬ 
ter  ad  illum  errorem  (cujus  Amesium  videtur 
puduisse),  quod  omnia  opera  justorum  sint 
peccata  mortalia.  Affirmabat  simpliciter  Jo- 
annes  Wicleff  contrarium,  secutus  in  hoc 
Pelagium.  Veritas  Catholica  mediam  viam 
tenet,  pro  qua,  ut  per  seqq.  assertiones  de¬ 
claretur,  notandum  est  1.  Fiduciam  nihil 


812 


VINDICLE 


aliud  esse,  nisi  spem  perfectam,  ut  docet  S. 
Thom.  2.  2.  qusest.  129.  art.  6.  et  Senec. 
epist.  16.  not.  2.  Aliud  esse  fiduciam  nasci 
ex  meritis,  aliud  fiduciam  esse  ponendam  in 
meritis.  Potest  enim  fierij  ut  quis  exiguam, 
aut  pene  nullam  fiduciam  in  meritis  propriis 
constituat,  eo  quod  non  certo  sciat,  an  ha¬ 
beat  vera  merita,  et  tamen  veris  magnisque 
meritis  abundet,  et  ex  illis  fiducia  in  ipso 
erga  Deum  maxima  oriatur.  Ex  qua  distin¬ 
ctione  tota  quaestio  absolvi,  ac  varia  Scri¬ 
pturarum,  ac  Patrum  testimonia  conciliari 
poterunt  :  unde  tribus  assertionibus  res  tota 
exponi  potest.  Amesius,  dum  arguit  claris¬ 
simam  hanc  distinctionem  «  obscuritatis  in¬ 
sidiosae  »,  ostendit  se  tergiversari,  metuere- 
que  suis  suorumque  cavillationibus  ab  usu 
ejus  distinctionis.  Cum  vero  ait :  «  Rationem 
Bellarmini  (posse  scii,  maximam  fiduciam 
ex  meritis  oriri  in  eo,  qui  non  certo  scit,  an 
habeat  vera  merita),  omni  rationi  (Purita- 
nicae),  adversari.  Ex  meritis  enim  non  oritur 
fiducia  physice.  Illud  autem,  ex  quo  morali- 
ter  oritur,  debet  necessario  cognosci,  et  ad 
maximam  fiduciam  gignendam,  debet  cer¬ 
tissime  cognosci  ».  Resp.  :  Fatemur,  non 
physice,  sed  moraliter  oriri  fiduciam  ex  me¬ 
ritis  ;  haec  vero  sufficit,  ut  sit  cognitio  pro¬ 
babilis,  aut  moraliter  certa.  Cur  enim  ex 
persuasione  probabili,  aut  moraliter  certa 
de  beneficiis  gratiae  divinae,  quibus  excitan¬ 
tibus,  et  cooperantibusputo  me  ad  majorem 
Dei  gloriam  omnia  mea  fecisse  opera,  non 
nascatur  fiducia  de  Dei  bonitate,  quod  bene 
coepta  nutrire,  et  ad  felicem  exitum  perdu¬ 
cere  velit? 

Assertio  I.  —  Fiducia  Sanctorum,  quam 
in  Deo  constituunt,  non  ex  fide  sola,  sed  et¬ 
iam  ex  bonis  meritis  nascitur ;  atque  adeo 
summo  studio  merita  quaerenda  sunt,  ut 
apud  Deum  fiduciam  habere  possimus.  Pro¬ 
batur  ex  Tob.  iv.  v.  12.  Fiducia  magna  erit 
coram  Deo  eleemosyna.  Job.  xi.  vers.  14.  15. 
llom.  v.  vers.  3.  I  Timoth.  m.  v.  13. 
Hebr.  x.  v.  34.  I  Joan.  iii.  v.  21.  Si  cor 
nostrum  non  reprehenderit  nos ,  fiduciam  ha¬ 
bemus  ad  Deum.  Amesius  ait  :  His  Scriptu¬ 
rae,  et  SS.  Patrum  testimoniis,  «  ambiguae 
vocis  ambiguitate  lectoribus  illudere  Bellar- 
minum ;  ideoque  distinguendum  esse  vult. 
Nascitur  ex  fide  sola,  tamquam  ex  causa 
apprehendente  causam  tam  spei,  quam  rei 
speratae,  sed  nascitur  etiam  ex  ohedientia 
nova,  et  conscientia  bona,  tamquam  ex  ar¬ 
gumentis  confirmantibus,  et  erigentibus  il¬ 


lam  apprehensionem  una  cum  fructu  ejus». 
Resp.  :  Commentitiae  hujus  distinctionis 
fundamentum  supra  eversum  est ;  et  ipsa 
Scripturae  Patrumque  testimonia  nonnisi 
violente  quodlibcticam  illam  distinctionem 
patiuntur.  Ratio,  quam  addit  Bellarm.  plane 
idem  evincit,  quam  Amesius  nec  extremo  di¬ 
gito  attigit.  Est  vero  haec  :  Quia,  cum  Deus 
promiserit  coronam  vitae  diligentibus  se,  ex 
duobus  pendet  adeptio  gloriae,  scii,  ex  fide¬ 
litate  Dei,  qui  praestat,  quod  promisit  :  et 
ex  operibus  nostris  ;  diligere  enim  oportet 
non  verbo,  et  lingua,  sed  opere  et  veritate. 
Proinde,  sicut  spes  certa  non  esset,  si  nos 
bene  operaremur,  sed  Deus  fidelis  non  per¬ 
maneret  :  ita  nec  certa  esse  potest,  si  Deus 
quidem  fidelis  sit,  sed  nos  non  bene  opere¬ 
mur,  nec  diligamus  opere  et  veritate. 

II.  —  Assertio.  In  bonis  meritis,  quae  vere 
talia  esse  compertum  sit,  fiducia  aliqua  col¬ 
locari  potest,  modo  superbia  caveatur.  Id 
probatur  exemplo  Nehemiae,  Esdr.  v.  vers. 
19,  Davi dis  Psalm.  xvii.  vers.  23.  Ezechiae 
regis  apud  Isa.  xxxvm.  vers.  3,  et  Esther 
cap.  xiv.  vers.  16.  Apostoli  Pauli  II  Timoth. 
iv.  vers.  7.  Bonum  certamen  certari,  cursum 
consummavi ;  in  reliquo  reposita  est  mihi  co¬ 
rona  justitiae.  Et  suffragatur  ratio :  Quia, sicut 
misericordia  Dei,  ita  et  bona  merita  sunt  vera 
causa  salutis,  licet  autem  confidere  in  omni 
vera  causa'  Neque  hoc  est  confidere  in 
propria  virtute,  sed  in  Deo,  et  ejus  gratia, 
cujus  munera  sunt  omnia  merita  humana. 
Amesius  nihil  hic  reponit,  prceter  inania 
verba  in  superioribus  perspicue  convulsa. 

III.  —  Assertio  :  Propter  incertitudinem 
proprise  justitiae,  et  periculum  inanis  gloriae, 
tutissimum  est,  fiduciam  totum  in  sol  i  Dei 
misericordia  et  benignitate  reponere.  Hoc 
tantum,  et  non  plus  probant  ea  lnca  S.  Scri¬ 
pturae,  quae  adversarii  contra  merita  addu¬ 
cunt  ;  habetque  usus  Ecclesiae,  quae  in  cano¬ 
ne  Missae  post  consecrationem  orat  :  «  Intra 
quorum  nos  consortium  non  aestimator  me¬ 
riti,  sed  veniae,  quaesumus,  largitor  admitte  ». 
Idem  evincit  ratio  manifesta  :  Vel  enim  ha¬ 
bet  homo  vera  merita,  vel  non  habet.  Si 
non  habet,  perniciose  fallitur.  Si  vero  ha¬ 
bet,  nihil  perdit  ex  eo,  quo  ipse  ea  non  in¬ 
tuetur,  et  in  solo  Deo  confidit.  Deus  enim 
ea  bene  novit,  et  intuetur,  nec  remunerata 
esse  patietur.  Amesius  ad  calumnias  de  mo¬ 
re  vertitur  :  «  Bellarminum  confert  Balaa- 
mo,  qui  post  varias  incantationes,  quibus 
conatus  est  maledicere  Israelitis,  divinitus 


DE  JUSTIFICATIONE. 


813 


tandem  adigebatur,  ut  benedixerit  ipsis.  Sic 
Bellarminus  postquam  integris  aliquot  libris 
omnes  nervos  intenderit,  meritis  humanis 
contra  gratiam  Dei  omni  genere  sophisma¬ 
tum  propugnandis,  subito  hic  in  fine  muta¬ 
tus,  meritorum  usum  omnem  tollit,  et  ad 
gratiam  solam  confugit  ».  Ita  nugacissimus 
sycophanta  ad  obesa  mendacia,  dum  omnia 
alia  deficiunt,  convertitur.  Misericordia  et 
veritas  in  negotio  salutis  nostrae  obviant  sibi, 
justitia  et  pax  se  invicem  exosculantur.  Mi¬ 
sericordiae  divinae  est,  velle  creaturam  ra¬ 
tionalem  per  semitas  justifice ,  et  opera  laude 
digna,  meritoriaque  promovere  ad  coronam 
justitiae.  Declamationes  Lutherano-Calvinia- 
nae  omni  Scripturae,  Patrum,  conciliorum, 
et  rationis  suffragio  destitutae,  ad  rude  vul¬ 
gus  decipiendum  compositae,  sub  praetextu 
commendandae  gratiae  divinae,  reipsa  iner¬ 
tem.  et  Deo  indignam  comminiscuntur.  Ad 
populum  j.haleras  !  Quid,  quaeso,  conse¬ 
quentiae  habent  ista  Amesiana  ?  1.  Bellarm. 
dicit  tutissimum  esse,  fiduciam  in  Sola  Dei 
misericordia  ponere  :  «  Ergo  agnoscit  incer¬ 
tam,  et  periculosam  esse  doctrinam  de  justi¬ 
ficatione  ex  meritis  ».  2.  Bellarm.  dicit, 
spem  in  sola  misericordia,  non  in  meritis 
tutissime  defigi  :  «  Ergo  communicatio  vitae 
speratae  non  est  tribuenda  justitiae  ».  Ergo 
Apostolus  gratiae  detractor  fuit,  cum  dixit, 
meritis  sui  certaminis ,  et  cursus  consummati 
repositam  esse  coronam  justitiae ,  quam  reddet 
sibi  justus  Judex  etc.  3.  Tutissimum  est  (jux¬ 
ta  Bellarm.)  fiduciam  totam  in  sola  miseri¬ 
cordia  Dei  defigere  :  Ergo  perniciosum,  et 
impium  est  exemplo  SS.  Davidis,  Nehemiae, 
Estheris,  Ezechiae,  Pauli  etc.  in  causa  con¬ 
gruarum  circumstantiarum,  aliquam  fidu¬ 
ciam  in  bonis  meritis  ponere.  Dignissimae, 
inquam,  sunt  hae,  similesque  Quodlibeticae 
illationes  desperato  Lutheri  et  Calvini  evan- 
gelio,  ad  miserum  popellum  dementandum. 
Ad  hunc  locum  communem  amplificandum 
plurimum  etiam  confert  Gerhardus  in  suis 
Pandectis  Cretensibus  a  pag.  898.  usque  ad 
924.  ubi  ex  Strigelio,  Simone  Pauli,  Lysero, 
Wolsio,  Morneeo,  ejusdemque  farinae  fabu¬ 
lonibus,  vanissima  commenta  miscet  pluri¬ 
mis  Catholicorum  Theologorum  testimoniis, 
nihil  prorsus  ad  confirmandam  vanam  Lu- 
theranorum  praesumptionem  facientibus,  sed 
tantum  ad  replendas  vacuas  paginas,  et  lo¬ 
cupletandas  populares  rabularum  declama¬ 
tiones. 


Ad  CAPUT  X. 

Amesius  caput  suum  ultimum  hoc  modo 
inscribit  :  «  Speculationes  quaedam  Bellar- 
mini  De  non  ente  ».  Quid  hic  mysterii  ? 

«  Hactenus  »,  inquit  Amesius,  «  contendit 
Bellarm.  opera  bona  esse  merita  ;  sed  nec¬ 
dum  explicavit,  quid  sibi  velit  ista  voce  Me¬ 
riti ,  ne  scii,  certum  et  fixum  scopum  habe¬ 
ret,  a  quo  in  probationibus  non  liceret 
vagari,  aut  aberrare.  Jam  tandem  post  dis¬ 
putationem  illam  peractam  ,  promittit  se 
dicturum,  quid  sit  illud  de  quo  disputavit  : 
secundum  perversam ,  et  ineptam  illam 
methodum,  qua  primo  quaeri  solet  :  An  sit  ? 
et  postea  :  Quid  sit?  Neque  tamen  hoc  potuit 
elicere,  sine  novo  conflictu  cum  silis  grega¬ 
libus,  inter  quos  de  hoc  ideo  certamen  cer¬ 
tatur  non  leve,  non  unum.  Nos  hic  spectato¬ 
res  agemus,  illa  tantum  annotantes,  quae 
meritorum  doctrinam  adhuc  illustrare  magis 
posse  videantur.  »  Verum  Amesius  rectius  in¬ 
scripsisset  hoc  caput  ultimum  :  «  Cavillatoria 
draconis  cauda».  Quam  eniin  perversa,  et 
futilis  sit  illa  methodus  Lutherano-Calvinia- 
nis  (ac  praecipue  Amesio  et  Gerhardo) , 
prope  in  singulis  controversiis  frequentata, 
dum  ex  variis  pugnantibusque  Scholastico¬ 
rum  opinionibus  circa  modos  et  circumstan¬ 
tias  ,  ipsam  (in  qua  omnes  omnino  con¬ 
veniunt),  substantiam  dogmatum  Catholico¬ 
rum  arietare  satagunt,  passim  in  hoc  opere ; 
sed  praecipue  tom.  3.  cum  de  actionibus 
Missae  (in  quanam  formaliter  ratio  Sacrificii 
consistat),  disputaretur,  quasi  ad  oculum 
ostensum  est  ;  ut  superfluum  hic  sit  idem 
denuo  repetere.  Brevissime  igitur  Bellarmi- 
nianae  doctrinae  summam  trademus,  et  prae¬ 
cipuas  Alastoris  Puritani  sycophantias  adno- 
tabimus. 

Ut  opus  aliquod  possit  vere  ac  proprie 
dici  meritorium  felicitatis  aeternae,  septeni 
conditiones  requiruntur.  1.  Ut  sit  opus  bo¬ 
num.  2.  Ut  fiat  in  obsequium  Dei.  3.  Ut,  qui 
meretur,  sit  viator.  4.  Ut  sit  opus  liberum. 
5.  Ut,  qui  meretur,  sit  amicus,  et  gratus 
Deo.  6.  Ut  intercedat  promissio.  7.  Ut  opus 
ex  charitatis  virtute  procedat.  Tres  priores 
conceduntur  ab  omnibus.  Quia  etsi  a  Rob. 
Holcot  fuerit  in  dubium  vocata  ;  communis 
tamen,  et  vera  SS.  Patrum  et  Theologorum 
sententia  asserit,  omnino  requiri  libertatem. 
Quod  de  impeccabilitate  Christi  objici  posset, 
ad  Scholasticos  in  3.  part.  S.  Thomae  perti- 


814 


VINDICIS 


net.  De  reliquis  conditionibus  in  seqq.  capi¬ 
tibus. 

#  Ad  CAPUT  XII. 

Quinta  conditio  :  Ut,  qui  meretur,  sit 
gratus  Deo,  etsi  a  Michaele  Baio,  ejusque 
sequacibus  Jansenistis  fuerit  negata  ;  com¬ 
munis  tamen  et  certa  Theologorum  sententia 
asserit  ,  requiri  statum  gratiae.  Opposita 
Baiana  a  tribus  Pontificibus  confixa  est  ;  uti 
et  altera  ejusdem  Baii,  qua  negabat  promis¬ 
sionem  Dei  gratuitam  debere  intercedere. 

Ad  CAPUT  XV. 

Septima  conditio  :  Ut  opus  bonum  actu, 
vel  virtute  a  charitate  procedat,  est  nonnihil 
controversa  inter  Scholasticos.  Negari  tamen 
non  potest,  affirmativam  sententiam  (quam 
cum  SS.  Thoma  et  Bonavent.  tuetur  hic 
Bellarm.  uti  est  communior,  ita  etiam  esse 
tutiorem  in  praxi),  et  nihil  habere  incommo¬ 
di  ;  cum  tamen  opposita  sententia ,  si  divino 
judicio  falsa  sit,  possit  esse  noxia.  Et  funda¬ 
mentis  certe  solidis  niti  videtur  ;  tum,  quia 
Matth.  xxix.  vers.  26.  I  Corinth.  x.  vers.  31. 
Coi.  iii.  vers.  17.  etc.  valde  exprimitur,  quod 
opera  nostra  in  nomine  Domini,  in  gloriam 
Dei ,  propter  nomen  Christi  etc.  facere  opor¬ 
teat  ;  tum ,  quia  communis  ratio  meriti 
postulat,  ut  opus  fiat  in  alterius  gratiam. 
Nullum  vero  opus  simpliciter  fit  in  Dei  gra¬ 
tiam,  nisi  saltem  virtualiter  a  charitate 
procedat  :  tum,  quia  non  conciliatur  gratia 
(saltem  extra  sacramentum),  nisi  praecedat 
actus  charitatis,  saltem  virtualis.  Ergo  nec 
gloria,  quae  potior  est  gratia. 

Ad  CAPUT  XVI. 

Catholici  omnes  agnoscunt,  opera  justo¬ 
rum  esse  meritoria  vitee  aeternae  :  sed  tamen 
aliqui  censent,  non  esse  utendum  his  vocibus 
«  de  condigno  et  de  congruo  »,  sed  absolute 
dicendum  :  opera  bona  justorum  esse  meri¬ 
toria  vitee  eeternee,  utWaldensis  :  aut  «con¬ 
digna  largo  modo  »,  ut  Durandus,  quos 
merito  rejicit  communis  et  verissima  Theo¬ 
logorum  sententia.  Amesius  heeretice  syco¬ 
phantatur,  dum  ait :  «  Hanc  neque  veram, 
neque  Theologorum  dicendam ,  quia  to¬ 
tam  theologiam  (Lutherano  -  Calvinam) , 
evertit  ».  Deinceps  operose  Amesius  de¬ 
fensionem  suscipit;  Durandi ,  qui  studio 
magis  impugnandi  ingeniose  doctrinam  S. 


Thomae,  quam  solide  et  pie  confirmandae  et 
illustrandae  doctrinae  Catholicae,  in  plerisque 
materiis  quam  proxime  accessit  ad  errores 
haereticorum,  ut  etiam  in  superioribus  mo¬ 
nui  ;  ideoque  quantum  vapulat  plerumque 
a  caeteris  Scholasticis,  tantum  laudatur  a 
Puritanis.  Propositiones  Durandi  hae  sunt.  1. 

«  Temerarium  et  blasphemum  est  dicere  , 
Deum  fore  injustum,  quod  meritis  hominum 
justorum  non  reddit  mercedem  promissam. 
2.  Non  exstat  in  SS.  litteris  promissio,  quae 
Deum  obliget  ad  reddendam  mercedem  ; 
sed  tantum  quae  doceat,  Deum  disposuisse 
vitam  aeternam  dare  iis,  qui  mandata  serva¬ 
verint.  3.  Recte  II  Tim.  iv.  vers.  8.  ponitur 
justus  judex,  non  justo  judicio  :  quia  Deus, 
qui  reddit  praemia  justis,  et  poenas  injustis, 
justus  et  misericors  est,  et  ut  justus  justo 
judicio  poenas  reddit  injustis  ;  ut  misericors, 
liberaliter  praemia  tribuit  justis.  »  Hae  tres 
propositiones  satis  profligatae  sunt  supra, 
ubi  actum  est  de  meritis  Christi.  Et  per  haec 
ipsa  Christi  merita  difflatur  etiam  4.  Duran¬ 
di  assertio,  nempe  :  quod  «  nemo  possit  ex 
justitia  mercedem  ab  alio  petere,  nisi  reddat 
ei  omnia,  quae  illius  sunt,  et  aliquid  amplius, 
cum  omnia  ipsius  sint  ».  Manifestum  est,  hoc 
totum  aeque  posse  opponi  meritis  Christi  ac 
nostris.  Bene  igitur  pro  utrisque  respondit 
Bellarm.  Absolute  non  potest  homo  (etiam 
hypostasi  divina  subsistens),  aliquid  a  Deo 
exigere,  cum  omnia  sint  ipsius  :  tamen  po¬ 
sita  ejus  voluntate  et  pacto,  quo  non  vult  a 
nobis  exigere  opera  nostra  gratis,  sed  mer¬ 
cedem  reddere  juxta  proportionem  operum, 
vere  possumus  ab  eo  mercedem  exigere. 
Nec  ullam  habet  vim  «  instantia  Durandi  », 
tam  insolenter  a  Puritano  debuccinata,  tam¬ 
quam  ineluctabilis  et  peremptoria,  haec  sci- 
lic.  «  Quod  redditur  non  ex  debito  praece¬ 
dentis  operis,  sed  ex  promissione  praeceden¬ 
te  ;  non  quidem  redditur  ex  merito  operis- 
de  condigno,  sed  solum  vel  principaliter 
ex  promisso  :  et  ita  non  est  ibi  illud  debi¬ 
tum,  de  quo  loquitur.  Et  quia  ex  dono  gra¬ 
tuito  nemo  obligatur  ad  dandum  amplius, 
sed  potius  recipiens  magis  obligatur  danti  ; 
ideo  ex  bonis  habitibus,  et  ex  bonis  actibus, 
sive  usibus,  nobis  a  Deo  datis,  Deus  non 
obligatur  nobis  ex  aliquo  debito  justitiae,  ad 
aliquid  amplius  dandum,  ita  ut  si  non  dede¬ 
rit,  sit  injustus,  sed  potius  nos  sumus  Deo 
obligati  ».  Respondeo  :  Si  haec  omnia,  et 
quidquid  ulterius  quoad  justitiam  meriti  ex¬ 
cogitari  potest,  accommodentur  meritis  et 


DE  JUSTIFICATIONE. 


815 


satisfactionibus  Christi,  manifestum  est  , 
quod  eamdem  vim  habeant,  quam  habent 
contra  meritum  nostrum.  Quid  enim  habuit 
humanitas  Christi,  quod  a  divinitate  non 
accepit  ?  Est  ergo  in  hoc  nobis  par.  Dispari- 
tas  autem,  quod  ille  infinities  plura  et  ma¬ 
jora  quam  nos  acceperit,  potius  minuet  in 
ipso  justitiam  meritorum  prae  nostris.  Itaque 
vel  neganda  pariter  sunt  merita  et  satisfa¬ 
ctiones  Christi  cum  impiis  Sicinianis,  vel 
pariter  nostra  admittenda.  Immotum  ergo 
manet,  merita  nostra  esse  proprie  dicta  : 
etiam  ex  justitia  renumerari  ea  a  Deo,  sive 
illa  sit  tantum  legalis  (quod  absolute  negari 
nequit),  sive  commutativa,  sive  distributiva, 
sive  etiam  fidelitas  continens  eminenter, 
quidquid  perfectionis  habet  commutativa 
et  distributiva  ;  quod  ad  controversiam 
fidei  prorsus  nihil,  sed  tantum  ad  Scholasti¬ 
cam  disceptationem  pertinet,  ut  supra  osten¬ 
sum  est. 

Ad  CAPUT  XVII. 

Opera  bona  justorum  esse  meritoria  vitee 
aeternae  ex  condigna  ratione  operis,  etiamsi 
nulla  exstaret  divina  conventio,  docet  Caje- 
tanus  et  Scotus.  Econtra  non  esse  illa  meri¬ 
toria  ex  condigno  ratione  operis,  sed  tantum 
ratione  pacti  et  acceptationis  divinae,  tenet 
Scotus,  Vega  etc.  Nobis  media  via  proba¬ 
bilior  videtur,  quae  docet  :  Opera  ea  esse 
meritoria  ex  condigno  ratione  pacti  et  ope¬ 
ris  simul.  Ita  SS.  Thom.  Bonav.  et  alii  ple- 
rique.  Quid  ad  ha3c  Cauda  Draconis  »  ?  Alter¬ 
utrum  »  ,  inquit,  «  horum  statuere,  est  ho¬ 
minis  fatui,  ac  temerarii  ;  sed  utrumque 
simul  conjungere,  est  hominis  plane  insa^ 
ni.  »  Nimirum,  hocestperse  notum,  proba¬ 
tione  non  eget. 

Porro  requiri  ad  opera  meritoria  promis¬ 
sionem,  patet  ex  locis  Scripturae,  et  patrum 
supra  relatis,  quae  fere  sernper  mentionem 
faciunt  promissionis  divinae.  Nec  obstat, 
quod  filio  debeatur  haereditas,  si  bene  se 
gesserit,  licet  nulla  conventio  inter  Patrem 
et  filium  intercesserit.  Nam  aliud  est  loqui 
de  merito  personae,  aliud  de  merito  operis. 
Et  rursus  :  aliud  de  vita  aeterna,  ut  est  hae¬ 
reditas  :  aliud,  ut  est  merces.  Nam  ex  eo, 
quod  aliquis  est  filius  Dei  per  gratiam,  mere» 
tur  ex  condigno  haereditatem  vitae  aeternae 
sine  alio  pacto,  sed  merito  personae,  non  ope¬ 
ris.  Nam  etiam  infantibus  baptizatis  ita  de¬ 
cedentibus  tamquam  filiis  Dei  debetur  jure 


haereditas  ;  et  dici  possunt  mereri,  non  me¬ 
rito  operis,  sed  personae.  Ideoque  bona  ope¬ 
ra  non  requiruntur  ad  vitam  aeternam  acqui¬ 
rendam  ut  haereditatem,  sed  ne  filius  excidat 
ab  adoptione,  et  jure  mereatur  exhaereditari  ; 
adeoque  ut  sic  non  meretur  vitam  aeternam 
acquirere  ut  haereditatem,  sed  meretur  eam 
non  amittere,  ut  patet  in  infantibus  ita  dece¬ 
dentibus,  et  docent  SS.  Augustin.  Bernard. 
etc.  At  vero  ut  filius  Dei  adoptivus  vitam 
aeternam  obtineat  ut  mercedem,  stipendium, 
et  bravium,  omnino  praeter  gratiam  adoptio¬ 
nis  requiritur  promissio.  Etsi  enim  pater 
teneatur  filium  admittere  ad  haereditatem, 
non  tamen  opera  ejus  ad  obtinendum  bra¬ 
vium,  nisi  pactum  vel  promissio  interveniat. 
Quid  hic  Cauda  Draconis  ?  «Hoc  commen¬ 
tum»,  inquit  Amesius,  «est  una  ex  praeci¬ 
puis  profunditatibus  Satanae,  quarum  fit 
mentio  Apocal.  n,  v.  24  ».  Nempe  hoc  dicet 
Apocalypsis  juxta  Quodlibeticam  sycophan¬ 
tiae  haereticae.  Anne  sensu  litterali  ?  Res  ipsa 
negat.  At  etsi  nusquam  valeat  sensus  mysti¬ 
cus  et  accommodatitius ,  juxta  regulam 
Lutherano- Galvinianam :  excipe  tamen  cum 
adversus  Romanum  Anti-Ghristum  dimican¬ 
dum  est.  Quidquid  tunc  libet,  licet,  valetque. 

Non  sufficere  autem  ad  condignitatem 
meriti  solam  promissionem  et  acceptatio¬ 
nem,  sed  requiri  etiam,  ut  in  opere  bono  ex 
gratia  procedente  sit  quaedam  proportio,  et 
aequalitas  ad  praemium  vitae  aeternae  , 

Probatur  1.  Quia  vita  aeterna  est  «  gratia 
pro  gratia»,  id  est,  gratia  mercedis,  pro  gra¬ 
tia  meritorum,  sive  charitas  patriae  pro 
charitate  viae,  juxta  S.  August.  lib.  de  grat. 
et  liber,  arbit.  cap.  9.  At  inter  gratiam  et 
gratiam  sine  dubio  magna  proportio  est. 
Amesius  ait :  «  'tale  argumentum  ex  condig¬ 
no  meretur  irrisionem  multo  majorem , 
quam  illa  nostra  ferent.  »  Et  quia  vidit  ir- 
risoriam  hanc  solutionem  nimis  levem,  fulcit 
eam  splendido  mendacio,  dum  affingit  Bel- 
larmino  « aequalitatem  »  inter  meritum  et 
praemium  vitae  aeternae,  cum  ille  tantum  si¬ 
militudinem  et  proportionem  conceptis  ver¬ 
bis  docuerit. 

Prob.  2.  Quia  fons  habetproportionem  ad 
flumen,  et  semen  ad  fructum.  At  vita  aeter¬ 
na  est  flumen  laetificans  civitatem  Dei.  Psalm. 
xiv.  vers.  4.  Gratia  vero  bene  operandi  est 
fons  aquae  salientis  in  vitam  aeternam.  Et  semen 
est  gratia.  Joan.  iv.  vers.  14.  et  gloria  est 
fructus  :  Ergo.  Amesius  negat  hoc  totum. 
Et  cur  ?  quia,  inquit,  «  sicut  fons  superat 


816 


VINDICLE 


flumen  dignitate  ;  ita  merita  nostra  forent 
majoris  pretii,  quam  vita  aeterna.  »  At  cui 
persuadebit,  fonticulum  Rheni,  Danubii  etc. 
majoris  aestimari,  quam  integrum  fluvium 
reliquum  ?  et  radicem  plus,  quam  totam  ar¬ 
borem  cum  fructibus  ? 

3.  Vita  aeterna  est  denarius  diurnus  laboran¬ 
tium  in  vinea.  Matth.  xx.  vers  13.  At  dena¬ 
rius  diurnus  est  justum  pretium  laboris  diurni. 
Amesius  ait  :  Non  probari  ex  Matth.  xx. 
intentum,  nisi  simul  admittatur,  hominem 
non  electum,  cui  est  oculus  nequam ,  posse 
vitam  aeternam  auferre ,  et  abire.  Resp.  : 
Non  omnia  complementa  parabolarum  de¬ 
bere  accipi  tamquam  directe  ad  scopum 
parabolae  praefixum  necessaria,  sed  ut  ad¬ 
juncta,  et  «  emblemata  »,  recte  cum  S. 
Chrysostomo  docet  Maldonatus  in  cap.  xx. 
Matth.  ubi  et  ostendit,  totam  illam  parabo¬ 
lam  operariorum  conductorum  pro  mercede, 
etc.  directe  et  aperte  nostrum  dogma  Ca¬ 
tholicum  de  merito  bonorum  operum  firma¬ 
re.  Yide  et  Suarez  1.  part.  lib.  n.  cap.  20. 

4.  Vita  aeterna  est  actio  quaedam  superna- 
turalis  ex  parte  objecti  et  principii  tum  effi¬ 
cientis  ,  tum  etiam  formalis.  At  meritum 
quod  in  dilectione  consistit,  est  etiam  actio 
supernaturalis  ex  parte  objecti  et  principii, 
tum  efficientis,  tum  formalis.  Ergo  propor¬ 
tionem  habent  inter  se.  Amesius  admittit 
proportionem,  negat  aequalitatem.  Sed  neque 
nos  asserimus  aequalitatem  absolutam,  sed 
tantum  proportionis.  Quis  enim  laboraret 
aut  certaret  pro  mercede  aut  bravio  absolute 
et  physice  aequali?  Anne  labore  et  discrimine 
comparare  quis  velit  aequalem  laborem  et 
discrimina  ? 

5.  Deus  est,  qui  electos  per  merita  ad 
vitam  aeternam,  ut  ad  coronam  justitix  per¬ 
ducendos  esse  decrevit.  Ergo  sine  dubio  ea 
merita  illis  donat,  quibus  ex  condigno  vere 
et  proprie  perveniant  ad  coronam  justitiae. 
Fingit  hic  Amesius  nescio  e  quibus  antiquis 
Scholasticis  «  merita  »  quaedam  «  interpre- 
tativa»,  quibus  Deus  «ex  sola  liberalitate 
sua  »  retribuat  aeternam  gloriam.  Sed  quid 
opus  fingere ,  cum  veritatem  liquidam  ha¬ 
beamus  vel  in  sola  «  corona  justitiae  a  justo 
judice  reddenda»  ? 

6.  Denique,  merita  nostra  pendent  a  me¬ 
ritis  Christi ;  tum,  quia  ille  meruit  nobis 
virtutem  merendi,  tum,  quia  nos  meremur 
ut  viva  membra  Christi  per  influxum  ejus. 
Ergo  detrahitur  de  gloria  Christi,  si  merita 
nostra  sint  ita  imperfecta,  ut  non  sint  merita 


ex  condigno,  nisi  ratione  acceptationis  Dei. 
Amesius  :  «  Detestanda  est  haec  impudentia, 
qua  gloria  Christi  praetextus  fit  vanissimaeglo- 
riae  mercenariorum  hominum,  et  meritorum 
ipsorum  ».  Respond.  :  Rabiose  calumniari 
non  est  solvere  argumentum.  Quis  dubitet, 
detrahi  de  gloria  meritorum  Christi,  si  non 
tantummodo  nostra,  sed  etiam  ipsius  Christi 
meritoria  opera  (quibus  nostra  subordinan- 
tur  non  minus,  ac  fructus  palmitis  ipsi  viti), 
dicantur  non  esse  perfecta  et  condigna,  sed 
solum  ex  acceptatione  Dei  habere,  quod  ha¬ 
bent?  Nec  potest  salva  Evangelii  veritate 
negari,  Christum  per  suam  gratiam  adoptio¬ 
nis  «  influere  nobis,  et  actionibus  nostris 
dignitatem  »,  non  quidem  suam  propriam 
et  divinam  identice  ;  sed  participatam  crea¬ 
tam,  ordinis  tamen  altioris  universa  natura. 

Ad  CAPUT  XVIII. 

Contra  doctrinam  a  Bellarmino  in  cap.  17. 
propositam  Amesius  nil  praeter  inania  verba 
opponit.  Nec  urgent  argumenta  Scoti.  Nam 
1.  cum  SS.  Scripturae  et  Patres  dicunt  : 
«  Opera  nostra  non  esse  digna  vita  aeter¬ 
na  »,  intelliguntur  vel  de  operibus  secundum 
suam  substantiam,  non  ut  a  Spiritu  sancto, 
et  gratia  Dei  proficiscuntur  ;  vel  intelligun¬ 
tur  de  aequalitate  omnimoda,  quam  nos  non 
asserimus,  sed  proportionis  tantum,  ut  mox 
iterum  dicetur.  2.  Cum  S.  Augustin.  lib.  i. 
Conf.  cap.  4.  ait  :  «  Reddis  debita,  nulli 
debens  »,  intelligitur  de  absolute  et  rigorose 
debito,  nullam  supponente  gratiam,  quam 
constat  supponere  nostra  merita  ;  prima  et 
potissima  debiti  ratio  nascitur  ex  promissione 
Dei.  3.  Quod  «  inter  Deum  et  hominem  non 
possit  esse  justitia,  nisi  secundum  quid  », 
explicatum  est  in  superioribus  4.  «  Inter 
opera  nostra  (etiam  ut  ex  gratia  procedunt), 
et  beatitudinem,  quod  adhuc  cernatur  inae- 
qualitas  maxima  » ,  nihil  obstat  :  quia  inter 
meritum  et  praemium  non  requiritur  absoluta 
aequalitas,  secundum  justitiam  distributivam, 
ut  dici  possit,  praemium  deberi  meritis  ex 
condigno,  etiam  ex  parte  operis ;  sed  suffi¬ 
cit,  ut  sit  proportio  quaedam.  Sic  qui  doctri¬ 
na  et  bonis  moribus  praeditus  est,  pro  Ec¬ 
clesia  aliquamdiu  laboravit,  dignus  Episco¬ 
patu  judicari  solet,  quamvis  Episcopalis 
dfgnitas  absolute  sit  amplissima,  et  nullo 
pretio  comparabilis.  In  rebus  quoque  natu¬ 
ralibus  dispositio  ad  formam  multo  imper¬ 
fectior  est  ipsa  forma  :  tamen  ex  naturali 


DE  JUSTIFICATIONE. 


817 


quadam  justitia  et  exigentia  subjecto  rite 
disposito  debetur.  Ita  et  in  prsesenti. 


Ad  CAPUT  XIX. 

Communis  sententia  Theologorum  est, 
Deum  ex  sua  liberalitate  remunerare  merita 
nostra  supra  condignum ;  et  e  contrario,  ope¬ 
ribus  malis  poenam  reddere  citra  condignum, 
quod  tacite  etiam  probat  Amesius.  Quidquid 
porro  sit  de  sententia  Scoti,  et  altera  opposi¬ 
ta  probabiliori,  contra  dogma  fidei  neutra 
pugnat ,  adeoque  si  adversariis  placuerit 
Scoti  opiniorem  tenere,  non  dissentient  a 
nobis  in  fidei  articulo.  Idcmque  est  in  eo, 
quod  juxta  nonnullos  primus  gradus  glorise 
non  cadat  sub  meritum,  aliis  probabilius  id 
asserentibus.  Potest  enim  una  eademque  res 
diversis  titulis  deberi,  ideoque  ultima  dispo¬ 
sitio  post  infusionem  gratiae  continuata,  me¬ 
ritoria  erit  vitee  aeternae,  ut  docet  S.  Thom. 
i.  2.  qusest.  112.  art.  2.  ad  1.  At,  inquit 
Amesius  :  «  Hoc  non  potest  non  absurdum 
esse,  ut  qui  habet  titulum  heereditatis,  eo 
non  contentus,  quaerat  alium  titulum  ex  mi¬ 
seris  suis  meritis  ».  Resp.  :  Non  potest  non 
honestissimum  esse,  velle,  quod  Deus  vult, 
velle.  Yult  vere  Deus  vel  maxime,  ut  adulti 
non  sint  pueri  centum  annorum,  sed  tam¬ 
quam  «  operarii  »  laborent  strenue  in  «  vi¬ 
nea»  sua,  «  militent  bonam  militiam,  bonum 
certamen  certent,  currant,  ut  bravium  ap¬ 
prehendant  » ,  fiant  «  divites  in  bonis  operi¬ 
bus  etc.  »,  adeoque  titulo  etiam  meritorum 
bonorum  acquirant  regnum  coelorum.  Nec 
ideo  opus  est  (etsi  licitum  sit,  ut  probat  Bel- 
larm.  cap.  8.  tacite  annuente  Amesio),  ita 
operari  intuitu  mercedis  :  praestat  non  in- 
endere,  nisi  beneplacitum  Dei.  Nemo  quippe 
plus  meretur,  et  titulo  meriti  ampliorem 
gloriam  accipit,  quam  qui  sine  illicio  ullo 
proprii  emolumenti  opera  meritoria  multi¬ 
plicat  ;  ut  dixi  supra. 


Ad  CAPUT  XXI. 

Gratiam  justificationis  neque  ex  condigno, 
neque  ex  congruo  posse  obtineri  meritis  ope¬ 
rum,  solis  viribus  liberi  arbitrii  effectorum, 
adversus  Pelagianos  docet  fides  Catholica. 

Tom.  VII. 


Ad  caudam  Draconis  pertinet  falsi  crimen, 
quo  Amesius,  «  inter  istos  Pelagianos  »,  ait, 
«  censeri  multos  Magistros  nostros  Pontifi¬ 
cios,  Durandum,  Scotum,  Nominales,  Adria- 
num»,  idque  dicere  Medinam  1.  2.  quaest. 
109.  Verum  Medina  expresse  ait  in  4.  con¬ 
chis.  :  «Nos  hanc  notam  istis  auctoribus  non 
imponimus,  licet  Lutherus  Scoto,  et  propter 
Scotum  omnibus  Scholasticis  hanc  notam 
hseresis  Pelagianae  imponat  ».  Videatur 
Tannerus  quaest.  3,  num.  220.  et  seqq.  eam- 
dem  gratiam  justificationis  non  posse  obti¬ 
neri  ex  condigno,  sed  solum  ex  congruo 
meritis  operum  ex  fide,  et  auxilio  Dei  spe¬ 
ciali  procedentium,  constat  ex  supra  dictis, 
ac  proinde  calumniari  Amesium,  cum  ait  : 

«  Verbis  tantum  differt  ista  sententia  a  prio¬ 
re  »  Pelagiana  ;  «  eo  quod  speciale  auxilium 
hoc  (ex  sententia  Bellarm.)  nulli  libero  arbi¬ 
trio  desit,  ita  ut  mereri  ex  solis  viribusliberi 
arbitrii,  et  mereri  ex  auxilio  speciali  omnium 
hominum  communi,  sit  unum  et  idem  ». 
Hoc  mendacium  sycophanticum,  patet  ex 
alibi  dictis.  Quod  iterum  falsi  crimine  am¬ 
plificat,  dum  verba  Medinee,  quee  pertinent 
ad  opera  ex  puris  naturalibus  facta,  aperta 
violentia  torquet  ad  meritum  operum 
ex  fide,  et  auxilio  Dei  speciali  proceden¬ 
tium. 

Denique,  sicut  certum  est,  non  posse  u- 
num  alteri  ex  condigno  gratiam  promereri ; 
ita  non  est  dubium,  posse  id  ex  congruo 
fieri  :  uti  constat  precibus  S.  Stephani  con¬ 
versum  fuisse  Paulum,  et  lacrymis  S.  Moni- 
cae  Augustinum.  Absurde  Amesius  hinc  in¬ 
fert  :  «  Posse  unum  infallibiliter  procurare, 
ut  alter,  quem  amat,  convertatur,  cum  Deus 
meritis  numquam  deneget,  quod  ipsis  ex 
congruentia  debetur  ».  Anne  hoc  per  se  no¬ 
tum?  ubinam  scriptum  est?  Sed  nimirum 
calumniis,  cavillis,  sannis  et  nugis  exornanda 
erat  haec  «  Cauda  Draconis  »  Amesiana. 
«  Sic  enim  credebat  percommode  »  Opus  hoc 
«  finiri  in  meritorum  explosione,  ut  omnium 
clausula  sit  :  soli  Deo  gloria  ».  Quasi  vero 
glorificantes  se  non  glorificet,  et  in  Sancto¬ 
rum  suorum  honoribus  non  honoretur ;  at¬ 
que  ad  illud  infininum  pelagus  omnis  boni 
non  redeat,  unde  emanavit  omne  meritum 
bonorum  operum,  omnisque  debita  laus  et 
gloria  ?  Regnum  et  Dominium  Dei  non  ob¬ 
scuratur,  aut  minuitur  ex  eo,  quod  ipse  sit 
Rex  regum,  et  Dominus  dominantium ,  ef 
causa  causarum,  sed  vel  maxime  hinc  splen- 

o2 


818 


VINDICLE  DE  JUSTIFICATIONE. 


descit,  et  amplificatur.  Quidni  ergo  merita  pedes  Agni  projectae,  multo  verius  efficacius 
quoque  et  coronae  Sanctorum  omnium  ante  que  proclament  :  Soli  Deo  gloria  ! 


FINIS  VINDICIARUM  R.  1>.  VITI  ERBERMANNI, 
ET  TOMI  SEPTIMI. 


f 


LIBRORUM  ET  CAPITUM  QU E  IN  HOC  VOLUMINE  CONTINENTUR 


APPENDIX  AD  TRACTATUM  DE 
CULTU  IMAGINUM. 

Gap,  I. 

—  II. 

—  III. 

—  IV. 

—  V. 

—  VI. 

TRACTATUS  DE  INDULGENTIIS. 

Fr  relatio. 

LIBER  II. 

Gap.  I.  Do  nomine  indulgentiae  et  jubi¬ 
laei. 

II.  Exstare  thesaurum  aliquem  in  Ecclesia, 
qui  sit  indulgentiarum  fundamentum. 

III.  Esse  in  Ecclesia  potestatem  applicandi 
thesaurum  satisfactionum,  ac  per  hoc  in¬ 
dulgentias  concedendi. 

IV.  Solvuntur  objectiones  contra  doctrinam 
duorum  capitum  superiorum. 

V.  Quid  proprie  sit  indulgentia,  solutione 
an  absolutio. 

VI.  Solvuntur  objectiones  contra  doctri¬ 
nam  capitis  superioris. 

VII.  A  quo  vinculo  per  indulgentias  solva¬ 
mur,  vel  absolvamur. 

Vili.  Solvuntur  argumenta  contraria. 

IX.  De  varietate  indulgentiarum, 

X.  Utilem  esse  indulgentiam  omni  homi¬ 
num  generi. 

XI.  Quis  possit  indulgentias  concedere. 

XII.  An  requiratur  causa  justa,  ut  indul¬ 
gentia  sit  rata. 

XIII.  De  dispositione  suscipientis  indul¬ 
gentias. 

XIV.  De  indulgentiis  quae  accipiuntur  pro 
defunctis. 


LIBER  II. 

»  Gap.  I.  Refutantur  argumenta  Lutheri  con¬ 
tra  indulgentias. 

II.  Respondetur  ad  ea,  quae  adversus  in- 
5  dulgentias  Joannes  Calvinus  objicit  in 
5  libro  Instit.  cap.  9,  n.  58. 

(j  IU.  Respondetur  ad  objectiones  Calvini  ex 

7  num.  39,  cap.  9.  Instit. 

8  IV.  Respondetur  ad  objectionem  Calvini  ex 
•IO  cap.  9.  Institut.  num.  40. 

V.  Referentur  ea,  qure  Calvinus  habet  cap. 
9.  Instit.  num.  4 i  et  42. 

VI.  Respondetur  ad  ea,  qure  Calvinus  pro- 

'13  fert  cap. 9.  Instit.  num.  43. 

VII.  Refelluntur  objectiones  Tilmani  Hes- 
husii. 

VIII.  Refelluntur  alire  objectiones  ejusdem 

•I  3  Tilmani  Heshusii. 

IX.  Respondetur  ad  primum  caput  disputa- 

17  tionis  Martini  Kcrnnitii  de  indulgen¬ 

tiis. 

X.  Respondetur  ad  secundum  caput  clispu- 

22  tationis  Kemnitii. 

XI.  Respondetur  ad  tertium  caput  disputa- 

27  tionis  Kemnitii,  et  defenditur  primum 

argumentum  Catholicorum 
29  XII.  Defensio  secundi  argumenti  Catholico¬ 
rum  pro  indulgentiis. 

31  XIII.  Defenditur  III  argumentum  Catholi¬ 
corum. 

33  XIV.  Defenditur  IV  argumentum  Catholico- 

37  runa.' 

38  XV.  Defenditur  quintum  argumentum  Ca¬ 

tholicorum. 

/0  XVI.  Defenditur  argumentum  sextum  Ca- 
42  tholicorum. 

XVII.  Respondetur  ad  cap.  4.  disputationis 

44  Kemnitii. 

XIII.  Respondetur  ad  primam  partem  argu- 

45  menti  historici  contra  indulgentias. 

XIX.  Respondetur  ad  alteram  partem  argu- 

50  menti  historici  contra  indulgentias. 


57 

60 

61 

63 

63 

66 


69 


71 

73 

75 


79 

81 

83 

86 

88 


89 


90 

93 

94 


i 


620 


INDEX. 


XX.  Respondetur  ad  tertiam  partem  argu¬ 
menti  historici  contra  indulgentias. 


96 


JUDICIUM  ROBERTI  BELL  ARMINI 

VANITAS  ET  ERRORES  CONCORD  LE 

De  vanitate  Concordia’-.  103 

De  erroribus  Concordia’,  discordantibus  a 
symbolis  in  ipsa  Concordia  receptis.  103 

Mendacia  Concordiae.  109 

VINDICIS  BELLARMINIAN/E 

VINDICLE  TRO  TRACTATU  DE  VERBO 
CHRISTI. 


Pro  libro  primo, 

449 

Pro  libro  secundo, 

461 

Pro  libro  tertio, 

477 

Pro  libro  quarto, 

498 

VINDICLE  PRO  TRACTATU 

DE  CHRISTO. 

Pro  libro  tertio, 

249 

Pro  libro  quarto, 

.  225 

Pro  libro  quinto, 

241 

VINDICIS  PRO  TRACTATU  DE  ROMANO 
PONTIFICE. 


Pro  libro  primo, 

251 

Pro  libro  secundo, 

278 

Pro  libro  tertio, 

290 

Pro  libro  quarto, 

312 

Pro  libro  quinto, 

340 

VINDICLE  FRO  TRACTATU  DE  CONCILIIS 
ET  ECCLESIA. 


Pro  libro  primo, 
Pro  libro  secundo, 


351 

365 


VINDICI.E  PRO  TRACTATU  DE  ECCLESIA  MILI- 


VINDICLE  PRO  TRACTATU  DE  BEATITUDINE 
ET  CANONIZATIONE  SANCTORUM. 

Pro  libro  primo,  479 

VINDICLE  TRO  TRACTATU  DE  RELIQUIIS 
ET  IMAGINIBUS  SANCTORUM. 

Pro  libro  secundo,  489 

VINDICLE  PRO  TRACTATU  DE  REBUS,  QUIBUS 

SUPERNA  HIERUSALEM  AB  ECCLESIA  IN  TERRIS 

PEREGRINANTE  COLITUR. 

Pro  libro  tertio,  511 

VINDICLE  PRO  TRACTATU  DE  SACRAMENTIS 
IN  GENERE. 

Pro  libro  primo,  317 

VINDICLE  PRO  TRACTATU  DE  EFFECTU 
SACRAMENTORUM. 

Pro  libro  secundo,  53 1 

VINDICLE  PPO  TRACTATU  DE  SACRAMENTO 
BAPTISMI. 

Pro  libro  primo,  519 

VINDICIAE  PRO  TRACTATU  DE  SACRAMENTO 
CONFIRMATIONIS. 

Pro  libro  secundo,  565 

VINDICLE  PRO  TRACTATU  DE  SACRAMENTO 
EUCnARISTLE. 

Pro  libro  primo,  57! 

Pro  libro  secundo,  591 

Pro  libro  tertio,  593 

Pro  libro  quarto,  ®0' 

Pro  libro  quinto,  qui  est  primus  de  sacrifi¬ 
cio  Missae, 


TANTE  TOTO  ORBE  TERRARUM  DIFFUSA. 

VINDICLE  PRO  TRACTATU  DE 

SACRAMENTO 

Pro  libro  primo, 

379v 

POENITENTIA. 

Pr  o  libro  primo, 

634 

VINDICIA  PRO  TRACTATU  DE  NOTIS 

Pro  libro  secundo, 

639 

ECCLESIA. 

Pro  libro  tertio, 

640 

Pro  libro  primo, 

394 

Pro  libro  quarto, 

646 

VINDICIA  PRO  TRACTATU  DE  CLERICIS. 

Pro  libro  primo,  409 

VINDICLE  PRO  TRACTATU  DE  MONACHIS. 

Pro  primo  secundo,  443 


VINDICLE  PRO  TRACTATU  DE  INDULGENTIIS. 

Pro  libro  primo, 

Pro  libro  secundo, 


657 

664 


VINDICLE  PRO  TRACTATU  DE  LAICIS, 
SIVE  SECULARIBUS. 

Pro  libro  tertio, 


4G5 


VINDICLE  FRO  TRACTATU  DE  PURGATORIO. 

467 


VINDICIA  PRO  TRACTATU  DE  SACRAMENTO 
EXTREM.E  UNCTIONIS. 

Pro  libro  unico,  ^63 

VINDICLE  PRO  TRACTATU  DE  SACRAMENTO 
ORDINIS. 

Pro  libro  unico, 


Pro  libro-primo, 


657 


621 


INDEX. 


VINDICLE  PRO  TRACTATO  DE  SACRAMENTO 
MATRIMONII. 

Pro  libro  unico,  641 

VINDICIAE  PRO  TRACTATU  DE  GRATIA 
PRIMI  HOMINIS. 

Pro  libro  unico,  685 

VINDICIAS  PRO  TRACTATU  DE  STATU 
PECCATI. 

Pro  libro  primo,  qui  est  de  peccato  in  ge¬ 
nere,  693 

Prolibro  secundo,  qui  est  de  causa  peccati  pri- 
mihominis,ac  de  causa  peccati  in  genere,  799 

Pro  libro  quinto,  qui  est  secundus  de  pec¬ 
cato  originis,  708 


VINDICIAS  PRO  TRACTATU  DE  GRATIA 
ET  LIBERO  ARBITRIO. 

Vindiciae  in  prefationem  de  libero  arbitrio.  7 1 6 


Pro  libro  primo,  717 

Pro  libro  secundo,  725 

Pro  libro  tertio,  732 

Pro  libro  quarto,  735 

Pro  libro  sexto,  737 


VINDICIAS  PRO  TRACTATU  DE  JUSTIFICATIONE. 

Pro  libro  primo,  qui  est  de  fide  justificante,  743 
Pro  libro  secundo,  qui  est  de  justitia  inhae¬ 
rente,  76  i 

Pro  libro  tertio,  qui  est  de  incertitudine, 
mutabilitate  et  inaequalitate  justitiae,  775 
Pro  libro  quarto,  qui  est  de  justitiae  operum,  702 
Pro  libro  quinto,  qui  est  de  meritis  operum,  800 


Atrebati.  —  Ex  typis  A.  Planque  et  Sociorum. 


..  .  . 


...  • 

•  '  • 

v  4 


■  •  •  .  •  .  1 

* 


. 

. 


.  * 


- 


.. 


' 

' 


■ 

m 


*  T  '  > 

■ .  ■  ■  ni  ■  i . :  yf 


BOSTON  COLLEGE 


3  9031 


III III 


01234031  1 


?  SC/6 


V,. 


Boston  College  Library 

Chestnut  Hili  67,  Mass. 

Books  may  be  kept  for  two  weeks  unless  a 
shorter  period  is  specified. 

If  you  cannot  find  what  you  want,  inquire  at 
the  circulation  desk  for  assistance. 

<§> 


:  X.‘ 

aHjig 

(«L 

mVv  ^Hk  1 

«o  VTVPW»! 

^.2v 

P**  u^r  •  •  I 

w»'  , 

%  Jfi 

«7  «Fi^lV  '  f^Hn